Migne Patrologia Latina Tomus 40
AucInc.DeGeEl 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De generalitate eleemosynarum
Stipem peccatoribus Manichaei negant, et quare. Timent alii ne peccatoribus largiendo Deum offendant. Omnibus eroganda est. Justi praeponendi. Nec despiciendi inimici. Non quia peccatores, sed quia homines. Peccatoribus stipem non negavit Christus.
Sunt qui existimant eleemosynas justis tantummodo esse praebendas; peccatoribus autem nihil ejusmodi dari oportere. In hoc errore primum sacrilegii locum Manichaei tenent, qui credunt in quocumque cibo Dei membra permixta et colligata detineri: quibus censent esse parcendum, ne a peccatoribus polluantur, et nodis miserioribus implicentur. Haec insania minus digne fortasse refellitur, quam sanorum omnium sensus offendit, si tantummodo proponatur. Nonnulli autem nihil tale sentientes, ideo peccatores putant non esse pascendos, ne contra Dominum conemur, cujus in eis indignatio declaratur: tanquam ex hoc etiam nobis possit irasci, quia eis volumus subvenire, quos vult ipse punire. Adhibent et testimonia Scripturarum sanctarum, ubi legimus Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem, et impiis et peccatoribus redde vindictam. Bene fac humili, et ne dederis impio; quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam (Eccli. XII, 4, 6, 7). Haec verba quemadmodum accipienda sint non intelligentes, detestabili crudelitate induuntur. Unde nos opertet de hac re, patres, vestram alloqui Charitatem: ne cogitatione perversa cum divina voluntate non consentiatis.
Omnibus esse impertiendam misericordiam docet apostolus Paulus apertissime dicens: Infatigabiles, inquit, cum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Unde revera satis apparet, in hujusmodi operibus justos esse praeponendos. Quos enim alios intelligamus domesticos fidei, cum alibi aperte sit positum, Justus ex fide vivit (Hebr. X, 38)? Non tamen aliis hominibus, etiam peccatoribus, misericordiae claudenda sunt viscera, nec si etiam adversum nos hostilem animum gerant: ipso nostro Salvatore dicente ac monente, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44). Neque hoc in libris veteribus tacitum est. Ibi enim legitur, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Prov. XXV, 21). Quo etiam in Novo et Apostolus usus est (Rom. XII, 20).
Nec ideo tamen falsa sunt quae supra posuimus; quia et ipsa divina praecepta sunt, Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem. Illa enim ob hoc dicta sunt, ne cuiquam peccatori propterea bene facias, quia peccator est: ut bene quid facias ei qui te odit, non quia peccator est, sed quia homo est. Ita utrumque praeceptum tenebis, nec ad judicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Omnis enim qui recte arguit peccatorem, quid aliud quam non vult eum esse peccatorem? Odit ergo homo quod et Deus odit: ut perimatur quod homo fecit, et liberetur quod Deus fecit. Peccatum quippe homo fecit, ipsum et hominem Deus. Et duo ista nomina cum dicimus, Homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe; quia homo est, miserere. Nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem. Huic officio omnis invigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata est; non solum episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, marito regenti conjugem suam, patri regenti prolem suam, judici regenti provinciam suam, regi regenti gentem suam: omnes hi cum boni sunt, eis quos regunt bene utique volunt. Et servi juxta impertitam ab universorum Domino potestatem, qui etiam regentes regit, dant operam, ut illi quos regunt, et conserventur homines, et pereant peccatores. Ita impleut quod scriptum est, Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem: ne hoc in illo salvum, quod peccator est, velint. Et impiis et peccatoribus redde vindictam: et in hoc ipsum, quod impii et peccatores sunt, deleatur in eis. Bene fac humili, propter hoc quod humilis est; et ne dederis impio, propter hoc quod impius est: quia ob hoc Altissimus odit peccatores, et impiis reddet vindictam (Eccli. XII, 4, 6). Qui tamen, quia non solum peccatores et impii, verum etiam et homines sunt, facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Ita nulli hominum claudenda misericordia: nulli peccatori peccata impunita relaxanda sunt.
Hinc itaque maxime intelligendum est, quoniam non sit contemnenda eleemosyna, quae quibusque pauperibus jure humanitatis impenditur; quandoquidem Dominus sublevabat indigentiam pauperum, etiam ex iis loculis, quos ex opibus implebat aliorum. Quod si forte quis dixerit, nec illos debiles et mendicos, quos Dominus jussit potius imitari, nec illos quibus solebat de loculis erogare, peccatores fuisse; ideo non esse consequens, ut propter haec evangelica testimonia, etiam peccatores a misericordibus suscipi vel pasci jubeantur: illud attendat quod jam superius memoravi, quia utique peccatores et maxime scelerati sunt, qui oderunt et persequuntur Ecclesiam: de quibus tamen dictum est, Bene facite his, qui oderunt vos (Ib., 44). Et hoc exemplo Dei Patris astruitur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Non ergo suscipiamus peccatores propter quod sunt peccatores; sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione tractemus. Persequamur in eis propriam iniquitatem; misereamur communem conditionem: et sic infatigabiles, cum tempus habemus, operemus bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.