Liber tertius | Liber quintus |
Liber quartus
GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER QUARTUS INCIPIT FELICITER.
In arbore autem signata desuper ponitur in radice Celius, eo quod nondum filii eius descripti sunt, sed in ea tam in ramis quam in frondibus omnis Tytanis progenies demonstratur.
Prohemium.
recensereFluctuabar adhuc, splendide princeps, circa Paphum oppidum tuum, Veneris infauste describens illecebras, cum ecce, quasi Eoli carcere fracto, omnes in pelagus prodeuntes sevire venti ceperunt, et in celum surgere fluctus impetu impulsi maximo, eoque repellente, in profundum usque demergi Herebum. Qui dum ascenderent et mergerentur iterum, flatusque illos valido spiritu ex transverso confringerent, stupidus ego et semivictus novitatis horrore, quidnam tam repentine tempestati causam prestitisset excogitans, fere absorptus sum. Tandem eius crebro invocans suffragium, qui ex navicula piscatoria ad se venientem periclitantemque Petrum manu sustulit, nunc dextrorsum, nunc sinistrorsum deiectum lembum, quibus poteram viribus regens, eo usque fere naufragus deductus sum, ut ex alto cernerem non aliter quam si dirutis ferreis Ditis muris, disiectis vinculis, Tytanis antiqui immanem adventare prolem, stilo cepti operis exigente, scribendam; novique, antiqui moris eiusdem memor, eam in tumultum tam grandem hostes suos suscitasse deos. O quas in superbiam suam in medio periculi excitavit iras, o quotiens Jovis fulmina non solum laudavi sed etiam imploravi, o quotiens cathenas atque supplicia augeri deprecatus sum! Sed quid tandem? postquam aliquamdiu, non aliter quam si in Olympum redivivi insultassent, unde mugitu maximo sonuere, omnesque vehementes, venti suscitavere procellas, ut arbitror iubente Deo, cui soli omnia parent, aquarum resedere montes, et si equa tranquillitas facta non sit, tamen navigabile devenit mare; quamobrem a Cypro separatus in Egeum veniens, a longe ingentia cepi mirabundus prospectare corpora, adhuc fulminibus exusta, et inferno pallore atque caligine turpia, et longo cathenarum circumitu pressa, adeo ut non absque difficultate nomina ex semesis elicerem descripturus; ea tamen, que novisse potui, huic apponentur cum successoribus suis volumini. Attamen, ne deficiam, is faciat, qui populo Israel Jordanem aperuit transeunti.
CAP. I. De Tytano Celi filio VIII°
recenserequi genuit filios multos, ex quibus hic XIIII nominantur. Quorum primus Yperion, IIus Briareus, IIIus Ceus, IIIIus Thyphon vel Thypheus, Vus Encheladus, VIus Egeon, VIIa Aurora, VIIIus Japethus, VIIIIus Astreus, Xus Alous, XIus Pallenes, XIIus Runcus, XIIIus Purpureus, XIIIIus Lycaon. Genuit preterea gigantes, quorum nomina non habemus.
De Celo Etheris et Diei filio satis in precedenti volumine dictum est. Verum cum eius explicetur proles, aiunt Tytanum eius et Veste fuisse filium theologi veteres, ut in libro Divinarum Institutionum testatur Lactantius. Cuius fuisse coniugem Terram, Demogorgonis filiam, Theodontius asserit, ex qua plures suscepisse filios in sequentibus apparebit, quos omnes quinta luna natos videtur velle Virgilius, dum dicit: Tum (luna scilicet quinta) partu Terra nephando Oetumque Iapetumque creat sevumque Typhea Et coniuratos celum rescindere fratres etc. De hoc enim Tytano multa referuntur fabulosa, inter que, quod potissimum est, aiunt eum cum filiis adversus Iovem deosque reliquos bellum habuisse eisque celum conantes eripere, montes montibus superimposuisse sibi sternentes iter ad illud, eosque demum a diis cesos et fulminibus interemptos atque apud Inferos catenis religatos et morti damnatos perpetue, ut in VI Eneydos satis convenientes ostendit Virgilius. Latentia sub hac fictione, et hystoriam continent, et moralem sensum naturali mixtum. Quod ad hystoriam pertinet, verba de ea que in sacra leguntur hystoria, apponentur ad licteram. Dicit enim sic. Exin Saturnus uxorem duxit Opim; Tytan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret; ubi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno uti de regno non cedat fratri. Ibi Tytan, qui facie deterior esset quam Saturnus, id circo et quod videbat matrem atque sorores suas opera dare ut Saturnus regnaret, concessit eis ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quis liberorum virilis sexus ei natus esset ne quem educaret. Id eius rei causa fecit uti ad suos natos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necaverunt. Deinde posterius nati sunt gemini: Juppiter atque Juno. Tum Junonem Saturno in conspectum dedere, atque Jovem clam abscondunt, dantque eum Veste educandum, celantes Saturno. Item Neptunum clam Saturno Opis parit, eumque clanculo abscondit. Ad eundem modum tercio partu Opis parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto latine dictus est Dispiter, alii Orcum vocant. Ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, ac Plutonem celant, atque abscondunt; deinde Glauca parva emoritur. Nec multum post hec, sequitur in eadem hystoria. Deinde Tytan, postquam rescivit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Tytani vocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendunt, eosque muro circumegit et custodiam his apponit. Post hec autem, paucis interpositis, sequitur. Jovem ad ultimum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in vincula coniectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Tytanumque atque filios eius expugnasse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse. Hec Lactantius ex hystoria sacra; que quam vera sint, quasi eadem referens edocet Sybilla Erithea. Viso sensu hystoriali, circa reliquos pauca dicenda sunt; et primo quid sibi velint hunc Celi dicentes filium atque Veste, quod preter hystorie veritatem de quocunque mortali arbitror dici posse; nam terrenum corpus et celestem habemus animam, ex quibus constat hominem esse. Sed hic altiori verborum molimine extollitur ab universo mortalium grege, et nuncupatur Tytan, quod, ut placet Lactantio, idem quod ultio sonat. Supra enim ostensum est Vestam Terram esse, et Terram irritatam ira deorum in ultionem sui peperisse Tytanos; et quoniam ubi de Fama demonstratum est que sit ira deorum, ob quam Terra irritata est, et qualiter Terre filii in ultionem matris consurgant, satis est hic dicere tantum, hunc Tytanum unum ex egregiis illis viris fuisse, qui operibus conatus est estendere famam et mortem superare suam. Quod autem illi Terra coniunx fuerit, per hoc intelligo huius hominis et cuiuscunque alterius huic similis ingentem animum, quo sibi terram subigit uti vir uxorem, eique dominatur saltem animo, si possessio desit. Ex hac enim volunt eum multos genuisse filios, quod quidem etiam ostendit hystoria, et si etiam possibile sit, nonnullos ob convenientiam morum sibi, ut reliquis attributos esse; secundum absconditum sensum nulli dubium esse debet, quin multi fuerint olim et hodie sint insignes viri, qui eius eo quod primus describitur filii dici possunt. Insuper dicunt hos elatos fuisse homines et adversum deos habuisse bellum, ut advertamus quoniam ex magnanimitate ad superbiam facilis sit transitus, et ob id ut plurimum, dum minus considerate magnates agunt, ex gloriosissima virtute in detestabile vitium cadunt, et tunc steriles efficiuntur, id est absque fructu virtutis, et, ut intelligamus Tytanis filios fuisse tales, quinta luna natos dicunt. Veteri enim superstitione creditum est, quicquid quinta nasceretur luna, sterile atque damnosum fore, nec dubium elatos esse damnosos, eo quod bellorum sint semen, per que evacuantur agri colonis et civitates, et desolantur regna. Dicunt preterea eos habuisse cum diis bellum quod et magnanimes habent et superbi; magnanimes enim bonis operibus similes diis effici conantur; superbi autem se quod minime sunt existimantes, verbo et si possent opere ipsum verum deum calcare satagunt, ex quo fit ut deiciantur et redigantur in nichilum. Est hic tamen advertendum duplex ab hominibus bellum cum Superis habitum, quorum unum fuit istud, quo Juppiter liberavit parentes, occisis Tytanis filiis. Aliud vero fuit cum Gigantes, qui et Tytanis dicuntur filii, voluerunt Jovi celum eripere, et tunc montes montibus imposuere, quod postea ubi de Gigantibus exponetur.
CAP. II. De Yperione primo Tytanis filio, qui genuit Solem et Lunam.
recensereYperionem Tytanis et Terre fuisse filium Theodontius et Paulus voluere. De quo nil aliud credo legi, nisi quia Solem genuerit et Lunam; arbitror tamen eum magne preminentie hominem fuisse, et hoc tam a significato nominis quod super omnia sonat, quam a nominibus filiorum tam claris.
CAP. III. De Sole Yperionis filio
recenserequi genuit horas, quas loco unius filie pono, et sic prima genuit Eonas, quas eque loco filie unius scribo et sic secunda, IIIam Phetusam, IIIIam Salempetii, Vam Dyrcem, VIum, Miletum, [VIIam Pasiphem], <VIIIum>Oetam, <VIIIIam>Circem, <Xam> Anginam. Solem Yperionis fuisse filium vulgatissima fama est, ex qua tamen matre non constat. Hunc dicunt non solum patri et fratribus adversum Jovem non favisse, sed Jovis partes secutum; quam ob causam post victoriam currum, coronam et aulam et alia multa insignia a Jove obtinuisse, que omnia insequentibus plene explicabuntur. Hunc ego credo suis temporibus clarissimum fuisse hominem et vere magnanimem, et ob id dictum non favisse fratribus sed Jovi, quia non superbus. Quam ob rem adeo illi fuit fama propitia, ut in eum a poetis omne decus delatum sit, quod vero Soli deferendum est, nec aliter de eo quam de vero Sole ut plurimum locuti sunt. Sane quoniam hic fere nulla ad hominem spectantia apponi videntur, de Sole planeta loquemur. Finxerunt igitur eum ante alia regem, et forte fuit, eique regiam designavere aulam. De qua sic Ovidius: Regia Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro flammasque imitante pyropo, Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat, Argenti bifores radiabant lumine valve, Materiam superabat opus, nam Mulcifer illic Equora celarat medias cingentia terras Terrarumque orbem celumque quod imminet orbi. Ceruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum balenarumque prementem Egeona suis inmania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, Pars in mole sedens virides siccare capillos, Pisce vehi quedam: facies non omnibus una, Nec diversa tamen qualem decet esse sororum. Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque Fluminaque et nynphas et cetera numina ruris. Hec insuper imposita est celi fulgentis imago, Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris etc. Descripta igitur aula Ovidius maiestatem regiam proceresque describit, dicens: Purpurea velatus veste sedebat In solio Phebus claris lucente smeragdis. A dextra levaque dies et mensis et annus Seculaque et posite spatiis equalibus hore Verque novum stabat circumflorente corona. Stabat nuda estas et spicea serta gerebat. Stabat et autumnus calcatis sordidus uvis Et glacialis hyemps canos hyrsuta capillos etc. Designata regia maiestate currum eius describit: Aureus axis erat, themo aureus, aurea summe Curvatura rote, radiorum argenteus ordo, Per iuga crisoliti positeque ex ordine gemme Clara repercusso reddebant lumina Phebo etc. Nec post multum idem describit equos: Interea volucres Pyrous Eous et Ethon, Solis equi, quartusque Phegon hymnitibus auras Flammigeris implent, pedibusque repagula pulsant etc. Huic insuper regi coronam insignem ex duodecim lapidibus preciosis, ut Albericus ostendit, imposuit. Eique dicunt aurora veniente ab horis currum parari et equis adnecti. Hunc preterea moltorum filiorum patrem volunt, ex quibus aliquos veros fuisse possibile est, dum eum hominem fuisse dicamus, et nonnullos etiam ratione convenientie morum ei attributos, si solem planetam dixerimus. Preterea, ut aiunt phylosophi, in rebus procreandis tante potentie est, ut pater omnis mortalis vite habeatur; et inter alia ex quadam singulari potentia, dum in nativitate alicuius hominis ceteris supercelestibus corporibus prevalet, eum formosissimum, amabilem, facie alacrem atque splendidum, moribus insignem et generositate producit conspicuum. Eum similiter multis vocant nominibus, per que satis apparet de sole planeta, non de homine intellexisse poetas. Nunc quid dicta velint explicandum est. Dicunt eum primo Yperionis natum, quod concedendum est. Diximus enim supra, Yperionem idem sonare quod super omnia, et sic hic pro vero Deo accipietur, qui, cum omnia ex nichilo creaverit, solus pater Solis dici potest, cum ipse solus sit super omnia. Post hec regia huic tam splendida ideo designata est, ut intelligamus per apposita in eadem opere huius ex potentia attributa cuncta consistere, eumque omnium curam gerere. Cui inter alia propinquiora circumposita sunt tempora et temporum qualitates, ut intelligatur eum motu suo descripsisse omnia, esto aliquos ante eum fuisse dies in principio Pentateuci scribat Moyses, quos arte sua ille fecit, qui cuncta creavit, nondum isto creato nec eidem potestate aliqua attributa. Postquam vero creatus est, volente creatore suo motu tempora descripsit et describit omnia et horas et diem et mensem et annum et secula, ut in sequentibus latius apparebit. Sic et motu suo qualitates temporum facit esse diversas, cuidam dans frondes et flores, alteri segetes, tertie maturos prebet fructus, et frondes incipit auferre, ultime rigorem frigoris et nivis caniciem. Currus autem illi tam lucidus apparatus, indefessam eius atque perpetuam cum indeficiente lumine circa orbem terrarum volubilitatem ostendit, qui rotarum quattuor est, ut descripta iam quattuor tempora sua fieri circumitione designet. Sic et illi quattuor equi ut per eos qualitates diurne circumitionis ostendat. Nam Pyrous, qui primus est, pingitur et interpretatur rubeus, eo quod, primo mane agentibus vaporibus a terra surgentibus, sol oriens rubeat. Eous, qui secundus est, cum albus effigietur, dicitur splendidus, eo quod exaltatus iam sol dissolutis vaporibus splendens sit. Ethon autem tertius rubens sed in croceum tendens, ardens exponitur; nam, sole iam celi medium tenente, lux eius corusca est et cunctis videtur fervidior. Phegon autem quartus ex croceo colore tendit in nigrum, et interpretatur terram amans, ostendens, advesperescente die, solem terram petere, id est occasum. Hos tamen equos Fulgentius, esto cum eisdem significationibus, aliter nominat. Videlicet Eritreum, Actheona, Lampos et Phylegeum. Per coronam autem XII lapidum ostendit Albericus longa dicacitate XII celi signa intelligi debere, per que mortalium ingenia cum anno quolibet discurrere invenere. His predictis superest de nominibus solvere globum. Ex quibus eo quod non nulla cum quibusdam aliis diis habeat communia, illis reservatis ubi de diis talibus; de his que ad eum solum spectare videntur quam brevius fieri poterit exponetur. Vocatur igitur primo Sol, eo quod inquantum planeta solus est, ut testari videtur Macrobius dicens. Nam et latinus eum, qui tantam claritudinem solus obtinuit, solem vocavit. Et in Thimeo dicit Plato ubi de speris: Ut autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura et sit et noscatur, deus in ambitu supra terram syderum lumen accendit, quem nunc solem vocamus. Insuper hunc Tullius ubi de Republica vocat principem atque ducem, dicens: Deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderatur luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Super quibus verbis sic ait Macrobius super Somnio Scipionis: Dux ergo quia omnes luminis maiestate procedit, princeps quia ita eminet, ut propterea quod talis appareat sol vocetur. Et post pauca sequitur: Mens mundi appellatur ita ut physici eum cor celi vocaverunt; inde nimirum quod omnia, que statuta ratione per celum ferri videmus, diem noctemque et migrantes inter utramque prolixitatis brevitatisque vices et certis temporibus equam utriusque mensuram; deinde veris clementem temperiem torridum Cancri et Leonis estum, mollitiem autunnalis aure, vim frigoris inter utramque temperiem, omnia hec solis cursus et ratio dispensat. Iure ergo cor celi dicitur, per quem fiunt omnia, que divina ratione fieri videmus. Est et hec causa, propter quam iure cor celi vocetur, quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitata est; solem autem ignis etherei fontem esse dictum retulimus. Sol ergo in ethere quod in animali cor, cuius ista natura est, ne unquam cesset a motu, aut brevis eius, quocunque casu ab agitatione cessatio mox animal interimat. Hec Macrobius. Ex quibus satis percipi potest eum existimasse solem rerum omnium causam. Loxias insuper eum appellat, ut ait Macrobius, Oenopides, quod ab occasu ad orientem tendens circulum facit obliquum. Phebus etiam nuncupatur et potissime a poetis, quod a specie atque nitore dictum est. Alii dicunt Phebus quia novus, eo quod mane quolibet novus videatur ab orizonte consurgere. Lycius etiam nuncupatur, et ut aliqui dicunt a Lycio templo Dely. Macrobius ostendit Cleantem aliam rationem reddere dicens: Cleantes Lycium Apollinem nuncupatum scribit, quod veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem rapiat radiis. Socomas, ut idem dicit Macrobius, a Syris sol etiam appellatur, a fulgore scilicet radiorum, quos vocant comas aureas solis. Sic et Argitorosus, quod nascens per summum orbis ambitum veluti arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum. Imbricitor, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione oculorum sol dictus est, quia sic a physicis extimatur. Dicitur et Horus quasi magnus vel gigas, maximus quidam est ut ipsi videre possumus, et hoc illi nomen est apud Egyptios. Vocatur insuper et aliis nominibus pluribus, ut per Macrobium patet in Saturnaliorum libro.
CAP. IV. De Horis filiabus Solis et Cronis.
recensereHoras Solis et Cronis dicit Theodontius fuisse filias et ab eo denominatas, eo quod Horus ipse ab Egyptiis appellatur. Has Omerus dicit equos et currum in tempore parare Soli, et Diei venire volenti celi portas aperire. Filias ego ideo Solis dici puto et Cronis, quod est tempus, eo quod solis progressu ex certa temporis dimensione fiant. Equos autem et currum Soli parari ab eis ideo fictum est, quia eis sibi vicissim succedentibus nox labitur et dies accedit, in quem sol tanquam in preparatum sibi vehiculum a successione horarum progreditur, in cuius progressionis initio, hore diei advenienti celi portas, id est lucis ortum, aperire videntur.
CAP. V. De Eonis filiabus Solis.
recensereEonas dicit Theodontius plures esse sorores, Solis et Cronis filias, corporibus ingentes, et sub Jovis collocatas pedibus. De his ego nunquam alibi legisse memini, nisi forsan has velit intelligi secula, cum eon grece, latine seculum interpretetur. Si de seculis dixisse velit, hec profecto certa et longa temporis dimensione a solis motu conficiuntur. Hec supra monstravimus a Claudiano in antro Eternitatis fuisse descripta. De quantitate vero seculi plurimum inter se discrepavere veteres. Dicebant enim aliqui, ut Censorius in libro que De natali die scripsit ad Cerellum, ab his potissime, qui rituales Etruscorum sequebantur, hoc modo descripta secula, ut aliquo superum scilicet ostento initiaretur seculum, eo quod usque protenderetur, donec aliud superveniret ostentum, quod finis esset preteriti et sequentis initium, et sic non certo aut determinato annorum numero constare videbatur seculum, quin imo aliquando longum et nonnunquam breve contingere. Post hec ostendit alios aliter arbitrari, dicentes id temporis spatium esse quod efflueret inter unam celebrationem ludorum secularium et alteram subsequentem, ex quo etiam temporis inequalitas sequeretur permaxima. Postremo, multis recitatis opinionibus, dicit, civile Romanorum seculum centum annis solaribus terminari. Quod ego memini sepissime a venerabili Andalo eodem finiri spatio. Erant insuper qui vellent idem esse seculum et etatem, quod non est verum, esto aliquando improprie scribant veteres seculum pro etate. Etas enim, si eo modo sumpserimus quo sanctorum describunt lictere, ac etiam poetarum, multa in se continet secula. Quod vero sub Jovis pedibus secula designentur, puto fieri, ut intelligamus solius veri Dei imperio tempora labi, eique soli diuturnitatem cognitam eorumdem, et que in eis futura sint. Nec ab hoc discrepat Claudiani descriptio, qui illa dixit in antro Eternitatis manere, cum in ipsa trinitate personarum et unica deitate tantum consistat eternitas, et sic quicquid in eternitate consistit in Deo sit necesse est.
CAP. VI. De Phaetusa et Salempetii IIIa et IIIIa filiabus Solis.
recenserePhaetusa et Salempetii nynphe sicule, filie fuere Solis et Neere, ut in Odissea scribit Omerus dicens, has in Sycilia Solis servare greges, a quibus Ulixes a Cyrce prohibitus est. Circa quam prohibitionem talis ab Omero fabula recitatur. Quod cum venisset ab Inferis rediturus in patriam, a Cyrce premonitus est, quod postquam cum sociis ultra Scyllam et Caribdim in Syciliam devenisset, et comperisset greges Solis servari a Phaetusa et Salempetii filiabus suis, ab eis omnino cum sociis abstineret, nam si quis ex eis comederet, occideretur; ad quos cum postergatis aliis periculis fessus cum sociis devenisset Ulixes, factum est ut ibidem Euriloci consilio pernoctarent, sed mane mutatis ventis abire nequivere et cum ibidem longius credito detinerentur, impellente ciborum penuria, dormiente Ulixe et Euriloco suadente, a sociis Ulixis in greges itum est, et ex eis sedata fames. Verum eis discedentibus gravi agitati tempestate, ad ultimum a Jove fulminati periere omnes, Ulixe excepto, qui ex gregibus non gustarat. Huic fabule talis potest sensus exhiberi. Calor et humiditas, id est Sol et Neera, que nynpha est, silvas et pascua gignunt, que due sunt nynphe Solis et Neere filie, harum altera prestat umbras, altera vero <gregibus> victum, et sic servantes sunt greges Solis, qui ex omni vivente conficiuntur anima vegetativa scilicet et sensitiva, opere enim suo nascuntur, et tegmine atque victu predictarum custodum servantur. Esse tamen hos greges in Sycilia dicit Omerus, non quod alibi non sint, sed ibidem ob ingentem rerum habundantiam et celi temperiem plus vigoris videantur habere delicie, que ob corruptos loci mores etiam magis quam alibi pestifere sunt. Ab his omnis rationalis anima prohibetur, sane tamen ne eis immoderate fruatur, ne in mortem deveniat, aut vitam que sit morte deterior. Quod totiens contingit, quotiens habenis appetitui datis in lascivias mergimur, quod iam apud Syculos fecere plurimi, qui enerves facti post gustatas delicias non sufficere laboribus. Verum Eurilocus, id est blanda sensualitatis persuasio, dormiente Ulixe, id est rationis robore, avidos sensus in greges, id est in delicias immittit, ex quo libidinibus soluti maris fluctuantis, id est mundi huius labores ferre nequivere, et sic Jovis fulmine, id est iusto Dei iudicio, in mare deiecti periere, id est in amaritudines et miserias mortalis vite anxiati et incogniti defecere. Vel quod forsan cantigisse potuit, cum in Syciliam devenisset Ulixes et ibidem ab adverso detineretur tempore, eo non curante, adeo socii eius cibo potuque et mulieribus soluti sunt, ut reintrantes mare oportuna negligerent, et sic naufragium facerent. Quod non solo Ulixi contigisse legimus, quin imo et Hannibali Peno strenuissimo bellorum duci, qui cum in hyberna Capuam deduxisset eos, quos nec itinerum longitudo, nec nationum variarum barbaries, non fluminum vertiginosi gurgites, non ventorum vehementia, nec nivium rigor, nec Alpestrium viarum asperitas, non fames, non discrimina mille, non arma Romanorum eo usque cuncta vincentia superasse potuerant, a Campana libidine adeo superatos invenit, ut quos duros acresque sub autumni fine in Capuam deduxisset, enerves effeminatosque veris initio vix posset in castra compellere, et quos semper viderat ante victores, victos post atque fugatos sepissime deploraret.
CAP. VII. De Dyrce solis Va filia et Lyci regis coniuge.
recensereDyrces Solis fuit filia, et Lyci regis Thebarum coniunx. In quam sicuti in ceteras Solis filias Venerem sevisse dicit Fulgentius. De qua talis fertur hystoria. Stuprata per vim Anthiopa, Nictei regis filia, ab Epapho, ut placet Lactantio, seu a Jove, ut plures videntur arbitrari, a Lyco Thebarum rege marito suo abdicata est, et super inducta Dyrces. Que illico suspicata, ne forte Lycus Anthiopam in suam revocaret gratiam et sic, ea reassumpta, dimitteretur ipsa, impetravit a viro ut posset illam in vinculis detinere. Que cum ex Jove prolem geminam suscepisset, partus adveniente tempore, ab eo vinculis liberata est, et clam in Cytheronem montem aufugit, ibique peperit Anphyonem et Zetum, quos expositos pastor quidam pro suis aluit. Qui cum adolevissent, a matre cogniti, et sui generis certiores facti, facile in Dyrcem irritati sunt, et in matris ultionem surgentes Lycum occiderunt regem, et Dyrcem tauro indomito alligarunt, qui dum eam traheret, misera deorum auxilium imploravit, quorum subsidio in fontem sui nominis haud longe a Thebis mutata est, et sic Veneris satiavit iram. Quod autem in hac hystoria fabulosum est, explicabitur facile. Anthiopam a Jove tempore partus liberatam a carcere dicit Theodontius ideo fictum, quia cum videretur Dyrci ob tumidum Anthyope uterum satis sui adulterii testimonium apparere, et ob id eam viro arbitraretur odiosam merito, ultro eam reliquit. Dyrcem autem mutatam in fontem satis comprehendi potest, tam ob perditum regnum quam ob supplicii illati penam, eam in multas solutam lacrimas. Fuisse autem Solis filiam ideo dictum, quia aut sic de facto fuit, eam alicuius insignis viri sic nominati fuisse filiam, aut ob insignem eius pulchritudinem solis filiam vocitatam.
CAP. VIII. De Mileto Solis VI° filio, qui genuit Caunum et Biblidem.
recensereMiletus, ut testatur Ovidius, Solis fuit filius. Theodontius autem dicit istum Solis Rhodii filium et Pasyphis fuisse fratrem. Hunc tamen in Mynoem senem volentem insurgere bello, perterruit Juppiter, quam ob causam in Lesbon abiit, et ibi civitatem, quam Militenem ex suo nomine dixit, construxit, verum postea immutatis licteris ex Militene Mitilena dicta est. Post hec cum Cyane nympha Meandri fluminis filia se immiscuit, et ex ea suscepit filios duos, Caunum scilicet et Biblidem.
CAP. IX. De Cauno et Biblide <filiis> Mileti.
recensereCaunus et Biblis filii fuerunt Mileti ex Cyane nynpha suscepti, ut testatur Ovidius dicens: Hic tibi, dum sequitur patrie curvamina ripe, Filia Menandri totiens redeuntis eadem Cognita Cyane, prestanti corpore nynpha Biblida cum Cauno prolem est enixa gemellam etc. Et quia nil preter commune ambobus de eis legi, de ambobus scribere invicem visum est. Legitur ergo Caunum speciosissimum fuisse iuvenem, et a Biblide sorore infausto amore dilectum, Venere in prolem Solis irata agente. Sane cum Biblis fratri flammas execrande libidinis detexisset, ipse aspernatus detestabilem sororis concupiscientiam, fugam sumpsit. Inque peregrina ponit nova menia terra. Infelix autem Biblis confestim secuta est eum, et postquam Caryam Lyciamque et Lelegas peragravit, labore atque dolore victa consedit, et spreta sese dedit in lacrimas. Ex quo factum est ut in fontem Nayadum beneficio misera verteretur, ut dicit Ovidius: Sic lacrimis consumpta suis Phebeia Biblis Vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis Nomen habet domine, nigraque sub ilice manat etc. Figmentum autem satis patet, quia a fletu continuo fons lacrimis manans visa est.
CAP. X. De Pasyphe VIIa solis filia et Mynois coniuge.
recenserePasiphes Solis fuit filia, ut Senece tragici percipitur carmine aientis in tragedia Ypoliti: Quid ille rebus lumen infundens suum Matris parens ecc. Verba quidem nutricis sunt loquentis ad insanam amore Ypoliti Phedram Pasiphis filiam. Theodontius autem dicit eam non fuisse filiam Solis Yperionis, sed Rodii. Fuit hec Mynois Cretensis regis coniunx, et vacante Mynoe bello adversus Megarenses et Athenienses ob occisum Androgeum filium, ab irata Venere in sobolem Solis, infausti amoris flammas suscepit amavitque speciosissimum taurum, in cuius concubitum Dedali artificio venisse dicitur, et ex eo suscepit quem medium hominem mediumque taurum peperit. Alii vero aliam amoris huius causam describunt, aientes, quod cum orasset Mynos in bellum progressurus patrem, ut dignam se sacrificaturo sibi prepararet hostiam, evestigio illi preparatus est taurus, formositate cuius captus Mynos illum armentis suis ducem prefecit, alio consecrato; ex quo iratus Juppiter egit ut, illo absente, reservatus deligeretur a coniuge, et hinc volunt Mynoem, ob commissum facinus, non ausum in coniugem sevire. Quod autem Pasiphes filia hominis ex tauro conceperit, vult Servius Taurum hunc scribam Mynois fuisse sic nominatum, eumque in domo Dedali cum Pasyphe coisse et filium ex ea suscepisse, et tandem geminos peperisse, quorum alterum ex Mynoe conceptum notis apparebat, alterum vero ex Tauro eque indicantibus signis, et cum de secundo non esset certa fides, nomine ad utrumque spectante parentem Mynotauro scilicet imposito, enutritus est. Ego autem longe altiorem sensum hac sub fabula tegi reor. Existimo quidem voluisse veteres ostendere qualiter vitium bestialitatis causaretur in nobis hac ratione. Pasiphem spetiosissimam feminam et Solis filiam credo animam nostram veri Solis, id est Dei omnipotentis, a quo creata est, filiam omni pulchritudine innocentie splendidam. Hec coniunx efficitur Minois regis et legum latoris, id est rationi humane iungitur, que suis legibus eam habet regere atque in rectum iter dirigere. Huic inimicatur Venus, id est appetitus concupiscibilis, qui sensualitati adherens semper rationis est hostis; cui si adheserit anima, a ratione separetur necesse est, a qua semota, facile a blanditiis et suasionibus carnis se trahi permictit et sic precipitem se fert in concupiscientiam tauri a Jove dati, ut sibi ex eo Minos sacrum conficiat. Quem ego taurum sentio mundi huius delitias prima facie pulchras et delectabiles a Deo rationi concessas, ut ex eius moderamine certo vite nostre oportuna ministret; nam dum his debite utimur, rite ex eis Deo sacrum conficimus; sane dum eis iudicium sensualitatis sequentes abutimur aut abuti desideramus, in bestialem concupiscientiam devenimus, et tauro tunc obscene anima iungitur in lignea vacca, dum artificio ingenii nostri naturalibus preter nature leges innitimur. Et sic ex appetitu illecebri et adoptione nepharie voluptatis causatur et nascitur Minotaurus, id est bestialitatis vitium. Huius autem Minotauri, hominis et tauri formam esse finxere, eo quod tali vitio laborantes intuitu primo videntur homines, si opera autem prospectemus et abscondita introrsum desideria, tales esse bestias cognoscemus. Clauditur hic laberinto carceri circumitionum plurium implicito, et hoc ideo, quia fortissimum atque ferocissimum et furiosum esset animal, in quo ostenditur eum humano pectori, infandis desideriis intricato. Et quod eo impellente fortem atque inmanem prestemus animum, dum infaustum aliquid audemus, quod nisi pro voto perficiamus, confestim in furiam declinamus. Hic insuper a Theseo ab Adriana predocto occiditur, id est a prudenti viro cui virilitas, quam per Adrianam accipio, eo quod andres grece, vir sonet latine, ostendit detestabile tam scelesto vitio subiacere et quibus armis etiam conficiendum sit.
CAP. XI. De Oeta Colcorum rege Solis figlio VIII°, qui genuit Medeam et Absyrthium et Calciopem
recensereOeta Colcorum rex, ut Omerus in Odissea testatur, Solis fuit filius et Perse filie Occeani. Tullius autem ubi De naturis deorum, eum ex Asterie sorore Latone susceptum dicit, quam Asteriem videtur idem Tullius dicere ab eo occisam; dicit enim sic: Quid Medee respondebis, que duobus avis Sole et Occeano, et patre matricida procreata est? etc. Hunc clarum ea tempestate fuisse regem testatur antiquitas cum permaximum illi regnum fuisse describat Seneca tragicus in tragedia Medee. Ad hunc novercales insidias fugiens devenit Frixus, <Athamantis> filius, cum aureo vellere, quod sibi fatale ab oraculo sentiens Oeta diligentissime servabat, ne eo perdito privaretur regno; qui tamen a Jasone spoliatus est et regno pulsus. Verum iam senex ab eodem in regnum reductus est. Dicit Theodontius hunc Oetam non fuisse filium Solis Yperionis, sed eius qui apud Colcos maximus fuit, et regnavit ibidem.
CAP. XII. De Medea Oete regis filia et Josonis coniuge.
recensereMedea Oete regis fuit filia ex Ipsea coniuge, ut satis patet per Ovidii carmen dicentis: Non erat Oetes ad quem despecta rediret. Non Ipsea parens etc. Huius Medee grandis recitatur hystoria quandoque fabulis mixta. Aiunt enim ante alia, quod ex Apollonio sumptum est, qui De argonautis librum scripsit, Jasonem a Pelia patruo missum Colcos venisse, et comiter ab Oeta susceptum Medee virgini placuisse, in quam Venus irata uti in ceteram Solis prolem, omnes a filio amatorias inici flammas fecit. Que amans cum pericula nosceret dilecti iuvenis euntis ad vellus aureum assummendum, miserta eius, habita sui coniugii sponsione, eum docuit, quo pacto illud absque periculo posset surripere, eoque surrepto una secum fugam arripuit, traxitque fuge comitem Absyrtium seu Egyaleum parvulum fratrem. Quos cum sequeretur Oeta, ut eis spatium fuge prestaretur, in insula, que in faucibus Phasis a scelere ab ea perpetrato Thomithania, exilio Ovidii Nasonis postea nobilitata, per quam aportebat Oetam sequentem transitum facere puerum Absyrtium obtruncavit, articulatimque divisum passim per agros disiecit, ut patrem sisteret ad colligenda filii membra. Nec premeditatio fefellit infaustam, nam sic factum est; dumque orbatus pater flens membra colligit nati, et funeralia peragit, abiit illa cum raptore. Et post longas, secundum quosdam, circumitiones in Thesaliam devenit, ubi precibus Jasonis Ensonem patrem annositate decrepitum in robustiorem retraxit etatem. Et cum Jasoni duos filios peperisset, in Pelye mortem sua fraude natas armavit. Tandem quacunque ex causa factum sit a Jasone abdicata est, et Creusa Creontis regis Corinthiorum filia desponsata. Quod cum egerrime ferret, excogitata malitia, filios suos, quasi ad placandam sibi novercam, cum donis in scrineolo clausis misit, quod a Creusa non ante apertum est, quam per omnem regiam flamma evolaverit ingens, a qua cum ipsa Creusa regia omnis exusta est; cum iam pueri premoniti evasissent. Verum cum in eam iratus Jason irruisset, sumpturus ex tam impio facinore penas, eo vidente trux femina filios trucidavit innocuos et maleficiis suis sublata Athenas abiit, ubi Egeo iam senescenti coniugio iuncta, peperit ei filium quem a se Medum vocavit. Sane cum Theseo redeunti ex longinqua atque diutina expeditione, ab Egeo incognito, per eiusdem manus venenatum parasset poculum, et illud idem ab Egeo filio iam cognito sublatum vidisset, fuga Thesei evitavit iram. Et tandem nescio quo pacto Jasoni reconciliata, una secum in Colcos rediit, patremque senem et exulem Jasonis viribus in regnum restituit. Esto Gaius Celius, ut ubi De mirabilibus mundi refert Solinus, dicat eam a Jasone Bitrote sepultam, et Medum eius filium imperasse Marsis populis Ytalis. His ergo ornata facinoribus Medea locum apud Grecos primo, qui melius eam cognovisse debuerant, deinde apud Romanos comperit, ut pro dea susciperetur atque sacris honoraretur ab eis, ut liquido testatur Macrobius. Que autem huius in hystoria fictiones intexte sunt, ubi de Ensone et Pelya et Jasone scribetur; quoniam ad eos spectare videntur, passim, ubi oportunum videbitur, aperientur.
CAP. XIII. De Absyrthio et Calciope filiis Oete.
recensereAbsyrthius et Calciopes frater et soror filii fuerunt Oete regis Colcorum. Nam de Absyrthio testatur Tullius in libro De naturis deorum dicens: Quid huius (scilicet Medee) Absyrthio fratri, qui est apud Pacuvium Egylaus etc. De Calciope autem dicit Ovidius in Epistulis: Non erat Oetes ad quem despecta rediret Non Ipsea parens Calciopesque soror etc. De hac Calciope nil aliud repperi, nisi quod coniunx fuerit Frisi eique peperit Cycorum filium. De Absyrthio autem seu Egylao iam supra dictum qualiter a sorore sit cesus; a quo sunt qui dicant flumen illud Colcorum Absyrthium de pueri nomine nuncupatum.
CAP. XIV. De Cyrce Solis filia.
recensereCyrce malefica mulier, ut Omerus testatur in Odissea, filia fuit Solis et Perse; quo autem pacto Colcos liquerit et in Ytaliam venerit nusquam legi. Constat tamen eam habitasse haud longe a Caieta Campanie civitate, in quodam monte olim insula, qui Cyrceus ab ea in hodiernum usque diem dictus est. Circa quem adhuc aiunt incole rugire leones ferasque alias, quas ex hominibus cantato carmine fecit. De hac autem sic scribit Virgilius: Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Assiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum. Arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus ireque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum Setigerique sues atque in presepibus ursi Sevire ac forme magnorum ululare luporum. Quos hominum ex facie dea seva potentibus herbis Induerat Cyrce in vultus ac terga ferarum etc. Omerus autem in Odissea dicit Ulixem errantem cum sociis ad hanc devenisse et cum socios eius omnes mutasset in feras, eum a Mercurio predoctum mutare non potuisse, quin imo ab eo exterrita socios eius omnes in homines reformasse, eumque per annum ibidem tenuisse ac peperisse ei Thelegonum filium, et nonnulli superaddunt, Latinum Laurentum postea regem, et demum eum predoctum multis dimisisse. Refert preterea de hac Ovidius, quod amaverit Glaucum marinum deum, et quoniam ipse Scillam nynpham amaret, zelo percitam, fontem in quo nynpha lavari consueverat, infecisse venenis. Quam ob rem dum illum intrasset nynpha, repente a marinis canibus usque ad inguina absorpta in marinum monstrum versa est. Insuper dicit quod a Pyco rege spreta eo quod Pomonam amaret, eum in avem sui nominis transformasset. Nunc autem quid sub his fictionibus sentiendum sit, videamus. Theodontius harum rerum solertissimus indagator dicit hanc Solis Yperionis filiam non fuisse, sed eius qui apud Colcos regnasse creditur, sed ideo huius credita, quia, ut dicit Servius, formosissima fuit mulier et meretrix famosa, quod contigisse fingunt ob Veneris odium in prolem Solis, de quo odio infra patebit, ubi de Venere. Audiri feras mugientes in circumitu montis est, quia dum inter ingentia atque prerupta saxa, rupes et cavernas, quarum mons circumdatus est, maris unde ventorum impetu efferuntur, et demum retrahuntur, et supervenientibus illiduntur, et hinc inde franguntur, fit de necessitate rumor dissonus, et nunc mugitui nunc rugitui similis, et hinc se fingunt audire leones aprosque. Quod autem herbis aut cantato carmine in beluas homines transformaret, hoc videtur a multis concedi possibile magicis illusionibus, dum Pharaonis magos ea suis artibus fecisse credimus, que faciebat Moyses virtute divina, dum homines in Arcadia lupos fieri, dum Apuleium in asinum permutatum. Sed ego potius credo hanc formositate sua multos in dilectionem sui traxisse mortales, qui sese ut eius mererentur gratiam, que meretricum absque pecunia consequi non potest, illecebris variis ut dona portarent miscuisse, et sic eas induisse formas, que officiis congruebant, quas Ulixes, id est prudens homo, non induit. Hanc post hec amasse Glaucum ideo dictum puto, quia, secundum quod aliquibus placet et potissime Leontio, Glaucus idem sonat quod terror, et quoniam terribile sit audire mugitus aquarum circa Cyrceum, ut supra dictum est, et ipse terror ibidem consistat, assidue videtur a Cyrce, id est a loco illo Cyrces amari. Quod autem Glaucus amaverit Scyllam ob eadem causam dictum est, eo quod apud Scyllam idem a mugitu maris sit terror assiduus, et sic cum ibi moretur, assidue videtur Scyllam diligere. Quod Scylla infectis aquis a marinis canibus usque ad inguina rapta sit, ab effectu sumpsit fictio causam. Est enim Scylla scopulus secus fretum Syculum aquis supereminens adeo ut medius aquas exire videatur, et ab aquis medius occupari, et cum totus sit preruptus et cavernosus et ibi continue maximo cum impetu mare fluat et reffluat, dum cavernas illas intrat et demum se retrahit, ad instar canum latrantium sonum emittit, et sic scopulus a marinis canibus rapi dicitur. Que autem ad Pycum spectant, in sequentibus scribentur, ubi de Pyco. Ego autem Cyrcem hanc Oete fuisse sororem non credo, cum diu ante Troianum bellum Colchida fuerit Cyrces; hec autem contemporanea, sed convenientia nominum et forsan artium ex duabus unam fecisse potuerunt.
CAP. XV. De Angitia Solis filia.
recensereAngitiam seu Angeoniam Theodontius dicit Cyrcis fuisse sororem et Solis filiam et haud longe ab ea in agro Campano moratam, sed melioribus artibus operatam. De qua, non in omnibus cum eo concordans, Gaius Celius asserit eam Cyrcis fuisse sororem et vicinia Fucini lacus occupasse, et ibidem salubri scentia adversus morbos incolis deservisse; quam ob rem diem claudens dea ab eisdem habita est. Macrobius autem in Saturnaliorum libro hanc Angeroniam deam vocat, dicitque illi apud Romanos XII Kal. ianuarias ferias celebrari, eique a pontificibus in sacello Valupie sacrum fieri. Verrius autem Flaccus idio dicit eam Angeroniam apellari, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. Addit insuper Masurius simulacrum huius dee ore obligato atque signato in ara Volupie collocatum, ob id quod, qui suos dolores anxietatesque dissimulant, beneficio patientie in maximam oblectationem deveniant. Sane Julius Modestus huic sacrum fieri dicit, eo quod populus Romanus morbi, qui anginia dicitur, voto promisso liberatus sit. Cur autem Solis sit credita aut dicta filia, medendi ars causam dedisse potuit.
CAP. XVI. De Luna Yperionis filia.
recensereLunam, ut ad Yperionis prolem redeam, eiusdem Yperionis fuisse filiam et Solis sororem vulgatissimum est. De hac veteres multa senserunt. Illi quippe ante alia bigam dixere concessam, eo quod adversus patruos cum Jove sensisset, eaque curru uti testatur Accius poeta in Baccis, dicens: Almaque curru Noctivago Phebe etc. Et Virgilius; Jamque dies celo concesserat almaque curru Noctivago Phebe medium pulsabat Olympum etc. Hanc bigam dicit Ysidoros ubi de Ethymologiis a duobus equis trahi, quorum alter albus, alter vero niger est. Eam preterea a Pane Arcadie deo dilectam dicit Nicander poeta, et lane candide munere in suos deduxisse concubitus. Quod et Virgilius in Georgicis asserit, dicens: Munere sic niveo lane, si credere dignum est, Pan deus Arcadie captam te, Luna, fefellit In nemora alta vocans, nec tu aspernata vocantem etc. Insuper et eam dilectam aiunt ab Endimione pastore, quem dicunt primo ab ea repulsum, demum postquam aliquandiu albos suos pavisset greges, in suam gratiam susceptum. Dicit tamen Tullius eum in Lamio seu Latinio Yonie monte obdormuisse et in somnis a Luna deosculatum. Sunt et qui illi filios tribuant. Nam Alcyna, lyricus poeta, dicit rorem ab ea et Aere genitum. Similiter eam multis vocant nominibus, ut puta: Lunam, Hecatem, Lucinam, Dianam, Proserpinam, Triviam, Argenteam, Phebem, Cererem, Arthemim, Menam et aliis. Sed quid ex his tot intellexerint advertendum. Cur Yperionis dicta sit filia, dici potest id quod de Sole dictum est. Puto ego illam claritate insignem fuisse mulierem, et ob eius singularem preminentiam, et quia Solis esset soror, Lunam denominatam fuisse; ad quam sequentia non espectant, quin imo ad veram lunam. Et ideo quod adversus Tytanos Jovi faverit, id est adversus superbos, ob eius complexionem frigidam et humidam dictum est, qua multum fumositates hominum reprimuntur. Biga autem uti dicitur, ad designandum cursum suum diurnum et nocturnum, quem longe clarius equorum colores ostendunt; preterea et humiditate sua germinantia fovet desuper et desubter adiumentum radicibus infert. Quod autem ab Arcade deo delecta sit, poterit forsan hic talis prestari sensus, ut pro Arcade deo summatur quicunque pastor. Erant enim Arcades ut plurimum pastores omnes, pastores autem Lunam amant, id est eius lumen, eo quod ex illo commodum suscipiant, et ob id eam in silvis votis vocare consueverant, ut suos greges per noctem ab insidiis ferarum facilius caverent, et ob id dum fulgida veniebat, ei in sacris agnam mactabant candidam, et sic albo vellere captam dicebant. Quod autem ab Endimione dilecta sit, dicit Fulgentius hoc posse contegere, quod Endimion pastor fuerit, qui uti pastores faciunt, noctis humorem amavit, quem vaporia syderum atque ipsius lune in animandis herbarum succis insudant, et inde in pastorum commoda vertitur. Vel aliter. Ait idem Fulgentius, quod is Endimion primus rationem cursus lune invenerit et obdormisse XXX annis dicitur, quia stultorum iudicio meditationi vacantes dormiunt, id est tempus perdunt. Seu qui meditationibus deditus est, profecto non aliter quam si dormiret, immiscetur activis operibus, quod de Endimione dictum est, quia nil aliud eo vivente, nisi huic meditationi operam dare peregit, uti Minastas, in eo libro quem de Europa scripsit, testatur. Quod ego verum puto, nec sit qui longum temporis miretur spatium, cum circa lune cursum plurima veniant consideranda, ut ostendit venerabilis Andalo in sua Theorica planetarum. Sed quod albos ante greges paverit, ideo appositum credo, ut loci sue meditationis qualitas ostendatur, qui in culmine montis illius fuit quod sibi elegit, ut posset libere elevationes assumere tanquam ex expedito loco, et montium culmina et potissime celsa ut plurimum consueverunt esse nivosa, quas nives quia diu observavit, pastor nivei pecoris dictus est. Quod autem a luna deosculatus sit, ideo fictum reor, quia sicut amantes puellam amoris munus osculum arbitrantur, sic et longe huius meditationis munus fuisse lune comperisse cursum, et sic sui amoris videtur osculum suscepisse. Superest de nominibus videre. Lunam a lucendo dictam volunt, et maxime dum lucet in sero, cum dum mane luceat velint appellari Dianam. Hecates autem ideo dicta est, quia centum interpretatur, in quo numero quasi finitum pro infinito positum sit, volunt multiplicitatem eius potentie denotari. Triviam nonnulli, esto Seneca poeta triformem dicat in tragedia Ypoliti, a triplici suo nomine principali dictam volunt; vocatur enim Luna, Diana et Proserpina. Dicunt eam etiam vocari Lucinam ut in Odis Oratius: Te Lucinam probas vocari etc., quam parturientium deam vocant, et cur sic dicta sit, paulo post dicetur. Argenteam autem ob id dicunt, quia suum sit argentum in terris procreare, seu quia solis respectu, qui aureus est, videatur argentea. Phebeam autem ideo vocavere, quia sepe nova sit. Arthemia seu Arnothemis attica lingua idem est quod luna, ideo sic dicta, ut refert Macrobius, quia arthemis quasi arnothemis, id est aerem secans. Luna a parturientibus invocatur, quia proprium eius est destendere rimas corporis et meatibus viam dare, quod est ad accelerandos partus salutare, ut poeta Thymotheus eleganter expressit. Mena vero dicta est quia non nunquam defectus patitur, ut puta in eclipsis et inde Mena, quod latine defectum sonat, seu quia naturaliter luce careat et quos habet radios mutuetur a sole, uti cetera faciunt sydera. Reliqua autem nomina, quoniam ad alias pertinent deas, de quibus singularis in hoc opere mentio fit, ex consulto donec de illis tractetur omisi.
CAP. XVII. De Rore filio Lune.
recensereRorem Alcina lyricus poeta Lune atque Aeris fuisse filium dicit, teste Macrobio. Quod quidem figmentum a natura sumptum est, agente quidem luna vapores terre humidos nequeuntes, absente sole, consurgere altius, frigiditate aeris et lune alterati vertuntur in tenuem aquam, que decidens ros estivo tempore appellatur, hyeme vero condensati gelu bruma dicitur.
CAP. XVIII. De Bryareo Tytanis filio.
recensereBryareus ab omnibus creditus est Tytanis et Terre filius, quem omnes fere Latini poete hostem Jovis infestissimum contemptoremque deorum asserunt, et ob id apud Inferos detrusum volunt, eumque inter monstruosos in vestibulo inferni excubias agere scribit Virgilius, dicens: Et centumgeminus Briareus et belua Lerne etc. Sane Omerus eum amicum fuisse Iovi sostendit in Yliade, dicens: Ὦχ’ ἐκατόγχειρον καλειον σοεσμακρόν Ὀλυμπον, Ὀν Βριάρεων καλευσї θεοὶ, ἄνδρες δὲ τε πάντες Αἰγαίων’ ὂ γαρ ἆυτε ο πατρός ἀμεινων. [Que latine sonant], Cito Centimanum vocasti in magnum Olympum, Quem Briareum vocant dii hominesque Terrigenam post eius patrem meliorem. In quibus carminibus Omerus perfunctorie tangit fabulam, quam Theodontius paulo latius refert dicens, quod commoti dii, adversum Jovem. Juno scilicet et Neptunnus una cum Pallade et aliquibus aliis, in domo Nerei patris Thetidis deliberaverunt catenam facere, et dormienti Jovi iniicere, et invicem trahentes omnes eum e celo eicere, quod Thetis Jovi retulit, et ob id ipse in favorem suum in celum Briareum evocavit. Quem cum vidissent coniurati eo quod fortissimus extimaretur, confertim a ceptis destitere et sic tutatus est Juppiter; ex quibus patet Briareum amicum fuisse Jovis. Huius autem fabule volens Leontius aperire sensum, aiebat ante resolutionem Chaos inferiora elementa cum superis discordare et humoris opera inisse concordiam, et alia quedam plura ridenda potius quam scribenda. Theodontius autem dicit sub hac fabula tenui velo hystoriam tegi. Dicit enim Jovem post victoriam ex Tytanis atque Gigantibus habitam adeo elatum, ut importabilis efficeretur amicis, quam ob causam Juno coniunx eius et Neptunus frater clam apud insulam Nerithos convocatis quibusdam ex amicis inivere consilium, ut eum nil tale timentem e regno pellerent; quod cum illi revelatum esset a nauta conscio, Briareum ex Tytanis superstitem unum et potentissimum adhuc hominem, seu potius Briarei Tytanis filium eodem nomine nuncupatum evocavit, et cum eo inito societatis federe coniuratos exterruit adeo, ut in eum nil penitus auderent. Dictus est enim Briareus Centumgeminus, quia multis preesset hominibus, et ponitur finitum pro infinito. Apud Inferos autem non in civitate Ditis detrusus est, ut reliqui sunt, quia adhuc in adiutorium servaretur Superum, ut intelligamus non esse aliquos quantumcunque perversos, quin ad meliorem vitam serventur a deo, cum ab eodem eorum futura conversio cognoscatur.
CAP. XIX. De Ceo Tytanis III° filio, qui genuit Latonam et Asterien.
recensereCeum inter alios Tytanis filios enumerat Paulus et eius matrem fuisse Terram ostendit Virgilius ubi dicit: Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem etc. Leontius dicit hunc Cee insule fuisse potentissimum regem, et extreme ferocitatis hominem atque superbie, ob quam cum antiquior fuerit Tytano, inter eius numeratur filios. Fuit enim Latone et Asterie spectabilium pulchritudine virginum pater; dicebatque Paulus pro eo, quod Juppiter Latonam vitiasset. Tytanorum bellum adversus Jovem motum, sed falsum est, ut supra demonstravimus, ex his que in sacra leguntur hystoria.
CAP. XX. De Latona <Cei> filia, que peperit Apollinem et <Dianam>.
recensereLatonam filiam fuisse Cei ex Ovidii carmine sumitur. Dicit enim: Nescio quo audetis genitam Tytanida Ceo Latonam preferre michi etc. Hanc autem veteres a Jove dilectam pariter et oppressam volunt, eamque ex eo geminam suscepisse prolem. Apollinem scilicet et Dianam, quod aiunt adeo egre tulisse Junonem, ut non solum omnem terram ad onus uteri deponendum interdiceret illi, verum et inmitteret Phytonem ingentis magnitudinis serpentem ad eam fugandam atque impediendam. Que cum pavescens fugeret, neque locum aliquem retinentem se inveniret, propinquans Ortygie insule ab ea suscepta est, et in eadem peperit primo Dianam, que evestigio obstetricatus officium in nascituro fratre matri prestitit, et Apollinem nascentem suscepit, qui mox sagittis Phytonem interemit et dare cepit responsa petentibus. Preterea ob hunc partum dicunt nomen immutatum insule, nam cum primo diceretur Orthygia, Delos postea dicta est. Dicunt insuper deferentem Latonam parvulos adhuc filios per Lyciam, dum ob estum siti laboraret, accessisse ad lacum quendam, ut biberet, quam cum vidissent circumstantes rustici, confestim lacum pedibus intrasse et omnem turbasse aquam, ex quo commotam Latonam orasse ut exterminarentur; quam ob rem rustici repente in ranas mutati locum semper incoluere. Circa has fictiones dicebat Barlaam cessante diluvio, quod Ogygii regis fuit tempore, ex humiditate terre nimia, cui calor erat immixtus, tam densas exalasse nebulas, ut apud plura loca Egei maris et Achaye nullo modo solares radii die, nec nocte lunares viderentur ab incolis; tandem eis rarescentibus et potissime apud insulas, apud quas ratione maris minus poterat exalatio terre contigit, ut nocte quadam circa horam diei proximam a circumstantibus in insula Ortigie primo viderentur lunares radii et subsequenter mane solares, quam ob rem maximo omnium gaudio, quasi reacquisissent quos perditos iam arbitrabantur, dictum est apud Ortygiam Dianam et Apollinem natos, et ob id insule mutatum nomen, et ex Ortygia Delos, quod idem sonat quod manifestatio, appellata est, eo quod ibi primo manifestatio solis et lune facta sit. Latonam autem eam ipsam insulam voluere fingentes, in qua manifestatio facta, eamque feminam precipue assumpsere ad figmentum conficiendum, quia contigerat eam geminos peperisse, quorum masculum Apollinem, feminam autem Dianam nuncupaverant. Phytonem autem Latonam insequentem ne posset parere, nebulas densas surgentium vaporum voluere, que quidem obstabant, ne possent solares atque lunares radii a mortalibus intueri, nec incongrue has vocavere serpentem; nam dum leves huc illuc a quocunque spiritu impellerentur, more serpentis serpere videbantur. Et nunc a Junone ideo missum dixere, eo quod non nunquam pro terra et mari intelligatur Juno, a quibus evaporationes ille emittebantur. Dianam autem ideo ante natam dicunt, quia nocte, extenuatis iam vaporibus, primo lunares apparuere radii. Quod autem obstetricatus in nativitate fratris officio functa sit, ideo dictum est, quia sicut obstetrices consuevere nascentes suscipere, sic et luna dum paulo ante solem surrexisset, solem orientem suscipere pansis cornibus visa est. Occisum autem Phytonem telis ab Apolline ideo fictum, quia solaribus radiis agentibus omnis illa terre evaporatio dissoluta est. Quod autem ceperit Apollo dare responsa, sumptum est ab eo quod post modum contigit, scilicet ut ea in insula nescio cuius maleficio demon sub Apollinis titulo cepit, et diu dedit de quesitis responsa. Mutatos autem in ranas rustucos ideo dictum est, quia ut scribit Phylocorus, bellum fuit Rhodiis olim adversus Licios, Rhodiis auxiliares venere Delones, qui cum aquatum ad lacum quendam Lyciorum ivissent, rustici loci incole aquas prohibuere, in quos Delones irruentes omnes interemere, et in lacum occisorum corpora eiecere. Tractu tandem temporis cum montani Lycii venissent ad lacum, nec occisorum agrestium corpora comperissent et ranas in circumitu coassantes sensissent, rudes et ignari arbitrati sunt eas ranas animas esse cesorum, et dum sic referunt aliis, fabule causam adinvenere.
CAP. XXI. De Asterie filia <Cei> et matre Herculis.
recensereAsteries filia fuit Cei Tytanis, ut Theodontio placet. Hec, ut ait Fulgentius, post viciatam Latonam a Jove dilecta est, a quo verso in aquilam et oppressa fuit; eique eo ex concubitu Herculem peperit; que tandem ut quibusdem placet, adversus Jovem sentiens et eius fugiens iras, miseratione deorum in coturnicem versa est, que grece vocatur ortygia, nomenque dedit insule in quam aufugerat, ubi a Jove in lapidem mutata est, undisque demersa et ab eisdem huc illuc agitata, que tandem ob susceptam Latonam firmata est. Huius fabule talis potest esse ratio. Dicit Theodontius superato atque occiso a Jove Ceo, qui ob viciatam Latonam adversus eum arma moverat, eum in Ceam venisse insulam et ibidem Asteriem virginem Cei filiam oppressisse, tandem ea adversus eum sentiente primo volucri fuga in Ortigiam abiisse, inde vero in Colcos transfretasse. Solique ibi regnanti nupsisse, eique peperisse Oetam a quo postmodum occisa est; seu, ut Barlaam dicit, in partu Oete deficit. Ex quibus fictum ideo est Jovem aquilam secum concubuisse, quia aquila Jovis erat signum dum esset in armis, et quia bello Ceam cepisset, fictum est eum in aquilam versum cum Asterie concubuisse. Quod autem in coturnicem Asteries versa sit, aut ob eius volucrem fugam cum coturnicum sit volare perniciter, aut propter longam eius transfretationem, quod etiam est coturnicum certo anni tempore transfretare. Quod autem in lapidem versa sit, non spectat ad eam, quin imo ad insulam in quam primo aufugit, que Ortygia dicta est, latine vero coturnix, que idio in lapidem versa dicitur, ut eius nova stabilitas designetur. Ferunt autem Ortygiam insulam solitam una cum undis fluctuare, quod fictum est, quia nimia et crebra terremotuum concussione agitari consueverit. Quam tandem firmatam volunt, id est a concussione liberatam, eo quod ab Apolline responsum sit, ne in ea mortuum corpus sepeliretur et quedam illi insuper celebrarentur sacra, quibus rite celebratis cessavit terremotuum infestatio, et sic facta lapis, id est stabilis. Puto ego repletis cavernis in quibus aer inclusus terremotus causabat, hoc contigisse, eosque illo dyaboli responso deceptos. Superaddunt quidam eidem Ortygie Mycones atque Gyaros insulas adhesisse atque firmasse, quod non sic simpliciter intelligendum est, quin imo ex insulis illis que illi proxime sunt, Ortygia iam firmata, accessere incole et invicem quam reliquerant habitavere.
CAP. XXII. De Typhone seu Typheo IIII° Tytanis filio, qui genuit Aeos et Chymeram.
recensereTyphon seu Typheus, Theodontio asserente, Tytani fuit filius ex Terra, esto dicat Lactantius eum ex Tartaro genitum et Terra. Hunc insuper dicit idem Lactantius Jovem in certamen provocasse de regno, quam ob causam iratus Juppiter fulmine eum prostravit et ad eius opprimendam superbiam corpori eius superimposuisse Trinacriam, quod etiam sic testatur Ovidius: Vasta Giganteis iniecta est insula membris Trinacris, et magnis subiectum montibus urget Ethereas ausum sperare Thyphea sedes. Nititur ille quidem, pugnat quoque surgere sepe. Dextra sed Auxonio manus est subiecta Peloro, Leva, Pachine, tibi: Lylibeo crura premuntur. Degravat Ethna caput, sub quo resupinus harenas Eiectat flammamque ferox vomit ore Typheus. Sepe remoliri luctatur pondere terre. Oppidaque et magnos devolvere corpore montes: Inde tremit tellus etc. Virgilius autem non Ethnam sed Ynarimem illi dicit superiniectum, qui quidem mons est insule vicine Baiis, que hodie Yscla vocatur, haud longe a Prochita insula, et dicit sic: Tum sonitu Prochita alta tremit durumque cubile Ynarime Jovis imperiis imposta Typheo etc. Quod etiam videtur tenuisse Lucanus dum dicit: Undat apex, Campana fremens, cui saxa vaporat Conditus Ynarimes eterna mole Typheus etc. Huic insuper insigne antrum fuisse in Cilicia, haud longe a Coryco oppido, dicit Pomponius Mela in suo Cosmographie libro, et post eum Solinus De mirabilibus. Nam aiunt in monte profundissimam specum per duo milia quingentos passus nemorum umbra et rivulorum fluentium tinnitu amenam plurimum. Deinde post tam longum descensum panditur specus altera, que in processu iam obscurior habet sacrum Jovi fanum, inde in eius extremo recessu Typhonis cubile positum incole asseruere. Hec de Typheo. Nunc abscondita corticibus evisceranda sunt. Thypheum igitur istum Tytanis, ob elatum eius spiritum, filium dixere, et Terre ob potentiam, cum dicat Theodontius eum antiquissimum Cylicie fuisse regem et Osyrim fratrem superasse bello atque discerpsisse membratim, et bellum adversus primum Jovem movisse, sed ab eo superatum atque occisum. Verum fictionibus quibus hec hystoria dedisse causam satis apparet, erit explicatio ista. Videntur enim in his naturam et causam terremotuum satis convenienter, latenter tamen ostendere qui finxere. Dicit enim Papias Typhonem seu Typheum idem sonare quod flammas eicientem, ut per hoc satis videre possimus eos primo exalantem in visceribus terre clausum ignem ostendere voluisse, in quantum illi superimpositos montes a Jove, id est a natura rerum aiunt; in quantum autem Typheum se erigere conantem dicunt, terremotuum causam ostendunt. Est enim terra ut plurimum cavernosa, in quibus cavernis ut aer interclusus sit aliquando necesse est, et ibidem non nunquam contingit per subterraneos meatus aquam etiam penetrare, cuius qualicunque motu oportet ut aer etiam moveatur, qui motu suo et ob obicibus hinc inde percussus et in vehementiorem motum excitatus calefit; eo autem calefacto tante potentie efficitur motus eius, ut circumadiacentia cuncta concutiat et moveri faciat, et si bithuminosa atqui sulphurea terra loco tali propinqua sit, ut accendatur confestim necesse est, nec extinguitur unquam tali materia perdurante, et cum nequeat ignis teneri clausus, et eo ardente multum augeatur aeris, nec tanti capax sit locus, fit non solum grandis concussio terre adiacentis, sed aperiri cogitur, et exitum prestare accenso igni, qui evaporans Typhonem id est eicentem flammas locum facit. Et cum Sycilia et Ynarimes huiusmodi nature sint, ideo Typhoni superimpositas finxere prudentes.
CAP. XXIII. De Aeo Typhonis filio.
recensereAeos Ysidorus ubi de Ethymologiis scribit filium fuisse Typhonis eumque tuam Paphos, rex inclite, Cypri vetustissimam civitatem condidisse, quam supra Paphi filii Pigmalionis opus fuisse dixeram, et de suo nomine nuncupatam, quod an verum sit incertum habeo.
CAP. XXIV. De Chymera Thyponis filia.
recensereChymeram Papias dicit filiam fuisse Typhonis et Chedrie, quam ob causam hoc dictum sit non video, nisi quia et hec ignes evomat. Hanc tamen quidam monstruosissima describunt; dicit enim de ea Ovidius sic: Quique Chymera iugo mediis in partibus ignem, Pectus et ora lee, caudam serpentis habebat. Virgilius autem de ea sic ait: Horrendum stridens flammisque armata Chymera etc. Alii autem dicunt illam igneum habuisse caput, pectus leoninum, caprinum ventrem, et crura serpentis, et plurimum Lyciis infestam, sed tandem a Bellerophonte superatam atque occisam. Cuius dum absconditum sensum querit enucleare Fulgentius, amplissimam et meo iudicio minime oportunam verborum effundit copiam, cum potius hystoriale significatum quam aliud sub tenui satis cortice lateat. Est enim Chymera Lycie mons in summitate ardens, sicut et Ethna olim, postmodum ad inferiora declinans leones dudum nutrire consueverat, subsequenter abundat capreis, et in radicibus feracissimus erat serpentum. Qui a Bellerophonte insigni viro purgatus noxiis habitabilis effectus est.
CAP. XXV. De Enchelado Tytanis V° filio.
recensereEncheladum Tytanis et Terre filium fuisse dicit Paulus, cum ex Terra tantum natum dicat Virgilius ibi: Illam Terra parens, ira irritata deorum. Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem etc. Fuit hic homo ingentis potentie et immanis, ut Theodontius asserit. Hunc fulmine ictum Ethneque suppositum dicit Virgilius sic: Fama est Encheladi semiustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Ethnam Impositam ruptis flammam expirare caminis; Et fessum quotiens mutat latus, intremere omnem Murmure Trinacriam et celum subtexere fumo etc. Quem ego idem dicerem cum Typheo, ne illos esse diversos ostenderet in Odis Oratius, dum dicit: Sed quid Typheus et validus Mimas, Aut quid minaci Porphyrion statu, Quid Rethus evulsisque truncis Encheladus iaculator audax etc. Quid ergo? Cum diversi sint, uti physica ratione Typheum subterraneum ignem ab igne elemento periniectum a Jove fulmen designato, et a motu subterranei aeris causatum atque evaporatum ad exteriora diximus, sic morali demonstratione hunc superbum hominem designare dicemus, cuius mos est, ritu ignis, stolida elatione, semper ad excelsa contendere, verba ignita emittere, et cuncta furore suo consumere, qui totiens Ethna premitur, quotiens a potentia divine iustitie impellitur et superatur et humilium calcari pedibus summittitur. Preterea, si non alio pondere incurventur tales, sua tantum honusti rabie deprimuntur, dum minus, sic volente deo, ab eis in votum itur.
CAP. XXVI. De Egeone Tytanis VI° filio.
recensereEgeon, si antiquitati credimus, Terre fuit filius et Tytanis, ea ratione qua ceteri. Hunc Servius unum esse cum Briareo velle videtur, eo quod et Centumgeminus cognominetur. Sed huic opinioni Paulus adversatur, dicens: Egeonem sevissimum et immanem fuisse pyrratam, et Egeona nominatum ab insula deserta que Ege, in Egeo mari, vocatur; in qua insidebat more pyrratarum, quibus fas non est ob latrocinium suum urbes incolere. Superaddens Theodontius ab hoc, non ab Ege insula, Egeum denominatum mare, eo quod evo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic placuisset, aliquid audebat. Dicunt preterea fabule veteres hunc centum a Jove religatum cathenis. Ovidius insuper dicit de eo: Balenarumque prementem Egeona suis immania terga lacertis etc. Ut possit per hoc comprehendi eum potentissimum fuisse, dum tot catenis eius astringuntur vires, et assiduam eius maris fuisse curam, et navigiorum quibus insidebat. Is enim ideo Centumgeminus dictus est, eo quod his centum homines remigio deservientes haberet in navibus, ut in longis oportunos cernimus.
CAP. XXVII. De Aurora VIIa Tytanis filia.
recensereAuroram dicit Paulus filiam fuisse Tytanis et Terre. Quam si mulierem voluimus arbitrari, eo quod eam Tytonis fratris Laumedontis dicat Ovidius fuisse coniugem, possumus eam existimare aliquam ingentis potentie et admirandi decoris fuisse feminam; verum ego reor de ea intellexisse poetas quam omnes dicimus Auroram, eum scilicet matutinum splendorem, quo cernimus ante solem elevatum celum albescere, quam ideo Tytanis dicunt filiam, non quia ex Tytano natam credant, sed ex Sole, quem sepissime ex nomine avi Tytanum vocant; nam ex sole procedit, ut dictum est, illa claritas celi quam auroram dicimus. Terre autem ideo dicitur filia, quia, orizontem orientalem superans, videtur intuentibus ex terra exire.
CAP. XXVIII. De Japeto Tytanis VIII° filio, qui genuit Hesperum et Athlantem et Epymetheum et Prometheum.
recensereJapeti parentes Tytanum et Terram fuisse Theodontius asserit. Qui eum dicit suo tempore grandem potentemque fuisse apud Thessalos hominem, sed protervi ingenii, cognitus magis nobis filiorum claritate quam sua virtute. Huius dicit Varro De origine lingue latine coniugem fuisse Asyam nynpham, a qua Asya denominata est. Equidem huius non parvum magnitudine argumentum. Ex qua suscepisse nonnulli volunt Hesperum, Athlantem, Epymetheum et Prometheum.
CAP. XXIX. De Hespero Japeti filio, qui genuit tres Hesperidas.
recensereHesperum dicit Theodontius filium fuisse Asye et Japeti, primo Phylotem a parentibus appellatum. Verum cum iuvenis una cum Athlante fratre in extremos Mauros secessisset, atque Ethyopibus, qui ultra Ampelusiam promontorium litus occeani incolunt, ac insulis eo litori adiacentibus imperasset, a Grecis Hesperus appellatus est, eo quod ex nomine occidentis Hesperi omnem occiduam regionem vocent Hesperiam, et sic ab ea regione, ad quam transmigraverat, a suis perpetuo denominatus est. De hoc tamen nil habetur ulterius, nisi quod illi tres fuerint filie, rapina Herculis clare.
CAP. XXX. De Egle Heretusa et Hesperetusa filiabus Hesperi.
recensereHesperides, ut ipsum sonat patronimicum. Hesperi fuerunt filie, esto sint qui Athlantis dicant. Hec tres numero fuere. Egle, scilicet et Herethusa ac etiam Hesperetusa. De quibus fertur quod esset illis viridarium in quo aurea mala nascebantur, cui custodem prefecerant serpentem pervigilem; cuius viridarii fama cum ad Euristeum pervenisset, et ipse pomorum desiderio tractus, misit Herculem ut illa mala surriperet. Qui veniens, soporato seu occiso serpente, viridarium intravit et mala sustulit atque Euristeo detulit. Cuius fictionis arcanum aperuisse non erit difficile. Fuere quippe, ut placet Pomponio, insule in occeano occidentali habentes ex opposito desertum litus in continenti inter Hesperos, Ethyopes et Athlantes populos, que quidem insule a puellis Hesperidibus possesse fuerunt, erantque abundantissime ovium, lana quarum preciosissima erat ad instar auri, et sic insule Hesperie, que talium ovium erant pascua, viridarium fuere Hesperidum, oves autem aurea mala; nam oves a Grecis male seu mala dicuntur, teste Varrone in libro De agricultura. Pervigil autem serpens Euripi erant, qui inter insulas estuante occeano die noctuque absque intermissione insulas mira cum tempestate circumibant et ad insulas transitum prohibebant; quos Hercules, captato tempore, transiens malis aureis, id est pecudibus, eductis, remeavit in Greciam. Fulgentius autem, more suo, ex abysso conatur in ethera educere intellectum, quem, eo quod non putem fuisse de mente fingentium, omittendum censui. Sunt tamen qui velint hunc Herculem fuisse Perseum, et Hesperidas fuisse Gorgones; ipsi videant.
CAP. XXXI. De Athlante VIIII° Tytanis filio, qui genuit Hyam et VII Hyades
recensere, quarum hec sunt nomina: Eudora, Ambroxia, Pyidile, Coroni, Phyto, Polixo et Thyenes, et genuit insuper Plyades, quarum hec sunt nomina: Electra, Maya, Steropes, Celeno, Taygeta, Alcyone, Meropes, et genuit Calipsonem nynpham. Athlas dicit Lactantius, filius fuit Japeti et Clymenes. Theodontius vero, Japeti et Asye filium fuisse dicit. Plinius autem, ubi De hystoria naturali, matrem huius dicit Libyam fuisse. Verum hi non videntur unum et idem, cum tres fuisse dicuntur, quorum primus creditur ex Arcadia, alter autem a primo Thessalus, inde Maurus fuit tertius, ille scilicet qui cum Hespero fratre ad Mauros transfretavit. Est preterea et Athlas Ytalus, qui ut vulgo fertur antiquissimus, apud Fesulas imperavit, cuius quoniam parentes non comperi, non apposui. De quo istorum circa ea que de eis scripta comperiuntur, intellexerint autores, non satis certum est, dato quod aliquando possit per coniecturas intelligi. Scribam igitur tanquam unius tantum acta sint omnia. Fuit ergo Athlas, ut dictum est, Japeti seu ex Climene, seu ex Asya filius, vel ex Lybia, ex quo talis narratur fabula. Quod cum Perseus Jovis filius iussu Polidetis regis, ut dicit Lactantius, ad occidendum ivisset Gorgonem, eamque superasset, et illi caput abscidisset, victorque rediret, contigit ut hospitium peteret Athlanti. Athlas autem, oraculo premonitus, ut sibi caveret a Jovis filiis, quia ab aliquo eorum regno privaretur, audito eum Jovis esse filium suscipere noluit; quam ob rem turbatus Perseus, detecto Gorgonis capite, illum in sui nominis montem mutavit, damnavitque eum ut in perpetuum celum sustentaret humeris, quod et factum est. Sub hac autem fictione voluere priores hystoriam occultari, cum dicat Fulgentius, quod cum superata Medusa ditissima regina, Perseus regnum invasisset Athlantis, fultus copiis atque substantiis Meduse, eum in montes compulit aufugere, et sic qui ex regia montanus factus est fuga, causam dedit fabule, ut in montem diceretur esse conversus opere eius, cuius divitiis in montes fuerat compulsus. Quod celum humeris sustentaverit, alia causa fuit. Affirmat enim Augustinus in libro De civitate dei, hunc maximum fuisse astrologum, et Rabanus dicit eum primum astrologie artem excogitasse, quod a Plinio sumptum puto; ipse autem in libro De naturali hystoria dicit hunc astrologiam invenisse et hinc, ob sudores ex arte susceptos, celum humeris tolerasse dictum est. Verum ignavum vulgus hoc credidit, eum scilicet celum humeris sustinere, quia cerneret montis verticem adeo extolli, ut in eum videatur inclinari celum. Huic preterea multas fuisse filias dixere veteres, quas ex variis Athlantibus natas arbitror, et huic soli attributas, ut in particulari earum descriptione clarius apparebit.
CAP. XXXII. De Hyade Athlantis filio.
recensereHyas, ut ab unico milioris sexus initium faciamus, filius fuit Athlantis et Ethre, ut placet Ovidio, ubi de Fastis ait: Nondum stabat Athlas, humeros oneratus Olympo, Cum satus est forma conspiciendus Hyas. Hunc stirps Occeani maturis nixibus Ethra Edidit, et nynphas, sed prior ortus Hyas etc. Hic iuvenis venator fuit, et in venationibus a leena occisus est, ut ipse ubi supra testatur Ovidius dicens: Dum nova lanugo, pavidos formidine cervos Terret, et est illi preda benigna lepus. At postquam virtus animis adolevit, in apros Audet, et hyrsutas cominus ire leas, Dumque petit latebras fete catulosque leene, Ipse fuit lybice preda cruenta lee. Mater Hyan, et Hyan meste flevere sorores, Cervicemque polo suppositurus Athlas. Victus uterque parens tamen est pietate sororum: Illa dedit celum: nomina fecit Hyas.
CAP. XXXIII. De Hyadibus VII filiabus Athlantis.
recensereHyades septem fuere sorores et filie Athlantis ex Ethra, quarum hec fuerunt nomina: Eudora, Ambroxia, Pyidile, Coroni, Phyto, Polixo et Thyenes. De quibus invicem scribere necesse fuit, cum de eis in particulari nil legatur. De his autem sic scribit Ovidius: At simul inducent obscura crepuscula noctem, Pars Hyadum toto de grege nulla latet. Ora micant Tauri septem radiantia flammis, Navita quas Hyadas Graius ab urbe vocat. Pars Bachum nutrisse putat, pars credidit esse Thetios has neptes, Occeanique senis etc. Per hos versus possumus cognoscere eas, ut supra dixerat idem Ovidius, ob pietatem mortui fratris in celum assumptas, et in fronti Tauri locatas. Videtur tamen Ovidius in fine carminum credere partem harum Hyadis fuisse filias, verum Theodontius totas Athlantis fuisse confirmat. Has autem succulas appellari dicit Anselmus in libro de Ymagine mundi. Sed quid ista velint videamus. Et primo ego harum assumptionem in celum sic contigisse arbitror, quia eo quod numero convenirent cum stellis in fronte. Tauri positis, ceptum sit ab his qui numerum norant filiarum Athlantis iocose illas stellas a nominibus puellarum vocare, et cum perseverarent, adeo stellis annexum est, ut in hodiernum usque perduret; seu quod verisimilius est, filias Athlantis ob convenientiam numeri nomine stellarum nuncupatas, et hinc fabule prestitisse materiam. Nam stellas illas Hyadas vocatas credo ab effectu earum longa animadversione percepto; Hyas enim grece, pluvia sonat latine, quod eis nomen impositum est, eo quod incipientibus eis apparere, autumnales incipiunt pluvie. Succule vero dicte, quasi succo plene, id est humiditate et pluviis. Quod autem Bachum nutriverint, ideo dictum reor, quod humiditate sua seu signi in quo sunt, sole existente in virgine, plurimum vinetis nocte conferant diurno fervore exhaustis.
CAP. XXXIV. De Eletra filia Athlantis et matre Dardani.
recensereEletra filia fuit Athlantis et Pleionis, et uti ego arbitror, Athlantis Tusci, eo quod velint aliqui eam coniugem fuisse Corithi regis, quem Tuscum fuisse existimant plurimi; et si Tusci non fuit, Archadis tamen fuit; non enim ad eius concubitum Juppiter ivisset in Mauros. Hanc a Iove oppressam peperisse illi Dardanum Troie autorem volunt, et viro Jasium. Hec preterea cum sex sororibus a Pleyone matre Plyades appellate sunt; et quia Jovem seu Liberum patrem nutrivere, celum meruerunt et stelle in genu Tauri locate sunt, et a Latinis Virgilie appellate. De quibus omnibus sic scribet Ovidius: Plyades incipiunt humeros reserare paternos: Que septem dici, sex tamen esse solent. Seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. Nam Steropem Marti concubuisse ferunt. Neptuno Alcinoem, et te, formosa Celeno. Mayam et Eletram Taygetamque Jovi; Septima mortali Meropes tibi, Sysife, nupsit; Penitet et facti sola pudore latet. Sive quod Eletra Troie spectare ruinas Non tulit; ante oculos opposuitque manum etc. Astrologi autem dicunt harum unam esse nebulosam, nec posse videri. Sane ut figmenta paucis expediamus de his, quantum ad nomen et ad assumptionem in celum, dici potest quod de Hyadibus dictum est, esto velit Anselmus has Plyades non a matre, sed a pluralitate denominatas, cum dicat plyon grece, pluralitatem sonare latine. Virgilie autem dicuntur, quoniam oriuntur una cum sole, scilicet eo exeunte in Tauro, quia tunc virgulta augeantur. Jovem autem nutrisse ideo dicuntur, quia opinati sunt nonnulli ethereum ignem ex humiditate terrestri nutriri, quam humiditatem pluvie causant. De Libero autem ut supra ubi de Hyadibus.
CAP. XXXV. De Maya Athlantis filia et matre Mercurii.
recensereMaya Athlantis fuit filia, ut dicit Virgilius: At Mayam, auditis si quicquam credimus, Athlas, Idem Athlas generat, celi qui sydera tollit etc. Ego credo Athlantis Arcadis fuisse filiam, eamque dicit Cingius Vulcano nupsisse et argumento utitur, ut dicit Macrobius Saturnaliorum, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic dee rem divinam facit. Sed Piso uxorem vulcani Maiestam non Mayam vocari dicit. Hoc tamen asserunt omnes eam Jovi concubuisse atque ex eo peperisse Mercurium. Hanc insuper aiunt Junonem ex pellicibus Jovis unam summe dilexisse eiusque filium Mercurium lactasse affirmat Martianus. Et huius amoris causam reddunt, quia ea surgente ver et estas veniunt, quibus aer pulchrior factus letari videtur. Sed quid non sic Celenum et Eletram et alias, que equo modo surgunt cum Maya? Ratio potest esse hec, quia per Mayam veteres terram intellexere, in qua divitie et regna sunt, quibus preest ipsa Juno. Hec autem Maya apud Romanos in maxima fuit reverentia, ei quidem, ut ait Macrobius, mense Mayo eo quod ab ea denominatum putarent, ut ubi de Fastis scribit Ovidius, exibebant mercatores una et Mercurio filio sacrum; et quia, ut Cornelius Labeo assentire videtur, terram eam putant, et Maye nomen a magnitudine sumpsisse, ei pregnantem suem mactabant, quam hostiam Terre propriam dicebant, et hoc ob fecunditatem arbitror. Preterea dicit idem Labeo huic Maye, id est terre, edem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bone dee, et eandem esse Bonam deam et Terram, sic et Bonam et Faunam et Opem et Fatuam pontificum libris dicit ostendi. Rationes autem supra, ubi de Terra scripsimus, apposite sunt.
CAP. XXXVI. De Sterope Athlantis filia.
recensereSteropes et hec filia fuit athlantis et Pleyonis, quam dicit Ovidius a Marte dilectam, et ex eo peperisse Parthaonem, qui rex fuit Calydonie, Arcadie fere opposite.
CAP. XXXVII. De Cyleno Athlantis filia.
recensereCyleno eque Athlantis et Pleyonis fuit filia, hec a Jove viciata Mercurium peperit, alium a superiori, qui cognominatus est Cylenius a matre, seu a monte Arcadie, in quo forte natus est.
CAP. XXXVIII. De Thaygeta Athlantis filia.
recensereThaygete patrem fuisse Athlantem volunt et Pleyonem matrem, eamque dicunt placuisse Jovi, et in eius amplexus venisse, atque ex eo concepisse Lacedemonem, quem filium Taygete Agenoris filie dixerunt alii, et nonnulli eum ex Semele natum voluere.
CAP. XXXIX. De Alcione filia Athlantis.
recensereAlcyones ex Athlante et Pleyone nata est, placuitque Neptuno, ex quo peperisse volunt Alcyonem coniugem Cei regis Trachinne.
CAP. XL. De Merope filia Athlantis.
recensereMeropes, ut reliqui Plyades, Athlantis et Plyonis filia fuit Sysiphoque Corinthyorum rege nupsit, Ovidio teste, et creditur eam Sysipho peperisse Laertem Ulixis patrem, et Glaucum, et Creontem.
CAP. XLI. De Calipsone Athlantis filia.
recensereCalipso nynpha, ut dicit Priscianus in maiori volumine, filia fuit Athlantis, ex qua tamen matre non dicit, quod etiam ante Priscianum testatur Omerus in Odissea dicens: ἔνθα μὲν Ἄτλαντος θυγάτηρ, δολὸεσσα Καλύψώ [Que latine sonant]: ubi certe Athlantis filia dolosa Calipso, Cuius autem Athlantis ignoratur. Ad hanc, ut Omerus testatur, pervenit Ulixes naufragus, et VII annis apud eam detentus est. Fuit enim hec domina cuiusdam insule Ogigia nuncupate, seu a se Calipso denominate.
CAP. XLII. De Epymetheo Japeti filio, qui genuit Pyrram.
recensereEpymetheus filius fuit Japeti ex Asya coniuge, ut ait Leontius. Hic ingenio valens hominis, statuam primus ex luto finxit, quam ob rem dicit Theodontius indignatum Jovem et eum vertisse in symiam, atque religasse apud insulas Pytacusas; cuius figmenti reseratio talis est. Sunt symie animalia inter alia hoc a natura infixum habentia, ut quicquid viderint quenque agentem, et ipse facere velint, et aliquando faciant; sic visum est Epymetheum ad instar nature voluisse hominem facere et sic, symie imitatus naturam, Symia dictus est. Apud Pytagusas insulas ideo symiam religatam dixere, eo quod olim abundaverint symiis insule ille, seu forsan ingeniosis hominibus et in suis operibus naturam imitantibus.
CAP. XLIII. De Pyrra Epymethei filia et Deucalionis coniuge.
recenserePyrra Epymethei fuit filia, ut dicit Ovidius, et Deucalionis coniunx. De qua idem Ovidius sic: Deucalion lacrimis ita Pyrram affatur abortis: O soror, o coniunx, o femina sola superstes, Quam commune mihi genus et patruelis origo, Deinde thorus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt. Hec autem cum esset piissima mulierum una eum Deucalione viro diliuvium passa est, eique IIIIor peperit filios.
CAP. XLIV. De Prometheo Japeti filio, qui fecit Pandoram et genuit Ysydem et Deucalionem.
recenserePrometheus Iapeti fuit filius ex Asya nynpha coniuge eius, ut Varro testatur ubi De origine lingue latine, et alii plures. Hunc ante alios omnes formasse hominem ex terra dicit Ovidius: Sive recens tellus seductaque nuper ab alto Ethere cognati retinebat semina celi. Quam satus Japetho mixtam pluvialibus undis Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Oratius autem aliquid superaddens dicit in Odis: Fertur Prometheus addere principi Limo coactus particulam undique Desectam insani leonis Vim stomaco apposuit nostro etc. Verum Claudianus in Panegirico IIIIi consulatus Archadii fabricam istam longe plenius omnium longa tamen verborum serie describit dicens: Disce orbis, quod quisque sibi, cum conderet artus Nostros, ethereis miscens terrena Prometheus, Sinceram patri mentem furatus Olympo, Continuit claustris indignantemque retraxit. Et cum non aliter possent mortalia fingi, Adiunxit geminas: ille cum corpore lapse Intereunt, hec sola manet bustoque superstes Evolat; hanc alta capitis fundavit in arce, Mandatricem operum prospecturamque laborum. Illas inferius collo, preceptaque summe Passuras domine, digna statione locavit. Quippe opifex veritus confundere sacra prophanis, Distribuit partes anime, sedemque removit. Iram sanguinei regio sub pectore cordis Protegit imbutam flammis, avidamque nocendi, Precipitemque sui. Rabie succensa tumescit; Contrahitur tepefacta metu, cumque omnia secum Duceret, et requiem membris vesana negaret. Invenit pulmonis opem madideque furenti Prebuit, ut tumide ruerent in mollia fibre. At sibi multa petens nil collatura Cupido, In iecur et tractus imos compulsa recessit. Que velut immanes reserans ut belua rictus, Expleri pascique velit: nunc verbere curas Torquet avaritie, stimulis nunc frangit amorum, Nunc gaudet, nunc mesta dolet satiataque rursus Exoritur, cesaque redit pullulantius ydra etc. Sane his a Servio et Fulgentio superadditur fabula. Dicunt enim cum Prometheus ex luto finxisset inanimatum hominem, miratam eius eximium opus Minervam eique spopondisse quicquid ex celestibus bonis vellet in perfectionem operis sui. Qui cum respondisset se nescire, nisi videret que apud Superos sibi essent utilia, ab ea elevatus in celum est; ubi cum cerneret celestia omnia flammis animata, ut suo etiam operi flammam immitteret, clam ferulam rotis Phebi applicuit, et ea accensa ignem furatus reportavit in terras, et pectusculo ficti hominis applicavit, et sic animatum reddidit eumque Pandora vocavit. Quam ob rem irati dii eum per Mercurium Caucaso alligari fecerunt et vulturi seu aquile iecur eius vel cor dilaniandum perpetuo dederunt; cuius conquestionem in rupe satis longo carmine Eschylus Pictagoreus poeta describit, asserens illi cor ab aquila rostro discerpi, et mox iterum restaurari, ac iterum ab ave laniari, et sic indesinenter vexari. Hominibus autem, ut Saphos et Esyodus dicunt, dii ob hoc morbos et maciem ac mulieres immisere. Oratius autem dicit tantum maciem et febrem, ut in Odis: Audax Japeti genus Ignem mala fraude gentibus intulit. Post ignem etherea domo Subductum macies et nova febrium Incubuit cohors etc. Harum fictionum involucrum, serenissime rex, non erit leve corticem aperire; multa enim insunt longa exquirentia verba, que si non apponantur, erit paucis plurimum ingenii oportunum. Faciam igitur resecans quantum potero, ut prestabit Deus. Et ante omnia videndum puto quis fuerit Prometheus iste. Qui quidem duplex est, sicut duplex est homo qui producitur. Primus autem Deus verus et omnipotens est, qui primus hominem ex limo terre composuit, ut Prometheum fecisse fingunt, seu natura rerum, que ad instar primi reliquos etiam ex terra producit, sed alia arte quam Deus. Secundus est ipse Prometheus, de quo ante quam aliam scribamus allegoriam, secundum simplicem sensum, quis fuerit videndum est. Dicit ergo Theodontius de Prometheo isto legisse, quod cum illi Japeti patris, eo quod natu maior esset, successio deberetur, iuvenis et dulcedine studiorum tractus ultro illam Epymetheo fratri cum duobus parvis filiis, Deucalione et Yside derelictis, in Assyriam abiit et inde, postquam aliquandiu insignes eo evo audisset Caldeos, in verticem Caucasi secessit. Ex quo longa meditatione et experientia percepto astrorum cursu, procuratisque naturis fulminum et rerum plurium causis, ad Assyrios rediit eosque astrologiam docuit et procurationes fulminum, et quod omnino ignorabant civilium hominum mores, egitque adeo, ut quos rudes et omnino silvestres et ritu ferarum viventes invenerat, quasi de novo compositos civiles relinqueret homines. Quibus sic premissis videndum est quis sit productus homo, quem supra dixi duplicem esse. Est enim homo naturalis, et est homo civilis, ambo tamen anima rationali viventes. Naturalis autem homo primus a deo ex limo terre creatus est, de quo et Ovidius et Claudianus intelligunt, esto non adeo religiose, ut christiani faciunt; et cum ex luto illum Prometheus iste primus formasset, insufflavit in eum animam viventem, quam ego rationalem intelligo, et cum hac sensitivam et vegetativam potentias, seu secundum quosdam animas; verum he naturam habuere corpoream, et nisi peccasset homo, fuissent eterne, sicuti et rationalis est, cui divina natura est. Hunc perfectum fuisse hominem circa quoscunque actus terreos credendum est; nec opinari debet quisquam oportunum illi fuisse ad eruditionem temporalium rerum Prometheum aliquem mortalem; verum qui a natura producta sunt, rudes et ignari veniunt, imo ni instruantur, lutei agrestes et belue. Circa quos secundus Prometheus insurgit, id est doctus homo, et eos tanquam lapideos suscipiens quasi de novo creet, docet et instruit, et demonstrationibus suis ex naturalibus hominibus civiles facit, moribus scientia et virtutibus insignes, adeo ut liquido pateat alios produxisse naturam, et alios reformasse doctrinam. Libet ex multis unum soltem exemplum inducere. Legimus inter scelestissimos quoscunque et perdite luxurie iuvenes Athenienses Polemonem fuisse principem, qui mane a convivio surgens temulentus et unguentis fragrans, sertisque spectabilis et vestimentis suorum scelerum letus infamia, scolas Xenocratis prudentum atque modestorum hominum refertas intrasse, risurus, arbitror, potius quam auditurus precepta legentis. Cuius adventus et si turbationem omnibus iniecisset, solus Xenocrates immoto vultu perseverans, omissis de quibus erat sermo, de temperantia et modestia cepit, tanteque fuit eius demostratio efficacie, ut Polemon non aliter quam si veterem eiecisset animam et ab ore disserentis aliam suscepisset, eiectis sertis, et intra pallium reducto brachio, et omni conviviali letitia posita, et omni omnino eiecta lascivia, ex illecebri ganeone splendidus evasit phylosophus. Bene ergo ostenditur homines quacunque ineptia deformes a sapientibus reformare, et qui lutei erant nuditate aut viciorum ignavia, sacris animari preceptis, et civiles homines effici. Sed ad ulteriora progrediendum est, ut omnis fictionis aperiatur particula. Dicunt igitur ante alia Minervam opus huius miratam eum in celum traxisse, daturam si quid ad opus suum perficiendum cerneret oportunum. Quod ego sic intelligendum reor, pro Minerva, scilicet sapientem virum, qui nature opus admiratur, hominem, scilicet ex luto productum, et cum eum videat imperfectum quantum ad doctrinam et mores cupiens eum animare, id est perficere, sapientia duce, per speculationem ascendit in celum, et omnia ibi igne animata videt, ut intelligamus quod in celo, id est in loco perfectionis, sunt omnia animata igne, id est claritate veritatis, sic et perfectus homo nulla ignorantie nebula offuscatur, et meditatione continua versatur in celis. Deinde a rota solis furatur hic ignem, et defert in terris, et pectori infert luteo homini, et vivus efficitur. Equidem non incongrue dictum est. Non enim in theatris vel plateis et in propatulo veritatis claritatem adipiscimur, quin imo in solitudinibus semoti, et exquisita taciturnitate speculamur, et crebra meditatione rerum naturas exquirimus; et quia ista talia clam fiunt, quasi furari videmur, et ut appareat unde sapientia veniat in mortales, dicit quod a rota solis, id est e gremio dei, a quo omnis sapientia est, ipse enim verus est sol qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, cuius eternitatem per rotam non habentem principium neque finem designare voluere, et hoc apposuere ut de ipso vero Deo et non de sole creato acciperemus dictum. Hanc demum flammam, id est doctrine claritatem, inmittit pectori lutei hominis, id est ignari. Nam et si omnibus largitor ille munerum deus animam bonam et perfectam infundat, corporea moles caligine infecta terrestri adeo vires retundit anime, ut plurimum nisi doctrina iuventur, et excitentur adeo obtorpescunt, ut potius bruta quam rationabilia animalia videantur. Doctrina igitur sapientie a Deo suscepte prudens homo animat, id est sopitam animam excitat lutei, id est ignari hominis, qui tunc vivere dicitur, dum ex bruto rationalis efficitur, seu effectus est. Explicito autem homine iratos deos dicunt quedam fecisse, ut religasse Prometheum in rupe, immisisse febrem, maciem et feminas hominibus. Circa quod quantum ad primum advertendum est hic poetas more vulgi et improprie fuisse locutos. Existimat quidem vulgus iners, iratum deum adversus quemcunque laborantem vident, quantuncumque circa laudabile opus fatigetur, quasi nil preter ocium detur a pacato deo, et ideo iratum putavere deum Prometheo, eo quod assiduo studio noscendarum rerum laboraret. Seu ideo iratos dixere, quia laboriosa hominibus immisere. De ista ira qualis sit, supra ubi de Fama dictum est. Quod autem duci et alligari Caucaso Prometheum a Mercurio fecerint, pervertitur ordo, nam prius in Caucaso fuit Prometheus, quam hominem rapto igne animaret. Ductus est igitur futurus et iam desiderio ipso prudens homo a Mercurio interprete deorum, id est ab eruditione alicuius enucleantis secreta nature impulsus in Caucasum, id est in solitudinem, quantumcunque secundum hystoriam in Caucasum secesserit, et ibi religatus in rupe, id est a propria voluntate detentus. Ibi illi precordia aiunt ab aquila lacerari, id est a meditationibus sublimibus anxiari, que longo exhausta meditationis labore tunc restaurantur, quando per ambages varias exquisita alicuius rei veritas reperitur. Et hec quantum ad ficta de Prometheo, quem profecto maiores nostri asserunt eximium sapientie doctorem fuisse. Nam Augustinus in libro De civitate dei, et post eum Rabanus et Luon Carnothensis equo fatentur consensu, eum scientia insignem fuisse virum. Eusebius preterea in libro Temporum dicit, Argo regnante Argivis fuit Prometheus, a quo homines factos esse commemorant, et re vera cum sapiens esset, feritatem eorum et nimiam imperitiam ad humanitatem et scientiam transfigurabat. Post hunc Servius etiam de eo testatur quia prudentissimus vir fuit et a providentia denominatus, et quod primus astrologiam Assyrios docuerit, quam in altissimo residens Caucasi vertice maxima cum cura didicerat. Hunc insuper dicit Lactantius in libro Divinarum institutionum, primum simulacra ex luto componere invenisse, quod forsan de compositione hominis ex luto fabule dedit initium. Sic et Plinius ubi De naturali hystoria dicit, eum primo docuisse ignem e silice provocatum ferula servari. Voluere insuper iratos deos immisisse hominibus maciem, febrem, et mulieres. Pro macie ego intelligo labores corporeos, quibus extenuamur et ad quos nascimur illius crimine, cui dictum est: Cum sudore vultus tui vesceris pane tuo. Hic autem maciei viam dedit intranti. Per febres vero, ardores concupiscientie, quibus angimur et vexamur assidue, voluisse reor. Mulier autem ad solatium creata est, sed inobedientia sua facta est stimulus, nec equidem parvus, si rite intueri velimus, quod ut potius alienis verbis quam meis ostendam, quid preclarissimus preceptor meus, Franciscus Petrarca, eo in libro quem De vita solitaria scripsit, de eis sentiat libet apponere. Dicit enim sic: Nullum virus adeo pestiferum vitam hanc sectantibus ut muliebre consortium; femineus enim decor eo formidolosior funestiorque, quo blandior, ut sileam mores, quibus omnino nichil instabilius, nichil studio quietis infestius. Quisque requiem queris, feminam cave, perpetuam officinam litium ac laborum. Raro sub eodem tecto habitant quies et mulier. Satyrici verbum est: Semper habitet lites, alternaqua iurgia lectus, In quo nupta iacet: minimum dormitur in illo. Nisi forte tranquillior est concubine accubitus, cuius et fides minor, et maior infamia et litigium par. Scitum est et illud clari oratoris dictum: Qui non litigat celebs est. Post hoc paulo infra sequitur idem. Quisquis ergo litem fugis, et feminam fuge. Vix alteram sine altera effugies. Femine, et si quod rarum est, mitissimi mores sint, ipsa presentia, utque ita dixerim, umbra nocens est. Cuius siquid fidei mereor, vultus atque verba cunctis qui solitariam pacem querunt, non aliter vitandi sunt, non dico quam coluber sed quam basilisci conspectus ac sibila; nam nec aliter oculis, quam basiliscus interficit, et ante contactum inficit. Hec ille. Que et si multa sint et vera, haberem que dicerem longe plura, sed quoniam non exigit intentum presens, hec de stimulo humani generis dixisse sufficiant.
CAP. XLV. De Pandore homine a Prometheo facto.
recenserePandora dicit Fulgentius nominatum eum, quem Prometheus primum ex luto confecit, quod a Fulgentio ob id dictum puto, quia Pandore significatum sit in latino omnium munus, eo quod non ex notitia unius tantum rei componatur sapiens, sed ex multis et verius ex omnibus, sed talis solus est deus. Posset preterea dici Pandora a pan quod est totum, et doris quod est amaritudo, quasi Pandorus omni amaritudine plenus. Nil enim in presenti vita potest homo absque amaritudine possidere, quod utrum verum sit, se unusquisque exentiat et videbit. Job autem vir sanctus et patientie insigne specimen, volens hoc humano improperare generi, dixit: homo natus de muliere, brevi vivens tempore, multis repletus miseriis etc.
CAP. XLVI. De Yside Promethei filia.
recensereYsis, ut ait Theodontius, filia fuit Promethei et parvula a patre Epymetheo patruo derelicta. De qua ipse Theodontius talem recitat hystoriam. Dicit enim quod cum virgo excrevisset et prestantissimi decoris esset, iam matura viro Iovi placuisse, et ab eo actum seu potentia seu suasionibus, ut in eius iret concubitum, ex quo Ysidem dicit Jovi Epaphum peperisse. Tandem seu tanto fidens amasio puella, seu quia natura ardentis esset animi, in regni cupidinem incidit, et auxiliariis a Jove habitis et aliunde contractis viribus, quasi in effetum viribus regem, animum iniciens, Argum Argivorum regem annositate decrepitum, sed alias oculatum hominem traxit in bellum, adversus quem cum descendisset in aciem, factum est, ut fractis Ysidis viribus, ipsa caperetur Ysis et ab Argo servaretur captiva. Verum iussu Jovis patris sui Stilbon, qui postea Mercurius appellatus est, homo eloquentissimus et audacia atque industria plenus, decipulis suis egit ut occiso a se Argo sene, a captivitate liberaretur Ysis. Cui cum non bene cederent res in patria, sue confisa solertie, conscensa nave, cui vacca erat insigne, ad Egyptios transfretavit, et cum ea Stilbon ob perpetratum facinus pulsus ex Grecia, et cum ibi iam Apis potentissimus esset, eidem nupsit, et datis Egyptiis caracteribus licterarum atque ostenso terre cultu, in tam grandem devenit Egyptiorum extimationem, ut non mortalis femina sed dea potius haberetur, divinique illi adhuc viventi impenderentur honores. Leontius vero dicebat se a Barlaam habuisse, hanc Ysidem ante transfretationem Apis in Egyptum, eidem Api nupsisse, et post modum cum Jove concubuisse, et ob id cum rescisset indignatus Apys, regno Argivorum relicto, in Egyptum abiisse, et eam post modum ad se accedentem ultro suscepisse. In quibus tot sunt ab utraque parte operum et temporum inconvenientia, ut non solum auferatur hystorie fides, sed nec etiam aliqua possit verisimilitudo rerum adaptari, et potissime adveniente Jovis obstaculo, cuius cum Api convenientia tempora huic hystorie plurimum auferunt fidei. Sane solertibus huius veritatis inquisitio relinquatur.
CAP. XLVII. De Deucalione filio Promethei, qui genuit Ellanum et Psythacum et Dyonisium et Phe<ntratem>.
recensereDeucalion, omnium veterum testimonio, Promethei filius fuit, cui adulto Epymetheus patruus Pyrram filiam iunxit coniugio. Mitis enim ingenii homo fuit et Pyrra piissima femina, de quibus Ovidius: Non illo melior quisquam nec amantior equi Vir fuit, aut illa reverentior ulla deorum etc. Huius enim tempore apud Thessalos ingens fuit diluvium, de quo fere omnes scriptores veteres mentionem faciunt; finguntque plurimi, excrescentibus aquis, Deucalionem solum cum Pyrra coniuge in navicula evasisse, et in Parnasum devenisse montem, et cum iam aque cessarent Themis adisse oraculum consulturi de humani generis restauratione; eiusque iussu, tecto capite solutisque vestibus postergasse saxa, tanquam magne parentis ossa, et ea in homines feminasque conversa. Hoc figmentum a Barlaam sic explicatum referebat Paulus. Dicebat enim se legisse in Grecorum antiquissimis annalibus ob hoc diluvium territos homines, et ad suprema usque montium effugisse, atque intrasse cavernas, et antra una cum mulieribus suis expectaturos finem; et ad hos Deucalionem et Pyrram, cessantibus aquis, in mesto atque supplicum habitu accessisse, et Deucalionem hominibus et Pyrram mulieribus, non absque labore maximo, suasisse aquas cessasse nec amplius fore timendum; et sic eos e verticibus montium atque ex saxeis antris, eis scilicet ambobus precedentibus, in habitationes et tecta reduxisse. Porro Theodontius non sic; dicit enim delatum Deucalionem cum coniuge et aliis pluribus in navi ad Parnasum, et cum cessassent aque, ibi regni sui sedem statuisse, cum primo Thessalis imperaret, et ex communi consilio tamquam pro bono publico factum, ut revocatis hominibus et mulieribus e cavernis, quarum quantitas maxima longe hominum numerum excedebat, eo quod venientibus aquis pavidiores longe ante quam homines in montana confugerant, et sic ex eis nulla periit, cum ex hominibus multi absorpti sint, posita verecundia, quam per tectum caput intelligit, non enim verecundantur nisi videntes, indistincte homines quibuscunque mulieribus miscerentur, quod per solutas vestes dicit ostendi; nam ut ubi de Venere dictum est, Veneris cingulum est dictum ceston quod ipsa fert ad legiptimos coitus; cum vero in illicitos tendit, cingulum deponit, et sic illi solutis vestibus in illicitos ire coitus ostendebant, et hoc augende prolis causa, cum ex multitudine mulierum virorum paucitas possit amplissimam prolem suscipere. Quod autem illos vocat ossa parentis, non ob aliud dictum puto, nisi quia sicuti saxa terre molem ne effluat continent, sic et ossa hominum corpora servant in robore; sic et labores agricultorum agunt, ut ea producuntur ex terra ex quibus nutricamur atque consistimus, quasi videantur ex agris assumpti qui incoluere postea civitates. Ego autem reor illos parentis ossa dictos, quia ex cavernis et antris montium uti lapides facimus, educti sunt, et ob duritiem suam saxei dicti.
CAP. XLVIII. De Ellano Deucalionis filio.
recensereEllanum dicit Theodontius filium fuisse Deucalionis et Pyrre, quem ait Barlaam, patre mortuo, adeo nomen suum et imperium ampliasse, ut fere omnis Grecia, que in Egeum mare versa est, a nomine suo Ellada nominata sit et Ellades Greci.
CAP. XLIX. De Psytaco Deucalionis filio.
recenserePsytacus Deucalionis et Pyrre filius, ut ait Theodontius, Promethei avi sui doctrinis imbutus, ad Ethyopas abiit, ubi in maxima veneratione habitus cum in longissimum evasisset evum, oravit ut rebus subtraheretur humanis. Cuius precibus dii faciles eum in avem sui nominis mutavere. Huius ego fictionis causam credo sui nominis et virtutis famam, que, eo cano mortuo, viriditate duravit perpetua, uti sunt perpetuo virides aves ille. Fuere qui crederent hunc Psytacum eum fuisse, qui unus ex septem sapientibus dictus est, sed Theodontius dicit eum longe antiquiorem.
CAP. L. De Dyonisio Deucalionis filio.
recensereDyonisius, ut testatur Eusebius in libro Temporum, Deucalionis fuit filius, eiusque facta claruisse dicit circa initium ducatus Moysis. Que tamen fuerint nusquam legisse memini, preterquam cum in Atticam venisset, a Semaco quodam susceptus hospitio, filie eius capree pellem largitus est.
CAP. LI. De Fentrate Deucalionis filio.
recensereFentratem Deucalionis fuisse filium Paulus et nonnulli alii arbitrantur, eo quod de eo sic referat Tullius in libro Tusculanarum questionum. Dycearcus autem in illo sermone, quem Corynthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium, in primo libro multos loquentes facit, duobus Fentratem quendam Phyotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit etc. Ex quibus preter originem apparet eum fuisse phylosophum.
CAP. LII. De Astreo Tytanis filio VIIII°, qui genuit Astream et Ventos.
recensereAstreus filius fuit Tytanis et Terre, ut asserit Paulus. Hunc dicunt Servius et Lactantius cum Aurora concubuisse et ex ea genuisse Astream virginem, nec non et Ventos omnes. Quos dicit Paulus cum senex esset, dum fratres adversus Jovem bellum movissent, omnes armavit et emisit in Superos. Esto Lactantius dicat eos ab Athlante armatos. Astreum potentem aliquem atque superbum fuisse hominem existimo, ideo Ventorum patrem dictum, quia alicui ventose regioni prefuerit; quod illos armaverit in Superos, a ventorum discursione sumptum est, qui si a terre concavitatibus veniant, ut in altum erumpant necesse est.
CAP. LIII. De Astrea filia Astrei.
recensereAstream Astrei Tytanis fuisse filiam satis vulgatum est, que, quoniam diis favit adversum patrem et patruos, in celum assumpta est, et in Zodiaco locata, ea in parte, que ab ea Virgo denominata est. Nunc autem quid sibi velit fictio videamus. Astreum Astree patrem ego hic non hominem, sed celum astrigerum intelligo, quod ex se Iustitiam gignit, dum perpetuo ordine sibi divino munere dato inferioribus corporibus unicuique iuxta sui qualitatem indesinenter oportuna concedit, et huius exemplo legum latores, prout humano ingenio possibile est, nostram ordinavere iustitiam. Ex Aurora autem ideo nata dicitur, quia sicuti aurore claritas solem procedit, sic ex notitia certa rerum gestarum debet oriri seu oritur iustitia seu iudicium. Diis favisse dicitur, quia bonis semper favet iustitia et eicit reprobos. Ea enim in celi parte ideo posita est, quia contigua est equinoctio, ut ostendatur ex iustitia rerum equitatem consequi, et sicut sole ibidem existente equa temporis pars nocti atque diei ab eodem sole conceditur, sic a iustitia eque ius redditur depresse conditionis hominibus atque claris.
CAP. LIV. De Ventis filiis Astrei in generali.
recensereVenti, ut perhibent Servius et Lactantius, Astrei Tytanis et Aurore fuere filii. Hos dicit Lactantius a Junone ob natum Epaphum incitatos in Jovem, quam ob causam a Jove cavernis clausi sunt, et sub imperio Eoli religati. Sed aliam causam dicit Theodontius a Pronapide monstrari in Protocosmo, que talis est. Dicit enim Pronapides Litigium egre plurimum tulisse a Jove de celo fuisse deiectum, et ob id ad Inferos descendisse, et conventis Furiis orasse, si quid unquam eorum votis suus labor posset in posterum voluptatis afferre, irent et sua venena quiescentibus Ventis inicerent, ut Furiis infestati, Jovis regnum infestarent, atque quietem; que evestigio tendentes, cum eos pacifice sedentes in domo patria invenissent, non solum furias sed odia immisere, adeo ut in regiones suas abeuntes, confestim unus in alterum discursum facere, et omne celum terramque concutere incepere. Quibus perterritus primo Juppiter, deinde commotus, eis non absque labore captis et cavernis Eoli inclusis, eos sub eius esse iussit imperio. De quibus sic dicit Virgilius: Nymborum in patriam, loca feta furentibus austris, Eolyam venit. Hic vasto rex Eolus antro Luctantes ventos tempestatesque sonoras, Imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt, celsa sedit Eolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras celumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui federe certo, Et premere et lapsas sciret dare iussus habenas etc. Si predictarum fictionum volumus habere sensum, ante alia necesse est ut Astreum horum patrem celum credamus astrigerum, ita tamen ut unum sit celum quicquid inter lune concavum et octave spere convexum continetur; nam motum celi et planetarum tanquam a remotiori tantum paululum causa causari arbitror. Si autem Astreum hominem Ventorum patrem voluerimus, iam supra dictum est eum imperasse locis, ex quibus multi orirentur venti, et hinc dictus est Ventorum pater. Aurore autem ideo dicuntur filii, quia ut plurimum appropinquante aurora consueverint venti oriri; quod nautarum approbat autoritas et consuetudo; illa enim hora eos surgere dicunt, et ob id eadem hora ut plurimum sua navigationes incipiunt; et hinc Aurore filii nuncupati sunt. Eos autem a Junone in Jovem armatos fuisse, ideo fictum est, quia a terra emitti creduntur, que Juno est, et quadam terre respiratione impelli, et cum alibi nequeant preter in aerem inpingi, cum aer Juppiter sit, in Jovem armatos fictum est, id est impetuosos. Quod autem Litigium opere Furiarum eos et inquietare regnum Jovis et inter se hostes fecerit, hoc a motu eorum et opere sumptum est; nam si ab oriente ventus surrexerit, et itidem ab occidente, ut et per aerem et in se concurrant necesse est, ex quo videntur hostes et regnum inquietare Jovis. Eos autem sub imperio Eoli religatos in cavernis ideo dictum est, quia Eolydes insule quibus olim prefuit Eolus, et ab eo denominate sunt, plene sunt cavernarum, caverne autem plene sunt aeris et aque, cuius motu causatur calor, et ob calorem surgunt ex aqua vapores, quos calor ipse resolvit in aerem; qui cum in loco non capaci consistere nequeat, egreditur, et si arctus sit agressus, de necessitate impetuosior et sonorior et diuturnior exit, et sic cum generati venti ex cavernis Eolidarum insularum exeant, fictum est eos in cavernis Eoli religatos atque suo sub imperio positos. Sed Virgilius sub hac fictione longe aliud sentit, quod quoniam non spectat ad propositum non appono. Est preter fictiones horum pregrandis potentia; sunt distincte regiones et nomina; sunt insuper secundum quosdam pauciores, secundum vero alios plures, nec eisdem nominibus ab omnibus nuncupati sunt; de quibus antequam ad singulorum sermonem veniamus, pauca dixisse non erit incongruum. Dicit ergo de eorum potentia et regionibus atque nominibus sic Ovidius: Et cum flaminibus facientes frigora ventos, His quoque non passim mundi fabricator habendum Aera permisit: vix nunc obsistitur illis, Cum sua quisque regat diverso flamina tractu, Quin lanient mundum, tanta est discordia fratrum. Eurus ad auroram Nabatheaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis, Vesper et occiduo, que litora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro; Scithiam septemque triones Horrifer invasit Boreas, contraria tellus Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro etc. In quibus carminibus, et si multum dictum sit, est tamen eorum tam grandis violentia, ut non dicam pregrandes naves pondere honustas multiplici per maria tensis evehat velis, seu annosas quercus, evulsis e solo radicibus, in regionem alteram deferat, quin imo celsas turres arcesque sublimes perpetuo solidatas saxo impetu evertat suo, et montium altos vertices tanta concutiat rabie, ut mundum omnem, si rerum pateretur natura, extra veteres terminos videatur posse transferre. Hos duodecim esse dicit Ysidorus Ethymologiarum libro, eosque sic disponit et nominat: Qui ab oriente verno in occiduum tendit ideo dicitur Subsolanus, quia sub ortu solis nascatur. Huic duos collateralis adnectit, Eurum scilicet a sinistris, quem sic ait vocari, eo quod ab Eoo spiret, id est ab oriente estivo; a dextris vero dicit esse Vulturnum, sic dictus quod alte tonet. Austrum inde a meridie flantem sic dicit dici, quod aquas hauriat, eumque grece appellari Nothum. A dextris eius dicitur esse Euroastrum, inde dictum quod inter Eurum sit et Austrum. Sic et qui a sinistris est Austroaffrum, quia inter Austrum sit et Affrum. Sic et idem Lybonothus vocatur, eo quod inde Lybs et hinc sit illi Nothus. Zephyrum autem subsequenter ab occiduo flantem dicit, eo sic appellatum quod flores et gramina eius vivificentur spiritu, atque eundem vocari Favonium latine, quod his faveat que nascuntur. Cuius a dextra Affricum seu Lybim a regione unde spirat denominatum. A leva vero chorum, eo quod ventorum circulum claudat et quasi chorum faciat. Antea tamen dicit Caurum nominatum, et a nonnullis Argeston. Septentrionem inde dicit dictum, eo quod a circulo septem stellarum consurgat. Cui ponit a dextra Circium, a vicinitate Chori sic denominatum. A sinistra vero Aquilonem cuius nominis causam dicit, quia aquas extinguat et dissipet nubes. Eumque dicit et Boream nominari, quod ab Yperboreis montibus egredi videatur. Scribit preterea Ysidorus, his XII designatis, alios etiam esse ventos, quos ego eosdem puto, sed aliis nominibus appellatos, ut puta Ethesyas, quas ait statuto anni tempore a Borea in Egyptum efflare. Sic et Auram et Altanum. Auram vero ab aere dictam, quod lenis, quasi agitatus leniter aer. Altanum in pelago fieri et ab alto denominatum. Turbonem insuper a terra dictum dicit; est enim ventorum circumvolutio quedam perniciosa persepe. Fragorem a fractarum rerum sonitu denominari ventum ait. Sic et procellam dictam, eo quod cum pluvia flans evellat. Vitruvius autem, ubi de Architectonica scripsit, XXIIIIor esse ventos ostendit. Dicit enim Austri collaterales Leuconothum et Altanum, Affrici Lybonothum et Subvesperum, Favonii Ergastes et Ethesias, Cauri Circium et Chorum, Septentrionis Tracias et Gallicum; Aquiloni Supernas et Cecias, Solano Curbas et Orinthias, Euro Circias et Vulturnum. Alibi autem dicit idem Vitruvius eos VIII tantum esse, scribens, Andronicum Cirrestem ad demonstrationem opinionis huius, Athenis turrim octogonam construxisse, et singulis lateribus sculptam eius venti ymaginem, cui illa facies muri esset adversa, posuisse, et tandem metha marmorea super turrim imposita, ereum trionem super imposuit illi dextra virgam porrigentem. Qui cum circumageretur a ventis, virga designabat, quis esset qui flaret, et sic dicit compertum inter Solanum et Austrum Eurum, inter Austrum et Favonium Affricum, inter Favonium et Septemtrionem Caurum seu Chorum, inter Septentrionem et Solanum Aquilonem. Quam descriptionem tanquam optimam atque veram Mediterranei maris naute omnes servant, et potissime Januenses, qui profecto ceteros nautice artis excedunt ingenio.
CAP. LV. De Subsolano vento et Vulturno et Euro et collateralibus suis, filiis Astrei.
recensereExpedito de ventis in generali, de unoquoque secundum Ysidori descriptionem in particulari pauca dicenda sunt; et primo de Subsolano orientali vento. Hic, ut Beda dicit, calidus est et siccus, sed temperate et ideo calidus, quia diu sub sole moretur. Siccus autem, quia cum Occeanus orientalis multum distet a nobis, ex quo humiditatem summere creditur, eam omnem veniendo dimittit. Sed absit ut credam ridiculum istud, omnem scilicet ventum, qui ad nos ab orientis plaga venit, oriri in oriente extremo, cum certissimum habeatur multos apud Eolidas oriri, ut predictum est, ex quibus nonnulli in nos efflant quos nos orientales et merito dicimus; quam ob causam, salva semper reverentia Bede, frustra dictum puto eos ob longinquitatem originis sue ad nos mutata complexione venire. Huic eiusdem complexionis sunt a destris Vulturnus omnia desiccans, a sinistris vero Eurus nubes aggregans seu generans.
CAP. LVI. De Notho vento et Euroastro atque Austroaffro collateralibus eius, filiis Astrei.
recensereNothus australis est ventus, naturaliter frigidus et siccus, verum dum per torridam zonam ad nos veniens transit, calorem assumit, et ab aquarum multitudine in meridie existente sumit humiditatem. Et sic mutata natura ad nos venit calidus et humidus, et calore suo poros terre aperit, et humorem ut plurimum multiplicare, et nubes et pluvias inducere consuevit. Huius formam sic describit Ovidius: Madidis Nothus evolat alis, Terribilem picea tectus caligine vultum: Barba gravis nymbis, canis fluit unda capillis, Fronte sedent nebule, rorant penneque sinusque etc. Huic eiusdem complexionis a dextris est Euroaster, qui tempestates in mari generat, eo quod, ut Beda dicit, ab imo sufflet. A sinistris autem Austroaffer, quem aliqui dicunt calidum et temperatum.
CAP. LVII. De Septentrione vento et Circio collaterali eius, filiis Astrei.
recensereSeptentrio ventus est a plaga in qua oritur nuncupatus. Nascitur enim in locis aquosis et congelatis et excelsis montibus, ex quibus ad nos usque purus flat, eo quod in locis, per que transitum facit, nullus ob intensum frigus resolvitur vapor. Hic aerem serenum facit, et quas exciverat Auster pestes, repellit et purgat. Complexione autem cum collateralibus frigidus est et siccus. Qui enim a dextris est, Circius appellatur, nivium grandinumque productor. A sinistris autem Aquilo est, seu Boreas, de quo latior sermo sequitur.
CAP. LVIII. De Aquilone seu Borea vento, Astrei filio et collaterali Septentrionis.
recensereBoreas seu Aquilo ventus collateralis est Septentrionis, et natura sua habet nubes dissipare et aquas ligare gelu; de quo sic Ovidius in persona eiusdem dicit ad ostendendas vires eius: Apta michi vis est, qua tristia nubila pello Et freta concutio nodosaque robora verto, Induroque nives et terras grandine pulso. Idem ego cum fratres celo sum nactus aperto, Nam michi campus is est, tanto molimine luctor, Ut medius nostris concursibus insonet ether, Exiliantque cavis elisi nubibus ignes. Idem ego, cum subii convexa foramina terre, Supposuique ferox imis mea terga cavernis, Sollicito manes totumque tremoribus orbem. Hac ope etc. Ex hoc plures dicuntur fabule. Nam Servius dicit eum amasse Yacintum puerum, qui etiam ab Apolline amabatur, et quoniam cerneret amorem pueri in amorem Apollinis magis quam in se flecti, iratus disco ludentem interemit. Preterea dicit Ovidius, eum amasse Orythiam Erichthonii regis Athenarum filiam, ac eam in coniugem postulasse; que cum non daretur, indignans se disposuit ad rapinam, nec distulit quin imo: Excussit pennas, quarum iactatibus omnis Afflata est tellus latumque perhorruit equor. Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam Verrit humum, pavidamque metu caligine tectus Orythiam amans fulvis amplectitur alis. Et sic illam rapuit, et ex ea Zethum et Calaym filios suscepit. Insuper dicit Omerus in Yliade inducens Eneam Achilli loquentem in pugna: Boream pulcherrimas Dardani adamasse equas et ex eis equos XII velocissimos suscepisse. A quibus si corticem fabularum amoverimus, advertemus primo Boream Yacinthum, qui flos est et ideo puer, quia nullus diu vivit flos, amare; hac in forma, quia forte flabat sepissime per prata plena yacintis, quasi visurus quos diligebat, uti et nos crebro visuri vadimus quos amamus. Qui Yacintus et ab Apolline, id est a sole, amabatur, nam et ipse productor talium et spectator, amator etiam dicitur, et quia talium fotor est, et ideo a Yacinto amari dicitur, quia una queque res id amare videtur, per quod ad esse deducitur et perseverat in esse; nam flores et alia sole agente nascuntur et vivunt, quam diu vivunt. A Borea autem ideo occisus dicitur, quia Boreas horriditate sui flatus cuncta humore privat atque desiccat. Amasse eum Orythiam hystoria est. Dicit enim Theodontius Boream iuvenem fuisse Tracem nobilem et animosum, qui tractus fama matrimonii contracti a Thereo, qui Pandyonis filiam habuerat in coniugem, cum audisset Orythiam Erichthonii Atheniensium regis formosissimam puellam esse, cupidine captus eius petiit coniugium, quod cum illi negaretur, ob incestum commissum a Thereo in Phylomenam, quasi similis illi Boreas futurus esset, iratus, captato tempore, illam rapuit, anno regni Erichthei VIIII°, et filios ex ea suscepit, et sic fabule locum nomen iuvenis et regio adinvenit. Equos autem Dardani a Borea genitos ideo dici arbitror, quia possibile fuit Dardanum fama bonitatis equorum eius regionis tractum, misisse ibidem, et proletarios assumpsisse, quibus iunctis equabus suis optimos atque veloces suscepit equos, quorum successores eius prolem semper post modum servavere; et hinc sumptum eos Boree filios extitisse.
CAP. LIX. De Zetho et Calay filiis Boree.
recensereZethus et Calays filii fuerunt Boree et Orythie, ex quibus quoniam que leguntur communia sunt, ut de ambobus invicem scriberem necesse fuit, de quibus sic Ovidius: Illic et gelidi coniunx Orythia tyranni Et genitrix facta est, partus enixa gemellos, Cetera qui matris, pennas genitoris haberent. Non tamen has una memorant cum corpore natas, Barbaque dum rutulis aberat subnixa capillis, Implumes Calaysque puer Zethusque fuerunt. Mox pariter penne ritu cepere volucrum Cingere utrumque latus, pariter flavescere mali etc. Hos insuper testatur Ovidius cum Jasone et aliis Argonautis ad Colcos ivisse. Verum ut dicit Servius, cum a Phyneo rege Archadie, qui eo quod suasione nove coniugis filios cecaverat, a diis cecatus et ipse fuerat, eique ut escas fedarent atque surriperent, arpye obscene aves fuerant apposite; suscepti hospitio remunerationis gratia ad expellendas aves Zethus et Calays, quoniam alati erant, missi sunt. Qui cum illas strictis gladiis persequerentur, ex Archadia pulsas usque ad insulas, que Plote appellantur, persecuti sunt. Ibi vero monitu Yris ut desisterent Jovis canes ulterius persequi, ad socios redierunt. Que iuvenum conversio nomen immutavit insulis, et ubi Plate dicebantur, Strophades dicte sunt, nam strophe grece, latine conversio dicitur. Hec ego de istis legisse memini; quid autem habeant sub velamine fictiones, detegendum est. Dicit ergo Ovidius hos post pueritiam pennas habuisse, pro quibus ego intelligo barbam et velocitatem, que in adolescentia hominibus veniunt. Circa autem allegoriam pulsarum ab his arpiarum, dico quod divino munere omnes boni nascimur, et sic prima mortalium coniunx bonitas, seu innocentia est. Sed tandem grandiores effecti ut plurimum obiecta innocentia depravamur, et tunc secunda superinducitur uxor, cum quis concupiscibilis appetitus iudicio se trahi permittit, quod in quam perniciosos deducat saltus, Phyneus testis est. Qui auri cupidine occupatus, dum avaritie credit, que secunda illi uxor fuit, filios privat luminibus. Filii autem nostri laudabiles actus sunt, quos tunc privamus lumine, cum illos obscenis operibus deturpamus. Quid enim turpius agere possumus, quam bonam mentem abicere, ut divitias acquiramus? Quod teste Seneca phylosopho, facete Demetrius potenti cuidam libertino dixit, Facilem scilicet sibi esse ad divitias viam, quo die penituisset bone mentis. Sic et nos ceci efficimur, quando ob census desiderium nimium in rapinas et turpia lucra delabimur. Apponuntur enim talibus arpye fede volucres atque rapaces, quas ego mordaces avarorum curas et sollicitudines intelligo, a quibus ideo avaris surripi dicuntur dapes, quia dum talibus detinentur cogitationibus, avari in tam grandem sui oblivionem veniunt, ut etiam aliquando cibum sumere efficiantur immemores, seu dum auri cumulum augere satagunt, sibi ipsis cibos extenuant et sua miseria fedos faciant. Argonaute qui apud hunc hospitantur, quoniam illustres omnes iuvenes fuere, et virtute conspicui, loco salubrium consiliorum summendi sunt, que et si egre suscipiantur a talibus, suscipiuntur tamen aliquando, et suscepta, loco muneris retribuunt boni inquisitionem, que secundum Fulgentium pro Zetho et Calay intelligitur. Hec autem boni, id est veritatis inquisitio agit, ut canes Jovis, id est mordaces cure et alienis bonis continue inhyantes pellantur usque ad Strophades id est usque ad conversionem animi perquirentis bonum. Que conversio esse non potest, nisi omissis viciis et concupiscientiis in virtutem quis egressus dirigat suos, et tunc remanet a sordibus desideriorum turpium immunis mensa Phynei. Sane Leontius longe brevius huius sensum expedit. Dicit enim hystoriam hanc fuisse talem: Phyneum ditissimum fuisse regem Archadie et avarum, et mortua Steneboe coniuge, ex qua Palemonem et Phyneum susceperat filios, superinduxit Arpalicem Boree filiam et sororem Zethi et Calay, cuius precibus ipse filios excecavit; quod scientes pyrrate, qui Plotas insulas incolebant, quasi in destitutum auxiliis et odiosum suis ob scelus commissum in filios venere, et obsederunt eum, et machinis erectis usque in regiam putrida sordesque iaciebant; tandem venientibus Zetho et Calay, vocatis cum longis navibus, eum liberaverunt obsidione, pyrratasque usque ad Strophades repulere.
CAP. LX. De Arpalice Boree filia et Phynei coniuge.
recensereArpalices, ut dicit Leontius, filia fuit Boree, ex qua matre non dicit. Hec Phyneo regi Arcadie nupta fuit, ut supra proximo patet, et infesta privignis.
CAP. LXI. De Zephyro vento et Affrico et Choro collateralibus, filiis Astrei.
recensereZephyrus ventus est occiduus, qui a latinis vocatur Favonius, complexione frigidus et humidus, temperate tamen. Hyemem autem resolvit et germina floresque producit, et dicitur Zephyrus a Zephs grece, quod latine vita sonat. Favonius autem eo quod faveat germinantia vel faveat germinibus; flat enim suaviter et placide a meridie usque in noctem, a principio veris usque ad estatis finem. A dextris eius Affricus ponitur, qui tempestuosus fulmina et tonitrua generat. A sinistris autem eius Chorus, qui, ut Beda dicit, in oriente nubilosum aerem facit, cum serenum faciat in occiduo. De Zephyro talis recitatur fabula. Nynpham fuisse scilicet nomine Clorim, a Zephyro dilectam, et in coniugem assumptam, eique ab eo in munus amoris atque violate pudicitie omne ius in flores concessum, eamque ex Clora Floram vocavit. Preterea refert Omerus in Yliade hunc Tyellam compressisse Arpyam, et ex ea Xanthum et Balium Achillis equos suscepisse. Harum fabularum intensio talis esse potest. Dicit Lactantius in libro Istitutionum divinarum Floram feminam magnas ex meretricio quesisse opes, quarum moriens Romanum populum scripsit heredem, parte servata, que sub annuo fenore prestaretur, ex quo scilicet fenore voluit, ut suus natalis dies singulis annis editione ludorum celebraretur. Qui ludi Florales et sacra Floralia a Flora nuncupata sunt, quod quia senatui tractu temporis flagitiosum visum est, cum timore plebis retractare non posset, ab ipso meretricis nomine argumentum summi placuit, ut rei pudende dignitas adderetur, et inde finxerunt Floram floribus preesse, eam oportere ludis placare, ut fruges cum arboribus aut vitibus bene prospereque florerent. Quem colorem secutus Ovidius, nynpham non ignobilem Zephyro nuptam et dotalitio munere, ut floribus preesset, accepisse a sponso. Qui ludi, ut dicit Lactantius, memorie meretricis conveniunt; nam omni lascivia et verborum licentia, quibus omnis obscenitas effunditur, positis flagitante populo a meretricibus vestimentis, que ludis in illis mymorum fungebantur officio, celebrantur. Ex Tyella autem Arpya equos suscepisse, nescio quid velit Omerus, nisi id forte, quod apud Olisbonem extremum Hyspanie in Occiduum oppidum equas facere consuevisse apud Plinium Secundum legimus. Quas dicit Plinius in concupiscientiam prolis suscipiende venientes hyulco gutture consuevisse flantes Zephyros suscipere, et ex eis concipere et parere velocissimos equos brevi tamen evo valentes. Sic forsan ex equa cui nomen erat Thyella, que impetus seu procella interpretatur, factum est, vel ut supra de equis Dardani ex Borea conceptis diximus.
CAP. LXII. De Aloo Tytanis X° filio.
recensereAlous, ut ait Theodontius, filius fuit Tytanis et Terre, cui coniunx fuit, ut etiam Servius asserit, Yphymedia. Quam cum violasset Neptunus, duos ex eo peperit filios, Othum et Ephyaltem, quos Alous educavit ut suos, et cum novem digitis, ut dicit Servius, singulis mensibus crescerent, parantibus Gigantibus bellum adversus Superos, nec ob senium Alous ad illud posset accedere, hos misit geminos adiutores, de quibus ubi de filiis Neptuni dicemus.
CAP. LXIII. De Pallene XI° Tytanis filio, qui genuit Minervam.
recenserePallenem seu Pallantem unum fuisse ex filiis Tytanis dicit Paulus, insulamque in Egeo mari tenuisse, et a se denominasse Pallenem, hominem immanem et Superis adversum plurimum, cuius Lucanus meminit dicens: Pallenea Jovi mutavit fulmina cyclops. Hunc dicit idem Paulus a Minerva in bello adversus Jovem facto occisum, et ob id eam Palladem cognominatam. Et alibi dicit idem Paulus eum ob eius sevitiam ante bellum a Jove fulminatum. Sane Theodontius ei dicit fuisse filiam, nomine Minervam, a qua, cum illi conaretur virginitatem surripere, occisus est.
CAP. LXIV. De Minerva Pallenis filia.
recensereMinerva, ut supra proximo patet iuxta Theodontium, filia fuit Pallantis, a se ob virginitatem tutandam occisi. Hec, ut Tullius dicit, ubi de Naturis deorum, inter plures alias Minervas Va fuit, eique ait ab antiquis pinnata apponi talaria, seu quia occiso patre velox fuerit ad fugam, seu ob aliam causam factum sit.
CAP. LXV. De Runco et Purpureo XII° et XIII° filiis Tytanis.
recensereRuncus et Purpureus, ut asserit Priscianus in maiori volumine, filii fuere Tytanis et Terre, quorum ait Nevium poetam meminisse aientem: Inerant signa expressa quomodo Tytani bicorpores Athlantes Runcus atque Purpureus filii terras pro terre etc. Et Oratius in Odis ait: Aut qui minaci Porphyrion statu. De his autem aliud legisse non memini.
CAP. LXVI. De Lycaone XIIII° Tytanis filio, qui genuit Calystonem.
recensereLycaonem Arcadie regem dicit Theodontius, quod nusquam alibi legi, filium fuisse Tytanis et Terre, seu ob splendorem regium, seu ob insigne aliquod facinus, seu quod potius credo, quia nequam fuit homo et deorum spretor atque vilipensor, sicut plurimum legimus fuisse Tytanes. Ex eo autem talem refert Ovidius fabulam. Cum ascendisset in celum mortalium clamor quoniam omnia male agerentur in terris, voluit Iuppiter experiri presentia, et forma hominis sumpta devenit in regiam Lycaonis, egitque ut adverterent populi, quia deus esset in terris, qui cum sacris operam darent, a Lycaone risi sunt omnes. Qui tamen ut experiretur, nunquid ut dicebantur hospes suus Juppiter esset, conspirassetque in nocturnam eius necem, nec peregisse potuisset, ad aliud facinus repente intendit animum, et occiso ex obsidibus Molossorum uno, undis partim, partimque prunis excoqui iussit, et illum comedendum Jovi apposuit. Qui cum cognovisset scelus sprevissetque cibum, ignem in regiam Lycaonis iniecit et abiit. Lycaon autem territus abiit in silvas, et in lupum versus morem rapine pristinum servare cepit, in greges seviens sanguinis aviditate. Sub hac fabula hystoriam esse talem dicebat Leontius. Fuit olim inter Epyros, ex quibus aliqui postea a Molosso Pyrri filio Molossi dicti sunt, et Pelasgos, qui postea Archades, controversia, de qua cum in concordiam itum esset, petiit Lycaon, qui tunc preerat Pelasgis, ut sibi in robur inite concordie daretur saltem obses unus ab Epyris, eo quod ab eis fuisset primitus exorta discordia. Cui a Molossis usque ad certum tempus iuvenis unus ex nobilioribus concessus est. Qui cum non remitteretur in termino a Lycaone, per legatos gentis sue requisitus est. Lycaon autem, seu quia superbe requisitus videretur, seu ob aliam causam turbatus, eo quod pessimus esset homo et inflati animi, respondit legatis se in sequenti die obsidem redditurum, iussitque ut mane sequenti secum in convivio essent, et clam obside occiso atque decocto legatis aliisque convivantibus iussit apponi. Erat forte inter eos epulans iuvenis adhuc Lysanias, is qui postea Juppiter dictus est, homo ea tempestate apud Arcades existimationis permaxime, qui cum membra humana novisset, eiectis mensis turbatus atrocitate facinoris, prosilivit in publicum et in Lycaonem sibi faventibus popularibus omnibus evestigio conspiravit, et congregatis viribus eum traxit in pugnam, superatumque regno fugavit. Lycaon autem deiectus exul et inops cum paucis fugit in silvas, et cepit itineribus insidiari et raptu vivere, quod fabule locum dedit, quod in lupum versus sit. Nam si rite velimus inspicere, nulli dubium esse debet, quin quam cito ad avaritiam et rapinam mentem apponimus, humanitate exuti, lupum e vestigio induamus atque tam diu perseveramus in lupum, quam diu talis appetitus perseverat in nobis, humana tantum reservata effigie. Dicebat insuper Leontius alios affirmare Lycaonem in verum lupum fuisse conversum, asserentibus talibus in Arcadia lacum fore, quem si quis transnatasset, illico transformabatur in lupum, et si a carnibus abstinuisset humanis, et anno nono transacto lacum eundem iterum transnatasset, ei forma pristina reddebatur. Quod sciens Lycaon et plurimum Jovis iram timens atque suorum, et ob suam perfidiam ignorans quo satis tutam posset habere latebram, ad expectandum absque suspicione vite rei exitum, lacum transnavit et verus lupus effectus, inter alia eiusdem speciei animalia, abitavit in silvis, relicta filia unica virgine Calistone. Preterea scribit Plinius in libro Naturalis hystorie, bellorum indutias huius Lycaonis inventum fuisse, ludorumque gimnicorum in Archadia.
CAP. LXVII. De Calystone filia Lycaonis et matre Arcadis.
recensereCalysto filia fuit Lycaonis, ut satis per Ovidium patet. Hec, ut scribit Paulus, iam patre fugato inter rerum tumultum adhuc virgo, clam regiam exivit et aufugit ad nemora, ubi se virginibus Diane dicatis sociam iunxit, apud quas a Jove, in habitu transformato Diane, oppressa est. Et cum turgescente utero appareret crimen, pulsa peperit Arcadem. De quibus ambobus plene infra ubi de Arcade dicetur, et ea potissime, que a Leontio de fictione relata sunt. Sane hec pluribus est appellata nominibus. Nam grece Arthos dicitur, quod latine sonat ursa. Preterea et Elyce dicitur a giri circumitione, nam grece elyaci dicuntur giri. Nuncupatur etiam Cynosura, quod nomen ante duo fuerunt nomina, cynos scilicet quod sonat latine canis; nam ymago celestis, que postea ursa dicta est, canis dicebatur, et forte adhuc apud quosdam dicitur, et uros, quod latine silvestris bos sonat. Nam et eodem nomine dicta est, propter elevatam caudam ad semicirculi formam, quod magis ad silvestrem bovem spectat, quam ad canem faciat, aut ursam; nam sic ut dicitur, fert silvestris bos caudam elevatam, ut semicirculum facere videatur. Appellatur et Phenix, sic volente Thalete inventore, qui Phenix et ipse fuit, seu quia Phenices, qui instructissimi fuere naute, ea in navigatione primi sint usi. Dicitur et Septentrio quod etiam Archadi, seu maiori urse nomen est, eo quod a septem denotetur stellis, nam tryon seu teron stella interpretatur.
CAP. LXVIII. De Gigantibus ex sanguine Tytanorum procreatis et Terra.
recensereGigantes, ut Paulus et Theodontius testantur, nati sunt ex sanguine Tytanorum et Terra, quod etiam testari videtur Ovidius, dicens: Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, Perfusam multo natorum sanguine Terram Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, Et ne nulla sue stirpis monimenta manerent, In faciem vertisse hominum, sed et illa propago Contemptrix superum seveque avidissima cedis Et violenta fuit: scires de sanguine natos etc. Hos Theodontius dicit pedes anguium habuisse et bellum movisse Jovi, ut patres fecerant; verum nil ausus, donec Egla speciosissima mulierum et coniunx Panis a Terra matre eorum celaretur in specu. Qua occultata extemplo in deos fecere impetum atque eos adeo terruere, ut in Egyptum usque formis mutatis expellerent. De quibus sic dicit Ovidius: Emissumque ima de sede Tiphea terre Celitibus fecisse metum, cunctosque dedisse Terga fuge, donec fessos Egyptia tellus Ceperit et septem discretus in hostia Nylus. Huc quoque terrigenam venisse Typhea narrat, Et se mentitis superos celasse figuris. Duxque gregis, dixit, fit Juppiter, inde recurvis Nunc quoque formatus Lybie est cum cornibus Amon. Delyus in corvo, proles Semeleia capro, Phele soror Phebi, nivea Saturnia vacca, Pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis ales etc. Verum in aliquibus Theodontius et Ovidius dissentire videntur, cum Theodontius dicat a Gigantibus hoc factum, et Ovidius dicat Typheum ex imo terre venisse atque fecisse. Preterea et in formis deorum. Nam dicit Theodontius Jovem in aquilam versum, Cybelem in merulam, Venerem in anguillam, Pana autem se in fluvium fere totum deiecisse; superiorem vero partem que remansit in ripa in hyrcum mutatam dicit, que intravit fluviam in piscem, ex qua figura postea Jovem capricornii signum fecisse dicit. Tandem Jovem asserit oraculo habuisse, si victoriam vellet, clipeum ex Egla Panis coniuge tegeret, et caput suum Gorgone. Quo facto presente Pallade, fugati sunt atque obruti Gigantes et apud Inferos a Jovi detrusi. Multa his dictis superdicenda veniunt, si fictionum velimus ambages resolvere. Sed ante alia non omnino fictum est fuisse Gigantes, idest homines forma, seu statura ultra modum ceteros excedentes, imo constat esse verissimum et liquido his diebus apud Drepanum Sicilie appidum fortuitus demonstravit eventus. Nam cum in radicibus montis, qui supereminet Drepano, haud longe ab oppido, nonnulli agrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit caverne cuiusdam introitus, quem cum visuri, quidnam intus esset, faculis incensis fossores intrassent avidi, antrum summe altitudinis atque amplitudinis invenere. Per quod incedentes in oppositum introitus ingentis magnitudinis sedentem viderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam arripientes exivere antrum, nec ante tenuere cursum, quam in oppidum devenissent occurrentibus quid viderant nuntiantes. Mirabundi autem cives visuri quidnam mali hoc esset, incensis funalibus armisque sumptis, quasi in hostem unanimes exivere civitatem, et ultra trecentos intravere specum, videruntque non minus quam primi stupidi quem retulerant villici. Tandem proximiores facti, postquam non vivum esse hominem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, et sinistra manu innixum baculo tante altitudinis atque grossitiei, ut excederet quemcunque pregrandis navigii malum. Sic et hominem invise atque inaudite amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, evestigio malus solutus in cinerem corruit, remansit quasi veste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis adverterunt, plumbum erat ad augendam gravedinem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt, qui viderunt, fuisse ponderis XV chintariorum Drepanensium, quorum unusquisque ponderis est librarum comunium [centum]. Demum hominis statura tacta eque corruit, et in pulverem fere omnis versa est. Quem cum non nulli tractarent manibus, tres dentes adhuc solidi comperti sunt monstruose granditie, ponderis autem erant trium rotulorum, id est centum comunium unciarum. Quos Drepanites, in testimonium comperti gigantis et sempiternam posteritate memoriam, filo alligavere ferreo, et suspendere in quadam civitatis ecclesia in honorem Adnuntiate Virginis edita, et eiusdem titulo insignita. Preterea et partem cranei anteriorem invenere firmissimam adhuc, et plurium frumenti modiorum capacem. Sic et os alterius cruris, cuius et si ob annositatem nimia pars in putredinem devenisset, perceptum tamen in reliquo est ab his, qui totam hominis altitudinem ad mensuram cuiuscunque minimi ossis novere, eum fuisse magnitudinis ducentorum cubitorum vel amplius. Suspicatumque est a quibusdam ex prudentioribus hunc fuisse Ericem, loci potentissimum regem, Butis et Veneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte conditum. Quidam autem arbitrabantur Entellum, qui olim in funeribus ludis ab Enea pro Anchise patre editis pugno taurum occiderat. Alii vero unum ex ciclopibus, et potissime Poliphemum, de quo multa Homerus. Post quem de eodem sic scripsit Virgilius: Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem Pastorem Poliphemum et litora nota petentem, Monstrum horrendum [informe] ingens cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et vestigia firmat; Et post pauca sequitur: Dentibus infrendens gemitu graditurque per equor Jam medium, nec dum fluctus latera ardua tinxit. Et alia plura que ad magnitudinem Ciclopum designandam tendunt, et potius ad veritatem rei spectantia quam ad yperbolem, qua multi eo ibidem uti arbitrantur. Fuere igitur ingentes stature Gigantes, quod et sacra testatur pagina, ex quibus et si non huius tam mirande magnitudinis fuerint, duo saltem in eadem nuncupantur, Nembroth scilicet, qui turrim in deum excogitavit, et Golias Phylisteus a Davit funda et lapidibus superatus. Hos tales Josephus, vir alias circumspectus et eruditus, existimavit, ut ipse in libro Antiquitatis Judaice scribit, ab Angelis Dei mulieribus mortalibus coeuntibus procreari; quod edepol ridiculum est, cum ingentium corporum causa sint sydera celique revolutio certa, qua etiam evo nostro factum est, quod aliqui fere caput omne, vel amplius proceritate excederent etiam magnos corpore viros. Sane de his ego poetas non puto locutos, si mites fuerunt homines et humane viventes. Sed de his de quibus videtur intelligere in Saturnaliorum libro Macrobius, ubi dicit: Gigantes autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam impiam gentem deos negantem, et ideo extimatam deos pellere de celesti sede voluisse? horum pedes in draconum volumina desinebant, quod significat, nil eos rectum, nil superum cogitasse, totius vite eorum gressu atque processu in inferna mergentes etc. Huiusmodi ergo homines ex sanguine Tytanorum et Terra productos fuisse, non debet extraneum apparere homini erudito, cum persepe similis oriatur ex simili, et ob hoc Tytanorum superborum hominum rite superbos omnes, si non ex sanguine saltem ex moribus seu vitio filios possumus nuncupare. Quorum etiam nulla rectius dici mater potest quam Terra, iam a Macrobio ratione monstrata, tales scilicet nil superum, id est celeste, nil sanctum, nil iustum cogitant, omnis vite eorum progressus ad terrena et inferiora demergitur. Attamen hos tales, seu quos tales appellamus, bellum habuisse cum Jove homine Cretensium rege non omnino fabulosum est. Constat enim ex hystoriis antiquis, Jovem duo insigna gessisse bella, primum cum Tytanis, ut parentes vinculis detentos liberaret, secundum cum ipso patre suo Saturno, mortem eius, testante Lactantio, moliente et hoc Giganteum bellum dictum est, et secundum quosdam apud Flegram Thesalie agrum conflictum est, et victus atque fugatus Saturnus. Quod autem oraculo Egle corio clipeum tegere illi imperatum sit, et caput suum Gorgone et Egles a terra in specu abscondita, intelligo quia subsidio gregum et armentorum, in quibus consistebant substantie veterum, que per Eglam, que idem sonat quod capra, intelliguntur et agrorum fructus, quos occipio pro Gorgone, sumptus bellorum maximi sustentati sint; et sic Jovis clipeum tectum, id est defensionem habitam, et caput coopertum, id est consiliis ad oportuna fulcitum. His autem cessantibus scilicet fructibus substantiarum Egles dicitur abscondita, et tunc audent hostes in hostem insurgere quasi adversus inermem. Tantum his existentibus et Pallade, que pro militari disciplina intelligenda est hic, in victoriam itur. Quod autem in Infernum mersi sint, humiliari atque deici superborum proterviam ostendere voluere fingentes. Huic tamen bello Gigantum multa superadduntur hic non apposita, eos scilicet montes montibus imposuisse, ut in celum ascenderent, et alia quedam fecisse, que referenda sunt ad actus bellantium. Erigunt quidem arces et inponunt montibus turres, ut celum, id est regnum hostis occupent, que omnia tandem a victore deiciuntur, ut a Jove factum est. De hoc Gigantum bello atque Superum videbatur Varro aliter opinari; dicebat enim hoc fuisse cum cessasset diluvium, dicens aliquos in diluvio cum utensilibus omnibus confugisse in montes, qui lacessiti postea bello ab aliis, qui de aliis descenderant montibus tanquam superiores venientes facile repellebant; unde fictum est, superiores deos esse, inferiores vero terrigenas; et quia ex vallibus ad summa scandentes premisso pectore, quasi reptare viderentur more serpentum, dictum est eos serpentum habuisse pedes. Quod autem metu Typhei in Egyptum mutatis formis aufugerint dii, aliud sentit quam hystoria vel moralitas. Nam pro Thypheo, qui Terre fuit filius, terra ipsa intelligenda est, et potissime ea pars, que a nobis septentrionalibus incolitur, a qua dii, id est sol, per quem, ut Macrobio placet in libro Saturnaliorum, reliqua deorum multitudo intelligenda est, tunc fugiunt quando ab equinoctio autumnali versus antarticum polum sol incipit declinare, quia tunc elongatur a terra sol, scilicet a regione nostra qui septemtrionales sumus, et tendit in Egyptum, id est in austrum, seu ad regiones australes. Deos autem formas mutasse, forte potius ad ornatum fictionis appositum est, quam ob aliam causam. Nam, ut dicit Augustinus, ubi De civitate dei: Non omnia que gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt, sed propter illa que aliquid significant, et ea que nichil significant attexuntur. Solo enim vomere terra proscinditur, sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nervi in citharis atque huiusmodi vasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint insunt et cetera in compagibus organorum que non percutiuntur a canentibus, sed ea que percussa resonant huic connectuntur. Hec Augustinus. Et ob id esto ad intentum minime spectet, ne videamur evitasse laborem, quid in illis formis sensisse potuerint, annectamus. Dicit ergo Ovidius, Jovem mutatum in Arietem, ut in hoc Jovis naturam demonstret. Est autem aries mansuetum et benignum animal, nemini si in quiete permictatur sua infestum. Preterea utile plurimum, nam ad procreandam prolem maxime pecudum gregi solus sufficit, et insuper non solum vir gregis est, sed dux etiam; nam si absit pastor ipse, se pastorem pecoris previum offert, illudque itinere recto reducit in caulas. Que Jovi convenire videntur inter alia multa. Est autem planeta benignus et mitis, nisi coniunctione alterius depravetur; est similiter utilis, quia maturos fetus mulierum movet ad exitum et emittit in lucem, omnesque iuvat ut ipsum nomen sonat; sic et dux gregis, id est rex, et dominus deorum, ut omnis gentilitius error affirmat. Solem autem ideo in corvum versum reor, ut eque ex proprietatibus solis demonstretur una; corvum enim habere vim quandam presagiendi credidere veteres, et ideo quia sol divinationis dictus est deus, ut ubi de Apolline dicetur, eidem corvum consecravere, qui, ut dicit Fulgentius, solus inter aves habet LXIIIIor vocis mutationes, quam ob causam auguribus antiquis erat in auguriis captandis avis gratissima. Bachum in caprum mutatum, hyemali tempore convenit, nam vinum, id est Bachum, a frigore hyemis coactum, in se vires colligit suas; et cum minoris virtutis videatur quam sit, agente frigore facilius potatur a stultis; verum postquam potatum est, calore auctum stomaci extenditur, et more hyrci ad sublimiora tendit agitque, ut calefacti homines animosiores efficiantur, et ad celsiora contendant. Quod autem luna in Phelem, id est in dammam mutata sit, ut eius designetur velocitas dictum est, cum sit damma velocissimum animal, nec illi ad defensionem sui telum aliud quam fuga concessum sit a natura, et sic luna inter planetas velocissima est. Junonem autem in candidam mutatam vaccam ideo voluere, quia vacca fertile sit animal, et sic terra, quam Junonem aliquando volunt; et ideo candida, quia hyeme nivibus tegatur. Quod Venus piscis effecta sit, eius grandis humiditas, seu quod humiditate vigeat Venus ostenditur. Mercurius autem ybis factus dicitur, eo quod ciconia sociabilis avis sit, ex quo Mercurii convenientia cum omnibus designatur, et uti serpentum hostis ciconia est, sic astutiarum dissipator Mercurius. Secundum autem Theodontius Juppiter in aquilam versus est, ut per aquilam, que altius ceteris avibus volat, eius sublimes intelligantur effectus. Cybelem vero in merulam ideo versam puto, quia cum Terra sit, et merula sit avis volans continue circa terram, ut Terra per merulam designetur. Per anguillam autem in quam Venerem versam dicit, eius Veneris lubricum accipiendum est. Per Pana autem in hyrcum in superiori sui parte versum, et in piscem in inferiori, intelligo orbem totum cui natura rerum, id est Pan, preest, et qui in superiori parte id est terra, que aqua superior est, et yrcos et animalia cetera pascit in inferiori autem parte, id est aqua, ideo piscis fingitur, quia pisces producat et nutriat. Sed cum iam omnis Tytania proles expedita sit, libello huic finem etiam faciemus. Genealogie deorum gentilium liber IIIIus explicit.