De expositione Psalmorum

This is the stable version, checked on 15 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De expositione Psalmorum
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 26


De expositione Psalmorum

(Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne

PROOEMIUM.

(1277D)Psalterium ita est quasi magna domus, quae unam quidem habet exteriorem clavem in porta: in diversis (1278D)vero intrinsecus cubiculis proprias claves habet. Licet amplior una clavis sit grandis portae Spiritus sanctus; tamen unumquodque cubiculum proprias habet claviculas suas. Si quis igitur clavem (1279A)confusam de domo projiciat, si voluerit aperire cubiculum, non potest, nisi clavem invenerit. Sic singuli psalmi quasi singulae cellulae sunt, habentes proprias claves suas. Grandis itaque porta istius domus primus psalmus est, qui ita incipit:

PSALMUS PRIMUS.

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Quidam putant istius psalmi clavem super Christi Domini nostri personam esse referendam: ut beatus iste vir secundum hominem Christus sit. Bona quidem voluntas, sed imperitia est. Si enim beatus vir Christus est, et Christus legem dedit, quomodo nunc de Christo dicitur: sed in lege Domini voluntas ejus? Deinde quomodo ligno alteri comparatur, et dicitur: (1279B)Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum? Si enim ligno comparatur, omne autem quod comparatur, minus est ab eo cui comparatur, ergo majus lignum quam Dominus, qui ligno comparatur. Videtis igitur quia super Domini persona non potest interpretari psalmus. Sed generaliter de quolibet justo viro dicitur: licet multi putent de Joseph dictum esse, illo ab Arimathia, qui non abierit in consilio Judaeorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra Pharisaeorum non sedit: tamen nos quod alii specialiter in illo interpretantur, generaliter in viro justo interpretamur. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Legimus in Genesi maledictum fuisse Adam quando dicitur, maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 17). Maledictio (1279C)ergo primi hominis nunc benedictione solvitur. Quasi in vetere Lege una beatitudo ponitur: caeterum in Evangelio octo simul beatitudines nuncupantur (Matt. V). Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Beatus vir, non homo; sed vir: vir qui in perfectum virum pervenerit Christum, qui non abiit in consilio impiorum. Tria hominum generalia peccata descripsit: aut enim cogitamus, aut facimus, aut docemus. Primum cogitamus; deinde cum cogitaverimus, cogitationem in opera vertimus: cum fecerimus aliquid jam operis, fit etiam, ut alios doceamus quod ipsi feceramus. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, qui non cogitavit malum: et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Hoc est, qui nec alios docuit, et in via peccatorum (1279D)non stetit. Difficile est ut aliquis non peccet. Denique dicit et Joannes et Evangelista: Quia qui negat se peccatum fecisse, mentitur, et mendax est (I Joan., I, 8). Si ergo omnes peccamus, nemo autem beatus nisi qui non peccat: igitur quia omnes peccamus, nemo beatus est. Sed videte quid dicat, et in via peccatorum non stetit; non dixit, beatus vir qui non peccavit, (1280A)sed beatus vir qui in peccato non perseveraverit, et in via peccatorum non stetit. Ego heri peccavi, non sum beatus. Si non stetero in peccato, si retraxero me, jam beatus sum. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Quomodo ibi dixit, stetit, sic et hic, sedit: sicut ibi qui non perseveravit in peccato, beatus est: sic hic qui in doctrina mala non perseveravit et sedit, beatus est. Quid igitur? videtis ipsi, quomodo beatitudo tripliciter condonatur: si non cogitemus mala, si in peccato non perseveraverimus, si non doceamus ea quae mala sunt. Hoc est quod dicit propheta: Super tribus et quatuor peccatis non [Al. si] convertam eam, dicit Dominus (Amos I, 9). Hoc octies dicit, Amos autem hoc loquitur. Id est cogitasti, ignovi: fecisti, ignovi: numquid mala etiam docere (1280B)debeas? Hoc est quod dicitur: super tribus et quatuor peccatis non irascatur tibi, dicit Dominus. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Dixit tria quae facere non debuit, non abire in consilio impiorum, et in via peccatorum non stare, et in cathedra pestilentiae non sedere: Dixit tria quae facere non debemus: dicit duo quae facere debeamus; non enim sufficit nobis mala fugere, nisi consequamur bona.

Sed in lege Domini voluntas ejus. Non dixit timor, sed, voluntas ejus; multi enim timore faciunt, sed timor facientis mercedem non habet. Sed in lege Domini voluntas ejus, ut velit facere quod Dominus imperavit. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte: Non potest sermo explicare quantum mens concipit. Sed in lege Domini voluntas ejus. Dicit aliquis: Ecce ego (1280C)volo legem Dei facere, beatus ergo sum quia volo; sed vide quid sequatur: non sufficit velle legem Dei, sed, in lege ejus meditabitur die ac nocte. Meditabitur die ac nocte. Dicat aliquis: hoc humana natura non suffert, nam et ambulandum est, et bibendum est, et comedendum est, et dormiendum est, et ea quae ad vitam necessaria sunt, comparanda. Quomodo in lege Dei meditabitur die ac nocte? maxime cum dicat Apostolus, Sine intermissione orantes (I Thess. V, 17). Numquid eo tempore quo dormio, orare possum? Meditatio ergo legis non in legendo est, sed in faciendo. Denique dicitur in alio loco: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis, omnia in nomine Domini facietis (I Cor. X, 31). Si porrigo eleemosynam, legem Dei meditor: si aegrotantem visito, pedes mei (1280D)legem Dei meditantur: si ea facio quae praecepta sunt, quod alii ore meditantur, ego corpore meditor. Judaei igitur ore meditantur, nostra meditatio opus est. Dixit igitur tria quae facere non debemus, dixit duo quae facere debeamus: qui hoc fecerit, praemii quid merebitur?

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus (1281A)decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet. Mihi simpliciter interpretantur qui dicunt, quomodo lignum si plantatum fuerit juxta aquas, necesse est ut vireat, et non siccatur, quia habent radices ipsius humorem unde vivant, sic quicumque legem Dei meditatur, ipsa legis meditatio virorem et facit, et vitam. Hoc illi simpliciter interpretantur; nos autem spiritualibus spiritualia comparantes, legentes in paradiso plantatum esse lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali, et lignum vitae hoc plantatum esse in paradiso, et de ipso paradiso egredi fontem qui dividatur in quatuor principia (Gen. II). Legimus et in Salomone (si cui placet Librum recipere), de sapientia enim ibi loquitur: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, (1281B)24): ergo ubi Salomon loquitur: Lignum vitae est omnibus comprehendentibus eam (Prov. III, 18), ibi de Sapientia dicitur. Si autem sapientia lignum vitae est, sapientia autem ipsa Christus est. Vides ergo quoniam qui beatus vir et sanctus est, huic ligno, hoc est sapientiae comparatur. Videtis ergo quoniam beatus vir et justus iste qui non abiit in consilio impiorum, qui non fecit illa, et fecit ista, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Hoc est Christo similis erit, siquidem consedere nos fecit in coelestibus, et conregnare (Ephes. II, 6). Videtis ergo quia cum Christo regnabimus in coelo. Videtis quoniam lignum hoc plantatum est in paradiso, et nos omnes cum illo complantati sumus.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus (1281C)decursus aquarum. De illo enim fonte procedunt omnia flumina, quod fructum suum dabit in tempore suo. Lignum hoc non omni tempore dat fructum, sed, in tempore suo. Lignum hoc non dat in praesenti saeculo, sed in futuro, hoc est, in die judicii. Lignum hoc nunc flores habet, lignum hoc nunc germinat, et promittit fruges futuras. Lignum hoc habet duo, habet et fructus, habet et folia. Fructum habet, sensum in Scripturis: folia, verba simplicia; fructus in sensu est, folia vero in verbis sunt. Quicumque igitur Scripturas sanctas legit, si secundum Judaeos legit, tantum folia intelligit; si vero spiritualiter intelligit, fructus capit.

Et folium ejus non defluet. Tamen et folia istius arboris utilia sunt. Denique si quis et secundum historiam (1281D)intelligit, utilitatem habet animae suae. Legimus in Apocalypsi Joannis (qui in istis provinciis non recipitur liber: tamen scire debemus quod in occidente omni, et in aliis Phoenicis provinciis, et in Aegypto recipitur liber, et ecclesiasticus est, nam et veteres ecclesiastici viri, e quibus est Irenaeus, et Polycarpus, et Dionysius, et alii Romani interpretes, de quibus est et Cyprianus sanctus, recipiunt librum et interpretantur), legimus ergo ibi: Et ecce, inquit, vidi thronum positum, et agnum unum, et arborem, inquit, secundum flumen, et ex utraque parte ripae ipsam arborem (Apoc. XXII). Hoc est, ex ista parte erat et ex illa parte erat. Et habebat, inquit, fructus ipsa arbor, et in anno, mensibus singulis duodecies (1282A)fructus afferebat, et habebat, inquit, folia, et folia ejus ad sanitatem gentium erant. Vidi, inquit, thronum positum unum: licet enim credamus in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et Trinitas sit, tamen regnum unum est. Vidi, inquit, thronum positum unum, et vidi, inquit, in conspectu throni stantem unum agnum. De assumptione dicitur corporis Salvatoris: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et egrediebatur, inquit, fons de subtus medio throni. Videtis igitur quoniam de medio throni fons egreditur gratiarum. Tamen non egreditur fons ille de throno, nisi agnus contra steterit. Nisi enim crediderimus incorporationem Christi, non accipimus istas gratias. Et arbor, inquit, una excelsa posita erat. Non dixit arbores, sed arbor una. Si arbor una (1282B)est, quomodo ex ista parte ripae est, et ex illa parte ripae est? Si enim dixisset, vidi arbores, fieri poterat ut aliae essent ex alia parte, et aliae ex alia. Nunc vero una arbor ex utraque parte esse dicitur; unus fluvius egreditur de throno Dei, hoc est, gratia Spiritus sancti. Et ista gratia Spiritus sancti in Scripturis sanctis est, hoc est, in isto fluvio Scripturarum. Tamen iste fluvius duas ripas habet, et vetus et novum Testamentum. Et in utraque parte arbor plantata, Christus est. Haec igitur arbor in anno, hoc est, singulis mensibus, duodecies fructus afferebat. Non possumus enim fructus de ista arbore accipere, nisi per apostolos. Si quis ergo per apostolos ad arborem venerit, necesse est ut fructus accipiat, fructus metat de Scripturis sanctis, hoc est, sensum divinum (1282C)in littera commorantem. Si quis ergo venerit ad istam arborem per apostolos, fructus ejus capit; si quis vero non potuerit, adhuc infirmior est, necdum est discipulus, sed de turba est, sed deforis est, sed gentilis est. Qui fructus capere non potest, verba capiat, hoc est, folia ad sanitatem gentium: scriptum est enim: Et folia ejus ad sanitatem gentium. Si quis adhuc de gentibus est, si quis discipulus non est, et adhuc de turba est, iste folia ipsius accipiat, hoc est, verba simplicia accipiat pro medicamento. Denique scriptum est, folia ejus ad sanitatem gentium, hoc est, ad medicinam. Hoc totum quare diximus, et excessimus ad Apocalypsim? Quoniam scriptum est, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet, et omnia quaecumque (1282D)faciet, semper prosperabuntur. Diximus de beatitudine justi viri, diximus de praemio ejus. Quoniam qui tria non fecerit, et duo fecerit, ligno paradisi, hoc est, Christi sapientiae comparatur. Diximus ergo de sancto viro, nunc de contrario viro videamus. Quid de peccatore et impio dicitur?

Non sic impii. Illa universa genera praemiorum quae de justo diximus, impius non accipiet. Non sic impii. Non dixit, non sic peccatores; si enim de peccatoribus dixisset, omnes alieni eramus. Non sic impii. Inter impium et peccatorem hoc interest: qui impius est, negat Deum: qui peccator est, confitetur et peccat. Non sic impii. In quibusdam legitur, non sic hoc secundo. Non sic impii, non sic. Sed sciamus (1283A)quia in Hebraico semel positum est. Diximus de sancto viro, et comparatione ejus. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. Nunc econtrario de impio dicitur. Sicut justus vir comparatur ligno: sic impius comparatur pulveri, quem projicit ventus a facie terrae. Pulvis licet de terra sit, tamen desinit esse terra. Sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Videte quid dicitur, tam infelix erit impius, ut nec terrenus quidem sit pulvis. Videtur quidem non habere substantiam, sed habet suam substantiam. Nihil habet solidum; sed quod habet, ad poenam habet. Huc illucque dispergitur. Numquam in uno loco est. Quocumque ventus traxerit, illuc impetus ejus dirigitur. Sic et impius qui semel negaverit Deum, quocumque illum (1283B)aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur. Quoniam diximus quid sit justus, et cui comparetur: quid sit impius, et cui comparetur: et de praesenti saeculo diximus: nunc debemus de futuro et aeterno cognoscere.

Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Legimus in Evangelio secundum Joannem, quicumque in me credit, non judicabitur; quicumque in me non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Quis ergo judicandus est, si ille qui credit, non judicabitur, et ille qui non credit, jam judicatus est? qui in die judicii judicabuntur? Requiramus ergo medium inter credentem, et non credentem qui judicandus sit. Qui credit non judicabitur. Qui credit non peccat, qui vere credit non peccat, qui veram fidem habet non peccat. Demum quando (1283C)peccamus, mens nostra in fide fluctuat; eo tempore quando peccamus, quando irascimur, quando detrahimus, quando homicidia facimus, quando fornicamur, ubi fides est? Ergo quod dicit, qui in me credit, non judicabitur, non enim necesse habet judicari qui jam beatus est. Qui in me non credit, jam judicatus est, jam enim praedestinatus ad poenam est. Qui ergo judicatur? Qui credit quidem, sed peccatis vincitur; qui habet bona, habet et mala; qui eo tempore quo credit, benefacit, quo non credit, male facit. Videamus ergo nunc quid dicitur: ideo non resurgunt impii in judicio. Non resurgunt ut judicentur, quia jam judicati sunt. Qui enim non credit in me, jam judicatus est. Neque peccatores in consilio justorum. Non dixit, peccatores non resurgunt, sed non (1283D)resurgunt in consilio justorum. Non merentur cum his resurgere qui non sunt judicandi. Si in me crederent, cum his resurgerent, qui non sunt judicandi.

Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Quoniam novit Dominus viam justorum. Et quid grande est, si novit Dominus viam justorum, si dicitur Dominus nosse eos, quos nosse dignatur? Denique de peccatoribus dicitur, Recedite a me, operarii iniquitatis, non novit vos Dominus (Luc. XIII, 27): dicit Apostolus: Si quis cognoscit, cognoscetur. Quoniam novit Dominus viam justorum (1284A)(I Cor. XIV, 38). Qui peccator est, non novit cum Deus: qui justus est, notus est a Deo. Legimus in Genesi eo tempore quo praevaricatus est Adam, eo tempore quo magis audivit serpentem, quam Deum, quando se abscondit a facie Dei, venit Dominus post prandium in paradiso, et deambulat (Gen. III): videte quid dicitur, requirit Deus Adam non meridie, sed ad vesperam: jam enim Adam solem perdiderat, quia meridiem non habebat: ad vesperam, hoc est, δειλινὸν, et ambulabat, non enim stat Deus peccatori, sed ambulat. Sciebat illum esse in paradiso, et non ignorabat quod factum erat, sed quia peccaverat Adam, nescit eum Deus. Et dixit Deus: Adam, ubi es? Diximus de eo quomodo peccator ignoretur a Deo. Econtrario scire debemus (1284B)quomodo justus sciatur a Deo. Dicit Deus ad Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua (Gen. XII, 1). Venit in Palaestinam, fuit in Habramio, fuit in Geraris multo tempore; cum natus ei fuisset filius Isaac, et repromissionem acceperat, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes, tulit Isaac, et obtulit eum Deo, et vox de coelo audita est, parce filio tuo, et statim scribitur eo tempore quo obtulerat filium suum, quid dicit Deus Abraham? Ecce cognovi quoniam tu times Dominum Deum tuum. Qui tanto tempore locutus fueras, nunc cognovisti Abraham? Sed quoniam grandis fides fuerat offerendo filium suum, propterea nunc primum coepit eum nosse Deus. Hoc totum quare dixi? quoniam scriptum est, quoniam novit Dominus viam justorum. Dicamus et aliter: (1284C)via, et vita, et veritas Christus est: ambulemus ergo in Christum, et viam nostram novit Deus Pater. Et iter impiorum peribit. Non dixit, impii peribunt; sed si egerint poenitentiam, et ipsi salvabuntur. Eo tempore quo apostolus Paulus persequebatur Christum, et Ecclesias, impius erat. Si ergo impii peribunt, non datur locus poenitentiae. Sed non dixit, impii peribunt, sed, iter impiorum peribit. Hoc est, peribit impietas; non impius, sed ipsa impietas; non homo peribit qui impius fuit, sed homine agente poenitentiam, peribit impietas. Deus ergo hoc nobis praestet, ut tria non faciamus, et duo faciamus; ligno vitae comparemur, non simus impii, qui comparantur pulveri; non simus peccatores, quoniam peccatores non resurgunt in consilio justorum, et via mala (1284D)pereat: et benedicamus Deum, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

Quintus psalmus hoc titulo praenotatur. In finem, pro ea quae haereditatem consequitur, Psalmus David. Multi putant titulos ad psalmos non pertinere. Et hoc qua ratione aestiment, nesciunt. Si quidem non haberentur in Haebreis, et Graecis, et Latinis voluminibus, recte putarent: nunc vero cum in Hebraicis habeantur libris, et maxime iste titulus qui in quinto psalmo est praenotatus, miror eos hoc velle dicere, (1285A)quod aliquid in Scriptura sine causa sit. Si iota unum et unus apex non transiet de Lege, quanto magis tanta verba vel syllabae! In finem pro ea quae haereditatem consequitur, Psalmus David. Haereditas non in principio repromittitur, sed in fine mundi. Judaei in principio se obtinere putaverunt, nos in finem consequimur. Unde dicit et apostolus Joannes: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). In novissima ergo hora finis est. In finem haereditas, in finem pro ea quae haereditatem consequitur. Quae est ista quae haereditatem consequitur? Mihi videtur quod Ecclesia sit, ipsa est enim quae haereditatem consequitur. Psalmus David cantat in principio, quod Ecclesia accipiat in fine. Quintus ergo psalmus ex persona Ecclesiae est. Alii multa interpretantur, multi dicunt (1285B)secundum historiam de Israelis populo, quod vellet reverti de Babylone in Judaeam. Hoc illi interpretantur, non sunt interpretati in finem pro ea quae haereditatem consequitur. Nos ergo spiritualibus spiritualia comparantes, orationibus vestris ex persona Ecclesiae istum psalmum disserere nitimur.

PSALMUS VII.

Singulis rebus imponuntur nomina, ut ex nominibus et res cognoscantur. Sic et psalmi titulis praenotati sunt, ut ex titulis intelligantur et psalmi. Quintus psalmus etiam hoc titulo praenotatus est: In finem pro ea quae haereditatem consequitur. Sextus psalmus hoc titulo praenotatur, In finem in hymnis pro octava, psalmus David. In quinto dicitur, pro ea quae haereditatem consequitur, in sexto dicitur, pro (1285C)octava. In septimo vero quia et ipse sub alleluia cantandus est, quia in illa alia Dominica die lectus est psalmus sextus, et nos prae aegrotatione interpretari non potuimus, nunc autem lectus est septimus psalmus. Habet autem titulum hujus modi, Psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Videte mysteria. Ergo ista sine causa scripta sunt? In quinto dicitur, pro ea quae haereditatem consequitur, in sexto dicitur, pro octava, in septimo dicitur, pro verbis Chusi filii Jemini. Videtis ergo quanta sint contexta mysteria, pro ea quae haereditatem consequitur. Quia in quinto psalmo disputavimus, interpretantes ex persona Ecclesiae fuisse psalmum cantatum, quae haereditatem Christi consecuta est. Sextus vero psalmus proprie ad resurrectionem Christi pertinet, (1285D)quae dies octava est. Nos enim et diem primum habemus, et diem octavum. Nos enim in die octava accepimus regna coelorum. Octava dies post sabbatum, prima in principio. Longum est, si nunc voluerimus dicere de octonario numero. Quoniam octo beatitudines sunt in Matthaeo: quoniam in centesimo decimo octavo psalmo singulae litterae octonos versus habeant: quomodo quindecim psalmi sunt graduum, quomodo septem et octo sunt, quomodo Ecclesiastes dicat, date partem septem, et date partem octo (Eccles. XI, 2): quomodo orientalis porta in Ezechiel habeat septem gradus et octo; longum est dicere, quomodo octavus est de filiis Isaii David, qui accepit regnum. Hoc est quod nunc dicitur (1286A)pro octava, in octava enim nos accepimus regnum coelorum, unde dicit: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Sed quoniam de duobus psalmis pariter interpretari non possumus, sufficit nobis de sexti psalmi titulo disputasse. Nunc veniamus ad septimi psalmi exordium quod ita incipit: Psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Multos scio et certe eruditissimos viros, hunc titulum ita interpretatos fuisse: Eo, inquit, tempore quo surrexit Absalon contra David patrem suum (quaeso vos ut patientius audiatis, Scripturas enim interpretare volumus, non declamare). Eo igitur tempore quo surrexit Absalon contra David, unus de amicis David nomine Chusi voluit ire cum David, sed David remisit eum ad Absalon, ut (1286B)Achitophel consilia dissiparet. Eo tempore quo Achitophel dedit consilium, ut Absalon statim persequeretur David imparatum, et interficeret eum: Chusi ergo dedit consilium, et dissipavit consilium Achitophel, et misit ipse nuntium Chusi ad David dicens, haec et haec praeparat Absalon. Et coepit fugere David, et praeparare; eo tempore quo Chusi mandavit verba ad David, David cantavit psalmum istum Domino, quoniam Achitophel consilia sunt dissipata. Hoc illi dicunt, et revera rationabiliter enarraverunt: sed diligenter legamus Scripturas, ibi enim ita scriptum est, quoniam iste Chusi filius sit Arachitae. Inde ille Chusi per aliam litteram scribitur in Regnorum libro: ibi Chus per SAMECII scribitur, hic autem Chus per SIN litteram scribitur. Deinde ille Chus filius Arachi: (1286C)unde multi Graecorum nescientes legunt, Chusi amicus David. Videtis ergo quoniam et in lectione errant Graeci. Manifestissimum ergo est secundum regulam Scripturarum, quoniam ille Chusi filius est Arachi, iste vero Chusi dicitur Jemini. Quia diximus illum Chusi fuisse filium Arachi, quis est iste Jemini? Et debemus spiritualibus spiritualia comparantes invenire nominis istius regulam. Ubi invenimus in Scripturis, Jemini? Dubium non est quin tribus una sit de duodecim, nomine Benjamin. Interpretatur autem Benjamin, filius dextrae. Eo enim tempore quando mortua est Rachel in Ephrata (oculis nostris sepulcrum vidimus, exempla non quaerimus). Eo igitur tempore quando moriebatur Rachel, peperit, inquit, infantem, et vocaverunt nomen ipsius mulieres, sive (1286D)ipsa quae moriebatur, Benoni, id est, filius doloris mei. Econtrario vero Jacob pater dolorem matris vertit in gloriam, et non eum vocat Benoni, hoc est, filius doloris mei, sed Benjamin, hoc est, filius dextrae, hoc est, virtutis meae. Benjamin igitur ex duobus compositum nomen est, ex filio et dextra. Ben enim dicitur filius, Jamin, dicitur dextera. Sciamus igitur semper tribum Benjamin appellari Jemini. Legimus in Regnorum libro, eo tempore quo de Saul scribitur, Et ecce, inquit, vir de tribu Benjamin nomine Saul, filius, inquit, Chis, filius Abihel, filius Jetta, filius Jether, filius Jera, filius Jemini. Et statim ibi dicitur vir Jeminaeus, hoc est, de tribu Jeminaea, hoc est, de tribu Benjamin. Demus et aliud testimonium ne dubitare (1287A)possimus. Semei ille qui in monte Oliveti eo tempore quando David fugiebat filium suum Abessalon, dicit hoc Scriptura: Et ecce, inquit, Semei de cognatione Saul de tribu Benjamin. Et lapides, inquit, jaciebat in David, et dicebat: Egredere, egredere, vir sanguinarius. Eo tempore quando dicit unus de ducibus ejus nomine Abisai: Vadam, inquit, et interficiam eum, quid dicit ei David? Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Et ecce, inquit, qui de lumbis meis egressus est, pugnat contra me, et miramini si filius Jemini, hoc est, ex tribu Benjamin, de tribu Saul, qui fuit inimicus? Hoc totum quare dixi? ut ostenderem Jemini tribum esse Benjamin. Diximus quid sit Benjamin, diximus nomen patris, videamus quid sit Chusi filius Jemini. Chus lingua Hebraea interpretatur (1287B)Aethiops, hoc est, niger et tenebrosus. Qualem habet animam, quale et corpus, de quo dicit Jeremias: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam (Jer. XIII, 23). Ergo hic Chusi nigrum et Aethiopem, inimicum suum Saulem significat. Et dicit hoc, quomodo Aethiops mutare non potest pellem: ita et iste mores suos mutare non potest. Is venit in manus meas, potuit eum occidere, cujus potuit sanguinem fundere: volui eum superare beneficio, sed malitia ejus vinci non potest. Quomodo enim Aethiops pelles mutare non potest, ita et illius malitia mutari non potest. Denique quid dicit: Domine Deus meus, si feci istud, hoc est, si feci illi aliquid mali. Si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala. Vide quid dicat: Ego pro malis (1287C)bona reddidi, ille pro bonis mala. Manifestum est igitur quoniam contra Saul psalmus est.

PSALMUS IX.

Jesus filius Nave pugnabat in eremo, et Moyse orante, superabat: alius pugnabat, alius in oratione vincebat. Ita et ego secundum illud quod scriptum est, aperi os tuum et implebo illud: ego quidem loqui videor, sed alii sunt quibus orantibus, loquor. Nonus psalmus quod a vobis cantatus est Domino, grandis in versibus, grandis est in mysteriis. Quoniam non possumus de omnibus disputare, sufficit interim de titulo dicere. Quoniam non possumus domum ingredi, grande est enim regis palatium, neque possumus omnia regis scire mysteria, interim quasi in titulo domus, in ipso vestibulo, cujus domus sit demonstremus. (1287D)In finem pro occultis filii psalmus David. In finem, quod dicitur, non pertinet ad Judaeos, sed ad nos qui in finem credidimus. Ille prior filius, nos novissimi. Nos ergo qui in finem sumus, psalmum istum debemus audire, quia ad eos qui in finem sunt pertinet. Pro occultis filii. Quae sunt haec occulta filii? mysterium quod omnibus retro saeculis fuerat occultum, nobis in finem apertum est. Pro occultis filii, in Hebraico aliter habet: in Hebraico enim habet ALMOTH, quod interpretatur, pro morte: al enim dicitur pro, moth dicitur mors. Ergo pro morte dicitur, pro morte ergo filii in Hebraeo scriptum est. Videte igitur Septuaginta Interpretes qui Ptolomaeo gentili regi interpretabantur, et durum erat dicere mortem filii, (1288A)sciebant enim quod de Filio Dei diceretur. Videbant scriptum esse et tamen timebant Dei Filium dicere esse moriturum. Hoc interim de titulo disputatum sit, et universus psalmus de morte Salvatoris dicitur.

Dicitur de Judaeis: In laqueo isto quem tetenderunt, comprehensus est pes eorum: deinde de vocatione Gentium, omnes Gentes quae obliviscuntur Deum. Et novissimum contra diabolum: non est Deus in conspectu ejus, sedet in insidiis cum divitibus. Infelices divites cum quibus diabolus sedet. Denique videte quid dicitur de diabolo, sedet in insidiis cum divitibus. Quicumque enim dives est, nisi pauperem spoliaverit, dives esse non potest, propterea dixit, sedet in insidiis cum divitibus. Quandocumque divites persequuntur (1288B)Christianos, dicamus: sedet diabolus in insidiis cum divitibus.

Insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum. Hoc impius, hoc diabolus. Pauperem non solum divitiis, sed et spiritu, beati enim pauperes spiritu. In laqueo suo humiliabit: quem? Subauditur pauperem. Videte quid dicitur? Humiliabit, non interficiet: cum autem humiliaverit pauperem, humiliatio pauperis ruina est diaboli. Quid enim sequitur? Inclinabit se, et cadet dum dominatus fuerit pauperum. Nonne vobis videtur diabolus in persecutione quando occideret Christianos, quando interficeret Martyres, in eo occidi quod interficeret? Inclinabit se et cadet dum dominabitur pauperum? Martyr occisus (1288C)in coelum vadit, ille occidens humiliatur et cadet. Hoc interim de psalmo breviter disputatum est pro occultis filii, et hoc dictum est in veteri Testamento: in veteri enim Testamento, de filio occulte dicitur, nunc in Evangelio legamus manifeste, de manifestis filii.

PSALMUS LXXVIII.

Quoniam pauperes facti sumus: quoniam tu pauper pro nobis factus es, propterea et nos pauperes facti sumus. Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et effuderit orationem coram Domino. Quoniam tu pauper factus es, cum esses dives, et nos pauperes facti sumus: Adjuva nos, Deus salutaris noster. In Hebraico habet: Adjuva nos, Jesus noster: ubicumque enim Salvator est, in Hebraico, Jesus habet. Denique (1288D)Gabriel quando venit ad Mariam, Et vocabis, inquit, eum Jesum, iste enim salvum faciet populum suum. Adjuva nos, Jesus noster. Videte quid dicat, adjuva. Qui dicit adjuva, et ipse liberari conatur, neque enim dormientes nos adjuvat, sed laborantes. Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: quoniam vocatum est nomen tuum novum super nos, quod benedicitur in gentibus: Et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Tu Salvator, ut Christus, et nos Christiani, miserere nobis propter nomen tuum.

Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Hoc solent dicere qui sequuntur Origenis dogmata, gemitus compeditorum, hoc est angelorum, qui compediti (1289A)sunt, inquiunt, in corporibus: quomodo enim si mittantur compedes in pedibus, degravant corpus, et currere non sinunt: sic et corpora nostra includunt animas, hoc est, angelos degravant in terra. Et hoc quibus verbis approbant? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et illud quod dicitur, Cupio dissolvi et esse cum Christo. Reverti, et esse cum Christo (Philip. I, 23). Videte, inquit, quid dicit Apostolus. Quicumque dicit, Cupio reverti: utique illuc dicit ubi ante fuerat. Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Ego vero simpliciter, rusticana simplicitate et Ecclesiastica, ita tibi respondebo. Ita enim apostoli responderunt, sic sunt locuti, non verbis rhetoricis et diabolicis: Melius est enim reverti et esse cum (1289B)Christo. Quia sic habet in Graeco, non habet, dissolvi, sed reverti. Reverti et esse cum Christo. Ubi Adam fuit pater meus, ibi et ego esse desidero: unde ille ejectus est, ego reverti cupio. In Adam omnes nos de paradiso ejecti sumus, introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.

Quare enim hoc non simpliciter intelligam dictum esse de martyribus, qui inclusi sunt in carceribus? Quanti enim et in metallis missi sunt? Ego vero dico quia illorum compeditorum vere audiat vocem Deus.

Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum. Nos omnes (si tamen meremur) filii martyrum sumus. Apostolus quando in carcere erat, compeditus erat: apostoli omnes quando in carceribus erant, compediti erant: omnes martyres qui (1289C)interfecti sunt, in carceribus erant compediti. Propterea nunc dicitur: Posside filios mortificatorum. Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Mihi videtur quod non contra illos rogat, sed pro illis, hoc est, da illis sabbatum tuum: sabbatum autem interpretatur requies. Quod dicit hoc est: fac eos requiescere in malitia sua, aut certe aliter, hic eis redde, et non eis reddas in futuro.

Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae. Ubi oves dicit, innocentiam significat. Oves non habent nisi pastorem. Confitebimur tibi in saeculum. Confitebimur, vel poenitentiam agimus, vel certe quod melius est, glorificamus. In generationem et generationem, in primo populo et secundo populo. Licet secundum historiam aliter dicatur in Ezechiel: (1289D)tamen secundum intelligentiam spiritualem hoc dicimus, quoniam istae duae gentes, hoc est, duae virgae junguntur in Ezechiel, et fit unum regnum. In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. Apostolorum vox est. Petrus in populo circumcisionis; Paulus et Barnabas in gentibus.

PSALMUS CXXVII.

Beati omnes qui timent Dominum. Qui timent Dominum quod habent praemium, quam coronam? Videamus quam habeant laudem, quod praemium. Beatus es, et bene tibi erit. Jam dixi de beatitudine, quaero beatitudinem quae sit. Qui timet Dominum quam habet beatitudinem? Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae (1290A)olivarum, in circuitu mensae tuae. Ego puto quod propitio Christo omnes timeamus Deum. Ergo hanc beatitudinem non habemus? Scriptum est enim, qui timet Dominum, hanc habet beatitudinem; uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Ergo et qui unum habet filium et duos, non est beatus? Quid enim dicit, filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Nisi tantos habuerimus filios, ut cingant mensam nostram, beatitudinem timentis Dominum non habebimus? Isaac hanc beatitudinem non habuit, habuit enim duos filios, unum pessimum Esau, qui multo melius fuerat si natus non fuisset. Habuit autem unum filium Jacob: ergo non habuit beatitudinem? Quia unus circumire mensam non (1290B)potuit. Virgines ergo non timent Deum. Quid enim dicitur, quod qui timet Dominum intelligat beatitudinem? Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Hanc beatitudinem Joannes non habuit. Joannes utique, tam Evangelista, quam Baptista: uterque enim virgo fuit. Hanc beatitudinem Paulus non habuit qui dicit: Volo autem omnes sic esse sicut me (I Cor. VII, 7). Videtis ergo quoniam uxor et filii spiritualiter intelligendi sunt, alioquin nisi spiritualiter intellexerimus, angeli hanc beatitudinem non habent, quia filios nos habent. Revertamur ergo ad ordinem lectionis.

Beati omnes qui timent Dominum. Quomodo non potest dicere, Pars mea Dominus, nisi qui aliam (1290C)partem in saeculo non habet; sic non timet Deum qui timet aliud aliquid extra Dominum. Denique ipse Salvator dicit: Nolite timere eos qui possunt corpus occidere; sed eum timete qui potest corpus et animam occidere in gehennam (Matt. X, 28). Videtis ergo quod aliud aliquid extra Deum timet, qui Deum non timet. Qui timet Dominum, quae signa habet? qui ambulat in viis ejus. Multae sunt viae et multae viae ducunt ad unam viam. Denique dicitur et in Jeremia: Et state in viis Domini, et interrogate semitas ejus aeternas, et invenietis viam, et ambulabitis in ea (Jerem. VI, 16). Videte quid dicat, et state in viis, et interrogate vias Domini aeternas, et invenietis unam viam, et ambulate in ea. Videte quomodo per plures vias venimus ad unam viam. Hoc (1290D)dicitur et in Evangelio aliis verbis sub alia significatione parabolae de illo negotiatore qui habuit plures margaritas, qui vendidit eas, et emit unam pretiosissimam margaritam. Quod dicit hoc est, Habetote plurimas margaritas, et state in viis. Hoc est state in viis, et interrogate semitas Domini aeternas. Pulchre aeternas, ne putaremus adventu Christi, Legem et prophetas esse finitos. Sed vide quid dicat. State in viis, in Lege et prophetis, et state in viis. Nolite sic credere in via una, ut dimittatis vias plurimas; sed state in viis, interrogate semitas Domini aeternas. Interrogate semitas Domini, quid dixerit Jeremias, Isaias, Ezechiel, quid coeteri prophetae. Interrogate semitas: melius dicitur in Graeco (1291A)τρίβους· semita enim dicitur ab eo quod calce gradientium trita est. Et quod dicitur hoc est, interrogate semitas, hoc est τρίβους, quia scilicet trivit pes Domini. Si quidem et Dominus ambulavit in eis. Cum autem interrogaveris semitas Domini aeternas, et per illas semitas invenietis unam viam quae dicit: Ego sum via, veritas et vita, ambulate in ea. Videte mysteria Scripturarum, videte in verbis simplicibus Scripturarum plurima sacramenta, in viis, in semitis, in Lege et prophetis. Non dixit, Ambulate, sed state. State, ne dimittatis Legem, nec prophetas. Tamen cum inveneritis illas vias, per istas vias, in ista una via ambulate.

Labores manuum tuarum manducabis. Multi non intelligentes interpretati sunt aliter istum locum: (1291B)Labores fructuum tuorum manducabis. Denique Latina exemplaria ita habent, labores fructuum tuorum manducabis. Sed nos legimus in Hebraeo ita scriptum, labores manuum tuarum manducabis. Quis enim labores fructuum manducat? Utique econtrario debet intelligi, quia aliquis fructum laborum suorum manducat, non labores fructuum. Quia igitur in Hebraeo ita scriptum est, labores manuum tuarum manducabis. Ego puto quoniam et Graece Septuaginta Interpretes in isto loco bene interpretati sunt; manus enim lingua Hebraea JAD dicitur; in isto autem loco, non habent JAD, sed CHAAPH; Chaaph autem interpretatur καρπὸς, non καρπὸς, sed pars aliqua manus; siquidem καρπὸς dicitur Graece ΑΡΕΡΑ. Hoc modo de interpretatione diximus. Labores manuum tuarum manducabis. (1291C)Unusquisque quod seminaverit hoc et metet. Ecce homo, et opera ejus. Ergo et nos labores manuum nostrarum manducabimus. In manibus, opera intelliguntur. Labores manuum tuarum manducabis. Dicat aliquis, ergo post resurrectionem manducaturi sumus. Hoc enim dicitur de beato viro: Labores manuum tuarum manducabis. Ego hoc dico simpliciter. Quoniam homo ex duabus substantiis compactus est, hoc est, de anima et corpore: anima immortalis est, corpus autem mortale. Quod mortale est, ut et mortales cibos habeat. Quod autem immortale est, hoc est, anima quae immortalis est, et immortales cibos habet. Vultis scire quoniam et anima habet cibos suos? Dicit Dominus atque Salvator cum esuriret. Quid dicit? Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus (1291D)qui misit me (Joan. IV, 34). Vultis scire quos cibos habet anima? Dicit nobis et propheta: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quomodo enim corpus, nisi acceperit cibos suos, moritur: sic et anima nisi acceperit cibos spirituales, moritur. Hoc totum quare dico, quia solent aliqui (1292A)dicere, Non habeo necessario Scripturam sacram, sufficit mihi tantum timere Deum. Et hoc propterea diximus, quomodo cibi sunt corporis, sic cibi sunt et animae nostrae Scripturae sanctae.

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Dicit Salomon quia voluerit sapientiam ducere scilicet sponsam (Sap. VIII, 2). Dicit et in alio loco de Sapientia: Ama illam, et amplexabitur te. Circumda illam et servabit te (Prov. IV, 6). Ducamus ergo et nos hanc uxorem, et habeamus illam in amplexibus nostris. Numquam eam dimittamus de sinu nostro. Numquam fugiat de manibus nostris. Si semper fuerit in amplexu nostro ista uxor, faciemus ex ea filios; non filias, sed filios. Denique et hic dicitur, filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. (1292B)Numquid non poterat dicere, filiae tuae? aut non poterat dicere τὰ τέκνα σου, ut possint intelligi et viri, et feminae? Sed vide quid dicat, filii tui. Qui sapientiam uxorem habet non facit de ea filias, sed filios. Nihil molle, nihil delicatum, nihil tenerum, nihil effeminatum habet in mente sua. Putas quod sancti alia causa scribuntur non habuisse filias, sed filios? Legamus Genesim, ibi enim generationum ordo servatur. Sanctus Abraham habuit uxorem Sarram; habuit Agar concubinam; habuit postea Cethuram. De duabus uxoribus filios creat. Filias non facit. Veniamus ad Isaac. Et Isaac duos filios facit, filias non habet. Sanctus enim erat et nihil habebat in se molle, et tenerum, et effeminatum, sed totum virile et rigidum. Beatus Jacob duodecim patriarchas (1292C)habet filios. Et unam filiam habet nomine Dinam, quod interpretatur, causa jurgiorum, rixam. Denique unam habuit filiam et duodecim filios. Et propter unam filiam tanta in Sichem bella nascuntur. Jacob numquam dixerat, Timeo, fecistis me odibilem. Loquitur ad Levi et Simeon, Levi et Simeon in concilio eorum non veniat anima mea (Gen. XLIX, 6). Quare? Quia viri, causam voluerunt agere mulieris. Hoc totum quare dixi, quoniam sancti filias non habent, sed filios tantum habent. Rem vobis dico novam, novam nescientibus. Caeterum qui Scripturas legunt, et diligenter legunt, non novam; sed ea quae sciunt. Jacob duodecim habuit filios patriarchas, Ruben, Simeon, Juda, Levi, Issachar, Aser et caeteros usque ad duodecimum. Legite in Generatione, (1292D)et numquam invenietis de tantis duodecim patriarchis ullum fecisse filiam, sed totos filios. Dico vobis unum ne forsitan obliviscamini. Aser filiam habuit Saram. Jacob habuit duodecim filios et unam filiam. Sic inter duodecim patriarchas, unus patriarcha unam tantum filiam habuit. Hoc totum quare dixi? (1293A)ut filios et filias in Scripturis spiritualiter intelligere debeamus. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Sicut vitis abundans plurimos botros habet, sic et uxor nostra, hoc est, sapientia uxor nostra, quae sponsa est. Denique scribitur in alio loco: Veni, soror, mea sponsa (Cant. V, 1). Ne in eo quod dixerat, sponsa, turpe aliquid intelligeres, jungitur soror; ut omnis turpis amor excludatur. Veni, soror mea, sanctus enim amor sit, et propterea te sororem voco et sponsam meam. Propterea te sponsam voco, ut habeam uxorem, et de te filios faciam plures, filios plures quasi de vite botros. Quomodo vitis habeat diversos botros. Et una quidem radix est. Sed longe lateque huc atque illuc flagella diffundit, et ipsa flagella habent fructus suos, et in ipsis fructibus (1293B)sunt botri, et alius botrus major est, alius minor, alia majora grana sunt, alia minora; sic et de sapientia, quae est uxor nostra: si tamen numquam eam dimiserimus, plures nascuntur botri, hoc est, virtutes plurimae; sanctae cogitationes, opera praeclara. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Legimus in alio loco: Et vinum laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15). Legimus et in Canticis Canticorum: Venite, fratres, bibite et inebriamini. Et vinum quod laetificat cor hominis. Hoc vinum non laetificat cor hominis; sed obruit, et insanum facit. Denique scribitur, ut qui potentes sunt, vinum non bibant (Prov. XXXI, 4). Scribit et Apostolus, quoniam non debemus vinum bibere et carnem manducare (Rom. XIV). Rursum dicitur nobis: Et vinum (1293C)laetificat cor hominis. Sed vinum dicitur spirituale, quod si quis biberit statim inebriatur. Vos omnes, ut dimitteretis possessiones vestras, et parentes vestros, et filios et affines, bibistis vinum, et inebriati pro Christo insanire coepistis. Non vobis videtur esse ebrietas? non vobis videtur spiritualis insania, delicias contemnere, sordes appetere, fugere civitates, deserta sectari, nescire affectus, ignorare carnis propinquitatem, et solum nosse Christum? Denique apostoli hoc vino inebriati erant, et propterea dicitur eis: Musto sunt pleni (Act. II, 13). Non enim fuerant inebriati de Lege veteri, sed de Evangelio. Noe ergo puto, quod ita inebriatus sit hoc vino. Filii tui sicut novellae olivarum. Nulli alii comparantur filii nostri nisi novellae olivarum. Non dixit olivae veteri, (1293D)sed novellae olivae. Quomodo et ibi de ebrietate apostolorum, non dicitur de vino veteri, sed de musto: sic et hic dicitur novella olivarum, quae tota viret in Evangelii juventute. Novella olivarum plena luce. Oleum hanc naturam habet, ut cibos condiat, ut lumini fomenta praebeat, ut lasso longo itinere corpus unctum restituat quasi labori pristino et sanitati. Denique quicumque lassus fuerit et ungitur, quasi recipit pristinum vigorem. Putas sine causa nunc dicitur vinum et oleum? Non potuit mel dici, non alia aromata, non alia arbor, sed tantum vitis et oliva. Vinum et oleum. In vino austeritas, in oleo misericordia. Denique illi qui de Jerusalem Jericho descendebat, qui vulneratus fuerat, Samaritis, hoc (1294A)est, custos, nihil ei infundit nisi vinum et oleum. Vinum austeritatem praeceptorum, vinum typicum; ut quodcumque mali humoris est excoquat et excomedet. Quoniam autem humana fragilitas non potest veritatem ferre. Si enim iniquitates attendas, Domine, Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3)? Si enim tantum justus fuerit Dominus, nos vivere non possumus. Propterea justitiae ipsius, hoc est, vino misericordiae oleum adjunctum est.

Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Jam multa locuti sumus, festinemus ad finem. Benedicat te Dominus ex Sion. De ista Sion et quomodo dicit alius propheta: Sion quasi ager arabitur (Jerem. XXVI, 18). Dicit et Dominus: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt (1294B)(Matth. XXIII, 37). Denique cum appropinquasset Dominus ad Jerusalem et vidisset, flevit. Quando autem deflevit eam? Ideo utique flevit ruituram, quasi perituram. Denique quid dicit? Surgite, eamus hinc. Et in alio loco quod dicit: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Ergo hoc quod dicit, benedicat te Dominus ex Sion, non dicit istam Sion quam videmus esse desertam. Ipsae portae, et ipse ager, et ipsae ruinae iram Domini significant. Etiamsi nos ignoramus, oculi ipsi clamant iram Domini. Benedicat te Dominus ex Sion. Sion interpretatur specula. Jerusalem interpretatur visio pacis. Si anima nostra speculam habuerit. Si in sublime fuerit. Si non de terrenis cogitaverit, sed de sublimibus. Si anima nostra habuerit visionem pacis, hoc est, si Christus, (1294C)qui vera pax est, habitaverit in ea: ipse nos benedicit. Si habitaverit in nobis Christus, et nos erimus Sion. Et nos erimus Jerusalem. Et videas filios filiorum. Ego vobis loquor. Si ex meo sermone vos instruxero, vidi filios meos: si vos alios instruxeritis, vidi filios filiorum meorum. Oremus igitur Dominum, ut habeamus filios, habeamus nepotes, et semper habeamus multam progeniem. Festinemus tales filios facere. Sancta ista est conjunctio. Rem vobis dico novam: sine uxoris complexu plures nascuntur tales filii. Pax super Israel. Israel interpretatur, mens videns Deum. Vide ergo quod dicitur pax super Israel. Super eos qui habent mentem videntem Deum. Mens mea si habuerit visionem Dei, si semper Christum videro, alios non videbo. Quicumque (1294D)Christum habet in se, habet in se pacem. Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Licet sint multae persecutiones, licet multi sint qui persequantur, tamen in quo Christus habitat, ille semper Christum habet; cui sitgloria in saecula saeculorum. Amen.

PSALMUS CXXVIII.

Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel. Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Duo dicuntur. Et saepe expugnaverunt me, et a juventute mea expugnaverunt me. Ergo si in media aetate coepero servire Domino, verbi gratia, quadraginta annorum, non possum dicere, expugnaverunt me a juventute mea. Sed quid dico? occiderunt me a juventute (1295A)mea, vulneraverunt me a juventute mea, conculcaverunt me a juventute mea. Qui autem a pueritia incipit servire Domino: et saepe expugnatur a diabolo et angelis ejus, et tamen non vincitur; iste quid dicat? Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Athleta nisi legitime certaverit, non coronatur, nisi pugnum acceperit, nisi faciem lividam, nisi de facie sanguis effusus fuerit. Livor meretur coronam, dolor meretur gaudium. Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Dicat hunc versiculum virgo Domini. Dicat monachus qui a parva aetate coepit servire Domino. Ego autem qui quadraginta vel quinquaginta annorum coepi servire Domino, quomodo possum dicere: Saepe expugnaverunt me a juventute mea? Dicat ergo hoc virgo. (1295B)Dicat monachus integer corpore et spiritu. Et quid dicat: Saepe expugnaverunt me a juventute mea? Dicat aliquis: O monache, quomodo te expugnaverunt daemones et diabolus? Videbantur quidem homines qui impugnabant, sed ego in hominibus diabolum intelligebam. Quando ergo eos persequuntur homines, non irascamur persequenti, sed condolcamus et plangamus eos: quia alius est qui persequitur in persecutoribus. Si daemoniarius, qui habet daemonem, venerit, et pugnum mihi dederit, et calce percusserit, numquid irascor ei? Ille pugno percutit, et ego ploro et plango percutientem. Video enim quia pejus percutitur ab eo qui in se operatur, quam ego a manu ejus. Quoties ergo aliquid patimur, et tentationes aliquas sustinemus, illum intelligamus esse (1295C)et illos, qui nobis tentationes generant, in hominibus. Dicat aliquis: Hoc ipsum de Scripturis affirma: non enim debemus aliquid loqui nisi de Scripturis fuerit adornatum atque approbatum. Judas proditor fuit, sed intravit in illum Satanas, et ipse in proditore prodidit. Uxor Putiphar eo tempore quando tenuit Joseph, servum suum, domina servum, ditissima pauperculum, civis peregrinum, illa tenebat Joseph, sed sanctus vir in manibus mulieris intelligebat esse diabolum retinentem. Hoc totum quare dico? Ut quando aliquid patimur ab hominibus, non irascamur hominibus: sed plangamus eos. Et illum videamus insidiatorem qui in ipsis operatur. Saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Expugnaverunt me, in cogitationibus (1295D)turpibus: expugnaverunt me, in iracundia. Ego acquievi cogitationibus; sed [ Forte addendum non] acquievi tentationibus; sed aliquid feci quod me cogitatio compellebat. Si iracundia me superavit, et fratri feci injuriam, non possum dicere: Etenim non potuerunt mihi. Potuerunt enim mihi.

Super dorsum meum fabricaverunt peccatores. Diligenter animadvertite Scriptura quid dicat. Sanctus athleta est, et non coronatur nisi qui legitime certaverit: scitis enim quia athletarum multa sunt genera. Sunt enim alii athletae: alii vero sunt quasi Pammacharii, alii ad dies contendunt, alii vero sunt (1296A)cursores, hoc est, qui currunt in stadio. Denique et Apostolus dicit se currere ut ad coronam perveniat I Cor. IX, 26). Et quid dicitur in alio loco: Praeteritorum obliviscens ad priora me extendo (Philip. III, 13). Videte ergo Scriptura quid dicit. Supra dorsum meum fabricabantur peccatores. Sic semper cucurri, et tantum cucurri, ut adversarius meus numquam praecedat, sed semper post tergum inveniatur. Numquam venit contra oculos meos: neque enim potuit sustinere lumen oculorum meorum; sed semper eam partem persequebatur quae caeca est, quae oculos non habet. Supra dorsum meum fabricabantur peccatores. Quandocumque aliquis fratribus detrahit, iste post dorsum fabricatur. Supra dorsum meum fabricabantur peccatores, sed ego non videbam (1296B)insidias eorum; illi fabricabantur post dorsum meum, et ego oculis paradisum conspiciebam. Illi mihi moliebantur insidias, et ego coronam videre cupiebam. Prolongaverunt iniquitatem suam. Quid dixit, prolongaverunt iniquitatem suam: Ego si peccavero, et post peccatum meum egero poenitentiam, brevis est iniquitas mea et non longa. Si autem peccavero, quocumque die peccavero, funiculus peccatorum meorum longior fiet. Unde dicitur et in alio loco: Funes peccatorum circumdederunt me (Psal. CXVIII, 61). Vide quid dicat, Funes peccatorum circumdederunt me. Et in alio loco scribitur: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringetur (Prov. V, 22). Vide quid dicat, funiculis peccatorum suorum unusquisque constringetur. Funiculus peccatorum, (1296C)nisi plura peccata habuerim, texi non potest. Si peccatum fecero, non tam funiculus est, quam quasi unum filum est. Si autem unum filum est, cito rumpitur, et tenere, et ligare non potest. Si autem plura peccata fuerint et prolongaverint iniquitates, de pluribus peccatis quasi de pluribus filis funiculus fit, et ligat, et non cito rumpitur. Hoc totum quare dixi? Quia legimus in isto versiculo, prolongaverunt iniquitatem suam.

Dominus justus concidet cervices peccatorum. Videte quid dicat, non dixit, concidat peccatores. Si autem hoc dixisset, nemo salvari poterat, omnes peccatores sumus. Sed quid dicit? Dominus justus concidet cervices peccatorum. Qui et peccatores sunt, et superbi sunt: quoniam superbis Deus resistit, humilibus (1296D)autem dat gratiam: ideo concidet cervices peccatorum.

PSALMUS CXXXI.

Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Multi putant ex eo quod scriptum est in Evangelio, Miserere nostri, fili David (hoc caeci dicunt qui sedebant in Jericho), istum David, qui interpretatur fortis manu, referri ad Dominum Salvatorem. Sed in isto psalmo si voluerimus referri, ut illi putant, multum nocet intelligentiae nostrae. Si enim hoc quod dicitur, Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus, refertur ad Christum, quomodo (1297A)dicit quasi de alio: Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob? Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Et quomodo dicitur: Propter David, servum tuum, non avertas faciem Christi tui? Si enim, ut putant, Christus est David, quomodo dicit, propter David, servum tuum, non avertas faciem Christi tui? Non stat ordo. Si enim David Christus dicitur, sic incipimus intelligere, propter Christum servum tuum ne avertas faciem Christi tui. Hoc propter eos loquor, qui David in istum locum Christum interpretantur: Non quod negemus Christum interpretari David pro locorum qualitate; sed in isto loco non recipit sensus. Et quare errent dico vobis, quia scriptum est: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Et Dominus (1297B)dicit in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Pro quidem sensu; sed errantes David hic Christum interpretantur, et mansuetudinem ejus referunt ad Christum. Nos ergo interpretemur istum psalmum in David, ut qui nascetur ex David vere Christus intelligatur. Denique videte ordinem, quoniam enim grandis est psalmus, et jam multa diximus, debemus breviter sensus perstringere, non latius disputare: ut prudens auditor ex his quae diximus, etiam ea quae non loquimur, ipse a se intelligat.

Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. In Hebraico non habet ὼ, hoc est, sicut, nec sic sensus est; sed habet ὸς, hoc est, qui, et est sensus: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus, (1297C)qui juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Et hoc puto non tam vitio Septuaginta Interpretum factum, quam scriptorum errore.

Si introiero in tabernaculum domus meae. David hoc dicit, nullam aliam requiem quaero nisi Christi, qui de meo semine nasciturus est, hoc est, quem promisisti, quia de meis lumbis nasciturus est.

Si dedero oculis meis et palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Hoc multi putant dici de Ecclesia; sed mihi videtur non tam de Ecclesia dici, quam de sancta Maria. Denique dicitur.

Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Legamus Scripturas sanctas, et diebus (1297D)et noctibus singulas syllabas et litteras ventilemus. Dicat aliquis de Ephrata, hic Bethlehem dixit. Legimus enim in Genesi: Venit in Bethlehem, hoc est, Ephrata. Hoc dicitur de Jacob quando uxor ejus Rachel mortua est. Hoc est, Ephrata. Sed videamus Ephrata quare nomen acceperit. Scriptum est enim in Paralipomenon, quoniam Maria, soror Moysi et Aaron, habuerit maritum Or: non Ur, sed Or (I Par. XI). Et postea ordo describitur, et dicitur: Maria, soror Moysi et Aaron, haec est Ephrata. Hoc in Paralipomenon libris scribitur. Quaerite (1298A)et invenietis. Denique et haec Ephrata nomen accepit. Videtur forsitan alicui verum non esse, quia novum est: sed eum remitto ad auctoritatem libri.

Ecce audivimus eam in Ephrata. In Hebraeo non habet eam, sed habet eum, hoc est, illum qui nasciturus est de semine. Audivimus eam in Ephrata: quod de Maria sensus. Sed et simpliciter intelligere possumus, quoniam Ephrata, Bethlehem dicitur. Et Christus in Bethlehem natus sit. Felix igitur locus qui tanto ante tempore prophetarum voce cantatus est. Omnia quidem loca sancta, venerabilia sunt, et ubi natus est, et ubi crucifixus est, et ubi resurrexit, et ubi ad coelos victor ascendit; sed iste locus proprie venerabilior est. Vide quanta misericordia Dei hic natus parvulus infans. In praesepe ponitur; (1298B)non enim erat illis locus in diversorio. O monache, Dominus nascitur in terra, et cellam propriam non habet: non erat illis locus in diversorio. Universum genus humanum habet locum: Christus non invenit locum inter homines. Non invenit in Platone, non in Aristotele, sed in praesepe. Inter jumenta et bruta animalia et simplices quosque et innocentes. Unde dicit et Dominus in Evangelio. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos. Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

PSALMUS CXLI.

Intellectus David, cum esset in spelunca. Oratio praescribitur. Iste titulus secundum historiam quidem est, quando fugiebat David a Saul in deserto Engaddi, (1298C)in spelunca absconsus. Et ingressus est ignorans Saul, quasi sua causa, sed quoniam habet in sua praescriptione, Intellectus David, debemus spiritualiter intelligere psalmum. Accipitur quidem et in Dominum verum David iste psalmus, et intelligitur Saul in diabolo: spelunca autem in hoc mundo. Et quod diabolus non mittat in hoc mundo aliquid boni, sed stercus, et si quid putridum. Spelunca autem intelligitur iste mundus, quia perfectum lumen non habet quantum ad comparationem futuri, sed quasi lumen aliquod illuxit Dominus veniens in hunc mundum. Propterea dicit Apostolus: Qui est lumen gloriae ejus (Heb. I, 3). Ergo sicut David intravit in speluncam abscondens se a Saul: ita et Dominus ingressus est in hoc mundo, et persecutionem passus est.

(1298D)Effundo in conspectu ejus orationem meam. Significantius dixit, effundo totum cor meum in conspectu Domini: Quemadmodum aliquis confiteatur medico vulnus suum. Et omnes quas habet passiones dicit illi, ut ita adhibeat ei curam. Tribulationem meam ante ipsum pronuntio, hoc est, tribulatio quam Apostolus numerat, quae numerata cum caeteris spem facit, spes autem non confundit.

In deficiendo in me spiritum meum. Si non ex nobis deficiat spiritus malus qui suffocabat Saul, non potest nosse semitas nostras Dominus. Quae autem sunt (1299A)semitae justorum? Justitia, opera bona, via recta, castitas, continentia et caetera his similia.

In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. Prope sunt vitia virtutibus. In quacumque via voluerit aliquis ambulare, in ea ponunt laqueos. Aut in jejunio, aut in eleemosyna, aut in caeteris virtutibus.

Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Si in Deum fecerimus psalmum, ipse Dominus loquitur. Omnes discipuli mei dereliquerunt me, et fugerunt. Unus remanserat Petrus qui se promisit dicens: Si oportet me pro te mori, non te derelinquam: et ipse negavit. Propterea dixit, Considerabam eum ad dexteram, et non dixit, ad sinistram, quoniam egit poenitentiam Petrus.

(1299B)Periit fuga a me. Quando comprehensus est a Judaeis. Et non est qui requirat animam meam. Omnes (1300A)enim clamabant: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII).

Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Si non aliquis humiliatus fuerit, non exauditur a Domino. Quid enim prodest aliquem verbis orare et cervicem erectam habere? Si autem in Dominum intelligimus: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. Qui contra nos pugnant fortiores nobis sunt, hoc est, principes hujus mundi.

Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo. Id est, de isto corpore. Ad confitendum, id est, clarificandum. Sicut dicit; Confiteor tibi, Pater.

Me exspectant justi, donec retribuas mihi. Dominus (1300B)dicit: Me exspectant apostoli, donec resurgam a mortuis.