De genealogiis deorum gentilium/Liber decimus

This is the stable version, checked on 11 Augusti 2019. Template changes await review.
 Liber nonus Liber undecimus 

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER DECIMUS INCIPIT FELICITER.

In precedenti arbore, cuius in radice consistit Neptumnus, describitur in ramis et frondibus omnis eiusdem Neptumni successio.

Prohemium.

recensere

Mediterraneum mare, Affrico et Asyatico atque Europo litore terminatum, mille conspicuum insulis, opere Herculis, regum inclite, inter Abilam et Calpem, occidentalia promontoria, que Pomponius columnas Herculis vocat, ad terras demissum nostras ex Occeano vetustissimi credidere homines. Ex quo, sic deo sua liberalitate nostris oportunitatibus providente, ingens mortalibus commodum consecutum est. Quid enim spectare, divino prestante lumine, rates, humano escogitatas ingenio, et artificio fabrefactas, nunc remigio sulcantes undas, nunc velo tenso ventorum impulsas spiritu, quibus omne grande defertur onus? Quid eorum excogitare audaciam, qui se primo undis incognitis et inexpertis flatibus credidere? horror equidem est. Horum tamen, et si non semper, ut plurimum tanta fuit fides aut audentium fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua non dicam cursu solum, sed volatu celeri delati, aurum metallaque cetera Eois, vestes purpureas et aromata, lapides preciosos et ebora occiduis, peregrinas aves et balsama, ligna nostris silvis incognita, gummas et sudores arborum reliquos, radicesque non omni solo familiares, ex quibus tam sanis, quam egris corporibus medicamina atque oblictationes sequuntur innumere; et, quod non minimum humani generis reipublice bonum est, his agentibus navigationibus maris huius, factum est, ut Cymber et Celta altero orbis ex angulo non nunquam sentiant, qui sint Arabes, quid mare Rubrum, quid et Sabea nemora sudent. Hyrcanus et Tanays incola Athlanticos noscant Hesperidas, et eorum etiam gustent aurea mala. Ferventes Ethyopas et Nylum ac Lybicas pestes gelidus Yperboreus lustret et Sarmata. Sic et Hispanus Maurusque visitatus visitet Persas et Yndos et Caucasum. Et Tyles ultima calcet Taprobanis litora, et dum sua invicem permutant bona, mores non solum legesque et habitus mirentur, fit, quin imo qui se, dum alterum intuetur, ex altero quam sit mundo, nec uno eodemque se cum illo ambiri occeano arbitratur, ritus miscet, fidem mercimoniis comunicet, amicitias iungat, et, dum sua docent ydiomata, discunt etiam aliena, et sic fit, ut, quos fecerat distantia locorum extraneos, navigatio iungat faciatque concordes. Sunt preterea et alia multa, que, si tanta non sint admiratione conspicua, sunt forsan utilitate continua cariora. Prebet hoc mare lembis infinita piscationum commoda, quibus fit, ut opipares divitum mense magnis atque sapidis piscibus onerentur et pauperes minoribus nutriantur. Hoc insuper prestante tranquillo, ex insulis fertilibus pecora, iumenta atque frumenta et oportuna quecunque victui in continentem et alterutrum deferantur; dat validis infirmisque lavacra, et sale suo valere facit insipida, humectat ad iacentes undique terras, eiusque meatu subterraneo fistulas implet, ex quibus fontes habemus et flumina, quorum nisi susceptor adesset, in convallibus maxima hominum peste marcerent. Quid multa referam? Hoc tam singulare bonum cunctis, ut prisci finxere poete, in divisione regni trium filiorum Saturni Neptunno contigit, et eius dictus est deus. Cuius quoniam prolem explicaturus sum, libuit me ipsum per eius beneficia circumagere paululum ut, si, dum aliorum navigans posteritates exquirens se absque periculo cimbule mee sulcare permisit, nunc exquirenti suam tranquillum se prebeat. Quod oro, ut ille faciat, qui illud in cataclismo infra litora revocavit.

CAP. I. De Neptumno VIIII° Saturni filio, cui XXXV fuisse filios legimus.

recensere

Quorum hec sunt nomina: primus Dorus, II Amicis, III Phorcus, IIII Albion, V Borgion, VI Tara, VII Polyphemus, VIII Tylemus, VIIII Brontes, X Steropes, XI Pyragmon, XII Nasithous, XIII Melion, XIIII Actorion, XV Aon, XVI Mesappus, XVII Busyris, XVIII Pegasus, XVIIII Nicteus, XX Yrceus, XXI Pelias, XXII Neleus, XXIII Cignus, XXIIII Grisaor, XXV Othus, XXVI Ephyaltes, XXVII Egeus, XXVIII Onchestus, XXVIIII Pelasgus, XXX Nauplius, XXXI Celleno, XXXII Aello, XXXIII Occipite, XXXIIII Sycanus, XXXV Syculus. Neptumnus Saturni et Opis fuit filius, et dum natus est a matre fuit absconditus, ne a Saturno occideretur, ut in sacra hystoria legitur. Hunc veteres maris dixere deum, quod ex carmine Maronis patet, dum dicit: Maturate fugam regique hec dicite vestro: Non illi imperium pelagi sevumque tridentem, Sed michi forte datum etc. Neptumno scilicet. Quod forsan ab Omero sumptum est, dum in persona Neptumni sic in Yliade dicit: Τρεῖς γάρ τ᾽ἐκ Κρόνου εἰμὲν ᾽ειδελφεοί ὁὺς τέκετο ῞Ρεα Ζεύς καὶ ἐγώ, τρίτατος δ᾽ ῎Αϊδης ἐνέροισι ἀνασσων. Τριχθὰ δε παντα δέδασται, ἕκαστος δ᾽ἔμμορε τιμῆς. ῎Η τοι εγών ἔλαχον πολιήν ἄλα ναιὲμεν ἀιει etc. [Que latine sonant]: Tres enim a Saturno sumus fratres, quos genuit Rhea, Iuppiter et ego; tertius autem Dites mortuis dominans. Tripliciter autem omnia divisa sunt, cuilibet autem contigit honor, certe michi contigit antiquum fretum habitare semper etc. Huic preterea dicit Albericus uxorem fuisse nomine Anphitritem, et amplissimam, sed ex pluribus mulieribus, prolem. Et cum illi currum comitesque dederint, qualiter per regnum incedat suum, pulchre describit Virgilius, dicens: Iungit equos curru genitor spumantiaque addit Frena feris manibusque omnes effundit habenas. Ceruleo per summa levis volat equora curru; Subsidunt unde tumidumque sub axe sonanti Sternitur equor aquis, fugiunt vasto ethere nymbi. Tum varie comitum facies, immania cethe, Et senior Glauci chorus Ynousque Palemon Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis. Leva tenet Thetis et Melite Panopeaque virgo, Niseeque Eploque Talya Cymodoceque etc. Sed Statius aliter eius describit excursum, dum dicit: Qualis ubi Eolio demissos carcere ventos Dux pre se Neptunus agit magnoque volantes Inicit Egeo, tristis comitatus eunti Circum loca fremunt Nymbique Hyemesque profunde Nubilaque evulso terrarum sordida fundo Tempestas etc. Huic insuper de impositione nominis Athenis cum Minerva litigium fuit, quod, quoniam ubi supra de eadem dictum est, satis plene describitur, reiterasse supervacaneum duxi. Sic et de muris Troie ab eo et Apolline constructis, ubi de Laomedonte legitur, invenitur. Volunt eum insuper Iunonis fuisse alumnum, et loco sceptri gestare tridentem, et rerum illi fundamenta sacrata. Ex quibus quid senserit decepta vetustas, videndum est. Neptunus maris deus a fingentibus dictus est, eo quod sic in sacra legatur hystoria: Iuppiter Neptuno imperium dat maris, ut insulis omnibus et que secus mare loca essent omnibus regnaret etc. Hinc poete postmodum ubi regem dixisset hystoriographus, deum fingendo dixere; que fictio adeo adolevit, ut etiam qui se prudentes arbitrabantur, infanda credulitate caperentur. Amphytritem autem illius ideo dixere coniugem, quia semper mari iunctus sit sonus, qui ubique in litus sit in circuita orbis proicientibus sese undis in terram; dicitur enim Amphytrites ab amphi, quod est circum, et tryton maris sonus, et sic circumsonans. Currus autem habet designare motum eius in superficie, qui cum revolutione et rumore fit ut currus faciunt rote. De eius incessu et comitiva, per quod a Virgilio scribitur redeuntis in tranquillitatem maris mos, seu natura ponitur. A Statio vero contrarium designatur, qualiter scilicet ex tranquillitate mare efficitur procellosum. Mare autem Iunonis fuisse alumnum ideo dictum est, quia aer ex aquis suscipit incrementum, ut ubi de Iunone dictum est. Tridens autem sceptrum illi concessum triplicem aque proprietatem ostendit; est enim labilis, nabilis et potabilis. Fundamenta vero illi ideo consecrata sunt, quia eius opere terra moveatur, et ob id ab Omero vocatur sepissime Ennosigeos, quod idem est quod terram movens; et propter hoc voluerunt insipidi, id quod sibi sacrum esset, ab eo deberi servari. O quam male legerant isti Daviticum illud: Nisi dominus edificaverit domum, in vanum laborant qui edificant eam; et hi potissime qui Neptunno fundamenta commodant, cum nil stabile sit, nisi fundetur in petra; petra autem Christus est. Vocant eum Neptunum, ut ait Rabanus et Ysidorus, quod nubat, id est mare terram tegat, vel, ut dicit Albericus, eum a nando dictum, quasi ob id moveatur quod in eo res innatent. Ridiculum est ab inopinato regis nomine velle regni qualitates expromere.

CAP. II. De Doro primo Neptumni filio.

recensere

Dorus, ut dicit Servius, Neptuni fuit filius. Quem alii in parte Grecie regnasse volunt, ibique tante fuisse autoritatis, ut omnes, apud quos gessit imperium, ab eius nomine Dori nuncupati sint. Ysidorus vero ubi De ethymologiis, et Rabanus in libro De origine rerum dicunt: Dorus Neptuni et Elepis filius fuit, unde Dori nomen et originem ducunt. Sunt autem Grecie pars, ex quibus etiam cognominata tercia lingua Grecorum, que Dorica appellatur. Cur autem hic Neptuni dicatur filius, talis videtur ratio. Primo enim possibile est eum Neptuni regis fuisse filium, et tam virtute sua, quam autoritate patris in magnum devenisse nomen, ut fit, et de hoc satis dictum sit. Consuevere preterea veteres, et potissime qui generosi erant animi, a propriis sedibus ad alias transmeare, non nunquam motu proprio ob cupidinem glorie, et aliquando seditionibus pulsi, vel alia necessitate coacti. Qui eo quod nondum ubique pervii essent montes, et tenebrosa vetustate nemora complerent omnia, quia litora colerentur tantum, Mediterraneis fere neglectis locis, navigio ferebantur, et ubi applicabant, seu vi litore occupato, seu sponte incolarum suscepti essent, si videntium opinione erant vel efficiebantur insignes, dum nationes eorum alia non haberetur ab incolis rudibus notitia, quod per mare venissent, et ut etiam eius originis gloriam ampliarent, confestim Neptuno attribuebant, eumque Neptuni filium nuncupabant. Si forsan huiusmodi homo terrestri advenisset itinere, Terre illum filium esse dicebant. Quod multis contigisse indocta testatur antiquitas. Et ne sepius reiterandus sit sermo, sic de reliquis Neptuni filiis, ni alia ratio demonstretur, intelligendum sit.

CAP. III. De Amici vel Amico II° Neptumni filio, qui genuit Buthem.

recensere

Amicis vel Amicus filius fuit Neptumni et Melites nynphe, secundum Servium, qui eum dicit a Polluce certamine superatum. Quod Lactantius apertius explicans dicit, quod, cum Pollux cum Argonautis ad Bebritium nemus appulisset, et eum Amicus Bebritiorum rex ad cestuum provocasset certamen, haberetque semper hanc consuetudinem, ut insidiaretur intrantibus Bebritium nemus, et sub titulo evocationis in certamen, in illud advenas deduceret et occideret, contigit quod cum in eundem perduxisset Pollucem, et superatus ille vellet vim inferre, convocatis a Polluce sociis, ibidem occisus est ubi alios occidere consueverat. Theodontius vero hunc dicit ex Melanthone Prothei senis filia Neptuni fuisse filium. Verum ego magis Servio credam, cum dicat Leontius, eum ex Melita insula haud longe a Sicilia ibidem devenisset, et Bebritie regnum viribus occupasse. Est enim Bebritia regio, que postea Bithinia nuncupata est, proxima Troadi.

CAP. IV. De Buthe Amici filio, qui genuit Erycem.

recensere

Buthes, ut asserit Theodontius, filius fuit Amici regis Bebritiorum. Quem dicit Leontius ob patris sevitiam, eo ab Argonautis ceso, regno pulsum, et cum Melitam avitum regnum repeteret, post aliquales errores, parvo navigio Drepanum in Sycilia devenisset, ibidem a Lycaste, nobili atque pulcherrima ea tempestate meretrice, hospitio susceptus est. Qui cum forma valeret et moribus et etate, a Lycaste facile adamatus est; cuius cum esset usus contubernio, ex ea filium suscepit, quem Ericem nuncupavit. Et quia Lycastes ob eximiam pulchritudinem et meretricium ab incolis Venus vocaretur, fabule datus est locus, Buthem, scilicet Ericem, ex Venere suscepisse.

CAP. V. De Eryce Buthis filio.

recensere

Eryx, ut Theodontius dicit, filius fuit Buthis et Veneris. Servius autem dicit Neptuni et Veneris filium, et ex numero Argonautarum fuisse, et ait quod, cum Venus spatiaretur in litore Syculo, a Neptuno oppressa, Erycem concepit. Quod predictis male consonum est. Esto dici possit Buthem hominem exterum et a mari vectum Neptunum dici. Hic Erix regnans in Sycilia, et viribus fidens, hospitibus legem posuerat, ut secum cestibus decertarent. Qui tandem ab Hercule ex Hyspania redeunte victus occubuit. Sane Theodontius, hystoriam continuans generationis eiusdem dicit, quod cum tam iure parentum, quam maximarum divitiarum meretricio quesitarum Lycastes amplissimum in eo Sycilie angulo dominium possideret, et viribus Buthis etiam ampliatum, ea moriente, Eryx tam thesauro quam egregio matris titulo, licet falso, elatus, se loci regem dixit, et in culmine propinqui Drepano montis templum ingens construi fecit, quod matri dicavit, et vocari iussit templum Veneris Erycine. Tandem insolens nimium ab Hercule occisus est, et in monte sepultus, ubi matri condiderat templum.

CAP. VI. De Phorco III° Neptumni filio

recensere

, qui genuit Bathillum, Thoosam, Scillam, Medusam, Stennionem et Eurialem. Phorcus, ut dicit Servius, Neptuni et Thoose nynphe filius fuit. Hunc dicit Varro regem fuisse Corsice et Sardinee, et ab Athlante rege navali certamine superatum, et cum magna exercitus sui parte obrutum. Quam ob rem socii, qui fuere superstites, in suam consolationem eum in marinum deum fuisse conversum dixere; et sic maris dictus est deus faventibus poeticis fictionibus desiderio attestantium. Et sic videtur ea demersione Phorcum sibi deum patrem et deitatem quesisse.

CAP. VII. De Bathillo Phorci filio.

recensere

Bathillus, ut dicit Theodontius, filius fuit Phorci et marini monstri. De quo, et si quedam alia referat, licteris fere a lituris deletis legisse non potui, nec aliud usquam alibi vidisse memini.

CAP. VIII. De Thoosa Phorci filia et matre Poliphemi.

recensere

Thoosam dicit Servius Phorci fuisse matrem. Verum Omerus in Odissea eiusdem Phorci dicit fuisse filiam sic: Ἀντίθεον Πολὺφημον, ὁού κράτος ἐστί μέγιστον Πᾶσιν ἐν Κυλώπεων. Θὸωσα δε μιν τεκε νύωφη, Φὸρκυνος θυγατηρ ἁλός ἀτρυγέτοιο μεδοντος, etc. [Que latine sonant]: Anthiteum Polyphemum, cuius potentia est magna omnibus in Ciclopibus. Thoosa autem ipsum genuit nympha Phorcinos filia mari sine fece predominantis. Et sic apparet hanc Phorci filiam fuisse, et ex Neptumno peperisse Polyphemum Ciclopem. Nec adversatur quod dicit Servius eam Phorci matrem, cum due potuerint esse eodem nuncupate nomine, quarum altera fuit mater, altera vero filia.

CAP. IX. De Scylla filia Phorci.

recensere

Scylla, ut ait Servius, Phorci et Creteidos nynphe filia fuit. Quam, ut ait Ovidius, Glaucus ex Antidone civitate marinus deus amavit, et quoniam illam Cyrci filie Solis, que illum diligebat, preponeret, irata Cyrces fontem, in quo consueverat Scylla lavari, venenis infecit, adeo ut, dum descendisset Scylla in eum more solito, pube tenus repente in varias est mutata formas; attamen cum suam deformitatem horreret, sese in propinquum precipitavit mare, et Glauci amantis sui opere dea marina facta est. Alii marinum monstrum effectam dicunt. Cuius formam sic describit Maro: At Scyllam cecis cohibet spelunca latebris Ora exertantem et naves in saxa trahentem. Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus postrema immani corpore pystrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Prestat Trinacrii metas lustrare Pachini etc. Omerus autem longa carminum serie aliter in Odissea describit fere in hac sententia. Dicit enim eam latrantem et catuli vocem habere nuper geniti, aspectu horribilem, et pedes habere XII, cum sex capitibus, et in omne caput os ingens cum trinis ordinibus dentium, plenis nigra morte, eamque in spelunce medio morantem capita extra mittere in profundissimum mare, piscarique ut delphynes capiat vel balenas. Leontius autem aliam a superiori de Scylla recitat fabulam. Dicit enim quod, cum Scylla misceretur Neptumno, Amphytrites eius coniunx commota zelo, sparsis in aquis farmacis, in quibus lavari consueverat, eam vertit in caninam feram, quam Hercules cum preda Gerione Hyspano superato rediens, eo quod sibi boves abstulisset, occidit; verum illam pater eius revocavit in vitam. His premissis, quid contegant enucleandum est. Sunt ergo qui extiment olim in litore Calabro freto tenui a Syculo separato, advenam fuisse mulierem, summa pulchritudine et astu plurimo valentem, et cum ferventi ureretur pruritu, modestia morum et honestate oris, quibus virginem seu pudicissimam fingebat matronam, illectos hospites in concupiscentiam suam nudabat substantiis, et hinc datum fabule locum. Fulgentius autem de ea aliter sentit in moralem sensum eque fictionem trahens, et dicens sic; Scylla enim Grece quasi exquina dicta est, quod nos Latine confusionem dicimus; et quid confusio nisi libido est? Quam libidinem Glaucus amat; Glaucus enim Grece luscitius dicitur, unde et glaphcomata dicimus cecitatem. Ergo omnis qui luxuriam amat cecus est. Nam et Antedonis filius dictus est; Antedon enim Grece quasi antiidon, quod nos Latine contrarium videns dicimus; ergo lippitudo ex contraria visione nascitur, id est ex re contraria visui. Scylla vero in modum ponitur meretricis, quia omnis libidinosa canibus lupisque, id est immundis atque spurcidis et hiulcis hominibus inguina sua necesse est misceat. Iuste ergo lupis et canibus mixta. Quam Cyrces odisse dicitur. Cyrces manus diudicatio vel operatio nuncupatur, quasi Cyronere. Laborem enim manuum et operationem libidinosa mulier non diligit. Hec ille. Glaucus autem, supra ubi de Cyrce, pro maris spuma sumptus est, qua habundat Cyrces mons in radicibus suis ratione scopulorum, circa quos mare impulsum frangitur, et sic Scylle scopulus; tamen de hoc satis ubi de Cyrce. Salustius autem dicit: saxum esse simile celebrate forme procul videntibus; canes vero et lupi ob hoc ex ea nati finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illuc imitatur latratus canum. Sed nos paululum figmentis explicatius adaptemus. Certissimum est ex parte Ytalie in conspectu litoris Tauromentani saxa esse ingentia, atque cavernosa et acuta, et cultrorum ritu secantia, et se in fretum Syculum protendentia; in quo eo motu, quo occeanus assidue agitatur, fluxu scilicet et refluxu, adeo cursu velox et impetuosum fertur mare, ut nil celerius videatur aut potentius. Preterea flantibus ab Arthoo in Austrum ventis, et ab Austro in Arthoum tanto impetu eo in freto in se undas impellunt, ut percussionibus suis in celum usque videantur efferri; ex quo tam impetuoso motu fit, ut intrantibus undis cavernas Scylle rumor causetur ingens, qui hinc inde fractus, latratus canum ululatumque luporum imitatur; et quoniam in vacuum semper declinant aque, fit ut, eis descendentibus in cavernas Scylle, secum potentius impetus, si sint navigia, trahat; et sic ex veritate contingentium constat Virgilii fictio. Quod illi multa sint capita, ut dicit Omerus, nichil aliud est quam pluralitas scopulorum ibidem dum se retrahunt unde, caput in altum extollentium, quibus iuxta numerum ut pedes sint, id est fundamentum eorum oportunum est. Ora autem plura et dentium ordines, nil aliud quam crebros euripos inter secantia saxa discurrentes ostendunt, qui quidem nigra morte, id est mortis periculo, illos intrantibus pleni sunt. Quod delphinis piscetur, aut balenis, ideo dictum est, quia locus ille semper magnorum ac monstruosorum piscium habundans sit. Quod autem dicebat Leontius Scyllam misceri Neptumno evidens est; nam, ut patet, in mare protenditur saxum, et quoniam ibi sit tempestas et sonoritas assidua, ideo fictum ab Amphytrite est pharmaca fuisse iniecta. Quod autem illam occideret Hercules, dicit Theodontius ob id fictum, quia unius Cyclopis filius inter saxa Scylle perierit, quam ob rem in ultionem suam Cyclops maximis molibus loco iniectis ora Scylle clausit, et invium fretum fecit, et ob id mortua Scylla dicta est; tractu tamen temporis omnia iniecta in se retrahens mare locum redegit in formam pristinam, et sic a Phorco suscitata est filia. Scyllam autem Phorci fuisse filiam dicit Theodontius a Phylocoro testari, eamque cum ex Sardinia Steleno Corinthio nobilissimo iuveni mitteretur in coniugem, ibidem perisse, et loco reliquisse nomen.

CAP. X. De Medusa, Stennione et Euriale Gorgonibus et filiabus Phorci.

recensere

Medusa, Stennio, et Euriale Phorci filie et ex monstro marino suscepte fuere, ut Theodontius dicit. He quidem Gorgones appellate fuere, et, vetere testante fama, inter omnes tres unum tantum oculum habuere, quo utebantur vicissim; et, ut scribit Pomponius Mela in Cosmographya, insulas Dorcadas tenuere, quas esse constat in occeano Ethyopico ex opposito Ethyopum Hesperidum. Quod etiam a Lucano testari videtur ubi dicit: Finibus extremis Lybies, ubi fervida tellus Accipit occeanum demisso sole calentem, Squalebant late Phorcinidos arva Meduse etc. His insuper hanc fuisse proprietatem aiunt, ut quoscunque eas intuentes in saxa converterent. Has duas tantum fuisse dicit Ovidius: Cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcidas, unius sortitas luminis usum etc. Et hec quantum ad omnes tres dicta sint. Nunc autem fictionum sensum libet inserere. Et ante alia has ego Phorci regis Sardinie, de quo supra, filias fuisse non puto, sed alicuius alterius Phorci apud insulas Dorcadas ea tempestate regnantis. Monstri autem marini ideo filias dictas puto a similitudine. Monstrum enim marinum balena est, cuius inter proprietates dicunt hi, qui animalium exquisivere naturas, hanc esse, ut dum os aperit, tanto odore cuncta circum compleri, ut omnes ad eam propinqui conveniant pisces, ipsa autem quos vult capit, donec eius expleatur fames; et quia equo modo Phorcinides mirabili pulchritudine sua ad se videndas omnes attrahebant homines, monstri filie dicte sunt. Eis unum tantum fuisse oculum ob id fictum videntur credere Serenus et Theognidus antiquitatum hystoriographus, eo quod unius et eque pulchritudinis essent. Ego autem reor eo quod ex eis intuentium omnium unum et idem esset iudicium. Quod autem prospectantes in saxa converterent, ob id fictum existimo, quia tam grandis esset earum pulchritudo, quod eis visis obstupescerent intuentes, et muti atque immobiles non aliter quam essent saxei devenirent. Gorgones vero dicte sunt, quia, ut dicit Theodontius, cum moriente patre ditissime remansissent, adeo rem curavere suam, ut auctis divitiis plurimum a suis hoc vocarentur cognomine, quod sonat terre cultrices; nam Grece georgi agricultores dicuntur. Fulgentius quidem longe aliter sentit. Dicit enim tria esse terroris genera, que per nomina harum demonstrantur. Stennio namque debilitas interpretatur, id est timoris initium, quod tantum mentem debilitat. Euriale vero idem est quod lata profunditas, id est stupor vel amentia, que profundo quodam terrore mentem debilitatam spargit. Medusa autem oblivionem significat, que non tantum mentis turbat intuitum, verum etiam caliginem ingerit visus. Hec terror in omnibus operatur. Sed, salva semper Fulgentii reverentia, ista non videntur de mente fingentium, cum hec non terrorem, sed admirationem inferrent.

CAP. XI. De Medusa Phorci filia in singulari.

recensere

Medusa filia Phorci, ut dictum est, cum spetiosissima mulierum esset, habuit inter alia sui decoris spectabilia, ut Theodontius asserit, crines non solum flavos, sed aureos, quorum splendore captus Neptumnus cum ea concubuit in templo Minerve, ex quo concubitu Pegasus equus natus est; quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo iniecta remaneret inulta, crines Meduse mutavit in angues, et sic ex pulchra monstruosa facta est. Cuius monstri cum fama volitaret undique, factum est, ut ad illud superandum veniret Perseus scuto Palladis armatus, qui ei caput abscidit, et cum volans remearet in patriam, caputque secum deferret Gorgonis, contigit quod cadentibus guttis sanguinis per solitudines Lybicas ex eis crearentur serpentes, quorum plenissima est Lybia. Medusam crines habuisse aureos ideo fictum reor, ut intelligamus eam fuisse ditissimam, cum per crines summantur substantie temporales, propter has autem substantias Neptunnus, id est exterus homo, ut fuit Perseus, in concupiscentiam eius trahitur, et eam in templo Minerve opprimit, id est intra terminos prudentis consilii illam superat; quod etiam per scutum Palladis demonstratur, qui cristallinus erat, ut per eum summatur prudentis circumspectio; habet enim hoc cristallum, ut reddat oculis intuentis quicquid extra se geritur; sic et dux discretus consilio, quid possint hostes agere, intuetur, et sic se tutum facit, dum illorum a se previsa frustratur consilia. Ex compressu autem prudentis et exteri ducis oritur Pegasus equus, id est fama, ut in sequentibus, ubi de eo, patebit latius. Crines autem in serpentes vertuntur, quotiens quis ratione substantiarum suarum opprimitur; nam que consueverant splendoris esse causam, possidenti in mordentes sollicitudines curasque vertuntur. Caput enim tunc Meduse absciditur, cum substantiis spoliatur, per quas vivere et multa posse videbatur. Quod serpentes in Lybia ex sanguine capitis Meduse nati sint, ad roborandam figmenti speciem potius, quam ad aliquid significati tegendum dictum est. Testatur autem Eusebius in libro Temporum, hanc Medusam a Perseo preda divitiarum tracto superatam, atque regno divitiisque privatam, Cecrope Athenis regnante, dicitque a Dydimo scriptum in hystoria peregrina.

CAP. XII. De Albione IIII° et Borgione V° filiis Neptumni.

recensere

Albion et Borgion, ut Pomponius Mela in libro Cosmographye testatur, filii fuere Neptuni. Ex quibus ipse idem talem recitat fabulam. Transeunte Hercule inter hostia Rodani et loca, que postea Mariana fossa dicta sunt, ei Albion et Borgion obvii facti sunt, eius impedientes transitum. Quam ob rem cum Hercules adversus eos inisset certamen, deficerentque ei tela, ab invocato patre eius Jove illi subsidium datum est, ymber scilicet lapidum, quorum adeo locus ille habundans est, ut facile pluisse existimes. Arbitror ego hos probos fuisse viros et advenas, cumque sibi ibidem sedes sumpsissent, timentes ne forte pellerentur, obviasse Herculi vel alteri venienti, a quo superati sunt, et iacentes passim lapides locum fabulose pluvie invenisse.

CAP. XIII. De Thara VI° Neptumni filio.

recensere

Tharam filium fuisse Neptuni Servius asserit, dicitque eum circa Sallentinorum confinia Tarentum olim inclitam civitatem condidisse, et a suo nomine nuncupasse. Esto Iustinus velle videatur a spuriis Spartanorum conditam. Verum idem Servius ab eiusdem duce Phalanto non conditam, sed restauratam confirmat.

CAP. XIV. De Polyphemo Cyclope VII° Neptumni filio.

recensere

Polyphemus Cyclops, uti et reliqui Cyclopes omnes, filius fuit Neptuni ex Thoosa Phorci filia conceptus, ut in Odissea dicit Omerus: Ἀντίθεον Πολὺφημον, ὁοὺ κράτος ἐστὶ μεγίστον Πάσιν ἐν Κυκλώπεως Θὸωσα δέ μιν τεκε νυωϕη, Φορκυνος θυγάτηρ, ἀλος ἀτρυγέτοιο μεδοντος, etc.Que latine sonant: Antitheum Polyphemum, cuius potentia est magna omnibus in Ciclopibus; Thoosa autem ipsum genuit nympha Phorcinidos filia mari sine fece predominantis. Constat enim hunc inter Cyclopes notissimum et potentissimum fuisse, quem Ovidius Galatheam Syculam nynpham amasse describit, atque Acim eius amasium occidisse. Preterea eum unicum habuisse oculum volunt et ingentis stature fuisse hominem, atque amplissimos in silvis Syculis servasse <greges>, et postremo ab Ulixe privatum oculo. De quo Omerus in Odissea talem refert fabulam. Dicit enim, quod cum Ulixes vagus post Ylionis excidium, Lothophagis relictis, venisset in Syciliam, vidit ibi hominem villosum et hispidum greges mungentem, et ab antro suo solum amoventem lapidem, quem movere nequissent iuga boum XX; tandem cum antrum intrasset eius cum XII ex navalibus sociis, Polyphemoque percontanti narrasset, qui essent et unde venirent, orassetque eius in suis oportunitatibus favorem, a Cyclope superbe responsum est, cum diceret se Jovem non timere, eoque se meliorem; et cum rogasset quonam navim liquissent, Ulixes perfidiam Cyclopis sentiens, respondit se cum sociis naufragium fecisse. Post que Cyclops, videntibus ceteris, captis duobus ex eis, illos ritu belve discerpsit atque devoravit. Qua re commotus Ulixes cogitaverat eum occidere, sed advertens, quia tam ingentem molem ab hostio antri amovere nequisset, destitit. Cyclops autem, mane facto, duos alios comedit, et Ulixe cum reliquis in specu relicto, cum gregibus abiit. Ulixes autem clausus, ingentem baculum acuit, texitque fimo, et cum sero Cyclops rediens duos insuper ex sociis occidisset Ulixis, obtulit ei Ulixes optimi vini cadum, misericordiam orans. Ciclops potato vino promisit misereri, si vinum iterum propinaret; quod postquam factum est, cum tercio potasset, nomen petiit Ulixis. Qui illi se Utim vocari respondit, quod Latine sonat nullus. Cui Cyclops, loco muneris exhibiti poculi, te ultimum comedam. Tandem cum ob bibitum vinum Cyclops insuetus facile se solvisset in somnum, Ulixes sumpto stipite quem sepeliverat in fimum, eoque igne perusto, animatis in facinus sociis, incensum in oculum Cyclopis acri nisu impegere. Cyclops autem experrectus, ingenti clamori socios antro propinquos invocavit adiutores. Qui circum antrum querentes, quisnam illum infestaret, cum Cyclopem Utim respondentem audissent, arbitrati quia naturali egritudine gravaretur, abeuntes dixere, ut Neptumnum patrem pro sospitate precaretur. Cyclops autem tristis cum amovisset ab hostio antri molem, pretendissetque brachia nequis hostium exiret antrum cum gregibus, prescrutatis singulis pecudibus, emittebat. Ulixes autem cum sociis cum se occisorum arietum pellibus contegissent, exivere antrum quadrupedes et a Cyclope incogniti, qui deductis ex pecoribus Cyclopis, festini ad naves abiere. Quos cum sensisset Cyclops, eiecta mole ingenti fere navim attigit. Ulixes autem ex tuto illi nomen aperuit suum. Quod cum audisset Cyclops: Heu, dixit, in vaticinium Tylemi Eurimedis Cyclopis tandem deveni. Ulixes autem abiit. Virgilius vero eius tam formam quam domum, narrante Achymenide uno ex sociis Ulixis, longe breviori carmine designat, dicens: Immemores socii vasti Cyclopis in antro Deseruere; domus sanie dapibusque cruentis Intus opaca ingens, ipse arduus altaque pulsat Sydera, dii talem terris abvertite pestem, Nec visu facilis, nec dictu affabilis ulli. Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro etc. His ex Polyphemo premissis, ad intellectum intrinsecum veniendum est, et primo videndum, quid Neptuni et Thoose filius dictus sit. Circa quod ego arbitror prestante causam matre, regis Sardinie filia, eum incognitum Syciliam advenisse; cuius cum occupasset partem seu forte totam incognitus, Neptuni dictus sit filius, et tyrannus insule factus, aliam ob causam patrem meruisse Neptunum; nam uti inexorabilis est Neptunus tempestate commotus, sic et inexorabiles sunt tyranni, ira aut cupiditate commoti. Et quod hic ingentis forme, id est magne potentie, dux gregum, id est populorum tyrannus fuerit, quod oculus unus illi tantum fuerit ostendit; solam enim suam rem tyranni curant, nil in deum, nil in proximum, nil in subactam plebem respiciunt; homines vivos eviscerant atque corrodunt, dum substantiis evacuant subditos, dum exiliis damnant, dum innocuos cruciant. Hi tamen vino, id est blanditiis astutorum hominum sopiuntur, et oculo obcecantur, dum nudantur substantiis et dominio. De Aci autem et Galathea satis supra habitum est. Albericus autem de Polyphemo isto aliter sentire videtur, dicens hunc Polyphemum vocari quasi multe lucis hominem, ut cum Servio conveniat, qui dicit: multos dixisse Polyphemum unum habuisse oculum, alios duos, alios tres, sed totum fabulosum esse; quasi ipse velit unum tantum habuisse. Et ideo asserit hunc prudentissimum fuisse virum, et hunc in fronte oculum habuisse, id est iuxta cerebrum, sed ab Ulixe prudentia superatum; quod in Ulixis particularem laudem concedi potest, ut, superato donis sensu tyrannico, per polysenum eloquium et dolosas demonstrationes, oculati hominis atque violentiam parantis manus effugerit.

CAP. XV. De Thylemo VIII° Neptumni filio.

recensere

Thylemus Eurimedes ex Cyclopibus unus, ut in Odissea ostendit Omerus, et ut ceteri dicuntur, sic et hic Neptuni filius, ex qua tamen matre nisi ea fuerit ex qua Eurimedes denominatur, non habetur. Hunc dicit Homerus senem fuisse et inter Cyclopes vaticinio valuisse, atque predixisse Polyphemo, quia ab Ulixe oculo privaretur.

CAP. XVI. De Bronte VIIII°, Sterope X° et Pyragmone XI° Cyclopibus et filiis Neptumni.

recensere

Brontes, Steropes et Pyragmon Cyclopes insignes fuere, et, ut dicit Theodontius, ex Anphytrite coniuge Neptuni fuere filii. Hos artificiosos fuisse homines constat, et acri labore duratos, quos Vulcano ignis deo attributos, ut sub eo apud Lyparam insulam Jovis conficiant fulmina volunt, ut Virgilius in Eneida plurimo describit carmine. Quorum si rite volumus causam originis eorum et officiis demonstrare, pauca de necessitate premittenda veniunt; cum igitur Cyclopum due saltem videantur esse species, ne de una, quod de altera expositum est, intelligatur, veniunt distinguende. Prima est de qua supra ubi de Polyphemo, et illa, ut satis apparet, pessima. Secunda vero artificiosorum hominum est, ut apparebit in sequentibus. Et quoniam inter se discordes sunt, ut discordet interpretatio nominis gentilitii, quod commune habent, necesse est. Dicuntur igitur hi Cyclopes, qui artificiosi sunt homines, a ciclos, quod est circulus, et copis, quod est oculus, id est oculus circulatus. Seu ut brevius sententiam sequentes vocabulorum, circumspectus. Quod quidem artificem hominem esse oportet; nam si non sit, nequeunt congrue primis ultima respondere; et ideo consuevere circumspecti artifices antequam manum operi apponerent, mente et principium et medium et ultimum intueri, ut fini debita possent prestari initia, et sic opus inchoare. Papias autem dicit ciclides artes a Grecis nuncupari, eo quod origo illorum sicuti circuli initium latens sit. Ex quo vocabulo dici Cyclopes, tanquam ab arte artifex congrue dicere possumus. His premissis, cur Neptuni dicti sint filii videamus. Existimo quidem, eo quod ex mari seu aquis fere exemplaria rerum omnium artificiaturum sumpta videantur. A piscibus quippe sumptum volunt, quo ordine in pugnam acies deducantur. Ab eisdem, quo pacto homines equique ferro tegantur, squamis eorum inspectis. A spina excarnificati piscis in litore ad construendas longas naves doctrina sumpta est. A bivaro construende domus et solaria artificium demonstratum. A testudine consumptis carnibus cythare compositio ostensa est, et tectorum etiam documentum. A concis et spondilibus hostiorum atque valvarum flexuositates tradite, nec non et qualiter per circumflexos gradus in excelsas possimus turres ascendere. Sic ex quo pacto bucinas edere. In aquis preterea herbarum contextiones et productiones filorum exorte et interserere fila, telasque texere demonstratum. Aque ad varietates telarum colore faciendas piscium sanguine prebuere prime. Motus earum primus musicam et tempora eius atque concentum meditantibus dedisse compertum est. Quid multa dicam? Innumerabilia sunt, que mare producit instruentia artificum ingenia, ex quibus fit, ut merito artificiosos homines Neptuni filios nuncupemus, Cyclopesque vocemus. Et quantumcunque Hesiodo placeat, Plinio teste in libro Naturalis hystorie, hos, qui Dactili vocati sunt, in Creta fabricam ferrarim invenisse; dicit idem Plinius a Cyclopibus atque Calibis ferrum fuisse compertum. Cur autem ex Anphytrite dicantur suscepti, puto a circumitione sonorum, cum undique perstrepant artificum sonus. Vulcani enim ideo traduntur obsequio, quia igne molliuntur dura ad usum artificis, et mollia solidantur, ut latius ostendetur, ubi de Vulcano tractabitur. Quod autem apud Lyparam fabrilia operentur, dictum est ad ostendendum, quoniam ab artificibus loca artificio convenientia summenda sint. Quid queso faciet faber ferrarius in palude? Quid piscator in monte? Quid agricultor in saxo? Quid in solitudine medicus? Nil equidem, et ideo in Lypara officinam fabrorum descripsit Virgilius, quia igneus locus sit, quo fabri molliunt era. Sed superest de nominibus rationem exquirere. Brontes enim, ut dicit Albericus, dictus est tonitru, quod fit tam sufflantibus follibus, quam etiam incudem verberantibus malleis. Sic et Steropes dicitur a fulgore, qui ex incendio nascitur. Piragmonem autem dicit ab incude calenti nomen sumpsisse, eo quod pyr ignis, agmon autem incus interpretetur. Et hec ideo his attributa sunt nomina, quia circa armorum artificium exerceantur; non enim talia darentur navim vel templum, seu palatium construenti. Volunt postremo, eo quod telum Jovi fecissent, quo Esculapius ictus est, hos ab Apolline interfectos. Quod ego intelligo cum Apollo interpretetur exterminans, et humoris expulsor sit. Quod ignis etiam facit opifices tales, si tale opus continuent, cito deficere, eo quod tam labore assiduo, quam igne continuo ante tempus desiccetur humor, et deficiant.

CAP. XVII. De Nausithoo XII° Neptumni filio, qui genuit Rixinorem et Alcinoum.

recensere

Nausithous Pheycum rex, ut in Odissea placet Omero, Neptuni fuit filius et Perivie nynphe, dequo et eius prole sic ipse idem scribit: Ναυσίθοον μὲν προτα Ποσειδάαων ἐνοσίχθων Γέινατο καὶ Περιβοια, γυναικῶν εἶδος ἄρίστη, Ὁπλοτατη θυγατηρ μεγαλήτορος Εὐρυμεδοντος etc. [Que latine sonant]; Nausithoum quidem primo Neptunnus terram movens genuit, et Perivia feminarum specie optima iunior filia magnanimi Eurimedontis. De hoc autem nil aliud reperitur, nisi quod Rixinorem et Alcinoum filios habuerit.

CAP. XVIII. De Rixinore Nausithoi filio, qui genuit Arithim.

recensere

Rixinor filius fuit Nausithoi, ut in Odissea sic ait Omerus: Ναυσίθοος ἔτεκε 'Ρηξηνορα etc. [Que latine sonant]: Nausithous autem genuit Rixinorem. Hic Rixinor, ut idem dicit Omerus, coniugem sumpsit, et suscepta ex ea filia unica, quam Arythim nominavit, ab Apolline percussus occubuit, puto febre exterminatus fuerit.

CAP. XIX. De Arythi Rixinoris filia et Alcynoi coniuge.

recensere

Arythis, ut in Odissea scribit Omerus, filia unica fuit Rixinoris, quam Alcynous Rixinoris frater et Pheycum rex sumpsit in coniugem, et ex ea Nausytheam filiam et tres filios suscepit. Ad hanc Ulixes ductu et consilio Palladis, transformate in effigiem Calpis virginis, a Calystone nynpha veniens naufragus accessit, et multa illi interrogatus exposuit, et tandem honorifice ab ea susceptus est.

CAP. XX. De Alcynoo filio Nausithoi, qui genuit Nausithaam et Laodamantem et Alyoum et Clitonium.

recensere

Alcynous rex Pheycum, ut in Odissea dicit Omerus, filius fuit Nausithoi regis et vir Arythis. Ad hunc autem in convivio sedentem venit Ulixes, naufragium passus, et ab eo honorifice susceptus est, eique coniugium Nausithee oblatum, demum data ingentia munera, et navis que illum in patriam reportaret parata, sociique navales prestiti.

CAP. XXI. De Nausithaa <Alcynoi> regis filia.

recensere

Nausithaa filia fuit Alcynoi et Arytis, ut testatur Omerus. Que cum exisset civitatem cum pedissequis suis, ivissitque ad flumen lotura vestes, factum est, ut videret Ulixem naufragum nudum in litore et frondibus arborum circumtectum, et ab eo suppliciter exorata, ut illi cibum daret, et vestes postulata concessit, et inde illi suasit, ut ad patriam suam et ad regiam domum post se accederet, uti postea factum est; prout plene in Odissea narrat Omerus.

CAP. XXII. De Laodamante et Alyoo et Clitomo filiis Alcinoi regis.

recensere

Laodamas, Alyos et Clitomus filii fuere Alcynoi regis et Arithis, Omero teste in Odissea. De quibus nil preter generales laudes inclite iuventutis eorum reperitur, et quod Ulixem una cum patre Alcynoo et matre eorum honoraverint, eique munera dederint.

CAP. XXIII. De Melione XIII° et Actoryone XIIII° Neptunni filiis.

recensere

Melion et Actorion Neptuni fuerunt filii, ut in Yliade scribit Omerus. Inducit enim Nestorem senem Patroclo dicentem se adhuc iuvene bellum habuisse adversus Arcades, et multos interemisse, et ni Neptunus Melionem et Actorionem filios suos caligine occultasset, eos eque cum aliis occidisset.

CAP. XXIV. De Aone XV° Neptunni filio.

recensere

Aon, ut dicit Lactantius, filius fuit Neptuni, et ab eo dictam affirmat Aoniam, que quidem pars est Beotie. Theodontius vero hoc idem asserit, Aonemque dicit ex Apulia factione suorum pulsum navigio venisse Euboeam et inde se in Boetiam detulisse, ibique rudibus adhuc populis in montanis imperasse, et illos Aonas una cum montibus ex suo nomine nuncupasse. A quibus Neptuni filius habitus est, cum Onchesti cuiusdam ditissimi hominis Apuli fuisset filius ex Parichia coniuge.

CAP. XXV. De Mesappo XVI° Neptunni filio, a quo Emnius poeta.

recensere

Mesappus filius fuit Neptuni, ut dicit Virgilius: At Mesappus, equum domitor, Neptunnia proles, Quem nec fas igni cuiquam nec sternere ferro etc. Hic enim, ut idem testatur Virgilius, Turno adversus Eneam auxilia duxit. Quem secuti sunt Fescennini, Equi, Falisci, et qui Soractis habitabant montem et Cimini silvas et lacus, et insuper Capeni. Hunc tamen dicit Servius per mare ad Ytaliam venisse, et inde Neptuni filium dictum. Eum autem invulnerabilem ferro, eo quod nunquam in bello perierit, ab igne vero immunem, eo quod Neptuni filius, quem deum constat esse aquarum. Ab isto dicunt Emnium poetam dicere se originem ducere, eumque equorum domitorem dictum, quia animalia sint a Neptuno producta.

CAP. XXVI. De Busyri XVII° Neptunni filio.

recensere

Busiris Neptuni fuit filius ex Lybia Epaphi filia susceptus, ut in libro Temporum ait Eusebius. Hic autem, ut dicit Augustinus in libro De civitate dei, regnante Danao Argivis, vel rex, vel potius tyrannus suis diis hospites immolabat. Quem Servius ab Hercule occisum dicit, eo quod cum apud illum divertisset, ut alios sic et eum voluisset occidere. Et idem Servius asserit huius Busiris laudes ab Ysocrate descriptas.

CAP. XXVII. De Pegaso equo XVIII° Neptunni filio.

recensere

Pegasus equus alatus, ut testantur Servius et Lactantius, filius fuit Neptuni et Meduse, in templo Palladis conceptus, ut supra ubi de Medusa. Ovidius autem eum natum dicit ex sanguine cadente ab exciso Meduse capite, ut ubi De fastis dicit: Creditur hic cese gravido cervice Meduse Sanguine respersis prosiluisse comis. Quam Ovidii opinionem Fulgentius sequitur et Albericus. Hunc preterea non solum velocissimum sed volucrem aiunt fuisse eodem Ovidio teste: Huic supra nubes et subter sydera lapso Celum pro terra, pro pede penna fuit etc. Eumque dicunt pede Castalium Musis effondisse fontem, ut idem fert Ovidius: Fama novi fontis nostras pervenit ad auras Dum Medusei quem prepetis ungula rupit. Et paulo infra: Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo Fontis, et ad latices deduxit Pallada sacros etc. Hunc insuper dicunt Bellorophontem adversus Chimeram monstrum euntem tulisse. Sic et Perseum dum ad Gorgones ivit. Anselmus vero, ubi De ymagine mundi, huic equo quedam addit, que ab alio nomine dicta comperi. Dicit enim illi cornua esse, eumque igneum habere anelitum et ferreos pedes, ut totus monstro sit similis. Illum postremo inter sydera locavere. Ovidio teste: Iamque indignanti nova frena receperat ore, Cum levis Aonias ungula fecit aquas. Nunc fruitur celo quod pennis ante petebat; Et nitidis stellis quinque decemque micat etc. Nunc his appositis, quid sensisse potuerint veteres, exquirendum est. Ego hunc equum famam rerum gestarum arbitror, cuius velocitas per cursum et volatum equi huius designatur. Qui ideo Neptuni et Gorgonis dicitur filius, quia ex gestis in mari et terra fama oriatur. Quod in templo Palladis conceptus sit, ideo fictum puto, quia ex discrete et consulte gestis recte fama oritur; ex fortuitis autem nemini iure fama debetur, ex temerarie factis potius debetur infamia. Quod huic equo pedes sint ferrei dictum puto, ut demonstretur quoniam in circumendo nunquam fame deficiant vires. Cornua vero apponuntur ei, ut famosorum comprehendatur elatio. Sic et anelitus igneus, ut gerulonum fervens dicendi desiderium cognoscatur. Eum Castalium effondisse fontem satis manifeste declarat, quia cupidine fame atque glorie temporalis a non nullis affectio ponitur omnis, ex qua quotiens optatum consequitur, totiens fons Castalius, id est, habundans dicendi materia oritur, que quoniam poetarum est, Musis ideo dicitur consecratus hic fons. Eum autem Bellorophontem et Perseum gessisse ad assumptas expeditiones, eo dictum dici potest, quia cupidine glorie in id delati sunt, quod egerunt. Seu, ut quidam volunt, ad id delati sunt navibus, quibus alatus equus erat insigne. Albericus peregrinam de hoc equo scribit opinionem ex Fulgentii fonte sumptam. Dicit enim eum dictum Pegasum a pege Grecum, quod Latine fontem sonat, eumque esse fluviorum omnium commune nomen, et hinc vult flumen, id est pege, equum esse Neptuni, id est ex Neptuno genitum, cum ex mari omnia nascantur flumina, et per alas velocitatem fluminum designari, et a pege vult pagos dici, quos veteres iuxta flumina semper ponere consueverant; et inde pagani quasi ex uno pege, id est fonte vel flumine potantes; et sic fontem quem dicimus a Pegaso pede factum, a Neptuno procedere sentiemus. Sed quid circa hunc equum et fontem sentiat Fulgentius, qui latissime scripsit, paucis apponendum est. Dicit ergo Pegasum ex Meduse sanguine nasci, eo quod in figura fame constitutus sit; nam cum virtus terrorem decidit famam generat, quem ideo volucrem dicit, quia, ut dictum est, et fama volucris sit. Fontem autem Musis ungula aperuisse ideo fingitur, quia Muse ad describendam heroum famam, aut antiquorum gesta, aut priorum dicta sequantur. Preterea dicit idem Fulgentius Pegasum interpretari eternum fontem, quod arbitror, quia fama egregiorum hominum indeficiens sit.

CAP. XXVIII. De Nictheo Neptuni XVIIII° filio, qui genuit Anthyopam et Nictiminem.

recensere

Nictheus, ut ait Lactantius, filius fuit Neptuni, et, ut Theodontius asserit, ex Cyleno filia Athlantis susceptus. Hunc dicit Lactantius Ethyopie fuisse regem, et Anthyopiam et Nictiminem filias habuisse, eumque secundum quosdam a Nictimine illecebri amore dilectum, cum qua cum opere nutricis concubuisset ignarus, scelere cognito, eam voluit, ni aufugisset, occidere. Alii vero contrarium dicunt, eum scilicet infauste Nictinimem dilexisse, eamque, cum illi vim vellet inferre, aufugisse. Quod is Neptuni filius fuerit possibile est, cum fere contemporaneus evo Neptuni hominis videatur. Si autem non sit, ea ratione Neptuni filius dici potest, qua dicuntur et ceteri.

CAP. XXIX. De Anthyopa Nycthei filia et matre Amphyonis et Zethi.

recensere

Anthyopam dicit Lactantius Nicthei regis fuisse filiam, cui Theodontius addit ex Amalthea Cretensi nynpha. Hanc, ut dicit Theodontius, Nictheus Lyceo Thebarum Egyptiarum regi dedit uxorem. Lactantius autem dicit eam vi ab Epapho Jovis filio stupratam. Alii dicunt a Jove. Quod cum sensisset Lyceus, ea abdicata, superinduxit Dyrcem. Que ab eo impetravit ut illam in carcerem poneret. Verum cum tempus partus advenisset, miseratione deorum fractis vinculis aufugit in Cytheronem, et Anphyonem Zethumque peperit, et exposuit. Quos cum pastores educassent et iam eis pubescentibus cognoscerentur a matre, ab eadem sui generis certiores facti Lycum occidere et Dyrcem indomito alligavere tauro, et matrem in suam dignitatem restituere. Hanc historiam abusio nominum implicuit, et quoniam in precedentibus ubi de Anphione latius dictum est, reiterare non curo.

CAP. XXX. De Nictimine filia Nicthei.

recensere

Nyctimen Nicthei regis et Almathee fuit filia. Hanc aiunt seu patrem amaverit, seu ab eo amata sit, dum illius arma fugeret, miseratione Minerve in avem sui nominis versam et in eius tutelam susceptam; cuius figmenti talis potest esse ratio: Nictiminem prudenti usam consilio, seu sui criminis, seu paterni verecundia, nunquam post scelus in lucem comparuit, et inde noctua dicta est. Quod in tutelam Minerve venerit ubi de Minerva explicata ratio est.

CAP. XXXI. De Yrceo XX° Neptuni filio.

recensere

Yrceus, ut Theodontius dicit et Paulus, filius fuit Neptuni ex Alcione filia Athlantis susceptus, ex quo nil aliud memini me legisse.

CAP. XXXII. De Pelya XXI° Neptuni filio, qui genuit filias et Acastum.

recensere

Pelyas filius fuit Neptuni et Tyro nynphe filie Salmonei regis Salamine, ut in Odissea satis extense describit Omerus. Dicit enim hanc consuevisse circa ripas Enyphei fluminis delectari; quam ob rem Neptunus, Enyphei sumpta forma, virginem cepit, et cum ea concubuit, et ex eo concubitu geminos genuit Pelyam scilicet, et Neleum. Tyro autem postea nupsit Crythio. Pelye autem apud Thesaliam regnanti, ut dicit Lactantius, ab oraculo responsum est: tunc illi propinquam mortem fore, cum eidem Neptuno patri sacrificanti aliquis pede nudo superveniret in sacris. Cui annua sacra peragenti supervenit Jason nepos altero pede nudus; celeranti enim ad sacrum in limo fluminis calciamentum retentum est. Quod cum vidisset Pelyas, oraculi memor, confestim non tantum sibi, sed filiis timens propter egregiam Jasonis virtutem, eidem Jasoni suasit, ut expeditionem in Colcos ad gloriam sui nominis consequendam assummeret, existimans, ut fama ferebatur, arduum nimis et difficile aureum vellus posse surripere, et sic eum facile periturum. Qui cum assumpsisset, et preter spem Pelye cum aureo vellere et Medea coniuge rediisset, eo itum est, ut opere Medee Pelyas a filiabus occideretur, filio Acasto superstite. Circa id quod fictum est, dicebat Leontius Pelyam Neptuni hominis fuisse filium, eumque secus Enypheum in specie iuvenis incole a Tyro dilecti, eam non resistentem atque similitudine forme deceptam oppressisse, et ex ea filios suscepisse duos.

CAP. XXXIII. De filiabus Pelye.

recensere

Filias Pelye regi fuisse satis constat, Ovidio inter alios recitante, que tamen illis fuerint nomina a nemine dictum comperio. He quidem, ut moris est filiarum, senectuti Pelye patris eorum compatientes ei astabant continue. Quas aiunt Medeam fraude decepisse, adeo ut earum pietas in patrem in scelestum verteretur facinus. Nam cum cerneret Medea senectutem Pelye, ut dicebat Leontius, Jasonis obstare imperio, ficto cum Jasone iurgio secessit ad illas, et diu de iniquitate Jasonis questa, in detrimentum eius dixit se iuventutem Pelye herbis restituere velle, ut paulo ante Ensoni restituerat, et sic credulis filiabus Pelye suasit, ut omnem sanguinem frigidum atque veterem ex tremulo Pelye senis corpore cultris exhaurirent, ut novum atque floridum venis posset immittere. Quod cum fecissent puelle, expirassetque Pelya, ad Jasonem rediit Medea. Dicit Theodontius inter Pelyam et filias a Medea seminatam zizaniam, et ob eam puellas ferro in senem patrem insurrexisse, et illum occidisse.

CAP. XXXIV. De Acasto Pelye filio.

recensere

Acastus, teste Seneca poeta in tragedia Medee, Pelye fuit filius; dicit enim sic: Terrore pavidum, quippe te pene expetit Letoque Acastus regna Tessalica obtinens. Senio trementem debili atque evo gravem Patrem peremptum queritur et cesi senis Discissa membra, cum dolo capte tuo Pie sorores impium auderent nephas etc. Verba sunt Creontis ad Medeam.

CAP. XXXV. De Neleo XXII° Neptuni filio, qui genuit Nestorem, Periclimenonem, Cromium et Pyro puellam.

recensere

Neleus Neptuni filius ex Tyro, ut supra ubi de Pelya monstratum est. Qui, ut scribit Omerus, a Pelya fratre pulsus ex Thesalia Pylon condidit, et ibidem habitavit deorum cultor. Huic fuit coniunx Cloris Anphyonis Orcomeni regis filia, ex qua, ut idem dicit Omerus, suscepit Nestorem, Periclimenonem, Cromium, et Pyro feminam, et alios usque in XII, sed eorum nomina non habemus.

CAP. XXXVI. De Nestore Nelei filio, qui genuit Anthilocum, Pysistratum, Trasymedem, Echephronem, Stratium, Perseum, Aritum et Polycastim feminam.

recensere

Nestor filius fuit Nelei ex Clori coniuge, ut dictum est. Cui XII fuere fratres, ut testatur Ovidius dicens: Bis sex Neleides fuimus, conspecta iuventus etc. Fuit enim homo hic etate longevus, ut ipsemet tempore Troiani belli fatetur apud Ovidium dicens: Spectatorem operum multorum reddere, vixi Annos bis centum, nunc tercia vivitur etas etc. Bellicosus preterea fuit; nam inter alia, vivente adhuc patre, eo existente iuvenculo, bellum adversus Epyos gessit, et multos in pugna peremit, Omero teste in Yliade. Postea vero cum Theseo in nuptiis Perythoi fuit in certamine adversus Centauros. Et, ut de reliquis taceam, cum Grecis apud Troiam arma senex gessit, et sepe Troianis obvius fuit in pugna. Fuit insuper facundia celebris adeo, ut sepe principum mitigaret iras et in concordiam discordes reduceret. Huic Euridices filia Clymenii, ut dicit Omerus, coniunx fuit, ex qua septem filios et filiam unam suscepisse idem testatur Omerus. Quo tamen fine subtractus sit, legisse non memini.

CAP. XXXVII. De Anthiloco Nestoris filio.

recensere

Anthilocus filius fuit Nestoris et Euridicis, ut apparet per Omerum in Odissea, qui scribit Pysistratum Nestoris filium in domo Menelai apud Lacedemoniam mortem eius flentem. Nam secutus patrem ad Troianum bellum, ibidem in pugna, dum viriliter ageret, a Mennone Aurore filio occisus est.

CAP. XXXVIII. De Pysistrato Nestoris filio.

recensere

Pysistratus filius fuit Nestoris et Euridicis. Hunc autem Nestor dedit in socium Thelemaco Ulixis filio, volenti ire Lacedemoniam, interrogaturus Menelaum, nunquid aliquid de Ulixe patre sciret.

CAP. XXXIX. De Trasymede Nestoris filio.

recensere

Trasymedes Nestoris fuit filius et Euridicis, quem secum Nestor, ut testatur Omerus, duxit in Troianum bellum.

CAP. XL. De Echephrone, Stratio, Perseo et Aritho filiis Nestoris.

recensere

Echephron, Stratios, Perseus et Arithos filii fuere Nestoris et Euridicis. Quos ideo in unum iunxi, quia nil particulare de aliquo eorum legerim.

CAP. XLI. De Polycaste Nestoris filia.

recensere

Polycastis filia fuit Nestoris et Euridicis, iunior ex filiabus Nestoris, Omero teste, et sic apparet eum alias habuisse, quarum ego nomina non cognovi, nec de ista aliud audivi.

CAP. XLII. De Periclimenone Nelei filio.

recensere

Periclimenon Nelei filius fuit et Cloris, ut Ovidius testatur, affirmans huic a Neptuno avo concessum, ut posset se in quas vellet transformare figuras. Ex quo factum est, quod cum Hercules in ultionem Epyorum adversus Messanos atque Pylios et Elypios acri dimicaret pugna, hic forte occisorum fratrum dolore commotus, in avem versus, Herculem uncis pedibus infestaret plurimum, et ut Hercules illum volitantem sagicta interemeret. Hunc vertibilem in quam vellet formam, nil aliud intelligo quam eius membrorum agilitatem, qua tanquam cervus saltabat, currebatque uti volasset avis et huiusmodi faciebat. Eum autem volitantem occisum credo volucri cursu fugientem.

CAP. XLIII. De Cromio Nelei filio.

recensere

Cromius Nelei fuit filius et Cloris, ut etiam affirmat Omerus. Qui quidem ea in pugna, quam Pylii et Messeni adversum Herculem gesserunt, cum decem fratribus suis occisus est, ut satis etiam demonstrat Ovidius in maiori volumine.

CAP. XLIV. De Pyro Nelei filia et Biantis coniuge.

recensere

Pyro virgo Nelei et Cloris filia fuit, ut in Odissea scribit Omerus. Hec, ut idem asserit, adeo formosa fuit, ut illius fere omnes Grecorum nobiles optarent coniugium, eamque Neleo postularent. Qui nulli illam iungere voluit, ni sponderet ab Yphiclo matris Nelei patruo boves auferre, quos detinebat et dare negabat. Et cum nemo sponsionem hanc facere auderet, Melampus, vates ea tempestate clarus, Bye fratri suo ostendit post tempus fieri posse, ut ab Yphiclo deducerentur boves quos pascebat Neleus, suasitque illi sponsionem, ut tam spectabilis virginis coniugium consequeretur. Byas autem, fratri credens, spopondit Neleo quod petebat; et dum circa recuperationem boum conaretur, Yphicli iussu captus et carceratus est. Post tempus autem dimissus boves reduxit, et Pyro habuit in uxorem. Hec fere in textu Omeri continentur. Ultra quem dicebat Leontius, quod cum Byas per annum in carcere servaretur, sensit trabes domus vermes fecisse, quos vulgo dicimus tarmos, concepitque ob viciatas trabes secuturam ruinam; quam cum prenuntiasset Yphiclo, meruit libertatem. Tandem cum interrogasset Yphiclus, filios non procreans, quid ad procreandos esset agendum, suasit illi, ut serpentis potaret venenum. Quo facto concepit uxor Yphicli et filium in tempore peperit. Quo beneficio ab Yphiclo illi restituti sunt boves. Quibus deductis, ut dictum est, Pyro deduxit uxorem, que illi peperit Anthyphatim et Manthyonem.

CAP. XLV. De Cygno XXIII° Neptuni filio.

recensere

Cignus filius fuit Neptuni, ut affirmat Ovidius: Jam leto proles Neptunia Cignus Mille viros dederat etc. Hic, ut idem dicit Ovidius, habuerat a patre ut ferro invulnerabilis esset, qua commoditate audax factus Troianis auxiliator, multis ex Grecis cesis, adversus Achillem inivit certamen. Qui cum illum gloriantem se cerneret, quod ferro vulnerari non posset, sumpto ingenti lapide in eum fessum atque iam crebris ictibus attonitum iecit. Cignus autem gravi impulsus ictu cecidit, quem confestim Achilles occupavit, et genu pectus eius premens, et manibus guttur in mortem ire coegit. Qui evestigio a patre in avem sui nominis mutatus, arma reliquit Achilli. Horum figmentorum talis expositio esse potest. Neptuni filius dictus est Cignus forsan ob candorem cutis et membrorum agilitatem, cum hi qui humidi sunt complexione, que a Neptuno humiditatis patre procedit, colore sint candidi, et ut pluma molles cute, cui humiditati si proportione debita immixtus sit calor, hi tales optima membrorum agilitate fruuntur; ex quo fit, ut docti in evitandis ictibus, ut quosdam vidimus, ferro feriri nequeant, et ut lassitudine vincantur necesse est, si sit qui tales superare velit. Quod autem avis factus sit sui nominis, intelligendum, quod eo mortuo nil de eo apud mortales superfuerit preter volatile nomen.

CAP. XLVI. De Grisaore XXIIII° Neptuni filio.

recensere

Grisaor, ut in libro De originibus rerum affirmat Rabanus, Neptuni fuit filius, nec de eo amplius.

CAP. XLVII. De Otho XXV° et Ephyalte XXVI° Neptunni filiis.

recensere

Othus et Ephyaltes, ut asserit Servius, filii fuerunt Neptuni ex Yphimedia Aloy Tytanis coniuge, quam idem Neptunus oppressit, ut in Odissea testatur Omerus. Hanc tamen Yphimediam Paulus vocat Electrionem, Theodontius autem Epymeidam. Hi autem quoniam ex uxore Aloy nati sunt, ut plurimum Aloyde appellantur, sicut et sepe Herculem a victrico Anphytrioniadem appellamus. Hi quidem VIIII digitis singulis mensibus crescere videbantur; quam ob rem parvo in tempore mole ingentis corporis mirabiles facti sunt. Dicit enim Omerus his ideo tam grande incrementum fuisse, eo quod a terra nutrirentur, eosque non amplius VIIII annis vixisse, et, eorum designans magnitudinem, dicit novem brachiorum amplitudinem habuisse, longitudinem vero VIIII passuum. His insuper dicit Omerus in Yliade bellum fuisse adversus Martem, eumque ab eis captum atque catenis vincitum et in carceribus XIII mensibus detentum, et ni Juno Mercurio iniunxisset, ut pro liberationem eius ageret, in carceribus defecisset. Qui Mercurius clam eum rapuit, et sic liberatus est. Quod Claudianus tangit ubi De laudibus Stilliconis, dum dicit: Cum gemini fratres genuit quos asper Alous Martem subdiderint vinclis etc. Hi preter ea ab Aloo victrico in gigomantiam, cum ipse gravatus senio ire non posset, missi sunt. Qui ibidem, ut quibusdam placet, cum reliquis a Jove fulminati periere, et Ephyalti Ethna mons superimpositus, Otho autem mons quidam Cretensis. Alii vero dicunt, inter quos Omerus, eos ob magnitudinem corporis ausos montes montibus imponere celumque affectare; sed, ut in Odissea dicit Omerus, imberbes adhuc ab Apolline sagictis occisos. Quos Virgilius dicit apud Inferos detrusos, aiens: Hic et Aloydas geminos immania vidi Corpora, qui manibus magnum rescindere celum Aggressi superisque Jovem detrudere regnis etc. His predictis, fictionum sensus aperiendus est. Dicebat autem Barlaam hos duos fuisse fratres ingentis potentie Aloy filios, sed ideo Neptuni dictos, quia preter mensuram omnem humanorum corporum excreverant, quod ad Neptunum spectare volunt ingentia producere corpora, eosque tantum VIIII annis regnasse; et ideo a Terra nutritos dicunt, quia maximos proventus ex his que possidebant assumerent, et adversus Jovem, in Olympo monte habitantem, bellum secundum hystorias habuisse, et in eo bello iuvenes defecisse egritudine pestifera ambo, et hinc sumptum eos ab Apolline sagictis occisos. Alii vero dicunt hos cum Saturno adversus Jovem fuisse, et non nullas arces extullisse, et ultimo viribus Jovis quando in Flegra pugnatum est, cum aliis multis cesos. De captivo Marte nil repperi. Arbitror ego sic explicari posse. Martem insignem aliquem fuisse virum militari disciplina instructum, et bellicosum atque robustum, horum hostem, qui et si potens esset, tamen ut sepe contingit maiores succumbere, et obtinere minores, ab eis captus et carceratus est; et cum liberationi eius nullus adinveniretur modus, Mercurius, id est fraus, quia furum deus, qui clam et fraude furantur, Junone iniungente, id est pecunia, qua forte corrupti custodes, astutia Mercurii Mars liberatus est.

CAP. XLVIII. De Egeo XXVII° Neptuni filio, qui genuit Theseum et Medum.

recensere

Egeus Athenarum rex, filius fuit Neptuni, Theodontio affirmante, et marinus deus. Huic, dicit Paulus, due fuere coniuges, quarum prima dicta est Ethra filia Pycthei regis <Trohezenis>, ex qua Theseum suscepit. Secunda, ut testatur Ovidius, fuit Medea profuga, quam a Jasone repudiatam atque fugientem, non solum suscepit hospitio, sed illam etiam sibi matrimonio copulavit, et ex ea, ut placet Justino, Medum filium suscepit. Successit quidem in regno Pandioni regi, quem Theodontius secundum veritatem dicit eius fuisse patrem, et, eo regnante, multa incommoda Atheniensibus evenere. Nam inter alia bellum Mynois regis Cretensium, quod in vindictam Androgei filii sui indigne occisi moverat, diu tulere; ultimo cum succubuissent, in has a Mynoe deducti sunt leges, ut, scilicet annis singulis, VII nobiles iuvenes ad Mynotaurum Cretam mitterentur. Qui tribus annis forte missi sunt, quarto autem sors cecidit in Theseum, qui maximo Egei patris dolore navem conscendit iturus, et cum omnia navigii ornamenta nigra essent, et navis velum, habuit in mandatis a patre, ut si contingeret in agendis eum felicem obtinere exitum, rediens navi album imponeret velum, amoto nigro, ut a longe fortunium suum nosceret. Theseus autem Adryane consilio victor, mandatorum immemor, non amoto nigro velo, redibat. Egeus excelsa turri prospectans, nigrum videns velum, Theseum mortuum arbitratus, ex turri se deiecit in mare, et mortuus ab Atheniensibus liberatis et Neptuni filius et maris deus in solatium Thesei consecratus est.

CAP. XLIX. De Theseo Egei filio, qui genuit Ypolitum, Demophontem et Anthigonum.

recensere

Theseus inclitus Athenarum rex fuit Egei regis filius et Ethre. Ingentis atque generosi animi iuvenis plura memoratu digna peregit, adeo ut inter Hercules plurimos nominetur unus. Hic quidem ante alia cum Hercule ab Euristeo misso adversus Amazones expeditionem suscepit, ut dicit Iustinus, et cum multas occidissent atque cepissent, cepere inter alias Menalippem atque Ypolitem Anthyope regine sorores. Sed Hercules pro armis regine Menalippem sorori restituit. Theseus vero Ypolitem, que sibi in sortem prede contigerat, sumpsit uxorem, ex qua Ypolitum filium suscepit. Preterea ingenti virtute, ut refert Statius, Creontis Thebani regis superbum retudit imperium, egitque que prohibebat officia funeralia, possent occisis in bello regibus exhiberi. Et taurum, ab Euristeo Attice terre immissum cuncta vastantem, apud Marathonem interfecit. Sic Scyronem latronem hospites suos, dum resideret in scopulo, aut lavare sibi pedes, aut se adorare cogentem, eosque incautos precipitantem in mare. Et Procustem eque latronem super Cephyso flumine habitantem, et nocte suos hospites trucidantem, superavit atque occidit. Helenam insuper Castoris atque Pollucis sororem virginem, celestis pulchritudinis insignem, in palestra ludentem rapuit. Minotaurum interemit et Athenas a turpi servitio liberavit. Adrianam atque Phedram Mynois filias patri surripuit, et Adriana relicta, Phedram sibi coniugio copulavit, ex qua quosdam filios suscepit. Athenienses per diversa passim vagantes in patriam revocavit, et in formam civium sparsos agresteque reduxit. Et, ut placet Plinio ubi De hystoria naturali, primus federa adinvenit. Adversus Centauros, in nuptiis Perythoi amici sui, egregie pugnavit, eosque superavit, illique comes ad Inferos usque ad rapiendam Proserpinam ivit, sed minus feliciter ex hoc illi successit; nam Perythoo a Tricerbero Orci cane trucidato, mortis ipse in periculo fuit, ni forte supervenisset Hercules, qui illum a discrimine liberavit et reduxit ad superos. Et Athenas rediens coniugem querulam accusantemque falso de stupri interpellatione Ypolitum comperit, quem fugavit, et quantum in eo fuit occidit. Postremo iam senex a civibus suis pulsus, exul apud Schyrum minorem insulam diem clausit, cum annis XXVIIII Atheniensibus imperasset. Has eius laudes fere omnes Ovidius paucis testatur carminibus, ubi dicit: Ingenium faciente canunt: te, maxime Theseu, et infra per undecim versus.

CAP. L. De Ypolito Thesei filio, qui genuit Virbium.

recensere

Ypolitus Thesei et Ypolites Amazonis fuit filius. Hic cum venationibus, celibem vitam ducens, vacaret, et omnino constanti animo mulieres sperneret, a Phedra noverca, absente Theseo, amatus est, desiderio cuius, cum obtemperare noluisset, Theseo redeunti ab ea accusatus est. Qui, in furorem versus, filii necem optavit. Verum Ypolitus timens, conscenso curru, fugam cepit. Quo fugiente, fortuitu phoce, que in litus exiverant, audientes equorum strepitum, dum sese in mare fugientes precipitant, equos exterruere Ypoliti. Qui per scopulos adversus eius imperium viresque currum trahentes, atque vi eius conpagem dissolventes omnem, infelicem iuvenem loris implicitum adeo per abrupta traxere, ut pro mortuo a circumvicinis collectus sit. Esto poete omnes, et signanter Seneca in tragedia eiusdem Ypoliti, laceratum atque discerptum omnem asserant et occisum. Qui tandem opere atque subsidio Esculapii, quasi ab Inferis in sanitatem pristinam non absque longo labore revocatus est. Que quidem testatur Virgilius dicens: Namque ferunt fama Ypolitum, postquam arte noverce Occiderit patriasque explerit sanguine penas Turbatis distractus equis, ad sydera rursus Etherea et superas celi venisse sub auras, Peoniis revocatum herbis et amore Diane etc. Constat igitur ex eventu fabule locum datum, Theseum scilicet a patre habuisse, ut ter posset optare quod vellet, et quia nunc filium optasset occidi, phocas a patre emissas in litus. Ypolitus autem ne terciam patris experiretur iram, qui ante Ypolitem matrem eius occiderat, et nunc eo inaudito eum querebat in penam, Atticam terram liquit et in Ytaliam venit, haud longe a loco, ubi postea condita Roma, et, mutato nomine, se Virbium appellari iussit, quia bis vir fuisset, semel ante eventum, et iterum postquam beneficio Esculapii in vitam videbatur revocatus; et ideo dicit Virgilius: At Trivia Ypolitum secretis alma recondit Sedibus, et nynphe Egerie nemorique relegat, Solus ubi in silvis Ytalis ignobilis evum <Exigeret>, versoque <ubi>, nomine Virbius esset etc. Ibi autem dicit Theodontius oppidum construxit, quod ex nomine sumpte coniugis Ariciam appellavit. Dicit preterea idem Theodontius falsum esse Ypolitum celibem vitam egisse, quin imo secreto amore Ariciam nobilem Attice regionis feminam adamavit, quam Dianam, eo quod venationibus vacaret, vocabat et se Dianam colere asserebat, et opere huius Aricie factum dicit, ut ab Esculapio sanaretur, cum mortuum illum arbitraretur Theseus.

CAP. LI. De Virbio Ypoliti filio.

recensere

Virbius filius fuit Ypoliti et Aricie, post Ypoliti fugam ex Actica susceptus. Qui cum adolevisset, Enea Ylione deleto in Ytaliam veniente, a patre missus est in subsidium Turni, prout describit Virgilius: Ibat et Ypoliti proles pulcherrima bello Virbius, insignem quem mater Aricia misit, Eductum, Egerie lucis etc. De eo autem nil aliud habemus.

CAP. LII. De Demophonte Thesei filio.

recensere

Demophon, ut Theodontius asserit, filius fuit Thesei ex Phedra. Hic quidem cum ceteris Grecis in bellum Troianum ivit. Ylione autem deiecto, dum rediret in patriam, tempestate in Traciam delatus, a Phillide Ligurgi regis filia hospitio et lecto susceptus est. Et cum aliquandiu secum fuisset, audito quod Mnesteus Athenarum rex, agitatus procellis, et nausea vexatus maris, appulisset ad insulam Melos, et ibidem clausisset diem, regni cupidine tractus, impetrata per tempusculum licentia a Phyllide, resarcitis navibus, Athenas rediit, et post XXIIII annum paterni exilii, ut dicit Justinus, Athenarum regnum assumpsit, neque de reditu curavit ad Phyllidem; et cum annis XXXIII regnasset, mortuus est. Cui successit Osyntes; utrum hic eius fuerit filius incertum habeo.

CAP. LIII. De Anthigono Thesei filio.

recensere

Anthygonus, ut dicit Theodontius, filius fuit Thesei et Phedre, et, ut dicit Barlaam, natu maior Demophonte, et post fugatum ab Atheniensibus patrem fere adhuc pubes ab Atheniensibus assumptus, et rex factus Mnesteusque vocatus. Qui Troiam vadens, non satis de ingenio Demophontis fidens, eum secum traxit. Hic rediens tempestate actus nimia apud insulam Melos expiravit.

CAP. LIV. De Medo Egei regis filio.

recensere

Medus, ut Justinus tradit, Egei regis Athenarum et Medee fuit filius. Quam, idem Justinus dicit, cum privignum vidisset adultum, ab Egeo per divortium discessisse, et Colcos cum Medo filio abiisse. Ovidius autem dicit, ob paratum Theseo venenum, ut ubi supra de ea, eam aufugisse. Aiunt insuper aliqui eam Jasonis in gratiam rediisse, et cum eo e Thesalia pulso in Colcos rediisse, et hunc Medum inde ivisse in Asyam atque viribus plura sibi subegisse regna, sed eam tenuisse partem, quam Mediam appellamus, et de suo seu matris nomine nuncupasse.

CAP. LV. De Onchesto XXVIII° Neptumni filio, qui genuit Megareum.

recensere

Onchestus, secundum Lactantium, filius fuit Neptuni. Quem Servius et Lactantius dicunt Onchestam civitatem propinquam promontorio Micalesso constituisse, et suo nomine appellasse. Nec de eo aliud, preter quod Megareum filium genuerit, legi.

CAP. LVI. De Megareo filio Onchesti, qui genuit Yppomenem.

recensere

Megareo filius fuit Onchesti, ut liquido testatur Ovidius, loquente sic Yppomene: Namque michi genitor Megareus Onchestis illi Est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum etc.

CAP. LVII. De Yppomene Megarei filio.

recensere

Yppomenem Megarei fuisse filium satis ostensum est. De hoc Ovidius talem refert fabulam: Erat in Sciro civitate Athalas Cenei filia seu Jasii, virgo insignis pulchritudinis et pernicissime velocitatis. Que ut plurimum deorum monitu habitabat in silvis. Hec cum a multis in coniugem peteretur, legem apposuit, ut scilicet cursus certamine peteretur, et, si qui superarentur ab ea, morte multarentur, victor autem eius potiretur connubio. Et cum iam plures magis audaces quam felices superati tam severa lege damnati essent, Yppomenes, ea nondum visa, talium ridebat stultitiam. Tandem cum casu contingeret, ut illam videret, miratus roseam faciem, sydereos oculos, os cinnameum, auream cesariem, pectus protensum, corpusque glabellum, et gestus placidos, confestim eius in ardorem incidit, qui ante damnaverat alios, nec dubitavit eius postulare coniugium, et severe legis subire discrimen. Virgo, autem, eius etati et formositati compassa, primo renuit, deinde sollecitata annuit. Yppomanes Veneris imploravit auxilium, que illi tulit ex viridario Hesperidum tria aurea mala, eumque docuit malorum usum. Porro cum cursum expediti intrassent, anteiretque virgo, iuvenis predoctus evestigio, vidente virgine, unum ex malis proiecit, fulgore cuius capta puella gradum collectura prevertit; et cum evolasset interim iuvenis, illa prestantior facile anteivit. Ille secundum eiecit, quod, dum illa collectura moratur, ille stadium arripit volucer. Sane illa pernici velocitate malo collecto parva mora currentem preterit. Ast ille, cum iam meta cursus esset propinqua, tercium proiecit, quo detenta virgo, antequam volucris evolasse potuerit, tenebat Yppomenes terminum. Quam ob causam superata virgo, eius in coniugium venit. Cum qua dum letus in patriam abiret Yppomenes, fervoris impatiens, et suscepti a Venere muneris immemor, in lucum Cybeles illam deduxit, et ibi cum ea concubuit. Ex quo seu Veneris, seu matris deum indignatione, factum sit, amantes in leones versi sunt, et currui Cybelis additi. Qua sub fictione talis potest sensus abscondi. Primo mulierum si qua est obstinata duricies, auro et muneribus frangi posse, cum natura auri omnes et cupide et tenacissime sint mulieres. In leones autem ideo conversi dicuntur, quia in nemus Cybeles coiverunt, id est in deliciis mundanis habundaverunt, et ob id elati sunt, et sic in leones versi, quoniam leones superba sint animalia, et ideo versa vice currui Cybelis applicati sunt, id est in processu a rerum natura edocti, quoniam terrenis legibus omnes simus obnoxii, quia terrei vivimus, et quantumcunque superbientes, postremo in terram reducimur.

CAP. LVIII. De Pelasgo XXVIIII° Neptunni filio.

recensere

Pelasgus, ut dicit Theodontius, filius fuit Neptuni. Ysidorus vero, ubi De ethymologiis, eum Jovis et Larisse filium dicit. Sane quoniam ex compertis apparet Theodontium talium solertissimum indagatorem fuisse, plus illi in talibus prestandum fidei ratus sum, et ideo Neptuni, non Jovis posui filium. Hic autem ea in parte Grecie regnavit, que postea ab Arcade Calistonis filio Arcadia dicta est, et ab eo denominata Pelasgia. Dicebat Leontius et in Asya esse Pelasgos, eosque adversus Grecos favisse Troianis, ut in Yliade testatur Omerus. Verum hi Pelasgi a Pelasga muliere Greca nomen sortiti sunt, quam aiunt ex Pelasgiis cum copiis in Asyam transmeasse et civitatem condidisse, et de suo nomine Pelasgiam nuncupasse, et inde Pelasgii, qui secus Lyciam sunt, appellati. Alii contrarium tenent Pelasgum regem fuisse in Asya, et ab eo Pelasgos et inde mulierem Pelasgam, ubi postea fuere Pelasgi, in Greciam ex Asya transfretasse, et ibidem occupata regione nomen imposuisse Pelasgis.

CAP. LIX. De Nauplio XXX° Neptunni filio, qui genuit Palamedem.

recensere

Nauplius Neptuni et Amimonis filie Danai regis filius fuit, ut testatur Lactantius, qui de eius origine fabulam recitat talem: Amimone Danai filia, dum studiose in silvis iaculo exercitaretur, minus advertens percussit Satyrum; quam cum vellet Satyrus violare, illa Neptuni imploravit auxilium. Neptunus autem, fugato Satyro, ipse eam compressit, ex quo compressu Nauplium suscepit. Hunc Nauplium apud Euboeam regnasse constat, et eius aiunt fuisse filium Palamedem, Grecorum factione occisum apud Troiam. Quod cum egerrime ferret Nauplius, nec ad ultionem suppeterent vires, ad ingenium versus, stantibus apud Troiam Grecis, ut erat senex cepit omnem Greciam circumire, et regias intrare Grecorum principum, et ibi quibus poterat suasionibus, coniuges eorum in adulterium cum quibuscunque poterat trahere, arbitratus ex hoc in reditu Grecorum seditiones exorturas plures, eisque agentibus Grecos in suum sanguinem ruituros, et sic dum se invicem trucidarentur, immerito trucidati Palamedis mortem suis occisionibus expiarent. Creditumque est, ut Leontius asserebat, opere suo Clitemestram in amplexus Egysti venisse, ex quo Agamenon postea interemptus, et inde Egystus et Clitemestra. Sic et Egyaleam Dyomedis coniugem in Cyllibari Steleni filii concubitus, et ut de reliquis taceam, conatur Lycophron inclitam Penelopis famam Nauplii consiliis maculare, volens eam cum uno e procatoribus suis non nullas insomnes noctes egisse. Preterea inplacabilem senem aiunt tam ferventi animo vindictam optasse, ut redeuntibus Grecis, Ylione consumpto, in patriam, et acri atque turpi tempestate agitatis, Caphareum conscendisse montem, et nocte accensa face, quasi in portum salubrem periclitantes acciret, in letiferos scopulos salutis avidos evocasse, et multis hoc facinore exitii extitisse causa; unde Virgilius: Sidus et Euboice cautes ultorque Caphareus etc. Amoti autem Satyri et oppresse Amimonis a Neptuno assignat Barlaam paucis verbis rationem, dicens: Satyrum virginis fuisse pedagogum, Neptunum autem Lerneum quendam Egyptium insignem, cuius primo Amimone pellex fuit quam coniunx, et ab eo Lerneum fontem denominatum atque provinciam.

CAP. LX. De Palamede Nauplii filio.

recensere

Palamedes Nauplii fuit filius. Qui, cum esset una cum Grecis circa Troiam, et hi adversus Agamenonis imperium insurrexissent, seditione dolosa Agamenoni potestate subtracta, loco eius dux belli factus est. Huic enim cum Ulixe simultates erant, ut dicit Servius, eo quod Ulixes, insania ficta, conatus esset in bellum Troianum non ire, et ad eam simulandam, vinctis aratro dissimilibus animalibus, salem serebat. Cui ante aratrum ad experientiam summendam insanie, Palamedes apposuit Thelemacum puerum; quem cum vidisset Ulixes, illico suspendit aratrum. Preterea cum in Traciam frumentatum ivisset, et nil portasset, seque non comperisse diceret, Palamedes vadens reportavit affatim. Quibus indignatus Ulixes egre patiebatur illius gloriam. Quam ob rem dolo eius factum est, ut a servis Palamedis satis grande pondus auri infoderetur sub tabernoculo eius, et inde, nuntiis subornatis habitis cum fictitiis licteris, in consilio Grecorum Palamedem accusavit, quia cum Priamo de deditione Grecorum haberet tractatum, eumque auro esse corruptum, et ad evidentiam proditionis incepte iussit eius in tabernaculo fodi, quasi, si ibidem comperiretur aurum, licteris esset exhibenda fides et nuntiis. Quam ob rem auro comperto, quod ipsemet infodi fecerat, Ulixis accusatio vera credita est, et Palamedes tanquam noxius lapidibus est obrutus.

CAP. LXI. De Celeno XXXIa, Aello XXXIIa et Occipite XXXIIIa Arpiis filiabus Neptunni.

recensere

Celeno, Aello et Occipite arpye tres fuere, secundum Servium, Neptuni et Terre filie. Alii vero dicunt Taumantis et Eletre. Harum formam describit Virgilius, dicens: Tristius haud illis monstrum nec sevior ulla Pestis et ira deum, Stigiis sese extulit undis. Virginei volucrum vultus, fedissima ventris Proluvies, unceque manus et pallida semper Ora fame etc. Hic etiam describit in quibus habitent locis et unde venerint, dum dicit: Accipiunt Strophades Graio stant nomine dicte Insule Yonio in magno, quas dira Celeno Arpyeque colunt alie, Phyneia postquam Clausa domus mensasque metu liquere priores etc. Ex his a Servio fabula recitatur, que supra ubi de Zetho et Calay plene scripta est, et quid per illam etiam sentiendum sit, et similiter de his dicta sunt quedam, ubi de Alecto et aliis Furiis supra scripsimus, et ob id pauca hic dicenda supersunt. Vult igitur Servius eas ideo Neptuni et Terre filias dictas, quia in insulis habitent, que terree sunt, et tamen <mari> circumdate. Ego vero eas Neptuni filias puto, quia monstruose sint ut per Virgilii carmen patet. Arpye autem secundum Fulgentium ideo vocantur, quia arpe Grece, Latine rapere est; et ideo earum prima dicta est Aello, quasi aellonalon, quod est alienum concupiscere. Secunda vero Occipite, quod significat celeriter auferre. Tercia que Celeno nigrum sonat, per quod rapine occultatio summenda est. Et sic primo concupiscitur, secundo aufertur, tercio occultatur. Virgineos autem vultos ideo habere dicuntur, seu quia, ut dicit Fulgentius, sterilis sit rapina; cui ego addam quantum ad eum cui rapitur. Esto aliter putem. Fures quippe more suo placidos mitesque se in conspectu hominum exhibent, ut hac possint arte ignaros fallere. Uncas autem raptores habere manus expositione non indiget. Quod ora illis sint pallida, nil aliud vult pretendere, quam fames assidua, insatiabilis appetitus habendi, qua miseri et in rapinam proni auguntur continue. Fedissima ventris proluvies raptorum est, in quantum ut plurimum rapinarum turpis est exitus. Itur enim ex rapinis in ludum substantiarum consumptorem omnium et miseriarum patrem. Itur in luxuriam lasciviarum et ociorum marcentium matrem. Itur in gula crapularum et egritudinum cloacam turpissimam et damnosam. Arbitror quidem has ad pyrratas avarissimos atque immanes homines spectare, eo quod litora inhabitent. Addebat insuper dictis Arpyis Omerus Arpyam unam, quam Thyellam vocitat, et ex ea Zephyrum dicebat equos Achillis genuisse. Hanc dicebat Leontius venti impetum seu procellam interpretari, per quam etiam pyrratarum demonstratur velocitas ad rapinam.

CAP. LXII. De Sycano XXXIIII° Neptunni filio.

recensere

Sycanus, ut dicit Theodontius, antiquissimus rex fuit Sycilie et Neptuni filius, et ab eo insula, que antiquiori nomine dicebatur Trinacria, Sycania nuncupata est. De quo Solinus, ubi de Mirabilibus mundi, dicit: Sycanie diu ante Troiana bella Sycanus rex nomen dedit, advectus cum amplissima liberorum manu etc. Ex his nec nomen alicuius ad me pervenit. Dicit tamen Theodontius, huius Cererem fuisse coniugem et Proserpinam filiam, quam Jovis dixere poete.

CAP. LXIII. De Syculo XXXV° Neptunni filio.

recensere

Syculus rex fuit Sycilie et Neptuni filius, ut Solinus de Mirabilibus mundi testatur. Regnavit autem, ut dicit Theodontius, post Sycanum, et ab eo Sycilia denominata est. Paulus hunc dicit filium fuisse Corithi et Eletre, et Dardani fratrem. Neptuni filium dictum, eo quod ex Tuscia in Syciliam transfretasset, et multa rudes homines docuisset.

Genealogie deorum gentilium liber X esplicitaliBER