Migne Patrologia Latina Tomus 83
IsiHis.DeFiCa 83 Isidorus Hispalensis565-636 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola dedicatoria.
Sanctae sorori Florentinae Isidorus. 1. Quaedam, quae diversis temporibus in veteris Testamenti libris praenuntiata sunt de nativitate Domini et Salvatoris nostri secundum divinitatem, vel de incorporatione ejus, de passione quoque, et morte, sive de resurrectione, regno atque judicio, pro viribus scientiae ex innumerabilibus pauca proferenda putavi, 2 ut prophetarum auctoritas fidei gratiam firmet, et infidelium Judaeorum imperitiam probet. Haec ergo, sancta soror, te petente, ob aedificatunem studii tui tibi dicavi, ut qua consorte perfruor sanguinis, cohaeredem faciam et mei laboris.
LIBER PRIMUS.
CAPUT I. Quod Christus a Deo Patre genitus est.
1. Judaei nefaria incredulitate Christum Dei Filium abnegantes, impii, duricordes, prophetis veteribus increduli, novis obstrusi, adventum Christi malunt ignorare, quam nosse; negare, quam credere. Quem enim venturum accipiunt, venisse jam nolunt. Quem resurrecturum legunt, resurrexisse non credunt.
2. Sed ideo ista non intelligere se fingunt, quia sacrilegio suo haec impleta cognoscunt. Ad quorum refellendam perfidiam quaedam ex Veteri Testamento aggregavimus testimonia, quibus Christum gentium ab omnipotente Patre cognoscant, ipso testante: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. (Psal. CIX, 3). Ex utero itaque, id est, ex illa intima et incomprehensibili Patris substantia, sive ex illo divino atque immenso paterni pectoris arcano, quo Pater genitor de corde bonum eructat verbum.
3. Sicut et ipse alias ait: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2). Atque alibi ipse Pater sic dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). 3 Quod non est dictum David, neque ulli sequentium regum. Nam ibi additur: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Quod neque David, neque genti Hebraeorum concessum est, nisi tantummodo Christo, cujus nomen est per omnes gentes diffusum, cui et reges obediunt, et gentes serviunt, sicut et alibi de eo scriptum est: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11).
4. Item Salomon, dum Patris nomen mysteriumque nativitatis Christi secundum deitatem vellet agnoscere, his verbis intonat in Proverbiis dicens: Quis ascendit in coelum, atque descendit? quis colligavit aquas, quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est ejus, aut quod nomen filii ejus, si nosti? (Prov. XXX, 4).
5. Hunc Filium Dei in Daniele rex ille impius aspiciens, dixit: Ecce ego video viros quatuor solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis Filio Dei (Dan. III, 92); quem fideliter credimus, nec ullatenus dubitamus Dominum Salvatorem esse. Sed objicitur quod in Daniele iste Filius Dei superius etiam angelus nominatur (Dan. III, 49). Assentio. Nam et Christus Filius Dei angelus dicitur. Sic enim ait propheta de ipso: Veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis, et angelus Testamenti, quem vos desideratis (Malach. III, 1).
6. Christus enim in eo quod a Patre genitus est, Filius Dei vocatur; in eo vero, quod saepe a Patre missus ad annuntiandum patribus legitur, angelus nominatur. De quo etiam ipse Pater ad legislatorem ita protestatur, dicens: Ecce mitto angelum meum, qui praecedat, et custodiat te in via, et introducat in locum quem paravi; observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet, cum peccaveris, et est nomen meum in illo (Exod. XXIII, 20).
4 7. Quis est ergo iste angelus cui Deus et potestatem suam dedit et nomen? Quod si dicitur: aliqua alia est potestas angelica, hoc nefas est credere. Quis enim in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7)? Qui enim non aequatur natura, non potest aequari et nomine. Ipse est enim Filius, qui semper a Patre missus visibiliter apparebat hominibus. Ex ipsa ergo missione recte angelus nuncupatur. Isaias autem apertius Filium a Deo genitum confirmans, ita annuntiat: Vox Domini reddentis retributionem inimicis suis (Isai. LXVI, 6), ipsis videlicet, qui non credunt, Judaeis: Antequam parturiret, peperit; et antequam veniret partus ejus, peperit masculum (Ibid., 7).
8. Quasi aperte diceret: antequam Christum Virgo parturiret in carne, generavit filium in divinitate Pater, et antequam tempus Virginis parturiendi veniret, genuit eum sine tempore Pater. Unde inferius ait: Quis audivit unquam tale? aut quis vidit huic simile (Isai. LXVI, 8)? Revera, quia nihil tale in hominibus accidit, aut quidpiam simile, et post haec subjungit: Nunquid qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus; et qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus (Isai. LXVI, 9). Quibus omnibus testimoniis cogendus est infidelis, ut eligat sibi de duobus, aut Christum Filium Dei credere, aut mendaces putare prophetas, qui ista cecinerunt. 5
CAPUT II. Quod Christus ante saecula ineffabiliter a Patre genitus est. 1. Quod si quaeritur, quando, vel quomodo, Pater Filium genuerit, respondetur: Cur quaeritur tempus, quando sit Dei Filius genitus, dum sit sua nativitate aeternus? sicut scriptum est de eo: Egressus ejus a principio a diebus aeternitatis (Mich. V, 2). Et iterum: Ante solem permanet nomen ejus, et ante lunam sedes ejus (Psal. LXXI, 17).
2. Sed et Pater eumdem ante luciferum, id est, ante omnia tempora genuisse testatur, quod et ipse Filius Dei, verbum, virtus et sapientia, de sua nativitate confirmat, dicens: Necdum erant abyssi, et ego jam conceptus eram, necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant, ante colles ego parturiebar; adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae: quando praeparabat coelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram, cuncta componens (Proverb. VIII, 24). 6 3. Tali igitur auctoritate ante omnia saecula Fiius a Patre genitus esse declaratur, quando a Patre per illum cuncta creata esse noscuntur. Illud denuo quaeritur, quomodo idem sit genitus, dum sacrae nativitatis ejus arcana nec Apostolus dicit, nec propheta comperit, nec angelus scivit, nec creatura cognovit, Isaia testante, qui dicit: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Idcirco si ejus nativitas a propheta non potuit enarrari, quis profitebitur nosse quomodo Filius potuit a Patre generari?
4. Hinc est illud in libro Job: Sapientiam (Dei Patris) unde invenies? latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Job. XXVIII, 20); id est, etiam ipsis angelis incognita. Item ibi: Radix sapientiae cui revelata est (Eccli. I, 7)? origo scilicet Filii Dei. Ideoque quod etiam super angelorum intelligentiam atque scientiam est, quis hominum potest narrare? 5. Scire autem manifestum est solum Patrem quomodo genueruit Filium, et Filium, quomodo sit genitus a Patre. Siquidem et gignendi Filii quaeritur ratio, eo quod Filius non nisi ex duobus nascatur; habeat, inquam, sibi hujusmodi generis ortum conditio caduca mortalium; Christus enim ex Patre ita emicuit, ut splendor a lumine, ut verbum ab ore, ut sapientia ex corde.
CAPUT III. Quia Christus Deus et Dominus est.
1. Post declaratum Christi divinae nativitatis mysterium, deinde, quia idem Deus et Dominus est, exemplis sanctarum Scripturarum 7 adhibitis demonstremus. Si Christus Deus non est, cui dicitur in Psalmis: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virgo aequitatis, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae, prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 7)?
2. Quis est igitur iste Deus unctus a Deo? Respondeant nobis Judaei. Ecce Deus unctus a Deo dicitur, et utique Christus ipsa unctione monstratur, cum Deus unctus insinuatur. Dum enim audis Deum unctum, intellige Christum; Christus enim a chrismate, id est, ab unctione vocatur. Hunc Christum sub persona Cyri regis Persarum per Isaiam Pater Deum et Dominum esse testatur, dicens: Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam ante eum januas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel (Isai. XLV, 1). 3. In persona enim Cyri Christus est prophetatus; ubi ei subjugatae sunt gentes in fide, et regna. Praeterea, quia nullus in regno Israel Cyrus est dictus. Quod si de Cyro Persarum rege quis hoc crediderit prophetatum, absurdum et profanum esse cognoscat 8 ut homo impius et idololatriae deditus, Christus, et Deus, et Dominus nuncupetur. Unde et in translatione LXX non habetur Christo meo Cyro. Sed Haec dicit Dominus Christo meo Domino. Quod in persona specialiter Christi Domini nostri accipitur.
4. Si Christus Deus non est, dicant Judaei nobis quem sit affatus Deus in Genesi, cum diceret: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram? Sic enim subjungitur: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum (Gen. I, 26). Quaerant ergo quis Deus creavit, aut ad cujus Dei imaginem condidit hominem quem creavit? 5. Quod si respondeant, ad angelorum. Num angelus aequalem cum Deo habet imaginem, dum multum distet imago creaturae ab eo qui creavit? aut nunquid angelus cum Deo potuit facere hominem? quod ita existimare magnae dementiae est. Cui ergo dicitur? aut ad cujus imaginem conditus homo creditur, nisi ad ejus, cui una imago cum Deo est, et unicum nomen divinitatis est? 9
6. Item si Christus Dominus non est, quis Dominus pluit in Sodomis ignem a Domino? Sic enim ait in Genesi: Et pluit Dominus super Sodomam, et Gomorrham sulphur, et ignem a Domino (Gen. XIX, 24). In qua sententia nemo dubitat secundam esse personam. Nam quis est ille Dominus a Domino, nisi procul dubio Filius a Patre, qui semper ab eodem Patre missus descendere solitus est et ascendere? Quo testimonio et deitas, et distinctio personarum Patris et Filii luce clarius demonstratur. 7. Item si Christus Dominus non est, de quo dixit David in psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1)? Qui dum idem Christus secundum carnem sit filius David, in spiritu tamen Dominus ejus, et Deus est. Si Christus Dominus non est, de quo ait David in libris Regum: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psalmista Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam (II Reg. XXIII, 1)? 8. Item si Christus Dominus non est, quis est ille Dominus exercituum, qui a Domino exercituum mittitur, ipso dicente in Zacharia: Haec dicit Dominus Deus exercituum, post gloriam misit me ad gentes, quae expoliaverunt vos. Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi ejus. Quia ecce levabo manum meam super eos, et erunt praeda iis qui serviebant sibi, et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me (Zach. II, 8)? 9. Vide nunc cujus sit haec vox, nisi Salvatoris, quia omnipotens Deus a Patre omnipotente missum se esse testatur. Missus est autem ad gentes, post gloriam Deitatis, quam habuit apud Patrem, quando exinanivit semetipsum, et formam servi accipiens factus est obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7).
Qui etiam in sequentibus loquitur, dicens: Lauda, et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, 10 et habitabo in medio tui, dicit Dominus, et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (Zach. II, 10).
10. Quis est igitur iste Dominus exercituum a Domino exercituum missus, nisi idem Dominus Jesus Christus? Superest de Spiritu sancto, de cujus deitate sic ait Jacob: Et quia spiritus Dei est, spiritus Domini fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me, ecce et me, sicut et te, fecit Deus (Job. XXXIII, 4). De quo enim dixerat: Spiritus Domini fecit me, de eo rursus adjecit: Ecce et me, sicut et te, fecit Deus, ut eumdem Spiritum ostenderet esse Deum.
CAPUT IV. De Trinitatis significantia.
1. Patet Veteris Testamenti apicibus, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum esse Deum. Sed hinc isti Filium, et Spiritum sanctum non reputant esse Deum, eo quod in monte Sina vocem Dei intonantis audierunt: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus 11 unus est (Deut. VI, 4); ignorantes in Trinitate unum esse Deum, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, nec tres deos, sed in tribus personis unum nomen individuae majestatis.
2. Quaeramus ergo in Scripturis Veteris Testamenti eamdem Trinitatem. In libro quippe secundo Regum ita scriptum est: Dixit David filius Isai. Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psalmista Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Quis autem esset, adjecit: Deus Israel mihi locutus est, fortis Israel, dominator hominum justus (II Reg. XXIII, 1).
3. Dicendo enim Christum Dei Jacob, et Filium, et Patrem ostendit. Item dicendo: Spiritus Domini locutus est per me, Spiritum sanctum evidenter aperuit. Idem quoque in Psalmis: Verbo, inquit, Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6); in persona enim Domini Patrem accipimus; in Verbo Filium credimus; in spiritu oris ejus Spiritum sanctum intelligimus. Quo testimonio et Trinitatis numerus, et communio cooperationis ostenditur. 4. Sic et in consequentibus idem propheta ait: Mittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit Spiritus ejus, et fluent aquae (Psal. CXLVII, 18). Ecce tria, Pater qui mittit, et Verbum quod mittitur, et Spiritus ejus qui flat. Nam et cum dicitur in Genesi: In principio fecit Deus coelum et terram, et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2), ibi in Dei vocabulo Pater intelligitur; in principio Filius agnoscitur, qui dicit: In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam (Psal. XXXIX, 8, 9); quia dixit Deus, et fecit Deus; in eo vero qui superferebatur aquis, Spiritus sanctus significatur.
5. Nam et cum ibi dicit Deus: Faciamus hominem ad imaginem 12 et similitudinem nostram (Gen. I, 26), per pluralitatem personarum patens significatio Trinitatis est. Ubi tamen, ut unitatem deitatis ostenderet, confestim admonet, dicens: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Et cum dicit idem Deus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, ipsa pluralitas personarum Trinitatis demonstrat mysterium. 6. Cujus Trinitatis sacramentum et Aggaeus propheta ita aperuit, ex persona Domini dicens: Spiritus meus erit in medio vestri (Agg. II, 6, 8). Ecce Deus qui loquitur, ecce Spiritus ejus; post haec de tertia persona, id est, de Filio, ita subjecit: Quia ecce ego commovebo coelum et terram, et veniet desideratus cunctis gentibus.
7. In Isaia quoque sub propria persona cujusque distinctio Trinitatis, dicente eodem Filio, ita ostenditur: Ego primus, et ego novissimus; manus quoque mea fundavit terram, et dextra mea mensa est coelos (Isai. XLVIII, 12, 13, 16). Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fieret, ibi eram; et consequenter adjecit: Et nunc Dominus Deus meus misit me, et Spiritus ejus. Ecce duae personae, Dominus et Spiritus ejus, qui mittunt, et tertia persona ejusdem Domini, qui mittitur. 8. Item alibi per eumdem prophetam Trinitatis sic demonstratur significantia. Ecce, inquit, puer meus, suscipiam eum, dilectus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum (Isai. XLII, 1). Pater Filium dilectum puerum vocat, super quem dedit spiritum suum. De quo Dominus Jesus Christus propria voce testatur: Spiritus Domini super me. 9. Alio quoque in loco idem Isaias totam Trinitatem in digitorum numero comprehendens, sic praedicat, dicens: Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo quis ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terrae (Isai. XL, 12)? In tribus quippe digitis propheta trinam divinae omnipotentiae aequalitatem sub quadam mysterii lance libravit, et ex parilitate virtutis cooperationem potentiae, et unitatem substantiae, quae una eademque in Trinitate est, in tribus digitis declaravit. 10. Cujus Trinitatis mysterium alias se cognovisse testatur idem propheta, dicendo: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri, 13 duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant (Isai. VI, 1); quem ut trinum in personis ostenderet, et unum in divinitate monstraret, sequenter ait: Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. 11. Ecce trinam sanctificationem sub una confessione coelestis persultat exercitus: unam gloriam Trinitatis Seraphim trina repetitione proclamant. Nam quid ter Sanctus indicat, nisi ejusdem trinae Omnipotentiae gloria demonstrata est in deitate trium personarum significatio? Non autem sicut tres personae, ita et tres dii credendi sunt, sed in eis personis una divinitas praedicanda est secundum Moysi sententiam dicentis: Audi, Israel, Deus, Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Et iterum: Ego sum Deus, et praeter me non est alius (Isai. XLV, 21).
12. Sed contra haec objicit perniciosa Judaeorum perfidia, dicens: Si Pater Deus est, et Filius Deus est; ergo duo dii sunt, et non unus Deus. Pro me ergo audiant Isaiam, utramque personam unum Deum dicentem: Tu es Deus, et in te est Deus. In eo enim quod dicit: Tu es Deus, Patrem ostendit; in eo vero quod subjecit: In te est Deus, Filium declaravit. 13. Sed tamen, ut eumdem Patrem et Filium unum Deum ostenderet, subjecit: Non est absque te Deus, vere tu es absconsus Deus, Deus Israel. Alias quoque unitum nomen Patris et Filii comprobatur, ipso Patre ad legislatorem Moysen ita testante: Attende illi, et ne inobediens ei fueris; est enim nomen meum in illo.
14 CAPUT V. Quia Filius Dei, Deus, homo factus est.
1. Hucusque mysterium coelestis nativitatis in Christo, et significantiam divinae Trinitatis ostendimus. Dehinc Scripturae auctoritate eumdem Filium Dei natum in carne monstremus, manifestantes primum, quia idem Filius Dei propter nostram salutem incarnatus, et homo factus est. Sic enim de eo praedicat Isaias: Parvulus, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis; multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis (Isai. IX, 6).
2. Parvulus enim Christus, quia homo; et natus est nobis, non sibi; quod enim homo factus est, nobis profecit, et ideo nobis natus est. Filius autem datus est nobis: cujus, nisi Dei Filius? principatus ejus super humerum ejus: sive quia crucem propriis humeris ipse portavit: sive quia titulum regni super humeros et caput ejus Pilatus scripsit. 3. Erubescant itaque impii Judaei, et agnoscant vocari Christum Filium Dei vivi natum, et per assumptionem corporis parvulum factum, de quo David ait: Minuisti eum paulo minus ab angelis, quia, dum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). 15 Ad quem dum Pater in Psalmis de illa aeterna nativitate diceret: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3), rursum futuram ejus in carne nativitatem ostendens, subjecit, dicens: Et quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae.
4. Hanc incorporationem Filii Dei et Spiritus sanctus in Psalmis ita praenuntiavit, dicens: Ad Sion autem dicetur, vir et vir natus est in ea, et ipse fundavit eam Excelsus. Ecce qui nascitur in Sion, et qui in ipsa civitate factus est humillimus, ipse est qui fundavit eam Excelsus; et quia idem est Dominus, sequitur: Dominus numeravit, scribens populis, iste natus est ibi. Quis est iste? vir scilicet, et excelsus, et Dominus. Vir, quia homo factus est. Excelsus, quia eum supra se coeli et angeli suscipiunt. Dominus, quia cunctae coeli terraeque creaturae illi deserviunt.
5. Verum quoties inimici Christi omnem hanc prophetiam nativitatis ejus audiunt, conclusi, dum non habeant quod proponant, argumentantur, dicentes necdum venisse Christum, de quo haec omnia ora prophetarum praesaga cecinerunt. Quaeramus ergo tempus nativitatis Christi, utrum jam advenerit, an venturus adhuc exspectetur? In Daniele igitur tempus adventus ejus certissime ostenditur, et anni numerantur, et manifesta signa ejus pronuntiantur, et post adventum ejus et mortem futura Judaeorum excidia ibi certissime manifestantur. 6. Sic enim ait ad eum angelus: Daniel, adverte sermonem, et intellige visionem. Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, 16 et ungatur sanctus sanctorum (Dan. IX, 23). Quae scilicet septuaginta hebdomadae si a tempore Danielis enumerentur, procul dubio Sanctus sanctorum Dominus Jesus Christus olim venisse cognoscitur.
7. Hebdomada namque in sacris eloquiis septem annis terminatur, dicente Domino ad Moysen: Numerabis tibi septem hebdomadas annorum (Levit. XXV, 8), id est septies septem, qui simul faciunt annos quadraginta novem. Similiter septies septuaginta fiunt quadriginti nonaginta. Ideo tot annos fuisse credendum est a Daniele usque ad Christum. A tempore itaque Danielis prophetae usque ad praesens tempus plus quam centum quadraginta hebdomadae enumerantur. Ideoque jam advenit Christus, quem annuntiabat sermo propheticus. 8. Post septuaginta enim hebdomadas et natus et passus ostenditur Christus, et civitatem Jerusalem in exterminationem fuisse, et sacrificium, unctionemque cessasse. Sic enim subjecit idem propheta: Et occidetur Christus, et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Post passionem igitur Christi venit Titus, et debellavit Judaeos, et destruxit urbem, et templum, et cessaverunt libamina et sacrificia. Quae ultra illic celebrari non potuerunt. Ut impleretur quod fuerat ante a propheta praedictum. 9. Sed, o duritia cordis Judaici! quia ipsi Christum interemerunt, inde eum adhuc venisse non credunt. Probavimus Dominum nostrum Jesum Christum secundum carnem jam natum fuisse. Sed adjicit incredulus cur in carne venit? Audi ergo causam. Deus cum hominem fecisset, summa beatitudine praeditum, et divinae imaginis decore ornatum, posuit eum in paradiso, ut esset Deo subjectus, et caeteris creaturis praelatus.
10. Ille autem rebellis effectus, contempta divinitate, interdictum violavit praeceptum: quem projectum ob superbiam Deus non occidit, sed exsulem paradiso fecit, exspectans ut per poenitentiam reparari posset ad veniam; et cum ille non revocaretur ad viam virtutis, dedit legem per Moysen, ut vel per ipsam reverteretur ad amorem Dei, et operationem justitiae. Sed cum ne hanc quidem contumax et incredulus custodiret, venit tandem 17 Filius Dei, et corpus humanum assumpsit, ut dum videretur, crederetur; omissisque mundus daemonum simulacris reconciliaretur gratiae Conditoris.
11. Haec est causa nativitatis Christi, quem Judaei, etsi patiantur natum, scandalizantur tamen crucifixum et mortuum: non intelligentes quia sicut propter redemptionem mundi illum decuit nasci, ita et pati oportuit, cujus passionem et mortem in suo loco Scripturarum testimoniis approbabimus. Nunc vero sequamur debitum ordinem, et cujus demonstrata est post gloriam deitatis humana nativitas, demonstretur et genus, et patria incipientes primum de nomine ejus loqui.
CAPUT VI. De nomine Jesu. 1. Prima enim appellatio nominis Jesu invenitur in figura Domini nostri Jesu Christi antea praedicata. Nam Auses quidam, qui Nave filius nominabatur, a Moyse Jesus cognominatur (Num. XIII, 17). Hic post obitum Moysi dux effectus principatum obtinuit, et terram promissionis haereditate distribuit. Mutatio nominis quid significabat, nisi quia defuncto Moyse, id est, defuncta lege, et legali praecepto cessante, dux nobis Dominus Jesus Christus erat futurus, qui nos per Jordanis fluenta, id est, per gratiam baptismi sanctificatos, et omnibus vitiorum generibus expulsis, vel angelorum malorum hostibus effugatis, perduceret ad terram coelestis 18 repromissionis, melle, et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius?
2. Ideo enim vir ille hujus sacramenti imaginem suscepit, ut Jesus nominaretur, ad significandum illum verum Jesum, de quo in Psalmis scriptum est: Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari (Psal. CXLIX, 4), id est, Jesu patri nostro. Ubi ostenditur Dominum et Deum esse Jesum, de quo et alibi in Psalmis: Quia placet sibi Dominus in populo suo, et exaltabit mansuetos in Jesu. Haec enim in Hebraeo sic habentur. De quo apertius Habacuc intonat dicens: Ego gaudebo in Domino, et exsultabo in Deo Jesu meo (Habac. III, 18).
CAPUT VII. Christus ex semine Abrahae secundum carnem fuit. 1. Quod autem ex semine Abrahae futurus esset Dominus Jesus Christus, Genesis ostendit, dicente Abraham ad puerum suum: Pone manum tuam sub femore meo, et jura per Deum coeli (Gen. XXIV, 2). Quo verbo Christum Deum coeli de genere suo testabatur in carne esse venturum. Per femur enim genus intelligitur; significabatur enim de semine Abrahae futurum in carne Deum coeli: de quo semine per Isaac facta fuerat ei a Domino repromissio. In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18), id est, 19 in Christo, de quo Psalmista ait: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum (Psal. LXXI, 17).
2. De hoc semine, et per eumdem Isaiam vox Domini loquitur: Educam, inquit, de Jacob semen, et de Juda possidentes montes meos (Isai. LXV, 9). De quo alibi idem propheta: Nisi Dominus Sabaoth, reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes facti essemus (Isai. I, 9). CAPUT VIII. De tribu Juda ortus est Christus. 1. Et quia de tribu Juda secundum carnem Christus exspectandus esset, Jacob patriarcha significat, dicens: Non deficiet princeps ex Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est. Et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Certum est enim, usque ad ortum Christi non defuisse principes populi Judaeorum ex genere Juda, nec duces de femoribus ejus usque ad Herodem alienigenam regem, qui per ambitionem regni irrepserat potestatem.
2. Statim enim ut hoc factum est, et defecit dux ex semine Judae, advenit ille qui mittendus erat, quem gentes et populi exspectabant. Judaei autem pervicacia impudicae frontis dicunt nondum esse id tempus expletum, mentientes nescio quem regem 20 ex genere Judae in extremis Orientis partibus regnum tenere.
3. Nec attendunt, mente caecati, simulationis suae mendacium detegi, quia jam sicut nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, ita nullus rex, nullus sacerdos remansit Judaeis; neque enim mendax esse potest Osee propheta, qui dicit: Sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (Ose. III, 4). Quae omnia quis non videat nunc in ipsis esse completa?
CAPUT IX. Quia de stirpe David natus est Christus. 1. Ecce ex qua tribu nasciturus est Christus docemur. Ex David autem stirpe secundum carnem futurus esse per Spiritum sanctum ita praenuntiatus est in Psalmis: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Et iterum: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit, et thronus ejus, sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII, 36 seq.).
2. Item in libro Paralipomenon: Et factum est verbum Domini ad Nathan, dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Annuntio tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus, cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus, ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit, et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum (II Reg. VII, 4; I Paral. XVII, 3). 21 3. Haec omnia quisquis in Salomone putat fuisse impleta, multum errare videtur. Nam qualiter in Salomone intelligendum est, quod dictum est: Postquam dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum illius? Nunquid de illo Salomone creditur prophetatum? Minime. Ille enim patre suo vivente coepit regnare. Nam hic dicitur quia cum completi fuerint dies vitae tuae, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum. Ex quo intelligitur alius esse promissus, qui non ante mortem David, sed post mortem ejus pronuntiatus fuerat suscitandus. 4. Qui aedificaret domum Domini, non de parietibus manufactis, sed de lapidibus vivis et pretiosis, id est, sanctis et fidelibus. Nam et illud, quod subjecit: Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in sempiternum coram me (II Reg. VII, 16), attendat et aspiciat quisquam non de Salomone esse pronuntiatum. Salomon quippe domum plenam fuisse mulieribus alienigenis colentibus idola, et ipse ab eis rex idololatria seductus, atque dejectus, dum bonus fuisset in initio, malos exitus habuit.
5. Ergo quis est iste cujus domus est fidelis in perpetuum, et qui post mortem David promittitur suscitandus? Ille utique est de quo ipse David exaestuans clamat, dicens in Psalmo octogesimo octavo: Tu vero distulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII, 39). Non est ergo ille Salomon, sed nec iste David dilatus est Christus. Ecce apparuerunt promissiones praedictae, non in Salomone, sed in Christo Domino nostro, qui ex David genere ortus est, fuisse completae. 6. De quo per Jeremiam ipse Dominus dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster (Jerem. XXIII, 5, 6). 7. Iste est qui per Nathan ex semine David promittitur (I Paral. XVII; II Reg. VII), qui etiam 22 per Isaiam prophetam ita pronuntiat: Egredietur, inquit, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1). Haec virga de radice Jesse virgo est Maria, de David radice exorta, quae genuit florem Dominum Salvatorem, de quo etiam sequitur: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. 8. Ideo autem tanta dona spiritus super eum praedicantur, quia in eo non ad mensuram Spiritus inhabitat sanctus (Joan. III, 34), sicut in nobis, sed tota inest ei plenitudo divinatis et gratiarum (Colos. II, 9). Iste est qui non secundum visionem oculorum et auditum aurium judicat, sed est justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus (Isai. XI, 3). In cujus Ecclesia habitat lupus cum agno: ille utique qui solebat ab ea rapere praedam, dum ad eam convertitur, cum innocentibus commoratur.
9. In cujus ovili pardus cum haedo accubat permisti scilicet subdoli cum simplicibus, ibi etiam vitulus de circumcisione, leo de saeculi potestate, ovis de populari ordine, simul morantur, quia in fide communis est conditio omnium. Puer autem parvulus minans eos ille est utique, qui se humiliavit pro nobis, ut parvulus. Bos autem et leo ibi comedent paleas, quia principes cum subjectis plebibus communem habent doctrinam.
10. Delectatur quoque infans ab ubere super foramina aspidis, dum gentes, quae solebant venena aliquando praedicare, conversi etiam parvuli Christi fidem delectantur audire. Caverna autem reguli corda sunt infidelium, in quibus ille serpens tortuosus requiescebat, quem ablactatus comprehensum exinde captivum traxit, ut in monte sancto ejus, quod est Ecclesia, non noceret.
11. Adhuc idem Isaias de Christo, quia ex semine David nasciturus esset secundum carnem, sic in consequentibus dicit: In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes 23 deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isai. XI, 10). In signum populorum stat radix Jesse, quando Christus signaculum crucis exprimit in frontibus eorum. Ipsum gentes deprecabuntur, quod jam hoc totum cernitur fuisse completum. Sepulcrum autem ejus in tantum est gloriosum, ut excepto quod redempti per mortem ejus gloriam ei exhibemus, etiam locus ipse coruscans miraculis, gloriae suae causa ad se omnem contrahat mundum.
12. Hic locus in Hebraeo sic habet: Et erit requies ejus gloriosa. Utique quia moriens caro ejus non vidit corruptionem secundum Psalmi sententiam: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Jam vero quia ore prophetico de Moab nascenti Christo perhibetur testimonium, idem Isaias testatur: Ponam enim super his qui fugerint de Moab leonem, et reliquis terrae. Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion (Isai. XV, 9; XVI, 1).
13. De hac enim gente Moabitarum egressus est Agnus immaculatus, qui tollit peccata mundi, qui dominatur in orbem terrarum. Petra autem deserti Ruth significat, quae, destituta morte mariti, de Booz genuit Obed, et de Obed Jesse, et de Jesse David, et de David stirpe Christum. Montem autem filiae Sion aut historialiter ipsam urbem Jerosolymam dicit, aut juxta tropologiam Ecclesiam in specula, id est, in virtutum sublimitate locatam.
CAPUT X. Quia Christus de virgine sine virili coitu genitus est. 1. Hactenus de nomine, et gente, et genere Domini nostri Jesu Christi Testamenti Veteris fidem perstrinximus: dehinc generationes ejus secundum carnem de Virgine ostendamus. Isaias enim 24 sancto Spiritu plenus futurae incarnationis Filii Dei sic praenuntiat sacramentum, sic enim dicit: Et adjecit loqui ad Achaz Dominus, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra (Isai. VII, 10). Et subjecit: Audite itaque, domus David, id est, genus David.
2. Nam bene ad domum David loquebatur, id est, ad stirpem regiam, de qua stirpe descendit Maria, et adjecit: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. Quia ergo ille, quem in utero Virgo concepit, et peperit, Nobiscum Deus vocatur, Deus itaque in utero virginis conceptus natusque cognoscitur. Erubescant itaque Judaei increduli, et Christi gratiae sua colla submittant.
3. Ecce enim quem Virgo peperit nobiscum Deus appellatur. Quo loco argumentantur Judaei quod in Hebraeo non virginem, sed juvenculam ostendat sermo propheticus parituram. Adversus quos respondetur non esse signum, si juvencula pariat, quod est aetatis. Sed hoc esse signum ad rei novitatem, si Virgo pariat, quod est integritatis. Dum enim dicit: Dominus dabit vobis signum, insinuat quoddam insigne miraculum, virginem videlicet parituram, quod procul dubio signum non esset, nisi novum existeret. Oportebat enim Christum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine.
4. Sequitur de eo: Butyrum et mel comedet. Butyrum fructus est Ecclesiae venientis ex circumcisione, quasi bovis sub jugo, id est, sub lege positae; mel vero Ecclesiae venientis ex gentibus, 25 cujus suavitate, et dulcedine operis, et fidei pascitur Christus. Sequitur, et dicit: Et priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem. Quod enim dixit priusquam cognoscat, id est, priusquam cognoscere faciat divinitate Deum habere se patrem, et carnis susceptione virginem matrem, juxta illud quod in Genesi scribitur, dicente Domino ad Abraham: Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12), id est, nunc cognoscere te feci. Absit enim apud Deum esse ignorantiam, ut tunc cognosceret quod ante nesciret.
5. Quantae autem potestatis existat idem Emmanuel, praedictus propheta frequenter annuntiat, dicens: Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terrae, o Emmanuel (Isai. VIII, 8); quem quia de virgine natum credimus, Patrem in Psalmis dicentem audiamus. Nam cum dixisset Propheta de Christo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, confestim vox Patris consecuta est, dicentis ad Filium: Ante luciferum genui te, et quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae. Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges (Psal. CIX, 1). Et iterum: Ubi inhabitet, inquit, gloria in terra nostra, misericordia et veritas occurrerunt sibi, justitia et pax complexae sunt se. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 10 seq.). 6. Quae est veritas de terra orta, nisi Christus de femina natus, Filius Dei de carne procedens? Nam caro terra est; quando enim natus est Christus, justitia de coelo prospexit. Non enim daretur e coelo justificatio, nisi Christus in carne nasceretur, et ut ostenderet quod ipsa veritas de terra orta homo esset, sequenter adjunxit: Justitia ante eum praeibit, et ponet in via gressus suos. Item idem David: Terra, inquit, dabit fructum suum (Psal. LXVI, 7, 8). Terra, Maria, dedit fructum suum Christum; sed quis est iste fructus? Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus.
7. Hunc terrae fructum praedictus Isaias propheta alibi manifestius annuntiat, dicens: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul; ego Dominus creavi eum (Isai. XLV, 8). Coeli ipsi qui et nubes, id est, prophetae, per quos Christus adveniens prophetabatur; terra Maria, 26 quae, fide aperta, non corruptione, genuit Salvatorem, quia solus Dominus eum creavit, non virilis commistio seminis.
8. Unde et Isaias ait: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nullus enim hominum nativitatis Christi in conceptu conscius fuit: solo enim verbo Dei virgo praegnans apparuit. Quod etiam Daniel propheta figuraliter praedixerat, dicens: Vidi lapidem de monte abscissum sine manibus praecidentium, et cum venisset in terram, replevit orbem terrae (Dan. II, 34): lapis iste Christus est sine manibus abscissus, implens omnem terram, quia in omnibus gentibus regnum ejus est.
9. De quo lapide per Isaiam Deus loquitur: Ecce mitto in fundamentis Sion lapidem pretiosum, electum, angularem, et qui crediderit in eum non confundetur (Isai. XXVIII, 16). Hunc enim vidit Daniel abscissum de monte, id est, de populo Judaeorum, sine manibus, hoc est, sine operatione virili, ex Maria virgine natum, quam sine dubio virginem fuisse credimus ante partum, virginem permansisse post partum, Ezechiele propheta testante: Converti me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus ingressus est per eam, eritque clausa (Ezech. XLIV, 1).
10. Quo testimonio sanctam Mariam et virginem concepisse et virginem permansisse confitetur. Genitalia namque feminea, pro eo quod claustra partus aperiunt, portae dicuntur, sicut ait Job: Quia non clausit portas ventris, qui portavit me (Job. III, 10). Dominus enim noster Jesus Christus mirabiliter et potentialiter natus, tanquam sponsus processit de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), id est, ex Virginis utero, post cujus ortum nullum cum Maria convenisse, nullum ex ejus utero genitum exstitisse profitemur. CAPUT XI. In Bethlehem natus est Christus. 1. Praediximus nativitatem Domini nostri ex Virgine, locum quoque 27 originis suae ostendamus. Nam in Bethlehem natus est, ad quam dicitur per Michaeam prophetam: Et tu, Bethlehem, domus Ephrata, nunquid parvula es in millibus Juda? ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus a diebus aeternitatis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet (Mich. V, 2).
2. Sicque postquam locum originis ejus praedixit, deinde regnum ejus futurum in toto orbe subjecit, dicens: Stabit, et videbit, et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Dei sui erunt, quoniam nunc magnificatur usque ad terminos terrae, et erit iste pax.
3. De hoc loco nativitatis Christi et Habacuc propheta sic ait: Deus ab Africo veniet. Bethlehem enim regio, ubi natus est Christus, de Jerusalem ad meridianam respicit plagam. Merito ergo ab Africo venisse scribitur, quia a Bethlehem venturus esse praevidebatur.
CAPUT XII. Stellae indicio Christi nativitas monstratur.
1. Quia stellae indicio nativitas ejus claruit, in Numeris divinus ille 28 Balaam sic cecinit, dicens: Orietur stella ex Jacob, consurget homo de Israel. Magi enim ab Orientis partibus venientes, primi Christi nativitatem stella indice nuntiaverunt, scilicet, ut quem olim princeps artis eorum praedixerat, illi inspecto sidere demonstrarent.
CAPUT XIII. Munera magi obtulerunt. 1. Quia ei munera obtulerunt magi, et hoc prophetae nobis narrant; sic enim Isaias ait: In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso, et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius (Isai. XVIII, 7). Hoc autem dicit propheta propter Persarum robustissimam gentem, ad cujus tunc potentiam nullus populus comparabatur, de quibus magi venientes, Christo munera detulerunt.
2. Et iterum ipse: Omnes, inquit, de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. De his muneribus et David praedicavit, dicens: Et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI, 11). Et 29 rursus: Reges Tharsis, et insulae munera offerent, reges Arabum, et Saba dona adducent. Nam et magos reges habuit Oriens.
CAPUT XIV. A Deo Patre unctus est. 1. Et quia non oleo isto humano unctus est Christus, sicut caeteri reges et pontifices Hebraeorum, sed a paterno Spiritu unctus est, Isaias ex persona ejusdem Christi sic cecinit, dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Isai. LXI, 1). 2. Simili modo et Psalmographus, divino afflatus Spiritu, ita ad eumdem Christum loquitur, dicens: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae, prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 7). In qua sententia primo propheta divinitatem Christi ac perpetuitatem demonstrat.
3. Sequenter per aequitatis virgam sceptrum potestatis ejus regnumque denuntiat. Postremo quod idem Deus a Deo unctus sit, indicat, non quidem oleo communi, sicut caeteri participes sui, id est, principes, qui imaginario praecesserant, sed oleo laetitiae, quo mystice demonstratur Spiritus sanctus, cujus coelesti infusione, et virtute Christus est consecratus.
CAPUT XV. Quod pauper et abjectus primo adventu venit. 1. Quia pauper et abjectus in primo adventu suo venerit, sanctus Isaias sic indicat, dicens: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus 30 venit tibi justus, et salvator, pauper, sedens super asinum indomitum (Isai. LII, 13). Item apud eumdem ex persona Dei Patris: Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde; sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum.
2. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplati sunt. Quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum despectum, et novissimum virorum; virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus, et despectus, unde nec reputavimus eum.
3. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum, ipse autem humiliatus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos, quasi oves, erravimus.
4. Unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus 31 coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum. De angustia, et de judicio sublatus est, generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium, propter scelus populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura, et divites pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus, et Dominus voluit conterere eum in infirmitate; si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
5. Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit, et saturabitur, in scientia sua justificabit ipse justus servos meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit. 6. In qua lectione non solum, quia abjectus apparuit Christus, sed etiam ibi ejus generatio coelestis exprimitur, infirmitas quoque susceptae carnis ejus manifestatur, contumelia quoque passionis ejus, crux, mors, sepultura ibi monstratur, et quod innocens damnatur, et tacens ibi patitur.
7. Deus enim suscipiens in carne pauperis formam se humiliare dignatus est, nostrique causa, ut salus perditis redderetur, etiam usque ad mortem obediens factus est, quod alibi idem Isaias praefatus est: Non clamabit, neque audiet quis in plateis vocem ejus; calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet; sed in veritate proferet judicium, quousque ponam in terra judicium, et in nomine ejus gentes sperabunt (Isai. XLII, 2).
8. Et Jeremias, quod veniret Deus in carne abjectus, et humilis, ita praedixit: Domine, fac propter nomen tuum, quia multae sunt aversiones nostrae. Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis. Quare quasi colonus futurus es in terra? et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es, quasi vir vagus, et fortis, qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos (Jerem. XIV, 7).
9. Dum enim dicit, tibi peccavimus, exprimit Judaeorum personam, 32 qui in Deum peccaverunt, quando venientem eum in forma hominis crucifixerunt; obtulit enim se aspectibus hominum, tanquam vagum hominem, et inquilinum; illi autem putantes hoc tantum esse quod videbatur, occiderunt hominem, quasi qui non posset salvare.
CAPUT XVI. Quia signa et virtutes fecit.
1. Genera quoque et virtutes curationum tanto ante praescripta sunt per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce Deus noster, ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperiuntur oculi caecorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus, quasi cervus, et plana erit lingua mutorum (Isai. XXXV, 4). Et iterum: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contribulatis corde, praedicare captivis redemptionem, et caecis visum (Isai. LXI, 1; Luc. IV, 18).
2. Haec omnia sanitatum signa in adventu Christi facta sunt. Statim enim ut natus est, praecedente stella adoraverunt eum magi, et obtulerunt munera. Deinde varia adventus ejus repraesentavit miracula. Caecis, enim, ut Deum cognoscerent, profundae noctis caligo detergitur. Defunctis redivivae lucis gratia redditur, ut animae vivificarentur.
3. Surdi, ut auditum fidei susciperent, audire coeperunt. Claudi, ut ad Deum currerent, incessu alacri vegetantur. Muti, ut Deum confiterentur, claris vocibus clamaverunt. Leprosi pro abolendis contagiis animae lurida membra deposuerunt; effectu enim majestatis suae multa fecit, quae praetereunda sunt, dum cuncta legantur.
4. Nam excellentiae suae virtute pendulis gressibus tumentes aequoris fluctus calcavit, et maris magni procellas suo imperio mitigavit. 33 Jam vero passionis ejus obitum etiam elementa tremuerunt, dum sol fugit, dum tellus concutitur, saxaque sese illidentia dissolvuntur, siquidem et ipsa mors eum tenere non potuit.
5. Nam resurgens die tertia, ad sedem paternam revolavit, ministeriisque angelorum reducitur a terris ad coelum. Plura quoque, et his similia ejus omnipotentia facta sunt. Sed dicit incredulus quod et prophetae miracula multa fecerunt. Verum est; nullus tamen eorum mortuus resurrexit, et in coelum ascendit.
CAPUT XVII. In corpore videndus erat.
1. Quia idem Deus in corpore ab hominibus esset videndus, per Isaiam testatur dicens: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar, ecce adsum (Isai. LII, 6). Et David: Ambulabunt de virtute in virtutem, et videbitur Deus Deorum in Sion (Psal LXXXIII, 8). Et iterum: Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis (Psal. LXVII, 25): utique quibus venit in mundum, et quibus iterum ascendit in coelum, tunc enim manifestatus est, et revelatus occursus adventus ejus, quem Judaei, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8).
2. De cujus etiam corporali visione supradictus Isaias ita annuntiavit: Ingloriosus, inquit, erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus 34 inter filios hominum, quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplati sunt. Et Jeremias, in libro Baruch: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ab eo qui invenit omnem viam prudentiae, et ostendit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
3. Et Habacuc: Domine, inquit, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi, in medio duorum animalium cognosceris; dum appropinquaverint anni, innotesceris, dum advenerit tempus, ostenderis (Habac. II, 10). Item ipse: Videbunt te gentes, et dolebunt populi, id est, Judaei. 4. Siquidem et praedictus Isaias de ipso sic cecinit: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor, justus ejus, et Salvator ejus, ut lampas, accendatur, et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Et iterum: Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt. Et infra: Paravit Dominus brachium sanctum suum in conspectu omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri (Isai. LXII, 1; LII, 8, 10). CAPUT XVIII. Judaei non erant eum agnituri. 1. Et quia eum non erant agnituri Judaei, sic praedixerat Jeremias ex persona Domini: Praevaricatione praevaricata est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dominus; negaverunt me, et dixerunt, Non est ipse (Jerem. V, 11). Hoc etiam nunc usque Judaei de Christo dicunt, Non est ipse, exspectantes alium, qui est Antichristus.
2. Et Isaias: Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum, despectum, et novissimum virorum virum dolorum, scientem ferre infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus, et despectus. Unde nec reputavimus eum (Isai. LIII, 2). Quibus verbis incredulitatem Judaeorum significat, quibus visus est Christus non habere speciem, neque decorem, unde nec reputatus est esse Deus. 3. Quem tamen, quia non essent agnituri, neque recepturi, idem 35 Isaias alias approbat, dicens: Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est: Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Israel autem me non cognovit, populus autem meus me non intellexit (Isai. I, 2). Et iterum: Auditione audietis, et non intelligetis, et cernentes videbitis, et non scietis; incrassatum est enim cor populi hujus (Isai. VI, 9; Matth. XIII, 14). 4. Unde et Ezechiel: Factus est sermo Domini ad me dicens: Filii hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt (Ezech. XII, 2). Sic enim excaecati sunt, ut Salvatorem nec agnoscerent, nec susciperent. Et cujus diem Abraham vidit, et laetatus est, et cujus adventum prophetae magno cum desiderio exspectaverunt (Joan. VIII, 56), isti et viderunt, et non cognoverunt, insuper et blasphemaverunt clamantes: Non habemus regem, nisi Caesarem, et caetera quae sequuntur. Cujus populi duritia sic non mutatur, quomodo nec Aethiopis color, aut pardi varietas, Jeremia testante: Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas (Jerem, XIII, 23).
CAPUT XIX. Quia eum non agnoscentes Judaei, congregati sunt adversus eum. 1. Sed quia eum Judaei non agnoscentes, congregati sunt ad interficiendum eum, et universalem assensum in passione ejus praebuerunt, ita legitur: Quare fremuerunt gentes, id est, Romani, et populi meditati sunt inania, hoc est, Judaei. Astiterunt reges terrae, hoc est, Herodes et Pilatus; et principes convenerunt in unum, scilicet principes sacerdotum, et seniores Judaeorum: adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 1). 2. Et iterum ex ejusdem Domini persona: Circumdederunt me 36 canes multi, concilium malignantium obsedit me (Psal, XXI, 17). Canum autem nomen in eos est etiam per prophetam alterum constitutum. In Isaia enim scriptum est: Omnes canes caeci, nescientes latrare. Canum enim mos est, ut ait noster Hilarius, Pastori alludere, gregem nosse, insidiantes feras persequi. At vero isti caeci canes, pastorem suum non videntes, officium non intelligentes, latratus suos a feris ad gregem, a furibus ad Dominum retorserunt. Unde et alius propheta de his ita dicit: Facti sunt mihi in sagittam reciprocam.
CAPUT XX. Venundatus est. 1. Quia triginta argentis appretiatus, et venundatus est, per Zachariam ita ipse praenuntiavit: Si bonum est, inquit, in conspectu vestro, date mercedem meam, et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. 37 2. Haec enim nota omnibus causa est. Judas enim, poenitentia motus, pecuniam reportavit, et projecit in templum, et abiit, et laqueo se suspendit (Matth. XXVII, 4). Ut impleretur, quod dixerat Isaias: Testis falsus non erit impunitus, pro eo quod vendidit argento Justum (Prov. XIX, 5; Amos. II. 6).
3. Quam pecuniam bene Dominus mercedem suam dixit; multa enim opera apud eos fecerat, reddens vitam mortuis, lucem caecis, surdis auditum, gressum claudis; pro quibus omnibus Judaei nefanda aestimatione mortem triginta argentorum mercedem illi restituerunt.
CAPUT XXI. Quia a discipulo suo traditus est. 1. Nam et quia Dominus traditorem suum per panem porrectum ostendit apostolis, etiam in Psalmis commemoravit in se impletum dicens: Qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem. Et iterum: Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. XL, 10; LIV, 14). 2. De ipso autem Juda proditore Jeremias praescius ita ante praedixit: Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino (Jerem. XVII, 1), quod sive ad Judam, sive ad Judaeos non incongrue convenit, qui sic peccaverunt in Christum, ut non sit peccatum eorum atramento conscriptum, quod deleri forsitan potest, sed stylo ferreo in ungue adamantino exaratum, id est, quod deleri non possit prae duritia cordis eorum, nisi crediderint.
CAPUT XXII. A semetipso traditus est. 1. Nam, quia et ipse sponte pro nobis semetipsum tradidit, 38 Isaias dicit: Oblatus est, quia ipse voluit. Et infra: Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Isai. LIII, 7). Et ipse per Jeremiam prophetam sic loquitur: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, tradidi dilectam animam meam in manus mimicorum ejus (Jerem. XII, 7), hoc est, in manus Judaeorum, qui eum interfecerunt.
CAPUT XXIII. Comprehensus est. 1. Quia comprehendendus erat, Jeremias propheta longe ante ita praedixit: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris (Thren. IV, 20). Quo vaticinio demonstravit aperte et Christum Dominum esse, et traditum pro peccatis nostris fuisse. 2. Item Sapientiae liber dicit: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus Justum, quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris: promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Et infra: Si est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum (Sap. II, 12, 18). Et infra: Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ejus, morte turpissima condemnemus eum; id est, affixione crucis
CAPUT XXIV. Judicatus est. 1. Quia judicandus erat, clamat David sub figura populi peccantis in Deum: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas, cum judicaris (Psal. L, 6). Veniens enim Christus in corpore, tanquam reum se constituit, et judex hominum hominibus judicandum se praebuit, sicque mitis, et patiens, dum judicatus est, vicit, quia nihil in eo dignum, quod judicaretur, populus persecutor invenit. 2. Unde et propheta, adventum judicii ejus annuntians, sic comminatur contra eumdem populum, dicens: Audite quae Dominus 39 loquitur: Surge, et contende judicio adversus montes, et audiant colles vocem tuam. Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae (Mich. VI, 1 seq.). Quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur, dicens: Popule meus, quid feci tibi? et quid molestus fui? responde mihi, quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam? Ubi ostendit beneficia Domini praestita in populum suum, et contra haec adversus eum mala eorum. Et quid juxta haec eidem populo venturum sit, deinde subjungit: Audite, tribus, quis approbabit illud? adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis.
CAPUT XXV. In passione a discipulis deseritur. 1. Quia in passione sua a suis discipulis desolandus esset, per David prophetam idem Dominus loquitur: Omnes amici mei obliti sunt me, longe fecisti notos meos a me (Psal. LXXXVII, 9). Et Zacharias: Percute pastorem, et dispergentur oves (Zach. XIII, 7; Matth. XXVI, 31). Tunc discipuli confugerunt.
CAPUT XXVI. A falsis testibus accusatus est. 1. Quia a falsis testibus accusandus erat, per Osee prophetam idem Dominus sic dicit: Vae, inquit, eis, quoniam recesserunt a me, vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia; et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et ipsi in me cogitaverunt malitiam, reversi sunt, ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus (Ose. VII, 13).
2. Et Zacharias: Si invaluerunt super me verba vestra, dicit 40 Dominus, et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Et in Psalmis dicit: Insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Et Isaias de Juda dicit: Testis falsus non erit impunitus, pro eo quod vendidit argento justum.
CAPUT XXVII. Clamaverunt Judaei ut crucifigeretur. 1. Quia clamaverunt Pilato ut crucifigeretur, hoc jam per Jeremiam Christus de Synagoga praedixerat, dicens: Reliqui domum meam, facta est mihi haereditas mea, quasi leo in silva, dedit contra me vocem suam (Jerem. XII, 7); blasphemans utique, et dicens: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21; Joan. XIX, 6). 2. Et alibi ipse dicit: Super quem aperuistis os vestrum? et adversus quem laxastis linguas vestras (Isai. LVII, 4)? Et Isaias: Ruit, inquit, Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum contra Dominum (Isai. III, 8). Item ipse: Exspectavi ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem (Isai. V, 7). 41
CAPUT XXVIII. Judaei posteritatem suam damnaverunt. 1. Nam quia peccantes Judaei etiam in Christo posteritatem suam damnaverunt, dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), olim cum objurgatione Isaias illis praedixerat, dicens: Semen pessimum, praeparate filios vestros occisioni in iniquitate patrum suorum (Isai. XIV, 20). Venientibus enim in Judaeam gentibus, pro scelere patrum etiam filii trucidati sunt.
2. Sub quorum persona et Jeremias interitum eorum ita deplorat, dicens: Patres nostri peccaverunt, et non sunt, nos autem iniquitates eorum exsolvimus (Thren. V, 7). Item Jeremias: Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? et tenentes legem, nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.
3. Item ipse: Quare ergo est factus in praedam? super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram ejus in solitudinem, et civitates ejus exustae sunt, et non est qui habitet in eis (Jerem. II, 8, 14).
CAPUT XXIX. Flagellatus, et palmis caesus est. 1. Quia flagellatus est, et palmarum sustinuit ictus, Job de eo sic dicit: Exprobrantes, et conspuentes, percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis (Job. XVI, 11). Et in Psalmis ipse dicit: Ego ad flagella paratus sum (Psalm. XXXVII, 18). Et iterum: Congregata sunt in me flagella, et ignoravi (Psal. XXXIV, 15).
2. Similiter et per Isaiam: Non sum, inquit, contumax, neque contradico: corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me (Isai. L, 6). Et per Jeremiam dicit: Posui scapulas meas ad flagella, et maxillas meas ad palmas (Thren. III, 30). Item de ipso idem Jeremias: Dabit, inquit, percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
42 CAPUT XXX. Arundine Christi caput percussum est.
1. Quia arundine caput ejus percussum est, et sustinuit patienter, Isaias praedixerat, dicens: Arundinem quassatam non conteret, et linum fumigans non exstinguet, calamum quassatum, sive confractum non conteret, cunctis enim placabilis erit, et veniam dabit peccatoribus, dicens: Confide, filia, dimittuntur tibi peccata (Isai. XLII, 1 seq.). Et linum fumigans, sive, ut caeteri transtulerunt obscurum atque tenebrosum non exstinguet.
2. Qui vicini erant exstinctioni, Domini clementia servabuntur. Quae super Judaeis, et nationibus, in supradictis opusculis disseruimus; sed cum veritate omnia judicabit, nequaquam metuens Scribas et Pharisaeos, quos confidenter hypocritas appellabat (Matth. XXIII, 13).
CAPUT XXXI. Spinis coronatus est. 1. Et quia spinea corona capiti ejus imposita est, scribitur hoc in Canticis canticorum ex persona Patris, de contumeliis Filii iniquitatem Jerusalem mirantis, atque dicentis: Exite, et videte, filiae Jerusalem, regem in corona, qua coronavit eum mater ejus (Cant. III, 11), id est, corona spinea, quam capiti ejus imposuit Synagoga.
2. Sed et per Jeremiam idem Filius sic dicit: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Et apud Isaiam: Plantavi, inquit, vineam electam, et exspectavi, ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai, V, 2); 43 utique quia degenerans a patriarcharum fructu, non fructus justitiae, sed spinas mortis et crucis attulit suo Creatori.
CAPUT XXXII. Veste coccinea indutus est. 1. Nam et quod milites illudentes veste coccinea induerunt eum, praenuntiavit hoc Isaias propheta dicens: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? quare rubrum est vestimentum tuum, et indumentum tuum, tanquam calcantium in torculari (Isai. LXIII, 1)? At ille respondens: Torcular, inquit, calcavi solus. Calcare enim torcular solum se dixit, quia solus propter mundi peccatum passionem suscepit, solusque delicta omnium sanguine suo lavit. CAPUT XXXIII. Dum pateretur, tacuit. 1. Nam quia dum pateretur, tacuisse scribitur, hoc prophetarum voces testantur. Isaias enim sic de illo ait: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Hic enim in passione Pilato interroganti nihil locutus est; sed in humilitate judicium ejus sublatum est; de quo et ipse alibi: Non clamabit, nec audiet quis in plateis vocem ejus (Isai. XLII, 2).
2. Item idem Christus per eumdem prophetam: Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Corpus meum dedi percutientibus (Isai. L, 5). Et ipse alibi: Tacui, silui, nunquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Primo enim tacuit, ut judicaretur, quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, nec aperuit os suum, suamque compescuit potestatem.
3. In novissimo autem sic de eo scribitur: Deus manifeste veniet. Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX, 3). Tacuit enim ut judicaretur, quando venit occultus; nequaquam autem tacebit quando venerit manifestus ut judicet. 44
CAPUT XXXIV. Crucem portavit. 1. Quia crucem suam ipse portavit, Isaias praedixit: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humeros ejus (Isai. IX, 6). Quis enim regum potestatis insignia in humero portat, et non aut in capite coronam, aut aliqua propriae vestis ornamenta?
2. Sed solus Rex saeculorum Christus gloriam potestatis suae et sublimitatis in humeris extulit, quod etiam Isaac figuravit, qui cum a patre hostia duceretur, ligna ipse sibi portavit (Gen. XXII, 6), Christi eximiam tunc praefigurans passionem, lignum passionis suae gestantis.
CAPUT XXXV. Cruci affixus est.
1. Quia ligno crucis suspensus est, atque suffixus, Jeremias propheta ex persona Christi praedixerat, dicens: Ego, quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia super me cogitaverunt consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, 45 et eradamus eum de terra viventium. Haec enim quae passurus erat Dominus a Judaeis, quasi si jam facta fuissent, propheta commendat.
2. Nam quid est lignum in pane missum, nisi Christi affixio carnis in ligno? Panem enim corpus ejus agnoscimus; lignum in pane esse, fides nostra crucem agnoscit in corpore. Quia vita corporis sui panis est. Scriptum est enim: Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Sed et in Psalmis iterum, quia extendit manus suas in cruce, sic dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Sive quod veniente quasi mundi vespera, sive quod declinante jam sole ad vesperam, Dominus in cruce animam posuit, elevans manus suas in eodem crucis ligno, atque offerens se ipsum Deo pro nobis sacrificium, ut per illud sacrificium delerentur peccata nostra.
3. Apud Isaiam quoque de crucis ejus praedicatione ita scribitur: Et erit principatus ejus super humeros ejus (Isai. IX, 6), id est, vexillum suae crucis, quod suis praetulit humeris, juxta vaticinium David prophetae, qui dicit: Dominus regnavit a ligno. Habacuc quoque passionem crucis Christi ita praenuntiavit, dicens: Cornua in manibus ejus sunt (Habac. III, 4). Quod quid est aliud, nisi tropaeum crucis? Item ipse de ascensione crucis, in qua exaltatus omnia traxit ad seipsum, ita dicit: Dominus, fortitudo mea, constituit pedes meos in consummationem. Super excelsa imponet me, ut vincam in claritate ejus (Habac. III, 19). 46
CAPUT XXXVI. Clavis manus ejus, et pedes affixi sunt.
1. Quia crucifixus est, et manus ejus, ac pedes clavis affixi sunt, per David ipse loquitur, dicens: Foderunt manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea, ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Quibus utique verbis in cruce corpus significat extentum, manibus pedibusque confixis, et clavorum transverberatione confossis. Quod David passus non est, qui sine ulla corporis passione legitur in pace quiescere.
2. Sed hoc de Christi praedictum est passione, qui a populo Judaeorum clavis in ligno confixus est; manus enim et pedes non confodiuntur, nisi ejus qui in ligno suspenditur. Item in Canticis canticorum: Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima (Cant. V, 3). Quod specialiter dixit propter fixuras clavorum. 3. Et per Malachiam, quia crucifigendus erat, ita praemisit idem de semetipso Dominus, dicens: Si affiget, inquit, homo Deum, quia vos configitis me, et dixistis: In quo confiximus te (Malach. III, 8)? Et subjecit Deus post haec illis: Me vos configitis gens tota, quod pertinet ad mysterium dominicae passionis, in qua Judaei Christum crucifixerunt, quando sceleratas manus injecerunt in eum. 4. Quod etiam per Zachariam iterum Deus sic memorat, dicens: Et aspicient ad me, quem confixerunt, et plangent eum planctu, quasi super unigenitum, et dolebant super eum, ut doleri solet in morte primogeniti (Zach. XII, 10). Hoc enim factum deprehendimus in Jesu, quem confixerunt Judaei in cruce, quem dolebunt a se crucifixum in judicii die, cum viderint eum in Patris ac sua majestate regnantem (Luc. IX, 26). 47 CAPUT XXXVII. Inter duos latrones crucifixus est. 1. Nam quod inter duos latrones crucifigendus esset, longe ante per Isaiam praedictum est: Et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 10). Et Habacuc propheta: In medio, inquit, duorum animalium cognosceris (Habac. III, 2), id est, in medio duorum latronum. CAPUT XXXVIII. Quia divisa sunt vestimenta ejus. 1. Post crucis sententiam sequitur rerum divisio, et sors super vestem; quam per David idem Dominus ante praedixerat, dicens: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 19). Quae prophetia, quemadmodum sit expleta, evangelica narrat historia. Nam dum vestimenta alia a militibus fuissent divisa, pro tunica autem dicunt: Non scindamus eam, sed mittamus sortem, cujus sit (Joan. XIX, 24). Erat enim tunica inconsutilis, id est, ex omni parte contexta. 48
CAPUT XXXIX. Felle et aceto potatus est. 1. Quod autem pendenti in cruce acetum cum felle mistum dederunt, hoc jam fuerat in Psalmis praedictum a Domino: Dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto, quod quidem et alias ad Jerusalem ipse sic proclamat, dicens: Ego te plantavi vineam electam; quomodo facta est in amaritudinem vitis aliena (Jerem. II, 21)?
2. Deus enim bonam plantaverat vineam, hoc est, Judaeorum gentem: illa autem vitio suo depravata Conditorem amaritudine potavit. Pro quo et Moyses: Uva, inquit, eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis ipsis (Deut. XXXII, 32). Unde et superius objurgans eos, dicit: Sic plebs fatua, et non sapiens, haec Domino retribuisti (Deut. XXXII, 6)? CAPUT XL. Quia hyssopo circumdederunt spongiam aceto plenam. 1. Nam quod hyssopo circumdederunt spongiam aceto plenam, in Psalmis dictum fuerat: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9). Unde et in lege per hyssopi fasciculum aspergebantur agni sanguine, qui mundari volebant (Exod. XII, 22), quo significaretur per passionem Domini peccata ablui mundi. 49
CAPUT XLI. Quia titulus crucis ejus corruptus non est. 1. De titulo crucis dixerunt Judaei: Noli scribere Rex Judaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum. Et respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 21). Jam enim in Psalmo LVI fuerat prophetatum: Ne corrumpas tituli inscriptionem, in cujus psalmi serie non solum passio, vel mors, sed etiam resurrectio et ascensio Domini praedicatur.
CAPUT XLII. In cruce pendens, Patrem pro inimicis suis deprecatus est. 1. Quia in cruce pendens Patrem pro inimicis suis deprecatus est, Isaias dicit: Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit (Isai. LIII, 12). Et in Psalmis sic: Pro eo, inquit, quod eos diligebam, adversabantur mihi; ego autem orabam pro eis (Psal. CVIII, 4). 2. Item Habacuc cum dixisset de eo: In medio duorum animalium cognosceris, subjecit: Cum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae tuae memor eris (Habac. III, 2). Praefiguravit enim propheta sub hac sententia in semetipso Judaeorum personam, qui Christum 50 commoti ira crucifixerunt. Ubi tamen ille, memor misericordiae suae dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).
CAPUT XLIII. Pro nostris peccatis crucifixus est. 1. Et quia non pro suis, sed pro nostris peccatis crucifixus est, Isaias dicit: Pro iniquitatibus populi sui ductus est ad mortem, dabo impios pro sepultura ejus. Et iterum: Vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra; livore ejus sanati sumus. Et iterum: Omnes nos, quasi oves, erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum (Isai. LIII, 5 seq.). Juxta Apostolum, qui dicit: Quia cum peccatum non cognovisset, ipse pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21), id est, sacrificium pro peccatis nostris. Quare autem pro nobis passus est, haec est causa.
CAPUT XLIV Quia mortuus est. 1. Post flagella et crucem, fellisque et aceti potationem, deinde sequitur mors ejus. Quam lex ipsa non siluit, dicens: Recubans dormivit, ut leo, et ut catulus leonis; quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9)? Clamat etiam eamdem mortem ejus et LXVII Psalmus: Deus noster, Deus salvos faciet nos, et Domini mors, et Domini exitus mortis.
2. Quid apertius diceretur? Dominus enim Jesus, qui interpretatur Salvator, ipse est Deus noster, salvos faciens nos, quem 51 quia oportuit nasci, et a vita exire per mortem, ideo subjunctum est: Domini mors, et Domini exitus. Item per Isaiam: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Pro peccatis populi sui ductus est ad mortem (Isai. LIII, 7).
3. Judaei autem Christum, quem sperant venturum, moriturum non sperant. Ideoque respondeant: Quis est iste quem propheta annuntiat? Item apud Jeremiam sic dicit: Inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi, ideo quasi de somno suscitatus sum, et vidi, et somnus meus dulcis mihi (Jerem. XXXI, 25).
52 4. Danieli quoque angelus de occisione et morte Christi sic loquitur, dicens: Scito et animadverte, ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomadae septem et hebdomadae LXII erunt, et post hebdomadas LXII occidetur Christus; id est, post quadringentos nonaginta annos, et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Unde et ibi sequitur clades Judaeorum, quae postea completa est: Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo (Dan. IX, 25), id est, Romanus exercitus cum Vespasiano.
5. Item in Sapientia sic legitur de morte ejus: Contumeliis et tormentis interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ipsius, morte turpissima condemnemus eum (Sap. II, 19).
CAPUT XLV. Quia in passione ejus tenebrae factae sunt. 1. Quod vero media die in passione ejus tenebrae factae sunt, et sol ipse refugit, hoc etiam divini libri loquuntur, Amos propheta testante: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet vobis sol meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis (Amos VIII, 9). 2. Et Jeremias: Exterrita est, inquit, quae parturit, id est, Jerusalem, et afflicta est anima ejus: occidit ei sol, cum adhuc medius dies esset; confusa est et maledicta; reliquias eorum in gladium dabo (Jerem. XV, 9). Quod factum est per Vespasianum.
CAPUT XLVI. Non fregerunt ejus crura. 1. Porro, quia non fregerunt ejus crura, nisi tantum latronum, jam praedictum fuerat: Os ejus non comminuetis (Exod. XII, 46; Num. IX, 12; Joan. XIX, 36); praeceptum enim fuerat eis celebrare pascha in ovis similitudine; in qua Dominicae passionis 53 umbra praecesserat, qui tanquam ovis ad occisionem ductus est (Isai. LIII, 7). Illa enim figura agni Christi passionem significabat. CAPUT XLVII. Lancea percussus est. 1. Et quia lancea latus ejus percussum est, sic praenuntiatum est ab ipso per Job: Confregit me, et posuit me quasi in signum; circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos, concidit me vulnere super vulnus (Job. XVI, 13), id est, vulnere lanceae super vulnus clavorum. Unde etiam et per David: Super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Psal. LXVIII, 27), sic est ab eo praenuntiatum. 2. Et per Jeremiam: Tetendit arcum suum, et posuit me, quasi signum ad sagittam, misit in renibus meis filias pharetrae suae (Thren. III, 12). Et iterum de ipso populo sic ait idem Dominus per prophetam: Facti sunt mihi in sagittam reciprocam (Osee VII, 16). Et Zacharias: Videbunt, in quem confixerunt. Utique hominem quem crucifixerunt. Quo etiam testimonio promissus est Christus in ea qua crucifixus est carne venturus.
CAPUT XLVIII. De latere manavit sanguis et aqua. 1. Nam quia ex latere ejus sanguis et aqua manavit, Zacharias dicit: Tu quoque in sanguine Testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach. IX, 11). Et iterum: Cum egrederetur vir ab Oriente, ecce aquae redundantes a latere dextro (Ezech. XLVII, 3), scilicet, Christi. 2. Item de eadem aqua, quae ex latere ejus profluit, propheta 54 alius sic dicit: Flumina aquae viventis egredientur de ventre illius, aquae scilicet baptismatis, quae credentes vivificant, et quae sitientibus largiuntur, quando impletur quod scriptum est: Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16); et: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9).
CAPUT XLIX. Sepultus est. 1. Quia sepulturae traditus est, et humatus, in Psalmis dicitur: Collocaverunt me in obscuris, sicut mortuos saeculi. Quasi diceret: Sicut homines, utique quia ipse Deus erat. Item Isaias: Et erit Dominus nominatus, in signum aeternum, quod non auferetur. Et erit sepulcrum ejus gloriosum. Et alibi: Dabo impios pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus (Isai. LV, 13; XI, 10; LIII, 9).
CAPUT L. Lapis ad ostium monumenti positus est. 1. Quia postquam sepultus est, lapis ad ostium monumenti positus est, per Jeremiam idem ait: Lapsa est in lacum vita mea, 55 et posuerunt lapidem super me. Et iterum: Conclusit vias meas lapidibus quadris, circumaedificavit adversum me, ut non egrediar.
CAPUT LI. Descendit ad inferos. 1. Quia in infernum descendit, sic idem Dominus in Ecclesiastico dicit: Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo sperantes in Deum (Eccli. XXIV, 45). Item in Psalmis: Vita mea inferno appropinquavit, aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 4). Descendit enim, sicut homo, in infernum, sed solus inter mortuos liber fuit, quia mors illum tenere non potuit.
CAPUT LII. Descendens de morte quos voluit liberavit. 1. Quia in infernum descendens eos qui captivi erant a diabolo eruit, et sic iterum ad coelestia remeavit, idem per Osee ita ante praenuntiavit: Ego, inquit, ego capiam, et vadam; tollam, et non est qui eruat; vadens revertar ad locum meum; id est, ad coeleste solium. Et infra: De manu, inquit, mortis liberabo eos, de morte redimam illos. Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Ose. V, 14; XIII, 14). 56
CAPUT LIII. Corpus Christi in sepulcro non vidit corruptionem. 1. Quod corpus Christi in sepulcro corruptionem non vidit, sed statim, devicta morte, resurgens, ab inferis remeavit, et hoc per prophetam idem in Psalmis praedixit: Caro mea requiescit in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. De qua resurrectione et in psalmo tertio ita cantatur: Ego dormivi, et requievi, et resurrexi, quia Dominus suscitavit me.
2. Ubi quid aliud indicat propheta, quod dormierit, et resurrexit, nisi quod somnus iste mors esset, et evigilatio resurrectio? quod in quadragesimo psalmo manifestius ostenditur, ubi dicit: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis (Psal. XL, 11). Et iterum: Nunquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Item in psalmo quarto: In pace dormiam, et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Singulariter, quia solus ipse sic requievit, ut confestim post mortem resurgeret.
3. Item per Isaiam de eadem resurrectione sua sic clamat: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc exaltabor, et nunc sublevabor (Isai. XXXIII, 10). Ubi aperte testimonium resurrectionis et ascensionis ejus ostenditur. Unde et ibi zelum Judaeorum subjecit, dicens: Concipietis errorem et parietis. Spiritus vester, ut ignis, vorabit vos. 57
CAPUT LIV. Resurrexit ab inferis. 1. Quia ab inferis tertia die resurrexit, Osee propheta praedixerat, dicens: Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos, vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Ose. VI, 1). Omnia haec in Christo ita completa sunt. Quinta enim feria traditus, Parasceve passus, Dominica circa diluculum resurgens, ab inferis remeavit. 2. Unde et subjunxit propheta: Quasi diluculo praeparatus est egressus ejus. Quod autem dixit resurgemus et vivemus in conspectu ejus, hoc propheta de sua persona, vel sanctorum, eloquitur, qui in inferno erant, et cum illo tertia die resurrexerunt.
CAPUT LV. Apostoli ad praedicandum missi. 1. Quia post resurrectionem suam Christus piscatoribus apparuit, et praedicare eos gentibus misit, per Jeremiam ante sic meminit, dicens: Ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos (Jerem. XVI, 16). Denique secundum Matthaei Evangelium legitur quod Jesus veniens juxta mare Galileae, vidit Petrum et Andream, fratrem ejus, mittentes retia in mare, quibus dixit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 18). 2. Similiter et duos alios fratres Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, dum vidisset in navicula cum patre Zebedaeo texentes retia, provocans eos, de piscatoribus piscium piscatores 58 reddidit hominum, scilicet, ut praedicationis reti cunctos credentes de profundo saeculi hujus extraherent. Post hos piscatores sequitur: Et mittam venatores et venabuntur eos de montibus, et de collibus, et de cavernis petrarum (Jerem. XVI, 16); quod specialiter ad conversionem pertinet gentium, quas undique apostoli ceperunt, qui super assumptionem constituti sunt animarum.
3. Quos quia post gloriam resurrectionis suae Dominus ad praedicandum in gentibus mitteret, et per Isaiam sic praelocutus est, dicens: Venio, inquit, ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, et venient, et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum, utique crucis; et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare, in Africam, et Lybiam, tenentes sagittam, id est, velocem praedicationis sermonem, in Italiam quippe et Graeciam, et ad insulas longe, et ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam (Isai. LXVI, 18, 19); in qua sententia specialiter missi apostoli prophetantur.
4. Simulque et quod per totum mundum praedicaverunt Evangelium, id ipsum prophetae non tacuerunt; de quibus etiam in Psalmis ante praedictum est: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Psal. XVIII, 4). CAPUT LVI. In coelum ascendit. 1. Jam vero quia post resurrectionem suam in hominis forma Christus in coelum usque ad Patrem ascendit, Daniel dicit: Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit; id est, usque ad Patrem. Post haec adjecit: Et in conspectu ejus obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et regnum, et omnis populus, tribus et linguae ipsi servient, potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur (Dan. VII, 13). 59 2. Hujus ascensionem in coelis rursus Psalmista sic indicat: Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo; exsultavit, ut gigas, ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII, 6). Veniens enim de coelo, usque ad inferos descendit; regressusque, repetiit mansionem suam, ascendens et sedens ad dexteram Patris, de quo antea solus exivit. 3. Cujus ascensus in coelum, vel introitus, quibus gaudiis declaretur, Psalmographus indicat. Videntes enim potestates aethereae carnem Christi ascendentem in nubibus, et portas coeli ingredientem, dixerunt: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 7).
4. Hunc ascensum ejus et alibi commemorans David dicit: Ascendit super cherubim, et volavit, volavit super pennas ventorum (Psal. XVII, 11). Et iterum: Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Qui utique nisi fuisset in terra, non diceretur ascendere. Sed quid est captivam duxit captivitatem, nisi quia, devicta morte, ipsam carnem, quam e terris assumpserat, quasi captivam in coelum ducebat?
5. Unde et post haec propheta hortatur omnes gentes, provocans eas ad laudem Dei, eumdemque ascensum Christi eisdem iterum sic praenuntians, ait: Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad Orientem. Et bene adjecit, ad Orientem, quia idem locus in Orientis partibus est, ubi Christus resurrexit, et unde in coelum ascendit. Et post haec subdidit: Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis (Psalm. LXVII, 25). Videntibus enim omnibus apostolis atque quingentis viris, sic ascendit in coelum. 60
6. Hujus ascensionem et Salomon in Canticis canticorum praedicat: Ecce hic venit, saliens supra montes, transiliens supra colles (Cant. II, 8). Et Amos dicit: Aedificavit Dominus in coelo ascensum suum, et pollicitationem in terra firmavit (Amos IX, 6). Sed et illud, quod per Isaiam Dominus dicit: Nunc exsurgam, nunc exaltabor, nunc sublimabor (Isai. XXXIII, 10), testimonium resurrectionis et ascensionis Christi declarat, quasi aperte diceret: Nunc exsurgam a mortuis, nunc exaltabor in coelum, nunc sublimabor in regno. Unde et alibi ipse Isaias: Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde (Isai. LII, 13). Quod utique ad ascensionem coeli et ad gloriam pertinet regni.
CAPUT LVII. Sedet ad dexteram Patris. 1. Quia sedet ad dexteram Patris, in Psalmis scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis; donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Inquirant ergo Judaei cui dictum est a Domino Sede a dextris meis. Nunquid archangelo? non opinor, neque angelo, neque prophetae. Nam nullus eorum in ea gloria est, sed ille quem dignum consessu suo invisibilis Deus habet, hic sedet ad dexteram Patris. 2. Qui sicut consessu Dei dignus est, ita et natura dignus est, et nomine. De quo dicit et psalmus: Regnabit Dominus super omnes gentes, Deus sedit super sedem sanctam suam (Psal. XLVI, 9). Et iterum: Dominus in coelo paravit sedem suam, et regnum ejus omnibus dominabitur (Psal. CII, 19).
CAPUT LVIII. Regnum Christi perpetuum erit. 1. Quia regnum ejus in coelo, et in terra aeternum, ac perpetuum permanebit, Daniel dicit: « Videbam in visione noctis, et ecce 61 in nubibus coeli, quasi filius hominis veniebat, et usque ad Vetustum dierum pervenit, et in conspectu ejus perlatus est, et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum, et omnis populus, tribus et linguae ipsi servient, potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur » (Dan. VII, 13).
2. Quo testimonio ostenditur ita accepisse Christum ab omnipotente Deo dominationem et regnum, ut potestas ejus aeterna sit, et regnum ejus sine ullo corruptionis fine permaneat. Et iterum idem Daniel: « In diebus illis suscitabit Dominus coeli regem, qui in aeternum non commovebitur, et regnum ejus populo alteri non tradetur. Percutiet et conteret universa regna, et ipsum stabit in aeternum (Dan. II, 44). 3. Et Isaias propheta de eodem: Multiplicabitur, inquit, ejus imperium, et pacis non erit finis (Isai. IX, 7). Et in psalmis sic legitur: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna (Psal. LXXI, 7); id est, usque ad consummationem saeculi.
CAPUT LIX. Christus post ascensionem suam Spiritum sanctum super apostolos misit. 1. Quia post ascensionem suam Spiritum sanctum super apostolos misit, David ita dicit: Ascendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Post ascensionem enim suam misit Spiritum sanctum, in quo omnium est plenitudo donorum. 2. De quo et per Joelem prophetam annuntiavit dicens: « Erit, inquit, post haec effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt, sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam de spiritu meo » (Joel. II, 28). Et Zacharias: Effundam, inquit, super domum David et super habitantes Jerusalem spiritum gratiae et precum (Zach. XII, 10). 62 CAPUT LX. Apostoli variis linguis locuti sunt. 1. Quia apostoli Spiritu sancto repleti, linguis universarum gentium locuti sunt magnalia Dei, et hoc ante praenuntiatum est, dicente Psalmista: « Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis verba eorum » (Psalm. XVIII, 4). CAPUT LXI. Venturus est ad judicandum. 1. Quod autem venturum Christum de coelis judicem speramus, et quod ei omne judicium dedit Pater, per Ezechielem ita annuntiatur: « Haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam, nonne hic est qui humiles sublevavit, et sublimes humiliavit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam; et hoc non factum est, donec veniat cujus est judicium, et tradam ei. »
2. De quo Isaias: « Dominus, sicut fortis, egredietur, et, sicut vir praeliator, suscitabit zelum, vociferabitur, et clamabit, et super inimicos suos confortabitur. Tacui semper, silui, patiens fui, sicut paries, loquar, dissipabo, et absorbebo simul » (Isai. XLII, 13). Hoc ad secundum adventum attinet, in quo non humilis, ut judicetur, sed ut judex fortis egredietur; neque tacebit, quod in priori adventu fecit, aut patiens erit, sicut fuit in passione carnis, sed judicans vociferabitur, loquetur ut paries, quia repente, quasi paries corruens, suos hostes est oppressurus.
63 3. Hoc etiam et testimonio Psalmistae docetur, ubi dicit: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX, 3); utique quia etsi in primo humilitatis suae adventu tacuit judicatus, in secundo, dum manifestus venerit, ut judicet, non tacebit, sed clamabit, ut reddat singulis secundum opera eorum.
4. Sequitur: Ignis ante eum ardebit, quia, ut ligna, fenum, stipulam, delinquentium consumpturus est opera, ac, sicut aurum, argentum lapidesque pretiosos, justorum probaturus est gesta (I Cor. III, 12). Qui dicturi sunt: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Advocabit coelum desursum et terram discernere populum suum. Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est (Psal. LXV, 12; XLIX, 4).
5. Et Isaias, Auditam, inquit, faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis. Allidet in turbine et in lapide grandinis (Isai. XXX, 30). Brachium enim Dei Christus est, qui in flamma et terrore tempestatis ad judicandum venturus est. De cujus iterum judicio idem propheta sic dicit: Consurge, sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Nunquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? (Isai. LI, 9.)
6. Hic secundus Christi praedicatur adventus, ut ea virtute consurgat ad judicium, ad separationem bonorum atque malorum, qua virtute surrexit in generationibus saeculorum. Hoc est in principio, quando percussit superbum, id est, diabolum, separando eum a bonorum consortio angelorum. De quo Christi judicio et Michaeas propheta sic loquitur, dicens: Audite, colles, judicium Domini, et fortia fundamenta terrae, quia judicium Domini cum populo suo et cum Israel dijudicabitur, dicens: Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi (Mich. VI, 1).
7. Tunc enim, juxta Zachariam, Videbunt, in quem confixerunt, et plangent eum planctu, quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti (Zach. XII, 10). Dolebunt enim 64 a se crucifixum, cum viderint judicantem, et in Patris ac sua majestate regnantem, Job quoque, ante legem evangelicis virtutibus clarus, redimendum se, et resuscitandum, et Deo judici, qui venturus est judicare vivos et mortuos, praesentandum, prophetica auctoritate pronuntiat dicens: Credo enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Quem Deum, nisi qui videndus est in judicio? sicut legimus: Videbunt in quem confixerunt (Zach. XII, 10).
8. Quem quidam dicunt in eo loco judicaturum impios, ubi ipse est judicatus, Joele propheta testante: Exsurgant, inquit, et ascendant omnes gentes in valle Josaphat, ibi sedebo, ut judicem omnes gentes in circuitu (Joel. III, 12). Nam plerique ibi asserunt futurum judicium, ubi passus est Dominus, Isaia probante: Consummationem, et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio orbis terrae (Isai. X, 23).
9. Quae consummatio et abbreviatio praecessura quae potest esse, nisi judicii futuri? Sed ubi sit medium terrae illud, fidele de passione Domini testimonium David ostendit, qui dicit: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12). Nulla enim alia est salus nostra, nisi redemptio Domini nostri Salvatoris et judicis, quae in medio terrae orta est. CAPUT LXII. Epilogus operis. 1. Ecce novi testimonii judicem et regem de prophetis, ecce Christum ex lege omnium Dominum ostendimus. Tenent ista omnia libri Hebraeorum, legunt cuncta Judaei, sed non intelligunt. Quia omnia signata sunt illis, propheta testante: Et erunt sermones libri hujus, sicut sermones libri signati, quem si quis dederit homini nescienti litteras, et dicat Lege, respondeat Nescio litteras, et 65 rursum det alteri scienti litteras, et dicat Lege; ille vero respondeat Non possum, signatus est enim liber (Isai. XXIX, 11). 2. Haec sunt Testamenti Veteris signacula, quae filius et haeres resignavit, cordis nostri oculos illuminans, sicut scriptum est: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Habemus enim, ad intelligendum Christum, ducem legem, testes prophetas, ex quibus divinitatem ejus et nomen, gentem quoque, et genus, patriam, nativitatem, virtutes et curationes, comprehensiones, palmas, flagella, consputationes, fellis et aceti potationem, mortem, sagittam, sepulcrum, infernum, incorruptionemque corporis, resurrectionem carnis, ascensionem ejus in coelum, regnum atque judicium declaravimus.
LIBER SECUNDUS.
66 PROOEMIUM. 1. Quia Breviarium praecedentis libri quadam ex parte Domini, et Salvatoris nostri nativitatem, passionem, resurrectionem, coelique ascensionem explicuit, sequens opusculum utriusque populi prophetiam, id est, Judaeorum ac gentium demonstrabit. In quo opere, sancta soror, poteris ex paucis animadvertere, quanta prophetarum voces in abjectione Judaicae plebis et caeremoniarum cecinerunt, quantaque in laude populi Novi Testamenti intonuerunt.
CAPUT PRIMUM. De gentium vocatione.
1. In principio autem opusculi hujus de gentium credulitate loquendum est, ut facilius reliqua contueantur, dum ipsa fides Ecclesiae antea declaratur. Denique cum pro adorato vitulo Dominum precaretur Moyses, ut parceret populo peccatori, respondit Dominus: Propitius ero illis; verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra (Num. XIV, 21).
2. Proinde quia omnes gentes ad unius Dei veri cultum essent vocandae, David propheta testatur, dicens: Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28). Et rursum: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII, 1). 3. Quam pluralitatem gentium ita declamat adunari ad unius Dei 67 cultum: In conveniendo, inquit, populos in unum, et regna, ut serviant Domino (Psal. CI, 23). In unum utique, id est, in unum regem, ut qui diversorum ritu simulacrorum regna multa, et populi multi dicebantur, in unam conveniendo fidem, unus Dei populus, unumque regnum vocetur.
4. Hujus populi congregatio ex gentibus ipsa est Ecclesia, cui in Psalmis voce prophetica dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 11). Provocat enim propheta plebem gentium oblivisci populum suum, id est, infidelium coetum et domum patris sui, Babyloniam scilicet, quae diaboli et domus, et conjux est, et Christo fidei conjugio copulari. 5. Ad cujus populos Isaias clamat, dicens: Congregamini, et venite, et accedite simul, quia salvati estis ex gentibus; nescierunt enim, qui levant signum sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem (Isai. XLV, 20). Qui sunt isti salvati ex gentibus, nisi qui crediderunt ex gentibus? Quod vero dicit: Congregamini et audite simul, ostendit in unam debere gentes fidem, communionemque conglobari. 6. Item ipse: Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. In memetipso juravi, egredietur verbum de ore meo, et non revertetur, quia mihi curvabuntur omnia genua, et jurabit omnis lingua in Domino. Hoc jam contuemur fuisse completum, quando in omnibus terrae finibus Dei dilatatur Ecclesia. Qua prophetia erubescant Judaei quidem, Deum sibi peculiariter defendentes, dum audiunt: Jurabit omnis lingua in Domino, id est, non tantum Hebraeorum jam populus, sed et omnis gentium multitudo.
7. Adhuc idem Isaias, posteaquam Christi, quam in carne pertulit, humilitatem digessit, denuo laudem Ecclesiae gentium, pro qua talia pertulit, ita praedicavit, simulque quod per universum mundum sit ipsa una, sic prophetando aperuit dicens: Lauda, sterilis, quae non paris, decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: 68 quoniam jam multi filii desertae magis quam ejus quae habebat virum, dicit Dominus: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit (Isai. LIV, 1).
8. Et iterum: Creavi fructum labiorum pacem: pacem ei qui longe est, et ei qui prope (Isai. LVII, 19). Hoc et Apostolus exponit, ubi dicit pro Ecclesia ex circumcisione et ex praeputio veniente: Evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 17); et iterum: Quaesierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quae non invocabat nomen meum, expandi manus meas tota die ad populum incredulum (Isai. LXV, 1).
9. Item idem ipse: Domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis, ait Dominus (Isai. LVI, 7). Ad ultimum autem sic ait: Venio ut congregem cum omnibus gentibus, et linguis; et venient, et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes, in mare, in Africam, in Libyam tenentes sagittam (Isai. LXVI, 18). Haec Isaias.
10. Jeremias autem gentium compromissionem sic ostendit. 69 Et congregabuntur omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui (Jerem. III, 17). Et post paululum: Juravit Dominus in veritate, et in judicio, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt (Jerem. IV, 2). Item idem ipse de vocatione gentium: Domine, inquit, fortitudo mea, ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri (Jerem. XVI, 19). Item idem Jeremias ad populum Israeliticum: Audite vocem tubae, et dixerunt: Non audiemus. Propter hoc audite gentes (Jerem. VI, 17).
11. Item in Osee: Et miserebor ejus, qui fuit sine misericordia, et dicam non populo meo: Populus meus es tu, et ipse dicet: Deus meus es tu; et erit, in loco ubi dictum est ei, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Ose. II, 23). Item in Sophonia: Quia tunc reddam populis labium electum, ut vocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno (Soph. III, 9). Et post haec: Adorabit eum vir de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II, 11). In quo etiam loco vocatio gentium prophetatur; nec jam locum orationis unum, in quo carnalis populus Deum quodammodo videbatur includere, sed pro uno omnem locum esse orationis ostendit, dum dicit: Adorabit eum vir de loco suo.
12. Michaeas quoque congregari omnes gentes praenuntiat, ut fidei disciplinam percipiant, ita: Et erit, inquit, in novissimo dierum mons domus Domini, praeparatus in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem, et 70 judicabit populos multos, et corripiet gentes fortes, usque in longinquo (Mich. IV, 1).
13. Novissimi dies hi sunt, in quibus Salvatoris resplenduit fides. Praeparatus autem mons super verticem montium Christus est, quia ipse est caput apostolorum et prophetarum. Domus vero Domini ecclesia Christi est, super eumdem stabilita, ad quam gentium congregatur diversitas. Lex autem de Sion exiit, et verbum Domini de Jerusalem, sive ut veniret in gentes, relictis ob incredulitatem Judaeis, sive quia in eadem plebe positus Jesus dixit discipulis suis: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19).
14. Item Zacharias de Ecclesia gentium sic dicit: « Lauda, et laetare, filia Sion: quia ecce venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus, et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illo, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te » (Zach. II, 10). Item ibi: « Haec dicit Dominus exercituum, usquequo venient populi, ut habitent in civitatibus multis, et vadant habitatores unus ad alterum, dicentes: Eamus et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Deum exercituum, vadam etiam et ego, et venient populi multi, et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem » (Zach. VIII, 20)?
15. His ergo tot tantisque testimoniis erubescant Judaei gentium conversarum aemulatores, tandemque convicti cognoscant atque audiant in Deuteronomio Dominum proclamantem: Eritis gentes ad caput, incredulus autem populus ad caudam (Deut. XXVIII, 44).
CAPUT II. Cunctis gentibus in Christum credere jussum est. 1. Quia in Christo Filio Dei credere cunctis gentibus jussum est, Jacob in benedictionibus patriarcharum dixit: Non 71 deficiet princeps ex Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Et David ex persona ejusdem Christi in Psalmis: « Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae » (Psal. II, 7). Et iterum: Constitues me in caput gentium, populus, quem non cognovi, servivit mihi, obauditu auris obaudivit mihi.
2. Similiter et alibi de eodem Psalmographus idem sic dicit: Ante solem permanet nomen ejus, et ante lunam sedes ejus, et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 17, 18). De cujus dominatione etiam superius (Vers. 8) sic fuerat praelocutus: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
3. Quod testimonium nec Salomoni congruit, nec David. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum exstitit Salomonis. Sed hoc in Christo videmus fuisse completum. Cujus ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen ejus in gentibus. Hic et a flumine dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus est a Joanne, et pervenit per fidem in gentibus usque ad terminos terrae. 4. Item in eisdem Psalmis de ejus aeterna nativitate et potestate in gentibus, Dominus loquitur: « Ante luciferum, inquit, genui te; tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; judicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum » (Psal. CIX, 3). Et Isaias: In die illa erit radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur (Isai. XI, 10). Et post alia: Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae.
5. Item idem Isaias, de Christo Domino nostro in gentibus 72 regnaturo: « Haec dicit Dominus Deus creans coelos, et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam, ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te, et dedi te in foedus populi in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus, hoc est nomen meum » (Isai. XLII, 5 seq.). Hoc jam contuemur esse completum per Christum, qui lux factus est in carne ignorantiae gentium positarum.
6. De quibus et alibi ipse dixit: Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt, ambulare eos faciam, ponam tenebras coram eis in lucem, ut impleretur quod per eumdem prophetam fuerat dictum: Gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis (Isai. IX, 2). Item de gentium vocatione ad Christum sic ait: « Attendite ad me populus meus, et tribus mea me audite, quia lex a me exiet, et judicium meum in luce populorum requiescet, prope est justus meus, egressus est Salvator meus (Isai. LI, 4).
7. Et post haec: « Gaudete et laudate simul deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem, paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri » (Isai. LII, 9). Ad haec per praedictum Isaiam vox divina Christum in carne judicem gentium ita annuntiat: « Ecce, inquit, servus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet, non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur foris vox ejus, calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet. In veritate educet judicium, non est tristis, nec turbulentus, donec ponat in terra judicium, et legem ejus insulae exspectabunt » (Isai. XLII, 1).
8. Servus quippe, sed ex susceptione hominis, Christus, qui quoniam prius ad Judaeos veniens non est receptus, judicium in gentibus protulit: quale judicium, nisi ut ex fide justificarentur? 73 Ejus vox non audietur foris, hoc est, in haeresibus, et Judaeis extra Dei Ecclesiam positis. Item de ipso in Isaia: « Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde, sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum, iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est narratum de eo, viderunt, et qui non audierunt, contemplati sunt » (Isai. LII, 13). 9. Item qui supra de eo: Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus, ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te (Isai. LV, 4). Quae prophetia omnis de vocatione gentium manifesta est, quia in Christo essent crediturae. 10. Et Habacuc ita inquit: Dominus loquitur: Scribe visum aperte, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, quia adhuc visus procul apparebit in finem, et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. De incredulis autem Judaeis ita sequitur: Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso (Habac. II, 2, 4).
11. Siquidem et per Aggaeum de Christo in gentibus regnaturo sic cecinit idem Dominus, dicens: Spiritus meus erit in medio vestrum, nolite timere, quia haec dicit Dominus: Adhuc modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus (Aggae. II, 6). Quod si de Antichristo hanc prophetiam infidelis intelligat, mendacium est procul dubio. Illum enim non gentes desiderant, sed soli Judaei exspectant.
CAPUT III. Judaei et gentes ad Christum vocantur. 1. Quia uterque populus Judaeorum et gentium sub Christi 74 regimine vaticiniis prophetarum vocantur, Isaias dicit: Et erit in die illa, nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum (Isai. VII, 21). Vacca boum plebs est Judaeae veniens de semine patriarcharum. Oves duae Ecclesia veniens de gentibus, et idcirco duae oves, et una vacca, quia auctior est ex gentibus Ecclesiae numerus, quam ex Judaeis.
2. Homo autem, qui nutriet eas, ipse est Christus qui per Jeremiam dicit: Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester, et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina (Jerem. III, 14). Superbis namque dixerat per Isaiam: Nutriet homo vaccam unam et duas oves; quem hominem Deus nunc semetipsum esse ostendit, qui assumet duos de cognatione, et unum de civitate, quia minor est numerus credentium ex circumcisione, quam ex praeputio. 3. Hanc autem civitatem Judaeam dicit, sive Jerusalem; cognationem vero gentes; pastores autem apostolos, vel Ecclesiae doctores, Christi gratiam praedicantes. Sic et alio loco idem ipse Jeremias Judaeos servire Christo proclamat: Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum meum de collo tuo, et vincula ejus disrumpam, et non dominabuntur eis amplius alieni, sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabit eis (Jerem. XXX, 8). De quo Jeremias: « Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam super terram. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster » (Jerem. XXIII, 5).
4. Cujus ortum propter utramque gentem vox patris per Psalmistam ita annuntiat: « Commemorabo superbiae et Babylonis scientium me. Ecce Palaestina, et Tyrus cum Aethiopia, iste natus est ibi. Ad Sion autem dicetur: Vir et vir natus est in ea, et ipse fundavit eam Excelsus. Dominus narrabit scribens populos. Iste natus est ibi. » In Babylone, Palaestina, Tyro, Aethiopia gentes significantur. 75 In Sion vero Hebraeorum populus, quia pro utrarumque salute gentium natus est Christus.
5. Item Ezechiel Christum sub persona David super utramque gentem sic praedicat regnaturum: « Rex, inquit, unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna, nec polluentur ultra in diis suis, et abominationibus, et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt; et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus, et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus eorum (Ezech. XXXVII, 22). 6. Quia Christus rex Judaeorum est, Isaias indicat dicens: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus, et salvans, pauper, sedens super asinum indomitum. Daniel autem propheta potestatem Christi, non solum super gentes, sed etiam super Judaeos a Patre datam, scribens, sic ait: « Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum (Dan. VII, 13).
7. Nam postea quam dixit assumptum eum in coelum, et perductum usque ad Patrem, adjecit: Et data est ei potestas, et honor, et regnum, et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient. Quae tribus, nisi Hebraeorum populus? Quae linguae, nisi gentium nationes? Amos quoque propheta ad Christi regnum Judaeos a Deo sic provocat dicens: « Praepara te in occursum Domini Dei tui, Israel, quia ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in hominibus Christum suum » (Amos. IV, 12).
8. Sic et Isaias: Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini (Isai. II, 5). De quo David ait: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Inter haec et Michaeas propheta, dum locum originis Christi declararet, ita eum super Israel dominaturum subjunxit: Et tu, inquit, Bethlehem domus Ephrata, non es minima in millibus Juda, ex te mihi prodiet Dominator in Israel (Mich. V, 2). 76
9. Quo loco ostendit Christum dominum esse Judaeorum, ejusque regimine eumdem populum subjugandum, ubi et potestatem ejus per universum mundum ita praenuntiavit: « Stabit, inquit, et videbit, et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Dei sui erunt, quoniam nunc magnificatur usque ad terminos terrae, et erit iste pax. » 10. Cujus adventum Judaeis praedicandum Isaiae sic Dominus loquitur: « Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem; dic civitatibus Judae: Noli timere. Ecce Deus vester. Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo, sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregabit agnos » (Isai. XL, 9).
11. Zacharias autem propheta de Christi regno in Judaeis et gentibus ita proclamat: Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem, ecce rex tuus veniet tibi, justus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum asinae, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae (Zach. IX, 9). Quae prophetia quomodo fuisset completa in Christo, Evangelia ipsa testantur.
CAPUT IV. De vocatione gentium ad fidem ante Hebraeos. 1. Jam et quia prius gentes credere poterant in Christum, et postea Judaei, David propheta ostendit; videns enim quod ad Judaeam redimendam venisset Dominus, sed ante gentilitas crederet, et postmodum Judaea sequeretur, dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII, 32), id est, priusquam Judaea credat, salvandam se offert 77 omnipotenti Deo peccatis nigra gentilitas. Sicut et Isaias ait: Donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat; et in Deuteronomio: Eritis gentes ad caput, incredulus autem populus ad caudam (Deut. XXVIII, 44), quasi in novissimo conversurus.
CAPUT V. Quia in fine mundi in Christum credituri sunt Judaei. 1. Transeuntibus quidem istis carnalibus Judaeis, postea in novissimis temporibus filii eorum in Christo credituri sunt, Osee propheta testante: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (Ose. III, 4, 5). Utique quemadmodum nunc esse videntur; deinde sequenter adjunxit: Et postea revertentur filii Israel, et inquirent Dominum Deum suum, et David regem suum, et stupescent in Domino, et in bonis suis, in novissimis diebus. 2. Quae omnis prophetia procul dubio de Christo est, qui in David nomine significatur. De cujus semine secundum carnem est genitus, de quo Jeremias dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster (Jerem. XXIII, 5).
3. Malachias quoque ante finem mundi Eliam sic dicit esse mittendum ad conversionem Judaeorum: « Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum » (Malach. IV, 5). Ante adventum enim judicii mittet Dominus Eliam ad convertendum cor filiorum, ad cor patriarcharum et prophetarum, 78 ut credat posteritas eorum in Domino Jesu Christo, quem illi prophetantes exspectaverunt. 4. Nam si hactenus Judaei recte credunt, quid est, in quo per Eliam converti eos in novissimo propheta testatur? Nunc enim mente caecati sunt, nec possunt intelligere Salvatorem, qui audiunt, nisi in fine mundi, dum fuerit consummatio saeculi; pronuntiat enim hoc Dominus per Isaiam prophetam dicens: « Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere; excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et convertantur, et sanem illos » (Isai. VI, 9).
5. Et dixit propheta: « Usquequo, Domine? » et dixit Dominus: « Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, terra relinquetur deserta, et longe faciet Dominus homines; tunc convertetur, et erit in ostensione, sicut terebinthus, et sicut quercus, quae expandit ramos suos, semen sanctum erit, quod steterit in ea. » Ecce apparet eos nunc a lumine fidei et veritatis esse alienos; audiunt enim Christum, et non intelligunt; vident, et non agnoscunt.
6. Sed quandiu ita erunt? Quousque subvertantur urbes, et terra pene redeat in desertum; tunc enim conversi videbunt, credituri in Christo, atque intelligentes sanabuntur, et cognoscent omnia. Juxta quod et Jeremias eis dicit: In novissimo dierum cognoscetis ea (Jerem. XXX, 24). De hac novissima credulitate Judaeorum et Sophonias sic dicit: « In tempore illo salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat congregabo; et ponam eos in laudem, et in nomen in omni terra confusionis eorum, in tempore illo quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem in omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus » (Soph. III, 19). 79
7. Claudicantem plebem Judaeam dixit, quae nunc a semitis fidei claudicat, sicut psalmus testatur dicens: Claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46); et hanc se salvaturum in novissimo Deus pronuntiat, dum dicit: Salvabo claudicantem. Et per Ezechielem: Post dies, inquit, multos visitaberis, et in novissimo annorum venies (Ezech. XXXVIII, 8); et paulo superius quia baptizandi sunt: « Tollam, inquit, vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini, et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum, et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris » (Ezech. XXXVI, 24) 8. Hic est enim populus in novissimis convertendus, quem Jacob patriarcha sub figura Benjamin lupum mane comedentem praedam, et vespere spolia dividentem prophetat (Gen. XLIX, 27). Utique quia initio mundi idem populus quasi in mane legem accepit, in vespere autem mundi, dum fuerit crediturus, dividet inter Novum Testamentum et Vetus. Nam de his quae ad Israel in futurum promittuntur, ad eamdem partem dicitur, quae creditura est in Christo quando in novissimis temporibus conversi fuerint, quale est illud apud eumdem Osee: Et erit in loco ubi dicitur ei: Non populus meus, dicetur ei Filii Dei viventis, et congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter, ponent sibimet caput unum (Ose. I, 10).
9. Hoc in novissimis erit temporibus, quando, Elia praedicante, convertetur Juda ad Christum, ut sit unum cum Israel spiritualiter, hoc est, cum populo gentium, jam Deum ex fide videntium, ponentes sibimet caput unum, quod est Christus, ascendentesque de terra, hoc est a carnali terrenaque spe ad promissa coelestia. 80
CAPUT VI. Plurimi ex Judaeorum populo non erant credituri. 1. Sed quia plurimi ex Judaeorum populo non essent credituri in Christum, Moyses legislator eamdem eorum incredulitatem ante praenuntiavit: Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Unde et Isaias: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Et vidimus eum, et non erat aspectus (Isai. LIII, 1). Quibus verbis incredulitatem Judaeorum designat, qui Christum videntes non receperunt, quem quia nec credere, nec cognoscere potuerunt, illico excidium habituri.
2. Sic Jeremias praedixit: « Ascendite muros ejus, et dissipate, auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. Praevaricatione praevaricata est in me domus Juda, ait Dominus, negaverunt me et dixerunt: Non est ipse » (Jerem. V, 10). Hoc nunc usque Judaei pro Christo dicunt: Non est ipse, exspectantes alium, qui est Antichristus. Unde et Dominus: Ego, inquit, veni in nomine Patris mei, et non recepistis me, alius veniet in nomine suo, et recipietis eum (Joan. V, 43).
3. Item apud eumdem Jeremiam: Ecce sermo Domini factus est eis in opprobrium, et non suscipiunt illud (Jerem. VI, 10). Adhuc quidem quia, gentibus obedientibus Christo, Judaei eum non essent recepturi, in Psalmis ostenditur. Nam cum per prophetam diceret idem Christus: Constitues me in caput gentium, et, populus, quem non cognovi, servivit mihi, continuo subjunxit incredulitatem Judaicam, dicens: Filii mentiti alieni sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 44). Qui sunt alieni, nisi Judaei? qui recte alieni nuncupantur, pro eo quod in perfidia permanentes, ab aeternae vitae praemiis abdicati sunt, quae nobis secundum fidem a Dei Filio promittuntur.
4. Haec quoque in Christo Judaeorum prava incredulitas etiam per Isaiam est annotata, dicente Domino illis: « Audite audientes, 81 et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere; excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et convertantur, et sanem illos » (Isai. VI, 9). Et alio loco: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem, qui ambulant vias non bonas (Isai. LXV, 2).
5. Quibus Jeremias: « Audi haec, popule stulte et sine corde, oculi sunt illis, et non vident, aures sunt illis, et non audiunt; aut me non timebitis, dicit Dominus, aut a facie mea non formidabitis? qui constitui terminum maris arenam, imperium aeternum, et non transgredietur illud, et turbabitur, et non poterit, et intumescent fluctus ejus, et non transgredietur illud; populo autem huic factum est cor inobediens et incredulum » (Jerem. V, 21).
6. Et alibi idem ipse: Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est (Jerem. VIII, 8)? Vere mendacium operatus est stylus mendax Scribarum, confusi sunt sapientes, et perterriti, et capti sunt. Verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. De quibus Isaias: Qui peccare, inquit, faciebant homines in verbo, et declinaverunt frustra a justo (Isai. XXIX, 21). Pro quo eos idem propheta ita increpat dicens: « Audite me duro corde, qui longe estis a justitia, prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Jerusalem gloriam meam. »
7. Ipse autem propheta et credulitatem gentium et incredulitatem Judaeorum in Christo ita annuntiat: « Quaesierunt me, qui antea non interrogabant, invenerunt me, qui non inquisierunt me; dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem, quae non invocabat nomen meum, expandi manus meas tota die ad populum incredulum » (Isai. LXV, 1, 2). Quaesierunt enim nunc gentes quae ante non interrogabant, quia ad eos prophetae non veniebant, et invenerunt, quando illis Christum nuntiaverunt. 8. Quid vero Judaea plebs, nisi quod sequitur? Expandi manus meas tota die ad populum incredulum. Et iterum de eadem repromissione gentium: « Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui requisierunt me, 82 et vos, qui reliquistis Deum, numerabo vos gladio, et omnes in caede corruetis (Isai. LXV, 10 seq.). 9. Cujus ergo populi sunt istae repromissiones, nisi gentium, qui requisierunt Deum? de quibus superius ait: Quaesierunt me, qui ante non interrogabant. Et qui sunt qui reliquerunt Deum, et corruerunt in caede, nisi Judaeorum populus? de quo jam ait: Expandi manus meas ad populum incredulum. Contra hunc sunt et quae sequuntur: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, quia, vescente pane verbi Dei vocato ex gentibus populo, Judaea arescit jejuna.
CAPUT VII. Ob incredulitatem Judaeorum Christus ad gentes erat transiturus. 1. Et quia ob incredulitatem Judaeorum Christus Judaeam desereret, transiretque ad gentes, Jeremias propheta praedixerat, dicens: « Tibi peccavimus, exspectatio Israel, Salvator ejus. Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? quare futurus es quasi vir vagus et qui non potest salvari » (Jerem. XIV, 8)? Quid enim in hac sententia intelligitur, nisi quia videbat propheta in spiritu quod veniens Christus relicturus esset Judaeam, et iret per fidem in gentibus? Idcirco dicebat: Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Hoc est, venisti in terram, cito recessurus a Judaeis.
2. Sicut et alibi ex persona Domini idem propheta dicit: « Quis dabit mihi in solitudine diversorium viatorum? et derelinquam populum meum, et recedam ab eis, quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum, et extendunt linguam suam, quasi arcum mendacii, et non veritatis » (Jerem. IX, 2). Vox enim ista Christi est, qui in solitudine gentium diversorium, id est, Ecclesiam constituit, in qua converterentur errantes, derelinquens populum Judaeorum. Quibus per Malachiam dicit: « Non est ultra mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra; ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus » (Malach. I, 10). 83 3. Cum illis enim ante fuit Deus, sed postquam pro peccato suo abjecti sunt, Redemptor mundi in populo gentium transiit. Cujus universitas nunc per totum orbem terrarum exsultans dicit: Magnificavit Dominus facere cum illis, magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes (Psal. CXXV, 3). Ad populum enim Israel prius venit Christus, sed quod non essent credituri, propheta non tacuit, dicens: Prius ad Sion dicet: Ecce adsum, et Jerusalem evangelistam dabo, et vidi, et non erat neque ex istis quisquam, qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum (Isai. XLI, 27). Sed quia ad gentes transiit, sequitur: « Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet » (Isai. XLII, 1).
CAPUT VIII. Quia, projectis Judaeis, gentes introierunt. 1. Ecce ostensum est Judaeos pro scelere, quo in Christo peccaverunt, abjectos, dispersosque fuisse. Sed quia, projectis illis, gentes in eorum sedibus per fidem erant successurae, non siluerunt et haec prophetae. Isaias enim sic dicit: « Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et aures ei sunt. Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud? et quae prima sunt, audire nos faciet » (Isai. XLIII, 8)? Ecce foras educitur Israel, habens oculos et aures, ad terrenas promissiones; et colligitur in unum diversitas gentium, ut, ubi illi vocati sunt, isti ingrediantur, et ad istos pertineat haereditas quae illis fuerat repromissa.
2. Adhuc quia eaedem gentes in sedibus Judaeorum successurae erant, idem propheta alio loco approbat, dicens: « In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda. Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea, murus, et antemurale; aperite portas, et ingredietur gens justa, et custodiens veritatem, vetus error abiit. Servabis pacem, quia in te speravimus, incurvabit habitantes 84 in excelso, civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem, et conculcabit eam pes pauperis, gressus egenorum » (Isai. XXVI, 1). Quo vaticinio ostenditur justum humilemque gentium populum successisse in locum quem superba plebs Judaeorum perdiderat.
3. Talia et alibi idem propheta sub gratiarum actione Domino dicit: « Domine, Deus meus es tu, et exaltabo te; confitebor nomini tuo, quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles. Amen. Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur, super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te » (Isai. XXV, 1).
4. Alio quoque in loco ad eosdem Judaeos sub exprobratione ita loquitur, dicens: « Et dimittetur nomen vestrum in juramentum electis meis; vos autem interficiet Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram benedicetur a Domino, amen, et qui jurat in terra, jurabit in Deo. Amen » (Isai. LXV, 15). In terra qui jurat, id est, in carne a Christo accepta, in qua quicunque jurat, vere in Deo jurat.
CAPUT IX. Judaei propter peccatum in Christum debellati atque dispersi sunt. 1. Quia propter peccatum quod in Christo praevaricati sunt Judaei debellati atque dispersi sunt, Isaias praenuntiavit, dicens: « Ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit eos cunctis diebus saeculi, ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti ejus, et conversus est eis in inimicum, 85 et ipse debellavit eos » (Isai. LXIII, 9). Item per Osee prophetam: « Vae, inquit, eis, quia recesserunt a me, vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et recesserunt a me, et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum. Et ipsi in me cogitaverunt malitiam, reversi sunt, ut essent absque jugo. Facti sunt quasi arcus dolosus, abjecit eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus » (Ose. VII, 13; IX, 16).
2. Et Isaias posteaquam praedicaverat de Christo dicens: Tanquam ovis ad occisionem ductus est (Isai. LIII, 7), subjecit statim: Propter scelus populi mei percussi eum; et dabo impios pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus, et reliqua. Et per Jeremiam idem Filius pro sua passione Judaeorum sic infert fuisse perditionem; dicit enim: Facta est mihi haereditas mea, quasi leo in silva, dedit contra me vocem, ideo odivi eam. Nunquid avis discolor haereditas mea mihi? nunquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum (Jerem. XII. 8). Congregamini dixit; venerunt enim bestiae agri, hoc est, feroces principes gentium, et traditi sunt illis ad devorandum populi Judaeorum.
3. Propterea quod contra Dominum vocem dederunt, unde et subjungit: Propter me exterminata est exterminio omnis terra. Haec enim Christi vox est. Multa enim peccata prius fecerant filii Israel, sed nunquam sic traditi sunt tam longae perditioni et captivitati; quando autem compleverunt mensuram patrum suorum, et post prophetarum necem Christum interfecerunt, tunc, peccata peccatis cumulantes, traditi sunt in longam exterminationem. Idcirco nunc dicitur: Propter me exterminatione exterminata est omnis terra.
4. Quod quia non intelligunt, proinde se traditos direptioni, Isaias propheta hoc ante praenuntiavit, dicens: Effudit Dominus 86 super populum suum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit, et succendit eum, et non intellexit (Isai. XLII, 25). Quorum interitum moerens Jeremias propheta ita deplorat: Facti sunt, inquit, filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus (Thren. I, 16). Et iterum: Quos educavi et nutrivi, inimicus meus consumpsit eos (Thren. II, 22).
CAPUT X. De ruina Jerusalem. 1. Quia propter quod negaverunt Christum Judaei, subversa est Jerusalem, per Jeremiam sic praedicat idem Dominus, dicens: « Ascendite muros ejus, et dissipate, auferte propagines ejus, quia non sunt Domini, praevaricatione enim praevaricata est in me domus Juda, ait Dominus, negaverunt me et dixerunt: Non est ipse (Jerem. V, 10). Item Isaias: Ruit Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum » (Isai. III, 8). 2. Quo testimonio demonstratur urbem Jerusalem et provinciam Judaeae pariter concidisse, causamque ostendit sceleris eorum, quia contra Dominum blasphemaverunt, dicentes: Tolle, tolle, crucifige. Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Siquidem et David propheta propter Christi passionem futuram urbis, ac Judaeorum calamitatem ex persona ejusdem Christi, ita praedixit: quando illi, sicut Evangelium loquitur, dederunt fel atque acetum: « Dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum. Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae apprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet (Psal. LXVIII, 22).
3. Hoc enim postea expletum est, quod fuerat ante praedictum; factum est enim in hac ipsa urbe Jerusalem; nam postquam Christum amaritudine potaverunt, et postquam clamaverunt adversus Filium Dei, ut occideretur, successit deinde vindicta a Domino, debellata est civitas, expugnati Judaei, multaque millia interfecta; nullusque illuc modo permittitur accedere Judaeorum, ubi Christum crucifigendum acclamaverunt. 87 4. Item in Daniele angelus ille, postquam occisionem Christi praedixit, subsecutam protinus subversionem Jerusalem pronuntiavit, dicens: Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo (Dan. IX, 26), id est, Romanus exercitus cum Vespasiano. Cujus vastationis Isaias propheta lamentabile carmen composuit, in quo eadem Jerusalem plangitur, et ruina illius perpetua sermone prophetico decantatur sub similitudine vineae, in qua plantaverat Deus turrem, et torcular, templum scilicet et altare (Isai. V, 2). 5. Haec igitur vinea, quandiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem Deum, de quo scribitur: Non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4); postquam vero spinas attulit Creatori suo, reliquit eam Deus, et statim vastavit eam aper de silva (Psal. LXXIX, 14), et vindemiaverunt eam omnes transeuntes viam, ita dicente Domino: Et nunc ostendam vobis quid facturus sum vineae meae; auferam maceriam ejus (Isai. V, 5), hoc est, tollam angelorum auxilium (de quibus in Psalmis scriptum est: « Emittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos [Psal. XXXIII 8] ). Et diripietur ab adversariis, destruam muros ejus, ut inimicis gentibus pateat, et nubibus mandabo desuper, ne pluant super eam pluviam » (Isai. V, 6).
6. Quod non de priore captivitate prophetatum est; illo enim tempore post captam urbem et Jeremias prophetavit, et Daniel, et Aggaeus, et Zacharias futura dixerunt. Sed hoc de novissima captivitate praedictum est, quia post passionem Domini nec prophetas, nec apostolos habuerunt Judaei, qui imbres praeberent virtutum, sed e contrario illud eis accidit quod in Levitico peccantibus eis promisit Dominus: Ponam coelum vobis aereum, et terram ferream (Levit. XXVI, 19).
7. Et in Deuteronomio: Erit coelum super te aereum, et terra subter te ferrea (Deut. XXVIII, 23). Et rursum: Dabit Dominus pluviam terrae tuae, pulverem, et cinis de coelo descendet super te, donec tradat te deleat (Ibid., 24). Sed quare ista acciderunt illis? quia exspectavit Deus ut facerent justitiam, et largitorem tantorum munerum susciperent. Illi autem fecerunt spinas, quibus Christum coronaverunt, feceruntque 88 clamorem, quo vociferati sunt contra Dominum, id est, contra Christum , ut crucifigeretur.
CAPUT XI. De spretis Judaeis et Synagogae reprobatione. 1. De qua civitate per Isaiam sic Dominus loquitur, dicens: « Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isai. L, 1). » Similiter et per Osee: Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non est uxor mea, nec ego vir ejus (Ose. II, 2). De cujus populi reprobatione, et per Jeremiam sic loquitur Dominus dicens: « Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam. Facta est mihi haereditas mea, quasi leo in silva, dedit super me vocem suam; propterea odivi eam » (Jerem. XII, 7). 2. Isaias autem Judaeorum captivitatem aeternam sic exprimit, dicens: « Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni, regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili » (Isai. I, 7). Quae captivitas, et licet sub Babylonis tempore ex parte completa sit, plenius tamen sub Romana captivitate impleta est, quando universam Judaeam Romanus vastavit exercitus, atque urbs Jerusalem eversa atque succensa est.
CAPUT XII. De perpetua ruina Jerusalem. 1. Isaias ait: Desolabitur, sicut in vastitate hostili, et derelinquetur filia Sion, sicut umbraculum in vinea (Isai. I, 7). Ita enim eversa est Jerusalem, et destituta, manifestatis sacramentis Christianae veritatis, quemadmodum deserunt tabernacula vinearum, expletis vindemiis. 89 Nam sicut tabernaculum non sui causa, sed vindemiae fit, ita et vetus populus, non suae causa salutis, sed Christianae exstitit veritatis. 2. Item ipse: Super humum, inquit, populi mei spinae, et vepres ascenderunt (Isai. XXXII, 13). Quanto magis super omnes domos gaudii, civitatis exsultationis? « Domus enim, inquit, dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum. »
3. Item idem Isaias perpetuam ruinam terrenae Jerusalem, et vocationem gentium ita pronuntiat, dicens: « Dominus Deus meus es tu, et exaltabo te, confitebor nomini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur. Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te, quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua. Spes a turbine, umbraculum ab aestu. Spiritus enim robustorum, quasi turbo impellens parietem; sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propagines fortium marcescere facies. Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae » (Isai. XXV, 1).
4. Et Ezechiel: Porro cum dedero, inquit Dominus, gloriam in terra viventium (Ezech. XXVI, 20, 21). Hoc verbo demonstrans futuram Ecclesiae ex gentibus claritatem, ad terrenam Jerusalem vertit sententiam oraculi, dicens: In nihilum redigam te, et non eris, et quaesita non invenieris ultra in sempiternum. De hujus quoque urbis ruina perpetua sic etiam dicit Dominus ad Jeremiam: « Et conteres lagunculam in oculis eorum, qui ibunt tecum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non poterit ultra restaurari (Jerem. XIX, 10).
5. Sophonias autem aeternam desertionem ipsius civitatis sic praedicat: « Haec est, inquit, civitas gloriosa, habitans in confidentia; 90 quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius; quomodo facta est in desertum cubile bestiae? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. Vae provocatrix et redempta civitas, columba non audivit vocem, et non suscepit disciplinam » (Soph. II, 15; III, 1).
6. Ad ultimum quoque Daniel Jerusalem destructionem ita significat usque ad consummationem mundi perseverare: « Post hebdomadas, inquit, septuaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus, qui eum negaturus est, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio, et deficiet hostia, et sanctuarium, et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio » (Dan. IX, 26).
CAPUT XIII. De irreparabili desolatione Judaeorum. 1. Quia Judaei juxta spem suam nunquam reparabuntur, Jeremias dicit: Civitates Austri clausae sunt, translata est omnis Judaea transmigratione perfecta (Jerem. XIII, 19); id est, irrevocabili captivitate. Item ipse: « Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, et in semitis Israel, ut ambularent per eas in itinere non trito; ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum. Omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum, sicut ventus urens dispergam eos » (Jerem. XVIII, 15).
2. Hanc etiam sempiternam carnalis Israel desolationem idem propheta alibi proclamat, dicens: Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos (Jerem. VI, 30). Et post paululum: Et derelinquam populum meum, et recedam ab eis (Jerem. IX, 2). Et alio loco: « Et derelinquam vos, et civitatem vestram, quam dedi vobis et patribus vestris. Et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae nunquam oblivione delebitur » (Jerem. XXII, 39).
3. Amos quoque propheta de his plenissime praedicat, atque 91 ita aversatum Deum dicit ab Israel, ne illis unquam misereatur, sed inseparabiliter in aeterna desolatione permaneant. Sic enim ait: « Audite verbum hoc, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est, qui suscitet eam (Amos. V, 1). » Ecce ubi sic cecidit plebs illa, ut non resurgat. Siquidem et caeremonias carnales ejusdem plebis sic cadendo evacuat veniente veritate, ne aliquando queant resuscitari, cum dicit: Projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
4. Quod veraciter de ipsa terrena accipitur Judaeorum spe; sequiturque in eodem propheta: « Venit finis super populum meum Israel, non adjiciam ultra ut pertranseam per eum, et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus. Multi morientur, in omni loco projicietur silentium (Amos VIII, 2). » In cujus prophetico textu tertio reperit sic se aversatum fuisse ab Israel Dominum, ne illis, ut praedixi, juxta spem ipsorum unquam misereatur. In prioribus enim dicit: Cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel. In secundo dixit: Ecce ego ponam trullam in medio populi Israel, non adjiciam ultra superinducere eum. Tertio quoque dicit: Venit finis super populum meum Israel, non adjiciam ultra ut pertranseam per eum (Amos. VII, 8).
5. Quae omnia pertinent ad carnale ipsius populi regnum, vel observantiam, quia ultra irreparabilia erunt. Nam illae repromissiones reparationis, quas eorum prophetarum sermo complectitur, illi parti promittuntur quae ex Judaeis in Deum creditura est; nam neque omnes Judaei redimendi sunt, neque omnes salvi erunt. Sed sceleratis, et peccatoribus contritis atque consumptis, hi qui fide electi fuerint salvabuntur. Diximus de populo et de urbe: dicamus quid prophetae tenuerunt de Novo Testamento.
CAPUT XIV. Quod, Veteri Testamento evacuato, Novum futurum erat. 1. Sed quia, evacuato carnali eodem Veteri Testamento, novum 92 Testamentum daturus esset Deus, clarissime per Isaiam prophetam Dominus annuntiat, dicens: Ne memineritis, inquit, priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, et nunc orientur. Utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto viam, flumina in invio (Isai. XLIII, 18, 22). »
2. Talibus enim vaticiniis legem Veteris Testamenti commendat oblivisci, et novi facit mentionem, dicendo: Ne memineritis priorum, ecce facio nova; et ut demonstraret quae essent nova, tum adjecit: Ponam in deserto viam, et in invio flumina. Quo significaret in gentibus suam dedisse doctrinam, ubi glorificat eum bestia agri, dum ipsum credentes collaudant, et regna mundi, quem populum sibi acquisitum dicit. Caeterum contra Israel quae sequuntur adjungit: Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel. 3. De cujus quidem Novi Testamenti promissione sequenter idem Dominus per eumdem prophetam ita annuntiat: Quae prima fuerunt, ecce evenerunt; nova quoque ego annuntio, antequam orientur, audita vobis faciam (Isai. XLII, 9). Quibus verbis et Vetus Testamentum venisse declarat, et novum annuntiat, quod Christiana aetate completum est. Prima enim sunt, vetera novorum, sed ordine, non dignitate; unde et pacta quae tempore posteriora sunt, evacuatis anterioribus, majora priorum habentur.
4. Per Jeremiam quoque prophetam, Testamentum Novum se daturum, evacuato priore, sic Dominus pollicetur: « Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda foedus novum, 93 non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. Sed hoc est pactum quod feriam cum domo Israel, dicit Dominus, dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.
5. In quo loco vaticiniis prophetarum Testamenti Novi est facta commemoratio, quod quia discrepare potuit a Veteri Testamento, inde adjungit: Non secundum Testamentum, quod dedi patribus eorum. Est enim in utroque mirabilis differentia praeceptorum. In illo, exceptis sacramentis, quae umbrae erant futurorum, caetera promissa temporalia sunt, Sabbatum scilicet, et circumcisio, et multiplex sacrificiorum ritus, ciborumque observantia, ac dierum caeremoniae: quae omnia carnali congruunt vetattusi. At contra Testamento Novo cordis bonum promittitur; vitae aeternae felicitas pollicetur. Et non quidem foris in lapideis diptychis, sed intrinsecus in tabulis cordis.
6. Unde et ita subjungit: Quia hoc est Testamentum quod ordinabo domui Israel. Post dies illos, dicit Dominus, dabo legem meam in cordibus eorum, et in mente eorum scribam eam (Jerem. XXXI, 33). Quo significaret eam spiritualiter in cordibus nostris operari debere secundum interiorem hominem, vetustate carnalis operationis mutata. Intus enim circumcisio, non praecisione carnis, sed cordis purgatione. Intus Sabbatum, non per abstinentiam servilium operum, sed per abstinentiam peccatorum. 94
7. Quam legem etiam gentibus clarissime revelari, per Isaiam sic Dominus protestatur, dicens: Lex a me exiet, et judicium meum in lucem gentium requiescet (Isai. LI, 4); per quod ostenditur commune esse foedus Testamenti Novi Judaeis et gentibus, Osee etiam propheta testante: « In die illa, ait Dominus, vocabit me vir meus, non vocabit me ultra Baalim, et referam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. Et percutiam eis foedus in die illa cum bestiis agri, et cum volucribus coeli, et cum reptili terrae, et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter, et sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et misericordia, et miseratione, et sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus (Ose. II, 16). »
CAPUT XV. De cessatione Sabbati. 1. Merito Sabbatum carnaliter Judaei custodirent, si quid sit Sabbatum nossent. Nomen quidem Sabbati usurpant, sed quid ipsum valeat ignorant. Legem carnaliter custodire delectantur, dum tota spiritualiter intelligatur, dicente Domino per prophetam: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio saeculi (Psal. LXXVII, 2). Ergo si lex et prophetae in parabolis et in aenigmatibus constat, non est accipienda Sabbati observatio, nisi spiritualiter.
2. Nam carnalia ejus otia a Domino et a Patribus dissoluta sunt. Nam si crimen est Sabbati otium non observare, cur Deus operatur in Sabbato? Sic enim scriptum est in Genesi: Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat (Gen. II, 2); ergo in principio Sabbatum dissolutum est, dum Deus operatur in ipso, explens cuncta in eo, et benedicens ipsi diei, quia universa in illo complevit. Item si crimen est Sabbati otia non observare, cur Jesus Nave, discipulus ac successor Moysi, praecipiente Domino, septem 95 diebus continuis, inter quos utique et Sabbatum erat, exercitum, et arma produxit, atque circumeunte arca, tubisque clangentibus, Jericho muros subvertit (Josue VI, 15)?
3. Quid item de Machabaeis eloquar? de quibus scriptum est: Et nolebant Judaei in die Sabbati vindicare se de alienigenis (I Machab. II, 41). Postea consilio accepto, pugnaverunt die Sabbati, et triumphaverunt de hostibus. Quibus testimoniis edocemur non pertinere ad fidem istum Sabbati elementarium diem servare, sed alium spiritualem; nam hoc carnale Sabbatum non est datum propter purificationem, sed propter tentationem, dicente in lege Domino: Ut tentem eos, utrum ambulent in lege mea, an non. Sex diebus colligetis manna, septimo non colligetis (Exod. XVI, 4, 26).
4. Itaque dum dicit: Ut tentem eos, apparet Sabbatum non fuisse praeceptum propter justificationem, sed propter tentationem. Hinc est, quod loquitur Deus per Ezechielem prophetam, dicens: Dedi eis praecepta non bona (Ezech. XX, 25); utique quia quaedam carnali populo carnaliter agenda permissa sunt, quae tamen adveniente Evangelio cessaverunt, sicut et per prophetam dicit: Cessare faciam omne gaudium ejus, et Sabbata ejus (Ose II, 11), quae quidem alias idem Dominus odisse se dicit: Noemenias, inquit, et Sabbata vestra odivit anima mea (Isai. I, 13). 5. Ideoque si Sabbata aeterna sunt, cur ea Deus cessare mandavit? si bona sunt, cur odivit? Sabbatum enim quod Israelitae acceperunt in munere significabat requiem mentis, ut nullo in hac vita terrenorum desideriorum appetitu fatigetur. Nam Sabbatum requies interpretatur. Ista autem Judaeorum otiosa festivitas consumitur in luxuriis, et ebrietatibus, et comessationibus, deditis omnibus in libidine, et in fructum temporalis vitae, ventri venerique servientibus.
6. Sed quaeritur: Si non est, inquiunt, custodiendum sabbatum, 96 quare dictum sit in mandatis Dei: « Memento ut diem Sabbati sanctifices, et sex dies operaberis, et facies omnia opera tua, septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est, non facies in eo omne opus (Exod. XX, 8)? » In opere enim sex dierum sex millium annorum opera demonstrantur. Mille enim anni apud Deum uni diei comparantur, sicut testatur propheta: Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies una (Psal. LXXXIX, 4). Horum dierum Sabbatum septimi millesimi anni tempus, ac requies futuri regni ac saeculi est, ubi jam nulla erit operatio rerum, sed requies sola sanctorum.
7. Nam ista temporalia Sabbata odit Deus, dum dicit: Neomenias et Sabbata vestra odivit anima mea. Et bene dixit vestra, quia non sunt illa quae Deus praecepit, sed quae sibi populus carnalis elegit. Nam de illis dixit: Sabbata mea profanastis (Ezech. XXII, 8). Unde dignoscitur Sabbatum temporale humanum esse, Sabbatum autem divinum illud aeternum esse, de quo per Isaiam dicitur: Et erit, inquit, mensis ex mense, et dies ex die, et Sabbatum ex Sabbato, et veniet omnis caro adorare in Jerusalem, dicit Dominus (Isai. LXVI, 33). 8. Secundo etiam quaeritur quare dixerit Jeremias: « Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die Sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem, et nolite ejicere onera de domibus vestris in die Sabbati (Jerem. XVII, 21)? » Ergo audi ejus prophetiae mysterium: pondera portat in Sabbato, quem dies judicii invenerit cum suo delicto; pondera portat in Sabbato, qui, credens in Christo, non desinit 97 a peccato. Ipse est enim requies animarum, sicut et idem ait: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). 9. Adhuc tertio quaeritur quare homo ille qui ligna colligebat in die Sabbati tam atrociter jussu Dei fuerit a populo trucidatus? Quod facile ab infidelibus praeponitur. Intelligant ergo quia haec omnia in typo acciderunt illis; scripta sunt enim ad correptionem nostram. Ille enim pristinus carnalisque, qui diem Sabbati violare ausus est, dum ligna colligeret (propter quod est et punitus) formam insinuabat ejus qui in die judicii cum carnali opere fuerit inventus, id est, contraxisse ligna, fenum, vel stipulas ad escam ignis aeterni convenientes. Haec enim colligens in suam perniciem, dum fuerit in die ultimo judicatus, pellendus est ab omnibus angelis, et statim morte novissima puniendus. Sic ergo omnia, quaecunque illis Judaeis per legem acciderunt, formidabiliter intelligenda sunt.
CAPUT XVI. De circumcisionis consummatione. 1. Jam tibi post populi perpetuam captivitatem, post urbis aeternam ruinam, carnales Judaeorum observantias et celebrationes evacuatas enuntiabo. Accipe ergo primum causam circumcisionis. Quia enim ex semine Abrahae secundum carnem futurus erat Christus, in quo cunctarum gentium fuerat benedictio repromissa, et ab Abraham usque ad Christum multa erant saecula post futura, praevidens Deus ne genus Abraham reliquis gentibus misceretur, et paulatim propago ejus fieret incerta, populum Judaicum circumcisionis signo notavit, ut viventes inter Aegyptios atque Assyrios, inter Babylonios, sive Chaldaeos, hoc signaculo ab iis, vel a caeteris gentibus nationibusque distinguerentur.
2. Denique per quadraginta annos in eremo nullus est circumcisus, soli quippe sine gentis alterius commistione vivebant. At ubi Jordanis alveum populus Israeliticus transmeavit, atque in 98 terram repromissionis pervenit, signum circumcisionis futuro ex commistione gentium providit errori, quam rationabiliter custoditam esse credimus, quousque nasceretur Christus, qui ex semine Abrahae fuerat repromissus, qui non jam per circumcisionem carnis, sed per amputationem vitiorum mundaret corda omnium gentium. 3. Quod non carnis circumcisionem, sed cordis, Moyses filiis Israel ita futuram praenuntiabat dicens: In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum, et cor seminis tui (Deut. XXX, 6). Unde et Jeremias praevidens jam illud proximum tempus, Judaeos ad Novum Testamentum et ad circumcisionem cordis, non corporis, ita provocat, dicens: « Haec dicit Dominus viro Juda, et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas; circumcidimini Domino vestro, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat (Jerem. IV, 3). »
4. Quibus verbis admonetur Jerusalem a vetustate circumcisionis et legis, quae spinis comparatur, et vepribus, ad gratiam Novi transire Testamenti, et per fidem Evangelii cordis circumcisionem tenere, non carnis, juxta quod legimus, Petro apostolo dicente: Fide purificans corda eorum (Act. XV, 9). Quam similiter fidem, jam non per prisca signacula carnis, et injuriam corporis, sed per novam gratiam lavacri spiritualis adipiscendam, Dominus per Isaiam annuntiat, dicens: Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce nova faciam, quae nunc orientur, et cognoscetis ea; et ut ostenderet quae essent ipsa nova, subjecit: Faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum electum, et plebem meam, quam acquisivi (Isai. XLIII, 18).
5. Quid ergo hoc indicabat, nisi baptismatis purificationem futuram? in qua non jam vetusta circumcisione carnis quisque signatur, sed sola gratia sacrae undae per fidem abluitur. Verum quia hanc cordis circumcisionem Hebraei non recipiunt, Jeremias praedixit 99 dicens: Omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel circumcisus est corde (Jerem. IX, 26). 6. Nam quod et a Jesu duce secundo legitur populus circumcisus, ut significaret in eremo cessasse circumcisionem, quae in Aegypto exercebatur, et a Domino Salvatore cordis circumcisione postmodum credentes esse mundandos. Et bene cultris lapideis secunda circumcisio fit, quia petra Christus est, per quem spirituali circumcisione credentes purgantur ab omnibus illecebris vitiorum.
CAPUT XVII. De sacrificiis. 1. Jam vero de sacrificii veteris reprobatione, quod victimae eorum abjectae sint, et in abominationem transierint, per Isaiam sic Dominus dicit: « Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum, et adipe pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis sanctis meis? Ne afferatis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et Sabbata, et festivitates vestras alias non feram, iniqui sunt coetus vestri. Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea; facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens, et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isai. I, 11) »
2. Item ipse de Judaeorum sacrificiis: Facta sunt morticinia eorum quasi stercus in medio platearum (Isai. V, 25). Quae sunt haec morticinia, nisi veteris legis sacrificia, quae, quoniam jam remota sunt, velut abjecta stercora reputantur? Unde et idem propheta alias de ipsis eorum sacrificiis sic dicit: Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui 100 offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo (Isai. LXVI, 3).
3. Item Jeremias de repulsis a Domino victimis et holocaustis Judaeorum: « Ut quid mihi thus de Saba offertis, et calamum suaveolentem de terra longinqua? holocaustomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas, et ruent in eis patres, et filii simul, vicinus et proximus, et peribunt (Jerem. VI, 20). » Vide quia eorum sacrificia non propter se carnaliter commendantur, sed propter solam cordis et fidei obedientiam, quam increduli amiserunt. 4. Unde adhuc idem propheta sic dicit: « Holocaustomata vestra addite victimis vestris, comedite carnes, quia non sum locutus patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum, et victimarum. Sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus, et ambulate in omnia, quae mandavi vobis, et bene sit vobis. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluptatibus, et pravitate cordis sui mali. » In qua sententia subaudiendum est: Non praecepi eis de verbo holocaustomatum, quasi illa per seipsa diligerem, sed ut eorum fidei obedientiam approbarem (Jerem. VII, 21). 5. Item ipse qui supra: Scribam, inquit, multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. Hostias afferent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas. Et post haec detestans eorum sacrificia: Non libabunt, inquit, Domino vinum, nec placebunt ei sacrificia eorum, quasi panis lugentium; omnes, qui comedent eum contaminabuntur, non intrabunt in domum Domini (Ose. IX, 4).
6. Et Joel: « Interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio (Joel. I, 13). » Item Malachias: « Non est mihi voluntas in vobis, ait Dominus, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, 101 et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, ait Dominus. (Malach. I, 13) » Quo testimonio patet sacrificia Judaeorum immunda esse, et reprobata, et solam oblationem gentium Domino esse acceptam. CAPUT XVIII. De escis. 1. In Regum libro sic dicit: « Factus est sermo Domini ad Eliam, dicens: Surge, et vade in Sarepta Sidoniorum, et manebis ibi. Praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te. Et surrexit, et abiit in Sarepta Sidoniorum; cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua, et accepit ab ea escam, et manducavit (III Reg. XVII, 8). » Tunc Elias jussu Dei vasa ejus replevit, et apud ipsam alienigenam hospitatus escis gentilibus vixit, quod fieri non liceret, nisi lex spiritualiter data fuisset.
2. Dum enim quaedam in lege, quasi non munda, in cibo damnantur, mores hominum procul dubio significantur, quia non admittit Deus in sanctis suis, qui ad aeternam vitam praedestinantur, quidquid per illa immunda animalia in moribus hominum comparatur. Omnia enim quaecunque a Deo in ipsis primordiis mundi creata sunt, suae vocis auctoritate non tantum bona, sed etiam valde bona probantur. Ideoque quaecunque in genere significantur animalium immundorum, rectius derivantur in moribus hominum.
CAPUT XIX. De sacramentis fidei Christianae. 1. Hactenus ritus Judaicos et celebrationes divinis testimoniis confutavimus; dehinc sacramenta nostrae fidei perstringamus, manifestantes primum quia non solum propter Judaeos Testamentum legis datum est, sed etiam propter omnes gentes. Haec enim propheta David 102 testatur, dicens: Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli justitias ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32). Et iterum ipse: Donec annuntient brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam, et justitiam tuam Deus (Psal. LXX, 18).
2. Et Isaias: « De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem; et judicabit gentes, et arguet populos multos usque in longinquum (Isai. II, 3). » David etiam in Psalmis: « Tunc dicent inter gentes; Magnificavit Dominus facere cum illis; magnificavit Dominus facere nobiscum, facti sumus laetantes (Psal. CXXV, 2). » Quibus testimoniis manifestatur, prius Judaeis Testamentum legis esse concessum, postea vero gentibus; quod propterea collatum est illis, quia in eo cognoscere poterant Christum, quem Judaei mente caecati nequaquam intelligunt.
CAPUT XX. Scriptura non solum historialiter, sed etiam mystice intelligenda est. 1. Quod legis scriptura non solum historialiter, sed etiam mystico sensu, id est, spiritualiter sentienda est, docet Dominus in Psalmis: « Attendite, populi mei, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei, aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio (Psal. LXXVII, 1). » Quod etiam propheta in alio psalmo confirmat, dicens: Inclinabo ad similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio aenigmata mea (Psal. XLVIII, 5).
2. In similitudine enim, et aenigmate sentiuntur omnia legis; aenigma enim est obscura similitudo, per quam monetur homo ut cor suum acuat, et ad interiora intelligenda confugiat. Sic quoque Sapientia per Salomonem dicit: Scribe legem dupliciter, et tripliciter in corde tuo. Dupliciter enim sentitur lex, ut prius secundum historiam, 103 deinde secundum sacramentorum intelligentiam sentiatur. Tripliciter autem scribitur, dum non solum historialiter, vel mystice, sed etiam moraliter, quid in unumquodque gerere debeat edocetur.
3. Unde et arca, quae construebatur a Noe, bicamerata et tricamerata fieri jubetur quod intra Ecclesiam omnis legis materia, et historia locum habeat, et mysticum sensum recipiat, et informationem morum contineat. In parabolis enim et aenigmatibus scripta est lex, et ipsae parabolae et propositiones. Hinc est quod Judaeis obtecta et clausa sunt omnia; qui nisi crediderint, ad eorum intelligentiam pervenire non possunt.
CAPUT XXI. Quia Testamentum legis Judaei non intelligunt. 1. Signata enim habent ista omnia sacramenta Scripturarum, et ignorant quod legunt: legunt quippe omnia, et non intelligunt, sicut de eis cecinit Dominus ad prophetam: « Dic, » inquit, « populo huic, auditione audietis, et non intelligetis; et cernentes videbitis, et non scietis; incrassatum est enim cor populi hujus (Isai. VI, 9). « Et iterum: « Auferet Dominus a Juda, et a Jerusalem validum, et fortem, judicem, et prophetam, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici (Isai. III, 1). »
2. Haec quippe cuncta abstulit ab eis Deus, et signavit illis omnia sacramenta juxta duritiam cordis eorum, ne forte intelligant, eodem Isaia testante de ipsis: « Et erit, » inquit, « vobis visio, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istud, et respondebit: Non possum, signatum est enim (Isai. XXIX, 11). « Sed quid adjecit de gentibus? In illa, inquit, die audient surdi verba libri hujus, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt (Ibid., 18). » Patefacta sunt enim legis mysteria.
3. Judaeis vero clausa sunt, sicut et Daniel dicit: Clausa sunt, signatique sermones usque ad tempus consummationis, quousque addiscant 104 multi, et impleatur visio, et cognoscant omnia haec (Dan. XII. 9). Nam quod et Moysi facies velamine tegebatur, dum descenderet de monte cum tabulis, id significabat, quia prae caecitatis caligine Judaicus populus legem ipsam non posset agnoscere, dum enim legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.
CAPUT XXII. Quod Judaei, nisi credant in Christum, non intelligent Scripturas. 1. Neque enim possunt legem et prophetas intelligere, nisi ante in Christum crediderint, loquente Isaia: Si non credideritis, non intelligetis; justus enim ex fide mea vivet, ait Dominus per prophetam (Habac. II, 4). Unde et Abraham pater gentium factus est, quia credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6). Isti autem quamvis legem et prophetas teneant, tamen non est indulgendum eis, Jeremia testante: « Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum; ejice illos a facie mea, et egrediantur (Jerem. XV, 1). »
2. Per Moysen quippe lex, per Samuelem prophetae intelliguntur. Quos quamvis Judaei habeant, propter erroris tamen impietatem projecti sunt. Opera enim eorum et justitia sine fide Christi nihil eis prodest, testante Domino per Jeremiam: Quia mei oblitus es, ecce ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi (Isai. LVII, 12).
CAPUT XXIII. Quod duo Testamenta a Deo sunt tradita. 1. Sed quoniam duo Testamenta, Novum scilicet , et Vetus ab omnipotente Deo sunt tradita, Salomon in Canticis canticorum 105 declarat: In januis nostris omnia poma nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Cant. VII, 13). De quibus et Dominus in Evangelio dixit: Simile est regnum coelorum patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Et alio Scripturae loco ita repromittit Deus: Dabo, inquit, vobis pluviam temporaneam, et serotinam, Vetus scilicet Testamentum, et Novum, et utroque imbre vos irrigabo (Deut. XI, 14). Imber enim doctrina accipitur Testamentorum, unde est illud: Exspectetur, sicut pluvia, sermo meus, et effundet super terram imbrem.
CAPUT XXIV. Quod peccatorum remissio futura erat per baptismum. 1. Quod per baptismum erat purgatio peccatorum futura, non per circumcisionem, quae baptismi fuerat forma, Scripturarum voces idipsum aperte declarant. Isaias enim futurum baptismi mysterium sic praecinebat futuris credentibus, dicens: Haurietis aquam cum gaudio de fontibus Salvatoris (Isai. XII, 3). Quibus verbis etiam ipsum Salvatorem ostendit propheta, de cujus fontibus aquas purificationis praedicat hauriendas, id est, de fontibus Jesu. Hoc enim nomine Hebraeorum lingua Salvator exprimitur. 2. Unde et ipse clamabat: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Ad quod baptismi sacramentum idem Isaias Judaeos et gentes ita provocat, dicens: Omnes sitientes venite ad aquas (Isai. LV, 1). Has aquas et hunc fontem et per Joelem praenuntiabat Spiritus sanctus, dicens: Distillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit orbem terrarum (Joel. III, 18), id est, universitatem omnium gentium.
3. De hoc fonte et Zacharias, In die, inquit, illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem in ablutionem peccatorum, et menstruatae (Zach. XIII, 1). Dic, quaeso, quis est iste fons patens, nisi in quo omnes renascimur, per quem peccatorum purificantur delicta, et sordes menstruatae, hoc est, immundae animae salutari lavacro abluuntur? De cujus aquis et alibi idem propheta testatur: 106 « Et erit, inquit, in die illa, exibunt aquae vivae de Jerusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum. In die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum, et revertetur omnis terra usque ad desertum (Zach. XIV, 8). »
4. Quae sunt igitur istae aquae vivae, nisi baptisma, quod hominem sancti Spiritus infusione vivificat? Sed cur de Jerusalem exire annuntiantur, nisi quia Dominus in populo eodem consistens, ait discipulis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19)? Sed earum pars media vadit ad mare orientale, id est, ad populum circumcisionis; et media ad mare novissimum, quod est ad populum gentium, fide postremum, ut omnibus sitientibus largiatur tam Judaeis, quam gentibus, qui in Domino credunt.
5. De iis aquis adhuc et per eumdem prophetam dicitur, quod egrediantur de domo Domini, et crescant in fluvium, et pergant ad solitudinem, sive ad mare Mortuum, et omnia ad quaecunque venerint, vivificentur atque sanentur. Sic enim idem propheta dicit: « Converti me ad portam domus Domini, et ecce aqua egrediebatur subter limen domus ad Orientem. Facies enim domus respiciebat ad Orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. Et converti me ad viam foras portam exteriorem, quae respiciebat ad Orientem, et ecce aquae redundantes a latere dextro (Ezech. XLVII, 1 seq.), » id est, a Christi latere.
6. Deinde dicit: « Et traduxit me per aquas, et ait ad me: Aquae istae, quae egrediuntur ad orientales, et descendunt ad plana deserti, utique ad gentes, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquae; et omnis anima vivens, quae respicit, quocunque venerit torrens, vivet; et erunt pisces multi satis, » id est, regenerati. Et adjecit: « Postquam venerint aquae illae, et sanabuntur, et vivent omnia, ad quaecunque venerit torrens. Et stabunt super illa piscatores, » hoc est, apostoli, atque doctores, plurimae species erunt piscium ejus.
7. 107 Hoc dixit ad significandam varietatem gentium ad undam lavacri venientium; unde et adjecit: « Sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae in ripis ejus, ex utraque parte omne lignum pomiferum, non deficiet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus, per singulos menses afferre primitiva; quae aquae de sanctuario egredientur, et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicamina. »
8. Michaeas quoque propheta ejusdem baptismi sacramenta sub figura transitus maris ita revelat, dicens: « Secundum diem egressionis tuae de terra Aegypti ostendam eis mirabilia, videbunt gentes, et confundentur in fortitudine sua, manus suas ponent super os suum, aures suae surdae erunt. Dominum Deum nostrum desiderabunt, et timebunt te. Quis Deus similis tibi? qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum Israel? Quia misericors est, convertetur, et miserebitur nostri, deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra (Mich. VII, 15, 19). »
9. In qua sententia lector animadvertet manifestissime revelari sacrosanctum mysterium baptismi. Secundum, inquit, diem egressionis tuae de Aegypto ostendam eis mirabilia, deinde hostes sequentes, id est, delicta nostra praeterita, sicut Aegyptios in mare projectos, ita in baptismo deleta atque exstincta, ita pronuntiat, dicens: Quoniam misericors est, convertetur, et miserebitur nostri. Demerget delicta nostra, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
10. Quid enim clarius hoc testimonio? quidve apertius? omnis enim per fidem verus Israel exit ab Aegypto, dum renuntiat saeculo; ingrediturque mare Rubrum, baptismum, scilicet, Christi cruore signatum. Tunc hostes insequentes intereunt, quia statim delicta moriuntur, ubi animae regeneratorum resurgunt. Legimus quoque Aaron in praefiguratione baptismi aquis ablutum, cujus filii sacerdotio paterno participes laticis etiam sanctificatione purificantur. (Exod. XXX, 18; Levit. VIII, 6). Jam tunc quidem purgatio illa baptismi formam gerebat, cujus nunc lavacri sacramento abluitur omnis populus Ecclesiae, quod est corpus veri et magni sacerdotis, in remissionem peccatorum, et, lotis sordibus, in sanctificationem divino cultui consecrantur. 11. 108 Isaias namque propheta inter caetera ostendit nequaquam posse delicta Judaeorum dimitti, nisi abluti baptismo fuerint. Dicit enim per eumdem prophetam Spiritus sanctus: Laboravi sustinens, si multiplicaveritis orationes, non exaudiam; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote (Isai. I, 14). Pro omnibus quippe victimis, quas memoraverat idem propheta, pro cunctis neomeniis, et Sabbatis, atque solemnitatibus solam baptismi purificationem praecepit, pro cunctis quoque inquinamentis peccatorum solum regenerationis lavacrum, quo tantum peccata abluuntur. 12. Quod quia Judaei respuunt, audiant Dominum per prophetam Ezechiel sibi comminantem: « Et factus est, « inquit, » sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas, et dices: Haec dicit Dominus: Jerusalem, radix tua, et generatio tua de terra Chanaan; pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea, et quando nata es in die ortus tui, non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem (Ezech. XVI, 1, 3). » Ubi ostenditur quod in peccatis gravibus sit Jerusalem, et inde peritura esset, quod non sit lota aqua in salutem, quod est plena significatio baptismi. Ad eos autem qui convertuntur ad Christum, et baptizantur, sic ibi sermo Domini sequitur: Et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus, et lavi te aqua, et emundavi sanguinem ex te, et unxi te oleo, significans per pactum Testamentum Novum, per aquam et oleum baptismum et chrisma.
13. Cujus baptismi purificationem sic Spiritus sanctus per eumdem prophetam illis futuram promittit, dicens: « Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. » Et, ut Novum Testamentum suscipiant, sic sequitur: « Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini (Ezech. XXVI, 24). » 109
CAPUT XXV. Quod chrismate gentes santificari debeant. 1. Quia chrismate omnes gentes sanctificarentur, loquitur Dominus ad Moysen, dicens: « Sume tibi aromata prima, et oleum de olivetis, faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum, et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam Testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, et holocausti, et universa quae ad cultum eorum pertinent, sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. Aaron, et filios ejus unges; sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi, filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras (Exod. XXX, 23). »
2. Figura enim hujus prioris tabernaculi ad typum Ecclesiae ducitur, cujus omnis diversitas populorum in testimonio sanctitatis perungitur, quae per illam universitatem operum figurabatur, ut sacri chrismatis unctione delibuti omnes sanctificentur, atque santificati in Dei gloriam praeparentur.
CAPUT XXVI. Quia per signum crucis credentes salvarentur. 1. Crucis autem figura, quae fidelium frontes ad tutelam salutis praesignat, per Ezechielem prophetam legitur demonstrata: « Et vocavit, » inquit, « virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, et dicit ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem signa Thau in frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus (Ezech. IX, 3). » Et post haec adjecit: « Transite per civitatem, et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini senem, adolescentulum, 110 et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis (Ibid., 5). »
2. Intelligere ergo nos oportet hanc sententiam. Thau quippe littera speciem crucis demonstrat, cujus signaculo praenotati sunt quicunque ab exitu hujus saeculi liberantur; ejusdem typum praefigurabat in Aegypto sanguis ille agni candidi et immaculati, quo imaginarie signantur postes corporis nostri, ut merito loquamur dicentes: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7).
3. De hoc signo dicit Isaias ex persona Domini: Ecce venio, ut congregem cum omnibus gentibus, et linguis, et venient, et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum (Isai. LXVI, 18), utique crucis. Et alibi: Et erit, inquit, Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur (Isai. LV, 13). Quod etiam et alibi idem propheta significare voluit de Christo, dicens: Et levabit signum in nationibus (Isai. V, 26). Ubi ostendit quod, elevato signo crucis, gentes ad eum venirent, atque crederent.
4. Cujus sacrae crucis gloria ita est et in Psalmis praedicta: Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. De qua cruce Domini Jesu Christi per Ezechielem ita Dominus loquitur: « Gladius exacutus est, et limatus, ut caedat victimas. Exacutus es, qui moves sceptrum Filii mei, succidisti lignum, et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu (Ezech. XXI, 9). » Quo testimonio et Filius Dei crucifixus ostenditur, et crucis ejus signum suscipiendum ab omnibus voce divina praenuntiatur.
5. Cujus crucis figuram de duobus lignis compositam idem Ezechiel ita figuraliter praenotat, dicens: « Factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe 111 super illud Judae, et filiorum Israel sociorum ejus, et tolle lignum alterum, et scribe super illud Joseph lignum Ephraim, et cunctae domus Israel, sociorumque ejus, et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum, et erunt in unionem in manu tua (Ezech. XXXVII, 16). » 6. Ubi ostenditur Judam et Jerusalem in unum converti debere, et crucis signum suscipere, quod per duo ligna significatum est. Haec sunt duo ligna quae illa vidua alienigena, ad quam mittitur pascendus Elias, volebat colligere, priusquam moreretur. Ubi non solum ligni nomine, sed etiam et numero lignorum signum crucis expressum est.
CAPUT XXVII. Quomodo sacramentum Eucharistiae praefiguratum est. 1. Et quia panis et calicis sacramentum Deo placitum esset in holocausto, Scripturarum testimoniis non tacetur. Hujus enim sacrificii praefiguratio in sacerdotio Melchisedech antea fuit expressa. Iste enim sacerdos Dei excelsi, cum benediceret Abrahae, ob mysterium futuri holocausti panem et vinum in sacrificio Domino obtulit. Hoc enim ille primum in typo Filii Dei expressit: ad quem Psalmista ex persona Patris sic dicit: Ante luciferum genui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 3). Hoc est juxta ritum hujusmodi sacrificii, quod et in passione sua perficiens Christus implevit, quodque etiam apostolis in commemorationem suam fieri jussit.
2. Non ergo jam victimas Judaicas, quales sacerdos Aaron obtulit, credentes offerunt; sed quales idem Melchisedech rex Salem immolavit, id est, panem et vinum, quod est corporis et sanguinis Domini verissimum sacramentum. De quo idem Dominus dicit: Qui manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, 112 in me manet, et ego in eo (Joan. IV, 56). Cujus quidem sacrificii sacramentum et in Salomone per immolationem panis ac vini ita monstratur: « Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas suas, miscuit vinum suum, proposuit mensam suam, misit servos suos, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad me; et insipientibus loquitur: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis; derelinquite insipientiam, et vivetis, et ambulate per vias prudentiae (Proverb. IX, 1). » 3. Dei ergo sapientia Christus constituit sibi domum sacrosanctam Ecclesiam, in qua mactavit sui corporis hostias, in qua miscuit vinum sui sanguinis in calice sacramenti divini, et praeparavit mensam, hoc est, altare Domini, mittens servos suos apostolos atque doctores ad insipientes, id est, ad omnes gentes verum Deum ignorantes, dicens eis: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis; id est, sancti corporis escam sumite; et bibite vinum quod miscui vobis, id est, poculum sanguinis sacri percipite. 4. Cujus quidem gratiam quia gentes sumunt, et Judaei non meruerunt, declarat hoc propheta Isaias dicens: « Haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Ecce servi mei laetabuntur prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis, et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis, et interficiet te Dominus Deus, et servos, « id est, christianos, « vocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo. Amen (Isai. LXV, 13). »
5. Interficitur enim Israel, succedit ex gentibus populus. Tollitur illis Vetus Testamentum, redditur nobis Novum; conceditur nobis salutaris cibi gratia, et poculum sanguinus Christi, illis fame et siti arentibus. Mutatur et novo populo nomen aliud, scilicet Christianum; et omnia quae sunt gesta novitatem gratiae resonant. 113
CAPUT XXVIII. Recapitulatio operis. 1. O infelicium Judaeorum deflenda dementia! Ecce Salvatoris adventum nec Testamenti Veteris auctoritate intelligunt, nec eum venisse accipiunt. Gentium conversionem legunt, et de sua reprobatione minime confunduntur. Sabbati observationem suscipiunt, quam reprobatam Scripturae testificatione cognoscunt. Circumcisionem carnis venerantur, qui cordis munditiam perdiderunt. 2. Nos autem, sub gratia positi, omnia haec facta et celebrationes, quae futurorum erant indicia, jam cognoscimus esse completa. Quidquid enim hujusmodi sacramenti prophetabatur jam Christus implevit, quia non venit solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17). Adveniente ergo veritate, umbra cessavit, ideoque jam carnaliter non circumcidimur, quia in circumcisionis typo promissi baptismatis sacramento mundamur. Sabbati otium supervacuum ducimus, quia revelatam spem quietis aeternae tenemus.
3. Sacrificia veteris legis non immolamus, quia per eadem sacrificia aut Christi passionem, aut carnalium vitiorum mortificationem insinuatam cognoscimus. Azyma non observamus, quia, expurgata veteris vitae malitia, in nova fidei gratia ambulamus. Differentias ciborum non custodimus, quia cuncta illa spiritualiter discernimus in moribus hominum quae immundorum significabat diversitas animalium.
4. De agni esu pascha non celebramus, quia pascha nostrum 114 jam immolatus est Christus, qui per illum agnum figurabatur, qui tanquam ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (I Cor. V, 7). Neomenias novae lunae non custodimus, quia jam in Christo nova creatura, vetera transierunt, et ecce facta sunt nova. Scenopegias, id est, solemnitates tabernaculorum non observamus, quia tabernaculum Dei sancti ejus sunt, in quibus habitat in aeternum.