De fuga saeculi

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fuga saeculi
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 14

AmbMed.DeFuSa 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De fuga saeculi

417 CAPUT PRIMUM.

Hominem non posse terrenas illecebras et cupiditates fugere, nisi divinum adsit praesidium. Quot ille impedimenta a sensibus patiatur; quamque eum necesse sit tristia laetis anteponere, cum in his nihil nisi vanitas reperiatur. Tandem qui salvus esse velit, supra mundum ascendat, oportere. 1. Frequens nobis de effugiendo saeculo isto est sermo (Vid. S. August. lib. II contr. Jul. Pelag., cap. 8, et lib. contr. duas epist. Pel., cap. 11); atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus esset affectus. Sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum offusio mentem occupat; ut quod studeas vitare, hoc cogites, animoque volvas: quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti eam magis esse rem quam effectus testatur Propheta dicendo: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Ps. CXVIII, 36). Non enim in potestate nostra est cor nostrum, et nostrae cogitationes, quae improviso effusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia revocant, mundana inserunt, voluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt; ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus, ad terrena plerumque dejicimur.

2. Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine, ascensus in corde ejus (Psal. LXXXIII, 6). Beatus plane quem delectatio non revocat, quem non inclinat voluptas, qui ad inferiora non respicit; quod nec ipsius Lot uxor potuit evadere. 418 Quo admonitus exemplo Apostolus, posteriora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens festinabat ad bravium, et pervenire meruit; quia ante se Christum videbat, a quo ad justitiae vocabatur coronam. Sed pervenit ille qui se ipsum sibi abnegavit, ut Christum lucraretur. Denique non ipse vivebat, sed vivebat in eo Christus. 3. Nam quis inter tot passiones hujus corporis, inter tot illecebras hujus saeculi tutum atque intemeratum servare potest vestigium? Respexit oculus, et sensum mentis avertit: audivit auris, et intentionem inflexit: inhalavit odor, et cogitationem impedivit: os libavit, et crimen retulit: tactus contigit, et ignem adolevit. Intravit mors per fenestram, dixit Propheta (Jer. IX, 21). Fenestra tua est oculus tuus. Si videas mulierem ad concupiscendum, intravit mors: si audias sermones meretricios, intravit mors: si luxuria sensus tuos capiat, penetravit mors. Et ideo qui vult ascendere, non laeta saeculi, non amoena, non delectabilia, sed plena doloris et fletus sequatur; melius est enim ire in domum luctus, quam in domum gaudii. Denique nec Adam de paradiso descendisset, nisi delectatione deceptus esset. 4. Pulchre igitur David, qui periculosos hominis etiam ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum dicit, cui spes omnis in Dei nomine est (Psal. XXXIX, 5). Sic enim non respicit in vanitates, et insanias falsas, si semper in Christum intendat, semper Christum interioribus oculis aspiciat. Unde iterum ad ipsum conversus ait: Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Ps. CXVIII, 37). Vanitas circus est, quia nihil prodest: vanitas est equorum velocitas, quia mendax ad salutem est: vanitas theatrum est: vanitas ludus omnis: Omnia vanitas, inquit Ecclesiastes, quae in hoc saeculo sunt (Eccles. I, 2). Denique qui salvus esse vult, supra mundum ascendat, quaerat Verbum apud Deum, fugiat hunc mundum, terras relinquat. 419 Non enim potest percipere illud quod est, et est semper, nisi prius hinc fugerit. Unde et Dominus volens Patri Deo appropinquare, ad apostolos ait: Surgite eamus hinc (Joan. XIV, 31).

CAPUT II.

Saeculum fugiendum docet lex de civitatibus refugii, de quibus quatuor discutiuntur; primum, cur illae in sorte levitarum delectae: secundum, cur numero sex: tertium, cur earum tres ultra Jordanem, ac totidem in terra Chananaea: quartum, cur homicida mortem pontificis ibi jubeatur exspectare. Quae omnia diversis virtutibus accomodantur.

5. Docet te etiam lex fugiendum saeculum, Deum sequendum. Quid enim aliud docet, cum dicit: Disponetis vobis civitates ad refugium, et erunt vobis refugia, quo refugiat homicida omnis, qui percusserit animam invitus (Num. XXXV, 11)? Et infra: Sex civitates ad refugia erunt vobis, tres civitates dabitis trans Jordanem, et tres civitates dabitis in terra Chanaan (Ibid., 13 et 14)? Aperte quidem confugientibus hoc crimen homicidii refugia proposita sunt. Sed consideremus altius. Quatuor sunt quae admonent profundius esse spectanda arcana lectionis istius. Unum, qua ratione ex his civitatibus quae levitis in portionem sorte obvenerunt, sex civitates ad refugium datae sint homicidii crimine laborantibus, cur non etiam aliarum tribuum civitates ad hoc munus deputatae. Secundum, qua ratione sex numero; non enim otiose numerus hic praescriptus videtur neque plurium neque pauciorum civitatum. Tertium, cur tres ultra Jordanem civitates, et tres in regione Chananaea dispositae sint, quae refugio peccantibus forent. Quartum, cur dinumeratio et definitio temporis comprehensa sit, intra quod habitet homicida in civitate refugii, quoad moriatur sacerdos magnus, et post mortem sacerdotis magni revertatur homicida in civitatem habitationis suae (Ibid., 25). De singulis ergo oportet dicere, atque eo ordine quo proposuimus, quaesita absolvere. 6. Competenter itaque levitarum civitates datas ad refugium primo explicandum est. Congrue autem provisum liquet; quia levitae fugitantes sunt mundi hujus, ut placeant Deo, relinquant patriam, parentes, filios, omnem cognationem, ut adhaereant uni Deo. Denique et Abrahae dictum est: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1). Sed forte dicas: Levita non erat. Sed habebat in lumbis suis Levi, ut legimus ad Hebraeos scriptum (Hebr. VII, 10). Et Dominus levitis dicit, cum discipulis suis, hoc est, apostolis dicit: Si quis 420 vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Quamquam ad omnes jam dictum sit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem (I Petr. II, 9). Venit plenitudo, reliquiae cessarunt. Christus enim omnes vocavit, omnibus profecto patet, ut omnes sequantur, omnibus regnum propositum, et vita aeterna. 7. Ergo cui Deus portio est (12, quaest. 1, c. Cui portio), nihil debet curare nisi Deum, ne alterius impediatur necessitatis munere. Quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui, atque huic nostro officio decerpitur. Haec enim vera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum, et quaedam alienatio charissimorum; ut suis etiam se abneget, qui servire Deo gestit. Recte ergo fugaces fugacibus commendavit aeternae legis sanctio; ut qui hunc mundum obliti sunt, eos recipiant qui peccata sua condemnantes atque opera, oblivionem vitae superioris expetant, et saecularia quae gesserint, abolere desiderent. Fugitans igitur est suorum sacri altaris ejus minister. Unde Dominus quasi princeps sacerdotum, formam levitis in Evangelio dans suo dixit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48)? Hoc est, non agnosco matrem, non recognosco fratres, ignoro proximos. Mater mea et fratres mei ii sunt, qui audiunt verbum Dei, et faciunt (Ibid., 50). Solum ergo verbum Dei novit minister, cum eos novit in quibus operatur Verbum Dei. Et ideo exsul est mundi, fugitans corporis, fugitans passionum, abdicat se omnibus, ut solus remaneat, sicut Elias dixit: Et ego relictus sum solus (III Reg. XIX, 14). Sed non erat solus cum quo erat Christus. Et ipse Dominus relictus est solus: Sed non sum, inquit, solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). 8. Est etiam illa causa quia levitae ministri sunt Dei. Et ideo ipsorum civitates fugientibus homicidis per legem deputantur, quia ipsis jus est divina mandata exsequi circa eos qui crimen mortale admiserint. Nescit Ecclesia publicare leges suas. Novit ut Dominico sacerdos obediat imperatui. Audi Levitam dicentem: Tradidi hujusmodi hominem satanae in interitum carnis; ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5). Percussus igitur levitico gladio moriatur sensus carnis in nobis, ut vivat anima nostra. Nisi enim sensus carnis occiderit, nullus potest esse fructus vitae aeternae. 9. Sex autem civitatum refugia sunt, ita ut prima civitas sit cognitio Verbi, et ad imaginem ejus forma vivendi. Quicumque enim eam cognitionem fuerit ingressus, tutus a poena est, secundum quod et Dominus ait: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Et alibi: 421 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Haec est igitur civitas velut metropolis, cui adjacent aliae quinque civitates levitarum. Secunda civitas, consideratio divinae operationis, qua creatus est mundus. Tertia civitas, contemplatio potestatis regiae et majestatis aeternae. Quarta civitas, propitiationis divinae contuitus. Quinta civitas, legis divinae contemplatio, quae praecipit quid faciendum sit. Sexta quoque civitas, portio legis quae praescribit quid non faciendum sit. Quanta abundantia divinae misericordiae, quantae divitiae pietatis ejus, ut singulorum studia, fragilitatesque humanae conditionis considerans, quibus et inviti ac reluctantes ad culpam ducimur, et non voluntaria delicta victi illecebris frequenter committimus, diversa nobis refugia proponat, sex videlicet urbium; ut quo numero mundus formatus est, eodem numero adversus mundana vitia et saeculi hujus naufragia remedium provideretur. 10. Primum igitur remedium est, ut si cui boni propositi viro culpa irrepserit, is sine ulla comperendinatione, si perfectam velit habere securitatem, ad ipsam rerum omnium arcem properet, ubi Verbum est Dei in illo sinu patrio, id est, arcano ac recessu Dei, ubi est fons sapientiae, unde pro morte vitae aeternae hauriat potum immortalem. Secundum est remedium, ut qui non potest cognitionem boni illius praelibare, et tardior vel ingenio est, vel fidei comprehensione; quoniam veloci mentis vigore atque ingenii acumine ad cognitionis summa contenditur, saltem opera Domini consideret, atque ex his quae facta sunt, tanti contempletur operis auctorem; quoniam ex his bonis quae sunt in constitutione istius creaturae (bona enim valde sunt (Gen. I, 31), sicut Dominus dixit) bonum illud summum atque aeternum comprehenditur. Qui ordo rerum? Quae disciplina? Quae gratia? Nonne his quamvis tardum, ingenium diligere auctorem suum provocatur? Etenim si parentes, quia nos genuerunt, amamus: quanto magis diligere debemus creatorem parentum, auctoremque nostrum? Ergo operatoria virtus Dei etsi non videtur, tamen ex suis operibus aestimatur, operatoremque opera sua produnt, ut intelligatur qui non comprehenditur. Unde et Dominus ait: Si mihi non creditis: vel operibus credite (Joan., X, 38). Bona igitur etiam haec civitas ad refugium, quae aedificatoris sui testificatur gratiam, et affectum nostrum excitat, ut ejus simus cupidiores, qui tantam nobis fabricae hujus videatur contulisse pulchritudinem. Tertius ordo est regalis potestatis contemplatio, ut subjiciamur regi, si non deferimus honorem tamquam parenti. Metu enim praesidentis plerumque fit obediens potestati, qui est salutis ingratus; ut necessitatem sobrietatis agnoscat, qui noluit ac nequivit gratiam pietatis agnoscere. Corrigit ergo necessitas, quem pietas provocare debuerat. 11. Hae sunt tres civitates trans Jordanem, perfectiori prudentiae ad refugium datae; ut primo culpam fugiamus inductione animi, conformes ad imaginem Dei. Ita enim creati sumus, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Haec ergo primae illius civitatis 422 lex est. Deinde si per fragilitatem carnis et mundi illecebras ita mentem nostram formare non possumus, reverentia paternae generationis et sedulitate prolis peccatum levemus. Charitas enim multitudinem peccatorum operit. Qui ergo ad imaginem Dei esse non potuerit, sit ad plenitudinem charitatis. Illa civitas culpam excludit, haec solvit. Haec denique lex secundae civitatis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut., VI, 5). Sed si rursus angusti animi et minuti sunt, qui abundantiam charitatis et gratiam recipere non possunt, habes tertiam civitatem; ut divinae potestatis formido te sobrium faciat, et inflectat metus. Et haec lex tertia: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Ibid., 13). Hae igitur praecipuae virtutes, et ideo paucorum non plurium, supra Jordanem positae; ut exprimas quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores quasi subditus regem. 12. Qui autem Jordanem transierint, Jordanis autem descensio eorum dicitur: qui descenderint ergo ex illis superioribus virtutibus ad haec inferiora, id est, in quibus integritas, charitas, humilitas vacillaverit, habent propiora homini refugia quae petant; ut qui obnoxii delictis, et inflexi vitiis sunt non voluntariis, sperent Dominum sibi reconciliari posse, si veniam petant; sperent posse se corrigi, si praecepta sequantur coelestium Testamentorum, quibus aut informamur ad innocentiam, aut revocamur a culpa. Hae igitur intra Jordanem civitates sequentes sunt, ut propitiemus nobis Deum, sequamur quae jubet, vitemus quae prohibet. Sit ergo propitiandae divinitatis ambitio, sequendae praeceptionis obeditio, interdictae praevaricationis cautio, quibus propitiatoriam Dei misericordiam, et nomotheticen ejus providentiam vel institutorum obsequio, vel interdictorum declinatione veneremur. 13. Quartum superest, quod de morte summi sacerdotis ait: Quia usque ad illud tempus erit in civitate refugii homicida ille, donec moriatur sacerdos magnus (Josue, XX, 6). In quo secundum litteram haeret interpretatio. Primum ipsa fuga sorte magis quam aequitate alicujus examinis definita: deinde in causis paribus impar eventus; poterat enim fieri ut post homicidae illius refugium sequenti die obiret magnus sacerdos. Quae autem sub incerto sententia? Ergo quia haeret littera, quaeramus spiritalia. Quis est iste magnus sacerdos, nisi Dei Filius, Verbum Dei, cujus advocationem pro nobis habemus apud Patrem, qui exsors est omnium voluntariorum et accidentium delictorum, in quo consistunt omnia quae in terra sunt, et quae in coelo? Vinculo enim Verbi constricta sunt omnia, et ejus continentur potentia, et in ipso constant; quoniam in ipso creata sunt omnia, et in ipso habitat omnis plenitudo. Et ideo omnia manent, quia dissolvi illa non sinit, quae ipse constrinxit, quoniam in ejus voluntate consistunt. Omnia enim quoad vult, suo imperio coercet et regit, et naturali concordia ligat. Vivit igitur Verbum Dei, et maxime in animis vivit piorum, nec umquam moritur plenitudo divinitatis. Numquam enim moritur sempiterna divinitas, et aeterna Dei virtus. Sane moritur nobis, si a nostra 423 anima separatur, non quo morte corrumpatur, sed quo dissolvatur atque exuatur mens nostra ab ejus conjunctione. Mors enim vera est Verbi et animae separatio. Denique statim incipit anima peccatis patere voluntariis.

CAPUT III.

Memorata superiori capite virtutum genera etiam in Apostolo non tam adumbrata, quam expressa haberi, collectis ejusdem variis testimoniis demonstrat.

14. Habemus haec genera non adumbrata, sed expressa virtutum in Apostolo, dicente eo: Ita quod in me est, promptus sum et vobis qui Romae estis, evangelizare. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur, id est, in eo qui credit (Rom. I, 15 et seq.). Denique addidit: Ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. In quo igitur justitia Dei revelatur, nisi in eo qui conformis est imaginis Filii Dei? Habes primum praeceptum ad imaginem Dei. Secundum, quia invisibilia illius per ea quae facta sunt, intelliguntur, id est, sempiterna virtus ejus et divinitas operibus ejus cognoscitur, haec est operatoria virtus. Tertium de imperiali potestate, quia Verbum Dei regale est, et judiciale, et plenum justitiae sacerdotalis, remunerationem bonorum actuum, et retributionem malorum venturis in judicium suum servans, de quibus ait Apostolus: Scimus autem quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Rom. II, 2). Itaque qui veritatem et justitiam Dei cognovit, non debet ea agere quae morte digna sunt. Sequitur bonitas Dei propitiatoria utique, de qua dicit: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit (Ibid., 4)? Id est, debet te adducere. Provocat te, quia bonus est Deus, ut sperare possis tuorum peccatorum indulgentiam. Non vult enim vindicare, qui est paratus ignoscere. Subtexuit etiam legislationem, id est, nomotheticen; ut si quis contemplatione divinae bonitatis resolvitur, et magis ad negligentiam quam ad poenitentiam provocatur, legem sequatur. Quoniam et quicumque, inquit, sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt: et quicumque in legem peccaverunt, per legem judicabuntur (Ibidem, 12).

15. Lex autem gemina est, naturalis, et scripta. Naturalis in corde: scripta in tabulis. Omnes ergo sub lege, sed naturali. Sed non est omnium ut unusquisque sibi sit lex. Ille autem sibi lex est, qui facit sponte quae legis sunt, et in corde suo scriptum opus legis ostendit. Habes quae bona legis sunt; quae tamen non solum scire vel audire perfunctorie, sed etiam facere debemus. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Cognovisti etiam 424 quae mala sunt. Primum natura ipsa boni operis magistra est. Scis non furandum, et servum tuum si furtum tibi fecerit, verberas; et si quis ad uxorem tuam affectaverit, persequendum putas. Quod ergo in aliis reprehendis, ipse committis? Qui praedicas non furandum, furaris? Qui dicis non adulterandum, adulteras? Secuta est etiam lex quae data est per Moysen. Per legem autem agnitio peccati. Accepisti etiam quid declinares, et ea agis quae prohibita cognoscis? Lex autem quid operatur, nisi ut omnis mundus fieret subditus Deo; quia non solum Hebraeo lata est, verum etiam advenam vocavit, quae non exclusit proselytum. Sed quia lex os omnium potuit obstruere, non potuit mentem convertere, ideo ultimum remedium postremae illius civitatis debebatur, in quo esset refugium salutare; ut mors principis sacerdotum ab omni nos mortis liberaret formidine, atque exueret metu (Vid. S. Aug. l. IV, cont. duas epist. Pelag., cap. 11). 16. Quis ille est, nisi de quo lectum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29) . . . . . Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanquine ipsius ad ostensionem justitiae suae (Rom. III, 25). Accipe autem quia ipse princeps est sacerdotum magnus. Pater juravit de eo dicens: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4). Recte in aeternum, qua alii temporales omnes sub peccato, hic autem impraevaricabile habet sacerdotium: omnes sub morte, hic autem semper vivens; quoniam qui salvare alios potest, ipse perire quemadmodum posset? Talis enim, inquit, nobis decebat (Hebr. VII, 2 et 3). Recta elocutio. Siquidem et apud eos qui verborum et elocutionum delectum habuerunt, hujusmodi invenitur, dicente aliquo: Locum editiorem quam victoribus decebat (Sallust., l. I Hist.). Quod ideo non praeterii, ut sciamus quia Apostolus naturalibus magis quam vulgatis, aut secundum artem utitur verbis. Talis ergo, inquit, nobis decebat princeps, sacerdos, justus, sanctus, innocens, immaculatus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Hoc est igitur Verbum, quod supra coelos habitans illuminat omnia. Unde et unctus naturaliter legitur a Deo Patre (Act. IV, 27); quia lumen est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Hoc est Verbum Dei, in quo est magnum sacerdotium, cujus Moyses (Exod. XXIX, 5 et seq.) in illo vestimento principis sacerdotum indumenta describit intelligibilia, quod virtute sua induit mundum, et tamquam eo amictus fulget in omnibus. Induit enim cognationem generis humani per hujus corporis susceptionem, et inenarrabilem charitatem, infundens se omnibus spiritu et plenitudine divinitatis suae, de cujus plenitudine omnes accepimns; ut sciamus supereminentem scientiae charitatem Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei. Caput est enim omnium Christus, ex quo totum corpus producitur, et mutua sibi connexione conjungitur, incrementum sui in aedificationem charitatis accipiens. Hoc est igitur Verbum 425 quod supereminet, quod Moysi in illius arcae testimonii aedificatione dicit: Immittes in arcam testimonia quaecumque dabo tibi, et facies impositionem propitiatorii (Exod., XXV, 16, 17). Et infra: Impones propitiatorium super arcam desuper, et immittes testimonia quae dabo; et innotescam tibi inde, et loquar tibi desuper (Ibid., 22), hoc est, inde ubi super coelos est, ubi apud Patrem est, inde tibi loquar.

CAPUT IV.

Quid sit fugere saeculum, cum exhortatione ad illud ejusque contagionem fugiendam. Fugam illam gloriosam esse cum plurimorum Patrum exemplis ostenditur, tum praecipue sancti Jacob. Quam feliciter illi cesserit ita fugisse; et cur apud eum Laban nihil suum reperire potuerit?

17. Accedamus itaque, fidei suffragio subnixi, et ejus remigiis sublevati, ad illam sedem gratiae, fugientes hoc saeculum et ejus contagionem. Hoc est autem fugere, abstinere a peccatis, ad similitudinem et imaginem Dei formam virtutum assumere, extendere vires nostras ad imitationem Dei secundum mensuram nostrae possibilitatis. Vir enim perfectus imago et gloria est Dei. Unde et Dominus ait: Perfecti estote, sicut et Pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48). Hoc est igitur similem esse Dei, habere justitiam, habere sapientiam, et in virtute esse perfectum (De Poenit. dist. 2, cap. Similem). Deus enim est sine peccato. Et ideo qui peccatum fugit, ad imaginem est Dei. Non est igitur dubium quod is qui a peccato abstinet, fugit. Unde et Apostolus clamat: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Persequuntur enim nos peccatorum illecebrae, persequitur libido: sed tu fuge tamquam furiosam dominam, quae si comprehenderit, nec die nec nocte requiescere sinit, exagitat, urit, incendit. Fuge avaritiam, ne te interius comprehendat. Fuge invidiam, quae non solum alienos, verum multo magis eum quem possederit, lacerare consuevit. Fuge perfidiam, ne te suis involvat retibus. Unde et Dominus ait: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Quod si in alia persequentur vos, in aliam fugite. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis (Matth. X, 23). Etenim quamvis propter infirmitatem carnis fugam nobis suadere videatur: tamen melius fugit, qui fugit illecebram saecularem; ut non teneatur divitiarum suarum sollicitudine, non thesauri contemplatione, non vitae istius cupiditate; sed directa animi intentione festinet ad gloriam regni coelestis, properet ad coronam, nec terrenorum contuitu a sui corporis passione revocetur.

18. Fuga ergo mors est vel celebrata, vel adumbrata. 426 Et forte illas exprimit refugii legitimi civitates; ut confugiamus ad virtutum culmina, quas pro praemiis bono foeneratori alibi dispensat dicens: Quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens super decem civitates (Luc. XIX, 17). Lex vetus novit civitates: sed quia legem implevit, qui potuit dicere: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17), perfectiorem numerum remunerationis indulget. 19. Non ergo erubescamus fugere. Gloriosa enim haec fuga est fugere a facie peccati. Sic fugit Jacob, matre suadente. Dixit enim Rebecca: Exsurgens fuge in Mesopotamiam (Gen. XXVII, 43). Sic fugit et Moyses a facie regis Pharao, ne illum aula regia coin quinaret, ne irretiret potentia. Denique pretiosius Aegypti divitiis aestimavit opprobrium Christi. Sic fugit etiam David a facie regis Saul, a facie Abessalon. Denique fugiens addebat incrementa pietatis, qui et insidiatori pepercit, et parricidae salutem rogavit. Sic fugit et populus Hebraeorum, ut fides ejus et vita inter fluctus sibi aperiret viam. Fuga illa erat trames innocentiae, virtutis via, pietatis assumptio. Audeo dicere, sic fugit et Jonas in Tharsis non corporis fuga, sed mentis ascensione, qui usque ad Christi ascendit similitudinem, ut fieret typus Christi. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: sic erit, inquit, et Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Nam si sic non fugisset, numquam de ventre ceti esset auditus. 20. Sed si dubitas, doceat te Rebecca quam beata sit fuga, quam suscepit Jacob. Suasit Rebecca. Et fuge, inquit, in Mesopotamiam (Gen. XXVIII, 2); Isaac dicit: Surgens vade in Mesopotamiam, in domum Bathuel. In hymnis vel oraculis a plerisque (ut ante nos scriptum est) Bathuel sapientia dicitur, interpretatione autem Latina, filia Dei significatur. In domum ergo sapientiae mittitur Jacob, et accipere admonetur uxorem a filiabus Laban, qui habitabat in Charris, quod significat cavernas, in quibus species est sensuum, qui sunt tamquam in cavernis corporis, ut visus in oculis, auditus in auribus, odoratus in naribus, in ore sapor. Qui enim delectatur hoc mundo, et tripudiat in voluptatibus corporis, obnoxius est sensuum passionibus, atque in his habitat et diversatur. Unde ei dicit Rebecca habitandum paucos dies cum illo, non multo tempore; ne corporeis coloretur voluptatibus, et saeculi capiatur illecebris. 21. Persuadet autem habitare, ut discat studiosius disciplinae virtutis sensum, et velut situs quosdam carnis atque regiones, ut se cognoscat, et noverit vehementiam carnis, quid et qua causa 427 creatus sit, et quemadmodum unusquisque sensus operetur. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V, 28). Male sic videt oculus. Videat ergo oculus, et fungatur suo munere, non lubricae mentis imperio dirigatur ad lapsum, ut vitium referat pro officio. Breve ergo tempus ad cognoscendos sensus, vel potius experiendos datur, et fortasse tenerioris adolescentiae prima exordia; statimque revocatur, ne diutius titubet in lubrico, et dividua quadam inundatione corporis hujus et saeculi mergantur animi interiora vestigia. Cum autem vel expertus fuerit, vel steterit in instabili et incerto atque humido solo, revocatur a matre patientia vel perseverantia, quae dicit: Mittam ad te, et accersiam te inde (Gen. XXVII, 45); ut et illic in lubrico tutum portum invenias sapientiae, quae te non sinat tamquam in naufragio fluctuare, et reversus perseverare circa Dei noveris cultum, et sis in conventum gentium, significans ejus fide Ecclesiam gentium congregandam. 22. His igitur patientiae et perseverantiae instructus disciplinis (Gen. XXIX, 23 et seq.), profectus Jacob copulam sibi acquisivit de sapientia consorte propositi, opimam dote prudentiae, cum qua vitae tempora sine ulla offensione transcurreret. Addito igitur thesauro sapientiae, variarum sibi ovium instituit gregem: sed illum rationabilem, virtutum plurimarum diversitate fulgentem. Unde et jactantiam carnis ejus recidit (Gen. XXXII, 25), quod significat femoris stupor, salva sacri interpretatione mysterii. His ergo virtutibus veluti gradibus quibusdam mens ejus ascendit in coelum, et Dei secreta cognovit, et confirmatus est et repletus; ut Laban scrutans domum ejus nihil apud eum inane, nihil vacuum reperiret, nulla simulacra, nullam effigiem vanitatis. Non enim apud eum erat imago, sed veritas: non effigies ignaviae, sed solida forma justitiae, et verae virtutis expressio intelligibilis. Itaque Laban perscrutatus est domum ejus spiritalem, et non invenit effigies. Plena enim erat non figurarum, sed negotiorum. 23. Potuisset autem invenire fundamenta virtutum et culmina, nisi caecitatem cordis, et perfidae mentis caliginem detulisset. Denique ea improbitatis caecitate suffusi mentem Sodomitae, ostium nequaquam sancti Lot invenire potuerunt. Unde enim mens impia videre potuit viri sancti vel exitum, vel ingressum? Ipse quoque Dominus in Evangelio ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30). Quomodo nihil invenire potuit in eo, in quo plenitudo divinitatis habitabat, et inhabitabat corporaliter, de quo virtus exibat, et sanabat omnes? Quomodo nihil invenire potuit in soliditate virtutis, ubertate sapientiae, intelligentiae, justitiae? Ipse dixisti: Domine: Plenus sum (Esai. I, 11); ipse dixisti: Mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Misit manum qui non credebat, et Dominum te et Deum reperit. Non ergo tu vacuus, sed ille caecus et inanis princeps istius mundi, qui nescit nisi sua cernere, nescit nisi sua invenire; ea quae Christi sunt, nescit agnoscere. 428 24. Aut si sic quemadmodum plerique habent: Non inveniet in me nihil, hoc est, non inveniet in me malitiam, quia malitia nihil est: non inveniet mortuum, quia mortuus non est. Sed quomodo in eo mortuum reperiat, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt? Non inveniet, inquit, peccatum in me, qui mundi peccatum abstuli. Quomodo enim nihil habet, qui omnia habet? Et, quod plus est, omnia habet, quae Pater habet, sicut ipse ait: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15).

CAPUT V.

Cur hinc fugere debeamus, et quomodo transire cum Moyse, ut videamus Deum, calceamenta pedum solventes: quomodo etiam relinquere umbram hujus vitae, et cum sancto David, si non ut aquila, saltem ut passer; si non ad coelum, saltem ad montes evolare.

25. Fugiamus ergo hinc, ubi nihil est, ubi inane est omne quod magnificum putatur esse, ubi et qui se putat quid esse, nihil est, et omnino non est. Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum ultra cedros Libani, et transivi, et ecce non erat (Ps. XXXVI, 35). Et tu transi sicut David, transi sicut bonus servus, ut dicatur tibi: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7). Transi sicut Moyses, ut videas Deum Abraham, Isaac, et Jacob, et videas visum magnum. Hoc est visum magnum, sed si videre vis, solve calceamentum pedum tuorum, solve omne vinculum iniquitatis, solve cingula saeculi, relinque calceamentum quod terrenum est. Ideo Jesus sine calceamento, auro et argento apostolos destinavit, ne secum terrena portarent. Qui enim bonum quaerit, non in calceamento, sed in pedum velocitate et decore laudatur, dicente Scriptura: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7)! Solve ergo calceamentum pedum tuorum, ut speciosi sint ad evangelizandum. Solve dixit (Exod. III, 5), non liga. Solve, ut transeas, et illum quem mirabaris in terra impium, nihil illic esse, nihil posse reperias. Transi igitur, hoc est, fuge de terris, ubi malitia est, ubi avaritia. Ideo dicit tibi David: Declina a malo; et fae bonum (Ps. XXXIII, 15). Declinare fugere est utique. Malum autem in terris, bonum in coelo est. Unde et addidit: Inquire pacem, et sequere eam. Pax in coelo est. Denique de coelo veniens dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Ergo quia fugienda et declinanda sunt mala; mala autem in terris, in terris iniquitates: fugiamus terrena, ne nos comprehendant iniquitates, quae etiam sanctum comprehenderunt David, sicut ipse testatur dicens: Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem (Ps. XXXIX, 13); eo quod fumo iniquitatis oculus animae caecatur, ne videat quae sunt lucida. Sic ergo et Laban bona Jacob videre non potuit, et princeps hujus mundi gloriam Christi.

26. Sed forte dicas: Cur igitur Jacob ad Laban missus est, si Laban reprehensibilis? Si nomen consideremus, candidus dicitur Latine. Ergo ad splendidiora jubetur egredi Jacob. Sed quia 429 carnalis erat, melius intelligimus splendidiora vitae hujus. Quasi nondum perfectus primo ad eum vadit, apud quem ad horam exsultaret in luce ejus. Filios autem deteriores habebat, id est, tolerabilius nomen, quam opera. Et ideo et matris consilio, et divino oraculo, et ipsius Jacob amatoris disciplinae voluntate cito deseritur ac relinquitur. 27. Abscondit autem simulacra sancta Rachel, id est, Ecclesia, vel prudentia, quia Ecclesia inanes ideas, et vanas nescit simulacrorum figuras: sed veram novit Trinitatis substantiam. Denique umbram abolevit, splendorem gloriae manifestavit. Relinquamus ergo umbram, qui solem quaerimus: deseramus fumum, qui lumen sequimur. Fumus iniquitas est; quia sicut fumus oculis, sic iniquitates utentibus ea vita. Umbra vita est: umbra enim est nostra haec vita in terra, sicut Job dixit (Job. VIII, 9). Quid insuper hic nisi tentationes? Omne tempus in sollicitudine, omnis vita in molestiis. In medio, inquit, laqueorum ambulamus (Eccli. IX, 20). Et alius in via qua ambulabat, extentos sibi sed absconditos laqueos querebatur (Ps. CXLI, 4), ne deprehensus caderet. Volebat fugere sicut passer: sed adhuc laqueus contritus non erat. Periit, inquit, fuga a me (Ps. CXLI, 5). Gravatas habebat pennas per illam tenebrosam aquam in nubibus aeris, et fortasse evolare non poterat. Denique illas pennas quaerebat accipere, ut evolaret et requiesceret, sicut scriptum est: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)? Ubi enim volatus, ibi requies. Denique alibi dicit: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae (Ps. LXVII, 14). 28. Sed fortasse dicas: Quomodo ergo hic dicit fugam a se periisse, qui supra dixerat: Si sumpsero pennas meas ante lucem (Psal. CXXXVIII, 9)? Numquid contrarium est? Absit. Multa enim justorum certamina. Numquid semel athleta luctatur? Quoties post coronas multas vincitur in alio certamine! Quoties qui saepe vicerat, interdum fluctuat, et in incerto haeret! Et saepe fit ut fortibus fortis congrediatur, majoraque oriantur certamina, ubi majora virium documenta. Ergo David ubi fugam quaerebat, ut evaderet adversarium, et non inveniebat pennas suas, ancipiti fluctuabat certamine. Siquidem ubi in potestate habet pennas suas, titulus psalmi in finem est (Psal. CXXXVIII), id est, ad perfectionem et consummationem victoriae. Denique quasi victor dicit: Domine, probasti me et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam (Ibid. 1). Merito habebat facultatem volandi, qui pennas resurrectionis acceperat. Hic autem adhuc in spelunca est, id est, in carne, in antro quodam istius corporis, cum rege Saul filio duritiae, et intelligibilis illius principis potestate decernens, qui non videtur, sed intelligitur. Unde et psalmi titulus, intellectus est (Psal. LIV), quem tamen David positus in carne conclusit: sed ut concluderet rogando meruit. Denique a voce precationis coepit. 29. Adde illud, quod ille ex persona Salvatoris psalmus dicitur; iste ex persona David, qui in 430 potestate non habebat victoriam, sed sperabat a Christo; et ipse tamen posteaquam expandit ad Deum manus suas, tamquam pennas animae suae, et confugit ad Dominum, et Spiritus sancti deductionem po: poscit, quo cognosceret viam per quam posset ascendere, inclinari vidit coelos, ut Christus descenderet, et rogavit ut eum levaret manu sua. Aut forte ideo pennas suas jam non quaerebat, quia perfectior factus manum Christi desiderabat. 30. Qui vult igitur manu Christi levari, ante ipse evolet, habeat pennas suas. Qui fugit saeculum, pennas habeat; et si suas non habet (ne forte ille solus habeat suas qui potestatem habet volandi) si suas, inquam, non habet, ab eo qui habet, accipiat. Qui fugit ergo saeculum, volat: Ecce, inquit, elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). Evolavit ergo David sicut nycticorax in domicilio, sicut passer singularis in domo. Si autem ad Christum referas, evolavit in corporis passione, ut sub umbra alarum suarum protegeret populos nationum. Evolavit divinitate, mansit corpore, atque habitavit in deserto; ut plures fierent desertae filii, quam ejus quae habebat virum. Illud ergo corpus sequamur, ut et nos resurgamus. Ubi enim corpus, ibi et aquilae. 31. Qui non potest ut aquila volare, volitet ut passer. Qui non potest ad coelum volare, volet ad montes, fugiat ante vallestria, quae cito corrumpuntur humore, et ad montes transeat. Transivit ad montem Segor nepos Abrahae, et salvus factus est: quae autem non potuit ascendere affectu femineo reclinata, salutem amisit. Appropinquate montibus aeternis, Dominus dicit per Michaeam prophetam: Surgite hinc, quia non est vobis hic refrigeratio. Propter spurcitiam corrupti estis corruptione, persecutionem passi estis (Michae. II, 9 et 10). Et Dominus dicit: Tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes (Luc. XXI, 21), ubi mons Sion, et civitas pacis Hierusalem non terrenis sed vivis constructa lapidibus, et decem millia Angelorum, primitivorum Ecclesia, perfectorum spiritus, justorum Deus, qui in sanguine suo melius locutus est, quam Abel. Ille enim vindictam clamavit, hic indulgentiam: ille peccatum fratris accusavit, hic peccatum mundi remisit: ille prodidit crimen, hic texit secundum quod scriptum est: Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1).

CAPUT VI.

Qua ratione qui velit fugere, eum velociter fugere oporteat: quo etiam fugiendum sit; et ad quod bonum animas nostras erigere debeamus?

32. Sed qui fugit velociter fugiat, ne comprehendatur: velociter depraedetur hunc mundum, ut Hebraeus Aegyptum. Qui parturit, pariat; ne onusto et degravato iniquitatibus mentis utero, fugere non possit: et fugiat non quasi lactantem ferens, sed quasi expeditum: non parvulum gestans, sed perfectum in Christo exhibens; fugiat non quasi feriatus in sabbato, sed 431 tamquam operarius in negotio: nec tamquam sterilis in frigore, sed tamquam opimus in messe. Ideo enim dictum est: Orate ne fiat fuga vestra hyeme, vel sabbato (Matth. XXIV, 2). Fuga ergo haec fecunda virtutum est, non effecta meritorum. Fuga haec nescit frigus timoris, tremorem mortis, contractionem sollicitudinis, dissolutionis otium, lasciviae ferias, torporem lentitudinis: sed vitae coelestis requirit impigrum viatorem, regni superioris competitorem strenuum, divitem agricolam, qui fructus suos cogat, et cogendo diripiat. 33. Quid enim aliud a te, o homo, quaeritur, nisi ut timeas Dominum, requiras eum, post ipsum ambules, comprehendas vias ejus (Deut. X, 12)? In quo, inquit, comprehendam Dominum? Si comprehendam eum in holocaustis? Non in decem millibus haedorum, non in millibus arietum, non in fructibus impietatis reconciliatur Dominus, et peccata redimuntur: sed in bona vita Domini gratia comprehenditur. Renuntiatum est, inquit, tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te. Quid aliud, nisi ut facias justitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo? Dicit tibi ergo Evangelium: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31). Dicit tibi lex: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4). Didicisti quomodo hinc fugias, quid moraris? Dicit tibi Evangelium iterum: Progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura (Matth. III, 7)? Et dicit hoc illis qui veniebant ad baptismum poenitentiae. 34. Ergo poenitentia fuga est bona: gratia Dei fuga est bona, in quam est assumptio fugientis: desertum fuga est bona, ad quod fugit Elias, Elisaeus, Joannes Baptista. Fugit Elias mulierem Jezabel, id est, effusionem vanitatis, et fugit ad montem Oreb, quod significat exsiccationem; ut siccaretur in eo carnalis profluvium vanitatis, et cognosceret plenius Deum. Erat enim ad torrentem Chorrad, quod est cognitio, ubi abundantiam profluentem divinae cognitionis hauriret, ita fugiens saeculum, ut nec cibum corporis hujus exquireret, nisi quem aves detulissent ministrae; quamquam esca ejus plerumque terrena non fuerit. Denique quadraginta diebus in virtute escae quam acceperat, ambulavit. Utique non mulierem fugiebat propheta tantus, sed saeculum. An mortem timebat, qui se obtulerat requirenti, et qui dicebat ad Dominum: Recipe animam meam (III Reg. XIX, 4), taedium vitae istius sustinens, non cupiditatem? Sed fugiebat saecularem illecebram, et conversationis maculosae contagionem, et impiae ac praevaricatricis nationis sacrilegia. 35. Salomon quoque in mulier' s illius specie corruptelam saeculi hujus exponit, et meretricias artes declinandas edocet (Prov. VII et aliis.). Haec est mulier aliena et fornicaria, a qua te ut custodias, adhortatur. Ne declines ad vias saeculi cor tuum, sed colloces illud in manu Domini, in qua est cor regis. Qui enim se ipsum regit, quod pluris est quam aliis imperare, cor ejus in manu Dei est, et quo Deus vult, convertit illud. Non mirum si convertit in bonum, qui perfectae bonitatis est. In manu ergo Dei simus, ut bonum quaeramus, 432 illud bonum incorruptibile atque incommutabile, de quo dicit Amos propheta: Exquirite bonum et non malignum, ut vivatis: et sic erit vobiscum Dominus Deus omnipotens (Amos V, 14). Quomodo dixistis: Odio habuimus mala, et dileximus bona? Ubi ergo bonus Deus, ibi bona sunt, quae desideravit videre David, et visurum se credidit, sicut ipse ait: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13). Illa enim bona sunt quae manent semper, quae non queunt temporis vel aetatis mutatione corrumpi. 36. In illis bonis est qui Deum quaesiverit et invenerit. Ubi enim cor hominis, ibi et thesaurus ejus est. Non enim solet bonum datum deprecantibus Dominus denegare. Ergo quia bonus Dominus est, et maxime sustinentibus se bonus est, ipsi adhaereamus, cum ipso simus tota anima nostra, toto corde, tota virtute; ut simus in lumine ejus, et videamus ejus gloriam, et delectationis supernae fruamur gratia. Ad illud igitur bonum erigamus animos, et in illo simus, atque in illo vivamus, ipsi adhaereamus, quod est supra omnem mentem, et omnem considerationem, et pace utitur perpetua ac tranquillitate. Pax autem supra omnem mentem est, et supra omnem sensum. Hoc est bonum quod penetrat omnia, et omnes in ipso vivimus, atque ex ipso pendemus: ipsum autem supra se nihil habet sed est divinum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Quod ergo bonum, divinum; et quod divinum, bonum. Et ideo dicitur: Aperiente te manum, implebuntur omnia bonitate (Psal. CIII, 28). Per bonitatem enim Dei nobis universa tribuuntur merito bona, quibus nihil admixtum est mali. Haec bona promittit Scriptura fidelibus dicens: Quae bona sunt terrae manducabitis (Esai. I, 19). Boni ergo illius similes simus, ut quae bona sunt adipiscamur. Bonum quod est sine iniquitate, et sine dolo, et sine asperitate, cum gratia, cum pietate, cum sinceritate, et benevolentia, charitate, et justitia. Itaque omnes virtutes bonitas tamquam mater fecunda amplectitur.

CAPUT VII.

Maximam esse causam quare hinc fugiamus, cum haec propria sit malitiae sedes; ac item quid sit fugere? Malitiam hic non interire, et qua de causa? De serpentis damnatione, quidve a sententia in hominem lata differat? Quivas accedit ejusdem sententia expositio.

37. Est igitur non mediocris causa cur hinc fugere debeamus, ut perveniamus a malis ad bona, ab incertis ad fidelia et plena veritatis, a morte ad vitam. Ipse quoque Dominus dicendo: Posui ante te bonum et malum, vitam et mortem (Deut. XXX, 15), demonstravit quia bonum vita est, sed aeterna. Si haec enim obnoxia saeculo atque ejus malignitati, utique illa est bona, quae non corrumpitur et mutatur, quae nullo vitio degenerat, quae virtute acquiritur. Fugiamus ergo malitiam saeculi hujus, in quo ipsi dies, inquit (Ephes. V, 16), mali sunt; et fugiamus impigre. Ideoque Esaias clamat: Convalescite manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3), id est, non corporis, sed animae genua, convalescite; ut directum ad coeli altissima mentis vestigium possit attolli, ut sit ductus solidior, vita maturior, 433 gratia plenior, prudentia circumspectior.

38. Hoc est enim fugere, scire quo tendas, ablevare se a saeculo, ablevare se a corpore; ne iterum frustra se aliquis extollat, et inflatus mente carnis suae non teneat caput, et dicatur de his: Fugerunt, et non viderunt (Job IX, 25). Sed hoc est fugere hinc, mori elementis istius mundi, abscondere vitam in Deo, declinare corruptiones, non adtaminare cupiditates, nescire quae sunt mundi istius, qui nobis varios gignit dolores exinanit cum repleverit, cum exinaniverit, replet. Et haec omnia inania et vacua, in quibus nullus solidus est fructus. Mortuus est dives, et nihil habet; quia non est in Deum dives: et ideo insipiens, quia sapientia cultura est Dei, abstinere autem a malis disciplina est. 39. Quis ergo non fugiat malitiae locum, officinam improbitatis, quae interire nesciat? Denique non otiose signum positum est supra Cain, ne quis eum occideret; ut significaretur quod non exstinguatur et auferatur a terris malitia. Timebat Cain ne occideretur, quia fugere nesciebat. Augetur enim et cumulatur ipso usu malitia, et est sine moderatione, sine fine, dolo et fraude decernens, quae factis suis proditur et sanguine peremptorum, sicut et Cain proditus est. Versatur itaque in terris malitia, atque istic errat; et ideo rogamus voluntatem Dei fieri in terris sicut et in coelis (Matth. VI, 10), ut et hic sit innocentia. Itaque malitia quoniam illic jam locum non habet, hic circuit, hic saevit, seseque effundit, non mundano illo mersa diluvio, non Sodomitano exusta incendio. Denique gravius postea in seminariis pullulavit, usque in ipsum parricidales ac sacrilegas injiciens manus universorum auctorem salutis. Lex tactum damnat, non aufert malitiam. Ipse Dominus Jesus peccatum damnavit, auctorem ejus distulit; ut esset per quem justi probarentur. Etenim quia malum Deus non fecit, sed nequitia diaboli inseruit, vindictam Deus distulit; ut ab ipsis quos deceperat, diabolus vinceretur (Conf. S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag. c. 11). 40. Exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis, et sumant studia virtutis, industriam cautionis. Unde ait: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16). Quare sicut serpentes? Ut et ille spolietur suo, et qui alios exuere voluit, amittat quae sunt ipsius, non venena, sed merita naturae. Denique dejicitur ille cum tu ascenderis. Scriptum est enim: Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). Non fulgur, inquit, sed sicut fulgur; quia suum lumen amisit, quod habebat antequam tibi tuum lumen vellet auferre. Verum forte dicas quia et de Salvatore legimus, quia sicut fulgur coruscans de sub coelo . . . ita erit et adventus Filii hominis (Luc. XVII, 24). Bene et hic sicut fulgur, quia supra fulgur. Denique fulgur de sub coelo: lumen autem verum supra coelum. Ergo Satanas sicut fulgur, quia amisit hoc quod habuit: tu autem recepisti quod amiseras. 41. Non enim ita circa illum sicut circa te soluta est sententia. Nam Christi gratia quae te resolvit, illum astrinxit. Manet enim maledictio directa in serpentem propter tuam deceptionem. Sic enim dictum est ad eum: Maledictus tu ab omnibus 434 pecoribus terrae (Gen. III, 14). Omnium enim communis inimicus est, qui fuit hostis bonorum, et pro iis damnatur quos adhuc non laeserat; quoniam qui hominem laesit, cui illa omnia subjecta sunt, laesit omnia. Communem etenim legem solvit, qua et ipse homini cum caeteris subditus est. Ideo communi odio omnium atque exsecratione maledictio ejus oneratur. Genus autem damnationis non mors, sed poena diuturna est: Super pectus, inquit, tuum et ventrem ambulabis (Ibid.). Premenda enim fuit noxia conscientia, et proterenda malitia, fraudulentumque secretum tamquam a Dei facie relegandum: simul ostenditur quod terrena malitia sit, quae in terram recurvet. Denique addidit: Et terram edes omnes dies vitae tuae. (Ibid.). 42. Describi quidem his natura serpentis videtur, sed magis omne vas malitiae describitur, omnis serpens improbitatis, qui in ventrem se dejicit, atque intra se venenum suum claudit, et intus in pectore suo volvit, cogitationibus suis lubricus, et super fraudes suas ambulans, suis dolis se ipse implicans, movens semper atque exagitans sua venena cum cogitat, ventrem quoque, hoc est, seminarium cordis sui proterens. Unde pulchre David ait: Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obstruentis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium; et venefici, cum incantatur a sapiente (Psal. LVII, 4 et seq.). Propter hoc etiam illud pulchre dictum videtur, quod in libro prophetico legimus: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo (Jer. IV, 19); quia ibi est malitia, ubi debet esse innocentia: et illud plus laborat, quod in nobis debet esse tranquillius: atque id nequitiae vestigiis proculcatur, stimulatur unguibus, processu quodam improbitatis, incrementoque concutitur, ubi est genitale seminarium posteritatis aeternae. Videtur quidem hoc ad id esse referendum, quod dolebat perisse quos creavit filios et suscepit, sed multo magis, quod in ventre suo verbi seminarium non habebat. Ideo ventrem suum dicit, quasi pretiosissimum. Pretiosus enim mentis uterus est, in quo fecunda seges consiliorum verbi semine pullulare consuevit, et vitae totius solent atque virtutum ac disciplinarum quaedam membra formari. 43. Sed ut revertamur ad propositum, quod malitiam Deus reprimendam interim, quam abolendam putaverit, ait ad serpentem: Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et semen tuum et semen mulieris. Ipsa tibi observabit caput, et tu illius calcaneum (Gen. III, 15). Ubi inimicitiae sunt, ibi discordia est, nocendique studium: ubi nocendi studium, ibi malitia ponitur. Ergo discordia inter serpentem et mulierem discordiae malitia subest. Non est ergo sublata malitia. Denique servatum est serpenti, ut calcaneum mulieris et seminis ejus observet, quo noceat, et venenum suum infundat. Non ergo ambulemus in terrenis, et serpens nobis nocere non poterit. Sumamus Evangelicum calceamentum quo venenum serpentis excluditur, morsus ejus hebetatur, ut simus calceati pedes in Evangelium. Et fortasse ideo Moyses 435 jubetur solvere calceamentum pedum suorum, ut sumeret calceamentum Evangelii; vel quia non Moysi, id est, non prophetis, sed apostolis praedicatio Evangelii debebatur. Ea est quam supra diximus, dicta in serpentem sententia. In hominem quoque cujusmodi directa sit, consideremus. 44. Maledictus ille qui auctor est culpae: sed non maledictus est iste qui aliena fraude deceptus est; tamen quia non servavit mandatum Dei, operum suorum labore damnatur. Maledicitur sane terra, sed in operibus peccatoris (Gen. III, 17); et maledicitur, donec resolvatur in terram. Ideo ergo suscepit Jesus carnem, ut maledictum carnis peccatricis aboleret; et factus est pro nobis maledictum, ut benedictio absorberet maledictionem, integritas peccatum, indulgentia sententiam, vita mortem. Suscepit enim et mortem, ut impleretur sententia, satisfieret judicato: Maledictum carnis peccatricis usque ad mortem. Nihil ergo factum est contra sententiam Dei, cum sit divinae conditio impleta sententiae. Maledictum enim usque ad mortem, post mortem autem gratia. Mortui ergo saeculo sumus, quid adhuc saeculo decernimus? mortui sumus cum Christo, quid adhuc vitae hujus actus requirimus? Mortem Christi in corpore nostro circumferimus; ut et vita Christi in nobis manifestetur. Non ergo jam nostram illam vitam, sed Christi vitam vivimus, vitam innocentiae, vitam castimoniae, vitam simplicitatis, omniumque virtutum. Cum Christo resurreximus, in ipso vivamus, in ipso ascendamus; ut serpens calcaneum nostrum quod vulneret, in terris reperire non possit.

CAPUT VIII.

Quomodo licet hic retineamur corpore, tamen animo fugere possimus, atque adeo debeamus; ne cum praetereunte figura hujus mundi opera nostra nosque ipsi praetereamus: quod ne contingat, mandata Dei non praetereamus, sicut nec ullius disciplinae profectum; quemadmodum plures e sanctis veteribus fecisse compertum est.

45. Fugiamus hinc. Potes animo fugere, et si retineris corpore. Potes et hic esse, et adesse ad Dominum, si illi adhaereat anima tua, si post ipsum cogitationibus tuis ambules, si fide, non specie vias ejus sequaris, si ad ipsum confugias. Est enim refugium et virtus, cui dicit David: Ad te confugi, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Ergo quia Deus refugium, Deus autem in coelo, et supra coelos: utique 436 hinc illo confugiendum est, ubi pax, ubi requies ab operibus, ubi epulemur sabbatum magnum, sicut dixit Moyses: Et erunt sabbata terrae vobis escae (Levit. XXV, 6). Epulatorium enim et plenum jucunditatis et tranquillitatis est, requiescere in Christo, et ejus delectationem videre. Qui ergo confugimus ad Deum, ad mundum revertemur? Qui peccato mortui sumus, peccata repetemus? Qui renuntiavimus saeculo et usui ejus, iterum in luto ejus haerebimus? 46. Fugiamus hinc, quia tempus breve est. Audi quomodo fugias: Et qui habent uxores, ita sint ac si non habeant; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, tamquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29 et seq.). Non ergo cum praetereunte figura mundi opera nostra praetereant, ne etiam ipsi praetereamus; sed maneamus in veritate. Si maneamus in Christo, manemus in veritate, et cum eo manebimus, et non praeteribimus, sed dicemus: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). Qui enim praetereunt, non possunt dicere, quia non dixerunt praetereuntes viam: Benedictio Domini super vos, quemadmodum dixit Propheta. Itaque si volumus non praeterire opera nostra, non praetereamus mandata Dei, non praetereamus requirendi Jesu Domini diligentiam, emerendi ejus gratiam. Non praeterivit eum illa mulier quae usque in pharisaei domum ingressa, in qua Christus recumbebat, in pedes ejus superfudit unguentum. 47. Non praetereamus disciplinae alicujus profectum, sicut etiam Joseph adolescentulus non praeterivit; quia fratres suos requirebat, et ad eum festinabat locum, in quo pascebant oves; et cum cognovisset quia in Dothaim sunt, perrexit eo. Significatur autem illo verbo Dothaim defectus idoneus, id est, vanarum opinionum defectus non mediocris, sed perfectus et plenus, in quo profectus est animae. Sapiens enim quando minuit, addit. Deficiunt enim saeculares opiniones, quae mulieribus infirmis comparantur. Unde pulchre quo ostenderetur Sara ad profectum venisse, ut generaret risum et laetitiam: Defecerunt, inquit, Sarae fieri muliebria (Gen. XVIII, 11). Bona ergo defectio cupiditatum, defectio vanitatis; quia veritatis adjectio est. Unde et sanctus David ait: Defecit in salutare tuum anima mea (Psal. CXVIII, 81). Paritura etenim erat quae concesserat, eoque et promiserat Deus: paritura laetitiam, et sobriam illam jucunditatis ebrietatem: paritura ante exspectatum, ingenii celeritate 437 partus, facta sapientiae. Denique et de aliis Hebraeis mulieribus habes, quia Hebraeae prius pariunt, quam veniant obstetrices (Exod. I, 19); eo quod animae justorum non exspectent artes et disciplinas propter inventionum genera, nec requirant adjumenta generandi: sed sponte partus suos fundant, exspectationemque praeveniant. 48. Nec minus impiger ad inveniendum, quam ad exsequendum Jacob, cui cum mater dixisset, ut inferret patri escas (Gen. XXVII, 9 et seq.), definitionum genera suppetisse cernimus. Nam et cito invenit, et inventorum suorum auctorem testificatus est Deum, in quo et diligentiae palma, et ingenii significatur ubertas. Prima ergo definitio in inventione: quod invenitur, quaeritur: et quod quaeritur, temporis est: quod temporis est, utique diligentiae est. Quod autem praevenit usum temporis, Deus infundit, Deus dat: quod Deus dat, naturae, non diligentiae est. Ingenium igitur divini est muneris . quod autem divini muneris, hoc naturae. Ingenium ergo naturae est, inventio diligentiae: illud sine tempore, hoc indiget tempore. Ideoque illud in tempore praesto est, hoc in spatio temporis investigatur: illud supra nos, hoc vero ad nos refertur. 49. Quaerenti igitur patri cibum verbi (non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei: talem cibum quaerebat Isaac, talem cibum esuriebat Petrus (Act. X, 11 et seq.), quando vidit credituri gentilis populi mysteria) Esau praesto non habuit cibum spiritalis et velocioris ingenii. Dum iste venatur et quaerit, et praedurum atque agrestem sermonem suggerere parat, praevenit Jacob celeri inventione, et miti, et prope domestica responsione suave verbum ministrans, quo eum mulceret ac delectaret. Unde miratus pater ait: Quid est hoc, quod tam cito invenisti, fili mi? Respondit Jacob: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Gen. XXVII, 20). Prima definitio in interrogatione est, secunda in responso. Plena igitur omnia reperiens pater quae erant vel ingenii, vel diligentiae, definitionis consummatione conclusit dicens: Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Ibid., 27). Ager enim et naturale habet fertilitatis ingenium, et culturae diligentiam temporalem, meritoque in eo est plenitudo, cui utrumque non deest. Simul cum addiderit: Quem benedixit Dominus, videtur naturae gratiam praetulisse cultionis labori. Et confirmavit Esau dicens: Juste vocatum est nomen illius Jacob. Supplantavit enim jam me bis, et primogenita mea accepit (Ibid., 36). 50. Sed forte dicas: In quo moram fecit, qui ad venationem a patre missus est? Sed considera quia et pater pronuntiavit, quia paratum habere non posset, quod spiritaliter petebatur; et ideo quia deficiebat ingenio, vel diligentiae subsidium ut adjungeret, exigebat. Celeritatis quoque admonet, qui ait: Cape arcum et sagittam (Ibid., 3). Accepit tamen et diligentiae fructum, qui agnovit superius 438 esse ingenii munus. 51. Nec immerito domesticos cibos detulit, qui de domesticis seminis sui sapientiae sibi acquisivit copulam. Bona autem diligentia cum sapientia, et inventio cum ingenio naturali. Denique habens in promptu sapientiae copulam sanctus Isaac, deambulabat in campo, immo abalienabatur. Et nos primo sapientiae copulemur, et sic exeamus in campum quaerere et invenire cupientes. Multi enim sine sapientia male quaerunt. Et ideo Cain quia non acceperat a Deo prudentiam, male quaesivit, male exivit in campum; Abel bene, qui perfectum sacrificii munus implevit. Bonum enim sapientiae sacrificium, bona est hostia fides, et omnis virtus. Denique sapientia interfecit suas hostias, et miscuit in craterem vinum suum. Et ideo ut insipientibus gentilibus potum fidei daret, ad craterem suum convocavit eos dicens: Qui est insipiens, divertat ad me (Prov. IX, 4). Et egentibus sensu dixit: Venite et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Ibid., 5). De hoc cratere Plato in suos libros transferendum putavit, ad cujus potum evocavit animas: sed eas explere nescivit, qui potum non fidei, sed perfidiae ministrabat.

CAPUT IX.

Urget ut hinc fugiamus, sicut fugit Jacob de patria, et sicut cervi ad fontes; quos qui desiderat, super se animam suam exemplo Susannae effundat oportet. Quomodo Paulus et Lot fugerint; ac nobis similiter fugiendum sit in supernam civitatem, quoad summus sacerdos moriatur: cum quo et vetus homo noster debet mori.

52. Fugiamus ergo hinc sicut fugit de patria sanctus Jacob. Sciebat enim veram patriam esse superiorem. Fugiamus sicut cervi ad fontes aquarum: quos sitiebat David, sitiat et anima nostra. Quis est ille fons? Audi dicentem: Quoniam apud te est fons vitae (Ps. XXXV, 10). Huic fonti dicat anima: Quando veniam et parebo ante faciem tuam (Ps. XLI, 3)? Fons enim Deus est: sed qui hunc fontem desiderat, effundat super se animam suam; ut nihil passioni carnis relinquat, sed ubique anima superfluat. 53. Pulchre eam effudit Susanna, ut evaporare in eam non possent incendia corporis, mortis formidines, vitae cupiditates. Effusa super ipsam anima omne restinxit carnale desiderium, saeculare studium. Quae etiam prodigiosorum senum, et impudentium presbyterorum potuit flammas restinguere, nisi in his libidinis profluvium redundasset. A quibus cum intenderetur calumnia, si assensus negaretur adulterio, ingemuit Susanna, et dixit: Angustiae mihi adsunt undique. Si enim hoc fecero, morte aeterna peribo: sin autem, non effugiam manus vestras (Dan. XIII, 22). Melius tamen judicavit crimen fugere potius, quam periculum. 439 Ploravit itaque cum crimen ei objiceretur: ploravit cum sibi de pudica et casta adulteri judicium vindicarent; non mortem deplorans, sed castitatis calumniam. Religionis injuriam ploravit, et effudit super se non corpus, sed animam. Effudisset enim corpus, si carnalibus acquievisset. Denique cum morte damnaretur, exclamavit, quasi judex reorum, arbitra columniantium; et innocentis conscientiae auctoritate divinam sibi in judicium accersivit cognitionem, non timore mortis percita, sed arguentis censurae potestate praecelsa. Susanna ergo fugit saeculum, et se Deo credidit, ad illam arcem civitatis aeternae fugiens, quae totum mundum complectitur, quoniam intra Deum sunt omnia. 54. Fugit et Paulus ut evaderet per fenestram in sporta demissus, spartum enim triplex rumpi non posse noverat: sed fugit, ut Evangelium Domini toto orbe praedicaret; et ideo in paradisum raptus est. Et nos fugiamus per fenestram audientes praecepta Domini, et visu sobrio, atque oculorum castitate servantes. 56. Fugiamus sicut Lot, Sodomitana crimina amplius, quam supplicia formidans. Magis enim pius certe scelerum fugit contagia, qui Sodomitis domum clausit: nec cohabitans noverat eos, quorum flagitia nesciebat, et opprobria aversabatur: nec fugiens respexit eos quorum conversationes non desiderabat. Fugit ergo sicut Lot, qui renuntiat vitiis, abdicat se incolarum moribus, qui post se non respicit, qui superiorem illam civitatem ingreditur introitu cogitationum suarum, nec recedit ex ea donec moriatur Princeps sacerdotum, qui tulit peccatum mundi. Mortuus quidem semel est: sed moritur unicuique qui baptizatur in morte Christi; ut consepeliamur cum eo, et resurgamus cum eo, et in novitate vitae illius ambulemus. 56. Bene fugis, si cor tuum non imitetur peccatorum consilia, et cogitationes eorum. Bene fugis, si oculus tuus fugit calices et phialas; ne 440 fiat libidinosus, dum moratur in vino. Bene tugis, si oculus tuus alienam declinet, ut lingua tua veritatem custodiat. Bene fugis, si non respondeas imprudenti ad imprudentiam illius. Bene fugis, si auferas gressum pedum tuorum ex ore insipientium. Cito enim malis ducibus erratur: sed si vis bene fugere, longe fac vias tuas ab eorum sermonibus.

57. Mortuus est tibi Princeps sacerdotum, tibi crucifixus est, ut clavis ejus adhaereas. Te enim in illa carne, et tua peccata suscepit: affixa sunt illi patibulo tuorum delictorum chirographa; ut jam mundo nihil debeas, cui semel renuntiasti. Et recte nihil debes, cui suppetit dicere: Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); ut jam mortem non timeas, si geras Christum, in quo potes dicere: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Etenim cum vetus ille homo noster affixus est cruci, destructum est peccatum, obtusus aculeus, vacuata culpa; ut ulterius servire flagitiis desinamus. Abiit enim vetus homo. Nunc autem jam non vetus homo in nobis: sed nova est creatura, habens in se similitudinem Christi, cujus mortis similitudini consepulti imaginem vitae ejus assumpsimus, alas gratiae spiritalis accepimus. 58. Sic igitur volate, ut dicatur de vobis: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et sicut columbae cum pullis suis (Esai. LX, 8)? Ut nebulae vestrae rorent justitiam, et columbae pariant simplicitatem. Sic navigate quasi transfretantes mundum, non pererrantes, quasi naves Tharsis; ut ad intelligibiles portus cursum dirigatis, et convehatis divitias maris. Sic festinate, ut dicatur de vobis: Leves facti sunt super aquilas (Thren. IV, 19). Ab ira enim ventura fugiendum videtis, quam declinare poterunt, qui per poenitentiam sibi spem locaverint evadendi, et reconciliationis futurae fidem hauserint, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui regnum est a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.