(85) II
Age porro, ut credamus istam donationem, de qua facit pagina vestra mentionem, debet constare etiam de acceptatione Silvestri. Nunc de illa non constat. ,At credibile est', dicitis, ,ratam hunc habuisse donationem. ' Ita credo, nec ratam habuisse modo verum etiam petiisse, rogasse, precibus extorsisse credibile est. Quid, vos credibile, quod (86) preter opinionem est hominum, dicitis? Nec quia in pagina privilegii de donatione fit mentio, putandum est fuisse acceptatum, sed e contrario, quia non fit mentio de acceptatione, dicendum est non fuisse donatum. Ita plus contra vos facit hunc donum respuisse quam illum dare voluisse, et beneficium in invitum non confertur. Neque vero tantum donata respuisse Silvestrum suspicari debemus, sed tacite etiam indicasse nec illum dare iure nec se iure accipere posse. Sed o cecam semper inconsultamque avaritiam! Demus, ut tabulas quoque de assensu Silvestri proferre possitis veras, incorruptas, sinceras: num protinus donata sunt, que in tabulis continentur? Ubi possessio? ubi in manus traditio? Nam si chartam modo Constantinus dat, non gratificari Silvestro voluit, sed illudere. ,Verisimile est', dicitis, ,qui donat quippiam, eum et possessionem tradere'. Videte, quid loquamini, cum possessionem non esse datam constet et, an datum sit ius, ambigatur. Verisimile est, qui possessionem non dedit, eum ne ius quidem dare voluisse. An non constat possessionem nunquam fuisse traditam, quod negare impudentissimum est? Nunquid Silvestrum Constantinus in Capitolium quasi triumphantem inter frequentium Quiritum, sed infidelium plausum duxit? in sella aurea assistente universo senatu collocavit? magistratus pro sua quenque dignitate regem salutare et adorare iussit? Hoc erga novos principes fieri solet, non tantum aliquod palatium velut Lateranense tradi. Num (87) postea per universam Italiam circunduxit? adiit cum illo Gallias, adiit Hispanos, adiit Germanos ceterumque occidentem? Aut si gravabantur ambo tantum obire terrarum, quibus nam tam ingens officium delegarunt, qui et Cesaris vice traderent possessionem et Silvestri acciperent? Magni ii viri atque eximie auctoritatis esse debuerunt, et tamen qui fuerint ignoramus. Et quantum in his duobus verbis tradere et accipere subest pondus! Nostra memoria, ut exempla vetusta omittam, nunquam aliter factitatum vidimus, cum quis aut urbis aut regionis aut provincie dominus factus est, ita demum traditam existimari possessionem, si magistratus pristini summoveantur novique surrogentur. Hoc si tunc Silvester fierinon postulasset, tamen magnificentie Constantini intererat, ut declararet non verbo se, sed re possessionem tradere, suos presides amovere aliosque ab illo substitui iubere. Non traditur possessio, que penes eosdem remanet, qui possidebant, et novus dominus illos summovere non audet. Sed fac istud quoque non obstare et nihilominus putari Silvestrum possedisse atque omnia preter morem preterque naturam tunc esse dicamus administrata. Postquam ille abiit, quos provinciis urbibusque rectores Silvester preposuit? que bella gessit? quas nationes ad arma spectantes oppressit? per quos hec administravit? ,Nihil horum scimus', respondetis. Ita puto nocturno tempore hec omnia gesta sunt et ideo nemo vidit. (88) Age, fuit in possessione Silvester. Quis eum de possessione deiecit? Nam perpetuo in possessione non fuit neque successorum aliquis, saltem usque ad Gregorium Magnum, qui et ipse caruit possessione. Qui extra possessionem est nec se ab ea deiectum probare potest, is profecto nunquam possedit et, si se possedisse dicat, insanit. Vides ut te insanum etiam probo, alioquin dic, quis papam deiecit: ipse ne Constantinus an eius filii an Iulianus an quis alius Cesar? Profer nomen expulsoris, profer tempus, unde primum, unde secundo ac deinceps expulsus est. Num per seditionem et cedes an sine his? coniurarunt in eum pariter nationes an que prima? Quid, nemo omnium auxilio fuit, ne illorum quidem, qui per Silvestrum alium ve papam prepositi urbibus ac provinciis erant? Uno die universa amisit an paulatim et per partes? Restitit ipse suique magistratus an ad primum tumultum se abdicarunt? Quid, ipsi victores non in eam fecem hominum, quam indignam imperio ducebant, ferro grassati sunt in ultionem contumelie, in tutelam occupate dominationis, in contemptum religionis nostre, in ipsum etiam posteritatis exemplum? Omnino eorum, qui victi sunt, nemo fugam cepit, nemo latuit, nemo timuit? O admirabilem casum! Imperium Romanum tantis laboribus, tanto cruore partum tam placide, tam quiete a christianis sacerdotibus vel partum est vel amissum, ut nullus cruor, nullum bellum, nulla querela intercesserit, et – quod non minus admirari debeas – per quos hoc gestum sit, quo tempore, quomodo, quandiu prorsus ignotum. Putes in silvis inter arbores regnasse (89) Silvestrum, non Rome et inter homines, et ab hibernis imbribus frigoribusque, non ab hominibus eiectum. Quis non habet cognitum, qui paulo plura lectitarit, quot reges Rome, quot consules, quot dictatores, quot tribuni plebis, quot censores, quot ediles creati fuerint? Nemoque ex tanta hominum copia, ex tanta vetustate nos fugit. Scimus item, quot Atheniensium duces, quot Thebanorum, quot Lacedemoniorum extiterint, pugas eorum terrestres navalesque universas tenemus; non ignoramus, qui reges Persarum, Medorum, Chaldeorum, Hebreorum fuerint aliorumque plurimorum, et quomodo horum quisque aut acceperit regnum aut tenuerit aut perdiderit aut recuperaverit: Romanum autem sive Silvestrianum imperium, qua ratione inceperit aut qua desierit, quando, per quos, in ipsa quoque urbe nescitur. Interrogo: num quos harum rerum testes auctoresque proferre possitis? ,Nullos', respondetis: et non pudet vos, non tam homines quam pecudes, dicere verisimile esse possedisse Silvestrum? Quod quia vos non potestis, ego e contrario docebo ad ultimum usque diem vite Constantinum et gradatim deinceps omnes Cesares possedisse, ut nequid habeatis, quod hiscere possitis. At perdifficile est et magni, ut opinor, operis hoc docere. Evolvantur omnes Latine Greceque historie, citentur ceteri auctores, qui de illis meminere temporibus, ac neminem reperies in hac re ab alio discrepare. Unum ex mille testimoniis sufficiet: Eutropius, qui Constantinum, qui tres Constantini filios a patre relictos dominos orbis (90) terrarum vidit, qui de Iuliano, filio fratris Constantini, ita scribit: Hic Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. Nec de donatione imperii occidentis tacuisset nec paulo post de Ioviano, qui successit Iuliano, ita dixisset: Pacem cum Sapore necessariam quidem, sed ignobilem fecit mutatis finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita, quod ante, ex quo Romanum imperium conditum erat, nunquam accidit. Quin etiam legiones nostre apud Gaudium per Pontium Telesinum et in Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugo misse sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Hoc loco libet vos nuperrimi, licet defuncti estis, convenire, pontifices Romani, et te, Eugeni, qui vivis cum (91) Felicia tamen venia: cur donationem Constantini magno ore iactatis frequenterque vos ultores erepti imperii quibusdam regibus principibusque minamini? et confessionem quandam servitutis a Cesare, dum coronandus est, et a nonnullis aliis principibus extorquetis? – veluti ab rege Neapolitano atque Sicilie –, id quod nunquam aliquis veterum Romanorum pontificum fecit, non Damasus apud Theodosium, non Syricius apud Archadium, non Anastasius apud Honorium, non Ioannes apud Iustinianum, non alii apud alios, sanctissimi pape apud optimos Cesares, sed semper illorum Romam Italiamque cum provinciis, quas nominavi, fuisse professi sunt. Eoque nomismata aurea, ut de aliis monumentis sileam templisque urbis Romane, circunferuntur non Grecis, sed Latinis litteris inscripta Constantini iam christiani et deinceps cunctorum ferme imperatorum, quorum multa penes me sunt, cum (92) hac plerunque subscriptione supter imaginem crucis: CONCORDIA ORBIS. Qualia infinita reperirentur summorum pontificum, si unquam Rome imperassetis, que nulla reperiuntur, neque aurea neque argentea, neque ab aliquo visa memorantur, et tamen necesse erat illo tempore proprium habere nomisma, quisquis imperium Rome teneret, saltem sub imagine Salvatoris aut Petri. Proh imperitiam hominum! Non cernitis, si donatio Constantini vera est, Cesari – de Latino loquor – nihil relinqui? en qualis imperator, qualis rex Romanus erit, cuius regnum si quis habeat nec aliud habeat, omnino nil habeat? Quod si itaque palam est Silvestrum non possedisse, hoc est Constantinum non tradidisse possessionem, haud dubium erit ne ius quidem, ut dixi, dedisse possidendi, nisi dicitis ius quidem datum, sed aliqua causa possessionem non traditam. Ita plane dabat, quod minime profuturum intelligebat? dabat, quod tradere non poterat? dabat, quod non prius venire in manus eius, cui dabatur, possibile erat, quam esset extinctum? dabat donum, quod ante quingentos annos aut nunquam valiturum foret? Verum hoc loqui aut sentire insanum est.