Liber secundus |
Liber primus
GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM AD UGONEM INCLITUM IERUSALEM ET CYPRI REGEM SECUNDUM IOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER PRIMUS INCIPIT FELICITER.
Prohemium.
recensereSi satis ex relatis Domnini Parmensis egregii militis tui vera percepi, Rex inclite, summopere cupis genealogiam deorum gentilium et heroum ex eis iuxta fictiones veterum descendentium, atque cum hac, quid sub fabularum tegmine illustres quondam senserint viri, et me a celsitudine tua quasi expertissimum atque eruditissimum hominem in talibus selectum tanto operi autorem. Sane ut omiserim desiderii tui admirationem (non enim parvum hominem decet, quid regem moveat, perscrutari) et adversus electionem mei quid sentiam dicere pretermittam, ne dum insufficentiam meam monstravero per subterfugia arbitreris impositi laboris onus evitem, antequam ad sententiam meam circa impositum opus deveniam, libet serenissime regum apponere, etsi non omnia quedam saltem que inter Domninum insignem militem tuum, dum iussa tue celsitudinis explicaret, et me intervenere verba ut eis perlectis satis de me iudicium tuum videas et temeritatem meam, dum in obedientiam tue maiestatis devenio. Cum igitur ille facundo ore sacra tue sublimitatis studia et opera regalis officii admiranda nec non et insignes atque gloriosos quosdam tui nominis titulos longa dicacitate explicuisset, eo devenit ut conatu plurimo me in tuam sententiam ducere niteretur, nec unica tantum ratione sed multis ex quibus, fateor, valide videbantur quedam. Verum postquam tacuit et michi respondendi copia facta est, sic dixi: Arbitraris forsan, facunde miles, seu rex tuus de proximo noster futurus, prestante deo, hanc insaniam veterum scilicet cupientium se haberi divino procreatos sanguine angulum terre modicum occupasse et tanquam ridiculum quoddam, ut erat, parvo perseverasse temporis tractu et veluti etiam recentissimum opus facile colligi posse? Attamen bona semper tua pace dicam: longe aliter est! Nam ut omittam Cicladas et reliquas Egei maris insulas, Achayam et Ylliricum atque Traciam, quas penes fomenta huius stultitie emicuere plurimum et potissime dum Grecorum respublica floruit, Eleuxini maris, Hellespontiaci, Meonii, Ycarei, Pamphylii, Cilicii, Phenicis et Syri atque Egyptiaci litora sua contagione infecit. Nec Cyprus nostri regis insigne decus ab hac labe fuit inmunis. Sic et omnem Lybie atque Syrtium et Numidie oram labefactavit et Athlantiacos occiduique occeani sinus et remotissimos Hesperidum ortos. Nec Mediterranei tantum maris fuit contenta litoribus. Quin imo et ad incognitas mari nationes etiam penetravit. Decidere enim in perniciem hanc cum litoralibus accole omnes Nyli fonte carentis, et harene Lybice una cum suis pestibus, et antiquissimarum Thebarum solitudines, nec non et superiores Egyptii, atque Garamantes fervidi et calentes nimium irsutique Ethyopes, et odori Arabes Perseque dites atque Gangarides populi et nigredine insignes Yndi, Babilones, et celsa Caucasi cacumina, eiusque tam in fervidum solem quam in gelidas arthos scabrosa decliva, Caspium mare Hyrcanique truces, et omnis Tanais, ac nivosus semper Rhodopes et Scitharum etiam inculta barbaries. Et cum orientalis occeani fluctus et Rubri maris infecisset insulas, postremo ad nos usque Ytalos declinavit, adeo ut Roma rerum domina huius caliginis offuscata nube sit. Et ne passim per regiones omnes, in quibus plurimum hec inscitia potuit, evager, ut satis potes advertere, portiuncula sola fuit orbis inter triones et cadentem solem, que deitatis huiusmodi non fuit nobilitata progenie, esto nephande credulitatis sicuti et reliqua fuerit infecta. Nec ista evo fuere nostro. Erat forsan adhuc adolescens Abraham dum apud Sycionios cepit ista proserpere et insipientium hominum subintrare animos; heroum tamen tempestate ferbuit et in maximum devenit decus et nomen, et in dies usque superbi Ylionis ruine perseveravit. Nam in Troiano bello quosdam deorum filios cecidisse et Hecubam in canem et Polidorum in virgulta conversos legisse meminimus. Quod quidem et vetustissimum est et plurium seculorum tempus. Nec dubitandum insuper, quin, quocunque hec viguerit stultitia, ibidem ingentia sint descripta volumina, ut maiorum divina nobilitas monimento licterarum veniret ad posteros. Et esto nunquam existimaverim talium parvum fuisse numerum, quod permaximus fuerit, Paulus Perusinus, vir gravis et talium solertissimus atque curiosissimus exquisitor non nunquam asseruit, me presente, se a Barlaam, quodam Calabro homine Grecarum licterarum apprime erudito, habuisse, neminem insignem virum principatu aut preminentia alia tota in Grecia insulis et litoribus premonstratis eo fuisse seculo, quo hec fatuitas viguit, qui ab aliquo deorum huius modi duxisse originem non monstraret. Quid igitur dicam, quid tu, spectantes tam longe lateque diffusum malum tam vetus, tot perseveratum seculis, tot explicatum voluminibus et in tam grandi virorum numero ampliatum? Credisne me regis optata posse perficere? Equidem si prestent montes faciles transitus, et solitudines invie apertum notumque iter, si flumina vada et maria tranquillas undas, ac transfretanti emittat ab antro Eolus ventos tam validos quam secundos, et, quod maius est, sint Argiphontis talaria aurea volucri cuicumque homini alligata pedibus, et pro votis, quocumque libuerit, evolet, vix tam longos terrarum marisque tractus, etiam si illi prestetur permaxima seculorum annositas, nedum aliud agat, solum poterit peragrasse. Concedam amplius; dentur cui velis hec omnia posse contingere in momento loca et, divina insuper favente gratia, caractherum ac ydiomatum variarum nationum notitia, et coram accedenti integra preparentur volumina, quis, ut me pretermiserim, mortalium erit, cui sint vires tam solide, tam perspicax ingenium tamque tenax memoria, ut omnia videre queat apposita, et intelligere visa et intellecta servare, et demum calamo etiam exarare et in opus collecta deducere? Addebas preterea, ut explicarem, quid sub ridiculo cortice fabularum abscondissent prudentes viri, quasi rex inclitus arbitretur stolidum credere, homines fere omni dogmate eruditos simpliciter circa describendas fabulas nulli veritati consonas nec preter licteralem sensum habentes trivisse tempus et impendisse sudores! Non inficiar, delectavit me regalis ista discretio et argumentum certissimum prebuit, quoniam, ut tu ante dicebas, sit illi divinum ingenium, meque in votum impulit suum, dummodo vires sufficerent. Sane circa huiusmodi explicationes longe plus quam putes difficultatis et theologi hominis labor est, nam, dato, iuxta Varronis sententiam, ubi de divinis et humanis rebus multa descripsit, genus hoc theologie sit, quod mithicon seu, ut aliis placet et forte melius, physicon dicitur, et si plurimum ridende falsitatis habeat, multum tamen ad illam eliciendam artis exquirit. Et ob id, miles elegantissime, pensande sunt hominum vires et examinanda ingenia, et sic illis convenientia onera imponenda. Potuit Athlas sustinere capite celum, eique fesso sub onere Alcides potuit prestare vicem, divini homines ambo, et invictum fere robur fuit ambobus! Ast ego quid? Brevis sum homuntio, nulle michi vires, ingenium tardum, et fluxa memoria; et tu meis humeris, non dicam celum, quod illi tulere, quin imo et terram super addere cupis et maria, ac etiam celicolas ipsos, et cum eis sustentatores egregios! Nil aliud hoc est, nisi velle, ut pondere premar et peream. Verum si tantum regi hoc erat animo, erat onus aptum, si inter mortales ullus est tanto labori sufficiens, viribus preclarissimi viri Francisci Petrarce, cuius ego iam diu auditor sum. Homo quippe est celesti ingenio preditus et peremni memoria, ac etiam facundia admirabili, cui familiarissime quarumcunque gentium hystorie sunt, sensus fabularum notissimi, et breviter, quicquid phylosophie sacro iacet in gremio, manifestum est. Tacueram iam, cum sic ille vultu placido et comto sermone secutus est: Credo, longe melius quam noverim, ea vera esse, que narras, et difficultates video, sed queso, mi Iohannes, an putes regem nostrum circumspectione carere? Oculatus quippe dominus est, et mitis ingenii, et regia facilitate laudabilis! Et absit, ut quenquam, nedum te, premere velit, quin imo vetus est illi mos leviare quoscunque, et idcirco sane intelligenda atque assumenda iussa ipsius. Edepol facile credi potest inaccessibiles esse eas, quas predixeras, nationes et eorum codices, si qui sunt, omnino Latinis incognitos; verum, si qua ex Grecis, que ad Latinos usque devenerint, seu apud Latinos ipsos, quorum licteris non parum honoris et glorie maiorum attulere studia, comperiuntur, etsi non omnia, que saltem tua cura haberi possint, ista desiderat. Eia ergo, liberali animo, bene de deo sperans, laborem subi, et, quod potes, facito, cum ad impossibile requiratur nemo! Non enim michi virum illum sublimem et, nedum apud Cyprios, sed fama super ethera notum Franciscum Petrarcam dedit fortuna obvium, credo sic volente deo, ut et illi maximis occupato parcerem, et iuventuti tue honestum laborem inferrem, ex quo nomen tuum nuper in auras exire incipiens inclita gloria elucescat clarius apud nostros. Tunc ego inquam: Iam satis video, strenue miles, quam, pretermissis barbarorum remotissimis libris, existimes ex Grecis Latinisque opus hoc integrum perfici posse. O bone deus! Nonne ipse, Domnine, vides, quia hac ipsa concessione maximam partem operi demas? Sed faciamus uti iam dudum nostri fecere principes, romanum imperium dividentes in orientale et occiduum; sint monstro huic corpora duo, barbaricum unum et grecum atque latinum reliquum, ad grecum latinumque, quos ipsemet nominas, libri. Nec istud etiam poterit, ut quod postulas consequatur; antiquam enim hanc pestem monstravimus. Tu nunc tecum volve, quot labentibus seculis hostes habuere volumina. Confiteberis equidem, quoniam incendia et aquarum diluvia, ut de particularibus taceam, bibliothecas assumpserint plurimas; et si non alia deperisset quam Alexandrina, quam iam dudum Phyladelphus summa cum diligentia fecerat, esset librorum diminutio maxima, cum in ea testimonio antiquorum poteras reperire, quod velles! Preterea invalescente gloriosissimo Christi nomine, eiusque doctrina sincere veritatis perlucida letiferi erroris et potissime gentilitii tenebras amovente, ac etiam iam diu Grecorum declinante fulgore, clamantibus in infaustam religionem Christi nuntiis ac eam in exterminium pellentibus, nulli dubitandum est quin secum multos deleverint libros huius materiei refertissimos, dum non multos esse deos, nec deorum filios, sed unicum Deum patrem et filium Dei unicum tam vera quam pia predicatione monstrarent. Insuper avaritiam, cui non parve sunt vires, concedes habuisse hostem; facultas enim poetica scientibus nil afferre lucri certissimum est, et apud eam nil preciosum est preter quod afferat aurum. Ex quo consecutum ut aurum non afferentia, non solum neglecta, sed despecta atque deiecta sint; et cum omnes fere in divitias totis tendant pedibus, volumina talia in desuetudinem abiere, et sic etiam periere facile. Eque in eorum detrimentum quorundam principum detestabile accessit odium, nec aliter quam in hostes ab eis adversus ea conspiratum est. Et quot hoc deleverit odium non solum fabularum, sed quarumcunque facultatum volumina, non leviter exprimeretur numerus. Ceterum si cetera pepercissent, non eis, restauratore carentibus, pepercisset labile tempus, cui et taciti et adamantini sunt dentes, nedum libros, sed saxa conterentes durissima et ferrum ipsum, domans cetera. Hoc hercle tam Greca quam Latina multa redegit in pulverem! Et si hec et alia plura passa sint, et ea potissime, que nostro labori oportuna essent, negari tamen non potest, quin multa supersint, sed nullum tamen, quod ego noverim, in hoc, quod optas, conscriptum. Vaganter igitur tam deorum quam progenitorum nationes et nomina huc illuc dispersa per orbem. Habet enim liber hic ex his aliquid, et aliquid liber alter. Que quis, queso, pro minime seu saltem parum fructuoso labore velit exquirere et tot volumina volvere, legere, et hinc inde excerpere perpauca? Credo satius desistendum. Ast ille in me defixis luminibus inquit: Non me latebat, quin adversum moderatam petitionem meam haberes, quid diceres; sed non adeo me repelles, quin loculus remaneat aliquis, in quem fugiam. Non equidem negabo, quod asseris verum. Iam secundo dixisse velim: quod potes, facito! Hanc portiunculam, quam hinc inde excerpsisse poteris, rex noster exoptat. Poterisne istud etiam denegasse? Sed heu! Timeo non has tibi torpor ignavus rationes preparet, ut laborem effugias. Nil nempe turpius ocioso iuvene! Et si laborandum est, cum ad laborem nascamur omnes, cui melius quam regi optimo potes laborem impendere? Surge igitur, et inertiam hanc pelle, et ad opus ingenti accingere animo, ut regi pariter pareas et tuo nomini ad inclitam famam viam facias! Venies profecto, si prudens es, ultro eo, quo ego te conor impellere. Nosti enim, quoniam labor improbus vincat omnia; audentesque iuvat fortuna, et multo magis Deus ipse nunquam deserens sperantes in se. Vade igitur, et bonis avibus volve et revolve et exentera libros, calamum arripe, et, dum regi obsequeris, tuum nomen in longissimum deduc evum! Tum ego: vincor, inquam, magis fere lepiditate verborum quam viribus rationum; urges et enim me impellis, trahis, et ut paream, si velim nolim, necesse est. Et sic, clementissime rex, ut ad te aliquando calamum flectam, aliquandiu altercati sumus, Domninus tuus et ego, et, seu valeam seu non valeam, ad ultimum victus in tuam sententiam impulsus venio: quibus tamen viribus, tu vides. Iussu igitur tuo, montanis Certaldi cocleis et sterili solo derelictis, tenui licet cimba in vertiginosum mare crebrisque implicitum scopulis novus descendam nauta, incertus, num quid opere precium facturus sim, si omnia legero litora et montuosa etiam nemora, scrobes et antra, si opus sit, peragravero pedibus, ad inferos usque descendero, et, Dedalus alter factus, ad ethera transvolavero; undique in tuum desiderium, non aliter quam si per vastum litus ingentis naufragii fragmenta colligerem sparsas, per infinita fere volumina deorum gentilium reliquias colligam, quas comperiam, et collectas evo diminutas atque semesas et fere attritas in unum genealogie corpus, quo potero ordine, ut tuo fruaris voto, redigam. Horresco tamen <tam> grande opus assumere, et vix credam, si resurgat et veniat Prometheus alter seu is idem, qui poetarum assertione prisco tempore consueverat homines ex luto componere, nedum ego, huius operis sit artista sufficiens. Sane ne, rex inclite, mireris in posterum, dixisse velim: Non expectes, post multum temporis dispendium et longis vigiliis elucubratum opus, corpus huius modi habere perfectum; mutilum quippe, et utinam non membrorum plurium et fortasse distortum seu contractum gibbosumque habendum est iam rationibus premonstratis. Porro, princeps eximie, uti componendo membra deveniam, sic sensus absconditos sub duro cortice enucleando procedam, non tamen ad unguem iuxta intentionem fingentium fecisse promittam. Quis enim tempestate nostra antiquorum queat terebrare pectora et mentes excutere, in vitam aliam iam diu a mortali segregatas, et, quos habuere, sensus edicere? Esset edepol divinum potius quam humanum! Veteres quippe, relictis licteris suis nominibus insignitis, in viam universe carnis abiere, sensusque ex eis iuxta iudicium post se liquere nascentium, quorum quot sunt capita, fere tot inveniuntur iudicia. Nec mirabile; videmus enim divini voluminis verba ab ipsa lucida, certa, ac immobili veritate prolata, etiam si aliquando tecta sint tenui figurationis velo, in tot interpetrationes distrahi, quot ad illa devenere lectores. Et ob id in hoc minus pavescens accedam, nam, et si minus bene dixero, saltem ad melius dicendum prudentiorem alterum excitabo. Et hoc faciens, primo, que ab antiquis hausisse potero, scribam, inde, ubi defecerint seu minus iudicio meo plane dixerint, meam apponam sententiam; et hoc libentissimo faciam animo, ut quibusdam ignaris atque fastidiose detestantibus poetas, a se minime intellectos, appareat, eos, etsi non catholicos, tanta fuisse prudentia preditos, ut nil artificiosius humani ingenii fictione velatum sit, nec verborum cultu pulchrius exornatum. Ex quibus patet liquido eos plurima mundana sapientia imbutos fuisse, qua sepissime carent stomachosi reprehensores eorum. Ex quibus enucleationibus, preter artificium fingentium poetarum et futilium deorum consanguinitates et affinitates explicitas, naturalia quedam videbis tanto occultata misterio, ut mireris, sic et procerum gesta moresque non per omne trivium evagantia. Post hec, quoniam in longe maius volumen quam existimes progredietur opus, oportunum arbitror, ut facilius invenias, quod exquires, et melius possis retinere, que velis, illud in partes distinguere plures, easque nuncupare libros. Quorum unius cuiusque principio arborem apponendam censeo, cuius in radice pater assit propaginis, in ramis vero iuxta degradationes seriem apponere omnem dilatatam propaginem, ut per hanc videas, de quibus et quo ordine in sequenti libro perquiras. Quos libros etiam debitis comperies distinctos rubricis ampliori sermone pandentibus, quod unico tantum nomine per frondes arboris primo perlegeris. Demum duos superaddam libellos, et in primo quibusdam obiectionibus in poesim et poetas factis respondebo; in secundo, qui totius operis erit ultimus, quedam, que in me forsan obicientur, amovere conabor. Sane ne omiserim, nolo mireris aut errore meo contigisse putes (veterum crimen est!), quod sepissime leges multa scilicet adeo veritate dissona et in se ipsa non nunquam discrepantia, ut nedum a phylosophis oppinata, sed nec a rusticis cogitata putes, sic et pessime temporibus congruentia. Que quidem, et alia, si qua sunt a debito variantia, non est mee intentionis redarguere vel aliquo modo corrigere, nisi ad aliquem ordinem sponte sua se sinant redigere; satis enim michi erit comperta rescribere et disputationes phylosophantibus linquere. Postremo, si sane mentis homines tam ex debito quam ex Platonis consulto in quibuscunque etiam minimarum rerum principiis divinam opem imprecari consuevere ac eius in nomine agendis initium dare, eo quod, illo pretermisso, Torquati sententia nullum rite fundetur exordium, satis advertere possum, quid michi faciendum sit, qui inter confragosa vetustatis aspreta et aculeos odiorum membratim discerptum, attritum, et in cineres fere redactum ingens olim corpus deorum procerumque gentilium nunc huc illuc collecturus et, quasi Esculapius alter, ad instar Ypoliti consolidaturus sum. Et ideo, cum solum cogitans iam sub pondere titubem nimio, eum piissimum patrem, verum Deum rerumque omnium opificem et cuncta potentem, cui mortales vivimus omnes, supplex precor, ut grandi superboque ceptui meo favens assit. Sit michi splendens et inmobile sydus et navicule dissuetum mare sulcantis gubernaculum regat, et, ut oportunitas exiget, ventis vela concedat, ut eo devehar, quo suo nomini sit decus, laus et honor, et gloria sempiterna, detrectantibus autem delusio, ignominia, dedecus, et eterna damnatio!
Quis primus apud gentiles deus habitus sit.
Mare magnum et dissuetum navigiis intraturus novumque sumpturus iter, ratus sum prospectandum fore solerter quo ex litore cimbe proresia solvenda sint, ut rectius, secundo spirante vento, eo devehar quo cupit animus. Quod quidem tunc comperisse reor dum eum comperero quem sibi primum deum finxere priores, ut, ab eo initio propaginis sumpto debito, possim ordine in posteritatem procedere. Convenerant igitur mecum omnes animi vires et e sublimi mentis speculo omnem fere orbis intuebar ambitum, surgentesque extemplo plurimos vidi nec unius tantum religionis homines cuiuscunque tamen veritatis fidedignissimos testes, gravitate asserentes sua deum unicum esse quem nemo vidit unquam et hunc verum esse principio fineque carentem, potentem omnia, rerum patrem atque creatorem tam patentium quam non patentium nobis. Quod cum optime crederem et ab ipsis puerilibus annis crediderim, semper cepi mente revolvere veterum quam plurium circa hunc varias atque diversas opiniones. Visumque michi est hoc idem fere ipsos credere gentiles, sed eos decipi dum creature creatoris attribuunt dignitatem nec omnes uni sed diversi diversis conantur impendere. Cui errori causam intulisse phylosophantes et diversimode sentientes existimo, dum ostenderent prisce ruditati et post eos poete, quos primos theologizantes Aristotiles dicit, secundum suas credulitates eos esse deos primos quos ipsi arbitrabantur rerum primas fuisse causas. Et hinc, si plures et diversimode opinantes fuere, de necessitate secutum est ut plures et diversos deos diverse haberent nationes vel secte, quarum unaqueque suum existimavit verum et primum et unicum esse deum aliorum patrem et dominum. Et sic non solum ad instar Cerberi tricipitem hanc fecere beluam, quin imo in monstrum longe plurium capitum describere conati sunt; quorum dum antiquissimum investigarem Taletem Milesium obvium habui, suo evo sapientissimum hominem et celo astrisque familiarissimum et quem ego audieram multa de vero Deo ingenio magis quam fide iam dudum exquisivisse. Hunc ego rogavi ut diceret quem ratus sit deorum fuisse primum. Qui e vestigio inquit: Rerum omnium causam primam aquam fuisse reor, eamque in se divinam habere mentem, omnia producentem nec aliter quam apud nos plantas humectet, sic ex abisso scaturiginibus emissis in celum usque sydera et ornatum reliquum manu madida fabricasse. Hinc Anaximenem alium doctissimum virum conveni et, dum hoc idem quod a Talete percontor, respondit: Aerem rerum omnium productorem eo quod animantia aere perdito moriantur illico et absque eo nequeant procreari. Post hos Crisippus affuit inter priscos famosus homo, qui rogatus ait: Ignem se omnium conditorem credere, eo quod absque calore nil appareat posse gigni mortale, vel genitum posse consistere. Alcinoum autem Crotoniensem cum convenissem, ceteris celsioris animi hominem comperi. Nam elementis transvolatis repente intellectu se miscuit astris, inter que, que noverit nescio sed retulit se arbitrari solem, lunam et stellas et omne celum rerum omnium fuisse fabros. O liberalis homo, quam uni tantum elemento ceteri dederant, hic omnibus supercelestium corporibus deitatem largitus est. Post hos ego Macrobium iuniorem omnium adorior. Ille autem solo soli attribuit quod dederat Alcinous toti celo. Theodontius vero, ut arbitror, novus homo sed talium investigator precipuus neminem nominando respondit: Vetustissimorum Arcadum fuisse opinionem terram rerum omnium esse causam, eique, ut de aqua dicit Thales, mentem inesse divinam existimantes, crediderunt eius opere omnia fuisse producta atque creata. Porro ut de reliquis taceamus, poete qui Thaletis opinionem secuti sunt, aque elementum Occeanum vocavere et rerum omnium hominum atque deorum dixere patrem, et ab eodem genealogie deorum dedere principium. Quod et nos fecisse poteramus nisi invenissemus secundum quosdam Occeanum filium fuissi Celi. Et qui Anaximenem et Crisippum vera dixisse credidere eo quod Iovem pro elemento ignis et non nunquam ignis et aeris sepissime ponant poete, ei principatum deorum omnium tradidere et suis genealogiis deorum primum omnium ascripsere; quos ideo in hoc secuti non sumus, quia Iovem nunc Etheris nunc Celi nunc Saturni fuisse filium legisse meminimus. Qui vero Alcinoo prestitere fidem, Celium seu Celum genealogie sue principem voluere. Quod cum Ethere genitum legissemus ultro omisimus. Sic et qui Macrobium primoresque suos Soli genealogie concessere primatum. Quem multos habuisse parentes ipsi testantur poete, nunc illi Iovem patrem, nunc Yperionem, nunc Vulcanum attribuentes. Qui autem terram rerum omnium productricem voluere, ut Theodontius dicit, inmixtam illi divinam mentem Demogorgonem nuncupavere. Quem profecto ego deorum gentilium omnium patrem principiumque existimo, cum neminem illi secundum poeticas fictiones patrem fuisse compererim; et cum Etheris non tantum patrem, sed avum extitisse legerim, et deorum aliorum plurium, ex quibus hi orti sunt, de quibus supra mentio facta est. Sic igitur omnibus circumspectis, aliis abscisis tanquam superfluis capitibus et in membra redactis, adinvenisse itineris principium rati, facientes Demogorgonem non rerum patrem sed deorum gentilium, duce deo scabrosum intrabimus iter per Tenaron aut Ethnam in terre viscera descendentes et ante alia Stigie paludis vada sulcantes. In arbore signata desuper ponitur in culmine Demogorgon versa in celum radice, nec solum infra descripte progeniei sed deorum omnium gentilium pater, et in ramis et frondibus ab eo descendentibus describuntur eius filii et nepotes de quibus omnibus hoc in primo libro prout signati sunt distincte scribitur. Verum ex eis Ether solus excipitur, de quo et eius amplissima posteritate in libris sequentibus describetur. Fuerunt ergo Demogorgoni filii flieque VIIII. Quorum primus Litigium, secundus Pan, IIIa Cloto, IIIIa Lachesis, quinta Atropos, sextus Polus seu Pollux, septimus Phyton seu Phaneta, ottava Terra, nonus autem Herebus.
Summa cum maiestate tenebrarum arbore descripta, veternosus ille deorum omnium gentilium proavus, undique stipatus nebulis et caligine, mediis in visceribus terre perambulanti michi comparuit Demogorgon, nomine ipso horribilis, pallore quodam muscoso et neglecta humiditate amictus; terrestrem tetrum fetidumque evaporans odorem, seque miseri principatus patrem potius alieno sermone quam suo confessus verbo, me coram novi laboris opifice constitit. Risi, fateor, dum illum i<n>tuerer, memor stultitie veterum qui illum a nemine genitum eternum et rerum omnium patrem atque in terre visceribus delitescentem rati sunt. Sane quoniam minus hoc spectat ad opus, eum sinamus sua in miseria, procedentes eo quo cupimus. Huius igitur insipide credulitatis causam dicit Theodontius non a studiosis hominibus habuisse principium, quin imo a vetustissimis Arcadum rusticis. Qui cum mediterranei essent homines atque montani et semisilvestres et viderent terram sponte sua, silvasque et arbusta queque producere, flores, fructus et semina emittere, animalia alere cuncta et demum in se morientia queque suscipere, nec non et montes flammas evomere, ex duris silicibus ignes excuti, ex concavis locis et vallibus exalare ventos et illam sentirent moveri nonnunquam et etiam mugitus emittere eiusque ex visceribus fontes, lacus et flumina fundi, quasi ex ea ethereus ignis et lucidus aer exorti ac egregie potata ingentem illum occeani pelagum eminxerit, et ex collisis incendiis evolantes in altum favillule solis luneque globos ediderint, summoque implicite celo in stellas sese infixerint sempiternas, stolide credidere. Qui autem post hos secuti sunt paulo altius sentientes, non terram simpliciter rerum harum dixere autorem, sed illi mentem implicitam esse divinam intellectu et nutu cuius agerentur ista, eamque mentem in subterraneis habere sedem arbitrati sunt. Cui errori auxit fidem apud rusticos antra ac profundissimos terrarum abditus intrasse non nunquam in quibus cum in processu languescente luce silentium augeri videatur, subintrare mentes cum nativo locorum horrore religio consuevit et ignaris presentie alicuius divinitatis suspicio quam a talibus suspicatam divinitatem, non alterius quam Demogorgonis existimabant, eo quod eius mansio in terre visceribus crederetur ut dictum est. Hic igitur cum esset apud vetustissimos Arcades in honore precipuo, rati taciturnitate sui nominis divinitatis eius augeri maiestatem, seu existimantes indecens esse tam sublime nomen in buccas venire mortalium, vel forte timentes ne nominatus irritaretur in eos, consensu publico vetitum est ne impune nominaretur a quoquam. Quod quidem testari videtur Lucanus ubi Erictum manes invocantem describit dicens: Paretis, an ille Compellandus erit, quo nunquam terra vocato Non concussa tremit qui Gorgona cernit apertam Verberibusque suis trepidam castigat Erinem etc. Sic et Statius ubi cecum senem Tyresiam iussu Ethioclis belli Thebanorum exitum perscrutatur dicit: Scimus enim et quicquid dici noscique timetis Et turbare Hecatem, ni te, Tymbree, timerem Et triplicis mundi summum quem scire nephastum; Illum sed taceo etc. Hunc, de quo duo poete loquuntur nomine non espresso, Lactantius insignis homo doctusque super Statium scribens liquido dicit esse Demogorgonem summum primumque deorum gentilium. Et nos etiam satis sumere possumus, si verba carminum ponderare velimus. Dicit enim apud Lucanum femina malefica et gentilis ad preminentiam atque subterraneam huius mansionem demonstrandam terram tremere eo vocato, quod nunquam alias facit nisi concussa. Subsequenter hoc idem, quia videt Gorgonem, id est terram apertam, id est ad plenum eo quod in visceribus habitet terre, nos autem respective ad eum superi superficiem tantum videmus. Vel videt apertum Gorgonem, monstrum illud vertens aspicientes in saxa, nec propterea in saxum vertitur, ut appareat preeminentie eius signum aliud. Tercio potentiam eius ostendit etiam circa inferna, dum eum dicit castigare verberibus Erinem pro Erinas, id est Furias, eas scilicet potentia sua et reprimendo et irritando. Hunc autem cognosci a superis ideo dicit Statius, ut illum et subterraneum et cunctorum demonstret principem, et invocatum posse cogere manes in desideria mortalium, quod ipsi nollent. Eum autem cognosci ideo nephas dicit, quia scire secreta dei non spectat ad omnes; nam si cognita sint, in vilipensionem fere veniet potentia deitatis. Huic preterea ne tedio solitudinis angeretur, liberalis et circumspecta vetustas, ut ait Theodontius, socios dedit Eternitatem atque Chaos, et inde filiorum agmen egregium; VIIII enim illi inter mares et feminas fuisse voluere, ut infra apparebit distinctius. Erat hic locus detegendi, si quid fuisset poetica fictione reconditum. Sed cum nudus sit huius deitatis erronee sensus, explicare quid nomen eius horridum sonare videatur tantummodo superest. Sonat igitur, ut reor, Demogorgon grece, terre deus latine. Nam demon deus, ut ait Leontius, Gorgon autem terra interpretatur. Seu potius sapientia terre, cum sepe demon sciens vel sapientia exponatur. Seu, ut magis placet aliis, deus terribilis, quod de vero Deo qui in celis habitat legitur: Sanctum et terribile nomen eius. Verum iste aliam ob causam terribilis est, nam ille ob integritatem iustitie male agentibus in iudicio est terribilis, iste vero stolide existimantibus. Postremo, antequam de filiis aliquid, de sociis pauca videnda sunt.
CAP. I. De Eternitate.
recensereSequitur de Eternitate, quam ideo veteres Demogorgoni sociam dedere, ut is qui nullus erat videretur eternus. Que quid sit suo se ipsa pandit nomine, nulla enim temporis quantitate mensurari potest, nullo temporis spatio designari, cum omne contineat evum et contineatur a nullo. Quid enim de ea scripserit Claudius Claudianus, ubi heroico carmine Stilliconis laudes extulit, libet inserere. Dicit enim sic: Est ignota procul nostreque impervia menti, Vix adeunda diis annorum squalida mater, Immensi spelunca evi, que tempora vasto Suppeditat revocatque sinu; complectitur antrum Omnia quo placido consumit numine serpens Perpetuum(que) viret squamis, caudamque reducto Ore vorat tacito, relegens exordia lapsu. Vestibuli custos vultu longeva decoro, Ante fores natura sedet cunctisque volantes Dependent membris anime; mansura verendus Scribit iura senex, numeros qui dividit astris, Et cursus stabilesque moras quibus omnia vivunt Ac pereunt fixis cum legibus. Ille recenset etc. Antro demum sic descripto subsequitur idem: Hic abitant vario facies distincta metallo Secula certa locis, illic glomerantur aena, Hic ferrata rigent, illic argentea candent; Eximia regione domus etc. Hec ille; ex quibus reor, serenissime regum, possis advertere quam suavi stilo quamque accurata atque explicita oratione quid Eternitas et que intra Eternitatem contineantur poeta describat. Qui ut eius ostendat omnium temporum excessum, dicit speluncam ispius, id est gremii profunditatem incognitam atque procul stantem, et nedum mortalibus, sed vix adeundam diis, id est beatis creaturis que in conspectu dei sunt; eamque demum dicit tempora suppeditantem atque revocantem, ut appareat intra eam omne tempus initium sumpsisse ac sumere et sumpturum esse, et ultimo in finem devenire suum. Et ut appareat quo ordine describit serpentem perpetuo viridem, id est quantum ad eam nunquam in senium tendentem, eumque dicit revoluto in caudam ore eam devorantem, ut ex hoc actu percipiamus temporis circularem lapsum. Nam semper anni unius finis principium est sequentis, et sic erit durante tempore. Quo exemplo usus est, eo quod per illud fuerit olim Egiptiis, antequam licteras suscepissent, consuetudo describendi annum. Subsequenter autem hoc fieri tacite dicit eo quod non advertentibus nobis paulatim labatur tempus. Naturam autem animarum circumvolantium plenam eo quod assidue multis animantibus animas infundat, ideo ante fores Eternitatis describit ut intelligamus quod quicquid intrat Eternitatis gremium, seu parum mansurum seu multum, natura rerum agente intrat, et sic quasi ianitrix hic est, et est intelligendum de natura naturata. Nam quod natura naturans immittit nunquam egreditur. Senem autem, qui in antro numeros stellis dividit, Deum verum credo, non quia senex sit, non enim in eternum cadit etatis ulla descriptio, sed mortalium loquitur more, qui longevos etiam immortales senes dicimus. Hic numeros stellis dividit ut intelligamus quia eo agente et ordinante per certum et constitutum ab eo syderum motum nobis tempora distinguantur, ut puta per solis totius celi circuitum habemus annum, sic per eandem lune circumvolutionem mensem, et per integram octave spere revolutionem diem. De seculis autem, que ibidem esse dicit, infra ubi de Eonis satis late scribetur.
CAP. II. De Chaos.
recensereChaos, ut Ovidius in principio maioris sui voluminis asserit, fuit quedam omnium rerum creandarum inmixta et confusa materia. Dicit enim sic: Unus erat toto nature vultus in orbe Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles Nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum etc. Hunc seu hanc tam speciosam forma certa carentem effigiem voluere non nulli, alias insignes phylosophi, sociam atque coeternam fuisse Demogorgoni, ut si quando in mentem illi venisset creaturas producere, non deesset materia; quasi non posset qui poterat rebus variis formam dare, materiam ex qua daret producere. Ridiculum est, sed iam neminem redarguere professus sum.
CAP. III. De Litigio primo Demogorgonis filio.
recensereHis premissis ad inclitam prolem primi dei gentilium veniendum est. Cuius primum filium voluere Litigium, eo quod primum eum ex Chaos pregnantis utero, ex incerto tamen patre eductum velint. De cuius eductione talis a Theodontio recitatur fabula. Dicit enim a Pronapide poeta in Prothocosmo scribi quod semel residente Demogorgone, ut quiesceret in Eternitatis antro, sensit in utero Chaos tumultuari, quamobrem commotus extensa manu Chaos ventrem aperuit, et evulso Litigio tumultum faciente, eo quod turpem et inhonestam haberet faciem, abiecit in auras. Qui confestim evolavit in altum; non enim poterat ad inferiora descendere, cum omnium rerum inferior is esse videretur, qui illum ex utero matris exemerat. Ast inde Chaos acri fessa labore, cum non haberet quam invocaret Lucinam, madens tota in sudorem videbatur resolvi debere, ignita exalans infinita suspiria, insistente forti manu Demogorgone, ex quo factum est ut iam divulso Litigio, tres Parcas et Panem educeret una cum eis. Inde autem cum illi Pan rebus gerendis videretur ceteris aptior, eum domui prefecit sue et sorores illi dedit pedissequas. Chaos autem liberata pondere, iussu Panis, Demogorgonis cessit in sedem. Litigium vero, quod nos vulgatiori vocabulo Discordiam dicimus, ab Homero in Yliade Lis vocatur, et Iovis dicitur filia, quam ipse ait, eo quod a Iunone per eam lesus fuerit circa nativitatem Euristei et Herculis de celo in terras eiectam. Theodontius autem de Litigio plura insuper recitat, que ubi decentius in processu ponenda videbuntur, apponam, que hic de eo ad presens omittantur. Habes, rex inclite, ridiculam fabulam, verum eo ventum est, ubi oportunum sit a veritate amovere fictiones corticem, sed prius respondendum est persepe dicentibus, quid poete dei opera vel nature vel hominum hoc sub fabularum velamine tradidere? Non erat eis modus alter? Erat equidem, sed uti non equa facies omnibus, sic nec animo rum iudicia. Achilles arma preposuit ocio, Egisthus desidiam armis, Plato phylosophiam omissis ceteris secutus est, statuas celte sculpere Phydias, Apelles pinnaculo ymagines pingere. Sic ut reliqua hominum studia sinam, poeta delectatus est tegere fabulis veritatem, cuius delectionis Macrobius super Somnio Scipionis scribens satis apte causam videtur ostendere dum dicit: De diis autem dixi ceteris, et de anima non frustra se, nec ut oblectent ad fabulosa convertunt, sed quia sciunt inimicam esse nature apertam undique expositionem sui, que sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimento subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari. Sic ipsa misteria fabularum cuniculis operiuntur, ne vel hoc adeptis nudam rerum talium natura se prebeat, sed summatibus tantum viris sapientia interprete, veri archani consciis contenti sunt reliqui. Hec Macrobius, quibus etsi multo plura dici possent, satis responsum arbitror exquirentibus. Insuper, rex precipue, sciendum est his fictionibus non esse tantum unicum intellectum, quin imo dici potest potius polisenum, hoc est moltiplicium sensum. Nam sensus primus habetur per corticem, et hic licteralis vocatus est; alii per significata per corticem, et hi allegorici nuncupantur. Et ut quid velim facilius assummatur, ponemus exemplum. Perseus Iovis filius figmento poetico occidit Gorgonem, et victor evolavit in ethera. Hoc dum legitur per licteram hystorialis sensus prestatur. Si moralis ex hac lictera queritur intellectus, victoria ostenditur prudentis in vicium, et ad virtutem accessio. Allegorice autem si velimus assummere, pie mentis spretis mundanis deliciis ad celestia elevatio designatur. Preterea posset et anagogice dici per fabulam Christi ascensum ad patrem mundi principe superato figurari. Qui tamen sensus etsi variis nuncupentur nominibus, possunt tamen omnes allegorici appellari, quod ut plurimum fit. Nam allegoria dicitur ab allon, quod alienum latine significat, sive diversum, et ideo quot diversi ab hystoriali seu licterali sint sensu, allegorici possunt, ut dictum est, merito vocitari. Verumtamen non est animus michi secundum omnes sensus enucleare fabulas que sequuntur, cum satis arbitrer unum ex pluribus explicasse, esto aliquando apponentur fortasse plures. Nunc autem quid Pronapidem sensisse putem, explicabo paucis. Videtur etenim michi Pronapidem mundi creationem designare voluisse, secundum erroneam eorum opinionem, qui rati sunt deum ex materia preparata produxisse que creata sunt. Nam sensisse Demogorgonem tumultum fieri in utero Chaos, nil aliud reor quam divinam sapientiam, aliqua eam movente causa, ut puta maturitatem ventris, id est temporis propositi horam advenisse, et sic cepisse velle creationem et que immixta erant certo ordine segregare, et hic extendisse manum, id est operam voluntati dedisse, ut ex informi colluvie formosum atque ordinatum produceret opus, et ante alia evulsis ex utero laborantis, id est laborem confusionis patientis Litigium, quod totiens aufertur a rebus quotiens amotis discordantie causis illis debitus imponitur ordo. Patet igitur hoc ante alia fecisse, disgregasse scilicet que inter se erant elementa confusa, calida enim frigidis, sicca humidis, et levia gravibus repugnabant. Et cum primus dei videretur actus a discordantibus ordinando subtraxisse Litigium, Demogorgonis primus filius dictus est. Eum abiectum ob turpem faciem, quia turpe sit ut plurimum litigare; evolasse ad sublimia potius videtur fabuloso ordini prestare decorem, quam aliud velle significare. Preterea eiectum quo se efferret ni in altum tenderet non habebat, cum in inferioribus iam producti orbis partibus in lucem constet eum fuisse productum. Quod a superis in terras demum deiectum sit, scribit Homerus ob id factum, quod opere suo ante Herculem Euristeus natus sit, ut suo narrabitur loco. Verum quantum ad intrinsecum sensum, hoc ego sentio, quod a motu superiorum corporum apud mortales persepe oriantur litigia. Insuper dici potest illud in terras eiectum a superis, cum apud superos omnia certo et perpetuo agantur ordine, ubi apud mortales vix inveniatur aliquid esse concorde. Demum cum dicit sudore madefactam Chaos et ignita emittentem suspiria nil aliud intelligat reor quam elementorum segregationem primam, ut per sudorem sentiamus aquam, per ignita vero suspiria aerem atque ignem, et que desursum sunt corpora, et per grossitiem molis huius terram, que Panis consilio confestim creatoris sui domus et sedes facta est. Eductum autem Pana post Litigium credo ratos veteres ea in separatione elementorum naturam naturatam habuisse initium et evestigio domui, id est orbi, Demogorgonis prepositam, quasi eius opere sic volente deo omnia producantur mortalia. Parcas autem eodem partu productas et pedissequas fratri datas ideo fictum existimo, ut intelligatur naturam his cum legibus productam ut procreet seu gignat, nutriat et in finem nata deducat. Que tria sunt Parcarum officia, in quibus continuum nature prestant obsequium, ut latius in sequentibus apparebit.
CAP. IV. De Pane secundo Demogorgonis filio.
recenserePana Demogorgonis fuisse filium iam satis supra monstratum est. De quo talem Theodontius recitat fabulam. Dicit enim eum verbis irritasse Cupidinem et inito cum eo certamine superatum, et victoris iussu Syringam nynpham Archadem adamasse, que cum satyros ante lusisset, eius etiam sprevit coniugium. Pan autem cum illam urgente amore fugientem sequeretur, contigit ut ipsa a Ladone fluvio impedita consisteret, et nynpharum auxilium precibus imploraret, quarum opere factum est ut in palustres calamos verteretur. Quos cum Pan motu ventorum sensisset dum invicem colliderentur esse canoros, tam affectione puelle a se dilecte quam delectatione soni permotus, calamos libens assumpsit, et ex eis septem disparibus factis fistulam, ut aiunt, composuit, eaque primus cecinit, ut etiam testari videtur Virgilius: Pan primus calamos cera coniungere plures Instituit etc. Huius preterea poete et alii insignes viri mirabilem descripsere figuram. Nam ut Rabanus in libro De origine rerum ait: Is ante alia fronti habet infixa cornua in celum tendentia, barbam prolixam et in pectus pendulam, et loco pallii pellem distinctam maculis, quam nebridem vocavere prisci, sic et manu virgam atque septem calamorum fistulam. Preterea inferioribus membris yrsutum atque hyspidum dicit, et pedes habere capreos et, ut addit Virgilius purpuream faciem. Hunc unum et idem cum Silvano arbitrabatur Rabanus, sed diversos esse describit Virgilius dicens: Venit et agresti capitis Silvanus honore, Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Et illico sequitur: Pan deus Arcadie venit. Et alibi: Panaque Silvanumque senem nynphasque sorores etc. His igitur premissis, ad intrinseca veniendum est. Et quoniam supra Pana naturam naturatam esse dictum est, quid sibi voluerint fingentes eum a Cupidine superatum, facile reor videri potest. Nam quam cito ab ipso creatore natura producta est, evestigio cepit operari, et suo delectata opere illud cepit amare, et sic a delectatione irritata amori succubuit. Siringa autem quam aiunt a Pane dilectam, ut dicebat Leontius, dicitur a syren grece, quod latine sonat deo cantans, et sic poterimus dicere Siringam esse celorum seu sperarum melodiam, que ut Pictagore placuit ex variis inter se motibus circulorum sperarum conficiebatur, seu conficitur, et per consequens tanquam deo et nature gratissimum a natura conficiente diligitur. Seu volumus potius Siringam esse circa nos agentibus supercelestibus corporibus nature opus tanto organizatum ordine, ut dum in certum et determinatum finem continuo deducitur tractu, non aliter quam faciant rite canentes armoniam facere, quod deo gratissimum fore credendum est. Cur autem hanc nynpham Arcadem fuisse dixerint et in calamos versam, ideo dictum puto quia, ut placet Theodontio, Arcades primi fuere, qui excogitato cantu emittentes per calamos longos et breves spiritum, quatuor vocum invenere discrimina, et demum addidere tria, et ad postremum quod permultos faciebant calamos, in unam contraxere fistulam, foraminibus ori flantis proximis, et remotioribus excogitatis. Macrobius vero hoc repertum dicit Pictagore, ad ictus malleorum gravium atque levium. Iosephus vero in libro Antiquitatis Iudaice dicit longe vetustius iubal inventum fuisse ad tinnitum malleorum Tubalcayn fratris sui, qui ferrarius faber fuit. Verum quoniam fingentibus verius visum est Arcades invenisse, eo quod illo forsan evo ceteros excederent fistula, Arcadem nynpham fuisse voluere. Syringam autem lusisse satiros et Pana fugientem, atque a Ladone moratam et ninpharum suffragio in calamum versam, circa nostros cantus iudicio meo aliquid bone considerationis abscondit. Hec enim spretis satyris, id est ingeniis rudibus, fugit Pana, id est hominem natura aptum natum ad musicalia; nec equidem actu fugit, sed existimatione cupientis, cui in dilatione videtur cessari quod optat. Hec tunc a Ladone sistitur donec instrumentum ad emittendam meditationem perficitur. Est enim Ladon fluvius in ripa nutriens calamos, in quos versam Syringam aiunt, ex quibus postmodum confectam fistulam novimus; ex quo summere debemus uti calamorum radix terre infixa est, sic et meditatio musice artis et compertus exinde cantus tam diu latet in pectore inventoris, donec emittendi prestetur organum, quod ex calamis suffragio humiditatis a radice emissis conficitur; quo confecto, sonus premeditatus emittitur suffragio humiditatis spiritus emittentis. Nam si siccus esset, nulla sonoritatis dulcedo sed mugitus potius sequeretur, ut videmus ex igne per fistulas emisso contingere; et sic in calamos versa videtur Syringa, eo quod per calamos resonet. Possibile preterea fuit a compertore fistule calamos ad hoc primo fuisse compertos Ladonem secus, et sic a Ladone detento. Restat videre quid sensisse potuerint circa Panis ymaginem, in qua ego arbitror veteres universale nature corpus tam scilicet agentium quam patientium rerum voluisse describere, ut puta sentientes per cornua in celum tendentia supercelestium corporum demonstrationem, quam duplici modo percipimus arte scilicet, qua discursus syderum investigantes cognoscimus et sensu quo eorum in nos confusiones sentimus. Per ignitam autem eius faciem ignis elementum, cui annexum aerem voluere, summendum reor, quos sic iunctos Iovem dixere non nulli. Per barbam autem, per quam virilitas demonstratur, virtutem activam horum duorum elementorum sic iunctorum intelligi voluisse existimo, et eorum opus in terram et aquam, dum demissam illam in pectus et ad partes inferiores traxere. Eum autem maculosa pelle tectum descripsere, ut per illam ostenderetur octave spere mirabilis pulchritudo crebro stellarum fulgore depicta, a qua quidem spera, sicuti pallio tegitur homo, sic omnia ad naturam rerum spectantia conteguntur. Per virgam autem nature regimen intelligendum reor, quo omnia et potissime ratione carentia reguntur, et in determinatum finem in suis operibus etiam deducuntur. Fistulam vero ad armoniam celestem designandam illi apposuere. Quod illi circa inferiora sit hispidum corpus et hyrsutum, terre superficiem montium et scopulorum gibbosam et silvarum virgultorum et graminum tectam intelligo. Alii vero sensere aliter. Solem scilicet per hanc ymaginem designari, quem rerum patrem dominumque credidere, quos inter fuit Macrobius. Et sic eius cornua volunt lune renascentis indicium, per purpuream faciem aeris mane seroque rubescentis aspectum, per prolixam barbam ipsius solis in terram usque radios descendentes, per maculosam pellem celi ornatum a solis duce derivantem, per baculum seu virgam rerum potentiam atque moderamen, per fistulam celi armoniam a motu solis cognitam etc. prout supra. Credo, rex magnifice, videas quam summotenus exponendo transeam, quod duplici de causa facio. Primo quidem quia confido, quoniam tibi nobile sit ingenium, quo possis quantumcunque parvis datis iudiciis, in quoscunque profundissimos sensus penetrare. Secundo quia sequentibus cedendum est. Nam si omnia que ad expositionem huius fabule possent induci describere vellem, ipsa sola fere totum excogitatum volumen occuparet. Et ut redeam ad omissa, hunc Pana, seu quod in processu eundem cum Demogorgone arbitrarentur Arcades, ut Theodontio visum est, seu quod illo neglecto in istum totos verterent animos, sacris etiam horrendis, ut puta humano, imo natorum illi litantes sanguine, precipue coluere, eumque dixere Pana a pan, quod totum latine sonat, volentes ob hoc quod omnia quecunque sint in nature gremio concludantur, et sic ipsa totum sit. Iuniores inde, eo quod innovata placent, Pana Liceum vocaverunt. Alii adempto Panis nomine Liceum tantum dixere. Et non nulli Iovem Liceum existimantes nature seu Iovis opere lupos a gregibus amoveri quibus ipsi fere vacabant omnes, et sic a lupis fugatis cognomen meruisse videtur; grece enim lupus dicitur lycos. Augustinus vero, ubi De civitate dei scribit, dicit non ob hoc contigisse Pana Liceum vocari, quin imo propter crebram mutationem hominum in lupos, que in Arcadia contingebat, quod nisi divina operante virtute fieri non posse arbitrabantur. Hinc propterea videtur Macrobium sumpsisse Pana non Iovem, sed solem esse, eo quod sol omnis mortalis vite sit pater, eoque surgente consueverint lupi dimissis insidiis adversus greges in silvas abire, et sic ob istud beneficium eum dixere Liceum.
CAP. V. De Cloto, Lachesi et Atropu filiabus Demogorgonis.
recensereCloto, Lachesis et Atropos, ut supra, ubi de Litigio, filie fuere Demogorgonis. Cicero autem has Parcas vocat, ubi De naturis deorum scribit, et filias Herebi Noctisque fuisse dicit. Verum ego ideo Theodontio potius adhereo, qui illas cum rerum natura creatas dicit, quod longe magis veritati videtur conforme, eas scilicet nature rerum esse coevas. Has easdem ubi supra vocat Tullius in singulari Fatum illudque Herebi Noctisque filium dicit, quod ego longe magis quam Parcas habito respectu ad id quod de Fato scribitur, ut post sequetur Demogorgonis filium dicam. Seneca vero, has in epistulis ad Lucilium Fata vocat, dato Cleantis dictum dicat, dicens: Ducunt volentem Fata, nolentem trahunt. Circa quod non solum eorum describit officium, eas scilicet sorores omnia ducere, sed etiam trahere, non aliter quam si de necessitate contingat omnia. Quod longe apertius sentire videtur in tragediis Seneca poeta tragicus, et in ea potissime cui titulus est Edipus, ubi dicit: Fatis agimur, credite Fatis. Non sollicite possunt cure Mutare rati stamina fusi. Quicquid patimur mortale genus Quidquid facimus venit ex alto, Servatque sua decreta colus Lachesis dura revoluta manu, omnia septo tramite vadunt Primusque dies dedit extremum. Non illa deo vertisse licet, Que nexa suis currunt causis. It cuique ratus prece non nulla Mobilis ordo, multis ipsum Timuisse nocet, multi ad fatum Venere suum dum Fata timent etc. Hec ille Quod etiam Ovidius sensisse videtur dum in maiori suo volumine dicit in persona Iovis Veneri: Tu sola insuperabile fatum, Nata, movere putas? Intres dicet ipsa sororum Tecta trium, cernes illic molimine vasto, Ex ere et solido rerum tabularia ferro, Que neque concursum celi neque fulminis iram, Nec metuunt ullas tuta atque eterna ruinas. Invenies illic incisa adamante perenni Fata tui generis etc. In quibus preter iam damnatam opinionem summi potest has tres sorores esse Fatum et Fata quantumcunque Tullius in Parcas et Fata distinxerit, volens potius, ut reor, diversitate nominum diversitatem officiorum quam personarum ostendere. Nos autem de his tribus redigendis postremo in unum, quid non nulli senserint videamus. Has supra diximus servitio Panis dedicatas a patre, et causas demonstravimus. Fulgentius vero ubi de Mithologiis, dicit eas attributas obsequio Plutonis inferorum dei, credo ut sentiamus actiones istarum circa terrena tantum versari, et Pluto terra interpretatur. Et ait idem Fulgentius, Cloto interpretari evocationem, eo quod suum sit, iacto cuiuscunque rei semine, illud adeo in incrementum trahere, ut aptum sit in lucem emergere. Lachesis autem, ut idem dicit interpretatur protractio seu sors, eo quod id quod a Cloto compositum est in lucem evocatum a Lachesi suscipiatur et protrahitur in vitam. Atropos autem, ab a, quod est sine, et tropos, quod est conversio, absque conversione interpretatur, eo quod omne natum evestigio, quod in terminum sibi presignatum venisse cognoverit, demergat in mortem, a qua nulla retro naturali opere conversio est. Apuleius vero Medaurensis non mediocris autoritate phylosophus, de his in libro quem Cosmographiam cognominat, scribit sic: Sed tria Fata sunt numero cum ratione temporis facientia, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam quod in fuso perfectum est, preteriti temporis habet speciem, et quod torquetur in digitis, momenti presentis indicat spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cure digitorum, id futuri et consequentis seculi posteriora videtur ostendere. Hec illis conditio et nominum eiusdem proprietatem contingit, ut sit Atropos preteriti temporis fatum, quod non deus quidem faciet infectum, et futuri temporis. Lachesis autem a fine cognominata, quod etiam illis que futura sunt finem suum deus dederit; Cloto presentis temporis habet curam, ut ipsis actionibus suadeat ne causa solers rebus omnibus desit. Hec Apuleius. Sunt insuper qui volunt Lachesim eam esse, quam fortunam nuncupamus, et ab ea omnia mortalibus contingentia agitari. Nunc autem quid de Fato sentiant veteres, dato non multum a precedentibus differant, videntum est. Dicit ergo de Fato sic Tullius in libro quem De divinatione scripsit: Fatum id appello quod Greci imarmenidem, id est ordinem seriemque causarum, cum causa causam gignat, ea est ex omni eternitate fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nichil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat. Ex quo intelligitur ut Fatum sit non id quod superstitiose, sed id quod phylosophice dicitur, causa eterna rerum cur et ea que preterierint facta sunt, et que instant fiant et que sequuntur futura sint. Hec Cicero. Boetius autem Torquatus, vir disertissimus atque catholicus, ubi De phylosophica consolatione scripsit, cum diffuse de hac materia cum phylosophia magistra rerum altercetur, dicit inter alia de Fato sic: omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo movetur modo, causas, ordinem, formas ex divine mentis stabilitate sortitur; hec in sue simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa divine intelligentie puritate conspicitur, providentia nominatur. Cum vero ad ea que movet atque disponit refertur, Fatum a veteribus appellatum est. Hec ille. Poteram et apponere quid Apuleius de Fato in Cosmographia determinet, et aliorum sententias, sed quoniam satis dictum reor, cur Demogorgonis aut Herebi Noctisque Parce seu Fatum vel Fata dicantur filie, breviter describam. Cum sepe eventurum sit in sequentibus et iam in precedentibus contigerit, quod causatus causantis dicatur filius, possumus ad presens dicere has tres sorores variis nuncupatas nominibus dei filias tanquam ab eo causatas, qui prima causarum est, ut satis per verba supra proxime Ciceronis atque Torquati videri potest. Hunc deum, ut dictum est, veteres Demogorgonem dixere. Quod autem ex Herebo et Nocte, ut dicit Tullius, nate sint, talis oratio reddi potest. Est Herebus, ut apperebit latius in sequentibus, terre profundissimus et absconditus locus, quem allegorice possumus accipere pro profunditate divine mentis, in quam mortalis oculus penetrare non potest, et cum divina mens videns tanquam se ipsam, intelligens quid actura esset, et inde has actu cum natura rerum produceret satis ex Herebo, id est ex arcano et profundissimo divine mentis penetrali, natas dicere possumus. Noctis autem filie dici possunt quantum ad nos, quia omnia in que acies oculorum nostrorum penetrare non potest, obscura dicimus et noctis luce carentis similia, et sic cum ad intrinseca divine mentis intellectu transire nequeamus, mortali offuscati caligine, cum in se ipsa splendidissima sit, et vive atque indeficientis lucis corusca, vicium illi nostre hebetudinis nominando attribuimus noctem perennem diem nuncupantes, et sic Noctis erunt filie; seu volumus dicere, quia nobis incognite sunt dispositiones earum, eas obscuras et Noctis filias vocitamus. De nominibus propriis predictum est, de appellativis dicendum. Vocat igitur has Tullius Parcas, ut reor per antiphrasin, quia nemini parcant; nulla enim apud eas est acceptio personarum, solus deus potest pervertere earum vires et ordinem. Fatum autem aut Fata a for faris tractum nomen est, quasi velint, qui id imposuere nomen, quod ab eis agitur a deo quasi irrevocabile dictum sit seu previsum, ut per verba Boetii satis assumitur, et etiam sentire videtur Augustinus, ubi De civitate dei. Sed abhorret ipse vocabulum admonens, ut si quisquam voluntatem dei seu potestatem nomine Fati appellet, sententiam teneat, linguam coerceat.
CAP. VI. De Polo sexto Demogorgonis filio.
recensereAiunt insuper Polum Demogorgonis fuisse filium, et hoc in Prothocosmo asserere Pronapidem, talem ex hoc fabulam recitantem: quod dum secus undas in sede sua consisteret Demogorgon, et ex exili limo sperulam composuisset, eam nuncupavit Polum. Qui, spretis patris cavernis et inertia, evolavit in altum, et eo quod adhuc mollis esset, in tam grande corpus evolans conflatus est, ut omnia que a patre fuerant ante composita circundaret. Verum nondum sibi aliquis erat ornatus, cum fabricanti patri lucis globum assistens, videretque ignitas plurimum ad ictum mallei fabrilis hinc inde favillulas evolare, omnes sinu facto collegit, et in domum suam detulit, eamque ex illis ornavit omnem. Haberem, rex inclite, quid riderem, videns compositi orbis tam ineptum ordinem, sed ante testatus sum nil velle mordere; huius tamen fictionis tenue satis velum est. Sequitur enim ut in ceteris Pronapides opinionem volentium ex terra a mente divina terris inclusa cuncta fuisse producta, dum Polum, quem ego celum intelligo, ex terra extensibile factum ait, et in maximum ac circumplectens omnia corpus eductum. Quod autem ex favillulis ex luce prodeuntibus domum ornaverit suam, hoc ideo dictum reor, quia solis micantibus radiis stelle in celo composite natura sua luce carentes lucide facte sint. Polus autem dicitur, ut arbitror, a quibusdam potioribus suis partibus. Constat enim, ut venerabilis Andalo preceptor meus et veteres astrologie autores asserunt, celum omne super duos polos circumflecti, quorum alterum nobis propinquiorem articum vocant, oppositum autem antarticum; hunc tamen aliqui Pollucem vocant, causam ego non video.
CAP. VII. De Phytone septimo Demogorgonis filio.
recenserePhyton Pronapidis testimonio Demogorgonis filius fuit et terre, ex nativitate cuius talem ipse recitat fabulam. Dicit enim Demogorgonem continue caliginis affectum tedio Acroceraunos conscendisse montes, et ex eis ingentem nimium et ignitam evulsisse molem, eamque primo rotundasse forcipibus, deinde in Caucaso monte malleo solidasse; post hec ultra Taprobanem detulisse, et globum illum lucidum sexies undis mersisse, totidemque circum rotasse per auras, et hoc ideo ne ulla unquam posset circumitione diminui, aut evi labefactari rubigine, et ut agilis ferretur undique. Qui confestim se tollens in altum, domum intravit Poli, patrisque sedem omnem complevit fulgore. Ex immersionibus autem eius, aque ante dulces amaritudinem sumpsere salsedinis, et aer ad percipiendos lucis radios ex rotationibus aptus affectus est. Orpheus vero, qui fere poetarum omnium vetustissimus fuit, ut Lactantius in libro Divinarum institutionum scribit, opinatus est Phytonem hunc primum maximum et verum deum esse, et ab ipso cuncta fuisse producta atque creata. Quod forsan hoc in opere locum illi primum quesisset, tanto asserente teste, ni ipsemet Orpheus, minus advertens reor, seu quia nequiret animo concipere quenquam fuisse ingenitum, scripsisset: Prothogonos Phyton perimetheos neros iyos. Quod in latinum versum sonat: Principio genitus Phyton longo aere natus. Et sic non primus ut dixerat, si aere genitus est. Hunc preterea Lactantius ubi supra Phaneta vocat. Sed iam sumptus expetit ordo ut videamus quid contegat fictio, quod explicato sensu nominum fere apparebit liquido. Ugucio in libro vocabulorum dicit, Phytonem solem esse, et hoc illi quesitum nomen a Phytone serpente ab eodem superato. Sic et Paulus, in libro quem Collectionum intitulat, dicit: Phanos seu Phanet idem esse quod apparitio. Sic enim Phytonem hunc Lactantius vocat. Quod quidem nomen Soli optime competit, ipse enim est qui surgens apparet, eo autem cessante, nulla erit ceterarum creaturarum apparitio mortalium, seu etiam syderum. Ergo solis creationem vult ostendere Pronapides. Circa quam ut eorum sequatur opinionem qui ex terra omnia volunt condita, inducit deum seu terre divinam mentem ex Acroceraunis montibus sumpsisse materiam, ratus ignitam terram ad componendum lucidum corpus aptiorem. Quod autem hanc molem forcipibus rotundasset intelligo divinam artem, qua a deo solis globus adeo spericus factus est, ut nulla superfluitate eius superficies gibbosa sit. Equo modo et malleus dici potest summi artificis intentum, quo in Caucaso monte, id est in celi summitate adeo corpus illud solidum formavit ut nulla ex parte dissolvi aut minui videatur. Inde dicit eum delatum ultra Taprobanem, ut ostendat ubi creatum opinetur; est enim Taprobanes orientalis insula hostio Gangis fluminis opposita, qua ex parte nobis in equinoctiis sol oritur: et sic in Oriente compositum videtur velle. Mersum tamen ibi sexies undis dicit, imitatus fabrilis actus qui ad durandum ferrum illud fervidum aquis immergunt. Et in hoc arbitror Pronapidem voluisse perfectionem et eternitatem corporis huius designasse, est quidem sex perfectus numerus se ex suis partibus omnibus conficiens, ex quo vult intelligamus et artificis et artificiati perfectionem. Quod autem sexies rotatum sit, puto per numerum perfectum rotationis, voluerit eius circularem et indeficientem motum describere, a quo nunquam exorbitasse aut destitisse compertum est. Quod ob ingentis et igniti corporis demersionem, aque primo dulces amare facte sint, non ob aliud dictum puto, nisi ut ostendatur quod ob continuam radiorum solis ferventium percussionem aquarum maris aque superficietenus salse facte sint, ut approbant physici.
CAP. VIII. De Terra ex filiis Demogorgonis octava
recensere, que ex incognitis parentibus quinque genuit filios: quorum primus Nox, secundus Tartarus, tertius Fama, quartus Taigetes, quintus Antheus.
Terra, ut supra patet, Demogorgonis fuit sedes et filia, de qua Statius in Thebaide scribit sic: o hominum divumque eterna creatrix, Que fluvios silvasque animarum semina mundi Cuncta Prometheasque manus Pyrreaque saxa Gignis, et impastis que prima elementa dedisti Mutastique viros, que pontum ambisque vehisque: Te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum Et volucrum requies; firmum atque immobile mundi Robur inoccidui, te velox machina celi Aere pendente vacuo, te currus uterque Circumit, o rerum media indivisaque magnis Fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis Urbibus ac populis subterque et desuper una Sufficis, astriferumque domos Athlanta supernos Ferre laborantem nullo vehis ipsa labore etc. In quibus profecto carminibus satis terre opus et laudes ostenduntur, de cuius generatione quoniam supra ubi de Litigio dictum est reiterandum non censeo. Eam tamen veteres Titanis dixere coniugem, eamque ex patris concubitu, ut premonstratum est quosdam suscepisse filios; et ex Occeano nepote atque ex Acheronte infernali fluvio, nec non ex aliis incognitis, ut decenti demonstrabitur loco. Vocavere eam preterea multis nominibus, ut puta Terram, Tellurem, Tellumonem, Humum, Arridam, Bonam deam, Matrem magnam, Faunam et Fatuam. Habet et preterea hec cum quibusdam deabus communia nomina. Dicitur enim Cibeles, Berecinthia, Rhea, Opis, Iuno, Ceres, Proserpina, Vesta, Ysis, Maia et Medea. Sed quid circa predicta theologi voluerint veteres, videndum est. Dicunt eam Titanis, qui sol est, coniugem, eo quod in eam sol agat tanquam in dispositam materiam ad producendum animantia quecunque atque metalla et preciosos lapides et huiusmodi. Non nulli volunt Titanum hominem ingentis potentie fuisse et terre virum dictum eo quod multum terre possideret, et filios suscepisset tanta prestantes fortitudine et corporis mole ut non ex muliere sed ex ingentiori corpore, ut puta terra, suscepti viderentur. Et ut ad nomina veniamus, dicit Rabanus in libro de Originibus rerum, eam terram nuncupari eo quod teratur, quod ad superficiem solam spectat. Tellus autem, ut idem testatur Rabanus, dicta est quia fructus ex ea tollamus. Servius autem dicit eam terram esse que teritur, tellurem vero deam. Et alibi dicit: Tellurem deam esse, terram autem elementum; sed quandoque tellurem pro terra poni, sicut pro igni Vulcanum et Cererem pro frumento. Tellumonem vero, ut ego coniectura possum percipere, eam terre partem dixere que nec teritur nec radicibus graminum aut arborum usui est, eo quod longe sit tellure inferior. Humus vero, ut asserit Rabanus ea pars terre dicitur que plurimum habet humiditatis, ut puta palustris et propinqua fluminibus. Aridam autem terram vocavere non quia sic illam a creatione creator nuncupaverit, ut eius veram complexionem ostenderet, sed eo quod aretur. Bona autem dea, teste Macrobio Saturnaliorum ideo dicta est quod nobis omnium bonorum ad victum causa sit cum ipsa germinantia nutriat, fructus alat, escas avibus et pabula brutis exhibeat, ex quibus et ipsi nutrimur. Matrem autem magnam, ut ait Paulus, vocari voluere qui arbitrati sunt eam rerum omnium creatricem. Ego equidem arbitror quia tanquam pia mater et maxima sua ubertate nutriat cuncta mortalia et suo gremio morientia cuncta suscipiat. Cur autem Faunam dixerint Macrobius Saturnaliorum libro describit, dicens: quod omni usui faveat animantium, quod adeo manifestum est ut licteris explicari non egeat. Fatuam vero a fando dictam dicit idem Macrobius veteres voluisse, eo quod infantes partu editi non prius vocem habeant vel emittant quam ipsam contigerint. Que vero ex nominibus cum aliis communia sunt, ubi de illis mentio in sequentibus fiet intelligenda dicentur, et ad explicandum de filiis quos ex incerto patre genuisse dixerunt veteres veniemus.
CAP. IX. De Nocte prima Terre filia.
recensereEx incerto patre dicit Paulus Noctem Terre fuisse filiam, de qua talem Pronapides in Prothocosmo fabulam scribit. Eam scilicet a Phanete pastore dilectam cui petenti cum mater vellet copulare connubio, dixit se ignotum habere hominem, nec unquam vidisse, audisse tamen illum suis adversum moribus et ideo mori malle quam illi nubere. Quam ob rem indignans Phanetes ex amatore hostis factus dum illam occisurus sequeretur, illa se copulavit Herebo, non ausa ubi Phanetes esset apparere. Dicit insuper Theodontius huic a Iove concessam quadrigam eo quod illi fautrix fuisset, dum ante lucem accederet ad Alcmenam. Hanc insuper quantumcunque fusca sit picta ornaverunt clamide. Et in eius laudem, et ut eius pro parte demonstraret effectus Statius hos in Thebaide cecinit versus: Nox que terrarum celique amplexa labores Ignea multivago transmittis sydera lapsu, Indulgens reparare animum, dum proximus egris Infundat Titan agiles animantibus ortus etc. Sed nunc quid sibi fabule veri tegant videamus. Dicunt igitur ante alia eam absque cognito patre terre filiam; quod ob id arbitror dictum, quia terra densitate sui corporis operatur ut radii solares nequeant in partem oppositam penetrare. Et sic causam dante terra umbra tam grandis efficitur quantum spatii a dimidio corporis terre occupatur. Que quidem umbra nox dicitur et sic tanquam a terra et non ab alia re causata absque cognito patre Noctis tantum filia arbitratur. Quod autem a Phanete pastore dilecta sit, hoc modo intelligendum reor. Phanetem ego solem puto ideo pastorem dictum quia suo opere viventia cuncta pascantur. Eum autem adamasse Noctem fictum existimo quia tanquam dilectam sibi videre cupiens rapido cursu sequitur, et illi videtur appetere copulari. Illa vero renuit, nec minus volucri passu fugit quam sequatur; eo quod sibi mores adversos habeat cum illuminet ille, ipsa autem obscurum faciat, nec frustra se si illi iungatur morituram dicit; cum sol luce sua omnem dissolvat obscuritatem, et sic eius hostis efficitur. Demum Nox Herebo iungitur, id est inferno in quem cum nunquam solares penetrent radii, Nox viget atque secura consistit. Quod autem Iovi faverit fabula manifestat, ut patet per Plautum in Amphytrione; nam cum accessisset in diluculo Iuppiter ad Alcmenam, Nox ut illi prestaret obsequium tanquam a crepusculo nocturno inchoasset, perseveravit in longum ex quo quadrigam meruit, per quam circumitionem terre continuam quam facit intelligo. Per quattuor autem rotas ex quibus quadriga constat, quattuor arbitror significari noctis tempora solum nocturne quieti servientia. Dividitur autem nox a Macrobio in libro Saturnaliorum in septem tempora, quorum primum sole intrante incipit, et dicitur crepusculum a crepero, quod est dubium, eo quod dubitari videatur diei preterite, an venienti nocti attribuendum sit, et hoc non deservit quieti. Secundum autem, cum iam obscurum sit, fax prima dicitur, eo quod tunc faces accendantur, nec hoc quieti accommodum. Tercium vero, cum iam nox densior sit, nocte concubia nuncupatur, eo quod quieturi vadamus concubitum. Quartum nox dicitur intempesta, eo quod nulli operi tempus aptum sit. Quintum autem gallicinium vocitatur, eo quod a medio sui nocte in diem tendente, galli cantent. Sextum vero dicitur conticinium iam aurore proximum, et ideo sic dictum, eo quod tunc videatur ut plurimum grata quies et ob id omnia conticescunt et hec quattuor quieti prestantur. Septimum appellatur diluculum a die iam lucescente, in quo solertes assurgunt operi, quod minime somno aptum est. Et sic totidem rote sunt currui Noctis quot in ea sunt tempora quieti tantummodo servientia. Seu volumus more nautarum et castrensium vigilum noctem in partes quattuor dividere, in primam scilicet et secundam et terciam atque quartam vigiliam, et sic quadrige rotas quattuor ex totidem vigiliis componemus. Quod autem picta palla amicta sit, facile videri potest illam celi ornatum significare quo tegitur. Nox autem, ut ait Papias, ideo dicitur quia noceat oculis; aufert enim illis videndi officium, cum nil nocte cernamus. Nocet insuper quia male agentibus apta est, cum legamus: Qui male agit odit lucem; exquo sequitur ut tenebras amet tanquam malo operi aptiores. Et dicit etiam Iuvenalis: Ut iugulent homines surgunt de nocte latrones. Omerus preterea in Yliade eam domitricem deorum vocitat, ut sentiamus quoniam nocte magnanimes ingentia pectoribus versant, tamen nox minime talibus apta ebullientes opprimit spiritus, eosque tanquam domitos in lucem usque coercet. Fuerunt insuper huic tam ex viro quam ex aliis filii plures ut in sequentibus describetur.
CAP. X. De Fama secunda ex filiis Terre.
recensereVirgilio celestis ingenii poete placet Famam Terre fuisse filiam, dum dicit in Eneide: Illam Terra parens, ira irritata deorum Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem Progenuit etc. De hac ut appareat originis sui causa talis a Paulo recitatur fabula. Quod cum ob regni cupidinem bellum inter Titanos gigantes, Terre filios, et Iovem esset exortum, eo itum est ut omnes Terre filii qui Iovi adversabantur occiderentur a Iove, et diis aliis. Quo dolore Terra irritata et vindicte avida, cum sibi adversus tam potentes hostes arma deessent, ut illis quibus poterat viribus aliquid mali ageret, coacto utero, Famam emisit scelerum superum relatricem. Huius autem incrementum et formam describens, Virgilius ait sic: Fama malum quo non aliud velocius ullum Mobilitate viget viresque acquirit eundo. Parva metu primo mox sese attollit in auras Ingrediturque solo et caput inter nubila condit. Et paulo post hec ait: Pedibus celerem et pernicibus alis. Monstrum horrendum ingens cui quot sunt corpore plume, Tot vigiles oculi subter mirabile dictu Tot lingue totidem ora sonant tot surrigit aures. Nocte volat medio celi terreque per umbram Stridens nec dulci declinant lumina somno. Luce sedet custos aut summi culmine tecti Turribus aut altis et magnas territat urbes, Tam ficti pravique tenax quam nuntia veri. Sentis, optime rex, quanto verborum ornatu, quanto lepore, quam succipleno, quanque industriosa fictione Virgilius quid sit Fama, quid eius augmentum, quid eius opus conetur ostendere et ostendat? Sentis equidem, sed ut qui te preter lecturi sunt ampliuscule videant, libet explicare paululum, premisso tamen quid velit fabula Pauli. Dicit ergo primo irritatam terram ira deorum. Circa quod pro iratis diis, syderum opus circa quedam intelligo. Sydera enim seu supercelestia corpora procul dubio in nos agunt potentia eis a creatore concessa secundum dispositiones suscipientium eorum influentias; et hinc fit ut puer vel adolescens augetur eorum opere, cum diminuatur senescens et cum nunquam a ratione gubernatoris optimi separentur, non nunquam aliqua faciunt que mortalium repentino falsoque iudicio tanquam irata fecisse videntur, ut puta dum iustum regem, dum felicem imperatorem, dum strenuum militem in finem suum deducunt. Et ideo iratos dixit deos Paulus, quia occiderint illustres viros, quos perpetuandos rebantur homines. Sed quid ex hoc sequitur, irritatur ab hoc opere, quod deorum iram vocant, Terra, id est animosus homo, nam terrei sumus omnes; et ad quid irritatur? Ut pareat Famam ultricem future mortis, id est ut id agat propter quod Fama sui nominis oriatur, ut dum deorum ira ceciderit illius nomen agente meritorum Fama superstes sit, etiam nolentibus his, qui homines occidendo eum omnino auferre conati sunt. Ad quod nos idem hortatur Virgilius dum dicit: Stat sua cuique dies breve et irreparabile tempus Omnibus est vite sed Famam ostendere factis Hoc virtutis opus etc. Hanc autem Famam ideo malum dixit Virgilius quia non equo passu ad eam perquirendam tendimus omnes. Nam per fraudes ut plurimum summa occupari sacerdotia cernimus, dolo victorias obtineri, principatus possideri violentia, et ea quecunque per fas et nefas que nomina solent in lumen extollere. Nam si per virtutem agatur tunc non malum iure dicitur Fama. Verum in hoc inproprie locutus est autor usus pro infamia vocabulo Fame, cum si fictionem inspiciamus, seu potius fictionis causam satis advertemus ex ea infamiam non Famam secutam. Hanc insuper dicit metu primo parvam et sic est; nam quantumcunque grandia sint facinora ex quibus oritur a quodam tamen audientium metu videtur incipere; movemur quidem auditu primo rei alicuius, et si placet eam falsam esse timemus, si vero displicet equo modo ne vera sit extimescimus. Mox sese tollit in auras, id est in ampliationem locutionis gentium evolat, seu mediocribus miscetur viris; et inde se solo infert hoc est in vulgus et plebeios, et tunc caput inter nubila condit cum se ad reges atque maiores effert. Pernix etiam est, id est velox, nil enim ut ipsemet dicit velocius est. Monstrum autem ingens asserit et horrendum ratione corporis quod illi describit, volens in hoc quod omnes eius plume, cum avem dicat propter eius celerem motum, habeant hominis effigiem; ad hoc ut per hoc intelligatur unumquenque de aliqua re loquentem pennam unam addere Fame, et sic ex multis cum multe sint avium penne non ex paucis Fama conficitur. Seu potius monstrum horrendum hanc vocant quia fere nunquam superari potest. Nam quanto magis quis illam conatur opprimere tanto magis exinde sit maior quod monstruosum est. Dicit insuper omnes eius oculos vigiles esse, eo quod non nisi a vigilantibus personet fama; nam si in somnium tendet locutio evestigio fama vertitur in nichilum. Nocte eam medio celi volitantem, ob id dicit quod sepissime contigisse compertum est sero scilicet factum aliquid, et mane etiam in remotissimis partibus cognitum non aliter quam si nocte volaverit. Seu id dicit ut ostendat vigilantiam gerulonum. In die autem eam sedere dicit custodem, ut ostendat quod ob eius relata custodes portis territarum urbium apponantur, et in turribus ad excitandum vigiles vel ad speculandum a longe. Et cum inter veritatem et mendacium non distinguat, contenta est pro veris quecunque audita referre. Huius preterea domum in maiori suo volumine sic describit Ovidius: Orbe locus medio est inter terrasque fretumque Celestesque plagas, triplicis confinia mundi, Unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad auras. Fama tenet summaque locum sibi legit in arce Innumerosque aditus ac mille foramina tectis Addidit, et nullis iuclusit limina portis: Nocte dieque patet, tota est ex ere sonanti, Tota fremit vocesque refert iteratque quod audit. Nulla quies intus nullaque silentia parte; Non tantum est clamor sed parve murmura vocis, Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis Esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque Mixtaque cum veris pariter coniuncta vagantur. Milia rumorum confusaque verba volutant. Ex quibus hi vacuas replent sermonibus aures. Hi narrata ferunt aliis mensuraque ficti Crescit, et auditis aliquid novus adicit autor. Illic credulitas, illic temerarius error, Vanaque letitia est, consternatique timores, Seditioque recens, dubioque autore sussurri. Ipsa quid in celo rerum pelagoque geratur Et tellure videt, totumque inquirit in orbem etc. Satis hec etiam minus erudito patentia sunt et ideo quid sibi velit Paulus dum addidit, fabule famam genitam ut turpia deorum facta narraret vidisse super est quod nil aliud autumo propter quod, cum minores in maiores nil viribus possint illata verbis maioribus infamia conantur ulcisci. Terre autem ideo filiam voluere, quia non aliunde quam ex gestis in terris fama sit. Quod autem patre careat non absurde dictum est, cum ut sepissime rerum a fama gestarum que ut plurimum falsissime sunt ignoretur autor, qui compertus patris loco describi posset.
CAP. XI. De Tartaro IIIo Terre filio.
recensereTartarum asserit Theodontius absque patre Terre fuisse filium. Hunc Barlaam dicit inertem atque torpentem matris adhuc in utero iacere, eo quod invocata Lucina favere partui noluisset ob id quod Famam in deorum ignominiam peperisset. Figmentum hoc ab effectu causam sumpsit; non erat enim Lucina non nascituro seu partui non futuro prestatura favorem; arbitrati sunt quidam veteres circa terre centrum locum esse concavum et in eodem sontium anime penis affligi, ut satis in descensu Enee ad inferos ostendit Virgilius. Hunc Tartarum dici volunt, et hoc secundum Ysidorum ubi De ethimologiis a tremore frigoris dictum; nam ibi nec solis umquam potuit penetrare radius nec aeris motus est aliquis, confricatione cuius calefieri possit. Quod autem in utero matris torpeat satis apparet, non enim ad superiora potest ascendere, et si ascendat non erit amplius Tartarus. Terre autem filius improprie dicitur; nam quantumcunque conceperit mulier, nisi in lucem conceptus venerit, iure filius dici non poterit. Dicitur autem absque patre conceptus, eo quod credamus terre corpus concavitates habere, non tamen satis certi sumus an a creatione an a secuto post creationem eventu habuerit. In testimonium autem predictorum dicit Virgilius: Tartarus ipse Bis patet in preceps tantum tenditque sub umbras, Quantus ad ethereum celi suspectus Olimpum etc. Nec multo post ait: Hic genus antiquum Terre Titania pubes Fulmine deiecti fundo volvuntur in imo etc.
CAP. XII. De Tagete IIIIo Terre filio.
recensereTages, ut asseruere gentiles et potissime Tusci, absque cognito genitore, Terre filius habitus est. De quo refert Paulus Perusinus: quod cum apud Etruscos in agro Tarquiniensi aliquantulum tellus intumuisset, is villicus cuius erat agellus novitate rei permotus avidusque videre quid esset ostenti monstratura turgiditas aliquandiu expectavit, tandem impatiens more, ligone sumpto, locum cepit sensim effodere, nec multum effodit, et ecce ex glebis prosilivit infantulus. Quo monstro perterritus rudis homo vocavit affines, nec diu et is qui modo infans erat, etate provectus visus est, et inde senex, et cum incolas aruspicinam docuisset repente nusquam comparuit. Auditores autem arbitrati numen et terre credidere filium et nominavere Tagetem, quod idem olim lingua sonabat etrusca, quod latina deus; eumque postea loco summi numinis coluere. Ysidorus vero ab aratore gleba vomere summota infantem compertum dicit, nec amplius una die ab Etruscis visum, et in illa eos aruspicinam docuisse et ex ea libros etiam reliquisse, quos postea Romani in linguam propriam transtulere. Huius figmenti talem fuisse sensum existimo. Quendam scilicet esse potuisse qui diu studens circa aruspicinam, et ob contemplationis commodum consortio hominum aspernato doctus repente unde minime credebatur comparuit, et quia forsan ex antro aliquo exire visus est, Terre puerperium fictum est, vel in oculos agrum colentes inopinatus affuit, quasi prodisset ex glebis a rudi vulgo Terre filius dictus est, et ideo absque patre quia incognita eius fuerit origo. Consuevere preterea veteres exteros ignotos terrestri itinere ad se venientes Terre filios vocitare, uti Neptuni qui adveherentur navigio. Infans autem dictus quia novus et confestim provectus et senex, eo quod eruditus et prudens, quod senum est, compertus sit. Quod in agro Tarquiniensi contigerit, seu quia aut sic fuit ibidem scilicet Tagetem primo cognitum, seu quia Etrusci aruspicina clarissimi fuere. In brevi autem termino more designatur affectio grandis incolarum ad eum. Nam dilecte rei mora etiam si longissima sit, diligenti videtur brevissima. Eum autem deum habitum ob id contigisse puto, ut doctrinam quam summe colebant deo autore nobilitarent.
CAP. XIII. De Antheo Vo Terre filio.
recensereAntheum omnes terre dicunt filium, et quia nemo illi patrem designat, inter genitos incerto patre eum apponere necesse fuit; de quo sic scribit Lucanus: Nondum post genitos tellus effeta gigantes Terribilem Libicis partum concepit in antris. Nec tam iusta fuit terrarum gloria Thyphon, Aut Titios Briareusque ferox celoque pepercit, Quod non Flegreis Antheum sustulit arvis. Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui fetus que cum tetigere parentem, Iam defeta vigent renovato robore membra. Hec illi spelunca domus; latuisse sub alta Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones. Ad somnos non terga fere prebere cubile Asserunt non silva torum viresque resumpsit, In nuda tellure iacens, periere coloni, Arvorum Libie pereunt quos appulit equor, Auxilioque diu virtus non ausa cadendi Terre spernit opes. invictus robore cunctis Quamvis staret erat etc. Apparet ergo per Lucani carmen quam grandis quamque fortis et ferus fuerit Antheus, ad quem ut idem testatur Lucanus, ut cum eo luctam iniret accessit Hercules laborum victor, et cum in agone essent eumque sepius prostratum robustiorem resurgentem cerneret, advertens quod a terra vires recuperaret, iam fessum ulnis in altum extulit, tanque diu tenuit donec spiraret. Fabule huius sensus duplex est, hystoricus et moralis. Videtur enim Pomponio Mele in libro Cosmographie placere, hunc regem in extremis Mauritanie fuisse, asserens apud Ampelusiam promontorium in occeanum Athlanticum tendens esse specum Herculi sacram et ultra eam Tingem oppidum pervetustum ab Antheo, ut ferunt, conditum et in testimonium ostenditur ab incolis parma ingens ex elephante et ob magnitudinem nulli nunc habilis quam ab eo gestatam asserunt et summe colunt. Nec non monstratur ab eisdem collis modicus resupini hominis iacentis habens ymaginem, quem eius tumulum fuisse confirmant. Adversus hunc dicit Theodontius Dionisium Thebeum qui ob insignem eius virtutem Hercules appellatus fuit, bellum habuisse, et qui cum advertisset eum sepius in Mauritania prostratum et evestigio exercitus restaurantem, ficta fuga eum ad se persequendum in Libiam usque traxit, ubi vero eum superavit et occidit. Leontius vero dicebat hunc Herculem fuisse Nyli filium, quem ego unum et idem cum superiori puto. Eusebius autem in libro Temporum dicit hunc Antheum palestrice artis fuisse doctissimum et quorumcunque certaminum que exercentur in terris, et ob id ostendit se arbitrari fictum quod Terre fuerit filius, et quod viribus restauraretur ab ea. Fulgentius quidem moralem sensum fictioni subesse demonstrat, dicens Antheum de terra natum libidinem esse que sola ex carne nascitur, qua tacta et si fessa sit in vires resurgit, verum ab homine virtuoso carnis denegato tactu superatur. Hunc fuisse dicit Augustinus regnante Argis Danao; Eusebius autem regnante Athenis Egeo; Leontius regnante apud Argivos Argo.
CAP. XIV. De Herebo VIIIIo Demogorgonis filio, cui fuerunt filii XXI.
recensereQuorum primus Amor, IIa Gratia, IIIus Labor, IVa Invidentia, Vus, Metus, VIus Dolus, VIIa Fraus, VIIIa Pertinacia, VIIIIa Egestas, Xa Miseria, XIa Fames, XIIa Querela, XIIIus Morbus. XIIIIa Senectus, XVus Pallor, XVIa Tenebra, XVIIus Somnus, XVIIIa Mors, XVIIIIus, Caron, XXa Dies, XXIus Ether. Expeditis Terre filiis ad Herebum stilus revocandus est, qui, ut Paulus ait a Crisippo traditum, filius fuit Demogorgonis et Terre. Hunc ego arbitror unum et idem cum Tartaro, cum eum veteres omnes existimare videantur in remotissimis terre visceribus esse, et in eodem, uti de Tartaro diximus, suppliciis sontes puniri. De hoc tamen multa scribuntur ab antiquis et potissime a Virgilio in VIo Eneide libro, que sub compendio pertransibo, eo quod fere de omnibus fiet in sequentibus prolixior mentio. Dicit ergo Virgilius quod in faucibus huius sunt terribiles visu he forme scilicet Luctus et ultrices Cure, Morbi pallentes, et tristis Senectus atque Metus et Fames Egestasque terribilis et horribiles visu Letum Laborque, Sopor et mala mentis gaudia, Bellumque letiferum ac Eumenis et Discordia et ulmus somniorum sedes, Centauri, Scille, Briareus, Lerneusque serpens et flammis armata Chimera una cum Gorgonibus, Arpiis et tricorporeo Gerione et trifauce Cerbero limina servante Ditis. Preterea hunc Herebum quattuor rigari fluminibus, Acheronte scilicet, Flegetonte Stigeque atque Cocito; et Acherontis nautam dicit esse Caronem, morientium animas ad profundiora Herebi transferentem. Insuper Minoem, Radamantum Eacumque versantes urnis merita intrantium inesse describit, et prostratos fulminibus Tytanas, Gigantes et Salmeonem ac Tityon discerptum a vulture; Ysiona perpetua circumvolutum rota, nec non et Sysiphum in altum ingentia pectore impingentem saxa, ac Tantalum inter undas et poma siti fameque pereuntem, et Theseum perpetuo damnatum ocio, aliosque; et hos omnes intra Ditis ferrea menia sub ultrice Thesiphone cruciari. Similiter et hunc idem preter Herebum multis vocavere nominibus ut puta Tartarum, Orcum, Ditem, Avernum, Baratrum et Infernum. Sic et eundem multorum filiorum patrem faciunt. Ceterum his premissis ad detectionem ascondite veritatis veniendum est. Volunt igitur eum Demogorgonis et Terre filium, eo quod Demogorgonem rerum Omnium creatorem arbitrati sunt; Terre autem quia ut patet eius in utero conditus est. Verum eum locum esse penarum non solum gentiles sed non nulli illustres christiani existimavere hac forte ducti ratione. Nam cum summa bonitas deus sit, et qui peccatum committit, quod malum est, et sic malus effectus sit, ut a deo tanquam a suo contrario remotissimus sit, necesse est; nos autem deum in celis habitare credimus, et a celo nulla remotior pars est centro terre, et ob id tanquam in loco a deo remotissimo, ibidem penas luant impii, forsan non inepte creditum est. De hoc tamen Tullius ubi de questionibus Tusculanis aperte truffatur, ex quo satis existimari potest aliud eruditos veteres sensisse; et ideo cum voluerint duplicem esse mundum, maiorem scilicet et minorem; maiorem eum quem generaliter mundum dicimus, minorem autem hominem, asserentes omnia in minore esse que in maiori describuntur ab eis, credo eos hunc Herebum et hos cruciatus intra minorem mundum, id est hominem esse existimasse, ac voluisse illas horribiles formas quas in vestibulo Herebi describit Virgilius esse causas exteriores, per quas introrsum illa suplicia causantur; seu ea que ab intrinsecis causata apparent extrorsum quem longe meliorem sensum existimo. Deinceps quidem ut predictorum seriem exponendo prevertam necesse est. Fictum igitur puto in profundum huius Herebi Ditem esse ferream civitatem, ut per eam intelligamus profundam obstinati cordis partem, in qua vere pertinaces non nunquam sumus et ferrei. Tytanes, id est homines terrenis dediti, et Gygantes, id est superbi prostrati, ideo vexari dicuntur, ut cognoscamus circa hoc anxiari terreos et superbos homines animo, qui dum semper extolli cupiunt, ceco suo iudicio deprimi et vilipendi arbitrantur et ex excelso deiciuntur aliquando, quod illis est acre tormentum. Per Tytion autem descerptum a vulture mens cuiuscunque laborantis ut ea que ad eum non spectant agnoscat, accipienda est, seu illius qui in cumulandis thesauris continua cogitatione agitatur. Ysion autem perpetua circumvolutus rota circumagitationes optantis regnum ostendit. Sic et Sysiphus saxa revolvens in efficacibus ac laboriosis conatibus vitam ducentis declarat. Per Tantalum autem inter undas et poma fame pereuntem, avarorum hominum curas et angores circa infamem parsimoniam intelligere debemus. Theseus autem ociosus temerariorum frivolos conatus ostendit, quibus misere cruciantur. Dicunt autem hos sub infestatione vexari Thesiphonis, quod sic reor accipiendum. Interpretatur enim Thesiphon irarum nox, et sic patet qui a talibus cruciantur in se ipsos irasci, et irarum voces nonnumquam emittere. Per illos autem tres iudices, hoc intelligo, tres enim personas male agendo ledere possumus, deum, proximum et nos ipsos, et sic a triplici coscientie iudicio redarguimur et damnamur. Per ianitorem autem Tricerberum canem, cuius officium est volentes intromittere, et exitum intrantibus proibere, tres intelligendas causas puto rodentes acri morsu deceptorum mentes, letales scilicet assentatorum blandicie, falsa felicitatis opinio et inanis glorie fulgor, que quidem continue novis decipulis detrahentes ignaros, miseras curas augent, et minuere auctas non permittunt. Circuitur seu inundatur Herebus a quattuor fluminibus, ut per hoc sentiamus, quia hi qui se ratione deiecta ab inceptis concupiscientiis trahi permittunt, primo recti iudicii perturbata letitia Acherontem transeunt, qui carens gaudio interpretatur, et sic pulsa letitia ut eius occupet mestitia locum necesse est, ex qua ob bonum letitie perditum persepe vehemens nascitur ira, a qua in furorem impellimur, qui Flegeton est, id est ardens, ex furore etiam in tristitiam labimur, que Stix est, et ex tristitia in luctum et lacrimas, per quas Cocitus accipiendus est quartus Inferni fluvius. Et sic miseri mortales angimur ceca concupiscibilis appetitus opinione seducti, intraque gerimus quod in visceribus terre a poetis stolidi arbitrantur inclusum. Nunc autem quid sibi velint nomina videamus. Herebus enim dicitur, ut ait Ugucio, quia nimis hereat illi quem capit. Dis autem dicitur a Dite rege suo, qui apud poetas divitiarum dicitur deus, et hoc ideo quia dives sit, id est abundans locus iste, eo quod, in eum descendant ut plurimum hodie morientes, olim omnes. Tartarus autem dicitur a tortura, quia torqueat quos absorbet. Verum Tartarus est profundissimus infernorum locus ex quo, ut opinari videtur Ugucio, Christus neminem eduxit, Orcus enim dicitur quia obscurus. Baratrum vero a forma dictus creditur; est autem Baratrum vas ex viminibus confectum a parte superiori propatulum, ab inferiori autem acutum, quo utuntur agrestes Campani, dum ex vitibus arboribus annexis vindemiantes uvas colligunt, et hoc ideo dictum ut intelligamus infernum amplissimas fauces ad suscipiendum damnatos habere, ad eos vero servandos altissimum locum atque profundum. Infernus autem dicitur quia omnium terre partium inferior sit. Avernus autem ab a, quod est sine, et vernos quod est gaudium, dicitur, eo quod gaudeo careat et tristitia lugeat sempiterna.
CAP. XV. De Amore primo Herebi filio.
recensereEx filiis Herebi primus occurrit Amor, quem ab eo exnocte susceptum ubi de Naturis deorum Tullius asserit. Quod forsan, regum serenissime, videretur tibi monstruosum, ni verum monstraretur ratione possibili. Antiquorum sententia fuit amorem esse animi passionem, et ideo quicquid optamus id amor est. Verum quoniam in diversum nostre affectiones feruntur finem ut amor non idem circa omnia sit, necesse est, et ob id in parvum numerum redactis mortalium desideriis, triplicem illum maiores dixere. Et ante alios Apuleio teste, eo in libro quem De dogmate Platonis scripsit, asserit Plato tres non amplius amores fore. Quorum primum dixit esse divinum, cum incorrupta mente et virtutis ratione convenientem. Alterum degeneris animi corrupteque voluntatis passionem. Tertium ex utroque permixtum. Post quem auditor eius Aristotiles mutatis potius fere verbis quam sententia eque triplicem voluit; primum dicens propter honestum, secundum propter dilectabile, tertium propter utile moventem captos a se. Sane quoniam nec is de quo sermo divinus aut propter honestum est, nec ex duobus aliis permixtus, aut propter delectabile, verum degeneris animi, et propter utile, merito eum iuxta sententiam Ciceronis, filium Herebi noctisque dicemus, id est cece mentis et obstinati pectoris. Ab hoc enim in execrabilem auri famem impellimur. Ab hoc in cupidinem imperii inexplebilem. Ab hoc in stolidum periture glorie desiderium. Ab hoc in funestam amicorum cedem. Ab hoc in periclitationes urbium, furta, fraudes, violentias et dolosa consilia miseri trahimur. Hac peste afficiuntur gnatonici, histriones, assentatores et huiusmodi perniciosa manus hominum ridentem insipientium sequentes fortunam, et eo utuntur ad enudandos blanditiis et falsis laudibus milites gloriosos. Eum igitur rite pensatis omnibus non amorem, quin imo odium rectius vocaremus.
CAP. XVI. De Gratia Herebi et Noctis secunda filia.
recensereHerebi et Noctis Gratiam esse filiam scribit Tullius, ubi de Naturis deorum. Ego tamen alibi legisse memini Gratias seu Iovis et Auctonoi, seu Liberi patris ac Veneris fuisse filias. Verum ut habeamus quid in hoc senserint qui finxerunt, est sciendum, gratiam esse quandam liberalem mentis affectionem maiorum potissime in minores, qua nullo precedente merito indulgentie beneficia et obsequia aliquando etiam non poscentibus impenduntur. Harum tamen multiplices esse species reor. Alie quidem dei sunt immortales, quibus amotis nulli sumus. Alie vero hominum inter se, et he in bonum possunt tendere et in malum, quanquam semper in bonum sonare videatur gratia. Has omnes Herebi et Noctis filias variatis tamen parentum sensibus possemus ostendere, sed ut ad hanc omissis in suum tempus reliquis veniamus; reor ego hanc eam gratiam esse que ob aliquod infandum facinus, vel turpes alicuius hominis mores in perverso aliquo ac detestabili viro causatur, et sic Herebi, id est obstinati pectoris, et Noctis, id est cece mentis, erit filia Gratia talis.
CAP. XVII. De Labore tertio Herebi filio.
recensereLabor a Cicerone Noctis et Herebi scribitur filius, cuius quiditas ab eodem huiusmodi designatur. Labor est functio quedam vel animi vel corporis gravioris operis vel muneris. Qua inspecta, merito Noctis et Herebi filius dici potest, is scilicet qui damnosus est et merito reprobandus. Nam uti in Herebo et Nocte perpetua sontium est inquietudo, sic et in secretis cordium penetrabilibus eorum qui ceca tracti cupidine circa superflua et minime oportuna cogitatione agitantur continua, et quoniam cogitationes tales in obscuro causantur pectore, merito Labor talis filius dicitur Noctis et Herebi.
CAP. XVII. De Invidentia seu Invidia IIIIa Herebi filia.
recensereInvidentiam dicit Tullius Herebi et Noctis fuisse filiam. Qui ubi de questionibus Tusculanis hanc ab Invidia differentem facit, dicens: Invidentiam ad invidum tantummodo pertinere, cum Invidia ad eum etiam cui fertur pertinere videatur, et de ea concludens dicit: Invidentiam esse egritudinem susceptam propter alterius res secundas que nil noceant invidenti. Huius enim habitationes et mores sic describit Ovidius: Protinus Invidie nigro squalentia tabo Tecta petit: domus est imis in vallibus huius Abdita, sole <carens>, non ulli pervia vento, Tristis et ignavi plenissima frigoris, et que Igne vacet semper, caligine semper abundet. Et paulo post: concusse patuere fores, videt intus edentem Vipereas carnes, viciorum alimenta suorum, Invidiam, visamque oculis avertit. At illa Surgit humo pigre, semesarumque relinquit Corpora serpentum, passuque incedit inerti; Utque deam vidit formaque armisque decoram, Ingemuit, vultumque dee ad suspiria duxit Pallor in ore sedens, macies in corpore toto, Nusquam recta acies, livent rubigine dentes, Pectora felle virent, lingua est suffusa veneno; Risus abest, nisi quem visi fecere dolores, Nec fruitur somno, vigilantibus excita curis, Sed videt ingratos, intabescitque videndo, Successus hominum, carpitque et carpitur una, Suppliciumque suum est etc. Hos versus si quis plene considerabit, et eam esse Invidentiam quam nos ampliori licentia Invidiam dicimus, et Herebi Noctisque filiam absque difficultate cognoscet.
CAP. XIX. De Metu Vo Herebi filio.
recensereMetus, ut sepe dictus asserit Tullius, filius Herebi fuit et Noctis. Est enim metus, ut idem ait Tullius, rationi adversa cautio. Hunc ego horum parentum filium dictum arbitror, quia ex remotis a cognitione nostra nostris in pectoribus oriatur. Eum tamen duplicem reor, et qui indiscretum virum iure cadere possit, ut metuisse tonitrua, et qui nulla rationabili causa impellente, non aliter quam mulierculas non nullas exanimat. Hic sub vocabulo pavoris unus ex ministris Martis est, ut demonstratur a Statio dicente: Inde unum dira comitum de plebe pavorem Quadrupedes ante ire iubet non aliter hanelos Insinuare metus animumque avertere veris Aptior, innumere monstro vocesque manusque, Et <facies> quecumque libet bonus omnia credi Autor et horrificis linphare incursibus urbes. Si geminos soles ruituraque suadeat astra Aut nutare solum aut veteres descendere silvas. Ah miseri vidisse putant etc. Possem, rex optime, multa verba facere huius carminis explicando partes, ut mores metus aperirem, sed adeo tenuia sunt figmenta, ut plura dicere superflua ratus sim. Huic preterea ascribit Tullius in Tusculanis questionibus non inadvertenter plures subesse ministros, ut puta: pigritiam, pudorem, terrorem, timorem, pavorem, exanimationes, conturbationem et formidinem. De quibus omnibus ibidem seriose legitur
CAP. XX. Est et Dolus, ut Tullio placet, filius Noctis et Herebi.
recensereDe quo referre consueverat Barlaam, quoniam ad troyanum bellum cum Grecis ivisset, et cum minus armis iretur in votum, consultantibus quibusdam ex primatibus de agendis, ab Ulixe, cui familiarissimus erat, eum in consilium fuisse deductum. Qui cum elatos animos et iactationes atque consilia quorundam audisset atque aliquandiu secum risisset, rogatus sententiam dixit, que etsi non honesta eo quod oportuna videbatur, assumpta est, et eidem cum Epoo fabricandi equi, negocium evestigio commissum est, quo postmodum eo perventum, ut optato, iam fessi potirentur Greci. Satis tenue fictionis est velum, et ideo cur Herebi et Noctis dicatur filius videamus. Quod meo iudicio sacris ostenditur licteris. Quibus docemur ab Herebo forma serpentis assumpta humani generis hostem in terris venisse, et parentum nostrorum mentes dolosis suggestionibus offuscasse nocte tartarea, et inde tanquam incultum agrum semen iniecisse letiferum, cuius fructus cum in legem egissent, extemplo venit in lucem; et sic dolus nondum in terris cognitus ab initio manavit ex Herebo, et in utero cece mentis conceptus, nostra morte et exilio regni celestis palam facto, ostendit liquido se filium Noctis et Herebi. Sane quia quod gentiles non noverant finxisse non poterant, arbitror eos pro Herebo intimum cordis humani recessum intellexisse, ibi enim cogitationum omnium sedes est, et ideo si eger sit animus, virtute neglecta, ut ad optatum deveniat, si desint vires, illico dirigit ad artes ingenium; et quoniam facilius dolo capiuntur amentes, eo cogitationibus pessimis fabricato, et quos capit, et se ipsum letifero alligat laqueo, et sic ex nocte, id est mentis cecitate, per quam ea via, qua minime decet, in desiderium suum tendit, et egri pectoris ignominiosa concupiscentia ferventis, dolus creatur et nascitur, et ut plurimum non ante visus in lucem, quam is in precipitium venerit in quem struitur.
CAP. XXI. De Fraude VIIa Herebi filia.
recensereFraus et merito Herebi et Noctis a Cicerone ubi de Naturis deorum dicitur filia, letalis quidem et infanda pestis, et inique mentis execrabile vicium. Inter hanc et dolum vix noscitur esse discrimen, quod si quid interest hoc esse videtur, dolum scilicet quandoque in bonum operari posse, fraudem nunquam preter in malum. Seu potius adversus hostes dolo agimus, amicos fraude decipimus. Huius autem formam noster Dantes Aligerii Florentinus eo in poemate quod florentino scripsit ydiomate, non parvi quidem inter alia poemata momenti sic describit: Eam scilicet iusti hominis habere faciem, corpus reliquum serpentinum variis distinctum maculis atque coloribus, et eius caudam terminari in scorpionis aculeum, eamque Cociti innare undis adeo ut illis excepta facie totum contegat horridum corpus, eamque Gerionem cognominat. In placida igitur et simili iusti hominis huius facie sentit autor extrinsecum fraudolentium habitum; sunt enim vultu et eloquio, mites, habitu modesti, incessu graves, moribus insignes et spectabiles pietate; operibus vero miserabili sub gelu iniquitatis tectis, versipelles sunt, et astutia callidi, et maculis respersi scelerum, adeo ut omnis eorum operum conclusio pernicioso sit plena veneno; et inde Gerion dicta, quia regnans apud Baleares insulas Gerion miti vultu, blandisque verbis et omni comitate consueverit hospites suscipere, et demum sub hac benignitate sopitos occidere. Cur autem Herebi noctisque filia dicta sit, eadem que de Dolo ratio est.
CAP. XXII. De Pertinacia Herebi VIIIa filia.
recenserePertinacia, insipientum exitiale crimen, secundum Tullium Herebi Noctisque filia est, nec causam videre difficile est. Nam quotiens indigestus mortalium ignavie rigor, rationibus validis, et calori divini fervoris interposita offuscati intellectus caligine molliri non potest, obstinationem seu pertinaciam oriri necesse est, imo iam exorta est, ignorantie certissimum argumentum. Ergo bene Pertinacia Herebi, quem sepe gelidum diximus, et Noctis quam sepe caliginem mentis esse monstravimus, filia est.
CAP. XXIII. De Egestate Herebi filia VIIIIa.
recensereEgestas Herebi Noctisque filia non ea est quam plurimi arbitrantur, oportunis scilicet carere. Hanc enim viri fortes tolerantia superavere ut in arenis Libicis Cato. Sed ea est potius cui abundantes falso tracti iudicio succumbunt, ut auri custos Mida Frigum rex, qui dum omnia que tangebat iuxta votum verterentur in aurum, fame peribat. Hec est ergo vere Herebi filia, id est gelidi cordis et ignavi, ac etiam Noctis, id est ceci consilii, extimantis optimum divitias augere, ut usu careamus earum.
CAP. XXIV. De Miseria Herebi Xa filia.
recenserePlacet insuper Tullio Miseriam Herebi Noctisque fuisse filiam. Hec enim adeo extremum infortunium est, ut possit prospectantes in misericordiam commovere. Quod quidem nos ipsi nobis facimus dum neglecto veritatis lumine perituras res abeuntes quocunque modo non aliter ingemiscimus quam si perpetuas perderemus, et sic ab offuscato mentis iudicio concussum pectus suspiriis lacrimisque miseriam emittit in publicum, ut inde filia Noctis et Herebi dici possit.
CAP. XXV. De Fame XIa Herebi filia.
recensereFamem dicit Paulus iuxta Crisippum Herebi Noctisque fuisse filiam. Hec autem aut publica est, ut olim premonstrata Pharaoni, aut privata ut Erisithonis. Publica ex universali frugum penuria consuevit contingere. Cuius rei aut divina ira causa est, vel diuturnum bellum, seu adversa supercelestium corporum dispositio, seu vermes subterranei rodentes semina, seu locuste iam sata nascentia devorantes. Ex quibus causa prime a nemine mortalium nosci potest, et sic dici poterit Herebi Noctisque filia, sed non Herebi in visceribus terre latentis, aut in egris hominum pectoribus residentis; quin imo in profundo divine mentis arcano sanctissime vigilantis, quem intellectus hominum mortalitatis caligine offuscatus intueri non potest, nec etiam noctis divine mentis in qua nil unquam fuit obscurum, verum suo semper lumine cuncta clarificat, sed nostre imbecillitatis erroris. Ceteras cause huius species asserunt mathematici suis artibus etiam previderi posse. Quod utrum verum sit, tu serenissime princeps, cum in talibus apprime te instructum audiverim, optime nosti. Si autem sic est, talis fames nec Herebi nec Noctis filia esse posset. Si autem non sic, tunc ut de deo diximus cum in arcano nature antro repositum videri non possit, linquetur ut talis fames filia sit Noctis et Herebi ratione iam dicta. Privata autem fames, aut ex penuria ciborum continget ut plurimum, aut aliquando ex fastidio stomacantium. Si ex penuria, aut inertia, atque desidia patientis aut egestatis crimine contingit. Si ex inertia vel desidia, ut quandoque videmus quosdam lasciviis potius et ineptiis atque ocio vacare quam rei familiaris curam genere. Hec profecto Herebi Noctisque filia est, eo pacto quo superiores sunt ceteri. Si egestatis crimine dum modo non ob intemperantiam sit egenus qui patitur, nec hanc Herebi Noctisque filiam puto, nisi ob id dixerim quia ab intrinseco stomaci esurientis procedit. Si vero ob ciborum fastidium fames sit, ut non nunquam quibusdam discolis atque prava consuetudine nauseantibus contigisse novimus, quibus nisi exquisita edulia, et pulmenta accurate composita, seu regum tucceta et preciosa vina atque forensia apponantur, adeo vulgaria spernunt et respuunt, ut prius se inedia torqueri permictantur quam comedant; nulli dubium quin et hec nata sit Herebi atque Noctis. Huius autem mansionem et formam sic describit Ovidius: Quesitamque Famem lapidoso invenit in agro Unguibus et raris vellentem dentibus herbas. Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, Labra incana situ, scabre rubigine fauces, Dura cutis per quam spectari viscera possent, Ossa sub incurvis extabant arida lumbis, Ventris erat pro ventre locus, pendere putares Pectus et a spine tantummodo crate teneri. Auxerat articulos macies genuumque rigebat Orbis, et immodico prodibant tubere tali. Hanc procul ut vidit etc.
CAP. XXVI. De querela Herebi filia XIIa.
recensereQuerelam dicit Tullius fuisse filiam Noctis et Herebi. Quod facile concedetur si quid sit sane mentis oculo prospectetur. Est enim morbus male secum convenientis animi, ob hoc insanum veniens pectus, quia aut subtrahi quod sibi debetur autumat inconsultus homo, aut egre fert sibi non dari quod optat, vel non posse quod cupiat. Et sic quod suum crimen est alienum lumine mentis privatus existimat. Hinc queritur lascivus amans, hinc auri cupidus, hinc honorum avidus, hinc sanguinis sitibundus et alii plures malum quod introduxerunt ipsi, et prudentes eiecisse poterant flentes.
CAP. XXVII. De Morbo XIIIo Herebi filio.
recensereEst et Morbus Herebi Noctisque filius, ut placet Tullio et Crisippo. Hic autem mentis et corporis potest esse defectus, et uti in corpore ab humorum discordantia, sic in mente a morum inconvenientia causatur, et tunc merito huiusmodi parentum, id est cecitatis intrinsece filius nuncupatur, et quoniam in mortem salutis tendere videatur, morbus, ut placet pluribus, appellatur.
CAP. XXVIII. De Senectute Herebi XIIIIa filia.
recensereSenectus etatum ultima et morti contermina solo contingit corpori, cum rationalis anima tendat viriditate perpetua in eternum. Hec, ut ait Tullius, Herebi fuit Noctisque filia. Quod quidam facile concedi potest, cum illi sit in complexione conformis, frigida scilicet et sicca, et filii similes consueverunt esse parentibus. Est insuper Herebus iners et tremulus a quibus non degener est senectus, cum, ut cernimus, tremula sit et tarda. Porro quia hebetes offuscatosque sensus habet corporeos, non incongrue illi Noctem dixere matrem. Attamen hoc habet insigne, quia quantum illi subtrahitur virium tantum menti augetur consilii; ex quo fit ut veneranda sit, et eius cani iuvenum preponantur lacertis.
CAP. XXIX. De Pallore Herebi filio XVo.
recenserePallor faciei atque totius corporis exsanguis est color, exausti sanguinis seu egri seu repentini timoris certissimus testis. Hic Noctis et Herebi filius est teste Crisippo. Et hoc ideo quia quicquid a luce solis non cernitur aut a minus bona vegetatione nutritur pallore facile occupatur; et supra dictum est quia neque solem videat neque calorem sentiat Herebus, et ob id ubi, ista contingunt frigescere sanguinem, et adversa digestione corrumpi et per consequens oriri pallorem necesse est, ut satis videmus in eis qui diu ceco carcere clausi in lucem veniunt, aut qui ab egritudine corporea fatigati resurgunt, vel subito correpti pavore pallescunt.
CAP. XXX. De Tenebra XVIa Herebi filia.
recensereHerebi Noctisque filiam esse Tenebram nullo interveniente teste credetur. Sane ne idem mater et filia videantur, in hoc differunt. Nocte aliqualis luminosa res cernitur, ut luna et sydera seu ignis aliquando. In tenebra autem nil unquam apparet luminis, et si appareat usquam, desistet esse tenebra.
CAP. XXXI. De Somno Herebi filio XVIIo.
recensereSomnus secundum quosdam est intimi ignis coertio et per membra mollita et labore relaxata diffusa quies. Secundum vero alios est quies animalium virtutum cum intensione naturalium. De hoc sic scribit Ovidius: Somne, quies rerum placidissima, Somne, deorum, Pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris Fessa ministeriis mulces reparasque labori etc. Sane longe plenius somni commoda describit Seneca poeta in tragedia Herculis furentis dum dicit: Tuque o domitor Somne Malorum, requies animi, Pars humane melior vite, Volucer matris genus Astree, Frater dure languide mortis Veris miscens falsa, futuri Certus et idem pessimus autor, Pater o rerum, portus vite, Lucis requies, noctisque comes, Qui par regi famuloque venis. Placidus fessum lenisque fove Pavidum leti genus humanum Cogis longam discere mortem Preme devictum etc. Huic preterea Ovidius describit talamum satis aptum dormiendi cupido, dicens: Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, Quo nunquam radiis oriens mediusve cadensve, Phebus adire potest, nebule caligine mixte Exalantur humo dubieque crepuscula lucis. Non vigil ales ibi cristati cantibus oris Evocat Auroram nec voce silentia rumpunt Solliciteve canes canibusve sagacior anser Garrula nec Progne stertentia pectora mulcet, Non fera, non pecudes, non moti flamine rami, Humaneve sonum reddunt convicia lingue. Muta quies habitat, saxo tamen exit ab imo, Rivus aque Lethes, per quem cum murmure labens Invitat somnos crepitantibus unda lapillis. Ante fores atrii fecunda papavera florent, Innumereque herbe, quarum de lacte soporem Nox legit, et spargit per opacas humida terras. Ianua ne verso stridorem cardine reddat, Nulla domo tota est, custos in limine nullus. In medio thorus est ebano sublimis in antro, Plumeus unicolor pullo velamine tectus, Quo cubat ipse deus membris languore solutis. Hunc circa passim varias imitantia formas Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, Silva gerit frondes, eiectas litus harenas etc. Hunc tam spectabili thalamo atque cubiculariis decoratum deum dicit Tullius Herebi et Noctis fuisse filium; cuius rei causa videnda est, et inde videre poterimus de ministris, cum satis sensus appareat descripti thalami. Filius ergo Herebi Noctisque dicitur Somnus, quia a vaporibus humidis e stomaco surgentibus et opilantibus arterias, et quieta obscuritate causetur. Si autem de mentali somno velimus intelligere, non difficilius parentum talium dabitur causa. Nam calore caritatis perdito et omissa rationis via ut necessarium sit in letiferum ire somnum satis apertum est. Nunc autem de assistentibus videamus, que somnia sunt multiplicium specierum, ex quibus quinque tantum super Somnio Scipionis ostendit Macrobius. Harum prima vocatur phantasma, que numquam se mortalibus miscet nisi lente, dum se incipit somnus immittere, existimantibus nobis adhuc vigilare, affertque hec horribiles visu formas, et ut plurimum a natura specie et magnitudine discrepantes, certamen noxium, aut mirabile gaudium, tempestates validas, ventosque sonoros et huiusmodi. Huius in genere dicit Macrobius esse etiam emactes seu ephyactes vel ephyaltes, quem communis persuasio existimat quiescentes invadere et suo pondere pressos sentientesque gravare. Et huius causam opinantur multi stomacum nimio cibo vel potu gravatum, seu longo ieiunio vacuum, et nonnunquam aliquem ex humoribus ceteris predominantem. Sunt qui superaddant hesitationes, dicantque Virgilium intellexisse Didonem vidisse phantasmata dum sorori conquesta est dicens: Que me suspensam insomnia terrent. Et illud insomnia pro phantasmate licentia poetica improprie positum. Secunda insomnium nuncupatur a premeditatione causatum, ut Tullius affirmare videtur in libro Reipublice dicens: Fit enim sepe ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno, quale de Omero scribit Emnius, de quo videlicet sepissime vigilans solebat cogitare et loqui etc. In hac igitur specie somnii amans dilectam sibi puellam in amplexus eius occurrentem aspiciet, aut fugientem miserrimus exorabit. Nauta tranquillum mare navemque pansis velis sulcantem, aut tempestate periclitantem aspiciet. Sic et agricola frustra letabitur letas arvis intuens segetes, depastasque plorabit. Ingurgitator pocula exhauriet; ieiunus cibos aut optabit, aut faucibus vacuis devorabit appositos. De premeditatis autem a Didone saucia, visa quidam volunt, eo quod videatur a Virgilio ostensam premeditationem dum dicit: Multa viri virtus animo multusque recursat Gentis honos, herent infixi pectore vultus Verbaque etc. Et sic tamquam ex premeditatione perveniens videtur esse insomnium. Verum quoniam ex affectione procedunt una cum somno in auras evanescunt, ut ipse idem Virgilius dicit: Sed falsa ad celum mittunt insomnia manes. Somnium species tercia appellatur, per quod placet Macrobio certa somniari, sed sub velamine, ut teste Moyse in Pentateuco, vidit Ioseph manipulos fratrum suum adorantes, et, ut ait Valerius, Astiages vitem et urinam ex genitalibus filie prodeuntem. Hoc autem fieri volunt homine existente sobrio, ut plurimum sumus propinquante die. Quarta vero species visio nominatur, nullas pre se ferens ambages, quin imo quod futurum est liquida patefactione demonstrat, ut vidit Arterius Rufus romanus eques dormiens Syragusis se scilicet, dum gladiatorum munus inspiceret, retiarii manu transfodi, quod die sequenti cum multis nuntiasset secutum est. Quinta et ultima somniorum species oraculum veteres vocavere, quod Macrobius esse vult, dum sopiti parentes maioresque nostros, gravem hominem aut pontificem, seu ipsum deum, aliqua dicentem seu premonentem nos cernimus, ut in somnis Ioseph ab Angelo premonitus est, ut acciperet puerum et matrem eius et cum eis secederet in Egyptum. Sane non nulli ex priscis, ut ex verbis Porphyrii phylosophi satis percipi potest, omnia per quietem visa vera esse arbitrati sunt, sed ut plurimum minime intellecta, et ob hoc videtur Porphyrium, longe aliter quam multi alii faciant, sentire, quod per Omerum primo, deinde per Virgilium dictum est, et quoniam familiare magis Virgilii quam Omeri carmen est, illud deducamus in medium. Dicit enim Virgilius: Sunt gemine somni porte, quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad celum mittunt insomnia manes etc. Per hos versus vult Porphyrius somnia omnia vera esse, sentiens quod anima, sopito corpore, tanquam paululum solutior in suam divinitatem nitatur, et in latens humanitatem, verum aciem omnem dirigat intellectus, et non nulla videat et discernat, et plura videat quam discernat, seu longius abdita sint, seu densiori tegmine occultata, et hinc fit ut quod discernit, esto non plene, nebula caligantis mortalitatis obsistente, dictum sit per corneam emitti ianuam, cum cornu huius nature sit, ut extenuatum pervium sit intuitu et tanquam dyaphanum corpus in se recondita videre permittat. Quod autem obsistente carnis caligine videre non potest, id elephanto contectum dicimus, cuius quidem os a natura adeo condensatum est, ut in quantumcunque tenuitatem redigatur, videre supposita non permittat, que ideo falsa dicit Virgilius, quia minime intellecta sunt, ut ait Porphyrius. Nunc autem superest de ministris videre, qui etsi forte multi sint nomina trium tantum esse cognoscimus. Quorum primum Morphea dictum volunt, quod interpretatur formatio, seu simulacrum, cuius domini iussu officium est quoscunque hominum vultus fingere, verba, mores, voces et ydiomata, ut scribit Ovidius, dicens: At pater e populo natorum mille suorum Excitat artificem simulatoremque figure Morphea, non illo iussos solertior alter Exprimit incessus vultumque sonumque loquendi, Adicit et vestes et consuetissima cuique Verba, sed hic solus homines imitatur etc. Secundum autem Ytathona seu Phabetora quorum ego nominum significatum ignoro; huius tamen officium hoc in carmine dicit Ovidius: Alter Fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens. Hunc Ytathon superi, mortale Phabetora vulgus Nominat etc. Tertium vero dixere Panthum, quasi totum, cuius officium est insensibilia fingere, Ovidio teste, dum ait: Est etiam diverse tratius artis Panth[as]os: ille in humum saxumque undamque trabemque Queque vacant animo fallaciter omnia transit etc. Quasi ex his velint que cernimus dormientes ab exteriori potentia nobis allata sint. Verum utrum sic sit videant alii.
CAP. XXXII. De Morte XVIIIa filia Herebi.
recensereMors, ut voluere Tullius et Crisippus filia fuit Noctis et Herebi, quam ultimum esse terribilium testatur Aristotiles. Ab hac enim omnes ab ea ipsa die, qua miseri mundum intramus, sensim adeo, ut non advertamus continue carpimur; et cum cotidie moriamur, tunc vulgato sermone mori dicimur, cum mori desinimus. Hanc, et si mille modis miseri rapiamur, aut violentam aut naturalem voluere priores. Violenta est que ferro vel igne, vel casu alio fugienti vel etiam postulanti infertur. Naturalis autem secundum Macrobium super Somnium Scipionis ea est, qua non corpus ab anima, sed a corpore anima derelicta est. Vocavere insuper veteres senum mortem maturam seu meritam, iuvenum immaturam, puerorum autem acerbam dixere. Nec non et aliis multis nominibus appellata est, ut Atropos, Parca, Letum, Nex et Fatum. Huius etiam dirum opus sic breviter describit Statius: Stigiis emissa tenebris, Mors fruitur celo bellatoremque volando Campum operit nigroque viros invitat hyatu. Nil vulgare legens, sed que dignissima vita, Funera precipuos annis animisque cruento Angue notat etc. Sed iam que pauca ficta sunt detegamus. Herebi illam dicunt filiam quia ab Herebo emissa sit, ut in prescripto carmine Statius, Stigiis emissa tenebris, seu quia calore careat, ut caret Herebus; Noctis autem ideo filia dicta est quia horribilis et obscura videatur. Mors autem dicta est, ut dicit Ugucio, quia mordeat vel a morsu parentis primi, per quem morimur, vel a Marte qui interfector est hominum, vel mors quasi amaror, quia amara sit; nil enim hominibus creditur amarius morte, eis exceptis de <quibus> dicit Iohannes in Apocalipsi: Beati qui in Domino moriuntur. Hec ut placere videtur Servio, ab Atropu de qua supra differt, quia per hanc violentam debemus intelligere mortem, ut satis etiam colligitur proximo supra ex carmine Statii. Per Atropon autem vult intellegi naturalem rerum dissolutionem. Atropos autem dicta quia non convertitur. Parcam vero eam per antiphrasim dixere, eo quod nemini parcat. Sic et letum, cum sit mestissima rerum. Necem autem illam proprie arbitror qua aqua, vel laqueo seu modo alio spiritus intercluditur. Fatum autem dicta est, eo quod divina providentia premonstratum sit, qui nascuntur omnes mori debere.
CAP. XXXIII. De Carone Herebi filio XVIIIIo.
recensereCharon, Acherontis nauta, Herebi et Noctis filius dicitur a Crisippo. De quo sic ait Virgilius: Portitor has horrendus aquas et flumina servat Terribili squalore Charon cui plurima mento Canicies inculta iacet, stant lumina flamma. Sordidus ex humeris nodo dependit amictus. Ipse ratem conto subigit velisque ministrat Et ferruginea subvectat corpora cimba, Iam senior sed cruda deo viridisque senectus etc. <Charon>, quem Servius devolvit in cronon, tempus est. Herebus autem hic pro intrinseco divine mentis consilio intelligendus est, a quo tempus et cetera omnia creata sunt, et sic Herebus Caronis pater. Nox autem illi ob id mater data est, quia ante creatum tempus nulla fuit sensibilis lux, et ideo in tenebris factum est, et ex tenebris productum videtur. Apud inferos vero ideo positus est Caron, quia superi tempore non indigent, ut nos mortales, qui ab illis sumus inferi, indigemus. Quod autem Charon corpora deferat ex una in alteram Acherontis ripam, ideo fictum est ut intelligamus, quoniam tempus confestim ut nascimur suo nos sumit in gremio, et in ripam defert oppositam, id est in mortem, que quidem est nativitati contraria, cum illa deducat in esse, et hec corporibus auferat esse. Vehimur preterea a Charone per Acherontem fluvium, qui absque gaudio interpretatur, ut advertamus, quoniam a tempore trahimur per vitam labilem et miseriis plenam. Eum preterea dicit Virgilius senem, sed robusta viridique fultum senecta, ut cognoscamus tempus annositate vires non perdere, hoc idem hodie potest quod potuit dum creatum est. Sordidus autem illi amictus est, ut appareat quia circa terrena, que sordida sunt, versetur.
CAP. XXXIV. De Die Herebi XXa filia.
recensereDies Herebi Noctisque fuit filia, sic, ubi de Naturis deorum, scribente Tullio. Hanc dicit Theodontius Etheri fratri suo coniugio copulatam. Quod Herebi filia sit et Noctis talis ratio redditur a quibusdam. Herebum enim a parte totum summentes pro universo terre corpore sumi voluere, ex extremo cuius quod orizonta vocant Greci, non est dubium adventu solis cedente nocte diem consurgere, et <eam> Herebum ex Nocte produxisse. Eam autem Etheri coniunctam connubio ideo dicunt, quia Etherem intelligunt ignem, qui claritate carere non potest, et ob id cum dies clara sit, nil aliud volunt quam claritatem igni coniunctam ostendere. Hec autem ab antiquis, postquam adeo dictum est, vespere et mane facta est dies una, huius magnitudinis designata est, ut id tempus, quod labitur a surgente sole et mundum omnem circumeunte atque in eodem loco, unde surrexerat, redeunte, ea cum nocte que includitur, dies dicatur una, et hec naturalis, quam in XXIIIIor equas partes divisere, et has oras nuncupavere. Deinde, prout eisdem visum est, artificialis est superinducta dies, que in diem et noctem divisa unicuique partium, diei scilicet et nocti XII horas, esto inequales, esse concessere, et artificialem ab artificio excogitantis eam dixere, qua in suis iudiciis ut plurimum utuntur astrologi. Inde medici creticam invenere diem, eaque circa egritudinum observationes utuntur. Dierum vero naturalium initium non eque a naturalibus omnibus summitur. Romani autem, ut ait Marcus Varro, a nocte media incepisse et in sequentis noctis medium terminasse voluerunt, quam dimensionem adhuc servant Ytali, et potissime in iudicialibus causis. Athenienses autem olim a solis occasu incipientes diem in occasum diei sequentis finiebant. Babilonii vero ab ortu faciebant, quod ab occasu Attici. Umbri qui et Etrusci sunt, a meridie illi fecere principium, et in sequentis diei meridiem terminabant. Que consuetudo adhuc ab astrologis observatur. Est preterea dies naturalis secundum varias eius qualitates variis distincta nominibus. Nam, ut Macrobius Saturnaliorum asserit, ab initio diei Romanorum incipiens, primum tempus diei dicitur medie noctis inclinatio, eo quod nox in diem incipiat declinare. Deinde a galli cantu gallicinium nuncupatum. Tertium conticinium, eo quod sopita omnia conticescere videantur. Quartum diluculum dicitur, eo quod diei lux apparere videatur. Subsequenter quintum tempus sole iam surgente, mane vocari voluere, seu quia a manibus exordium lucis emergi visum sit, seu ab omine boni nominis, nam Lanubini mane pro bono dicunt. Sextum autem dixere meridium, hoc est diei medium, quod nos meridiem dicimus. Ab hac autem hora tempus in noctem tendens, quod septimum est, vocatur occiduum quia cadere videatur. Octavum vero suprema tempestas nuncupatum est, eo quod diei sit novissimum tempus, ut in XII tabulis est espressum: solis occasus suprema tempestas esto. Deinde nonum tempus dicitur vespera, quod a Grecis tractum est. Illi enim speran a stella hespero, que in occasu solis apparet, dicunt. Decimum autem tempus, quod est noctis initium, dicitur prima fax, eo quod tunc stelle incipiant apparere, seu ut aliis placet, quia tunc, luce cessante diei, incipimus faces accendere, ut tenebras noctis vincamus lumine. Tempus vero undecimum nox concubia dictum est, eo quod ea hora post aliqualem vigiliam cubitum consueverint ire mortales. Duodecimum quidem diei tempus, quod noctis est tertium, intempestum dicitur, eo quod nullis gerendis rebus videatur accommodum. Cuius finis est circa principium eius, quod diximus, medie noctis inclinatio. Insuper cum humana solertia respectu habito ad septenarium numerum, quem quibusdam ex causis veteres voluere perfectum, disposuerit omne tempus per septimanas dierum efflui, et dies illas septimane nominibus variis nuncupare, consuevere nonnulli nominum talium exquirere causas; quas ego has puto, cum a planetis apud nos quinque denominentur, sexta sabbatum ab Hebreis dicta, a christianis postea immutata non est, eo quod requiem dicant significare latine, ut appareat cum creavisset omnia Deus in sex diebus, eum septima ab omnibus operibus suis quievisse. Dominica autem dies, que nobis christianis est septima, sic eo dicta est, quia ea die Christus Dei filius, non solum ab omnibus laboribus suis quievit, verum victor surrexit a mortuis et sic illam a domino nostro patres incliti vocavere dominicam. Alii volunt a sole denominatam, eo quod ipse sit planetarum princeps et inde dicatur dominus, et quia eiusdem diei hore prime principatum habeat ob id illam denominari dominicam. Sed cum longe alius sit ordo planetarum quam in nominibus dierum habeatur, est sciendum secundum planetarum ordinem successive unicuique diei hore dari dominium, et ab eo cui contingit prime hore diei dominium habere, ab eo dies illa denominata est, ut puta si diei dominice Veneri secundam horam tribues, que Soli immediate subiacet, et Mercurio terciam, qui subiacet Veneri, et Lune quartam, que subiacet Mercurio, quintam autem Saturno, ad quem convertendus est ordo cum in Luna defecerit, sextam Iovi, et sic de singulis XXIIIIor horis diei <dominice>, sub nomine vel dominio Mercurii invenietur hora XXIIIIa, et XXVa que prima est diei sequentis sub nomine vel dominio Lune, et ideo ab ea secundus denominatus ebdomade dies, seu potius primus, ut dies dominica septima sit ebdomade et quietis dies. A qua prima diei Lune hora, si eodem modo computaveris vigesimamquartam eius horam invenies sub Iovis imperio constitutam, et vigesimam quintam sub Martis dominio, a quo et ipsa secunda dies Martis denominata est, quia prime eius hore Mars imperet. Et sic successive de singulis donec ad ultimam deveneris sabbati, que Marti subest, et subsequitur prima diei <dominice> ascripta Soli, a quo dies ut ante diximus dicta est. Dies autem naturalis cum ex die constet et nocte, a die tota tanquam a digniori parte denominata est, et dies a diis vocitata, nam dyos grece, latine dicitur deus; nam uti dii mortalibus opinione veterum adiutores sunt, sic et adiutrices sunt dies, et a diis ipsis etiam eam ob causam denominate sunt. Postquam e subterraneis latebris in diei lucem prestante Deo devenimus, supererat nobis, ut eque de omnibus Herebi filiis dixissemus, etiam de Ethere, quem eiusdem filium volunt, quid senserint veteres, descripsisse. Sane quoniam omne eius masculinum genus hoc excepto filio sterile est, et huius non est parva posteritas, et in longum satis volumen protractum est, eum in secundum servandum honestius ratus sum, et primo finem imponere. Genealogie deorum gentilium liber primus explicit.