De execrandis gentium diis (fragmentum)

This is the stable version, checked on 1 Octobris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Execrandis Gentium Diis
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

De execrandis diis gentium

(PL 2 1115B) Tantum caecitatis invasit genus humanum, ut inimicum suum Dominum vocent, et ablatorem bonorum adeo datorem sibi esse praedicent, atque illi gratias agant; vocant ergo illos nominibus humanis, non propriis, nesciunt enim eorum nomina, quia sint daemones intelligunt; sed historias veterum regum legunt, quorum actum cum videant fuisse mortalem, deifico honorificant eos nomine. (1115C) Iovem, quem vocant, quemque putant summum Deum, quando natus est, a constitutione mundi erant ad illud tempus anni ferme tria millia. Hic in Graecia nascitur de Saturno et Ope. Et ne a patre interficeretur, aut si fas est dicere, denuo pareretur, Cretam delatus, consilio matris in antro Idaeo nutritur, a Cretibus hominibus natis arma quatientibus occultatur, caprae ubera sugit, cuius excoriatae pelle amictus utitur, nutricis suae scilicet a se interfectae: sed tres cincinnos aureos ei assuit, centenum boum singulos pretium valentes, sicut meminit auctor eorum Homerus, credere si aequum est. (1115D) Hic adulta aetate cum patre annis compluribus bellum gessit, superavit, parricidio domum invasit, sorores virgines stupravit, quarum unam in connubio elegit, patrem armis fugavit: caetera autem actus illius scripta sunt. (1116B) Ex connubiis alienis, aut virginibus violatis, filios sibi adulteros generavit, pueros ingenuos attaminavit, tyrannico regalique imperio oppressit populos sine lege: hunc pater, quem initialem deum fuisse opinantur errantes, celari in insula Creta ignoravit; filius quoque, quem potentiorem deum credunt, fugatum a se patrem latere in Italia nescit: si erat in coelo, cur non videbat quid in Italia gereretur? Non enim in angulo est terra Italia. (1116C) Quamquam si fuisset deus, latere eum nihil debebat: latuisse autem ibi, quem Itali Saturnum vocitaverunt, liquido adprobatum est, a cuius latitatione lingua hesperia latina nominata est usque in hodiernum: sicut etiam auctor eorum Virgilius meminit: ergo in terra generatus dicitur, dum et ne ab eo regno pellatur timet, et tamquam aemulum quaerit necare, et subreptum nescit latere, et postea deus filius patrem prosequitur, interficere quaerit immortalis immortalem (credi potest), et intervallo pelagi fallitur, et fugisse ignorat, et cum haec agerentur inter duos deos in terris, coelum desertum est. Nemo administrabat pluvias, nemo tonabat, nemo gubernabat tantam molem orbis. (1116D) Nec enim possunt dicere actum illorum et bella in coelo esse facta: haec enim in monte Olympo fiebant, in Graecia: sed nec coelum Olympum vocatur, coelum enim coelum est. (1117A) De quibus ergo actibus eorum primum tractabimus, de nativitate, de latitatione, de ignorantia, de parricidio, de adulteriis, de obscenis actibus, de rebus non a Deo, sed ab hominibus immundissimis, et truculentissimis commissis, qui si essent in his temporibus, omnibus legibus rei subiacerent, quae multo iustiores, et severiores, quam actus illorum. Patrem armis pulsavit: lex Falcidia et Sempronia parricidam in culeo cum feris ligaret. Et sorores corrupit: lex Papinia omnibus poenis per singula membra probrum puniret. Connubia aliena invasit: lex Iulia adulterum suum capite afficeret. Pueros ingenuos attaminavit: lex Cornelia transgressi foederis amissum novis exemplis novi coitus sacrilegum damnaret. Hic nec divinitatem habuisse ostenditur: erat enim homo: latuit eum fuga patris. (1117B) Huic tali homini, tam nefando regi, tam obscoeno tamque crudeli, Dei assignatus est honos ab hominibus, qui utique cum sit in terra natus, et per incrementa aetatum adultus, in qua omnia haec mala admisit, et modo non sit in ea, quid putatus nisi mortuus, aut numquid putat stultus error pennas ei natas in senectute, unde ad coelum volaret? (1118A) Sed possunt et haec credere orbati sensu homines, si tamen credunt eum cygnum factum esse, ut generaret Castores; et aquilam, ut contaminaret Ganymedem; et taurum, ut violaret Europam; aurum, ut violaret Danaen; et equum, ut generaret Pirithoum; hircum, ut generaret Egyppam de capra; satyrum, ut opprimeret Antiopam. Haec, qui adulteria spectant, ad quae proni sunt peccatores, ideo facile credunt, ut malefacti auctoritatis, et omnis spurcitiae de ficto deo mutuentur. Num caetera, quae credi possunt actus illius, quae et vera sunt, quaeque sine transfiguratione eum aiunt gessisse, quam sint inemendata, animadvertunt: ex Semele generat Liberum, ex Latona Appollinem et Dianam, ex Maia Mercurium, ex Alcmena Herculem. (1118B) At caeteras eius corruptelas, quas ipsi confitentur, nolo conscribere, ne rursus foeditas iam sepulta auribus renovetur: sed horum paucorum mentionem feci, quos deos et ipsos credunt errantes, scilicet de incesto patre generatos, adulterinos, supposititios, et Deum viventem, aeternum, sempiterni numinis, praescium futurorum, immensum, talibus cum nefandis criminibus diffuderunt.