De excidio Britanniae

This is the stable version, checked on 18 Septembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De excidio Britanniae
saeculo VI

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 69

Gildas.DeExBr 69 Gildas Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO AUCTORIS.

In hoc libro quidquid deflendo potius quam declamando (vili licet stylo, tamen benigno) fuero prosecutus, ne quis me affectu cunctos spernentis, omnibusve melioris (quippe qui commune bonorum dispendium malorumque cumulum lacrymosis querelis defleam), sed condolentis patriae incommoditatibus miseriisque ejus, ac remediis condelectantis, edicturum putet, quia vero non tam fortissimorum militum enuntiare trucis belli pericula mihi statutum est, quam desidiosorum. Silui (fateor) cum immenso dolore mentis et animi compunctione cordisque contritione, et attonito sensu saepius haec omnia in animo revolvere et (ut mihi renum scrutator est Dominus) spatio bilustri temporis, vel eo amplius praetereuntis: imperitia, sicut et nunc, una cum charissimis mei amicis imperantibus, ut qualemcunque gentis Britannicae historiolam sive admonitiunculam scriberem. In zelo igitur domus Domini, sacrae legis seu cogitatuum rationibus, vel fratrum religiosis precibus coactus, nunc persolvo debitum, multo tempore antea exactum, vile quidem stylo, sed fidele (ut puto) et amicale quibusque egregiis Christianis; grave vero et importabile apostatis insipientibus. Quorum priores (ni fallor) cum lacrymis forte quae ex Dei charitate profluunt, alii cum tristitia (sed quae de indignatione et pusillanimitate deprebensae conscientiae extorquetur) illud excipient. Igitur, Deo volente, pauca, 1. De situ, 2. De contumacia, 3. De subjectione, 4. De rebellione, 5. De secunda subjectione ac duro famulatu, 6. De religione, 7. De persecutione, 8. De sanctis martyribus, 9. De diversis haeresibus, 10. De tyrannis, 11. De duabus gentibus victricibus, de prima vastatione, 12. De defensione, 13. De secunda vastatione, 14. De secunda ultione, 15. De tertia vastatione, 16. De fame, 17. De epistolis, 18. De victoria, 19. De sceleribus, 20. De nuntiatis subito hostibus, 21. De famosa peste, 22. De consilio, 23. De saeviore multo primis hoste, 24. De urbium subversione, 25. De reliquiis, 26. De postrema pace, quae postrema victoria temporibus nostris Dei nutu donata est, dicere curabo.

PARS PRIMA.

HISTORIA GILDAE.

CAPUT PRIMUM.

De situ Britanniae. --Britannia insula in extremo ferme orbis limite circium occidentemque versus, divina, ut dicitur, statera terrae totius ponderatrice librata; ab Africo boreali propensius tensa axi, octingentorum in longo millium, ducentorum in lato spatium (exceptis diversorum prolixioribus promontorium [promontoriorum] tractibus, quae arcuatis Oceani sinibus ambiuntur) tenens: cujus diffusione, et ut dicam, intransmeabili undique circulo, absque meridianae freto plagae quo ad Galliam Belgicam navigatur, vallata duum ostiis nobilium Thamesis ac Sabrinae fluminum veluti brachiis, per quae eidem olim transmarinae deliciae ratibus vehebantur, aliorumque minorum meliorata: bis denis, bisque quaternis civitatibus ac nonnullis castellis, murorum, turrium serratarum, portarum, domorumque quorum culmina minaci proceritate porrecta in edito forti compage pangebantur molitionibus non improbabiliter instructis decorata: campis late pansis, collibusque amoeno situ locatis praepollenti culturae aptis, montibusque alternandis animalium pastibus magne convenientibus (diversorum colorum flores humanis gressibus pulsati, non indecentem quondam seu picturam eisdem imprimebant), electa veluti sponsa monilibus diversis ornata: fontibus lucidis, crebris undis niveas veluti glareas pellentibus, pernitidisque rivis leni murmure serpentibus, quorumque in ripis accubantibus suavis saporis pignus praetendentibus, et lacubus frigidum aquae torrentem vivae exundantibus irrigua.

CAP. II. De contumacia. --Haec erecta cervice et mente, ex quo inhabitata est, nunc Deo, interdum civibus, nonnunquam etiam transmarinis regibus, et subjectis interdum ingrata consurgit. Quid enim deformius, quidque iniquius potest humanis ausibus vel esse vel intromitti negotium, quam Deo timorem, bonis civibus charitatem, in altiore dignitate compositis absque fidei detrimento debitum denegare honorem, et frangere divino sensui humanoque fidem, et abjecto coeli et terrae metu, propriis adinventionibus aliquem ex libidinibus regi? Igitur non omittens priscos illos communesque cum omnibus gentibus errores, quibus ante adventum Christi in carne omne humanum genus obligabatur astrictum, nec enumerans patriae portenta ipsa diabolica, pene numero vincentia Aegyptiaca (quorum nonnulla, lineamentis adhuc deformibus intra vel extra deserta moenia solito more rigentia, torvis vultibus intuemur), neque nominatim inclamitans montes ipsos aut colles vel fluvios olim exitiales, nunc vero humanis usibus utiles, quibus divinus honor a caeco tunc populo cumulabatur; et tacens vetustos immanium tyrannorum annos qui in aliis longe positis regionibus vulgati sunt (ita ut Porphyrius rabidus canis orientalis adversus Ecclesiam, dementiae suae ac vanitatis stylo hoc etiam annecteret: Britannia est, inquiens, fertilis provincia tyrannorum ), illa tamen proferre conabor in medium quae temporibus imperatorum Romanorum et passa est, et aliis intulit civibus longe positis mala; quantum tamen potuero, non tam ex scripturis patriae scriptorumve monumen (quippe quae, vel si qua fuerint, aut ignibus hostium exusta, aut civium exsilii classe longius deportata, non compareant) quam transmarina relatione; quae crebris irrupta intercapedinibus, non satis claret.

CAP. III. De subjectione. --Etenim reges Romani cum orbis imperium obtinuissent, subjugatisque finitimis quibusque regionibus vel insulis Orientem versus, prima Parthorum pace Indorumque confinium (qua peracta, in omni pene terra tum cessavere bella) potioris famae vicibus firmassent, non acies flammae quodammodo rigidi tenoris ad Occidentem caeruleo Oceani torrente vel cohiberi potuit, vel exstingui: sed transfretans insulae parendi leges nullo obsistente advexit, imbellemque populum sed infidelem, non tam ferro et igni machinisque, ut alias gentes, quam solis minis vel judiciorum concussionibus, in superficie tamen vultus, presso in altum cordis dolore, sui obedientiam proferentem edictis subjugavit.

CAP. IV. De rebellione. --Quibus statim Romam, ob inopiam cespitis, ut aiunt, repedantibus et nihil de rebellione suspicantibus, rectores sibi relictos ad enuntianda plenius vel confirmanda Romani regni molimina leaena trucidavit dolosa. Quibus ita gestis cum talia senatui nuntiarentur, et propero exercitu vulpeculis (ut fingebat) subdolis ulcisci festinaret: non militaris in mari classis parata fortiter dimicare pro patria, neque quadratum agmen, nec dextrum cornu aliusve belli apparatus in littore, sed terga pro scutis fugantibus dabantur, et colla gladiis (gelido per ossa tremore currente) manusque vinciendae muliebriter protenduntur: ita ut in proverbium et derisum longe lateque efferatur, quod non Britanni sunt in bello fortes, nec in pace fideles.

CAP. V. De secunda subjectione et duro famulatu. -- Itaque multis Romani perfidorum caesis, nonnullis ad servitutem (ne terra penitus in solitudinem redigeretur) mancipalibus reservatis, patria vini oleique experte, Italiam petunt, suorumque quosdam praepositos relinquentes, indigenarum dorsis mastigias, cervicibus jugum, solo nomen Romanae servitutis haerere facturos, ac non tam militari manu quam flagellis callidam gentem maceraturos; et si res sic postulavisset, ensem (ut dicitur) vagina vacuum lateri ejus populi accommodaturos; ita ut non Britannia, sed Romana insula censeretur, et quidquid habere potuisset aeris, argenti vel auri, imagine Caesari ( F. Caesaris] notaretur.

CAP. VI. De religione. --Interea glaciali frigore rigenti insulae, et veluti longiore terrarum secessu soli visibili non proximae, verus ille sol, non de firmamento temporali, sed de summa etiam coelorum arce tempora cuncta excedente, universo orbi praefulgidum sui coruscum ostendens; tempore (ut scimus) summo Tiberii Caesaris (quo absque ullo impedimento ejus propagabatur religio, comminata, senatu nolente, a principe morte delatoribus militum ejusdem) radios suos primum indulget, id est sua praecepta Christus.

CAP. VII. De persecutione. --Quae licet ab incolis tepide suscepta sunt, apud quosdam tamen integre, et alios minus, usque ad persecutionem Diocletiani tyranni novennem: in qua subversae per totum mundum sunt ecclesiae, et cunctae sacrae Scripturae quae inveniri potuerunt, in plateis exustae, et electi sacerdotes gregis Domini cum innocentibus ovibus trucidati: ita ut ne vestigium quidem (si fieri potuisset) in nonnullis provinciis Christianae religionis appareret. Permansere tunc quantae fugae, quantae strages, quantae diversarum mortium poenae, quantae religionis apostatarum ruinae, quantae gloriosissimorum martyrum coronae, quanti persecutorum rabidi furores, quantae econtrario sanctorum patientiae fuere, ecclesiastica historia narrat: ita ut agmine denso certatim, relictis post tergum mundialibus tenebris, ad amoena coelorum regna, quasi ad propriam sedem, tota festinaret Ecclesia.

CAP. VIII. De sanctis martyribus. --Magnificavit igitur misericordiam suam Deus nobiscum, volens omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), et vocans non minus peccatores quam eos qui putant se esse justos (Matth. IX, 13; Marc. II, 17; Luc. V, 32), qui gratuito munere supradicto, ut cognoscimus, persecutionis tempore, ne crassa atrae noctis caligine Britannia obfuscaretur, clarissimas lampades sanctorum martyrum nobis accendit, quorum nunc corporum sepulturae et passionum loca, si non lugubri divortione barbarorum, quamplurima ob scelera nostra civibus adimerentur, non minimum intuentium mentibus ardorem divinae charitatis incuterent. Sanctum Albanum Verolamiensem, Aaron et Julium Legionum urbis cives, et caeteros utriusque sexus diversis in locis summa magnanimitate in acie Christi perstantes dico. Quorum prior postquam charitatis gratia confessorem alium persecutoribus insectatum, et jam jamque comprehendendum [imitans et in hoc Christum animam pro ovibus ponentem (Joan. X, 15) ], domo primum, ac mutatis dein mutuo vestibus, occuluit, et discrimini se fratris in supradicti vestimentis libenter persequendum dedit: ita Deo placens inter sacram confessionem cruoremque coram impiis, Romana tum stigmata cum horribili phantasmate praeferentibus signorum miraculis mirabiliter adornatus est, ut oratione ferventi, illi Israeliticae arenti viae minusque tritae (stante diu arca, prope glareas testamenti in medio Jordanis canali) simile iter ignotum, trans nobilis fluvii alveum, cum mille viris sicco ingrediens pede (suspensis utrinque modo praeruptorum fluvialibus montium gurgitibus), aperiret, et priorem carnificem tanta prodigia videntem in agnum ex lupo mutaret, et una secum triumphalem martyrii palmam sistere vehementius, et excipere fortius faceret. Caeteri vero sic diversis cruciatibus torti sunt, et inaudita membrorum discerptione lacerati sunt, ut absque cunctamine gloriosi in egregiis Hierusalem veluti portis martyrii sui tropaea defigerent. Nam qui superfuerant, silvis ac desertis abditisque speluncis se occultavere, exspectantes a justo rectore omnium Deo carnificibus severa quandoque judicia, sibi vero animarum tutamina. Igitur bilustro supradicti turbinis necdum ad integrum adimpleto, emarcescentibusque nece suorum auctorum nefariis edictis, laetis luminibus omnes Christi tirones, quasi post hiemalem ac prolixam noctem, temperiem lucemque serenam aurae coelestis excipiunt; renovant ecclesias ad solum usque destructas; basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt; ac velut victricia signa propalant; dies festos celebrant; sacramenta mundo corde oreque conficiunt; omnes exsultant filii, gremio ac si matris Ecclesiae confoti.

CAP. IX. De diversis haeresibus. --Mansit namque haec scripti capitis membrorumque consonantia suavis, donec Ariana perfidia, atrox seu anguis, transmarina nobis evomens venena, fratres in unum habitantes exitiabile faceret sejungi; ac sic quasi via facta trans Oceanum omnes omnino bestiae ferae mortiferum cujuslibet haereseos virus horrido ore vibrantes, lethalia dentium vulnera patriae novi semper aliquid audire volenti, et nihil certe stabiliter obtinenti, infigebant.

CAP. X. De tyrannis. --Itemque tandem tyrannorum virgultis crescentibus, et in immanem silvam jam jamque erumpentibus, insula nomen Romanum, nec tamen mores legemque tenens, quin potius abjiciens, germen suae plantationis amarissimae ad Gallias, magna comitante satellitum caterva, insuper etiam imperatoris insignibus, quae nec decenter usquam gessit nec legitime, sed ritu tyrannico et tumultuante initiatum milite Maximum mittit. Qui, callida primum arte potius quam virtute, finitimos quosque pagos vel provincias contra Romanum statum, per retia perjurii mendaciique sui facinoroso regno annectens, et unam alarum ad Hispanias, alteram ad Italiam extendens, et thronum iniquissimi imperii apud Treveros statuens, tanta insania in dominos debacchatus est, ut duos imperatores legitimos, unum Roma, alium religiosissima vita pelleret. Nec mora: tam fertilibus vallatus audaciis, apud Aquileiam urbem capite nefando caeditur, qui decorata totius orbis capita regni quodammodo cervicibus dejecerat.

CAP. XI. De duabus gentibus victricibus, et de prima vastatione. --Exin Britannia omni armato milite militaribusque copiis, rectoribus linquitur immanibus, ingenti juventute spoliata (quae comitata vestigiis supradicti tyranni domum nusquam ultra rediit), et omnis belli usus ignara penitus, duabus primum gentibus transmarinis vehementer saevis, Scotorum a circione, Pictorum ab aquilone calcabilis multos stupet gemitque per annos. CAP. XII. De defensione. -- Gens igitur Britonum, Scotorum Pictorumque non ferens, ob quorum infestationem ac dirissimam oppressionem, legatos Romam cum epistolis mittit, militarem manum ad se vindicandam lacrymosis postulationibus poscens, et subjectionem sui Romano imperio continue tota animi virtute, si hostis longius arceretur, vovens. Cui mox destinatur legio praeteriti mali immemor, sufficienter armis instructa. Quae ratibus trans Oceanum in patriam advecta, et cominus cum gravibus hostibus congressa, magnamque ex eis multitudinem sternens, et omnes e finibus depulit, et subjectos cives tam atroci dilaceratione ex imminenti captivitate liberavit. Quos jussit construere inter duo maria trans insulam murum, ut esset arcendis hostibus turba instructus terrori, civibusque tutamini. Qui vulgo irrationabili absque rectore factus, non tam lapidibus quam cespitibus, non profuit.

CAP. XIII. De secunda vastatione. --Illa legione cum triumpho magno et gaudio domum repetente, illi priores inimici, ac quasi ambrones lupi profunda fame tabidi, siccis faucibus in ovile transilientes, non comparente pastore, alis remorum remigumque brachiis, ac velis vento sinuatis vecti, terminos rumpunt, caeduntque omnia, et quaeque omnia maturam ceu segetem metunt, calcant, transeunt.

CAP. XIV. Iterum de eadem vastatione. --Itemque mittuntur queruli legati, scissis (ut dicitur) vestibus, opertisque sablone capitibus, impetrantes a Romanis auxilia, ac veluti timidi pulli patrum fidelissimis alis succumbentes, ne penitus misera patria deleretur, nomenque Romanum quod verbis tantum apud eos auribus resultabat, vel exterarum gentium opprobrio obrosum vilesceret. At illi, quantum humanae naturae possibile est, commoti tantae historia tragoediae, volatus ceu aquilarum, equitum in terra, nautarum in mari, cursus accelerantes, inopinatos primum, tandem terribiles inimicorum ungues cervicibus infigunt mucronum, casibusque foliorum tempore certo ad simulandam istam peragunt stragem; ac fit, si montanus torrens crebris tempestatum rivulis auctus, sonorosoque meatu alveos exundans, ac sulcato dorso fronteque acra, erectis, ut aiunt, ad nebulas undis (luminum quibus pupilli persaepe licet palpebrarum convolutibus innovati, adjunctis sibi minutissimarum rotarum tautonibus veluti fuscantur) mirabiliter spumans; ast uno objectas sibi evincit gurgite moles: ita aemulorum agmina auxiliatores egregii (si qua tamen evadere potuerant) propere trans maria fugaverunt, quia anniversarias avide praedas nullo obsistente trans maria exaggerabant. Igitur Romani patria reversi, denuntiantes nequaquam se tam laboriosis expeditionibus posse frequentius vexari, et ob imbelles erraticosque latrunculos, Romana stigmata, tantum talemque exercitum, terra ac mari fatigari: sed ut insula potius, consuescendo armis ac viriliter dimicando, terram, substantiolam, conjuges, liberos et (quod his majus est) libertatem vitamque totis viribus vindicaret, et gentibus nequaquam se fortioribus (nisi segnitia et torpore dissolverentur ) ut inermes vinclis vinciendas nullo modo, sed instructas peltis, ensibus, hastis, et ad caedem promptas protenderet manus, suadentes (quia et hoc putabant aliquid derelinquendo populo commodi accrescere) murum, non ut alterum, sumptu publico privatoque adjunctis secum miserabilibus indigenis solito structurae more, tramite a mari usque ad mare inter urbes quae ibidem forte ob metum hostium collocatae fuerant, directo librant, fortia formidoloso populo monita tradunt, exemplaria instituendorum armorum relinquunt, in littore quoque Oceani ad meridianam plagam, qua naves eorum habebantur, et inde barbariae ferae bestiae timebantur, turres per intervalla ad prospectum maris collocant, valedicunt tanquam ultra non reversuri.

CAP. XV. De tertia vastatione. --Itaque illis ad sua remeantibus, emergunt certatim de curicis, quibus sunt trans Tithicam vallem vecti (quasi in alto Titane incalescenteque caumate de altissimis foraminum cavernulis fusci vermiculorum cenci) tetri Scotorum Pictorumque greges, moribus ex parte dissidentes, et una eademque sanguinis fundendi aviditate concordes, furciferosque magis vultus pilis, quam corporum pudenda pudendisque proxima vestibus tegentes: cognitaque condebitorum reversione et reditus denegatione, solito confidentius omnem aquilonalem extremamque terrae partem pro indigenis muro tenus capessunt. Statuitur ad haec in edito arcis acies ad pugnam, inhabilis ad fugam, trementibus praecordiis inepta, quae diebus ac noctibus stupido sedili marcebat. Interea non cessant uncinata nodorum tela quibus miserrimi cives de muris tracti solo allidebantur. Hoc scilicet eis immaturae mortis supplicium, qui tali funere rapiebantur; fratrum quo pignorum suorum miserandas imminentes poenas cito exitu devitabant. Quid plura loquar? Relictis civitatibus muroque celso, iterum quibus fugae: iterum dispersiones solito desperabiliores. Item ab hoste insectationes: item strages accelerantur crudeliores: et sicut agni a lanionibus, ita deflendi cives ab inimicis discerpuntur, ut commemoratio eorum ferarum assimilaretur agrestium.

CAP. XVI. De fame. --Nam laniunt seipsos mutuo, nec pro exigui victus brevi sustentaculo miserrimorum civium latrocinando; et augebantur extraneae clades domesticis motibus: quo et hujusmodi tam crebris direptionibus vacuaretur omnis regio totius cibi baculo, excepto venatoriae artis solatio.

CAP. XVII. De epistolis. --Igitur rursum miserae reliquiae mittentes epistolas ad Agitium Romanae potestatis virum (hoc modo loquentes) inquiunt: Agitio ter consuli gemitus Britannorum. Et post pauca loquentes: Repellunt nos barbari ad mare, repellit nos mare ad barbaros: inter haec oriuntur duo genera funerum, aut jugulamur, aut mergimur. Nec pro eis quidquam adjutorii habent. Interea famis dira ac famosissima vagis ac nutabundis haeret, quae multos eorum cruentis compellit praedonibus sine dilatione victas dare manus, ut pauxillum ad refocillandam animam cibi caperent: alios vero nusquam; quin potius de ipsis montibus, speluncis ac saltibus, dumis consertis continue rebellabant.

CAP. XVIII. De victoria. --Et tum primum inimicis per multos annos in terra agentibus, strages dabant, non confidentes in homine, sed in Deo, secundum illud exemplum Philonis: Necesse est adesse divinum ubi humanum cessat auxilium. Quievit parumper inimicorum audacia, nec tamen nostrorum malitia. Recesserunt hostes a civibus, nec cives a suis sceleribus.

CAP. XIX. De sceleribus. --Moris namque continui erat genti (sicut et nunc est), ut infirma esset ad retundenda hostium tela et fortis et invicta ad civica bella, et ad onera peccatorum sustentanda: infirma est (ut inquam) ad exsequenda pacis ac veritatis insignia, fortis ad scelera et mendacia. Revertuntur ergo impudentes grassatores ad hibernas domos, post non multum temporis reversuri. Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps requieverunt, praedas et contritiones nonnunquam facientes. In talibus itaque induciis desolato populo saeva cicatrix obducitur, alia virulentiore tactus pullulante. Quiescente autem vastatione, tantis abundantiarum copiis insula affluebat, ut nulla haberi tales retro aetas meminisset, cum quibus omnimodis et luxuria crescit. Crevit etenim germine praepollenti, ita ut eodem tempore diceretur: Omnino talis auditur fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. V, 1). Non solum vero hoc vitium, sed fuerunt omnia quae humanae naturae accedere solent, et praecipue (quod et nunc quoque in ea totius boni evertit statum) odium veritatis fuit cum assertoribus suis, amor mendacii cum suis fabricatoribus, susceptio mali pro bono, veneratio nequitiae pro benignitate, cupido tenebrarum pro sole, exceptio Satanae pro angelo lucis (II Cor. XI, 14). Ungebantur reges et non per Deum, sed qui caeteris crudeliores exstarent; et paulo post ab unctoribus non pro veri examinatione trucidabantur, aliis electis trucioribus. Si quis vero eorum mitior, et veritate aliquatenus propior videretur, in hunc Britanniae quasi subversorem omnium odia telaque sine respectu torquebantur, et omnia quae displicuerant Deo, placuerantque, aequali saltim lance pendebantur, si non gratiora fuissent displicentia: ita ut merito patriae illud exemplum propheticum, quod veterano illi populo denuntiatum est, potuerit aptari: Filii, inquiens, sine lege dereliquistis Dominum, et ad iram provocastis sanctum Israel. Quid adhuc percunctemini apponentes iniquitatem? Omne caput languidum et omne cor moerens: a planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas (Isa. I, 4-6). Sicque agebantur cuncta quae saluti contraria fuerint, ac si nihil largiretur mundo medicinae a vero omnium medico. Et non solum hac saeculares viri, sed et ipse grex Domini ejusque pastores, qui exemplo esse omni plebi debuerint, ebrietate quamplurimi, quasi vino madidi torpebant resoluti, et animositatum tumore, jurgiorum contentione, invidiae capacibus ungulis, indiscreto boni malique judicio carpebantur; ita ut perspicue, sicut et nunc est, effundi videretur contemptio super principes, et seduci vanis eorum et errore, in invio et non in via (Psal. CVI, 40).

CAP. XX. De nuntiatis subito hostibus. -- Interea volente Deo purgare familiam suam, et tanta malorum labe infectam auditu tantum tribulationis emendare, non ignoti rumoris penniger ceu volatus arrectas omnium penetrat aures, jam jamque adventus veterum hostium volentium penitus totam delere et inhabitare solito more a fine usque ad terminum regionem. Nequaquam tamen ob hoc proficiunt, sed comparati jumentis insipientibus, strictis (ut dicitur) morsibus rationis frenum obfirmantes, per latam diversorum vitiorum, mortique proclive ducentem (relicto salutari, licet arcto, itinere), discurrebant viam.

CAP. XXI. De famosa peste. --Dum ergo (ut Salomon ait) servus durus non emendatur verbis; flagellatur stultus, et non sentit (Prov. XXIX, 19): pestifera namque lues feraliter insipienti populo incubuit, quae in brevi tempore tantam ejus multitudinem, remoto mucrone, sternit, quantam ne possent vivi humare. Sed ne hac quidem emendantur, ut illud Isaiae prophetae in eo quoque populo impletum dicentis: Et vocavit Deus populum ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci: ecce coeperunt vitulos occidere et jugulare arietes; ecce manducare et bibere et dicere: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isa. XXII, 12, 13). Appropinquabat siquidem tempus quo ejus iniquitates, ut Amorrhaeorum, complerentur.

CAP. XXII. De consilio. --Initur namque consilium: quid optimum, quidve saluberrimum ad repellendas tam crebras et tam ferales supradictarum gentium irruptiones praedasque, decerni potius deberet.

CAP. XXIII. De saeviore multo primis hoste. --Tum omnes consiliarii una cum superbo tyranno Gurthrigerno Britannorum duce caecantur, et adinvenientes tale praesidium, imo excidium patriae, ut ferocissimi illi nefandi nominis Saxones, Deo hominibusque invisi, quasi in caulas lupi, in insulam ad retrudendas aquilonales gentes intromitterentur. Quo utique nihil ei usquam perniciosius, nihil amarius factum est. O altissimam sensus caliginem, o desperabilem crudamque mentis hebetudinem! Quos propensius morte, cum abessent, tremebant, sponte (ut ita dicam) sub unius tecti culmine invitabant: Stulti sunt principes (ut dictum est) Thafneos, dantes Pharaonis consilium insipienti (Isa. XIX, 11). Tum erumpens grex catulorum de cubili leaenae barbariae tribus (ut lingua ejus exprimitur) Cyulis, nostra lingua longis navibus, secundis velis, secundo omine auguriisque; quibus vaticinabatur certo apud eum praesagio, quod ter centum annis terram cui proras librarat, insideret: centum vero quinquaginta, hoc est demidio temporis saepius quoque vastaret. Evectus primo in orientali parte insulae, jubente tyranno, terribiles infixit ungues, quasi pro patria pugnaturus, sed eam certius impugnaturus. Cui supradicta genitrix (primo comperiens agmini fuisse prosperatum) item mittit satellitum canumque prolixiorem catastam, quae ratibus advecta adunatur cum manipularibus spuriis. Inde germen iniquitatis, radix amaritudinis, virulenta plantatio nostris condigna meritis, in nostro cespite, ferocibus palmitibus pampinisque pullulabat. Igitur intromissi in insulam barbari, veluti militibus, et magna (ut mentiebantur) pro bonis discrimina hospitibus subituris, impetrant sibi annonas dari. Quae multo tempore impertitae clauserunt (ut dicitur) canis famem. Item queruntur non affluenter sibi epimenia contribui, occasiones de industria colorantes; et nisi profusior eis munificentia cumularetur, testantur se cuncta insulae rupto foedere depopulaturos. Nec mora, minas effectibus prosequuntur.

CAP. XXIV. De urbium subversione. --Confovebatur namque ultionis justae praecedentium scelerum causa, de mari usque ad mare ignis orientalis sacrilegorum manu exaggeratus, et finitimas quasque civitates agrosque populans, qui non quievit accensus, donec cuncta pene exurens insulae superficiem rubra occidentalem trucique Oceanum lingua delamberet. In hoc ergo impetu Assyrio, olim ut in Judaeam comparando, completur quoque in nobis secundum historiam, ut dicitur: Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui (Psal. LXXIII, 7). Et iterum dicit: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum (Psal. LXXVIII, 1), etc. Ita ut cunctae columnae crebris arietibus, omnesque coloni cum praepositis ecclesiae, cum sacerdotibus ac populo, mucronibus undique micantibus ac flammis crepitantibus, simul solo sternerentur, et miserabili visu, in medio platearum, una turrium edito cardine evulsarum, murorumque celsorum saxa, sacra altaria, cadaverum frusta, crustis ac gelantibus purpurei cruoris tecta, velut in quodam horrendo torculari mixta viderentur, et nulla esset omnimodis praeter horribiles domorum ruinas, bestiarum volucrumque ventres in medio sepultura, salva sanctarum animarum reverentia; si tamen multae inventae sint quae arduis coeli per id temporis a sanctis angelis vehebantur. Ita enim degeneraverat vinea illa olim bona in amaritudinem versa, uti raro secundum prophetam videretur post tergum vindemiatorum (Mich. VII, 1) aut messorum racemus vel ipsa.

CAP. XXV. De reliquiis. --Itaque nonnulli miserarum reliquiarum in montibus deprehensi acervatim jugulabantur: alii fame confecti accedentes, manus hostibus dabant in aevum servituri: si tamen non continuo trucidarentur; quod altissimae gratiae stabat in loco: alii transmarinas petebant regiones cum ululatu magno, seu celeusmatis vice, hoc modo sub velorum sinibus cantantes: Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos, Deus (Psal. XLIII, 12): alii a montanis collibus, minacibus praeruptis vallati et densissimis saltibus marinisque rupibus, vitam suspecta semper mente credentes, in patria licet trepidi perstabant. Tempore igitur interveniente, aliquanto cum recessissent domum crudelissimi praedones, roboratae a Domino reliquiae (quibus confugiunt undique diversis in locis miserrimi cives, tam avide quam apes alvearii procella imminente), simul deprecantes eum toto corde, et (ut dicitur) innumeris onerantes aethera votis, ne ad internecionem ita usquequaque delerentur, duce Ambrosio Aureliano viro modesto (qui solus fuit comes fidelis, fortis, veraxque forte Romanae gentis, qui tantae tempestatis collisione, occisis in eadem parentibus purpura nimirum indutis, superfuerat, cujus nunc temporibus nostris soboles magnopere avita bonitate degeneravit) vires capessunt, victores provocantes ad praelium, queis victoria, Deo annuente, ex voto cessit.

CAP. XXVI. De postrema pace: quae postrema victoria temporibus nostris Dei nutu donata est. --Et ex eo tempore nunc cives, nunc hostes vincebant, ut in ista gente experiretur Dominus solito more praesentem Israelem utrum diligat eum Dominus, an non: usque ad annum obsessionis Badonici montis, qui prope Sabrinum ostium habetur, novissimaeque ferme de furciferis non minime stragis, quique quadragesimus quartus (ut novi) oritur annus, mense jam primo emenso, qui jam et meae nativitatis est. Sed ne nunc quidem, ut antea, civitates inhabitantur, sed desertae dirutaeque hactenus squalent, cessantibus licet externis bellis, sed non tamen civilibus. Haesit enim tam desperati insulae excidii, insperatique mentio auxilii memoriae eorum, qui utriusque miraculi testes exstitere; et ob hoc reges, publici privatique, sacerdotes ecclesiastici suum ordinem servarunt. At illis decedentibus, cum successisset aetas tempestatis illius nescia, et praesentis tantum serenitatis experta, ita cuncta veritatis ac justitiae moderamina concussa ac subversa sunt, ut eorum, non dicam vestigium, sed ne monimentum quidem in supradictis propemodum ordinibus appareat, exceptis paucis, et valde paucis, qui ob amissionem tantae multitudinis, quae quotidie prona fuit ad tartara, tam brevis numeri habentur, ut eos quodammodo venerabilis mater Ecclesia ut in suo sinu recumbentes non videat, quos solos veros habet. Quorum ne quis me egregiam vitam hominibus admirabilem, Deoque amabilem carpere putet (quibus nostra infirmitas sacris orationibus, ut non penitus collabatur, quasi columnis quibusdam ac fulcris saluberrimis sustentatur), dixi si qua liberius de his, imo lugubrius, cumulo malorum compulsus, qui serviunt non solum ventri, sed diabolo potius quam Christo, qui est benedictus super omnia Deus in saecula (Rom. IX, 5), non tam disceptavero quam deflevero. Quippe quid celabunt cives quod non solum norunt, sed exprobrant in circuitu nationes? Historiam Gildae Cormac sic perlege scriptam Doctoris digitis, sensu cultuque redactam. Haec tenues superat, multos carpitque superbos.

PARS SECUNDA.

EPISTOLA GILDAE.

CAPUT PRIMUM. Increpatio in Constantinum. --1. Reges habet Britannia, sed tyrannos; judices habet, sed impios, saepe praedantes et concutientes, sed innocentes; vindicantes et patrocinantes, sed reos et latrones; quamplurimas conjuges habentes, sed scortantes et adulterantes; crebro jurantes, sed perjurantes; voventes, et continuo propemodum mentientes; belligerantes, sed civilia et injusta bella agentes; per patriam quidem fures magnopere insectantes, et eos qui secum ad mensam sedent, latrones non solum amantes, sed et munerantes; eleemosynas largiter dantes, sed e regione immensum montem scelerum exaggerantes; in sede arbitraturi sedentes, sed raro recti judicii regulam quaerentes; innoxios humilesque despicientes; sanguinarios, superbos, parricidas, commanipulares et adulteros Dei inimicos, si sors (ut dicitur) tulerit, (qui cum ipso nomine certatim delendi erant) ad sidera prout possunt, efferentes; vinctos plures in carceribus habentes, quos dolo sui potius quam merito proterunt, catenis onerantes: inter altaria jurando demorantes, et haec eadem ac si lutulenta paulo post saxa despicientes. Cujus tam nefandi piaculi non ignarus est immundae leaenae Damnoniae tyrannicus catulus Constantinus.

2. Hoc anno post horribile juramenti sacramentum, quo se devinxit nequaquam dolos civibus (Deo primum jureque jurando, sanctorum demum choris et genitrice comitantibus fretis) facturum, in duarum venerandis matrum sinibus, Ecclesiae carnalisque sub sancti abbatis amphibalo, latera regiorum tenerrima puerorum, vel praecordia crudeliter duum totidemque nutritorum (quorum brachia nequaquam armis, quae nullus pene hominum fortius hoc eis tempore tractabat, sed Deo altarique protenta, in die judicii ad tuae civitatis portas, Christe, veneranda patientiae ac fidei suae vexilla suspendent) inter ipsa, ut dixi, sacrosancta altaria nefando ense hastaque pro dentibus laceravit, ita ut sacrificii coelestis sedem purpurea ac si coagulati cruoris pallia attingerent. Et hoc ne post laudanda quidem merita egit. Nam multis ante annis crebris alternatisque fetoribus adulteriorum victus, legitima uxore contra Christi Magistrique gentium interdictum repulsa dicentium: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6; Marc. X, 9); et: Viri, diligite uxores vestras (Colos. III, 19). Amarissimum enim quoddam de vite Sodomorum in cordis sui infructuosa bono semini gleba, surculamen incredulitatis et insipientiae plantaverat, quod vulgatis domesticisque impietatibus velut qui busdam venenatis imbribus irrigatum, et ad Dei offensam avidius se erigens parricidii sacrilegiique crimen produxit in medium. Sed nec adhuc priorum retibus malorum expeditus, priscis recentia auget malis. 3. Age jam quasi praesentem arguo, quem adhuc superesse non nescio. Quid stupes animae carnifex propriae? Quid tibi flammas inferni voluntarie accendis nunquam defecturas? Quid inimicorum vice propriis te confodis sponte ensibus, hastis? Anne ipsa quidem virulenta scelerum ac si pocula pectus tuum satiare quiverunt? Respice, quaeso, et veni ad Christum, siquidem laboras et immenso pondere curvaris; et ipse te, ut dixit (Matth. XI, 28), requiescere faciet. Veni ad eum qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Dissolve secundum prophetam vincula colli tui, fili Sion (Isa. LII, 2). Redi, rogo, e longinquis licet peccatorum recessibus ad piissimum patrem, qui despicienti porcorum sordidos cibos ac pertimescenti dirae famis mortem et revertenti sibi, laetus occidere consuevit vitulum filio saginatum, et proferre primam erranti stolam et regium annulum (Luc. XV, 13); et tunc spei coelestis ac si saporem praegustans, senties quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Nam si haec contempseris, scias te inextricabilibus tenebrosisque ignium torrentibus jam jamque rotandum urendumque.

CAP. II. Increpatio in Aurelium. --4. Quid tu quoque, ut propheta ait (Psal. XVI, 12), catule leonine, Aureli Conane, agis? Nonne eodem quo supradictus, si non exitiabiliore, parricidiorum, fornicationum adulteriorumque coeno, velut quibusdam marinis irruentibus tibi voraris feraliter undis? Nonne pacem patriae mortiferum ceu serpentem odiens, civiliaque bella et crebras injuste praedas sitiens, animae tuae coelestis porta pacis ac refrigerii praecludis? Relictus, quaeso, jam solus ac si arbor in medio campo arescens, recordare patrum fratrumque tuorum phantasiam, juvenilem immaturamque mortem. Num centennis tu ob religiosa merita, vel coaevus Mathusalae exceptus pene omni prole servaberis? Nequaquam. Sed nisi citius, ut Psalmista ait (Psal. VII, 13), conversus fueris ad Dominum, ensem in te vibrabit in brevi suum Rex ille qui per prophetam: Ego, inquit, occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere (Deut. XXXII, 39). Quamobrem excutere de fetido pulvere tuo (Isa. LII, 2), et convertere ad eum toto corde qui creavit te ut, cum exarserit in brevi ira ejus, beatus sis sperans in eum (Psal. II, 12): sin alias, aeternae te manebunt poenae conterendum saeva continue et nequaquam absumendum tartari fauce.

CAP. III. Increpatio in Vortiporium. --Quid tu quoque pardo similis moribus, et nequitiis discolor, canescente jam capite, in throno dolis pleno, et ab imis vertice tenus diversis parricidiis et adulteriis constuprato, boni regis, nequam fili, ut Ezechiae Manasses, Demetarum tyranne Vortipori stupide riges? Quid te tam violenti peccatorum gurgites, quos ut vinum optimum sorbes, imo tu ab eis voraris, appropinquante sensim vitae limite non satiant? Quid quasi culminis malorum omnium stupro propria tua amota conjuge, ejusdemque honesta morte impudentis filiae quodam ineluctabili pondere miseram animam oneras? Ne consumas, quaeso, dierum quod reliquum est in Dei offensam: quia nunc tempus acceptabile et dies salutis (II Cor. VI, 2) vultibus poenitentium lucet, in quo bene operari potes, ne fiat fuga tua hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20). Diverte, secundum Psalmistam, a malo et fac bonum: inquire pacem bonam et sequere eam (Psal. XXXIII, 15-18); quia oculi Domini super te bona agentem, et aures ejus erunt in preces tuas, et non perdet de terra viventum memoriam tuam. Clamabis et exaudiet te; et ex omnibus tribulationibus tuis eruet te. Cor siquidem contritum et humiliatum (Psal. L, 19) timore ejus nusquam Christus spernit. Alioquin vermis tortionis tuae non morietur, et ignis ustionis tuae non exstinguetur (Isa. LXVI, 24; Marc. IX, 44).

CAP. VI. Increpatio in Cuneglassum. --Ut quid in nequitiae tuae volveris vetusta faece, et tu ab adolescentiae annis urse multorum sessor aurigaque currus receptaculi ursi, Dei contemptor fortisque ejus depressor, Cuneglasse, Romana lingua lanio fulve? Quare tantum certamen tam hominibus quam Deo praestas, hominibus civibus scilicet armis exitialibus, Deo infinitis sceleribus? Quid praeter innumerabiles casus, propria uxore pulsa, furciferam germanam ejus perpetuam Deo viduitatis castimoniam promittentem (ut poeta ait), summam ceu teneritudinem coelicolarum (tota animi veneratione vel potius hebetudine) nympharum, contra interdictum Apostoli (Gal. V, 21) denegantis posse adulteros regni coelestis esse municipes, suscipis? Quid gemitus atque suspiria sanctorum, propter te corporaliter moerentium, vice immanis leaenae dentium ossa tua quandoque fractura crebris instigas injuriis? Desine, quaeso, ut propheta ait, ab ira, et derelinque exitialem ac temetipsum maceraturum (quem coelo ac terrae, hoc est, Deo gregique ejus spiras) furorem (Psal. XXXVI, 6): fac eos potius mutatis pro te orare moribus; quibus suppetit supra mundum alligandi cum in mundo reos alligaverint, et solvendi cum poenitentes solverint potestas. Noli, ut ait Apostolus, superbe sapere, vel sperare in incerto divitiarum, sed in Deo qui praestat tibi multa abunde (I Tim. VI, 17), ut per emendationem morum thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, et habeas veram vitam, perennem profecto, non deciduam. Alioquin scies, et videbis etiam quam malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te (Jer. II, 19); et in futuro, tetro ignium globo aeternorum te exuri, nec tamen ullo modo mori. Siquidem tam sceleratorum sint perpetim immortales igni animae, quam sanctorum laetitiae. CAP. VII. Increpatio in Maglocunum. --1. Quid tu etiam insularis draco, multorum tyrannorum depulsor tam regno quam etiam vita, supradictorum novissime in stylo, prime in malo, major multis potentia simulque malitia, largior in dando, profusior in peccato, robuste armis, sed animae fortior excidiis, Maglocune, in tam vetusto scelerum atramento, veluti madidus (Jer. XXIII, 9) vino de Sodomitana vite expresso stolide volutaris? Quare tantas peccaminum regiae cervici sponte, ut ita dicam, ineluctabiles celsorum ceu montium innectis moles? Quid te non ei regum omnium regi, quem cunctis pene Britanniae ducibus tam regno fecit, quam status lineamento editiorem, exhibes caeteris moribus meliorem, sed versa vice deteriorem? quorum indubitatam aequanimiter conviciorum auscultato parumper astipulationem, omissis domesticis levioribusque (si tamen aliqua sunt levia) propalata solum longe lateque per auras admissa testaturam. Nonne in primis adolescentiae tuae annis avunculum regem cum fortissimis propemodum militibus, quorum vultus non catulorum leonis in acie magnopere dispares videbantur, acerrime ense, hasta, igni oppressisti? parum cogitans propheticum dictum: Viri, inquiens, sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24). Quid pro hoc solo retributionis a justo judice sperares, etsi non talia sequerentur quae secuta sunt, itidem dicente per prophetam: Vae tibi qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et qui occidis, nonne et ipse occideris? et cum desineris praedari, tum cades (Isa. XXXIII, 1). Nonne postquam tibi ex voto violenti regni phantasia cessit cupiditate inlectus ad viam revertendi rectam, diebusque ac noctibus id temporis, conscientia forte peccaminum remordente, de deifico timore monachorumque decretis, sub dente primum multa ruminans, deinde popularis aurae cognitione proferens, monachum sine ullo infidelitatis, ut aiebas, respectu, coram omnipotente Deo, angelicis vultibus humanisque (ruptis, ut putabatur, capacissimis illis quibus praecipitanter involvi solent pingues tauri moduli tui retibus: omnis regni, auri argentique, et quod majus est, propriae voluntatis distensionibus ruptis) perpetuo vovisti, et rete ac si stridulo canum lapsu aerem valide secantem, saevosque rapidi harpagones accipitris sinuosis flexibus vitantem, ad sanctorum tibi magnopere fidas speluncas refrigeriaque salubriter rapuisti ex corvo columbam? O quanta Ecclesiae matri laetitia (si non te cunctorum mortalium hostis de sinu quodammodo ejus lugubriter abstraxisset) foret! O quam profusus spei coelestis fomes desperatorum cordibus, te in bonis permanente, inardesceret! O qualia quantaque animam tuam regni Christi praemia in die judicii manerent, si non lupus callidus ille agnum ex lupo factum te, ab ovili dominico non vehementer invitum, facturus lupum ex agno sibi similem rapuisset! O quantam exsultationem pio omnium Patri Deo sanctorum tua salus servanda praestaret, si non te cunctorum perditorum infaustus pater, veluti magnarum aquila alarum unguiumque daemon, infelici filiorum suorum agmini contra jus fasque rapuisset! Ne multa, tantum gaudii ac suavitatis tum coelo terraeque tua ad bonam frugem conversio, quantum nunc moeroris ac luctus ministravit ad horribilem, more molossi (Prov. XXVI, 11; II Petr. II, 25) aegri, vomitum nefanda reversio. Qua peracta, exhibentur membra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13) ac diabolo, quae oportuerat salvo sensu avide exhiberi arma justitiae Deo. 2. Arrecto aurium auscultantur captu, non Dei laudes canora Christi tironum voce suaviter modulante, pneumaque ecclesiasticae melodiae, sed propriae (quae nihil sunt) furciferorum referto mendaciis simulque spumanti flegmate, proximos quosque truci daturo praeconum ore, ritu bacchantium, concrepante; ita ut vas, Dei quondam ministerio praeparatum, vertatur in Zabuli organum, quodque honore coelesti putabatur dignum, merito rejiciatur in tartari barathrum. Nec tamen tantis malorum offendiculis tuus hebetatus insipientiae cumulo sensus, velut quodam obice tardatur, sed fervidus, ac si pullus amoena quaeque imperagrata putans, per extensos scelerum campos irrevocabili furore raptatur, augendo priscis nova piaculis. Spernuntur namque primae, post monachi votum irritum, illicitae licet, tamen propriae conjugis praesumptivae nuptiae; alia viri viventis, non externi, sed fratris filii adamata. Ob quod dura cervix illa multis jam peccaminum fascibus onerata, bino parricidiali ausu, occidendo supradictum uxoremque tuam aliquandiu a te habitam, velut summo sacrilegii tui culmine, de imis ad inferiora curvatur. Dehinc illam cujus dudum colludio ac suggestione tantae sunt peccatorum subitae moles publico et (ut fallaces parasitorum linguae tuorum conclamant, summis tamen labiis, non ex intimo cordis) legitimo, ut pote viduatam, thoro; ut nostrae vero, sceleratissimo adscivisti connubio. Cujus igitur sancti viscera tali stimulata historia non statim in fletus singultusque prorumpant? Quis sacerdos cujus cor rectum Deo patet, non statim haec audiens magno cum ululatu illud propheticum dicat: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo in die et nocte interfectos populi mei (Jer. IX)? Heu! si quidem parum auribus captasti propheticam objurgationem ita dicentem: Vae vobis, viri impii: dereliquistis legem Dei altissimi; et si nati fueritis, in maledictionem erit pars vestra. Omnia quae de terra sunt, in terram ibunt: sic impii a maledictione in maledictionem (Eccli. XLI, 11-13) (subauditur, ibunt ) si non revertantur ad Dominum, exaudita saltem tali admonitione: Fili, peccasti, ne adjicias ultra; sed et de pristinis tuis deprecare (Eccli. XXI, 1). Et iterum: Non tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8, 9). Subito enim venit ira ejus; quia, ut Scriptura ait: Rege audiente verbum iniquum, omnes qui sub illo sunt, scelesti sunt (Prov. XXIX, 12). Nimirum rex, ut propheta dixit, justus suscitat regionem (Ibid., 4). Sed monita tibi profecto non desunt, cum habueris praeceptorum pene totius Britanniae magistrum elegantem. 3. Caveto igitur ne tibi, quod a Salomone notatur, accidat. Quasi qui excitat dormientem de gravi somno, sic qui enarrat stulto sapientiam. In fine enim narrationis dicet: Quid primum dixeras (Eccli. XXII, 8, 9)? Lava a malitia cor tuum (sicut dictum est), Hierusalem, ut salvus sis (Jer. IV, 14). Ne contemnas, quaeso, ineffabilem misericordiam Dei, hoc modo per prophetam a peccatis impios provocantis: Repente loquar ad gentem et ad regnum, ut evellam, et dissipem, et destruam, et disperdam (Jer. XVIII, 7). Peccatorem hoc vehementer ad poenitentiam hortatur: Et si poenitentiam egerit gens illa a peccato suo, poenitentiam et ego agam super malo quod locutus sum ut facerem ei (Ibid., 8). Et iterum: Quis dabit eis tale cor, ut audiant me et custodiant praecepta mea, et bene sit eis omnibus diebus vitae suae (Deut. V, 29)? Itemque in cantico Deuteronomii: Populus, inquit, absque consilio et prudentia. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia (Deut. XXXII, 28, 30)? Et iterum in Evangelio Dominus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Num si haec surdis auribus audias, prophetas contemnas, Christum despicias, nosque (licet vilissimae qualitatis simus) nullius momenti ducas propheticum illud sincera animi pietate servantes [utcunque si non ego implevero fortitudinem in spiritu et virtute Domini, ut enuntiem domui Jacob et domui Israel scelera eorum (Isa. LVIII, 1) ] ne simus canes muti non valentes latrare (Isa. LVI, 10). Et illud Salomonis ita dicentis: Qui dicit impium justum esse, maledictus erit populis et odibilis gentibus: nam qui arguunt, meliora sperabunt (Prov. XXIV, 24, 25). Et iterum: Non reverearis populum in casum suum, nec retineas verbum in tempore salutis (Eccli. IV, 27). Itemque: Erue eos qui ducuntur ad mortem; et redimere eos qui interficiuntur, ne parcas (Prov. XXIV, 11); quia non proderunt, ut idem propheta ait, divitiae in die irae: justitia a morte liberat (Prov. XI, 4). Si justus quidem vix salvus sit, impius et peccator ubi parebit (I Petr. IV, 18; Prov. XI, 31)? Ille profecto te tenebrosus tartari torrens ferali rotatu undisque ac si acerrimis involvet semper cruciaturus et nunquam consumpturus; cui tunc erit sera inutilisque poenae oculata cognitio ac mali poenitudo, a quo in hoc tempore accepto et die salutis ad rectum vitae iter differtur conversio (II Cor. VI, 2). 4. Hic sane vel antea concludenda erat (uti ne amplius os nostrum loqueretur opera hominum) tam flebilis haec querulaque malorum aevi hujus historia. Sed ne formidolosos nos aut lassos putent, quominus illud Isaianum infatigabiliter caveamus, Vae, inquiens, qui dicit bonum malum et malum bonum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, amarum in dulce et dulce in amarum (Isa. V, 20): qui videntes non vident, et audientes non audiunt (Matth. XIII, 13); quorum cor crassa obtegitur quadam vitiorum nube: libet quid quantumque minarum [his supradictis lascivientibus satellitum Pharaonis (quibus ejus periturus mari provocatur exercitus strenue Rubro) eorumque similibus quinque equis] minarum prophetica inclamitent strictim edicere oracula, quibus veluti pulchro tegmine opusculi nostri molimen (ita ut ne certatim irruituris invidorum imbribus exstet penetrabile) fidissime contegatur. Respondeant itaque pro nobis sancti vates nunc ut ante (qui os quodammodo Dei organumque Spiritus sancti mortalibus prohibentes mala, bonis faventes exstitere) contumacibus superbisque hujus aetatis principibus, ne dicant nos propria adinventione et loquaci tantum temeritate tales minas eis tantosque terrores incutere. Nulli namque sapientium dubium est, in quantis graviora sunt peccata hujus temporis quam primi, Apostolo dicente: Legem quis transgrediens, duobus mediis vel tribus testibus morietur: quanto putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit (Hebr. X, 28) ? 5. En primus occurrit nobis Samuel jussu Dei legitimi regni stabilitor, Deo antequam nasceretur dedicatus, a Dan usque Barsabee omni populo Israel veridicus propheta signis indubitanter admirandis notus, ex cujus ore Spiritus sanctus cunctis mundi potestatibus intonuit, denuntiando primo regi apud Hebraeos duntaxat Sauli pro eo quod quaedam de mandatis Domini non compleverat, dicens: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc pararet Deus regnum tuum super Israel. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget (I Reg. XIII, 13, 14). Quid ergo simile hujus temporis sceleribus, adulteriumne vel parricidium fecit? Nullo modo. Sed jussionis ex parte mutationem; quia, ut bene quidam nostrum ait: Non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. Itemque illum objecta, velut putabat, purgantem, et apologias, ut generi humano moris est, sagaciter hoc modo annectentem, imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me (I Reg. XV, 20), tali animadversione mulctavit: Nunquid vult, inquit, Dominus holocausta aut victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et audire magis quam offerre adipem arietum. Quoniam sicut peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit et te, ne sis rex (Ibid., 22, 23). Et post pauca: Scidit, inquit, Deus regnum Israel a te hodie, et dedit illud proximo tuo meliori te. Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat poenitentiam (Ibid., 28, 29) (subauditur, super duris malorum praecordiis). Notandum ergo est, quod dixit scelus idololatriae esse, nolle Deo acquiescere. Non ergo sibi scelerati isti, dum non gentium diis perspicue litant, subplaudant: siquidem conculcantes porcorum more pretiosissimas Christi margaritas, idololatrae sunt. Sed licet hoc unum exemplum ac si invictus astipulator ad corrigendos iniquos abunde sufficeret; tamen ut in ore multorum testium omne comprobetur Britanniae malum, transeamus ad caetera. 6. Quid David numerando populum evenit, dicente ad prophetam Gad? Haec dicit Dominus: Trium tibi optio datur. Elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. Aut septem annis veniet tibi fames: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua (II Reg. XXIV, 12, 13). Nam arctatus tali conditione, et volens magis incidere in manus misericordis Dei quam hominum, septuaginta milliorum populi sui strage humiliatur, et ni pro contribulibus apostolicae charitatis affectu, ut illos plaga non tangeret, mori optasset, dicendo, Ego sum qui peccavi, ego pastor inique egi: isti qui oves sunt, quid peccarunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me (Ibid., 17); inconsideratam cordis elationem propria morte piaret. Nam quid Scriptura in consequentibus de filio ejus narrat? Fecit, inquiens, Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater ejus. Dixit Dominus ad eum: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo (III Reg. XI, 6, 11). Quid duobus sacrilegis (aeque ut isti sunt) Israel regibus Hieroboae et Baasae accidit audite, quibus sententia Domini dirigitur per prophetam ita dicentis: Propter quod magnificavi te principem super Israel, quia exacerbaverunt me in vanis eorum (III Reg. XIV, 7). Ecce ego suscito post Baasam et post domum ejus, et tradam domum ejus sicut domum Hieroboae Nabath. Qui mortuus fuerit de suis in civitate, comedent eum canes, et mortuum corpus illius in campo comedent volatilia coeli (III Reg. XVI, 3, 4). Quid illi quoque scelerato regi Israel istorum commanipulari (cujus colludio et uxoris dolo Naboth innocens propter paternam vineam oppressus est) sancto ore illius Heliae atque ignifero Domini alloquio instructi, minatur ita dicente? Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque tuum sanguinem (III Reg. XXI, 19). Quod ita factum fuisse certissima ratione constat. Sed ne forte secundum supradictum Achab spiritus mendax loquens vana in ore prophetarum (III Reg. XXII, 22) vestrorum seducat vos, ne sermones Michaeae prophetae audiatis, Ecce permisit Deus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt; et Dominus locutus est contra te malum (Ibid., 23). Nam et nunc certum est, aliquos esse doctores contrario spiritu repletos, et magis pravam voluptatem quam veritatem asserentes, quorum, verba super oleum molliuntur, et ipsa sunt jacula (Psal. LIV, 22); qui dicunt, pax pax, et non erit in peccatis permanentibus pax (Jer. VI, 14; VIII, 11), ut alibi propheta dicit: Non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isa. XLVIII, 22; LVII, 21). 7. Azarias quoque filius Obed ad se revertenti de caede decies centenum millium exercitus Aethiopum locutus dicens: Dominus vobiscum est, dum estis cum ipso; et si exquisieritis eum, invenietur a vobis: et si dereliqueritis eum, derelinquet vos (II Par. XV, 2). Nam si Josaphat ferens praesidium iniquo regi ita ab Jehu propheta Ananiae filio increpatur, dicente: Si peccatorem tu adjuvas, aut quem Dominus odit, tu diligis? propterea ira Domini est super te (II Par. XIX, 2): quid illis qui propriis scelerum suorum criniculis compediuntur, fiet? Quorum nos necesse est (si in acie dominica volumus dimicare) peccata odisse, non animas, dicente Psalmista: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI, 10). Quid ad supradicti Josaphat filium currus et auriga Israel propheta Elias, Joram scilicet parricidam, qui egregios fratres suos, ut pro ipsis regnaret, spurius trucidavit, effatus est? Sic dicit, inquit, Dominus Deus patris tui David: Eo quod non ambulaveris in via Josaphat patris tui et in viis Asae regis Juda, et ambulasti in viis regum Israel, et stuprose ut gessit domus Achab, et fratres tuos filios Josaphat meliores te interfecisti; ecce Dominus percutiet plaga magna te et filios tuos (II Par. XXI, 12, 14). Et post pauca: Et tu eris in magna valetudine, in languore ventris tui, donec exeat venter tuus cum ipsa infirmitate de die ex die (Ibid., 15). Et ad Joam regem Israel, ut vos, derelinquentem Dominum, quid Zacharias filius Joiadae vatis minatus sit, attendite; qui surgens populo dixit: Haec dicit Dominus: Quid praeteritis praecepta Domini, et non prosperamini? Quia dereliquistis Dominum, et derelinquet vos (II Par. XXIV, 20). Quid de auctore prophetarum Isaia dicam, qui prooemium prophetiae suae vel visionem ita exorsus est, dicens? Audite, coeli, auribus et percipe terra, quoniam Dominus locutus est: Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit (Isa., I, 2, 4). Et post pauca minas meritas tantae insipientiae aptans: Derelinquetur, inquit, filia Sion ut tabernaculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas quae vastatur (Ibid., 8). Et principes specialiter conveniens ait: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite legem Domini, populus Gomorrhae (Ibid., 10). 8. Notandum sane, quod iniqui reges principes Sodomorum vocentur. Prohibens namque Dominus sacrificia et dona sibi a talibus offerri (et nos inhiantes suscipimus quae Deo ab omni natione sunt non placita, eademque egenis et pene nihil habentibus distribui in perniciem nostram non sinimus) cum latis divitiis oneratis sordibus peccatorum intentis ait: Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi (Ibid., 13). Itemque denuntiat: Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam (Ibid., 15). Et hoc quare facit, ostendit: Manus, inquiens, vestrae sanguine plenae sunt. Simulque ostendens quomodo placaretur, ait: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse. Discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo (Ibid., 16, 17). Quasi placoris vicissitudinem adjungens, ait: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Si volueritis et audieritis me, bona terrae manducabitis. Quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam, gladius devorabit vos (Ibid., 18, 20). Accipite veracem publicumque astipulatorem, boni malique vestri retributionem absque ullo adulationis fuco, non ut parasitorum venerata vestrorum venena in aures sibilant ora, testantem: Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sectantur retributiones: pupillo non judicant, causa viduae non ingreditur ad eos. Propter hoc ait Dominus exercituum fortis Israel: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis:--et conterentur scelerati et peccatores simul, et omnes qui dereliquerunt Dominum consumentur (Ibid., 23, 24, 28). Et infra: Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum (Isa. II, 11). Et iterum: Vae impio in malum: retributio enim manuum ejus fiet ei (Isa. III, 11). Et post pauca: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et ad potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, et opera manuum ejus non consideratis. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum (Isa. V, 11, 14). Et infra: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem: qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit: sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium Sancti Israel despexerunt. In omnibus his non est aversus furor Domini, sed adhuc manus ejus extenta (Ibid., 22-25). 9. Et post aliquanta de die judicii et peccatorum ineffabili metu disceptans ait: Ululate quia prope est dies Domini (si tunc prope erat, quid nunc putabitur?), quia vastitas a Deo veniet. Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet et conteretur: torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt. Unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus illorum. Ecce dies Domini veniet crudelis, et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. Quoniam stellae coeli et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendebit in tempore suo. Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem ipsorum, et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo (Isa. XIII, 6, 11). Et iterum: Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperdet habitatores ejus. Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus ejus, sic ancilla sic domina ejus, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic ille qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. Luxit et defluxit terra, defluxit orbis, infirmata est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, disspaverunt foedus sempiternum. Propter hoc maledictio vorabit terram (Isa. XXIV, 1, 6). Et infra: Ingemiscent omnes qui laetantur corde, cessabit gaudium tympanorum, quiescet sonitus laetantium, conticescet dulcedo citharae, cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis laetitia, translatum est gaudium terrae, relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas: quia haec erunt in medio terrae, et in medio populorum (Ibid., 7, 13). Et post pauca: Praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Formido, et fovea, et laqueus cuper te qui habitator es terrae. Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractae de excelsis apertae erunt, et concutientur fundamenta terrae. Confractione confringetur terra, commotione commovebitur, agitatione agitabitur sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam coeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram, et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcerem, et post multos dies visitabuntur. Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Ibid., 16, 23). Et post aliquanta rationem reddens, quamobrem talia minaretur, ita ait: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat; neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret. Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. Non est qui vocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihil, et loquuntur vanitates, et conceperunt dolorem, et pepererunt iniquitatem (Isa. LIX, 1, 4). Et infra: Opera eorum inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. Pedes eorum in malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, et non est judicium in gressibus eorum. Semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. Propter hoc elongatum est judicium a vobis, et non apprehendet vos justitia (Ibid., 6, 9). Et post pauca: Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivione: et aui recessit a malo, praedae patuit. Et vidit Dominus, et non placuit in oculis ejus, quia non est judicium (Ibid., 14, 15). Hucusque Isaiae prophetae pauca de multis dixisse sufficiat. 10. Nunc vero illum, qui priusquam formaretur in utero praescitus, et priusquam exiret de vulva sanctificatus, et in cunctis gentibus propheta positus est, Jeremiam scilicet, quid de populo insipiente rigidisque regibus pronuntiaverit, parumper attendentes audite, hoc modo leniter verba initiantem. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Vade et clama in auribus Hierusalem, et dices: Audite verbum Domini domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel: Haec dicit Dominus: Quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, qui elongati sunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt; et non dixerunt: Ubi est qui ascendere nos fecit de terra Aegypti (Jer. II, 1, 2, 4, 5, 6)? Et post pauca: A saeculo confregisti jugum meum, rapisti vincula mea, dixisti: Non serviam. Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena? Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es iniquitate tua coram me, dicit Dominus (Ibid., 20-22). Et infra: Quid vultis mecum judicio contendere? Omnes me dereliquistis, dicit Dominus. Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Audite verbum Domini: Nunquid solitudo factus sum Israel, aut terra serotina? Nunquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris (Ibid., 29-33). Quia stultus est populus meus, me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jer. IV, 22). Tum propheta ex sua persona loquitur dicens: Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et noluerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3). Itemque Dominus: Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda dicentes: Audi, popule stulte, qui non habes cor; qui habentes oculos non videtis, et aures, et non auditis. Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt: intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierunt: et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum (Ibid., 20-24). Et iterum: Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et ditati: incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime: causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujusmodi non ulciscetur anima mea (Jerem. V, 26-29)? 11. Sed absit ut vobis eveniat quod sequitur: Loquere ad eos omnia verba haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam: periit fides, et ablata est de ore eorum (Jer. VIII, 27, 28). Et post aliquanta: Nunquid qui cadit, non resurget; et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et notuerunt reverti. Attendi et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur. Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium. Milvus in coelo cognovit tempus suum: turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Dei (Jer. VIII, 4-7). Et tam vehementi sacrilegiorum caecitate et ineffabili ebrietate propheta conterritus, et deflens eos qui se ipsos non deflebant, (ut et nunc infelices tyranni agunt) optat sibi auctionem fletuum a Domino concedi, hoc modo dicens: Super contritione filiae populi mei contritus sum: stupor obtinuit me. Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare ergo non obducta est cicatrix filiae populi mei (Ibid., 21, 22)? Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? Quis dabit mihi in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, coetus praevarictorum. Et exten derunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis; confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus (Jer. IX, 1-3). Et iterum: Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, et abierunt post pravitatem cordis sui; idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ergo cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis (Jer. IX, 13-15). Et post pauca (quod etiam crebrius stylo propheta adjunxit dicens ex persona Dei): Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem: quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, et afflictionis eorum (Jer. XI, 14). 12. Quid ergo nunc infausti duces facient? Illi pauci invenientes viam angustam, amota spatiosa, prohibiti a Deo ne preces pro vobis fundant perseverantibus in malis, et tantopere incitantibus; queis econtrario ex corde ad Deum repedantibus, Deo nolente animam hominis interire, sed retractante, ne penitus pereat qui abjectus est, vindictam non potuissent inducere: quia nec Jonas, et quidem cum multum concupiverit Ninivitis propheta. Sed omissis interim nostris, audiamus potius quid prophetica tuba persultet: Quod si dixeris, inquiens, in corde tuo: Quare venerunt mala haec? Propter multitudinem iniquitatis tuae. Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum (Jer. XIII, 22, 23): (subauditur) quia non vultis. Et infra: Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: et si obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam ea (Jer. XIV, 10-12). Et iterum: Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ejice illos a facie mea, et egrediantur (Jer. XV, 1). Et post pauca: Quis miserebitur tui, Jerusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Tu reliquisti me, dicit Dominus, et retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te (Ibid., 5, 6). Et post aliquanta: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt: Desperamus: post cogitationes nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? Nunquid deficiet de petra agri nix Libani, aut velli possunt aquae erumpentes frigidae defluentes? Quia oblitus est me populus meus (Jer. XVIII, 11-15). Et post aliquanta, optione proposita loquitur dicens: Haec dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne effundatis. Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus. Quod si non audieritis verba haec, in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec (Jer. XII, 3-5). Et iterum (de rege enim scelesto loquebatur): Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Jechonias annulus in manu dextera mea, inde evellam eum: et dabo in manu quaerentium animam ejus (Ibid., 24, 25). 13. Sanctus quoque Habacuc proclamat dicens: Vae qui aedificant civitatem in sanguine, et praeparant civitatem in iniquitatibus, dicentes: Nonne haec sunt a Domino omnipotente? Et defecerunt populi multi in igne, et gentes multae minoratae sunt (Habac. II, 12, 13). Et ita prophetiam querulus incipit: Usquequo clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te? Ut quid mihi dedisti labores et dolores inspicere, miseriam et impietatem contra me? Et factum est judicium, et judex accepit. Propter hoc dissipata est lex, et non perducitur ad finem judicium (Habac. I, 2-4). Sed et beatus Osee propheta, attendite quid loquatur de principibus dicens: Pro eo quod transgressi sunt pactum meum, et adversus legem meam tulerunt, et exclamabant: Cognovimus te, quia adversum sis Israel. Bonum ut iniquum persecuti sunt. Sibi regnaverunt, et non per me: tonuerunt principatum, nec me agnoverunt (Ose. VIII, 1-4). Sed et sanctum Amos prophetam hoc modo minantem audite: In tribus impietatibus filiorum Juda, et in quatuor non avertam eos: propter quod repulerunt legem Domini, et praecepta non custodierunt; sed seduxerunt eos vana eorum. Et emittam ignem super Judam, et comedet fundamenta Jerusalem. Haec dicit Dominus: In tribus impietatibus Israel, et in quatuor non avertam eos: propter quod tradiderunt pro pecunia justum, et pauperem pro calciamentis quae calciant super pulverem terrae: et colaphis caedebant capita pauperum, et viam humilium declinaverunt (Amos II, 4-7). Et post pauca: Quaerite Dominum, et vivetis: ut non reluceat sicut ignis domus Joseph, et comedat eam, nec erit qui exstinguat (Amos V, 6). Qui Amos prohibitus ne prophetaret in Israel, absque adulationis tempore respondens: Non eram, inquit, ego propheta, nec filius prophetae: sed eram pastor caprarius vellicans sycomoros. Et suscepit me Dominus ab ovibus, et dixit Dominus ad me: Vade et prophetiza in plebem meam Israel. Et nunc audi verbum Domini (regem namque alloquebatur): Tu dicis: Noli prophetare in Israel, et non congreges turbas in domum Jacob. Propter quod haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate meretricabitur, et filii tui et filiae tuae gladio cadent, et terra tua funiculo metietur: et tu in terra immunda morieris; Israel autem captivus ducetur a terra sua (Amos VII, 14-17). Et infra: Audite itaque haec, qui contribulatis immane pauperem, et dominationem exercetis in inopes super terram, qui dicitis: Quando transibit mensis ut acquiramus, et sabbata ut aperiamus thesauros (Amos VIII, 4, 5)? Et post pauca: Jurat Dominus contra superbiam Jacob, si obliviscetur in contemptione opera vestra; et in his non conturbabitur terra, et lugebit omnis qui commorabitur in ea, et ascendet sicut flumen consummatio? Et convertam dies festos vestros in luctum, et injiciam in omnem lumbum cilicium, et in omne caput decalvationem: et ponam eum sicut luctum dilecti, et eos qui cum eo sunt, sicut diem moeroris (Ibid., 7, 8, 10). Et iterum: Gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabunt neque venient super nos mala (Amos IX, 10). 14. Sed et sanctus Michaeas vates, attendite quid sit effatus: Audi, inquiens, tribus. Et quid exornabit civitatem? Nunquid ignis? Et domus iniquorum thesaurizans in thesauros iniquos, et cum injuria injustitiam. Si justificabitur in statera iniquus, et in sacello pondera dolosa, ex quibus divitias in impietate repleverunt (Mich. VI, 10-12). Sed et Sophonias propheta clarus, quas minas exaggerat, audite: Prope est, inquit, dies Domini magnus, prope et velox valde. Vox diei Domini amara constituta est et potens, dies irae dies ille, dies tribulationis et necessitatis, dies nubis et nebulae, dies tubae et clangoris, dies miseriae et exterminationis, dies tenebrarum et caliginis super civitates firmas et super angulos excelsos. Et contribulabo homines, et ibunt sicut caeci, quia Domino peccaverunt: et effundam sanguinem sicut pulverem, et carnes eorum sicut fimum boum; et argentum eorum et aurum non poterit eximere eos in die irae Domini. Et in igne zeli ejus consumetur omnis terra, quando consummationem et solitudinem faciet Dominus super omnes commorantes in terram (Sophon. I, 14-18). Convenite et conjungimini gens indisciplinata, priusquam efficiamini sicut flos praeteriens, priusquam veniat super vos ira Domini (Sophon. II, 1, 2). Et quid Aggaeus sanctus propheta dicat, attendite: Haec dicit Dominus: Semel ego movebo coelum et terram, et mare et aridam: et avertam regnum, et exterminabo virtutem regnorum gentium, et avertam quadrigas et ascensores (Agg. II, 22, 23). Nunc quoque quid Zacharias filius Addo propheta electus dixerit, intuemini, hoc modo prophetiam suam exordiens: Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus: et nolite tales esse sicut patres vestri, quibus imputaverunt prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus omnipotens (Zach. I, 3, 4). Et infra: Et dixit ad me angelus: Quid tu vides? Et dixi: Falcem ego video volantem longitudinis cubitorum viginti: maledictio quae procedit super faciem totius terrae; quoniam omnis fur ex ea usque ad mortem punietur. Et projiciam eum, dicit Dominus omnipotens; et intrabit in domum furoris et in domum jurationis in nomine meo mendacium (Zach. V, 2-4). Sanctus quoque Malachias propheta dicit: Ecce dies Domini veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem ut stipula: et inflammabit eos dies adveniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet ex eis radicem et germen (Mat. IV, 1). 15. Sanctus quoque Job, attendite; quid de principio impiorum et fine disceptaverit, dicens: Propter quid impii vivunt, et senuerunt inhoneste? Et semen eorum secundum desiderium eorum, et filii eorum ante conspectum eorum. Et domus eorum fructuosae sunt, et timor nunquam nec plaga Domini est super eos. Vacca eorum non abortivit, et praegnans eorum pertulit partum, et non erravit, sed permanet sicut oves aeternae. Et pueri eorum gaudent, et psalterium sumentes et citharam finierunt in bonis vitam suam, in requiem inferorum dormierunt (Job XXI, 7-13). Nunquid Deus facta impiorum non respicit? Non ergo, sed lucerna impiorum exstinguetur: et superveniet eis eversio, et dolores tanquam parturientes eos ab ira tenebunt. Et erunt sicut paleae a vento, et sicut pulvis quem abstulit turbo. Deficiant filiis ejus bona, videant oculi ejus occisionem suam, nec a Domino resolvetur (Ibid., 17, 18, 20). Et post aliquanta de iisdem: Qui gregem, inquit, cum pastore rapuerunt, et jumentum orphanorum abduxerunt, et bovem viduae pignoraverunt, et declinaverunt impotentes a via necessitatis. Agrum ante tempus non suum demessi sunt: pauperes potentium vineas sine mercede et sine cibo operati sunt: nudos multos dormire fecerunt sine vestimentis: tegmen animae eorum abstulerunt (Job XXIV, 2-4, 6, 7). Et post pauca: cum ergo sciret opera eorum, tradidit eos in tenebras: Maledicatur ergo pars ejus a terra: pariant plantationes ejus aridae. Retribuatur ergo illi sicut egit: contribuletur omnis iniquus sicut lignum sine sanitate. In iracundia enim surgens impotentem evertit. Propterea enim non credet de vita sua: cum infirmare coeperit, non speret sanitatem, sed cadet in languorem. Multos enim laesit superbia ejus; et marcidus factus est sicut malva in aestu, velut spica cum de stipula sua decidit (Job XXIV, 18, 20, 22, 24). Et infra: Quod si multi fuerint filii ejus, in occisionem erunt. Quod si collegerit ut terram argentum, et similiter ut lutum praeparaverit aurum, haec omnia justi consequentur (Job XXVII, 14-17). Quid praeterea beatus Esdras, propheta ille bibliotheca legis, minatus sit attendite, hoc modo disceptans: Haec dicit Dominus Deus: Non parcet dextera mea super peccatores, nec cessabit rhomphaea super effundentem sanguinem innocuum super terram. Exibit ignis ab ira mea, et devorabit fundamenta terrae, et peccatores quasi stramen incensum. Vae eis qui peccant, et non observant mandata mea, dicit Dominus: non parcam illis. Discedite, filii apostatae, et nolite contaminare sanctificationem meam. Novit Deus qui peccant in eum; propterea tradet eos in mortem et in occisionem. Jam enim venerunt super orbem terrarum mala multa (IV Esdr. XV, 21-27). Immissus est gladius velut ignis; et quis est qui recutiet eum? Nunquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva? aut nunquid exstinguet ignem, cum stramen incensum fuerit? Dominus Deus mittet mala; et quis est qui recutiet ea? Et exibit ignis ex iracundia ejus; et quis exstinguet eum? Coruscabit; et quis non timebit? tonabit; et quis non horrebit? Deus cancta minabitur; et quis non terrebitur? A facie ejus tremet terra, et fundamenta matris fluctuantur in profundo (IV Esdr. XVI, 3-12). 16. Ezechiel quoque propheta egregius, quatuorque evangelicorum animalium mirandus inspector, quid de sceleratis edixerit, attendite; cui primum Dominus miserabiliter plagam Israel deflenti ait: Iniquitas domus Israel et Juda invaluit nimis, quia impleta est terra iniquitate et immunditia (Ezech. IX, 9). Ecce ego sum: non parcet oculus meus, neque miserebor (Ezech. V, 8, 11). Et infra: Quoniam terra plena populis, et civitas plena iniquitate est: et avertam impetum virtutis eorum, et polluentur sancta eorum. Exoratio veniet, et quaeret pacem, et non erit (Ezech. VII, 23-25). Et post aliquanta: Factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, terra quae peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam, manum in eam, et conteram ejus firmamentum panis, et emittam in eam famem, et tollam de ea hominem et pecora. Et si sint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel et Job, non liberabunt eam: sed ipsi in sua justitia salvi erunt, dicit Dominus. Quod si etiam bestias malas inducam super terram et puniam illam, et erit in exterminium; et non erit qui iter faciat a facie bestiarum. Et tres viri isti in medio ejus, vivo ego dicit Dominus, si filii et filiae ejus miserebuntur: sed ipsi soli salvi erunt, terra autem erit in interitum (Ezech. XIV, 12-16). Et iterum: Filius non accipiet injustitiam patris, neque pater accipiet injustitiam filii. Justitia justi super ipsum erit. Et iniquus si avertat se ab omnibus iniquitatibus quas fecit, et custodiat omnia mandata mea, et faciat justitiam et misericordiam multam, vita vivet et non morietur. Omnia delicta ejus quaecunque fecit, non erunt: in sua justitia quam fecit, vita vivet. Nunquid voluntate volo mortem injusti, dicit Dominus, quam ut avertat se a via mala et vivat? cum autem se converterit justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, omnes justitiae quas fecit, non erunt in memoria. In delicto suo quo excidit, et in peccatis suis quibus peccavit, morietur (Ezech. XVIII, 20-24). Et post aliquanta: Et scient omnes gentes, quia propter peccata sua captivi ducti sunt domus Israel, eo quod reliquerunt me. Et averti faciam meam ab eis, et tradidi eos in manus inimicorum ejus, et omnes gladio ceciderunt. Secundum immunditias suas et secundum iniquitates suas feci illis, et averti faciem meam ab eis (Ezech. XXXIX, 23, 24). 17. Haec de sanctorum prophetarum minis dixisse sufficiat: pauca tantum de Sapientia Salomonis, quae adhortationem vel denuntiationem exprimant regibus, non minus quam minas, huic opusculo inserere necessarium duxi, ne dicant me gravia et importabilia in humeros hominum verborum onera velle imponere, digito autem meo ea, id est consolatorio affatu, nolle movere (Matth. XXIII, 4). Audiamus itaque quid propheta dixit: Diligite, inquit, justitiam qui judicatis terram (Sap. I, 1). Hoc unum testimonium, si toto corde servaretur, abunde ad corrigendos patriae duces sufficeret. Nam si dilexissent justitiam, diligerent utique fontem quodammodo et originem totius justitiae, Deum. Servite Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite eum (Ibid.). Heu! quis victurus est, ut quidam ante nos ait, quando ista a civibus perficiantur, si tamen usquam perfici possunt? Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum: apparet autem eis qui fidem habent in eum (Ibid., 2). Nam isti sine respectu tentant Deum, cujus praecepta contumaci despectione contemnunt, nec fidem servant illi, cujus oraculis blandis vel aliquantulum severis dorsum versant et non faciem. Perversae enim cogitationes separant a Deo (Ibid., 3). Et hoc in tyrannis nostri temporis perspicue deprehenditur. Sed quid nostra mediocritas huic tam aperto sensui miscetur? Loquatur namque pro nobis, ut diximus, qui solus verax est, Spiritus scilicet sanctus, de quo nunc dicitur: Spiritus autem sanctus disciplinae effugiet fictum (Ibid., 5). Et iterum: Quoniam Spiritus Dei replevit orbem terrarum (Ibid., 7). Et infra, finem malorum bonorumque oculato judicio praetendens, ait: Quomodo spes impii tanquam lanugo est quae a vento tollitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est, et tanquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Justi autem in perpetuum vivent: et apud Deum est merces illorum, et cogitatio eorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Quoniam dextera sua proteget eos, et brachio sancto suo defendet illos (Sap., V, 15, 17). Dissimiles enim qualitate sunt valde justi et impii: nimirum, ut dixit Dominus: Eos qui honorant, inquiens, me, honorabo; et qui me spernunt, erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Sed transeamus ad caetera. Audite, inquit, omnes reges et intelligite; discite judices finium terrae: praebete aures vos qui continetis multitudinem, et placetis vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Deo potestas vobis et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem ejus ambulastis. Horrende et celeriter apparebit vobis; quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim personas subtrahet qui est omnium dominator; nec reverebitur magnitudinem cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi pro omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos ergo, reges, hi sunt sermones mei, ut discatis sapientiam, et non decidatis. Qui enim custodierint justa, just ficabuntur; et qui didicerint sancta, sanctificabuntur (Sap. VI, 2-11). 18. Hactenus cum regibus patriae non minus prophetarum oraculis quam nostris sermonibus disceptavimus, volentes eos scire quae propheta dixerat: Quasi, inquiens, a facie colubri fuge peccata. Si accesseris ad illa, suscipient te dentes leonis: dentes eorum interficientes animas hominum (Eccli. XXI, 2, 3). Et iterum: Quam magna misericordia Domini, et propitiatio ejus convertentibus ad se (Eccli. XVII, 28)! Et si non habemus in nobis illud apostolicum, ut dicamus: Optabam enim anathema esse a Christo pro fratribus meis (Rom. IX, 3); tamen illud propheticum toto corde possimus dicere: Heu! quia anima perit. Et iterum: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum (Thren. III, 40, 41). Sed et illud Apostoli: Cupimus unumquemque vestrum in visceribus Christi esse (Philip. I, 8). Cum enim libenter hoc in loco, ac si marinis fluctibus jactatus, et in optato evectus portu remis (si non tantos talesque malitiae episcoporum vel caeterorum sacerdotum, aut clericorum in nostro quoque ordine erigi adversus Deum vidissem montes, quos me secundum legem ceu testes primum duris verborum cantibus, dein populum, si tamen sanctionibus inhaeret, non ut corporaliter interficiantur, sed mortui vitiis vivant Deo, ne personarum arguar exceptionis, totis necesse est viribus lapidare), verecundia interveniente quiescerem. Sed mihi quaeso, ut jam in superioribus dixi, ab his veniam impertiri, quorum vitam non solum laudo, verum etiam cunctis mundi opibus praefero, cujusque me, si fieri possit, ante mortem esse aliquandiu participem opto et sitio, nostris jam nunc obvallatis sanctorum duobus clypeis lateribus invictis dorso adversitatis moenia, stabilito capite, pro galea adjutorio Domini fidissime contecto, crebro veracium volatu vel alitent conviciorum cautes. PARS TERTIA. GILDAE INCREPATIO IN CLERUM. CAPUT PRIMUM. Increpatio in clerum. --Sacerdotes habet Britannia, sed insipientes; quamplurimos ministros, sed imprudentes; clericos, sed raptores subdolos; pastores, ut dicuntur, sed occisioni animarum lupos paratos; quippe non commoda plebi providentes, sed proprii plenitudinem ventris quaerentes: ecclesiae domus habentes, sed turpis lucri gratia eas adeuntes; populos docentes, sed praebendo pessima exempla, vitia malosque mores; raro sacrificantes, et nunquam puro corde inter altaria stantes; plebem ob peccata non corripientes, nimirum eadem agentes; praecepta Christi spernentes, et suas libidines modis omnibus implere curantes; sedem Petri apostoli immundis pedibus usurpantes, sed merito cupiditatis in Judae traditoris pestilentem cathedram decidentes; veritatem pro inimico odientes, et mendaciis ac si charissimis fratribus faventes; justos inopes immanes quasi angues torvis vultibus conspicantes, et sceleratos divites absque ullo verecundiae respectu sicut coelestes angelos venerantes; egenis eleemosynam esse dandam summis e labiis praedicantes, sed ipsi vel obolum non dantes; nefanda populi scelera tacentes, et suas injurias quasi Christo irrogatas amplificantes; religiosam forte matrem seu sorores domo pellentes, et externas veluti secretiori ministerio familiares indecenter levantes, vel potius (ut vera dicam, licet inepta non tam mihi quam talia agentibus) humiliantes; ecclesiasticos post haec gradus propensius quam regna coelorum ambientes, et tyrannico ritu acceptos defendentes, nec tamen legitimis moribus illustrantes; ad praecepta sanctorum (si aliquando duntaxat audierint quae ab illis saepissime audienda erant) oscitantes ac stupidos, et ad ludicra et ineptas saecularium hominum fabulas, ac si iter viae quae mortis pandunt, strenuos et intentos; pinguedinis gratia taurorum more raucos, et ad illicita infeliciter promptos; vultus arroganter in altum habentes, et sensus conscientia remordente ad ima vel tartarum demersos: uno sane perdito denario moestos, et ad unum inquisitum laetos: in apostolicis sanctionibus ob inscitiam vel peccatorum pondus (ora etiam scientium obturantes) hebetes ac mutos, et in flexibus mundialium negotiorum mendacibus doctissimos: quorum de scelerata conversatione multos sacerdotio irruentes, potius vel illud pene omni pecunia redimentes, quam tractos, et in eodem veteri infaustoque intolerabilium piaculorum coeno post sacerdotalem episcopatus vel presbyterii sedem (qui nec itidem usquam sederunt) ut pote indigne porcorum more volutantes, rapto tantum sacerdotali nomine, nec tamen tenore vel apostolica dignitate accepta; sed qui nondum ad integram fidem sunt vel malorum poenitentia idonei, quomodo ad quemlibet ecclesiasticum (ut non dicam summum) convenientes, et adepti gradum quem nonnisi sancti atque perfecti et apostolorum imitatores, et (ut magistri gentium verbis loquar) irreprehensibiles legitime et absque magno sacrilegii crimine suscipiunt?

CAP. II. De eadem re. --Quid enim tam impium tamque scelestum est, quam ad similitudinem Simonis Magi (Act. VIII, 18), non intervenientibus licet interea promiscuis criminibus, episcopatus officium presbyterii terreno pretio, quod sanctitate rectisque moribus decentius acquiritur, quempiam velle mercari? Sed in eo isti propensius vel desperatius errant, quo non ab apostolis vel apostolorum successoribus, sed a tyrannis et a patre eorum diabolo fucata et nunquam profutura emunt sacerdotia: quin potius velut culmen tectumque malorum omnium quoddam, quo non facile eis improperentur a quoquam admissa prisca vel nova, et cupiditatis gulaeque desideria, ut pote praepositi multorum facilius rapiant, scelestae vitae structurae superponunt. Nam si talis profecto coemptionis conditio ab impudentibus istis, non dicam apostolo Petro, sed cuilibet sancto sacerdoti pioque regi ingesta fuisset, eadem responsa accepissent quae ab apostolo auctor eorumdem Magus Simon, dicente Petro: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Ibid., 20). Sed forte, heu! qui ambitores istos ordinant, imo potius humiliant, atque pro benedictione maledicunt, dum ex peccatoribus non poenitentes, quod rectius fuerat, sed sacrilegos et desperatos faciunt, et Judam quodammodo in Petri cathedra Domini traditorem, ac Nicolaum in loco Stephani martyris statuunt immundae haereseos adinventorem, eodem modo sacerdotio asciti sunt; et ideo non magnopere detestantur in filiis, quinimo venerantur, quod similiter ut patribus subinde venisse certissimum est. Etenim eos, si in parochiam, resistentibus sibi et tam pretiosum quaestum denegantibus severe comessoribus, hujusmodi margaritam invenire non possint; praemissis ante sollicite nuntiis, transnavigare maria, terrasque spatiosas transmeare non tam piget quam delectat; ut omnino talis species inaequiparabilisque pulchritudo, et, ut verius dicam, diabolica illusio, vel venditis omnibus copiis comparetur. Dein cum magno apparatu magnaque phantasia vel potius insania repedantes ad patriam, ex erecto erectiorem incessum pingunt, et dudum summitates montium conspicantes, nunc recte ad aethera vel ad summa nubium vellera, luminum semidormitantes acies librant, ac sese nova quaedam plasmata, imo diabolica organa, ut quondam Novatus Romae dominicae mulctator margaritae porcus niger, patriae ingerunt, violenter manus non tam venerabilibus aris quam flammis inferni ultricibus, dignas in tali schema positi sacrosanctis Christi sacrificiis extensuri.

CAP. III. De eadem re: ubi proposita exempla de Henoch, Noe, Abraham, Melchisedech, Moysis, Phinees et Jesu Nave. --Quid, tu infelix popule, a talibus, ut dixit Apostolus (Tit. I, 12), bestiis ventris praestolaris? Hisne corrigeris, qui seipsos non modo ad bona non incitant, sed secundum prophetae exprobrationem: Laborant ut inique agant (Jer. IX, 5)? Talibusne oculis illustraberis, qui haec tantum avide speculantur, quae proclive vitiis, id est tartari portis ducant? Vel certe secundum Salvatoris dictum (Matth. XV, 14), si non istos rapacissimos ut Arabiae lupos, ac si Loth ad montem igneum Sodomorum imbrem fugeritis, caeci educti a caecis in inferni foveam cadetis. Sed forsitan aliquis dicat non ita omnes episcopi vel presbyteri ut superius comprehensi, quia non schismatis, non superbiae, non immunditiae infamia maculantur, mali sunt: quod nec vehementer et nos diffitemur. Sed licet sciamus eos castos esse et bonos, breviter tamen respondebimus: Quid profuit Heli sacerdoti (I Reg. II, 11, 12; III, 12) quod solus non violaverit praecepta Domini, rapiendo in fuscinulis, antequam adeps Domino offerretur, ex ollis carnes, dum eadem mortis ira qua filii sunt mulctatur (I Reg. IV, 11)? Quis rogo eorum ob invidiam melioris hostiae coelestisque igne in coelos evectae, ut Abel, occisus (Gen. IV, 8); qui etiam mediocris verbi aspernantur convicium? Quis perosus est consilium malignantium, et cum impiis non sedit (Psalm. XXV, 5), ita ut de eo veridice quasi de Henoch diceretur: Ambulavit Henoch cum Deo, et non inveniebatur (Gen. V, 22), in mundi scilicet vanitate omnis post idola proclive id temporis claudicare, relicto Deo, incipientis? Quis eorum salutari in arca (hoc est nunc Ecclesia), nullum Deo adversantem, ut Noe diluvii tempore (Gen. VII, 7), non admisit; ut perspicue monstraretur nonnisi innoxios vel poenitentes egrogios in dominica domo esse debere? Quis victoribus solum, et in tricentario numero (hoc est Trinitatis sacramento) liberato justo (Gen. XIV, 18), regum quinque victriciumque turmarum exercitus ferales vincentibus, et nequaquam aliena cupientibus, sacrificium offerens, ut Melchisedech, benedixit? Quis sponte proprium in altari capite caedendum, ut Abraham, Deo jubente, obtulit filium (Gen. XXII, 1); ut simile quoddam huic impleret Christi mandatum dicentis oculum dextrum scandalizantem evelli debere (Matth. V, 29); et prophetae praecaveret, se maledictum esse gladium et sanguinem prohibentem (Jer. XLVIII, 10)? Quis memoriam malefacti de corde radicitus, ut Joseph (Gen. I, 15), evulsit? Quis in monte cum Domino locutus, et nequaquam concrepantibus tubis exinde perterritus (Exod. XIX, 16), duas tabulas cornutamque faciem aspectu incredulis inhabilem et horrendam tropico sensu, ut Moyses (Exod. XXXIV, 29), advexit? Quis eorum pro peccatis populi exorans imo de pectore clamavit, ut ipse, Domine, inquiens, peccavit populus iste peccatum grande; quod si dimittis, dimitte; alioquin dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 31, 32)? Quis zelo Dei accensus mirabili ad ultionem fornicationis sine dilatione sanando poenitentiae medicamine stupri affectum, ne ira populo inardesceret, sicut Phinees sacerdos (Num. XXV, 7; Psalm. CV, 31), ut per hoc in aevo reputaretur illi justitia, strenue consurrexit? Quis vero eorum vel in exstirpationem usque ad internecionem de terra promissionis septem gentium morali intelligentia, vel ad constabilitionem spiritualis Israel pro eis (Jos. XXIV, 11) Jesum Nave imitatus est?

CAP. IV. Proponuntur Jesus et Phinees (seu potius Eleazarus), Jephte, Jedeon, Samson et Samuel. -- Quis eorum populo Dei finales terminos trans Jordanem, ut sciretur quid cuique tribui conveniat, sicut supradicti, Phinees scilicet et Jesus (Jos. XIX, 51), sagaciter divisere, ostendit? Quis ut adversariorum plebi Dei immunem prosternere gentium millia, unicam filiam quae propria voluptas intelligitur, imitans et in hoc Apostolum dicentem: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33), obviantem victoribus cum tympanis et choris (Judic. XI, 31), id est carnalibus desideriis, in sacrificium votivae placationis, ut Jephte, mactavit? Quis eorum ad conturbanda, fuganda sternendaque superbarum gentium castra mysteriis Trinitatis, ut supra diximus, cum lagenas viris tenentibus (Judic. VII, 6, 16, 20) egregias in manibus sonantesque tubas (id est propheticos et apostolicos sensus, ut dixit Dominus prophetae: Exalta quasi tuba vocem tuam [Isa. LVIII, 1]; et Psalmista de apostolis: In omnem terram exivit sonus corum [Psalm. XVIII, 5] ) et lagenas splendidissimo ignis lumine noctu coruscantes (quae accipiuntur in sanctorum corporibus bonis operibus annexis, et sancti Spiritus igni ardentibus, ut Apostolus: Habentes, inquit [II Cor., IV, 7], thesaurum istum in vasis fictilibus ) post idololatriae luci (quod moraliter interpretatum, condensae et fuscae cupiditatis) succisionem silvae (Judic. VI, 25), et evidentia figmenta Judaici velleris imbris coelestis experti (Ibid., 37), et gentilis, rore sancti Spiritus madefacti, fide non dubia, ut Gedeon, processit (Judic. VII, 1)? Quis eorum mori exoptans mundo et vivere Christo (Philip. I, 23), luxuriosos gentium convivas laudantes deos suos (Judic. XVI, 23- 25) (id est sensus extollentes divitias, ut Apostolus: Et avaritia, inquit [Coloss. III, 5], quae est simulacrorum servitus ) concussis duabus virtute brachiorum columnis (quae intelliguntur in voluptatibus nequam animae carnisque, quibus domus humanae omnis nequitiae quodammodo pangitur ac fulcimentatur) tam innumerabiles, ut Samson (Judic. XVI, 29, 30), prostravit? Quis orationibus holocaustoque lactantis agni metum depellens (I Reg. VII, 9), insperatas tonitruorum voces nubiumque imbres concitans (I Reg. XII, 17), absque adulatione regem constituens (I Reg. X, 1, 24), eumdem Deo non placentem abjiciens uncto pro illo meliore in regno (I Reg. XIII, 14; XV, 28; XVI, 13), ut Samuel, valedicturus populo astabit hoc modo dicens: Ecce praesto sum; loquimini coram Domino et Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, an asinum; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi (I Reg. XII, 2, 3). Cui a populo responsum est dicente: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam (Ibid., 4).

CAP. V. Recensentur exempla Eliae, Elisaei et Isaiae. --Quis eorum igne coelesti centum superbos exurens, quinquaginta humiles servans (IV Reg. I, 10, 11, 15), et absque adulationis fuco non Deum per prophetas, sed idolum Accaron, consulenti mortem imminentem iniquo regi annuntians (Ibid., 16), omnes prophetas simulacri Baal (qui interpretati accipiuntur sensus humani invidiae, avaritiae, ut jam diximus, semper intenti) mucrone corusco, hoc est verbo Dei, ut Elias egregius vates, prostravit (III Reg. XVIII, 40), et zelo Dei commotus iniquorum terrae imbres adimens aetherales, ac si fortissimo penuriae clustello tribus annis sexque mensibus obseratos (III Reg. XVII, 1), fame, siti moribundus in deserto conquestus est: Domine, inquiens, prophetas tuos occiderunt, et altaria tua suffoderunt; et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg. XIX, 10)? Quis eorum charissimum discipulum terrenis extra solitum ponderibus oneratum (IV Reg. V, 23), quae ante ea a se magnopere licet rogato ut acciperet despecta fuissent (Ibid., 16), etsi non perpetua lepra, ut Elisaeus, saltim expulsione mulctavit (IV Reg. V, 27)? Et quis ex illis puero in vitae desperatione aestuanti, atque improviso super bellico hostium apparatu civitatem in qua erant obsidientium tremefacto (IV Reg. VI, 15), inter nos (ut ille) animae visus ferventi exoratione ad Deum facta (ita ut intueri poterit [Ibid., 17] auxiliarium coelestis exercitus armatorum curruum ceu equitum ignito vultu fulgentium montem plenum) patefecit, et credere (Ibid., 16) quin fortior esset ad salvandum quam inimici ad pugnandum? Et quis eorum corporis tactu (IV Reg. IV, 34), mortui scilicet mundo, viventis autem Deo, alii diverso funere occubanti, procul dubio mortuo Deo, vitiis vero viventi, quasi supra dictus, proficiet; ita ut statim prosiliens Christo grates pro sanitate agat cunctorum pene mortalium ore desperata? Cujus eorum carbone ignito de altari forcipe cherubin advecto (ut peccata sua delerentur humilitate confessionis) labia, ut Isaiae, mundata sunt (Isa. VI, 6, 7), et efficaci oratione sibi adjuncta pii regis Ezechiae (IV Reg. XIX, 1, 14; Isa. XXXVII, 1, 15), supplantatione centum octoginta quinque millia exercitus Assyriorum, nullo apparente vulneris vestigio, angeli manu, ut supradicti, prostrata sunt (IV Reg. XIX, 35; Isa. XXVII, 36)? Quis eorum ob praecepta Dei et minas coelitus datas (Jer. I, 17), veritatemque vel non audientibus proferendam, squalores paedoresque carcerum (Jer. XX, 2; XXXII, 2: XXXVII, 15; XXXVIII, 6), et momentaneas mortes (Jer. XXVI, 8, 14), ut beatus Jeremias, excepit? Et ne multa: Quis eorum, ut Magister gentium dixit (Hebr. XI, 37, 38), errare in montibus, et in speluncis et in cavernis, lapidari, secari, totius mortis genere pro nomine Domini attentari, sicut sancti prophetae, perpessus est?

CAP. VI. Deinde ex Novo Testamento Jacobus primus, Petrus et Paulus. --Sed quid immoramur in exemplis veteribus, ac si non essent in novo ulla? Audiant itaque nos qui absque ullo labore angustum hoc iter Christianae religionis, praetento tantum sacerdotali nomine, intrare se putant, carpentes paucos flores, veluti summos, de extento sanctorum Novi Testamenti tironum amoenoque prato. Quis vestrum, qui torpetis potius quam sedetis legitime in sacerdotali sede, ejectus de concilio impiorum, post diversarum plagas virgarum (Act. XVI, 23), ut sancti apostoli, quod dignus habitus est (Act. V, 41) pro Christo vero Deo contumeliam pati, toto corde Trinitati gratias egit? Quis ob testimonium vero Deo ferendum fullonis vecte crebro percussus, ut Jacobus, primus in Novo duntaxat episcopus Testamento, corporaliter interiit? Quis gladio vestrum ab iniquo principe, ut Jacobus Joannis frater (Act. XII, 2), capite caesus est? Quis ut protominister martyrque evangelicus, hoc solum criminis habens, quod viderit Deum, quem perfidi videre nequiverunt, nefandis manibus lapidatus est (Act. VII, 57)? Quis inversis pedibus crucis affixus pro reverentia Christi patibulo, ut clavicularius ille coelorum regni idoneus, extremum halitum fudit? Quis ex vobis gladii ictu veridicantis pro confessione Christi post vincula, carceres, naufragia, amaram virgarum caedem, post fluminum, latronum, gentium, Judaeorum, pseudoapostolorum continua pericula, post famis, jejunii, vigiliarum labores, post perpetem sollicitudinem omnium Ecclesiarum, post aestum pro scandalizantibus, post infirmitatem pro infirmis, post admirabilem praedicando Christi Evangelium orbis pene circuitum, ut Vas electionis magisterque gentium electus, capite plexus est? CAP. VII. Exemplum sancti Ignatii martyris. --Quis vestrum, ut sanctus martyr Ignatius Antiochiae urbis episcopus, post admirabiles in Christo actus, ob testimonium ejus leonum molis Romae confractus est? cujus verba cum ad passionem duceretur audientes (si aliquando vultus vestri rubore suffusi sunt), non solum in comparatione ejus vos non putabitis sacerdotes, sed ne mediocres quidem Christianos esse. Ait enim in epistola quam ad Romanam Ecclesiam misit: « A Syria usque Romam cum bestiis terra marique depugno die ac nocte, connexus et colligatus decem leopardis, militibus dico ad custodiam datis, qui et beneficiis nostris saeviores fiunt. Sed ego eorum nequitiis magis erudior, nec tamen in hoc justificatus sum. O salutares bestias quae praeparantur mihi, quando venient? quando emittentur? quando eis frui licebit carnibus meis? quas ego exopto acriores parari, et invitabo ad devorationem mei, et deprecabor ne forte (ut in nonnullis fecerunt) timeant attingere corpus meum; quinimo, etsi cunctabuntur, ego vim faciam, ego me ingeram. Date, quaeso, veniam: ego novi quid expediat mihi. Nunc incipio esse Christi discipulus: facessat invidia, vel humani affectus, vel nequitiae spiritualis, ut in Jesum Christum adipisci merear ignes, cruces, bestias, dispersiones ossium, discerptionesque membrorum, ac totius corporis poenae, et omnia in me unum supplicia diaboli arte quaesita compleantur, dummodo Jesum Christum merear adipisci. » Quid ad haec dormitantibus animae oculis aspicitis? Quid talia surdis sensuum auribus auscultatis? Discutite quaeso tenebrosam atramque cordis vestri caliginem temporis, ut veritatis et humilitatis praefulgidum lumen videre possitis. Christianus non mediocris sed perfectus, sacerdos non vilis sed summus, martyr non segnis sed praecipuus dicit: Nunc incipio esse Christi discipulus. Et vos ac si Lucifer ille de coelo projectus (Isa. XIV, 12), verbis non potestate erigimini, et quodammodo sub dente ruminatis et gestibus praetenditis, quae antea auctor vester depinxerat: In coelum, inquiens, conscendam, et ero similis Altissimo (Ibid., 13). Et iterum: Ego fodi et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum (Isa. XXXVII, 25). Multo rectius oportebat vos imitari illum et audire, qui totius bonitatis et humilitatis vere invictum exemplar est, dicentem per prophetam: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Psalm. XXI, 7). O mirabile quoddam dixisse eum opprobrium hominum, cum omnis mundi opprobria deleverit; et iterum in Evangelio: Non possum ego a me ipso facere quidquam (Joan. V, 30); cum ipse coaevus Patri ac Spiritui sancto communis ejusdemque substantiae coelum et terram cum omni eorum inaestimabili ornamento fecerit, non alterius, sed propria potestate; et vos arroganter verba exaltasse, propheta dicente: Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9) ?

CAP. VIII. Exemplum sancti Polycarpi: ubi et loca sacrarum Scripturarum in medium adducta. --Sed ad propositum revertar. Quis, inquam, ex vobis, ut Smyrnensis Ecclesiae pastor egregius Polycarpus Christi testis, mensam humane hospitibus ad ignem eum avide trahentibus apposuit, et objectus flammis pro Christi charitate dixit: Qui dedit mihi ignis ferre supplicium, dabit ut sine clavorum confixione flammas immobiliter perferam. Unum adhuc, praeter magnam verbis volans sanctorum silvam, exempli gratia ponam Basilium, scilicet Caesariensem episcopum, qui, cum ab iniquo principe minae hujusmodi intentarentur, quod nisi in crastinum Ariano coeno ut caeteri macularetur, esset omnino moriturus, dixisse fertur: Ego sane ero cras qui hodie sum; tu te utinam non mutares! Et iterum: Utinam haberem aliquid digni muneris, quod afferrem huic qui maturius Basilium de nodo follis hujus absolveret! Quis ex vobis apostolici sermonis regulam, quae ab omnibus semper sanctis sacerdotibus quibusque temporibus exstantibus, humanam suggestionem praecipitanter ad nequitiam festinantem recutientibus, servata est, in concussione tyrannorum indirupte custodit, hoc modo dicens: Obedire oportet magis Deo quam hominibus (Act. III, 29)? Igitur confugientes solito more ad Domini misericordiam sanctorumque prophetarum ejus voces, ut illi pro nobis oraculorum suorum jacula imperfectis pastoribus, ut antea tyrannis, queis compuncti sanentur, librent; videamus quod Dominus per prophetas ad desides et inhonestos sacerdotes, et non bene populum tam exempla quam verba docentes, minarum loquatur. Nam et Heli ille sacerdos in Silo pro eo quod non digno Dei zelo severe in filios contemnentes Deum ultus fuerat, sed molliter et clementer ut pote paterno affectum affectu admonuerat, tali animadversione damnatur, dicente ad eum propheta: Manifeste ostendi me ad domum patris tui, cum essent in Aegypto servientes Pharaoni; et elegi domum patris tui ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotio (I Reg. II, 27, 28). Et post pauca: Quare respexisti in incensum meum et in sacrificium meum improbo oculo? et honorificasti filios tuos plus quam me, ut benediceres eos a primordio in omnibus sacrificiis coram me? Et nunc haec dicit Dominus: Quoniam qui honorificant me, honorabo eos; et qui pro nihilo habent me, ad nihilum redigentur. Et hoc tibi signum sit, quod veniet super duos filios tuos Ophni et Phinees; in uno die morientur ambo in gladio virorum (Ibid., 29, 31, 34). Si haec itaque patiuntur, qui verbis tantum subjectos, et non condigna ultione emendant; quid ipsis fiet qui ad mala hortantur peccando et trahunt? Quid illi quoque perspicuum est vero vati, post expletionem signi ab eodem praedicti, et restitutionem aridae manus impio regi, misso a Judaea prophetare in Bethel, prohibitoque ne quid ibidem cibi gustaret, ac decepto ab alio (ut dicebatur) propheta, ut parum quid panis et aquae sumeret, obtigit, dicente ad eum suo hospite: Haec dicit Dominus Deus: Quia inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in hoc loco in quo mandaveram tibi ne manducares panem nec biberes aquam, non ponetur corpus tuum in sepulcro patrum tuorum. Et factum est, inquit, postquam manducavit panem et bibit aquam, stravit sibi asinam suam et abiit: et invenit eum lec in via, et occidit eum (III Reg. XIII, 21-24).

CAP. IX. Ex Isaia. --Isaiam quoque sanctum prophetam de sacerdotibus hoc modo loquentem audite: Vae impio in malum; retributio enim manuum ejus fiet ei. Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt ejus. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Vos depasti estis vineam meam: rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus exercituum (Isa. III, 11-15)? Et item: Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei, ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis (Isa. X, 1-3)? Et infra: Verum hi quoque prae vino nescierunt, prae ebrietate erraverunt, sacerdotes nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra locus. Propterea audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Jerusalem. Dixistis enim: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus (Isa. XXVIII, 7, 8, 14, 15) Et post aliquanta: Et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt. Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem; quandocunque pertransierit, tollet vos (Ibid., 17-19). Et iterum: Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis glorificat me, cor autem eorum longe est a me; ideo ecce ego addam, ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? Perversa enim haec vestra cogitatio (Isa. XXIX, 13-16). Et post aliquanta: Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum est. Quae ista est domus quam aedificabitis mihi? et quis erit locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem aspiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est (Isa. LXVI, 1-3).

CAP. X. Ex Jeremia. --Jeremias quoque virgo prophetaque quid insipientibus loquatur pastoribus, attendite: Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt (Jer. II, 5)? Et paulo post: Et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo (Ibid., 7, 9). Item post aliquanta: Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Prophetae praedicabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimis ejus (Jer. V, 30, 3)? Cui loquar et contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt. Ecce verbum Domini factum est illis in opprobrium, et non suscipiunt illud (Jer. VI, 10): quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax; et non erat pax. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quamobrem cadent inter ruentes; in tempore visitationis eorum corruent, dicit Dominus (Jer. VI, 12-15). Et iterum: Omnes isti principes declinantium ambulantes fraudulenter, aes et ferrum; universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium in igne; frustra conflavit conflator; malitiae autem eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos (Ibid., 28-30). Et post pauca: Ego sum, ego sum; ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio; et videte quae fecerim ei propter malitiam populi Israel. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus; et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis; et vocavi vos, et non respondistis: Faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo; et projiciam vos a facie mea (Jer. VII, 11, 15). Et iterum: Filii mei exierunt a me, et non subsistunt; et non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt; propterea non intellexerunt, et grex eorum dispersus est (Jer. X, 20, 21). Et post aliquanta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum; ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus (Jer. XI, 15, 16). Et iterum: Venite, congregamini omnes bestiae terrae, properate ad devorandum. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (Jer. XII, 9, 10). Itemque loquitur: Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos et non quievit, et Domino non placuit. Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata illorum (Jer. XIV, 10). Prophetae dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit Dominus vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me: Falso prophetae vaticinantur in nomine meo; non misi eos, et non praecepi eis; visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. Ideo haec dicit Dominus: In gladio et fame consumentur prophetae illi. Et populi quibus prophetaverunt, projecti erunt in viis Jerusalem prae fame et gladio; et non erit qui sepeliat (Ibid., 13-16). Et iterum: Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis cos, et non visitastis illos. Ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, dicit Dominus (Jer. XXIII, 1, 2). Propheta namque et sacerdos polluti sunt; et in domo mea inveni malum eorum, dicit Dominus. Et idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris; impellentur enim, et corruent in ea; afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, dicit Dominus. Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem; et prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel. Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua; facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. Propterea haec dicit Dominus ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eas felle; a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos; visionem enim cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Dicunt enim his qui me blasphemant: Locutus est Dominus: Pax erit vobis. Et omnibus qui ambulant in pravitate cordis sui, dixerunt: Non veniet super vos malum. Quis enim adfuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus? Quis consideravit verbum illius et audivit? Ecce turbo dominicae indignationis egreditur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. Non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui. In novissimis diebus intelligetis consilium ejus (Ibid., 11-20).

CAP. XI. Ex Joel, Osee, Amos. --Parum namque cogitatis vel facitis, quod sanctus quoque Joel monens inertes sacerdotes, ac deflens detrimentum populi pro iniquitatibus eorum edixit: Expergiscimini qui estis ebrii a vino vestro, et plorate et lamentamini omnes qui bibitis vinum in ebrietatem, quia ablata est ab ore vestro jucunditas et gaudium (Joel. I, 5). Lugete, sacerdotes, qui deservitis altari, quia miseri facti sunt campi. Lugeat terra, quia miserum factum est frumentum, et siccatum est vinum, diminutum est oleum, aruerunt agricolae. Lugete possessiones pro tritico et hordeo, quia periit vindemia ex agro, vitiis arefacta est, ficus diminutae sunt: granata, et palma, et malum, et omnia ligna agri arefacta sunt, quoniam confuderunt gaudium filii hominum (Ibid., 9, 12). Quae omnia spiritualiter intelligenda erunt vobis, ne tam pestilenti fame verbi Dei animae vestrae arescerent. Et iterum: Flete, sacerdotes qui deservitis Domino, dicentes: Parce, Domine, populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, et ne dominentur eorum gentes, uti ne dicant gentes: Ubi est Deus eorum (Joel. II, 17)? Sed haec vos nequaquam auditis, sed omnia quibus propensius divini furoris indignatio inardescat, admittitis. Quid etiam sanctus Osce propheta sacerdotibus vestri moduli dixerit, signanter attendite: Audite haec, sacerdotes, et intendat domus Israel et domus regis, infigite auribus vestris: quoniam ad vos est judicium, quia laqueus facti estis speculationi et velut reticulum extensum super Itaburium quod indagatores venationis confixerunt (Osc. V, 1). Vobis etiam a Domino alienatio hujuscemodi intendatur per prophetam Amos dicentem: Odio habui et repuli dies festos vestros, et non accipiam odorem in solemnibus conventionibus vestris: quia et si obtuleritis holocaustomata et hostias vestras, non accipiam ea: (et salutare declarationis vestrae non aspiciam.) Transfer a me sonum cantionum tuarum, et psalmum organorum tuorum non audiam (Amos V, 21, 23). Famis enim evangelici cibi culina ipsa vestrae animae viscera excomedens grassatur in vobis, sicut supra dictus propheta praedixit: Ecce, inquiens, dies veniunt, dicit Dominus: et emittam famem in terra, non famem panis neque sitim aquae, sed famem in audiendo verbum Dei. Et movebuntur aquae a Mari usque ad mare, et ab Aquilone usque ad Orientem percurrent, quaerentes verbum Domini, et non invenient (Amos VIII, 11, 12).

CAP. XII. Ex Michaea. --Auribus quoque percipite sanctum Michaeam, ac si coelestem quamdam tubam adversus subdolos populi principes concisius personantem. Audite nunc, inquiens, principes domus Jacob. Nonne vobis est, ut cognoscatis judicium odientibus bona, et quaerentibus maligna, rapientibus pelles eorum ab eis, et carnes eorum ab ossibus eorum? Quemadmodum comederunt carnes plebis meae, et pelles eorum ab eis excoriaverunt, ossa eorum confregerunt, et laniaverunt quasi carnes in olla. Succlamabunt ad Deum, et non exaudiet eos, et avertet faciem suam ab eis in illo tempore, propter quod malitiose gesserunt in adinventionibus suis super ipsos. Haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant in eum pacem, et non est data in os eorum: excitavi in eum bellum. Propterea nox erit vobis ex visione, et tenebrae vobis erunt ex divinatione: et occidet sol super prophetas, et contenebrescet super eos dies. Et confundentur videntes somnia, et deridebuntur divini, et obtrectabunt adversus omnes ipsi: quoniam non erit qui exaudiat eos. Si non ego implevero fortitudinem in spiritu Domini et judicio et potestate, ut annuntiem domui Jacob impietates suas et Israel peccata sua. Audite hoc itaque duces domus Jacob et residui domus Israel, qui abominamini judicium et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguine, et Jerusalem in iniquitatibus. Duces ejus cum muneribus judicabant, et sacerdotes ejus cum mercede respondebant, et prophetae ejus cum pecunia divinabant, et in Domino requiescebant, dicentes: Nonne Dominus in nobis est? Non venient super nos mala. Ideo propter vos Sion sicut ager arabitur, et Jerusalem sicut specula pomarii erit, et mons domus sicut saltus silvae (Mich. III, 1, 12). Et post aliquanta: Heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemus in vindemia, cum non sit botrus ad manducandum primitiva. Heu me, anima quia periit terrenis operibus: semper reverentia exoritur reverens a terra: et qui corrigat inter homines non est. Omnes in sanguinem judicio contendunt, et unusquisque proximum suum tribulatione tribulat, in malum manus suas praeparat (Mich. VII, 1, 3).

CAP. XIII. Ex Sophonia, Zacharia, Malachia. -- Quid Sophonias etiam propheta egregius de vestris olim comessoribus disceptaverit, attendite: de Jerusalem namque loquebatur, quae spiritualiter Ecclesia vel anima intelligitur. O, inquiens, quae erat splendida et liberata civitas, confidens columba, non obaudivit vocem nec percepit disciplinam: in Domino non confisa est, et ad Deum suum non accessit (Sophon. III, 1, 2). Et id quare, ostendit: Principes ejus sicut leo rugientes: judices sicut lupi Arabiae non relinquebant in mane: prophetae ejus spiritum portantes viri contemptores: sacerdotes ejus profanabant sancta, et impie agebant in lege. Dominus autem justus in medio ejus, et non faciet injustum: mane, mane dabit justitiam suam (Sophon. III, 5). Sed et beatum Zachariam monentem vos in verbo Dei audite: Haec enim dicit Dominus omnipotens: Judicium justum judicate, et misericordiam et miserationem facite, unusquisque ad fratrem suum: et viduam et orphanum et advenam et pauperem per potentiam nolite nocere: et malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur in corde suo. Et contumaces fuerunt ne observarent, et dederunt dorsum stultitiae, et aures suas degravaverunt ut non audirent: et cor suum statuerunt insuadibile, ne audirent legem meam, et verba quae misit Dominus omnipotens in spiritu suo in manibus prophetarum priorum: et facta est ira magna a Domino omnipotente (Zach. VII, 5-12). Et iterum: Quoniam qui loquebantur, locuti sunt molestias, et divini visa falsa et somnia falsa loquebantur, et vane consolabantur: propter hoc aridi facti sunt sicut oves, et afflicti sunt quoniam non erat sanitas. Super pastores exacerbata est iracundia mea, et super agnos visitabo (Zach. X, 2, 3). Et post pauca: Vox lamentantium pastorum, quia misera facta est magnitudo eorum. Vox rugientium leonum, quoniam miser factus est decursus Jordanis. Haec dicit Dominus omnipotens: Qui possidebant, interficiebant, et non paenituit eos; et qui vendebant eas, dicebant: Benedictus Dominus, quia ditati sumus: et pastores earum nihil passi sunt in eis. Propter quod non parcam jam super inhabitantes terram, dicit Dominus (Zach. XI, 5, 6). Quid praeterea sanctus Malachias propheta vobis denuntiaverit audite: Vos, inquiens, sacerdotes qui spernitis nomen meum, et dixistis: In quo spernimus nomen tuum? Offerendo ad altare meum panes pollutos, et dixistis: In quo polluimus eos? In eo quod dixistis: Mensa Domini pro nihilo est. Et quae superposita sunt sprevistis: quoniam si adducatis caecum ad victimam, nonne malum? Si admoveatis claudum aut languidum, nonne malum? Offer itaque illud praeposito tuo, si suscipiet illud, si accipiet personam tuam, dicit Dominus omnipotens. Et nunc exorate faciem Dei vestri, et deprecamini eum: in manibus vestris facta sunt haec, si accipiam ex vobis personas vestras (Mal. I, 6, 9). Et iterum: Et intulistis de rapina claudum et languidum, et intulistis munus. Nunquid suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus? Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino, quia Rex magnus ego sum, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus (Ibid., 13, 14). Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. Si nolueritis audire et ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum: mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, quoniam non posuistis super cor. Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum (Mal. II, 1, 3).

CAP. XIV. Rursus ex Malachia. --Sed interea ut avidius organa nequitiae praeparetis ad bona, quid de sancto sacerdote dicat (si quantulumcunque adhuc interni auditus in vobis remanet), auscultate: Pactum meum, inquiens, fuit cum eo (de Levi namque vel Moyse secundum historiam loquebatur) vitae et pacis: dedi ei timorem, et timuit me: a facie nominis mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in aequitate ambulavit mecum: et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est (Mal. II, 5, 7). Nunc item mutavit sensum, et malos increpare non desinit: Vos, inquiens, recessistis de via, et descandalizatis plurimos in lege: et irritum fecistis pactum cum Levi, dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles in omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. Nunquid non pater unus omnium nostrum? nunquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque fratrem suum (Ibid., 8, 10)? Et iterum: Ecce veniet Dominus exercituum: et quis poterit cogitare diem adventus ejus? et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim egredietur quasi ignis ardens, et quasi poa lavantium: et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum (Mal. III, 1, 3). Et post pauca: Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus: et dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus coram Domino exercituum tristes? Ergo nunc beatos dicemus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes iniquitatem: tentaverunt Deum, et salvi facti sunt (Ibid., 13, 16). CAP. XV. Ex Ezechiele. --Quid vero Ezechiel propheta dixerit, attendite: Vae, inquiens, super vae veniet, et nuntius super nuntium erit: et quaeretur visio a propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium de senioribus (Ezech. VII, 26). Et iterum: Haec dicit Dominus: Eo quod sermones vestri sunt mendaces, et divinationes vestrae vanae; propter hoc ecce ego ad vos, dicit Dominus: Extendam manum meam super prophetas qui vident mendacia, et eos qui loquuntur vana: in disciplina populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, et in terram Israel non intrabunt: et scietis, quia ego Dominus. Propterea populum meum seduxerunt, dicentes: Pax Domini; et non est pax Domini. Hic struit parietem; et ipsi ungunt eum, et cadet (Ezech. XIII, 8, 10). Et post aliquanta: Vae his qui concinnant cervicalia subtus omnem cubitum manus, et faciunt velamina super omne caput universae aetatis ad subvertendas animas. Animaeque subversae sunt populi mei, et animas possidebant, et contaminabant me ad populum meum propter manum plenam hordei et propter fragmentum panis, ad occidendas animas quas non oportebat mori, et ad liberandas animas quas non oportebat vivere, dum loquimini populo exaudienti vana eloquia (Ibid., 18, 19). Et infra: Fili hominis dic: Tu es terra quae non comptuitur, neque pluvia facta est super te in die irae; in qua principes in medio ejus sicut leones rugientes, rapientes rapinas, animas devorantes in potentia, et pretia accipientes: et viduae tuae multiplicatae sunt in medio tui, et sacerdotes ejus despexerunt legem meam, et polluerunt sancta mea. Inter sanctum et pollutum non distinguebant, et inter medium immundi et mundi non dividebant: et a sabbatis meis obvelabant oculos suos, et polluebant in medio eorum (Ezech. XXII, 24, 26). Et iterum: Et quaerebam ex eis virum recte conversantem, et stantem ante faciem omnino in tempore irae, ne in fine delerem eam: et non inveni. Et effudi in eam animum meum in igne irae meae ad consumendum eos: vias eorum in caput eorum dedi, dicit Dominus (Ibid., 30, 31). Et post aliquanta: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, loquere filiis populi mei, et dices ad eos: Terra in quam ego gladium superinducam, et acceperit populus terrae hominem unum ex ipsis, et dederit eum sibi in speculatorem; et viderit gladium venientem super terram, et tuba cecinerit, et significaverit populo: et audierit qui audit, vocem tubae, et non observaverit; et venerit gladius, et comprehenderit eum: sanguis ejus super caput ejus erit; quia cum vocem tubae audierit, non observavit: sanguis ejus in ipso erit: et hic quia custodivit animam suam, liberavit. Et speculator si viderit gladium venientem, et non significavit tuba; et populus non observaverit; et veniens gladius acceperit ex eis animam; et ipsa propter iniquitatem suam capta est, sanguinem de manu speculatoris requiram. Et tu, fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel, et audies ex ore meo verbum, cum dicam peccatori: Morte morieris; et non loqueris ut avertat se a via sua impius, et ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Tu vero si praedixeris impio viam ejus, ut avertat se ab ea, et non se averterit a via sua: hic in sua impietate morietur, et tu animam tuam eripuisti (Ezech. XXXIII, 2-9). CAP. XVI. Ex Evangelio Matthaei. --Sed sufficiant haec pauca de pluribus prophetarum testimoniis, queis retunditur superbia vel ignavia sacerdotum contumacium, ne putent nos propria potius adinventione quam legis sanctorum vel auctoritate eis talia denuntiare. Videamus igitur quid evangelica tuba mundo personans inordinatis sacerdotibus eloquatur: non enim de illis, ut jam diximus, qui apostolicam sedem legitime obtinent, quique bene norunt largiri spiritualia conservis suis in tempore cibaria (si qui tamen multi inpraesentiarum sunt), sed de pastoribus imperitis, qui derelinquunt oves et pascunt vana, et non habent verba pastoris periti, nobis sermo est. Evidens ergo indicium est, non esse eum legitimum pastorem, sed mediocrem quidem Christianum, qui haec non tam nostra (qui valde exigui sumus), quam Veteris Novique Testamenti decreta recusarit vel inficiatus fuerit, sicut bene quidam nostrorum ait: « Optabiliter cupimus ut hostes Ecclesiae sint nostri quoque absque ullo foedere hostes, et amici ac defensores nostri non solum foederati, sed etiam patres ac domini habeantur. » Conveniant namque singuli vero examine conscientiam suam, et ita deprehendent an secundum rectam rationem sacerdotali cathedrae insideant. Videamus, inquam, quid Salvator mundi factorque dicat: Vos estis, inquit, sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V, 13). Hoc unum testimonium ad confutandos impudentes quosque abunde sufficere posset. Sed ut evidentioribus adhuc astipulationibus, quantis semetipsos intolerabilibus scelerum fascibus falsi hi sacerdotes opprimant, verbis Christi comprobetur, aliqua adnectenda sunt. Sequitur enim: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Ibid., 14). Quis ergo sacerdotum hujus temporis ita ignorantiae caecitate possessus, ut lux clarissimae lucernae, in aliqua domo cunctis noctu residentibus scientiae simul et bonorum operum lampade lucet? Quis ita universis Ecclesiae filiis, tutum, publicum conspicuumque refugium, ut sit civibus firmissima forte editi montis civitas vertice constituta, habetur? Sed et quod sequitur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Ibid., 16): quis corum uno saltem die potest implere? Quin potius densissima quaedam eorum nebula, atraque peccaminum omni Insulae ita incumbit nox, ut omnes pene a via recta avertat, ac per invios impeditosque scelerum calles errare faciat, quorum non modo Pater coelestis non laudatur per opera, sed etiam intolerabiliter blasphematur. Velim quidem haec Scripturae sacrae testimonia huic epistolae inserta vel inserenda, sicut nostra mediocritas posset, omnia utcunque historico vel morali sensu interpretari. Sed ne in immensum modum opusculum hoc his qui non tam nostra quam Dei despiciunt, fastidiunt, avertunt, proteletur, simpliciter et absque ulla verborum circuitione congesta vel congerenda sunt. Et post pauca: Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Et iterum: Nolite judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 1, 2). Quis, rogo, vestrum respiciet id quod sequitur? Quid autem vides, inquit, festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non consideras? Aut quomodo dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs in oculo tuo est (Ibid., 3, 4). Vel quod sequitur: Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos: ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Ibid., 6): quod saepissime vobis evenit. Et populum monens ne a dolosis doctoribus, ut estis vos, seduceretur, dixit: Attendite vobis a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona bonos fructus facit, et mala malos (Ibid., 15-17). Et infra: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Ibid., 21). CAP. XVII. Iterum ex Evangelio Matthaei. --Quid sane vobis fiet qui, ut propheta dixit (Isa. XIX, 13), labiis tantum et non corde Deo creditis? Qualiter autem impletis quod sequitur: Ecce, inquit, ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16), qui versa vice ut lupi in gregem ovium proceditis? vel quod ait: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Ibid.)? Prudentes quidem estis ut aliquem ore exitiabili mordeatis, non ut caput vestrum quod est Christus, objectu quodammodo corporis defendatis, quem totis operum malorum conatibus conculcatis. Nec enim simplicitatem columbarum habetis, quin potius corvino assimilati nigrori, ac semel de arca, id est Ecclesia, evolitantes, inventis carnalium voluptatum fetoribus, nusquam ad eam puro corde revolastis. Sed videamus et caetera. Nolite, ait, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Ibid., 18). Quidnam horum feceritis, recogitate. Quem vero vestrum sequens testimonium non in profundo cordis arcano vulneret, quod de pravis antistitibus Salvator ad apostolos loquitur? Sinite illos: caeci sunt duces caecorum: caecus autem si caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadent (Matth. XV, 14). Egent sane populi quibus praeestis, vel potius quos decepistis, audire. Attendite verba Domini ad apostolos et ad turbas loquentis, quae et vos, ut audio, in medium crebro proferre non pudet. Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite: secundum vero opera corum nolite facere: dicunt enim, et ipsi non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Periculosa certe ac supervacua sacerdotibus doctrina est, quae pravis operibus obfuscatur. Vae vobis, hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos autem non intratis, nec introeuntes sinitis intrare (Ibid., 13). Non solum enim prae tantis malorum criminibus quae geritis, in futuro, sed etiam pro his qui vestro quotidie exemplo percunt, poenali poena plectemini: quorum sanguis in die judicii de vestris manibus requiretur. Sed quid mali quod servi parabola praetenderit inspicite, dicentis in corde suo: Moram facit dominus meus venire. Qui pro hoc forsitan incoeperat percutere conservos suos, manducans et bibens cum ebriis. Veniet ergo, inquit, dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum (a sanctis scilicet sacerdotibus) partemque ejus ponet cum hypocritis (cum eis certe, qui sub sacerdotali tegmine multum obumbrant nequitiae): illic, inquiens, erit fletus et stridor dentium (Matth. XXIV, 48-51); quibus in hac vita non crebro evenit ob quotidianas Ecclesiae matris ruinas filiorum, vel desideria regni coelorum. CAP. XVIII. Ex Pauli Epistola ad Romanos. --Sed videamus quid Christi verus discipulus, magister gentium, Paulus, qui omni ecclesiastico doctori imitandus est ( sicut et ego Christi [I Cor. XI, 1] ), in tali negotio praeloquatur in prima Epistola dicens: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis; et obcaecatum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22). Licet hoc gentibus dici videatur, intuemini tamen quia competenter istius aevi sacerdotibus cum populis coaptabitur. Et post pauca: Qui commutaverunt, inquit, veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae (Ibid., 25, 26). Et iterum: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, impudicitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio (scilicet animarum populi) contentione, dolo, malignitate: susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus inobedientes, insensatos, incompositos, sine misericordia, sine affectione. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte (Ibid., 28-32). Quisnam supradictorum his omnibus in veritate caruit? si enim esset, forte caperetur subjecto sensu, in quo ait: Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Ibid., 32); nullo scilicet hoc malo eorum exstante immuni. Et infra: Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Et iterum: Non est enim acceptio personarum apud Deum. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Ibid., 11-13). Quid ergo severitatis ingruit his qui non solum implenda non faciunt, et prohibita non declinant, sed etiam ipsam verborum Dei lectionem vel tenuiter auribus ingestam pro saevissimo angue refugiunt? CAP. XIX. Item, ex eadem Epistola et ex duabus Epistolis ad Corinthios. --Sed transeamus ad sequentia. Quid ergo, inquit, dicemus? Permanemus in peccato, ut gratia abundet? absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo iterum vivemus in illo (Rom. VI, 1, 2)? Et post aliquanta: Quis nos, ait, separabit a charitat Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35)? Quem vestrum, quaeso, talis intimo corde occupabit affectus, qui non modo pro pietate non laboratis, sed etiam ut inique agatis et Christum offendatis, multa patimini? Vel quod sequitur: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die, honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 12, 14). Et iterum ad Corinthios in prima Epistola: Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum posuit: alter superaedificat. Unusquisque autem videat, quomodo superaedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod est Jesus Christus. Si quis autem superaedificet super hoc aurum et argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: unumquodque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit illud, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, omnia per ignem judicabuntur. Qui superaedificaverit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur (I Cor. III, 10, 13). Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (Ibid., 16, 17). Et iterum: Si quis videtur apud vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum (Ibid., 18, 19). Et post aliquanta: Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate igitur vetus fermentum, ut sitis nova conspersio (I Cor. V, 6, 7). Quomodo expurgabitur vetus fermentum, id est peccatum, quod a diebus in dies cunctis conatibus cumulatur? Et iterum: Scripsi vobis in Epistola: Ne commisceamini fornicariis. Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exire. Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si quis nominatur frater, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum hujusmodi nec cibum quidem sumere (Ibid., 9, 11). Sed latro nequaquam pro furto vel latrocinio furem alium damnat, quem potius optat, tuetur, amat, ut pote sui sceleris consortem. Item in Epistola ad Corinthios secunda: Ideo, inquit, habentes hanc administrationem juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficiamus: sed abjiciamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei (II Cor. IV, 1, 2). In subsequentibus autem ita de malis doctoribus dicit: Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est magnum igitur, si ministri ejus transfigurentur ut angeli justitiae, quorum finis erit secundum opera eorum (II Cor. XI, 13, 15). CAP. XX. Ex Epistolis, ad Ephesios, ad Thessalonicenses I, et ad Colossenses. --Attendite quoque quid ad Ephesios dicat. An nescitis vos pro hoc in aliquo reos teneri? Hoc, inquiens, dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut gentes ambutant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum; alienati a vita Dei, per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis corum; qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem omnis immunditiae et avaritiae (Ephes. IV, 17, 19). Et quis vestrum sponte expleverit id quod sequitur? Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei: et nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed replemini Spiritu sancto (Ephes. V. 17, 18). Sed et quod ad Thessalonicenses dicit: Neque enim fuimus apud vos aliquando in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae: nec quaerentes ab hominibus gloriari, neque a vobis, neque ab aliis; cum possimus honori esse, sicut caeteri apostoli Christi. Sed facti sumus sicut parvuli in medio vestrum, vel tanquam si nutrix foveat parvulos suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus vobis tradere non solum Evangelium, sed etiam animas nostras (I Thess. II, 5, 8). Si hunc vos Apostoli retinetis in omnibus affectum, ejus quoque cathedrae legitime insidere noscatis. Vel etiam quod sequitur: Scitis, inquit, quae praecepta dederim vobis. Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum. Et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum (I Thess. IV, 2, 8). Quis etiam vestrum circumspecte cauteque custodivit id quod sequitur? Mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, et concupiscentiam malam: propter quae venit ira Dei in filios diffidentiae (Colos. III, 5, 6). Videtis enim pro queis peccatis ira Dei potissimum consurgat. CAP. XXI. Ex Epistolis ad Timotheum et ad Titum. --Audite itaque quid de vobis prophetico spiritu sanctus idem apostolus vestrisque consimilibus praedixerit, ad Timotheum aperte scribens: Hoc enim scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Erunt enim homines semetipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, incontinentes immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita (II Tim. III, 1, 5). (Sicut et propheta dicit: Odivi ecclesiam malignorum, et cum impiis non sedebo [Psal. XXV, 5] ). Et post aliquanta (quod nostro tempore videmus pullulare) ait: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum enim Joannes et Mambres restiterunt Moysi; ita et isti resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 7, 9). Etenim evidenter ostendit, qualiter se exhibeant officio sacerdotes, ita ad Titum scribens: Te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum habens, irreprehensibile; ut is qui ex adverso est, vereatur, nullum malum habens dicere de nobis (Tit. II, 7, 8). Et iterum ad Timotheum: Labora, inquit, sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut placeat ei cui se probavit. Nam et qui contendit in agone, non coronabitur, nisi legitime certaverit (II Tim. II, 3, 5). Haec quidem bonorum adhortatio. Quod vero item comprehendit, malorum hominum (ut vos quibusque intelligentibus apparetis) denuntiatio est. Si quis, inquit, aliter docet, et non acquiescit sermonibus sanis Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languescens erga quaestiones et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, qui veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 3, 5). Sed quid sparsim positis amplius utentes testimoniis, sensuum ac diversorum undis in despecta ingenii nostri cymbula fluctuabimur? Recurrere tandem aliquando usque ad lectiones illas (quae ad hoc non solum ut recitentur, sed etiam astipulentur benedictioni qua initiantur sacerdotum vel ministrorum manus, eosque perpetuo doceant, uti ne a mandatis quae fideliter continentur in eis, sacerdotali dignitate degenerantes recedant, ex omni pene sacrarum litterarum textu merito excerptae sunt) necessarium duximus, ut apertius cunctis pateat aeterna supplicia mansura eos, et non esse sacerdotes vel Dei ministros, qui earum doctrinas atque mandata opere secundum vires suas non adimpleverint. CAP. XXII. Ex epistola I Petri. --Audiamus ergo quid princeps apostolorum beatus Petrus de tali negotio signaverit: Benedictus, inquiens, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui per magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitae aeternae, per resurrectionem a mortuis Domini nostri Jesu Christi, in haereditatem incorruptibilem, immarcescibilem, incontaminatam, conservatam in coelis in vos, qui in virtute Dei custodimini (I Petr. I, 3, 5). Quare enim insipienter a vobis violatur talis haereditas, quae non sicut terrena, decidua; sed immarcescibilis atque aeterna est? Et post aliquanta: Propter quod succincti estote lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperantes in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi (Ibid., 13). Rimamini namque pectoris vestri profunda, an sobrii sitis, et perfecte sacerdotalem gratiam examinandam in Domini revelatione conservetis. Et iterum dicit: Quasi filii benedictionis non configurantes vos illis prioribus ignorantiae vestrae desideriis: sed secundum eum qui vos vocavit sanctos, et vos sancti in omni conversatione estote. Propter quod scriptum est: Sancti estote, quia ego sum sanctus (Ibid., 14, 16). Quis rogo vestrum ita sanctitatem toto animi ardore sectatus est, ut hoc quantum in se est, festinaret implere? Sed videamus quid in ejus secunda lectione contineatur. Charissimi, inquit, animas vestras castificate ad obediendum fidei per spiritum in charitate, in fraternitate, ex corde vero invicem diligentes perseveranter, quasi renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili verbo Dei vivi et permanentis in aeternum (Ibid., 22, 23). Haec quidem ab Apostolo mandata, et in die vestrae ordinationis lecta, ut ea indirupte custodiretis; sed nequaquam a vobis in judicio impleta, sed nec multum cogitata vel intellecta sunt. Et infra: Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationem, et invidiam, et detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles, et sine dolo lac concupiscite, ut eo crescatis in salutem: quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II, 1, 3). Recogitate an haec quoque surdis auribus a vobis audita crebrius, conculcentur. Et iterum: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in illud tam admirabile lumen suum (Ibid., 9). Non solum per vos virtutes Dei non annuntiantur vel meliorantur, sed etiam pravissimis vestris apud incredulos quosque despiciuntur exemplis. CAP. XXIII. Ex Actibus apostolorum et rursus ex Epistola I ad Timotheum. --Audistis forte in eodem die quod in lectione Actus apostolorum lectum est, Petro in medio discipulorum surgente, qui dixit: Viri fratres, oportet scripturam impleri quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Juda (Act. I, 15, 16). Et paulo post: Hic itaque acquisivit agrum de mercede in quitatis (Ibid., 18). Hoc securo vel potius hebeti corde, quasi non de vobis lectum fuisset, audistis. Quis, quaeso, vestrum non quaerit agrum de mercede iniquitatis? Judas namque loculos compilabat: vos Ecclesiae donaria filiorumque animas ejus vastatis. Ille adiit Judaeos ut Deum venderet: vos tyrannos et patrem vestrum diabolum ut Christum despiciatis. Ille triginta argenteis venalem habuit omnium Salvatorem: vos vel uno obolo. Quid plura? Fertur vobis in medium Matthiae in confusionem vestram exemplum, sanctorum quoque apostolorum electione vel judicio Christi, non propria voluntate sortiti: ad quod caeci effecti non videtis quam longe a meritis ejus distetis, dum in amorem et effectum Judae traditoris sponte corruistis. Apparet ergo eum qui vos sacerdotes sciens ex corde dicit, non esse verum Christianum. Sane quod sentio, proferam. Posset quidem lenior fieri increpatio: sed quid prodest vulnus manu tantum palpare, unguentove ungere, quod tumore jam vel fetore sibi horrescens cauterio et publico ignis medicamine eget; si tamen ullo modo sanari possit, aegro nequaquam medelam quaerente, et ab hoc medico longius recedente? O inimici Dei, et non sacerdotes, veterani malorum et non pontifices, traditores et non sanctorum apostolorum successores, et non Christi ministri. Auscultastis quidem secundae lectionis apostoli Pauli verborum sonum (sed in nullo modo monita virtutemque servastis, et simulacrorum modo quae non vident neque audiunt, eodem die altari astitistis) tunc et quotidie vobis intonantis: Fratres, inquit, fidelis sermo est, et omni acceptione dignus (I Tim. III, 1). Ille dixit fidelem et dignum: vos ut infidelem et indignum sprevistis. Si quis episcopatum cupit, bonum opus desiderat (Ibid.) Vos episcopatum magnopere avaritiae gratia, non spiritualis profectus obtentu cupitis, et bonum opus illi condignum nequaquam habetis. Oportet ergo hujusmodi irreprehensibilem esse (Ibid., 2). In hoc namque sermone lacrymis magis quam verbis opus est; ac si dixisset Apostolus eum esse omnibus irreprehensibiliorem debere. Unius uxoris virum (Ibid.). Quid ita apud nos quoque contemnitur, quasi non audiretur, vel idem dicere et virum uxorum? Sobrium, prudentem (Ibid.). Quis etiam ex vobis hoc aliquando inesse sibi saltem optavit? Hospitalem (Ibid.). Id si forte casu evenerit, popularis aurae potius quam praecepti gratia factum, non prodest, Domino Salvatore ita dicente: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Ornatum, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum (I Tim. III, 2, 3). O feralis immutatio! O horrenda praeceptorum coelestium conculcatio! Nonne infatigabiliter ad haec expugnanda, vel potius obruenda actuum verborumque arma corripitis, pro queis conservandis atque firmandis, si necesse fuisset, et poena ultro subeunda, et vita ponenda erat? Sed videamus et sequentia: Domum, inquit, suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate (I Tim. III, 4) Ergo imperfecta est patrum castitas, si eidem non et filiorum accumuletur. Sed quid erit, ubi nec pater nec filius mali genitoris exemplo pravatus conspicitur castus? Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit (Ibid., 5)? Haec sunt verba quae indubitatis effectibus approbantur. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non vino multum deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes (Ibid., 8, 10). His nimirum horrescens diu immoravi: unum veridice possum dicere, quin haec omnia in contrarios actus mutentur; ita ut clerici (quod non absque dolore cordis fateor) impudici, bilingues, ebrii, turpis lucri cupidi, habentes fidem et (ut verius dicam) infidelitatem in conscientia impura, non probati in bono, sed in malo opere praesciti ministrantes, et innumera crimina habentes sacro ministerio adsciscantur. CAP. XXIV. Iterum ex Matthaei Evangelio. --Audistis etiam illo die (quo multo dignius multoque rectius erat, ut ad carcerem vel catastam poenalem quam ad sacerdotium traheremini) Domino sciscitanti, quem se esse putarent discipuli, Petrum respondisse: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16); eique Dominum pro tali confessione dixisse: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Ibid., 17). Ergo Petrus a Deo Patre doctus recte Christum confitetur: vos autem moniti a patre vestro diabolo inique Salvatorem malis actibus denegatis. Vero sacerdoti dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid., 18). Vos quidem assimilamini viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam (Matth. VII, 26). Notandum vero est, quod insipientibus in aedificanda domo arenarum pendulae mobilitati Dominus non cooperetur, secundum illud: Fecerunt sibi reges, sed non per me (Ose. VIII, 4). Itidemque quod sequitur eadem sonat dicendo: Et portae inferi non praevalebunt (Matth. XVI, 18): ejusque peccata intelliguntur. De vestra quid exitiabili structura pronuntiatur? Venerunt flumina, et flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina ejus magna (Matth. VII, 27). Petro ejusque successoribus dicit Dominus: Et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19): Vobis vero: Non novi vos: discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 23; Luc. XIII, 27); ut separati sinistrae partis cum haedis, eatis in ignem aeternum. Itemque omni sancto sacerdoti promittitur: Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis: et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVI, 19). Sed quomodo vos aliquid solvetis ut sit solutum et in coelis, a coelo ob scelera adempti, et immanium peccatorum funibus compediti, ut Salomon quoque ait: Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22)? Quaque ratione aliquid in terra ligabitis quod supra mundum etiam ligetur propter vosmetipsos, qui ita ligati iniquitatibus in hoc mundo tenemini, ut in coelis nequaquam ascendatis, sed in infausta tartari ergastula, non conversi in hac vita ad Dominum, decidatis? Nec sibi quisquam sacerdotum de corporis mundi solum conscientia supplaudat, cum eorum queis praeest (si qui propter ejus imperitiam vel desidiam seu adulationem perierint) in die judicii de ejusdem manibus, veluti interfectoris, animae exquirantur. Quia nec dulcior mors quae infertur a bono quoque homine, quam malo. Alioquin non dixisset Apostolus, velut paternum legatum suis successoribus derelinquens: Mundus ego sum ab omnium sanguine. Non enim subterfugi quo minus annuntiarem vobis omne mysterium Dei (Act. XX, 26, 27). Multo namque usu ac frequentia peccatorum inebriati, et incessanter irruentibus vobis scelerum cumulatorum ac si undis quassati, unam veluti post naufragium (in qua ad vivorum terram evadatis) poenitentiae tabulam toto animi nisu exquirite, ut avertatur furor Domini a vobis misericorditer dicentis: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Ipse omnipotens Deus totius consolationis et misericordiae (II Cor. I, 3) paucissimos bonos pastores conservet ab omni malo, et municipes faciat, subacto communi hoste, civitatis Jerusalem coelestis, hoc est sanctorum omnium congregationis, Pater et Filius et Spiritus sanctus: cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.