(167) VI

Exclusi a defendenda donatione adversarii – quod nec unquam fuit et, si qua fuisset, iam temporum condicione intercidisset – confugiunt ad alterum genus defensionis, et velut relicta urbe in arcem se recipiunt, quam statim deficientibus cibariis dedere cogentur: ,prescripsit', inquiunt, ,Romana ecclesia in iis, que possidet'. Cur ergo, que maior pars est, ea reposcit, in quibus non prescripsit et in quibus alii prescripserunt? nisi id non licet aliis in hanc, quod huic licet in alios. Prescripsit Romana ecclesia: cur ergo ab imperatoribus totiens curat sibi ius confirmandum? cur donationem confirmationemque Cesarum iactat, si hoc unum satis est? Iniuriam ei facis, si de altero quoque iure non sileas. Cur igitur de altero non siles? Nempe quia hoc sibi non sufficit. Prescripsit Romana ecclesia: et quomodo potest prescripsisse, ubi de nullo titulo, sed de male fidei possessione constat? Aut si male fidei possessionem neges, profecto stulte fidei negare non possis. An in tanta re tamque (168) aperta excusata debet esse et facti et iuris ignorantia? facti quidem, quod Romam provinciasque non dedit Constantinus – quod ignorare idiote hominis est, non summi pontificis –, iuris autem, quod illa nec donari potuere nec accipi – quod nescire vix christiani est. Ita ne stulta credulitas dabit tibi ius in iis, que, si prudentior fores, tua nunquam fuissent? Quid, nonne nunc saltem, postquam te per ignorantiam atque stultitiam possedisse docui, ius istud, si quod erat, amittes? et quod inscitia male contulerat tibi, nonne id rursum cognitio bene adimet mancipiumque ab iniusto ad iustum dominum revertetur, fortassis etiam cum usufructu? Quod si adhuc possidere pergis, iam inscitia in malitiam fraudemque conversa est planeque effectus es male fidei possessor. Prescripsit Romana ecclesia: o imperiti, o divini iuris ignari! Nullus quantusvis annorum numerus verum abolere titulum potest. An vero captus ego a barbaris creditusque perisse, post centum annos, quibus captivus fui, postliminio reversus paterne hereditatis repetitor excludar? Quid hac re inhumanius? Atque ut aliquod afferam exemplum, num Iephte, dux Israel, reposcentibus filiis Ammon (169) terram a finibus Arnon usque in Iaboc atque in Iordanem respondit ,prescripsit Israel iam per trecentos annos'? an, quod nunquam illorum, sed Amorreorum fuisset terra, quam reposcerent, ostendit et hoc argumentum esse ad Ammonitas illam non pertinere, quod nunquam intra tot annorum curriculum repoposcissent? Prescripsit Romana ecclesia: tace, nefaria lingua! Prescriptionem, que fit de rebus mutis atque irrationabilibus, ad hominem transfers, cuius quo diuturnior in servitute possessio eo est detestabilior. Aves ac fere in se prescribi nolunt, sed quantolibet tempore possesse, cum libuerit et oblata fuerit occasio, abeunt: homini ab homine possesso abire non licebit? Accipe, unde magis fraus dolusque quam ignorantia Romanorum pontificum appareat utentium iudice bello, non iure, cui simile quiddam primos pontifices in occupanda urbe ceterisque oppidis credo fecisse. Parum ante me natum – testor eorum memoriam, qui interfuerunt – per inauditum genus fraudis Roma papale accepit imperium seu tyrannidem potius, cum diu libera fuisset. Is fuit Bonifacius nonus, octavo in fraude ut in nomine par – si modo Bonifacii dicendi sunt, qui pessime faciunt –, et cum Romani deprehenso dolo apud se indignarentur, bonus papa in morem Tarquini summa queque papavera virga decussit. Quod cum postea, (170) qui ei successit, Innocentius imitari vellet, urbe fugatus est. De aliis pontificibus nolo dicere, qui Romam vi semper oppressam armisque tenuerunt, licet quotiens potuit rebellavit ut sexto abhinc anno: cum pacem ab Eugenio optinere non posset nec par esset hostibus, qui eam obsidebant, et ipsa papam intra edes obsedit non permissura illum abire, priusquam aut pacem cum hostibus faceret aut administrationem civitatis relegaret ad cives. At ille maluit urbem deserere dissimulato habitu uno fuge comite quam civibus gratificari iusta et equa petentibus. Quibus si des electionem, quis ignorat libertatem magis quam servitium electuros? Idem suspicari libet de ceteris urbibus, que a summo pontifice in servitute retinentur, per quem a servitute liberari debuissent. Longum esset recensere, quot urbes ex hostibus captas populus Romanus olim liberas fecit, adeo ut T. Flaminius omnem Greciam, que sub Antiocho fuisset, liberam esse et suis uti legibus iuberet. At papa, ut videre licet, insidiatur sedulo libertati (171) populorum. Ideoque vicissim illi quotidie oblata facultate – ad Bononiam modo respice – rebellant. Qui si quando sponte – quod evenire potest aliquo aliunde periculo urgente – in papale imperium consenserunt, non ita accipiendum est consensisse, ut servos se facerent, ut nunquam suptrahere a iugo colla possent, ut postea nati non et ipsi arbitrium sui habeant, nam hoc iniquissimum foret. Sponte ad te, summe pontifex, ut nos gubernares, venimus: sponte nunc rursus abs te, ne gubernes diutius, recedimus. Si qua tibi a nobis debentur, ponatur calculus datorum et acceptorum. At tu gubernare invitos vis, quasi pupilli simus, qui te ipsum forsitan sapientius gubernare possemus. Adde huc iniurias, que aut abs te aut a tuis magistratibus huic civitati frequentissime inferuntur. Deum testamur, iniuria cogit nos rebellare, ut olim Israel a Roboam fecit. Et que tanta fuit illa iniuria, quanta portio nostre calamitatis graviora solvere tributa? Quid enim, si rem publicam nostram exhaurias? Exhausisti! Si templa spolies? Spoliasti! Si virginibus matribusque familias stuprum inferas? Intulisti! Si urbem sanguine civili perfundas? Perfudisti! Hec nobis sustinenda sunt? an potius, cum tu pater nobis esse desieris, nos quoque filios esse (172) obliviscemur? Pro patre, summe pontifex, aut – si hoc te magis iuvat – pro domino hic te populus advocavit, non pro hoste atque carnifice. Patrem agere aut dominum non vis, sed hostem ac carnificem. Nos sevitiam tuam impietatemque, et si iure offense poteramus, tamen, quia christiani sumus, non imitabimur nec in tuum caput ultorem stringemus gladium, sed te abdicato atque summoto alterum patrem dominum ve adoptabimus. Filiis a malis parentibus, a quibus geniti sunt, fugere licet: nobis a te, non vero patre, sed adoptivo et pessime nos tractante, non licebit? Tu vero, que sacerdotii operis sunt, cura, et noli tibi ponere sedem ad aquilonem et illinc tonantem fulgurantia fulmina in hunc populum ceterosque vibrare. Sed quid plura opus est in re apertissima dicere? Ego non modo Constantinum non donasse tanta, non modo non potuisse Romanum pontificem in eisdem prescribere, sed etiam, si utrunque esset, tamen utrunque ius sceleribus possessorum extinctum esse contendo, cum videamus totius Italie multarumque provinciarum cladem ac vastitatem ex hoc uno fonte fluxisse. Si fons amarus est: et rivus; si radix immunda: et rami; si delibatio sancta non est: nec massa. Ita e diverso, si rivus amarus: fons obstruendus est; si rami immundi: e radice vitium venit; si massa sancta non (173) est: delibatio quoque abominanda est. An possumus principium potentie papalis pro iure proferre, quod tantorum scelerum tantorumque omnis generis malorum cernimus esse causam? Quamobrem dico et exclamo – neque enim timebo homines Deo fretus – neminem mea etate in summo pontificatu fuisse aut fidelem dispensatorem aut prudentem, qui tantum abest, ut dederit familie Dei cibum, ut devorarit illam velut cibum et escam panis. Papa et ipse bella pacatis populis infert et inter civitates principesque discordias serit, papa et alienas sitit opes et suas exorbet, ut Achilles in Agamemnonem δημοβόρος βασιλεύς, idest populi voratorrex. Papa non modo rem publicam, quod non Verres, non Catilina, non quispiam peculator auderet, sed etiam rem ecclesiasticam et Spiritum sanctum questui habet, quod Simon ille magus etiam detestaretur. Et cum horum admonetur et a quibusdam bonis viris reprehenditur, non negat, sed palam fatetur atque gloriatur: licere enim quavis ratione patrimonium ecclesie a Constantino donatum ab occupantibus extorquere, quasi (174) eo recuperato religio christiana futura sit beata et non magis omnibus flagitiis, luxuriis libidinibusque oppressa, si modo opprimi magis potest et ullus est sceleri ulterior locus. Ut igitur recuperet cetera membra donationis, male ereptas a bonis viris pecunias peius effundit militumque equestres pedestresque copias, quibus omnia infestantur, alit, cum Christus in tot milibus pauperum fame ac nuditate moriatur. Nec intelligit, o indignum facinus, cum ipse secularibus auferre, que ipsorum sunt, laborat, illos vicissim sive pessimoexemplo inducisive necessitate cogi – licet non est vera necessitas – ad auferenda, que sunt ecclesiasticorum. Nulla itaque usquam religio, nulla sanctitas, nullus Dei timor, et – quod referens quoque horresco – omnium scelerum impii homines a papa sumunt excusationem: in illo enim comitibusque eius esse omnis facinoris exemplum, ut cum Esaia et Paulo in papam et pape proximos dicere possimus: Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Qui alios docetis, vos ipsos non docetis; qui predicatis non furandum, latrocinamini; qui abominamini idola, sacrilegium facitis; qui in lege et in pontificatu gloriamini per prevaricationem legis, Deum, verum pontificem, inhonoratis. Quod si populus Romanus ob nimias opes veram illam Romanitatem perdidit, si Salomon ob eandem causam in (175) idololatriam amore feminarum lapsus est, nonne idem putamus fieri in summo pontifice ac reliquis clericis? Et postea putamus Deum fuisse permissurum, ut materiam peccandi Silvester acciperet? Non patiar hanc iniuriam fieri sanctissimo viro, non feram hanc contumeliam fieri pontifici optimo, ut dicatur imperia, regna, provincias accepisse, quibus renuntiare etiam solent, qui clerici fieri volunt. Pauca possedit Silvester, pauca ceterique sancti pontifices, quorum aspectus apud hostes quoque erat sacrosanctus, veluti illius Leonis, qui trucem barbari regis animum terruit ac fregit, quem Romane vires nec frangere nec terrere potuerant. Recentes vero summi pontifices, idest divitiis ac deliciis affluentes, id videntur laborare, ut, quantum prisci fuere sapientes et sancti, tantum ipsi et impii sint et stulti et illorum egregias laudes omnibus probris vincant. Hec quis christiani nominis queat equo animo ferre? Verum ego in hac prima nostra oratione nolo exhortari principes ac populos, ut papam effrenato cursu volitantem (176) inhibeant eumque intra suos fines consistere compellant, sed tantum admoneant, qui forsitan iam edoctus veritatem sua sponte ab aliena domo in suam et ab insanis fluctibus sevisque tempestatibus in portum se recipiet. Sin recuset, tunc ad alteram orationem multo truculentiorem accingemur. Utinam, utinam aliquando videam – nec enim mihi quicquam est longius quam hoc videre, et presertim meo consilio effectum – ut papa tantum vicarius Christi sit et non etiam Cesaris, nec amplius horrenda vox audiatur: partes ecclesie, partes contra ecclesiam, ecclesia contra Perusinos pugnat, contra Bononienses. Non contra christianos pugnat ecclesia, sed papa, illa pugnat contra spiritualia nequitie in celestibus. Tunc papa et dicetur et erit pater sanctus, pater omnium, pater ecclesie, nec bella inter christianos excitabit, sed ab aliis excitata censura apostolica et papali maiestate sedabit.