(155) V

,At', dicitis, ,cur imperatores, quorum detrimento res ista cedebat, donationem Constantini non negant, sed fatentur, affirmant, conservant? ' Ingens argumentum, mirifica defensio! Nam de quo tu loqueris imperatore? Si de Greco, qui verus fuit imperator, negabo confessionem, sin de Latino, libenter etiam confitebor: etenim quis nescit imperatorem Latinum gratis factum esse a summo pontifice, ut opinor, Stephane? qui Grecum imperatorem, quod (156) auxilium non ferret Italie, privavit Latinumque fecit, ita ut plura imperator a papa quam papa ab imperatore acciperet. Sane Troianas opes quibusdam pactionibus soli Achilles et Patroclus inter se partiti sunt. Quod etiam mihi videntur indicare Ludovici verba, cum ait: Ego Ludovicus Imperator Romanus Augustus statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostre tibi, beato Petro, principi apostolorum, et per te vicario tuo, domino Pascali, summo pontifici, et successoribus eius in perpetuum, sicut a predecessoribus nostris usque nunc in vestra potestate et dicione tenuistis, Romanam civitatem cum ducatu suo et suburbanis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis atque maritimis litoribus et portubus seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac villis in Tuscie partibus. Tu ne, Ludovice, cum Pascale pacisceris? Si tua, idest imperii Romani sunt ista, cur alteri concedis? si ipsius et ab eo possidentur, quid attinet te illa confirmare? Quantulum etiam ex imperio Romano tuumerit, si caput ipsum imperii amisisti? A Roma dicitur Romanus imperator. (157) Quid, cetera que possides, tua ne an Pascalis sunt? Credo, tua dices: nihil ergo valet donatio Constantini, si ab eo pontifici donata tu possides. Si valet, quo iure Pascalis tibi cetera remittit retentis tantum sibi quepossidet? Quid sibi vult tanta aut tua in illum aut illius in te de imperio Romano largitio? Merito igitur pactum appellas quasi quandam collusionem. ,Sed quid faciam', inquies, ,repetam armis, que papa occupat? At ipse iam factus est me potentior. Repetam iure? At ius meum tantum est, quantum ille esse voluit. Non enim hereditario nomine ad imperium veni, sed pacto, ut si imperator esse volo hec et hec invicem pape promittam. Dicam nihil donasse ex imperio Constantinum? At isto modo causam agerem Greci imperatoris et me omni fraudarem imperii dignitate. Hac enim ratione papa se dicit facere imperatorem me quasi quendam vicarium suum et, nisi promittam, non facturum et, nisi paream, me abdicaturum. Dummodo mihi det, omnia fatebor, omnia paciscar. Mihi tamen crede, si Romam ego ac Tusciam possiderem, tantum abest, ut facerem que facio, ut etiam frustra mihi Pascalis (158) donationis – sicut reor false – caneret cantilenam. Nunc concedo, que nec teneo nec habiturum esse me spero. De iure pape inquirere non ad me pertinet, sed ad Constantinopolitanum illum Augustum. ' Iam apud me excusatus es Ludovice, et quisquis alius princeps es Ludovici similis. Quid de aliorum imperatorum cum summis pontificibus pactione suspieandum est, cum sciamus, quid Sigismundus fecerit, princeps alioquin optimus ac fortissimus, sed iam affecta etate minus fortis? quem per Italiam paucis stipatoribus septum in diem vivere vidimus, Rome etiam fame periturum, nisi eum – sed non gratis, extorsit enim donationem – Eugenius pavisset. Is cum Romam venisset, ut pro imperatore Romanorum coronaretur, non aliter a papa coronari potuit, quam Constantini donationem ratam haberet eademque omnia de integro donaret. Quid magis (159) contrarium quam pro imperatore Romano coronari, qui Rome ipsi renuntiasset? et coronari ab illo, quem et confiteatur et, quantum in se est, dominum Romani imperii faciat? ac ratam habere donationem, que vera si sit nihil imperatori de imperio reliqui fiat? Quod, ut arbitror, nec pueri fecissent. Quo minus mirum, si papa sibi arrogat Cesaris coronationem, que populi Romani esse deberet. Si tu, papa, et potes Grecum imperatorem privare Italia provinciisque occidentis et Latinum imperatorem facis, cur pactionibus uteris? cur bona Cesaris partiris? cur in te imperium transfers? Quare sciat, quisquis est, qui dicitur imperator Romanorum, me iudice se non esse nec Augustum nec Cesarem nec imperatorem, nisi Rome imperium teneat, et, nisi operam det, ut urbem Romam recuperet, plane esse periurum. Nam Cesares illi priores, quorum fuit primus Constantinus, non adigebantur iusiurandum interponere, quo nunc Cesares obstringuntur: se, quantum humana ope prestari potest, nihil imminuturos esse de amplitudine imperii Romani eamque sedulo adaucturos. Non ea re tamen vocati Augusti, (160) quod imperium augere deberent – ut aliqui sentiunt Latine lingue imperiti –, est enim Augustus quasi ,sacer' ab avium gustu dictus, que in auspiciis adhiberi solebant, Grecorum quoque testante lingua, apud quos Augustus Σεβαστός dicitur, unde Sebastia vocata. Melius summus pontifex ab augendo Augustus diceretur, nisi quod, dum temporalia auget, spiritualia minuit. Itaque videas, ut quisque pessimus est summorum pontificum, ita maxime defendende huic donationi incumbere, qualis Bonifacius octavus, qui Celestinum tubis parieti insertis decepit. (161) Hic et de donatione Constantini scribit et regem Francie privavit regnumque ipsum, quasi donationem Constantini exequi vellet, ecclesie Romane fuisse et esse subiectum iudicavit, quod statim successores eius, Benedictus et Clemens, ut improbum iniustumque revocarunt. Verum quid sibi vult ista vestra, pontifices Romani, sollicitudo, quod a singulis imperatoribus donationem Constantini exigitis confirmari, nisi quod iuri diffiditis vestro? Sed laterem lavatis, ut dicitur, nam neque illa unquam fuit, et quod non est, confirmari non potest, et quicquid donant Cesares, decepti exemplo Constantini faciunt, et donare imperium nequeunt. (162) Age vero, demus Constantinum donasse Silvestrumque aliquando possedisse, sed postea vel ipsum vel aliquem successorum a possessione deiectum. Loquor nunc de iis, que papa non possidet, postea loquar de iis, que possidet. Quid possum vobis magis dare, quam ut ea, que nec fuerunt nec esse potuerunt, fuisse concedam? Tamen dico vos nec iure divino nec iure humano ad recuperationem agere posse. In lege veteri Hebreus supra sextum annum Hebreo servire vetabatur, et quinquagesimo quoque anno omnia redibant ad pristinum dominum: tempore gratie Christianus a vicario Christi, redemptoris nostre servitutis, premetur servitio eterno? quid dicam, revocabitur ad servitutem, postquam liber factus est diuque potitus libertate? Sileo, quam sevus, quam vehemens, quam barbarus dominatus frequenter est sacerdotum. Quod si antea ignorabatur, nuper est cognitum ex monstro illo atque portento Ioanne Vitellesco cardinale et patriarcha, (163) qui gladium Petri, quo auriculam Malcho abscidit, in christianorum sanguine lassavit, quo gladio et ipse periit. An vero populis Israel a domo David et Salomonis, quos prophete a Deo missi unxerant, tamen propter graviora onera desciscere licuit factumque eorum Deus probavit: nobis ob tantam tyrannidem desciscere non licebit? ab iis presertim, qui nec sunt reges nec esse possunt et qui de pastoribus ovium, idest animarum facti sunt fures ac latrones. Et ut ad ius humanum veniam, quis ignorat nullum ius esse bellorum aut, si quod est, tam diu valere quandiu possideas, que bello parasti? Nam cum possessionem perdis, et ius perdidisti. Ideoque captivos, si fugerint, nemo ad iudicem repetere solet, etiam nec predas, si eas priores domini receperint. Apes et quedam alia volucrum genera, si e privato meo longius evolaverint et in alieno desederint, repeti non queunt: tu homines, non modo liberum animal, sed dominum ceterorum, si se in libertatem manu et armis asserant, non manu et armis repetes, sed iure, quasi tu homo sis, illi pecudes? Neque est quod (164) dicas: ,Romani iuste bella nationibus intulerunt iusteque libertate illas exuerunt. ' Noli me ad istam vocare questionem, nequid in Romanos meos cogar dicere, quanquam nullum crimen tam grave esse potuit, ut eternam mererentur populi servitutem, cum eo, quod sepe culpa principis magni ve alicuius in re publica civis bella gesserunt et victi immerita servitutis pena affecti sunt. Quorum exemplis plena sunt omnia. Neque vero lege nature comparatum est, ut populus sibi populum subigat. Precipere aliis eosque exhortari possumus, imperare illis ac vim afferre non possumus, nisi relicta humanitate velimus ferociores beluas imitari, que sanguinarium in infirmiores imperium exercent, ut leo in quadrupedes, aquila in volucres, delphinus in pisces. Veruntamen he belue non in suum genus sibi ius vendicant, sed in inferius. Quod quanto magis faciendum nobis est et homo homini religioni habendus, cum, ut M. Fabius inquit, nulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit. Itaque quatuor fere cause sunt, ob quas bella inferuntur: aut ob ulciscendam iniuriam defendendosque amicos, aut timore accipiende postea calamitatis, si vires aliorum augeri sinantur, aut spe prede, aut (165) glorie cupiditate. Quarum prima nonnihil honesta, secunda parum, due posteriores nequaquam honeste sunt. Et Romanis quidem illata fuere frequenter bella, sed, postquam se defenderant, et illis et aliis ipsi intulerunt, nec ulla gens est, que dicioni eorum cesserit nisi bello victa et domita, quam recte aut qua causa ipsi viderint. Eos ego nolim nec damnare tanquam iniuste pugnaverint, nec absolvere tanquam iuste. Tantum dicam eadem ratione Romanos ceteris bella intulisse qua reliqui populi regesque, atque ipsis, qui bello lacessiti victique sunt, licuisse deficere a Romanis, ut ab aliis dominis defecerunt, ne forte, quod nemo diceret, imperia omnia ad vetustissimos illos, qui primi domini fuere, idest qui primi preripuere aliena, referantur. Et tamen melius in victis bello nationibus populo Romano quam Cesaribus rem publicam opprimentibus ius est. Quocirca si fas erat gentibus a Constantino et, quod multo plus est, a populo Romano desciscere, profecto et ab eo fas erit, cuicunque cesserit ille ius suum. Atque ut audacius agam, si Romanis licebat Constantinum aut exigere ut Tarquinum aut occidere ut Iulium Cesarem, multo magis eum vel Romanis vel provinciis licebit occidere, qui in locum Constantini utcunque successit. Hoc et si verum, tamen ultra causam meam est, et iccirco me reprimere volo nec aliud ex his colligere que dixi, nisi ineptum esse, ubi armorum vis est, ibi ius quenquam afferre verborum, quia quod armis acquiritur, idem rursus armis amittitur. Eo quidem magis, quod alie nove gentes (166) – ut de Gothis accepimus –, que nunquam sub imperio Romano fuerunt, fugatis veteribus incolis Italiam et multas provincias occuparunt, quas in servitutem revocari , in qua nunquam fuerunt, que tandem equitas est, presertim victrices et fortasse a victis? Quo tempore si que urbes ac nationes, ut factum fuisse scimus, ab imperatore deserte ad barbarorum adventum necesse habuerunt deligere sibi regem, sub cuius auspiciis victoriam reportarunt: nunquid hunc postea a principatu deponerent? aut eius filios tum commendatione patris tum propria virtute favorabiles iuberent esse privatos? ut iterum sub Romano principe essent, maxime cum eorum opera assidue indigerent et nullum aliunde auxilium sperarent? Hos si Cesar ipse aut Constantinus ad vitam reversus aut etiam senatus populusque Romanus ad commune iudicium, quale in Grecia Amphictyonum fuit, vocaret, prima statim actione repelleretur, quod a se olim custode desertos, quod tam diu sub alio principe degentes, quod nunquam alienigene regi subditos, quod denique homines libertati natos et in libertatem robore animi corporisque assertos ad famulatum servitiumque reposceret, ut appareat, si Cesar, si populus Romanus a repetendo exclusus est, multo vehementius papam esse exclusum, et si licet aliis nationibus, (167) que sub Roma fuerunt, aut regem sibi creare aut rem publicam tenere, multo magis id licere populo Romano, precipue ad versus novam pape tyrannidem.