De fide Carolo regi servanda (Hincmarus Rhemensis)

This is the stable version, checked on 9 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fide Carolo regi servanda
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


De fide Carolo regi servanda

De fide Carolo regi servanda (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0984A

De fide Carolo regi servanda

125.0961C| HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus dilectis fratribus et venerabilibus episcopis Rhemorum dioeceseos.


CAP. I. De communi anxietate nostra, de qua exiguitatem meam dilectio vestra consuluit, proponens mihi verba sancti Bonifacii papae, quibus dicit ad Hilarium Narbonensem archiepiscopum, exponens 125.0961D| capitulum Nicaeni concilii de privilegiis singularum provinciarum: « Advertat, inquiens, charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, » quae donante Domino ex doctrina Patrum nostrorum sentio scriptis vestrae charitati respondeo. Sanctus Ambrosius in epistola 125.0962C| ad Theodosium Augustum inter caetera dicit (epist. 29): « Non est imperiale, libertatem dicendi negare, neque sacerdotale, quid sentias non dicere. Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in his diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, 125.0962D| quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum. tam turpe apud homines quam quod sentiat non libere pronuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46). Et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domus Israel (Ezech. III, 17). In eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, 125.0963A| et fecerit delictum quia non distinxisti ei, id est non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si dixeris justo ut non peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet quia dixisti ei, et tu animam tuam liberabis. » Et Dominus in Evangelio: Qui, inquit, me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26).

CAP. II. Igitur dicamus libere, Domini sacerdotes, quae dicuntur notabilia et reprehensibilia de rege nostro, et quae dicuntur laudabilia promissa de fratre ejus domno rege Ludovico, qui venturus asseveratur in hoc regnum fratris sui, ut quae frater ejus in eo perperam egit ipse corrigat, et quod per negligentiam 125.0963B| frater ejus admisit, ipse per diligentiam emendare procuret. Quatenus si rex noster ea legerit quae de illo dicuntur, si vera sunt illa corrigat, si autem vera non sunt, de caetero admittere caveat. Si autem et frater ejus domnus Ludovicus ea legerit, quae de fratre illius dicuntur notabilia caveat, et quae de illo laudabilia promittuntur exsequi studeat. Nos autem episcopi et regni primores, secundum ordines nostros, in majorum doctrina seu exemplis, quid nobis sequendum, quidve cavendum sit, conspiciamus.

CAP. III. Et praetermissis aliis vicissitudinibus altercationum de regno, inter principes nostros temporibus nostris habitis ante hos sexdecim annos, quando rex noster domnus Carolus et domnus Ludovicus cominus, praeparatis utrinque armatorum cuneis 125.0963C| et erectis vexillis, secus locum qui Breona dicitur convenerunt, populus qui cum domno Carolo erat ex parte maxima illum reliquit, sicque eumdem regem Carolum pridie Idus Novembris inde abire coegit. Tertio autem mense Carolo revertente, qui cum domno Ludovico erant, ab eo separati, et solitario pene relicto, insequente illum Carolo, de pago Laudunensi ad propria redire destitutione sua fecerunt. Nunc autem, quia domnus Carolus nos et regnum istud sponte reliquit et in Italiam perrexit, domnus noster Ludovicus multorum oribus accipere regnum istud hostiliter venturus asseveratur, et domnus Carolus bellatorum acies, quas vulgari sermone scaras vocamus, dispositas, et eisdem aciebus primores deputatos ad resistendum fratri suo, ne 125.0963D| regnum illius occupare valeat, habere dicitur, qui jussione uxoris suae, cum filio suo Ludovico, regnum suum ab omnibus tam Christianis quam paganis hostibus, cum consilio et auxilio episcoporum ac caeterorum consiliariorum suorum defendant, donec ipse adepto regno ad quod accipiendum ivit, auxiliante Domino revertatur in pace.

CAP. IV. Qua de re nobis episcopis satis agendum est, ne in consilio, quod a nobis reipublicae ministri secundum domni regis mandatum petierint, a nostro ministerio excidamus, et ne de auxilio, quantum Deus unicuique nostrum posse dederit, abscedamus, sequentes sententiam Domini dicentis: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo 125.0964A| (Matth. XXII, 21). In auxilio igitur praebeamus arma divina, jejunia, orationes, lacrymas, implorationes ad sanctorum suffragia, et auxilia divina per nos nostrasque parochias, ut non effundatur sanguis Christianus seditionali certamine inter fratres et cognatos atque propinquos, sicut jam fuisse factum in Fontanido dolemus, et de omnibus hostibus tam Christianis quam paganis, per sanctorum merita et intercessiones, det Dominus propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae suae adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi.

CAP. V. Si enim contra paganos bellum immineret, consilium daremus bellatoribus nostris, et hortaremur eos adhortationibus, quas in litteris ecclesiasticis 125.0964B| legimus. Nunc autem, quia civile, et plusquam civile bellum inter Christianos instare opinamur, Patrum innitentes vestigiis, videamus quid ad haec sit nobis agendum. Sanctus Ambrosius in epistola ad sororem, suam historiam persecutionum suarum narrans, inter caetera dicit (epist. 33): « Dominica, post lectiones atque tractatum, dimissis cathechumenis, symbolum aliquibus competentibus in baptisteriis tradebam basilicae. Illic nuntiatum est mihi, comperto quod ad Portianam basilicam de palatio decanos misissent ut vela suspenderent, populi partem eo pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere coepi. Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc autem in platea offenderant transeuntes. 125.0964C| Amarissime flere, et orare in ipsa oblatione Deum coepi ut subveniret, ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret, certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. Quid multa? Missis presbyteris et diaconibus eripui injuriae virum. »

CAP. VI. Paria et beatum Augustinum de Donatistis fidelium persecutoribus sensisse legimus. Et sanctus Gregorius in homilia Evangelii (hom. 27 in Evang.): « Una, inquit, et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur, qui adversatur. Hinc est, quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipse suis persecutoribus affectum dilectionis impendit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid ergo mirum si 125.0964D| inimicos diligant dum vivunt, quando et tunc diligit magister inimicos cum occiditur? » Sic et Stephanum Romanae sedis pontificem egisse in gestis ejus legimus, quando ad Pippinum in Franciam venit pro S. Petri justitiis super Haistulphum regem nefandissimum obtinendis. Nam cum inclytus rex Pippinus nec precibus, nec munerum oblationibus posset obtinere apud praefatum regem quiddam de sancti Petri justitiis, exercitum adversus eum movit. Sed papa sanctus, ne sanguis effunderetur Christianorum, admonitiones et obsecrationes apostolicas exhibuit, et apud domnum Pippinum obtinuit. Sed Haistulfus superbia elatus super Francos, qui ad custodiam propriarum secundum jussionem Pippini 125.0965A| clusarum venerant, fidens in sua ferocitate subito aperiens clusas, super eos diluculo cum plurimis irruit exercitibus. Sed justus Judex Dominus Deus et Salvator noster Jesus Christus victoriam paucissimis illis tribuit Francis, et multitudinem illam Longobardorum superantes trucidaverunt, et Haistulfus fugam arripuit, et a Pippino superatus Deo auspice fuit.

CAP. VII. Exhibeamus etiam unusquisque nostrum pro viribus contra omnes hostes sanctae Ecclesiae et principis nostri milites de ecclesiis nostris, qui cum primoribus ad hoc deputatis dimicent, prout Dominus auxilium dederit, et cooperari dignatus fuerit, unde sicut fuerit voluntas in coelo sic fiat. Consilium autem in hujusmodi congressione, si a nobis requisierint 125.0965B| primores acierum, quia scriptum est: Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum, consilium autem Domini in aeternum manet (Psal. XXXII, 10), quod salubrius illis consilium dare possimus, quam quod Dominus in Evangelio monstrat, invenire nequimus. Quis, inquit, rex iturus committere bellum adversus alium regem, nonne sedens prius computat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt (Luc. XIV, 31).

CAP. VIII. Quia longe ante nos de his qui anxietatibus et ingentibus malis premuntur, etiam apud nationes tritum vulgi sermone proverbium: Inter 125.0965C| malleum sunt et incudem, legimus, et nos de frequentibus paganorum infestationibus et caeteris anxietatibus, quibus diutius premimur, verbis taceamus, et gemitibus ac suspiriis exclamemus. Inter duos reges carne fratres, de hoc regno in quo degimus satagentibus, velut inter malleum et incudem, episcopi sumus. Si enim, quia secessit longius in regnum aliud rex noster, in adventu superventuri regis, ecclesias nostras quaquaversum nemine persequente, vel praejudicium, ut dicitur, inferre moliente, fugientes discesserimus, et nos ad superventuri tutelam regis non contulerimus, praesertim, cum superventurus rex, ut fertur, dicat se non venire ad regnum invadendum, sed ad destitutum restituendum et defendendum, et pacem ac justitiam in eo procurandam, 125.0965D| et sanctae Ecclesiae ac ejus sacerdotibus debitum honorem ac defensionem exhibendam, et nos et oves nobis commissae periclitari videbimur. Nos quidem, quia non pastores sed mercenarii, et apud Deum et apud homines judicabimur: oves autem nobis commissae, quia sine pastore errabunt vel dispergentur, et facultates ecclesiasticae, quibus sustentari debent, velut relictae sine custodibus, diripientur ac vastabuntur, si defuerit virtus principis, cujus potestate defendantur, vel custodes, qui pro ovibus et earum alimoniis principi et defensori ac tutori Ecclesiae suggerant.

CAP. IX. Si autem rex noster reversus fuerit, infidelitatis nos arguet, sicut quosdam fecit, quando a 125.0966A| Breona pergens, et non desolatos relinquens, post aliquod tempus reversus fuit: licet causa nostra a causa illorum, quos tunc redarguit, satis habeatur dissimilis. Nam nos quacunque ducti cupiditate, vel turpi lucro illecti, regem alium in regnum istud, sicut illi fecerunt, non invitavimus, neque regem nostrum reliquimus, et alteri nos absque necessitate contulimus, sed a rege nostro relicti, et alterius potestati expositi, nos judicio regis regum exspectantes commisimus. Sed inter haec et undique nos circumstant angustiae. Si enim relicti a rege nostro supervenientis regis potestati nos contulerimus, mors nobis est; si autem non egerimus, Ecclesiarum nostrarum et ovium nobis commissarum custodiae invigilare nequibimus, et aut nunc in manum superventuri 125.0966B| regis, aut si rex noster reversus fuerit, in manus illius incidemus.

CAP. X. Et quid ad apostoli Joannis verba respondebimus dicentis: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6); qui dicit: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis? (Joan. X, 15.) Ac si aperte, inquit Gregorius (hom. 14 in Evang.), dicat: In hoc constat quia et cognosco Patrem et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis, id est, ea charitate, qua pro ovibus morior, quantum Patrem diligam ostendo. Et idem praefatus apostolus Joannes dicit (I Joan. II): Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Melius est igitur nos incidere in manus hominum, 125.0966C| si Deus ita permiserit, quam derelinquere legem, id est mandatum Dei, ut non deseramus oves nobis a Deo commissas, qui animam suam posuit pro ovibus suis. In quo ostensa est nobis via, qua sequamur, apposita forma cui imprimamur. Debemus ergo et nos, si necesse fuerit, pro fratribus nostris animas nostras ponere et non oves nostras deserere.

CAP. XI. Nunc autem qualiter regnum istud undique a Paganis et falsis Christianis, scilicet Britonibus, sit circumscriptum, et ut ita dicamus, viscerali commotione de his qui aliquandiu in eo fideles ac utiles visi fuerant exstitisse, sit perturbatum: et quae conditio de regnis nepotum suorum inter illum et fratrem ejus sit sacramento firmata, utinam aut ignoraretur, 125.0966D| aut inter eos ipsa conditio servaretur, et neque discordia Ecclesiarum praesules, et servi ac ancillae Domini inquietarentur, et Christianus populus affligeretur, ac inter regni primores viscerale bellum insurgeret, et rapinae ac depraedationes rerum ecclesiasticarum, atque divitum seu pauperum conflagrarent. At si pro his dictis (quae non pro infidelitate principum nostrorum ad suggillationem eorum, sed pro periculo eorum cum dolore ac gemitu dicimus) nobis sacerdotibus vis aliqua a quocunque fuerit illata, sicut quidam Sapiens dixit, feramus aequo animo, et utamur foro, donec invicta felicitas finem malis imponat.

CAP. XII. Scimus enim dicente Apostolo, quoniam 125.0967A| Omnes qui pie volunt vivere persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Sed (Rom. VIII, 18) non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Et Dominus beatos eos dicit qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Neque enim dubitandum est quia beatus Joannes Baptista, ut pro Redemptoris nostri quem praecurrebat testimonio, carcerem et vincula sustinuit, pro ipso et animam posuit, cui non est dictum a persecutore ut Christum negaret, sed veritatem reticeret, et tamen pro Christo occubuit. Quia enim Christus ipse ait: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), ideo utique pro Christo, quia pro veritate sanguinem fudit, constanter dicens regi: Non licet tibi habere uxorem viventis fratris tui (Marc. VI, 18). Et 125.0967B| nos, si quia dicimus, quod et a plebeiis conqueri audimus, quoniam non oportuerat regem nostrum regnum istud, a paganis undique circumdatum, et intra commotum et non solidum, inconsulte dimittere, ac quos regendos et defendendos judicio Dei suscepit, et qui ad hoc illi se commendaverunt, relinquere ac deserere, et quia dicimus, non debere fratrem suum regnum ejus, post praestita inter eos sacramenta, quae rex noster, quantum ex ipso est, servare se velle dicit, invadere, aliquod incommodum passi fuerimus, patienter illata portemus pro Christo, quia pro veritate illa sustinebimus, imitatores pro modulo nostro eorum qui ibant gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41).

CAP. XIII 125.0967C| . Verum, quia, ut praediximus, inter malleum et incudem positi sumus, et quod inter malleum et incudem ponitur, aut frangitur vel conquassatur, vel producitur et formatur, sicut in Numerorum libro legimus praecepisse Dominum Moysi (Num. X, 1), ut faceret tubas argenteas inter malleum et incudem productiles, quae clangore suo ad solemnitates Dei populum exercitarent, atque audientium animos ad bellum accenderent. Et sanctus David dicit: Psallite Domino in tubis ductilibus (Psal. XCVII, 6). Et Apostolus dicit: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4). Et: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum 125.0967D| conversationis imitamini fidem (Heb. XIII, 7). Quaeramus tubas argenteas inter malleum et incudem productas, id est eloquia Domini, quod est argentum igne examinatum, purgatum septuplum (Psal. XI, 7), relucentes et virtute vigentes, quorum doctrina ad bellum necessarium et imminens discamus in perturbationis nostrae angore quid nobis agendum sit, ne inter malleum et incudem frangamur vel conquassemur, sed producamur atque formemur, ut per eorum vestigia inoffenso pede gradientes non aberremus.

CAP. XIV. Sanctus Ambrosius in libello quem obtulit Valentiniano imperatori contra Auxentium, inter caetera ita dicit ad locum (ep. 32): « Utinam imperator 125.0968A| non denuntiasses ut quo vellem pergerem. Quotidie prodibam, nemo me asservabat. Debuisti me quo volueras destinare, quem ipse omnibus offerebam. Nunc mihi a sacerdotibus dicitur, non multum interesse, utrum volens relinquas an tradas altare Christi: cum enim reliqueris, trades. » Et hinc in sermone ad populum in Ecclesia (Orat. in Auxentium, lib. V Epist.) « :Video vos praeter solitum subito esse turbatos atque observantes mei. Miror quid hoc sit, nisi forte quia per tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum, ut quo vellem abirem hinc, et si qui vellent sequendi potestatem haberent. Metuistis ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim potuistis advertere, deserendae Ecclesiae mihi 125.0968B| voluntatem subesse non posse, quia plus Dominum mundi, quam saeculi hujus imperatorem timerem. Sane si me vis aliqua abduceret ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si ille faceret quod solet esse regiae potestatis, ego subirem quod sacerdotis esse consuevit. Quid ergo turbamini? Volens nunquam vos deseram, coactus repugnare non novi; dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque, lacrymae meae arma sunt: talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere; fugere autem et relinquere Ecclesiam non soleo, ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur. Scitis et vos ipsi, quod soleam imperatoribus deferre, non cedere: suppliciis me libenter 125.0968C| offerre. » Et post aliquanta: « Petrus quoque apostolus (Actor. XII) utriusque rei vobis dedit exemplum. Nam ubi eum Herodes quaesivit et coepit, recepit in carcerem. Non enim recesserat Dei servulus, sed steterat timoris ignarus. Orabat pro eo Ecclesia, sed Apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non timentis. Missus est angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere mortem ad tempus evasit. Idem Petrus postea victo Simone, cum praecepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit animos gentilium, quibus eum quaerentibus Christianae animae deprecatae sunt ut paulisper cederet: et quamvis esset cupidus passionis, tamen contemplatione populi precantis inflexus est. Rogabatur enim ut ad instituendum et 125.0968D| confirmandum populum se reservaret. Quid multa? Nocte muro egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine, quo vadis? Respondit Christus: Venio Romam iterum crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum. Christus enim non poterat iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Intellexit ergo Petrus quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo. Itaque sponte remeavit, interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus per crucem suam honorificavit Dominum Jesum. Videtis igitur, quod in servulis suis 125.0969A| pati velit Christus. » Et paulo post: « Ego ipse non quotidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres? non regiam palatii praetexebam eundo atque redeundo? et tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent ut prodiderunt postea voluntatem, dicentes: Exi de civitate, et vade quo vis. Exspectabam, fateor, magnum aliquid: aut gladium pro Christi nomine, aut incendium. At illi delicias mihi pro passionibus obtulerunt: sed athleta Christi non delicias, sed passiones suas exigit. Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverant aut dura, ut videbatur sibi, Auxentii ipsius qui se dicit episcopum ore jactata. Plerique narrabant percussores praemissos, poenam mortis esse decretam. Nec illa timeo, et ista non desero. Quo enim abibo, ubi omnia plena 125.0969B| gemitus sint atque lacrymarum? » In historia Theodoriti (lib. IX, c. 20) legitur quia, dum de Ecclesia Ambrosius juberetur exire ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa contradere, aut blasphemantibus Deum videar. Hic si placet occide. Hoc loco mortem prona suscipio voluntate.

CAP. XV. Igitur nobis non solum sequendum, sed et amplectendum est pro fide ac veritate, si contigerit, quod de se beatus dicit Ambrosius loquens ad Ecclesiam suam (orat. in Auxent.): « Volens nunquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero fiere, potero gemere; aliter nec debeo, nec possum resistere. Fugere autem et relinquere Ecclesiam non soleo. » Sic enim egerunt sancti praedecessores nostri, ut in ecclesiasticis 125.0969C| historiis legimus, beatus Hilarius Pictavensis, Paulinus Treverensis, Dionysius Mediolanensis, Eusebius Vercellensis, Joannes Constantinopolitanus, et multi alii, quorum dicta et exempla usque hodie in sancta florent Ecclesia, quorum, juxta Pauli vocem, Intuentes exitum conversationis imitari debemus fidem atque exempla (Heb. XIII, 7). Et de ita expulsis a sedibus suis episcopis pro fide et veritate, sicut praefati sancti episcopi expulsi imperiali crudelitate fuerunt, sacri canones Sardicenses dicunt (can. 21): « Ut si aliquis episcopus vim perpessus est, et inique expulsus pro disciplina et catholica confessione, vel pro defensione veritatis, effugiens pericula innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari, quandiu aut redire possit, 125.0969D| aut injuria ejus remedium acceperit, etiam et larga benignitate humanitas ei est exhibenda. »

CAP. XVI. Et hinc sanctus Gregorius (lib. I, epist. 43) ad universos episcopos per Illyricum: « Fratres, inquit, coepiscoposque nostros, quos et captivitatis diversarumque necessitatum angustiae comprimunt, debetis consolandos convicturosque vobiscum in ecclesiasticis sustentationibus libenter suscipere: non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Ecclesia juxta possibilitatem sufficientiae debeant alimenta percipere. Sic enim et proximum in Deo, et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, 125.0970A| sed tamen eos vestris contineri summopere hortamur. » Qualiter etiam, vel pro quibus causis episcopi Ecclesias suas sine detrimento ordinis ac animae suae ad tempus deserere valeant, sanctus Augustinus in epistola ad Honoratum episcopum (ep. 180 in princip.) inter caetera ostendit, dicens: « Restat ut nos, quorum ministerium quantulaecunque plebi Dei ubi sumus manenti ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino: Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. XXX, 3). Sed hoc consilium propterea tibi non sufficit ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis: Cum autem persequentur 125.0970B| vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges quos suo sanguine comparavit? Nunquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit (Matth. II), qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus? Nunquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est (Act. IX), et effugit manus ejus, deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est (II Cor. XI)? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille 125.0970C| quaerebat. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis, qui ita non requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est, episcoporum et clericorum est commune periculum, ii qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant, quod eos paterfamilias volet perpeti. Quod si contigerit, ut sive alii majus, alii minus, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur 125.0970D| apparet, illi scilicet, qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas, quam Joannes apostolus commendat dicens (I Joan. III, 15): Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt, si comprehensi patiuntur, pro seipsis non pro fratribus utique patiuntur. Qui vero propterea patiuntur quia fratres, qui eis ad Christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. »

CAP. XVII. Sic enim fecit sanctus Nicasius Rhemorum 125.0971A| episcopus, qui tempore Vandalorum in persecutione generali suam non deseruit civitatem, et intra parietes ecclesiae martyrio meruit coronari. Sic eodem tempore sanctus Anianus, sicut in sacris historiis legitur. Sic beatus Lupus, ut in ejus hymno canitur: Dum bella cuncta perderent, orando Trecas muniit. Sic sanctus Remigius Rhemorum episcopus, supervenientibus Francis paganis in Belgicam dioeceseos suae provinciam, Ecclesiam suam non deseruit, sed orationibus, et sanctis exemplis ferocitatem gentis perdomuit, et in verbis suis monstra placavit: et non solum provinciam suam a gladio gentili eripuit, verum et gentem paganam ad fidem Christi, cooperante gratia, convertit, et tria millia paganorum una cum rege in vigilia sancti Paschae 125.0971B| ad gratiam baptismi perduxit, rite observans quod sanctus Gregorius in homilia Ezechielis prophetae Danielis exponens sententiam (hom. 5 in Ezech.): Thronus ejus flamma ignis, rotae ejus ignis accensus. « Hi enim, inquit, qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur: sed quia uno in loco positi divinitatis in se praesentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. » Et hinc sanctus Augustinus in praefata epistola ad Honoratum episcopum (epist. 180) ad locum dicit: « Cur enim sibi putant indifferenter obediendum praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum, et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus? » Et 125.0971C| paulo post: « Fugit Apostolus, cum a persecutore proprie ipse quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae. Sic fugit sanctus Athanasius Alexandriae episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator. »

CAP. XVIII. Legimus etiam in epistolis magni Leonis papae, quod cum Eutychiana haeresis in Orientalibus partibus conflagraret, ab imperatore idem apostolicus pontifex, sed et Hesperiarum partium pontifices ad universalem synodum fuerint evocati. Unde idem sanctus Leo, ut proprie ipsius verba ponamus, inter caetera rescripsit ad Theodosium 125.0971D| Augustum (epist. 17): « Quamvis ad diem concilii episcopalis, quem pietas vestra constituit, occurrere me ratio nulla permittat, cum nec aliqua ex hoc exempla praecesserint, et temporalis necessitas me non patiatur deserere civitatem. » Et ad Pulcheriam Augustam (epist. 13): « Nam, inquit, illud quod pietas imperatoris etiam me credidit debere interesse concilio, etiamsi secundum aliquod praecedens exigeretur exemplum, nunc tamen nequaquam posset impleri, quia rerum praesentium nimis incerta conditio a tantae urbis populis me abesse non sineret, et in desperationem quamdam animi tumultuantium mitterentur, si per occasionem causae ecclesiasticae viderer patriam et apostolicam sedem velle deserere. Quia igitur ad publicam 125.0972A| utilitatem pertinuisse cognoscitis, ut salva clementiae vestrae venia, charitati me et precibus civium non negarem, etc. » Et in epistola ad Martianum Augustum (epist. 44): « Sacerdotes provinciarum omnium congregari praesentis temporis necessitas nulla ratione permittit, quoniam illae provinciae, de quibus maxime sunt evocandi, inquietante bello, ab Ecclesiis suis eos non patiuntur abscedere. Et in Canonibus Africae provinciae (cap. 57, de episcopis Numid.) legimus episcopos de Numidia provincia juste et rationabiliter excusatos, quia legatos ad universale concilium etiam pro communibus et ecclesiasticis negotiis non miserunt, quoniam tumultu tironum propriis necessitatibus in civitatibus suis, aut impediti, aut excusati remanserunt. »

CAP. XIX 125.0972B| . Hinc ergo est colligendum, si causae fidei et generali ecclesiasticarum definitionum negotio civium charitas, quae attestante Apostolo major est fide (I Cor. XIII), praeponi debet, sicut verbis sancti Leonis et sacrorum canonum demonstratur, utrum pro quacunque alia causa Ecclesias et oves nobis commissas sine periculo valeamus dimittere, et in alias quascunque partes secedere. Denique cum partem Imperii contra Theodosium et Valentinianum Maximus usurpavit et cogeret episcopos vel contra fidem agere, vel Ecclesias suas deserere, aut alio quolibet modo persequi, sanctus Martinus ejusdem Maximi praesentiam et colloquium non declinavit, minime autem Ecclesiam suam desuerit. Sed cum plures ex diversis partibus episcopi ad Maximum 125.0972C| ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum convenissent, et foeda circa principem omnium adulatio notaretur, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat. Nam etsi pro aliquibus supplicandum regi fuit, imperavit potius quam rogavit, et a convivio ejus frequenter rogatus abstinuit, dicens se mensae ejus participem esse non posse, qui imperatores, unum regno, alterum vita expulisset. Postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse, et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acie occubuisse, 125.0972D| tandem victus vel ratione vel precibus ad convivium venit.

CAP. XX. Et item in vita illius scriptum est ita (Severus, dial. II, cap. 6): « Quo tempore primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire comitatum. Valentinianus tum major rerum potiebatur. Is cum Martinum ea petere cognovisset quae praestare nolebat, jussit eum palatii foribus arceri. Etenim ad animum illius immitem ac superbum uxor accesserat Ariana, quae totum illum a sancto viro, ne ei debitam reverentiam praestaret, averteret. Itaque Martinus, ubi semel atque iterum superbum principem frustra adire tentavit, recurrit ad nota praesidia. Cilicio obvolvitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationes diebus noctibusque perpetuat. » 125.0973A| Et post aliquanta: « Nec exspectatis Martini precibus, prius omnia praestitit quam rogaretur. Colloquio illum atque convivio frequenter adscivit. » Et paulo post (cap. 8): « Maximus imperator rempublicam gubernabat, vir omni vitae merito praedicandus, si ei vel diadema non legitime tumultuante milite impositum repudiare, vel armis civilibus abstinere licuisset. Sed magnum imperium nec sine periculo renui, nec sine armis potuit teneri. Hic Martinum saepius evocatum receptumque intra palatium venerabiliter honorabat. Totus illi cum eo sermo, de praesentibus, de futuris, de fidelium gloria, de aeternitate sanctorum, cum interim diebus ac noctibus de ore Martini regina pendebat, evangelico illo non inferior exemplo, pedes sancti fletu rigabat, crine tergebat. Martinus, 125.0973B| quem nulla unquam femina contigisset, istius assiduitatem, imo potius servitutem, non poterat evadere. Non illa opes regni, non imperii dignitatem, non diadema, non purpuram cogitabat: divelli a Martini pedibus solo strata non poterat; postremo a viro suo poposcit, deinde Martinum uterque compellunt, ut ei, remotis omnibus ministris, praeberet sola convivium; nec potuit vir beatus obstinatius reluctari. Componitur castus reginae manibus apparatus: sellulam ipsa consternit, mensam admovet, aquam manibus subministrat, cibum quem ipsa coxerat apponit. » Et reliqua, quae lector in suis locis plenius invenire valebit.

CAP. XXI. Sanctus Ambrosius cum imperatoribus suis Theodosio et Valentiniano agebat, et legationem 125.0973C| ad Maximum ab imperatore suo Valentiniano suscepit (ep. 27). Quam qui voluerit scire quomodo strenue peregerit, et qualiter Maximum redarguerit, nec tamen ejus colloquium declinaverit, legat librum ipsius, quem de legatione sua exsecuta ad eumdem Valentinianum conscripsit. Verum, sicut in vita beati Ambrosii a sancto Paulino postea Nolano episcopo scripta legitur, egresso Theodosio de Italia, et Constantinopoli constituto, Valentiniano Augusto intra Gallias posito, Eugenius tyrannice imperium usurpavit, et aram Victoriae, et sumptus caeremoniarum, quod Valentinianus augustae memoriae adhuc in minoribus annis constitutus petentibus denegaverat, oblitus fidei suae, concessit. Hoc ubi Ambrosius cognovit, relicta civitate Mediolanensi, ad quam 125.0973D| Eugenius festinato veniebat, ad Tusciam usque descendit, declinans magis aspectum sacrilegi viri, quam formidans imperantis injuriam. Nam et epistolam ad eumdem dedit, in qua convenit conscientiam illius de sacrilegio: cujus aspectum atque colloquium non declinavit pro usurpato imperio, sed pro admisso sacrilegio.

CAP. XXII. Sic secuti sunt beatus Martinus, atque S. Ambrosius sententiam apostoli Pauli dicentis: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite (Ephes. V, 11). Hinc beatus Augustinus (de verbis Domini serm. 18): « Duobus, inquiens, modis non te maculat malus: si ei non consentias, et si redarguas. Hoc est non communicare, 125.0974A| non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Videte quemadmodum Apostolus utrumque complexus est: Nolite communicare, magis autem et redarguite (I Cor. X). Quid est, nolite communicare? nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est, magis autem et redarguite? reprehendite, corripite, coercete. Deinde in ipsa correptione, vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se extollat, qui alterum corripit, et apostolica illa cogitanda sententia: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat. Foris terribiliter personet increpatio, intus lenitatis teneatur dilectio. Neque ergo consentientes simus malis ut approbemus, neque superbientes ut insultanter arguamus. » 125.0974B| Haec sunt quae sancti praedecessores ac patroni nostri secundum tramitem sanctarum Scripturarum juxta episcopale ministerium egerunt, et nobis in hujusmodi anxietatibus positis agenda atque sequenda suis posteris reliquerunt.

CAP. XXIII. Caeterum qualiter et per quos agendum sit erga eos, qui regnum regis invadunt, veridicae monstrant historiae (tripart. lib. IX, cap. 21). Ait enim Theodoretus: « Cumque audisset Maximus quae rursus contra Ambrosium magniloquum praedicatorem veritatis agerentur, scripsit Valentiniano ut bellum quod agebatur contra Ecclesias solveretur, monens ut paternam non amitteret pietatem, adjecitque etiam minas belli, et nisi quiesceret, verba operibus adimpleret. Quamobrem sumens exercitum venit Mediolanum, ubi tunc 125.0974C| ille degebat. Porro Valentinianus agnoscens ejus invasionem fugit in Illyricum, experimento cognoscens quae mala matris consilio sustineret. Porro Theodosius audiens quae a Justina fuerant gesta, et a tyranno scripta, fugienti Valentiniano rescripsit non esse mirandum, si imperatori quidem terror, tyranno vero potestas accresceret, cum imperator impietati rebellis exstitisset, tyrannus autem ei auxilia commodaret, et propterea ille quidem fugeret nudus, iste vero armaretur adversus nudum. » Et Socrates (ibid., cap. 23): « Verum imperator Theodosius dum tyrannum aggrederetur, cognoscentes Maximi milites praesentiam instructionis imperialis, et signorum ejus adventum, ne famae quidem ipsius impetum sustinere valuerunt, sed apprehendentes tyrannum vinctum ei 125.0974D| protinus obtulerunt, qui eorum consulatu peremptus est septimo et vicesimo die Augusti mensis. »

CAP. XXIV. Et in historia vitae beati Ambrosii a sancto Paulino conscripta legitur: « Profectus itaque sacerdos de Thusciae partibus Mediolanum revertitur, jam inde egresso Eugenio contra Theodosium imperatorem, ibique Christiani imperatoris praestolabatur adventum, securus de Dei potentia, quod non traderet credentem in se hominibus injustis, nec relinqueret virgam peccatorum super sortem justorum, ne extenderent justi ad iniquitatem manus suas. Promiserat enim Argobastes tunc comes, et Fabianus praefectus, Mediolano egredientes, cum victores reverterentur, stabulum se esse facturos 125.0975A| in ecclesia Mediolanensi, atque clericos sub armis probaturos. Sed miserandi homines, cum daemonibus male creduli sunt, et aperiunt os suum in blasphemiam contra Deum, spem sibi victoriae ademerunt. Causa autem commotionis haec fuit, quia munera imperatoris, qui se sacrilegio commiscuerat, ab Ecclesia respuebantur, nec orandi illi cum Ecclesia societas tribuebatur. Sed Dominus, qui Ecclesiam suam tueri consuevit, de coelo jaculatus est judicium, atque omnem victoriam ad religiosum imperatorem transtulit Theodosium. »

CAP. XXV. Si quaerit denique aliquis cur sanctus Martinus ac beatus Ambrosius Maximum, qui duos imperatores, alterum vita, alterum regno expulit, a corpore et sanguine Domini non excommunicaverint, 125.0975B| sed tantum redarguerint, et beatus Ambrosius Eugenium tyrannum et sacrilegum non excommunicarit, sicut religiosum et christianum imperatorem Theodosium pro excessu notissimo, accipiat de catholicorum et notissimorum virorum doctrina sibi redditam rationem. Ait enim beatus Ambrosius de obitu Theodosii inter caetera: « Dilexi, inquiens, virum, qui magis arguentem quam adulantem probaret. Stravit omne, quo utebatur, insigne regium, deflevit in Ecclesia publice peccatum suum, quod ei aliorum fraude obrepserat, gemitu et lacrymis oravit veniam. Quod privati erubescunt, non erubuit imperator, publice agere poenitentiam: neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem. Quid quod praeclaram adeptus victoriam, tamen quia 125.0975C| hostes in acie strati sunt, abstinuit a consortio sacramentorum, donec Domini circa se gratiam filiorum experiretur adventu. »

CAP. XXVI. Ex hoc manifesta ratio satisfacit quaerenti, videlicet, quia poenitentia non coacta sed voluntaria proficit poenitenti, sicut scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8); et: ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7). Et in Exodo legimus (Exod. XXV), quia viri cum mulieribus, quidquid in cultu, in ornamento tabernaculi necessarium erat, voluntarie obtulerunt: interque donaria et pili caprarum dinumerantur. Per pilos enim caprarum, quibus cilicium conficitur, poenitentia designatur, sicut in Evangelio Dominus demonstrat, dicens civitati reprobae: Si in Tyro et Sidone factae 125.0975D| fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XII, 21). In cilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc ad poenitentiam adhiberi solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quod per culpam fecimus, in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens justa poena vitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere quousque peccando pervenit.

CAP. XXVII 125.0976A| . Cur autem sanctus Martinus et sanctus Ambrosius praedictos invasores imperii non excommunicaverint a corpore et sanguine Domini, et communem cibum cum eis sumpserint, sanctus Augustinus respondeat in libro de Poenitentia (homil. 50): « Nos, inquit, a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam ipse sit accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in Epistola ad Corinthios breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus ecclesiastici judicii formam 125.0976B| ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim: Scripsi vobis in epistola, non commisceri fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse (I Cor. V, 9). Non possunt enim homines in hoc mundo viventes nisi cum talibus vivere: nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium, convictumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus. Non enim veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12). Et ideo sequitur Apostolus, et adjungit: Nunc scripsi vobis non commisceri, si quis frater nominatur in vobis aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, 125.0976C| aut rapax, cum hujusmodi nec quidem cibum simul sumere. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? nonne de his qui intus sunt vos judicatis? de his autem qui foris sunt Deus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis. Quibus verbis satis ostendit non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, vel in messe, ut paleae sufferantur usque ad ultimum ventilabrum, vel intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, hoc est in fine saeculi, 125.0976D| aequo animo tolerentur. »

CAP. XXVIII. Et in libro de Baptismo (lib. VII, cap. 45): « Joannes dicit alienae doctrinae hominibus Ave non esse dicendum (II Joan. I, 10): Paulus autem apostolus vehementius dicit: Si quis frater nominatur inter vos, aut avarus, aut ebriosus, etc., cum hujusmodi nec quidem cibum simul sumere (I Cor. V, 11). Et tamen cum collegis feneratoribus, insidiosis, fraudatoribus, raptoribus, non privatam mensam, sed Dei altare habebat commune Cyprianus. » Et in Tractatu psalmi (in psal. LIV): « Diligamus inimicos, corripiamus, castigemus, et excommunicemus cum dilectione, a nobis etiam separemus. Videte enim quid dicat Apostolus: Si quis autem non obedit verbo 125.0977A| nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo (II Thess. V). Sed ne subriperet tibi ex hoc iracundia, et turbaret oculum tuum, Non, inquit, ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem ut erubescat: a quo indixit separationem, non praecidit dilectionem. » Et alibi (psal. C, 5, August. in psal. C): « Superbo, inquit, oculo et insatiabili corde, huic non convescebar: id est, non cum illo manducabam. Quomodo nobis proponit haec quando ipse non fecit? Ad imitationem suam nos hortatur: videmus eum convivatum esse cum superbis, quomodo nos prohibet ne convivemur cum eis? Nos quidem, fratres, propter correptionem aliquam tenemus nos etiam a fratribus nostris, et non cum eis convivamur, ut corrigantur. Cum extraneis potius 125.0977B| convivamur, et cum paganis, quam cum his qui nobiscum erant, et nobis adhaerent, si viderimus eos male vivere, ut erubescant et corrigantur, sicut dicit Apostolus: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem (I Cor. V). Facimus hoc plerumque propter medicinam, et tamen cum extraneis multis et cum impiis saepe vescimur. »

CAP. XXIX. Et item in Tractatu psalmi (in psal. C, conc. 2): « Respice ad munera ipsius Ecclesiae, munus sacramentorum in baptismo, in eucharistia, in caeteris sanctis sacramentis, quale munus est? hoc munus adeptus est et Simon magus. Prophetia quale munus est? prophetavit et Saul malus rex, et tunc 125.0977C| prophetavit cum David sanctum persequeretur. » Et item in serm. Evang. Joannis (serm. 50, in Joan.): « Talis erat Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam coenam Dominicam pariter accessit, conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus accepit et Judas, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit: judicium sibi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi, tolera malum bonus, ut venias ad praemium bonorum, ne mittaris in poenam malorum. »

CAP. XXX 125.0977D| . Et in Tractactu psalmi (August. in psal. XLVII): « Quam multos Judas implet Satanas, indigne accipientes buccellas ad judicium suum? qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. II). Non malum est quod datur, sed bonum male in judicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. » Et in sermone de verbis Apostoli ( serm. de spiritu blasphemiae ): « Illud etiam quod ait: Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57), quomodo intellecturi sumus? Nunquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit Apostolus quod judicium sibi manducent et bibant, ut ipsam carnem manducent, et 125.0978A| ipsum sanguinem bibant? Nunquid et Judas magistri venditor, et traditor ipsius, quamvis ipsum primum manibus ejus confectum sacramentum carnis et sanguinis ejus cum caeteris discipulis, sicut apertius Lucas evangelista declarat, manducaret et biberet, mansit in Christo, et Christus in eo? Multi denique, qui vel corde ficto carnem illam manducant, et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint et biberint apostatae fiunt, nunquid manent in Christo, aut Christus in eis? Sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem, et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. Non ergo quocunque modo quisque manducaverit carnem Christi, et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus, sed 125.0978B| certo quodam modo, quemadmodum utique ipse videbat, quando ista dicebat. »

CAP. XXXI. Et in epistola concilii ad Donatistas (tom. VII, S. August. epist. 152): « Quisquis in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata, quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit: Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Nam etiam hoc ipse Apostolus scripsit. Cum autem dicit, Judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi, quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam, et 125.0978C| personam suam, nec praejudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis. »

CAP. XXXII. Verumtamen legimus in vita beati Ambrosii a beato Paulino scripta, eum a communionis consortio Maximum segregasse, et admonuisse illum, ut effusi sanguinis domini sui, et quod est gravius, innocentis, ageret poenitentiam, si sibi apud Deum vellet esse consultum. Sed ille cum poenitentiam declinat superbo spiritu, non solum futuram, sed etiam praesentem salutem amisit, regnumque, quod male arripuerat, femineo quodam timore deposuit, ut procuratorem se reipublicae nomine praefuisse confiteretur. Et in epistola ad Eugenium scripsisse beatum Ambrosium ( in eadem Vita ): « Quomodo, 125.0978D| inquiens, meis vocibus, et apud Deum, et apud omnes homines teneor? Aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi consulerem mihi, quia non potui tibi. » Cujus verba decretissima atque saluberrima sequentes nos episcopi domni nostri Karoli, si acciderit ut consulere ei non possimus, sicuti cupimus, in temporali sui regni defensione atque tuitione, et consulamus illi in debitae fidei observatione, consulamus et nobis, Dei cooperatione, in debitae fidei erga illum observatione, et continua mentis devotione, atque pro eo apud Deum et sanctos ejus obsecratione: consulamus et nobis, ne pro quacunque cupiditate, vel temporali emolumento, ab illius debita fide exorbitantes, quemquam in illius regnum, 125.0979A| missis vel episcopis vel quibuscunque internuntiis, invitemus, nec pro abbatiis vel honoribus temporalibus, atque rebus vel facultatibus nos venundemus, Judae similes effecti, qui abiens ad Judaeos dixit: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? (Matth. XXVI, 15.)

CAP. XXXIII. Est etiam, quoniam ab alio quocunque juste et rationabiliter credi non poterimus neque debemus, si quocunque terreno lucro vel illata injuria, salva in Deum fide, seniori nostro fidem non servaverimus. In veteri namque populo Samuel propheta, cujus locum in Ecclesia nunc tenent episcopi, adeo, ut sacra prodit historia, Saul regem pro peccatis suis a Domino reprobatum luxit, ut dixerit ei Deus: Usquequo tu luges Saul, cum ego abjecerim 125.0979B| eum (I Reg. XVI, I)? Et David vir bellicosus, et unus de primoribus Saul, et etiam gener ejus, qui in multis non solum regi, sed et regno profuit, et non tantum bellis contra adversarios Saul et regni ejus egit, sed et ipsum regem vexatum a maligno spiritu blandis obsequiis delinibat, quaesitus frequentissime a rege ut occideretur, servans fideliter quod de proposito rege et domino dixerat: Imposuisti homines super capita nostra (Psal. LXV, 12), dominum et regem ipsum persecutorem suum vocabat, et cum saepe habuerit opportunitatem ut illum posset occidere, non solum non occidit, sed et socios ab ejus occisione compescuit, dicens: Absit ut mittam manum in christum Domini, quia unctus Domini est (I Reg. XXIV, 11). Et quia, ut signum posset ostendere, 125.0979C| quem locum habuerit ut valeret illum occidere, abscidit oram chlamydis ejus, et in se reversus percussit cor suum, eo quod foedaverat vestem domini sui.

CAP. XXXIV. Unde beatus Gregorius in regula Pastorali dicit (Past. III, c. 5): « Admonendi sunt subditi, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic, si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si factum David ad medium deducamus. Saul quippe persecutor cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, 125.0979D| qui jam tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberet. Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis ejus abscidit. Quid enim per Saul nisi mali rectores, quid per David nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare; et quasi oram chlamydis praesaliti silenter incidunt, quia videlicet, dum praefatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem secant. Nam cum in 125.0980A| praepositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus. »

CAP. XXXV. Consulamus etiam, quantum, adjuvante Domino, poterimus, sociis et commilitionibus nostris, exhortantes eos, ut fidem debitam erga eum observent, et si qui fuerint, ut audimus, qui dicant quod omne regnum in manu sua et suorum specialium tenet, de quibus nemo per servitium, vel per defensionem et utilitatem regni nisi per pretium obtinebit, et nisi per pretium obtenta tenebit: et nemo, sicut nec de honoribus, ita nec de familiaritate, in eum potest habere fiduciam, cum omnes quos deliciosos et familiares habuerit, exosos dehonoraverit atque abjecerit: et qui improperant ecclesiasticis viris, quod nemo sic Ecclesias per diversa 125.0980B| ingenia oppresserit, atque despoliaverit, licet quaedam de rebus pretio suscepto contulerit, et regnum sic omne vendiderit, de Domini fisi misericordia pro talia quaerentibus proponamus, quia, si illum Deus reverti cum prosperitate fecerit, quod bene coepit et egit perficiet. Et, quia non est homo in terra, qui facit bonum, et non peccet (Eccle. VII, 21), mutabitur in virum alium, et haec erit mutatio dexterae Excelsi. Scriptum est enim: Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7): non quia non erunt in essentia, sed quia non erunt in impietatis culpa, sicut Paulus apostolus de seipso dicit: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20). Exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator.

CAP. XXXVI 125.0980C| . Consulamus etiam ei, si forte quis fuerit, qui in absentia ejus regnum ipsius moliatur subripere, ut moneamus eum de sacramentis inter se et seniorem nostrum factis, quae rex noster se servare velle fatetur, et proponamus ei sententiam Domini prolatam per Jeremiam prophetam contra Sedechiam, qui juravit Nabuchodonosor gentili regi in nomine Domini: Propterea, inquit Scriptura, juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus (Ezech. XVII, 19). Unde Hieronymus: « Ne putaremus, inquit, juramentum, et foedus, et pactum, regis esse Babylonii, vel Sedechiae qui fecerat, sequitur: In praevaricatione qua despexit me. Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit, per quem juravit: illique facit injuriam, 125.0980D| cujus nomini credidit adversarius. Propter quam causam: Expandam, inquit, super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea, et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum illic. Quidquid igitur contra Sedechiam fecit Nabuchodonosor, non suis fecit viribus, sed ira Dei, in cujus nomine fuerat pejuratum. » Legimus enim Sedechiam captum ductum esse in Reblatha (IV Reg. XXV), ibique interfectis filiis excaecatum, et instar ferae clausum cavea translatum in Babylonem: et de gravissima perjurii vindicta manifestum est gravissimum peccatum esse perjurium, sicut et sanctus Augustinus in libro ad consulta Hilarii monstrat (ep. 99, in fine).

CAP XXXVII. Si autem et contra praepositum 125.0981A| suum agentibus consulere non potuerimus, secundum verba beati Ambrosii consulamus nobis, ne faciamus quacunque cupiditate, vel adulatione, vel deceptione, vel communicatione, unde vituperetur ministerium nostrum, et perdamus nomen bonum, quod Apostolica regula habere jubet episcopum, etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7). Videlicet, si supervenerit rex alius in regnum senioris nostri, et non fuerit militaris manus quae ei resistat, sequamur nos episcopi, et in ordinatione ordinis nostri, et in conservatione fidei erga seniorem nostrum, patrum vestigia, et in receptione, et in caeteris, munus placationis erga superventurum regem, videlicet in receptione. Legimus enim sanctum Basilium cum clero suo supervenientem etiam Julianum apostatam 125.0981B| honorabiliter recepisse, et non ob id ab orthodoxae fidei regula deviasse, sed quae sunt Caesaris Caesari, et Deo quae Dei sunt reddidisse. Sed et de Missarum solemniis ac sacra altaris communione, verum et de communis mensae, atque altaris sacramentorumque participatione satis sufficienter supra de Patrum dictis ostendimus.

CAP. XXXVIII. De militia quoque ac vectigalibus, quae juxta morem antiquum et solitum, secundum quantitatem ac qualitatem Ecclesiarum nobis commissarum, solet exigere, beati Ambrosii verbis uti, et acta sequi debere putamus, quibus dicit in sermone, quem de persecutione sua ad populum orsus est ( Orat. in Auxentium de Basilicis ), dicens: « Videte quanto pejores Ariani sunt quam Judaei. Illi 125.0981C| quaerebant, utrum solvendum putaret Caesari jus tributi, isti Imperatori volunt dare jus Ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem, ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit respondeamus. Considerans enim Jesus dolum Judaeorum dixit ad eos: Quid me tentatis? ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Ergo et ego dico illis, qui mihi objiciunt: Ostendite mihi denarium. Jesus Caesaris denarium vidit, et ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo. Nunquid de Ecclesiae basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris? Sed in Ecclesia unam 125.0981D| imaginem novi, hoc est: imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), illam imaginem, de qua scriptum est: Quia Christus splendor gloriae, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). In ista imagine Patrem cerno, sicut dixit ipse Dominus Jesus: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Non enim haec imago a Patre est separata, quae unitatem me docuit Trinitatis, dicens: Ego et Pater unum sumus. Et infra: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt (Joan. X, 30). Et de Spiritu sancto dicens, quia Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Quid igitur? non humiliter 125.0982A| responsum a nobis est? Si tributum petit, non negamus: agri Ecclesiae solvunt tributum. » Et sanctus Augustinus in libro de Catechizandis rudibus (cap. 21): « Dicit et apostolica, inquit, doctrina (Rom. XIII, 1), ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, et ut reddantur omnibus omnia, cui vectigal vectigal, et caetera, quae salvo Dei nostri cultu constitutionis humanae principibus reddimus, quando et ipse Dominus, ut nobis hujus sanae doctrinae praeberet exemplum, pro capite hominis quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est (Matth. XVII, 26). Jubentur autem etiam servi Christiani, et boni fideles, dominis suis temporalibus aequanimiter fideliterque servire (Ephes. VI, 5): quos judicaturi sunt, si usque in finem inimicos invenerint, 125.0982B| aut cum quibus aequaliter regnaturi sunt, si et illi ad verum Dominum conversi fuerint. Omnibus tamen praecipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quousque post tempus praefinitum, quod significant septuaginta anni, ab istius saeculi confusione, tanquam de captivitate Babyloniae, sicut Hierusalem liberetur Ecclesia. » Et sanctus Ambrosius in sermone ad populum (ep. 13 ad Marcellin.): « Allegatur, inquit, imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo, noli te gravare, imperator, ut putes te in ea quae divina sunt imperiale aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21). Ad imperatorem palatia pertinent, ad Sacerdotem ecclesia. Publicorum 125.0982C| tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. »

CAP. XXXIX. Et sanctus Gelasius in epistola (epist. 10) ad Anastasium imperatorem: « Duo sunt, inquit, imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas: in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti enim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis: inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. 125.0982D| Nosti itaque inter haec ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. » Et sanctus Ambrosius in sermone ad populum de persecutione sua (epist. 13): « Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia. Respondi, si me peteret quod meum esset, id est fundum meum, argentum meum, jus hujusmodi meum non refragaturum, quanquam omnia quae mea sunt essent pauperum: verum ea quae divina, imperatoriae potestati non esse subjecta. » Et in alio sermone ( orat. in Auxent. ): « Me, si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei juris esset 125.0983A| libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, nec tradere illud quod custodiendum non tradendum acceperim. Deinde consulere me etiam imperatoris saluti, quia nec mihi expediret tradere, nec illi accipere. Accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria. Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus ejus quem imperatori debet sacerdos. »

CAP. XL. In his beati Ambrosii sententiis attendenda est discretio canonica de facultatibus, tam episcopi, quam Ecclesiae. Aiunt enim sacri canones, ut quae sunt Ecclesiae, sub omni sollicitudine, et conscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta considerat judicatque, serventur: quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis cui 125.0983B| commissus est populus, et animae quae intra Ecclesiam congregantur. Manifesta vero sunt quae pertinere videntur Ecclesiae, cum notitia presbyterorum et diaconorum, qui circa ipsum episcopum sunt, ita ut cognoscant, nec ignorent, quae sint Ecclesiae propria, nec eos aliquid lateat: ut si contigerit episcopum migrare de saeculo, certis existentibus rebus quae sunt Ecclesiae, nec ipsae collapsae depereant, nec quae propria probantur episcopi sub occasione rerum pervadantur Ecclesiae. Justum namque et acceptum est coram Deo et hominibus, ut sua episcopus quibus voluerit derelinquat, et quae Ecclesiae sunt eidem conserventur Ecclesiae, ut nec Ecclesia aliquod patiatur incommodum, nec episcopus sub occasione proscribatur Ecclesiae

CAP. X 125.0983C| LI. Et sicut episcopus et suas et ecclesiasticas facultates sub debita discretione in vita sua dispensandi habet potestatem, ita facultates Ecclesiae viduatae post mortem episcopi penes oeconomum integrae conservari jubentur futoro successori ejus episcopo, quoniam res et facultates ecclesiasticae, non in imperatorum atque regum potestate sunt ad dispensandum, vel invadendum, sive diripiendum, sed ad defensandum atque tuendum. Sunt enim sanctuaria, et haereditas Domini, sicut et in Veteris et Novi Testamenti sanctarum Scripturarum paginis legimus. Sunt vota fidelium, pretia peccatorum, patrimonia pauperum. Et non solum in vectigalibus stipendiariis militiae et Ecclesiis debitis regibus deservire 125.0984A| jubemur, verum et in orationibus, sicut sanctus Augustinus in libro de Civitate Dei ostendit (lib. XIX, c. 26 et 27). « Quandiu, inquiens, permistae sunt ambae civitates (scilicet Hierusalem, hoc est Ecclesia, et Babylon, quae est mundana potestas), utimur et nos pace Babylonis: ex qua ita per fidem Dei populus liberatur, ut apud hanc interim peregrinetur. Propter quod et Apostolus admonuit Ecclesiam, ut oraret pro regibus ejus atque sublimibus, addens et dicens, ut quietam et tanquillam vitam agamus cum omni pietate et castitate. Et propheta Hieremias cum populo veteri Dei venturam praenuntiaret captivitatem, et divinitus imperaret, ut obedienter in Babyloniam irent Deo suo etiam ista patientia servientes, monuit et ipse ut oraretur pro 125.0984B| illa, dicens quia in pace ejus erit pax vestra (Jerem. XXIX, 7), utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est. Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem, et in aeternum erit cum illo per speciem. » Pro quibus apostolus Paulus jubet orari, etiam cum persequerentur Ecclesiam. Sic enim dicit: « Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. « Itaque per ipsos data pax est Ecclesiae, quamvis ista non esse facienda aestimaret humanae cogitationis infirmitas pro his a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde adjungit, et 125.0984C| dicit: Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. I, 2).

CAP. XLII. Si denique rex noster fuerit, annuente Deo, reversus, recipiamus eum cum gaudio, et de sibi ac Ecclesiae atque regno necessariis in postmodum procurare episcopaliter illum commoneamus, et prosperitati suae congaudeamus. Si vero, quod non optamus, aliter judicio Dei contigerit, devotionem ac fidem debitam erga illum sinceriter custodientes, sicut scriptum est, dicamus corde, dicamus et ore Domino: Exsultaverunt filiae Judae, id est confessionis humillimae, in omnibus judiciis tuis, Domine (Psal. XCVI, 8). (no apparatus)