De excessu fratris sui Satyri

This is the stable version, checked on 26 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De excessu fratris sui Satyri
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

1113 1. Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, hostiam Deo placentem, domnum et fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio, sed superabundavit gratia. Itaque nihil habeo quod querar, et habeo in quo Deo gratias agam; quia semper optavi, ut si quae perturbationes vel Ecclesiam vel me manerent, in me potius ac meam deciderent domum. Deo igitur gratias, quia in hoc omnium metu, cum omnia motibus sint suspecta Barbaricis, communem moerorem privato dolore transegi, et in me conversum est quidquid timebam omnibus. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit!

2. Nihil quidem habui, fratres charissimi, in rebus humanis tanto fratre pretiosius, nihil amabilius, nihil charius; sed praestant privatis publica. Ipsius quoque sententiam si quis sciscitaretur, mallet occidi pro aliis, quam sibi vivere; propterea enim pro omnibus secundum carnem Christus est mortuus, ut nos non solis nobis vivere disceremus (II Cor. V, 15). 3. Accedit illud quod ingratus divinitati esse non possum: laetandum est enim magis quod talem fratrem habuerim, quam dolendum quod fratrem amiserim; illud enim munus, hoc debitum est. Itaque perfunctus sum, quamdiu licuit,

1114 commisso mihi fenore: qui deposuit pignus, recepit. Nihil interest utrum abjures depositum, an doleas restitutum. In utroque fidei ambiguum, vitae periculum est. An si pecuniam neges, culpa est: si hostiam neges, pietas est? cum pecuniae fenerator illudi possit, naturae auctor, et necessitudinis creditor fraudari non queat. Itaque quanto uberior fenoris summa, tanto gratior sortis usura. 4. Unde ingrati de fratre esse non possumus; quia quod naturae communis fuit, reddidit: quod gratiae singularis est, meruit. Quis enim communem conditionem recuset? Quis doleat sibi proprium pignus ereptum cum ad solatium nostri Filium suum unicum pro nobis Pater tradiderit ad mortem (Rom. VIII, 32)? Quis exceptum se putet esse debere a conditione moriendi, qui non sit exceptus a conditione nascendi? Magnum pietatis mysterium, ut mors corporis nec in Christo esset excepta; ac licet naturae Dominus, carnis tamen quam susceperat, legem non recusaret. Et mihi necesse est mori, illi necesse non fuit. An qui de servo dicit: Si eum volo sic manere, donec venio, quid ad te (Joan. XXI, 22)? Non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitae hujus sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset. Quod igitur majus est solatium nostri, quam quod secundum carnem et Christus mortuus est? Aut cur ego vehementius fleam fratrem, cum sciam illam mori non potuisse pietatem?

1115 5. Cur solus prae caeteris fleam, quem fletis omnes? Privatum dolorem communi dolore digessi, praesertim cum meae lacrymae nihil prosint, vestrae autem lacrymae fidem astruant, consolationem afferant. Fletis divites, et flendo probatis nihil opitulari repositas divitias ad salutem; cum pecuniae pretio mors differri non queat, et pari usu divitem, inopemque dies supremus eripiat. Fletis senes, quod in hoc liberorum sortem pavetis; et ideo quia vitam corporis producere non potestis, instituite liberos non ad usum corporis, sed ad virtutis officium. Fletis et juvenes, quod naturae finis non sit maturitas senectutis. Fleverunt et pauperes, et quod multo est pretiosius, multoque uberius, lacrymis suis ejus delicta laverunt. Illae sunt lacrymae redemptrices, illi gemitus qui dolorem mortis abscondunt, ille dolor qui, perpetuae ubertate laetitiae, veteris sensum doloris obducat. Itaque licet privatum funus, fletus tamen est publicus; et ideo non potest fletus esse diuturnus, qui universorum est affectibus consecratus. 6. Nam quid te, mi frater amantissime, fleam, qui mihi sic ereptus es, ut esses omnium? Non enim perdidi usum tui, sed commutavi: ante corpore inseparabilis, nunc individuus affectu; manes enim mecum, at semper manebis. Et quidem cum viveres nobiscum, numquam te patria eripuit mihi, nec ipse mihi umquam patriam praetulisti: et nunc alteram praestitisti: coepi enim jam hic non esse peregrinus, ubi melior mei portio est. Numquam enim totus in me fui, sed in altero nostri pars major amborum: uterque autem eramus in Christo, in quo et summa universitatis, et portio singulorum est. Hic mihi tumulus genitali solo gratior, in quo non naturae, sed gratiae meae fructus est; in isto enim corpore, quod nunc exanimum jacet, praestantior vitae meae functio; quia in hoc quoque quod gero corpore, uberior tui portio. 7. Atque utinam ut memoriae, ut gratiae; ita etiam vitae tuae hoc quidquid est, quod spiramus, spirare possemus, dimidiumque meorum decideret temporum, quod ad tuorum proficeret usum! Par enim erat, ut quibus indivisum semper fuit patrimonium facultatum, non esset vitae tempus divisum: vel certe qui indistincta semper habuimus vivendi consortia, non haberemus distincta moriendi. 8. Nunc vero, frater, quo progrediar, quove convertar? Bos bovem requirit, seque non totum putat, et frequenti mugitu pium testatur amorem, si forte defecerit cum quo ducere collo aratra consuevit: et ego te, frater, non requiram? Aut possum umquam oblivisci tui, cum quo vitae hujus semper aratra sustinui? Labore inferior, sed amore conjunctior: non tam mea virtute habilis, quam tua patientia tolerabilis,

1116 qui pio semper sollicitus affectu latus meum tuo latere sepiebas: charitate, ut frater: cura, ut pater; sollicitudine, ut senior: reverentia, ut junior. Ita in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum officia impendebas; ut in te non unum, sed plures amissos requiram, in quo uno ignorata adulatio, expressa est pietas. Neque enim habebas quod simulatione adderes, qui totum pietate comprehenderes, ut nec incrementa receperis, nec vicem exspectaris. 9. Sed quo immemor officii, memor gratiae, immodico dolore progredior? Revocat Apostolus, et tamquam frenos moerori inducit, dicens sicut nuper audistis: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12). Date veniam, fratres charissimi. Neque enim omnes possumus dicere: Imitatores mei estole, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16); sed ad imitandum si auctorem quaeritis, habetis quem possitis imitari. Non omnes ad docendum idonei, utinam omnes ad discendum habiles! 10. At non gravem lacrymis contraximus culpam: non omnis infidelitatis aut infirmitatis est fletus. Alius est naturae dolor, alia est tristitia diffidentiae: et plurimum refert desiderare, quod habueris; et lugere, quod amiseris. Non solus dolor lacrymas habet, habet et laetitia lacrymas suas, et pietas fletum excitat, et oratio stratum rigat, et precatio, juxta Propheticum dictum (Psal. VI, 7), lectulum lavat. Fecerunt et fletum magnum sui cum patriarchae sepelirentur. Lacrymae ergo, pietatis indices, non illices sunt doloris. Lacrymavi ergo, fateor, etiam ego, sed lacrymavit et Dominus. Ille alienum, ego fratrem (Joan. XI, 35): ille in uno lacrymavit omnes, ego in omnibus lacrymabo te, frater. 11. Ille nostro, non suo lacrymavit affectu; neque enim divinitas lacrymas habet: sed lacrymavit eo, quo tristis fuit (Matth. XXVI, 38): lacrymavit eo, quo crucifixus est, quo mortuus, quo sepultus est: lacrymavit in eo, de quo hodie nobis insinuavit propheta, dicens: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Eo lacrymavit, quo matrem Sion dixit, genitus in Judaea, susceptus ex Virgine. Matrem autem secundum divinitatem habere non potuit, quia auctor est matris. Ille factus est non divina generatione, sed humana; quia homo factus est, Deus natus est. 12. Sic et alibi habes: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. IX, 6). In puero enim nomen aetatis, in Filio plenitudo divinitatis est. Factus ex matre, natus ex Patre; idem tamen et natus est et datus: non diversum, sed unum putes. Unus enim Dei Filius, et natus ex Patre, et ortus ex Virgine, distanti ordine, sed in unum concurrente nomine, sicut et praesens lectio docet, quia et homo factus est in ea, et ipse fundavit

1117 eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), homo utique corpore, altissimus potestate. Et si Deus et homo diversitate naturae; idem tamen non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud commune nobiscum: sed in utroque unus, et utroque perfectus. 13. Non igitur mirandum est, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus. Fecit ergo Jesum, eum utique qui ex corpore nomen accepit; fecit eum de quo etiam patriarcha scribit David: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea. (Homo autem factus) dissimilis utique est non divinitate, sed corpore: nec discretus a Patre, sed exceptus in munere: manens in consortio potestatis, segregatus in mysterio passionis. 14. Plura loci hujus tractatus exposcit, quibus possimus ostendere auctoritatem Patris, proprietatem Filii, Trinitatis totius unitatem: sed consolandi hodie, non tractandi partes recepi; quamquam abducere a moerore animum intentione tractandi consolationis sit usus. Sed temperandus mihi magis moeror, quam alienandus affectus; ut mulceantur magis desideria, quam sopiantur. Non libet enim abire a fratre longius, et occupatione subduci; cum velut comitandi ejus gratia hic sermo susceptus sit, ut diutius sensu prosequar proficiscentem: et quem oculis teneo, mente complectar. In illo enim totam oculorum aciem figere libet, cum illo totis animorum officiis immorari, illum toto blanditiarum ambire obsequio; dum stupet animus, nec amissum credo, quem adhuc cerno praesentem: nec mortuum puto, cujus adhuc officia non requiro, quibus ego vitae meae usum et spirandi omne munus addixeram. 15. Quid enim referam tantae gratiae, tanto labori? Ego te, frater, haeredem feceram, tu me haeredem reliquisti: ego te superstitem optabam, tu me superstitem dimisisti. Ego pro muneribus tuis, ut compensarem beneficia, vota referebam: nunc et vota perdidi, sed tamen tua beneficia non amisi. Quid agam, mei successor haeredis? quid agam, meae vitae superstes? quid agam exsors hujus, quod capio luminis? quas grates, quae munera referam tibi? Nihil a me praeter lacrymas habes. Aut fortasse securus meriti tui, quas solas superstites habeo lacrymas, non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, flere prohibebas: moeroremque magis nostrum, quam tuam mortem tibi esse testabaris dolori. Prohibent ulterius prodire lacrymae,

1118 fletusque revocant. Prohibet etiam tui gratia; ne dum nostra deflemus, de tuis meritis desperare videamur. 16. At certe nobis tu etiam moeroris istius minuis acerbitatem: non habeo quod timeam, qui timebam tibi; non habeo quod mihi jam mundus eripiat. Etsi sancta supersit soror, integritate venerabilis, aequalis moribus, non impar officiis; tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitae hujus jucunditatem repositam putabamus. Propter te vivere delectabat, propter te mori non pigebat; te enim ambo superstitem precabamur, tibi nos supervivere non juvabat. Quando non cohorruit animus, cum metus hujusmodi titillaret? Quomodo consternata mens erat aegritudinis tuae nuntio! 17. Vae miserae opinioni! Putabamus redditum, quem videmus dilatum; tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium impetratum esse nunc cognoscimus commeatum. Atque utinam non solum commeatum, sed etiam prolixum vitae tempus rogasses! Potuisti annos plurimos impetrare vivendi, qui potuisti commeatum impetrare veniendi. Et quidem tibi, omnipotens aeterne Deus, gratias ago, quod vel haec nobis suprema solatia non negasti, quod amantissimi fratris ex Siculis Africanisve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti; ita enim mature, postquam venit, ereptus est; quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret. 18. Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio jam possit avellere: habeo quas complectar, reliquias: habeo tumulum, quem corpore tegam; habeo sepulcrum, super quod jaceam; et commendabiliorem Deo futurum esse me credam, quod supra sancti corporis ossa requiescam. Utinam sic potuissem adversus mortem quoque tuam meum corpus objicere! Si gladiis petitus esses, me pro te potius suffigendum dedissem: si exeuntem potuissem revocare animam, meam potius obtulissem. 19. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus, nihil flatus in os inspirasse morienti; putabam enim quod aut tuam mortem ipse susciperem, aut meam vitam in te ipse transfunderem. O infelicia illa, sed tamen dulcia suprema osculorum pignora! O amplexus miseri, inter quos exanimum corpus obriguit, halitus supremus evanuit! Stringebam quidem brachia, sed jam perdideram, quem tenebam; et extremum spiritum ore relegebam, ut consortium mortis

1119 haurirem. Sed nescio quomodo vitalis ille mihi halitus factus est, et majorem gratiam in ipsa morte redolebat. Atque utinam si tuam nequivi meo spiritu vitam producere, vel ultimi anhelitus tui vigor transfundi potuisset in meam mentem, et illam tui animi puritatem atque innocentiam noster spirasset affectus! Hanc mihi haereditatem, frater charissime, reliquisses, quae non lacrymabili dolore percuteret affectum, sed memorabili gratia commendaret haeredem. 20. Quid igitur nunc agam, cum omnes vitae istius suavitates, cuncta solatia, cuncta denique ornamenta amiserim? Tu enim mihi unus eras domi solatio, foris decori: tu, inquam, in consiliis arbiter, curae particeps, deprecator sollicitudinis, depulsor moeroris: tu meorum assertor actuum, cogitationumque defensor: tu postremo unus, in quo domestica sollicitudo resideret, publica cura requiesceret. Testor sanctam animam tuam, me in fabricis Ecclesiae id saepe veritum esse, ne displicerem tibi. Denique ubi rediisti, objurgasti moram: ita domi forisque eruditor quidam et arbiter sacerdotis, ut domestica cogitare non sineres, publica curare censeres. At non verear, ne videar arroganter dicere; haec enim laudis tuae portio est, quia sine offensione ulla et gubernasti fratris domum, et commendasti sacerdotium. 21. Sentio equidem quod repetendis officiis tuis, recensendisque virtutibus, afficiatur animus: sed tamen in ipsa mei affectione requiesco, atque hae mihi recordationes etsi dolorem renovant, tamen afferunt voluptatem. An ego possum aut non cogitare de te, aut umquam sine lacrymis cogitare? Et potero umquam aut tanti non meminisse fratris, aut sine lacrymabili quadam meminisse gratia? Quid enim mihi umquam jucundum, quod non esset ex te profectum? Quid, inquam, mihi sine te, aut tibi umquam sine me voluptati fuit? Quis non usus nobis, et prope visus ipse, somnusque communis? Quae discreta umquam voluntas? Quod non commune vestigium? fere ut cum gradum tollerem, vel tu meum, vel ego tuum corpus videremur attollere. 22. Quod si quando sine altero prodeundum fuit, intectum latus putares, affectum vultum cerneres, moestum animum judicares: non assueta gratia, non vigor solitus praenitebat: suspecta omnibus solitudo metum alicujus aegritudinis afferebat. Ita novum videbatur omnibus nos dividi! Ego certe fraternae impatiens et non oblitus absentiae, quasi praesentem reflexa saepius cervice quaerebam, et coram alloqui atque aspicere videbar mihi: sed tamquam suspenso collo jugum, ubi speratis excideram,

1120 trahere me putabam, difficilis progredi, verecundus videri, et redire properans, quod sine te procedere non liberet. 23. At vero ubi ambobus prodeundum fuit, non plura in itinere vestigia, quam verba; nec incessus, quam sermo crebrior: nec ambulandi cura, sed colloquendi gratia; uterque enim nostrum ex alterius ore pendebat. Non intento aspectu legere iter, sed mutuo sollicitos experiri sermones, haurire oculorum gratiam, spirare fraternae imaginis voluptates. Quam virtutes tuas tacitus mecum ipse mirabar! quam plaudebam mihi, quod tali me Dominus fratre donaverat, tam pudico, tam efficaci, tam innocenti, tam simplici; ut cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem: cum efficaciam cernerem, innocentiam non putarem! Sed utrumque mira quadam virtute jungebas. 24. Denique ea quae ambo nequiveramus concludere, solus implesti. Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii mei occasione redditurum se, quae abstulerat, non putabat: sed vehementiorem tuam unius efficaciam expertus est, quam duorum. Itaque solvit omnia, nec moderationi ingratus tuae, nec illudens pudori: sed et modestiae gratus, nec insolens efficaciae. Sed cui, frater, illa quaesisti? Nos enim idem volebamus laborum tuorum esse praemium, quod documentum erat. Peregisti omnia, et ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis, qui omnibus es praeferendus, eriperis; quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciae reportares. 25. Quam nec ipsi nos, frater charissime, saeculi hujus delectabant honores, quod nos a nobis invicem dividebant! Quos ideo adepti sumus, non quia fuit eorum expetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur. Aut fortasse ideo sunt tributi, ut quia immaturo tui obitu nostrae futurus eras voluptatis occasus, sine nobis jam vivere disceremus. 26. Et quidem praesagae mentis agnosco formidinem, dum repeto saepe, quae scripserim. Revocabam te, frater, ne ipse Africam peteres, ac potius aliquem destinares. Timebam te committere viae, fluctibus credere, et solito metus major incesserat animum: sed et peregrinationem explicuisti, et rem ordinasti, et veteri et sentinoso, ut audio, navigio iterum te fluctibus credidisti. Namque cum celeritatem aucuparis, cautelam praetermisisti, avidus nostrae gratiae, dissimulans periculi tui. 27. O fallax laetitia! o incerta humanarum rerum curricula! Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum, putabamus jam nobis non posse eripi: sed graviora naufragia

1121 in terris positi sustinemus; nam quem non potuerunt naufragia maris ad mortem deducere, strenuis natatibus evitata, ejus mors coepit nobis esse naufragio. Quid enim superest suavitatis, quibus tam praedulce decus, tam clarum in his mundi tenebris lumen exstinctum est: in quo non nostrae solum familiae, sed totius patriae decus occidit? 28. Habeo sane vobis, fratres dilectissimi, plebs sancta, maximam gratiam, quod non alium dolorem meum, quam vestrum putatis; quod vobis accidisse hanc nostri creditis solitudinem, quod fletum totius civitatis, aetatum omnium, ordinum omnium vota, nova quadam pietate defertis. Non enim misericordiae privatae dolor, sed quoddam publicae officium et munus est gratiae: aut si qua vos mei tangit misericordia, quod talem fratrem amiserim, habeo fructum uberem, habeo vestri pignus affectus. Mallem fratrem viventem; sed tamen publicum officium in secundis rebus jucundius est, in adversis gratius. 29. Neque vero mihi mediocre meritum tanti videtur officii. Neque enim otiose vel in Actibus apostolorum (Act. IX, 39), Thabita mortua, flentes viduae describuntur, vel in Evangelio (Luc. VII, 12) mota lacrymis viduae prosequens turba funus adolescentis inducitur, cui resurrectio debebatur; illam tamen Thabitam viduae, hunc tota civitas flevit. Non ergo dubium est vestris lacrymis apostolorum patrocinium comparari: non, inquam, dubium est Christum misericordia motum, cum vos flentes videret. Etsi nunc non tetigit loculum, suscepit tamen commendatum spiritum: et si non appellavit corporis voce defunctum; divinae tamen potestatis auctoritate a cruciatibus mortis, et a nequitiae spiritalis incursionibus ejus animam liberavit: et si non resedit in loculo, qui erat mortuus; tamen requievit in Christo: et si non locutus est nobis; tamen ea quae supra nos sunt, cernit: et quae potiora sunt nobis, jam se videre laetatur. Per ea enim quae in Evangelio legimus, quae futura sunt intelligimus: et praesentium species indicium est futurorum. 30. Non opus fuit ei resurrectio temporalis, cui aeterna debetur. Quid enim in hanc miseram et aerumnosissimam recideret labem, atque in hanc flebilem vitam rediret, quem raptum magis

1122 esse ex tam imminentibus malis urgentibusque periculis gaudere debemus? Nam si pacato saeculo, bellisque cessantibus, raptum Enoch (Gen. V, 24) nemo deflevit, sed magis propheta laudavit, sicut de illo Scriptura dixit: Raptus est, ne malitia mutaret cor ejus (Sap. IV, 11); quanto magis nunc jure dicendum est, cum ad saeculi lubricum, vitae accedat ambiguum! Raptus est, ne in manus incideret Barbarorum: raptus est, ne totius orbis excidia, mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, ne postremo sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius est, colluvionem videret. 31. Ego vero te, frater, cum vitae tuae flore, tum mortis commoditate beatum arbitror. Non enim nobis ereptus es, sed periculis: non vitam amisisti, sed ingruentium acerbitatum formidine caruisti. Nam qua eras sanctae mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres, quam doleres in Alpium vallo summam nostrae salutis consistere, lignorumque concaedibus construi murum pudoris! Qua afflictione moereres tam tenui discrimine tuos ab hoste distineri, ab hoste impuro atque crudeli, qui nec pudicitiae parceret, nec saluti! 32. Quonam, inquam, haec modo ferres, quae nos perpeti, et fortasse (quod gravius est) spectare cogemur, rapi virgines, et avulsos a complexu parentum parvulos liberos supra tela jactari, incestari sacrata Deo corpora, et senilem viduae maturioris uterum in usus desuetos oncrum redire, non pignorum? Quonam, inquam, modo ista tolerares, qui etiam ultimo spiritu tui jam fortassis oblitus, et adhuc nostri non immemor, de cavenda incursione Barbarorum nos saepius admonebas, commemorans non frustra te dixisse fugiendum. Fortasse ideo quod nos destitui tua morte cernebas: quod non infirmitate animi, sed pietate faciebas; et si infirmus pro nobis, tamen firmus tibi. Qui cum a viro nobili revocareris Symmacho tuo parente, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, quod in hostem incurreres; respondisti hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes. 33. Felix igitur tam opportuno obitu, quia non est in hunc servatus dolorem. Certe felicior

1123 quam sancta soror, quae tuo solatio destituta, de suo pudore sollicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus aerumnosa, neque alterum sequi potest, neque alterum derelinquere: cui tumulus hospitium tuus, et corporis tui sepulcrum est domus. Atque utinam vel hoc tutum diversorium! Cibus in fletibus, potus in lacrymis; cibum etenim dedisti nobis panem lacrymarum, et potum dedisti nobis in lacrymis in mensura, aut fortasse ultra mensuram (Psal. LXXIX, 6). 34. Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam: neque vivere libet, ne a te avellar? Quid enim mihi sine te potest esse jucundum, in quo omnis semper fuit nostra jucunditas? aut quid diutius in hac vita degere juvat, atque in terris morari, in quibus tamdiu jucunde viximus, quamdiu simul viximus! Etsi esset quod hic delectare nos posset, sine te delectare non posset: et si quando voluissemus impense vitam producere, jam tamen sine te esse nollemus. 35. Haec intolerabilia. Quid enim tolerabile sine te tanto vitae comite, tanto laborum meorum officiorumque consorte? Cujus ego casum quo esset tolerabilior, nec praemeditari potui; ita pavebat animus de illo tale aliquid cogitare! non quo conditionem ignorarem, sed quidam votorum usus sensum communis fragilitatis obduxerat; ut de illo nisi secunda omnia cogitare nescirem. 36. Denique proxime cum gravi (quodam atque utinam supremo!) urgerer occasu; hoc solum dolebam, quod non ipse assideres lectulo, ac votivum mihi cum sancta sorore partitus officium, morientis oculos digitis tuis clauderes. Quid optaveram! Quid rependo! Quae vota deficiunt! Quae ministeria succedunt! Aliud praeparabam, aliud exhibere compellor; non jam ipse ministerium funeris, sed minister. O dura oculorum lumina, quae potuistis fratrem videre morientem! O immites et asperae manus, quae clausistis oculos, in quibus plus videbam! O durior cervix, quae tam lugubre onus, consolabili licet obsequio, gestare potuisti! 37. Haec tu, frater, mihi justius exhiberes. Haec ego a te exspectabam, haec ego officia desiderabam. Nunc vero ipsae meae vitae superstes, quod sine te solatium capiam, qui solus moerentem solari solebas, excitare laetitiam, moestitudinem propulsare? Qualem te nunc ego, frater, aspicio, jam nulla mihi verba referentem,

1124 jam nulla offerentem oscula! Quamquam ita mutuus semper utrique nostrum insederit amor, ut interiore potius foveretur affectu, quam forensi blanditia divulgaretur; neque enim aliorum quaerebamus testimonium, qui tantam nostri gratiam tenebamus. Ita virilis se utrique nostrum germanitatis succus infuderat, ut non blanditiis probare amorem, sed conscia mente pietatis interno amore contenti, fucum blanditiarum non requirere videremur, quos et ipsa in amorem mutuum imago formaret; nescio enim qua expressione mentis, qua corporis similitudine alter in altero videbamur. 38. Quis te aspexit, qui non me visum putaret? Quoties aliquos salutavi, qui quoniam te prius consalutaverant, se a me jam dicerent salutatos! Quanti tibi dixerunt aliquid, qui se mihi dixisse memorarent! Quae mihi hinc gaudia, quanta frequenter oborta laetitia, quod eos errare in nobis cernerem! Quam gratus error, quam jucunda prolapsio, quam religiosa fallacia, quam suavis calumnia! Neque enim de tuis erat aliquid aut factis aut sermonibus, quod timerem, qui mihi tua laetabar ascribi. 39. Tamen si vehementius contenderent, quod se mihi aliquid intimasse memorarent, respondebam ridens et gaudens: Videte ne fratri dixeritis. Nam cum omnia nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus affectus; solum tamen commune non erat secretum amicorum: non quo conferendi periculum vereremur, sed tenendi servaremus fidem. Sane si consilio pendenda res esset, erat semper commune consilium, nec semper commune secretum. Nam etsi amici ita alteri nostrum dicerent, ut dicta sua ad alterum pervenirent; tamen scio plerumque ita fidem secreti esse servatam, ut nec fratri committeretur. Erat enim fidele indicium, et extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre collatum. 40. His igitur tantis ac talibus bonis in excessum quemdam, fateor, mentis elatus, superstitem me timere desieram, quod illum vita crederem digniorem: et ideo excepi plagam, quam ferre non possum; tolerabiliora enim tanti doloris praemeditata, quam inexplorata vulnera. Quis jam moestum solabitur? Quis afflictum levabit? Cum quo participabo curas? Quis me ab istius mundi vindicabit usura? Tu enim auctor negotiorum, censor servulorum, arbiter fratrum; non litis, sed pietatis arbiter. 41. Nam si quando aliquid cum sancta sorore

1125 mihi conferendum fuit, utra melior videretur sententia, te judicem sumebamus, qui nullius laederes os, atque utrique satisfacere gestiens, et amandi affectum tenebas, et censendi modum; ut et utrumque gratum dimitteres, et utriusque tibi gratiam vindicares. Aut si ipse aliquid disceptandum deferres, quam grata contentio tua! quam sine felle ipsa indignatio! quam servulis ipsis coercitio non amara; cum te fratribus magis deferre, quam ex affectu disceres vindicare! Nobis enim professio repressit studia coercendi; immo tu, frater, ab omni nos abducebas coercitionis affectu, vindicare pollicens, et lenire desiderans. 42. Non mediocris igitur prudentiae testimonium, quae ita a sapientibus definitur: Bonorum primum esse Deum scire, et verum illud atque divinum pia mente venerari, illam amabilem et concupiscendam aeternae pulchritudinem veritatis tota mentis charitate diligere. Secundum autem, in proximos a divino illo fonte atque coelesti naturae derivare pietatem: quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus. Neque enim derivare ista in hominum disciplinas, nisi de coelesti illo divinae legis fonte potuissent. 43. Quid igitur observantiam ejus erga Dei cultum praedicem? Qui priusquam perfectioribus esset initiatus mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea qua veheretur, navis scopuloso illisa vado, et urgentibus hinc atque inde fluctibus solveretur, non mortem metuens, sed ne vacuus mysterii exiret e vita; quos initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium sacramentum poposcit: non ut curiosos oculos inferret arcanis, sed ut fidei suae consequeretur auxilium. Etenim ligari fecit in orario, et orarium involvit collo, atque ita se dejecit in mare, non requirens de navis compage resolutam tabulam, cui supernatans juvaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat. Itaque his se tectum atque munitum satis credens, alia auxilia non desideravit. 44. Simul fortitudinem ejus spectare licet, qui fatiscente remigio, non quasi naufragus tabulam sumpserit, sed quasi fortis ex se ipso adminiculum suae virtutis assumpserit: nec deseruit

1126 spes, nec fefellit opinio. Denique primus servatus ex undis, et in portum terrenae stationis evectus, praesulem suum, cui se crediderat, recognovit: statimque ubi etiam caeteros servulos suos vel ipse liberavit, vel liberatos comperit, negligens facultatum, nec amissa desiderans, Dei ecclesiam requisivit; ut ageret gratias liberatus, et mysteria aeterna cognosceret, pronuntians nullum referenda gratia majus esse officium. Quod si homini non referre, simile homicidio judicatum est; quantum crimen est non referre Deo! 45. Est ergo prudentis agnoscere se ipsum, et quemadmodum a sapientibus definitum est, secundum naturam vivere. Quid enim est tam secundum naturam, quam referre auctori gratiam? Aspice coelum hoc; nonne auctori refert gratiam, cum videtur? Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2). Mare ipsum cum sedatum atque tranquillum est, divinae serenitatis testatur indicium: cum movetur, indignatio superna terrori est. Nonne omnes Dei gratiam jure miramur, cum advertimus quod insensibilis natura quadam sensibili ratione suos fluctus coerceat, et fines suos unda cognoscat? Nam de terris quid loquar, quae divino obedientes praecepto omnibus sponte animantibus pabulum subministrant (Gen. I, 11); atque id quod acceperint agri, velut crescentibus usuris multiplicatum, cumulatumque restituunt? 46. Ergo ille qui natura duce divini rationem operis igneo mentis vigore perceperat, scivit primo omnium servatori suo gratiam esse referendam: sed quia referre non poterat, habere poterat. Est enim hujuscemodi gratiae vis, ut et cum refertur, habeatur; et habendo referatur. Referebat igitur gratiam, deferebat fidem. Nam qui tantum mysterii coelestis involuti in orario praesidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur si ore sumeret, et toto pectoris hauriret arcano! quam majus putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset! 47. Sed non ita avidus fuit, ut esset incautus; scimus enim plerosque aviditate studii praetermittere cautionem. Advocavit ad se episcopum (24, q. 1, cap. Advocavit),

1127 nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam, percontatusque ex eo est utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est, cum Romana Ecclesia conveniret? Et forte ad id locorum in schismate regionis illius Ecclesia erat; Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat, et quamquam pro fide exsulasset, et fidei suae reliquisset haeredes; non putavit tamen fidem esse in schismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei Ecclesiam non tenebant, cujus patiebantur velut quosdam artus dividi, et membra lacerari. Etenim cum propter Ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus Ecclesia sit (Ephes. V, 25); non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur ejus passio, corpusque distrahitur. 48. Itaque quamvis gratiae fenus teneret, et metueret tanti nominis debitor navigare; tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exsolvere: judicabat enim divinae solutionem gratiae in affectu ac fide esse; quam quidem statim ubi primum copia liberior Ecclesiae fuit, implere non distulit. Deique gratiam et accepit desideratam, et servavit acceptam. Nihil igitur ea prudentia sapientius, quae divina et humana secernit. 49. Nam quid spectatam in stipendiis forensibus ejus facundiam loquar? Quam incredibili admiratione in auditorio praefecturae sublimis emicuit! Sed malo illa laudare, quae perceptis mysteriis Dei duxit humanis esse potiora. 50. Fortitudinem quoque ejus si quis plenius spectare volet, consideret quoties post naufragium invicto quodam contemptu vitae hujus, maria transfretaverit: diffusasque regiones obeundo peragrarit: postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit, sed ad periculum venerit, patiens injuriae, negligens frigoris, atque utinam sollicitus cautionis! Sed hoc ipso beatus, quod dum licuit vigore uti corporis, inoffenso ad exsequenda quae vellet, functus

1128 juventutis officio, vitam vixit, debilitatem ignoravit. 51. Qua vero prosecutione simplicitatem ejus edisseram? Ea est enim quaedam morum temperantia, mentisque sobrietas. Date, quaeso, veniam, et permittite dolori meo; ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo jam non conceditur colloqui. Certe et vobis proficit, ut advertatis non fragilitate quadam vos hoc officium, sed judicio detulisse: nec misericordia mortis impulsos, sed virtutum honorificentia provocatos; anima enim benedicta omnis simplex (Prov., XI). Tanta autem simplicitas erat, ut conversus in puerum, simplicitate illius aetatis innoxiae, perfectae virtutis effigie, et quodam innocentium morum speculo eluceret. Intravit igitur in regnum coelorum, quoniam credidit Dei verbo; quoniam sicut puer artem repulit adulandi, injuriae dolorem clementer absorbuit, quam inclementius vindicavit: querelae quam dolo promptior, satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori; ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam praedicares, quam necessariam quaereres. 52. Sed numquam superflua fundamenta virtutis; pudor enim non revocat, sed commendat officium. Itaque velut quadam virginali verecundia suffusus ora, cum vultu affectum proderet, si forte aliquam subito veniens offendisset parentem, velut depressus et quasi demersus in terram, licet in ipso nequaquam dissimilis coetu virorum, rarus attollere os, elevare oculos, referre sermonem: quod pudico quodam mentis pudore faciebat, cum quo castimonia quoque corporis congruebat. Etenim intemerata sacri baptismatis dona servavit, mundus corpore, purior corde: non minus adulterini sermonis opprobrium, quam corporis perhorrescens: non minorem ratus pudicitiae reverentiam deferendam integritate verborum, quam corporis castitate. 53. Denique in tantum castimoniam dilexit, ut

1129 nec uxorem expeteret; licet in eo non solum castitatis appetentia fuerit, sed etiam pietatis gratia. Miro autem modo et conjugium dissimulabat, et jactantiam declinabat: tantaque erat dissimulatio, ut nobis quoque urgentibus, differre magis consortium, quam refugere videretur. Hoc unum itaque fuit, quod nec fratribus crederet: non aliqua cunctationis haesitantia, sed virtutis verecundia. 54. Quis igitur non miretur virum inter fratres duos alterum virginem, alterum sacerdotem, aetate medium, magnanimitate non imparem, ita inter duo maxima munera praestitisse; ut alterius muneris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio? Ergo si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, jure castitatem atque clementiam dixerim quasdam virtutum parentes; quamquam pietas quoque ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum est caeterarum. 55. Nam de parcimonia quid loquar, et quadam habendi castitate? Is enim non quaerit aliena, qui sua servat: nec inflatur immodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud nisi proprium recuperare voluit; magis ne fraudaretur, quam ut ditaretur. Nam eos qui aliena quaererent, recte accipitres pecuniae nominabat. Quod si radix malorum omnium avaritia est; utique vitia exuit, qui pecuniam non requirit (I Tim. VI, 10). 56. Non umquam accuratioribus epulis aut congestis ferculis delectatus est, nisi cum amicos rogaret: quantum naturae satis esset, non quantum voluptati superesset, requirens. Et certe erat non pauper opibus, sed tamen pauper spiritu. De istius beatitudine. (Matth. V, 3) nequaquam utique dubitare debemus, qui neque ut opulens, exsultavit in divitiis: neque ut pauper, exiguum quod habuit, judicavit. 57. Superest ut ad conclusionem cardinalium virtutum, etiam justitiae partes in eo debeamus advertere. Nam etsi cognatae sint inter se, concretaeque virtutes; tamen singularum quaedam forma expressior desideratur, maximeque justitiae. Ea enim sibi parcior foris tota est, et quidquid habet quadam inclementia sui, dum rapitur amore communi, transfundit in proximos. 58. Sed hujus multiplex est species. Alia erga propinquos, alia erga universos, alia erga Dei cultum, vel adjumentum inopum. Itaque qualis in universos fuerit, provincialium, quibus praefuit, studia docent: qui parentem magis fuisse proprium, quam judicem loquebantur: gratum piae necessitudinis arbitrum, constantem aequi juris disceptatorem. 59. Inter fratres autem qualis fuerit, licet

1130 omne hominum genus benevolentia complecteretur, indivisum patrimonium docet: nec distributa aut delibata, sed reservata haereditas. Etenim pietatem sibi causam esse negavit testandi. Nam hoc quoque ultimo sermone signavit, cum quos dilexerat, commendaret; sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendae, ne a fratribus divelleretur: nec testamenti faciendi voluntatem, ne nostrum in aliquo arbitrium laederetur. Denique et oratus et obsecratus a nobis, nihil tamen condendum putavit: non oblitus tamen pauperum, sed tantum obsecrans esse tribuendum, quantum nobis justum videretur. 60. Quo uno satis et divini timoris expressit indicium, et humanae edidit religionis exemplum. Nam quod pauperibus contulit, Deo detulit; quoniam qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17): et postulando quod justum est, non exiguum, sed totum reliquit. Haec enim est summa justitiae, vendere quae habeas, et conferre pauperibus. Qui enim dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Ergo dispensatores nos, non haeredes reliquit; nam haereditas successori quaeritur, dispensatio pauperibus obligatur. 61. Unde non immerito quantus fuerit, hodie quoque per vocem lectoris parvuli, Spiritus sanctus expressit: Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vanum animam suam, nec fecit proximo suo dolum: haec est generatio requirentium Deum (Psal. XXIII, 4, 6). Hic ergo et in montem Domini ascendet, et in tabernaculo habitabit Dei; quia ingressus sine macula, operatus est justitiam, locutus est veritatem, non decepit proximum (Psal. XIV, 2, 3): nec pecuniam feneratus est suam, qui semper voluit recuperare haereditariam. Agnosco oraculum; quod enim nulla ordinavit dispositio, Spiritus revelavit. 62. Quid vero illud recenseam, quod supra ipsam justitiam pietate progressus; cum quaedam incubatori communium fructuum mei contemplatione muneris putasset esse tribuenda, largitatis me jactabat auctorem, portionis suae lucrum ad commune consortium conferebat. 63. Haec et alia, quae mihi tunc erant voluptati, maxime nunc recordationem doloris exasperant. Manent tamen, eruntque semper, nec umquam velut umbra praetereunt, neque enim virtutis gratia cum corpore occidit, nec idem naturae meritorumque finis; licet ipsius naturae usus non in aeternum occidat, sed temporali quadam vacatione requiescat. 64. Talibus igitur perfunctum virtutibus, ereptum periculis desiderio magis quam amissione flebo. Suadet enim ipsa opportunitas mortis, ut prosequendum magis gratia, quam dolendum

1131 putemus; scriptum est enim in communi dolore proprium vacare debere (IV Esdr. X, 11 et seq.). Neque enim prophetico sermone uni illi mulieri, quae figuratur, sed singulis dicitur, cum Ecclesiae dictum videtur. 65. Dicitur ergo et ad me, et dicit Scriptura coelestis: Hoccine doces, sic instituis Dei plebem? An nescis quia exemplum tuum periculum caeterorum est? Nisi forte exauditum non esse te quereris. Primum istud arrogantis est impudentiae, mereri solum velle, quod multis etiam sanctis negatum noveris; cum scias, quia non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34). Nam etsi misericors Deus, tamen si semper exaudiret omnes, non jam ex voluntate libera, sed ex quadam velut necessitate facere videretur; Deinde cum omnes rogent, si exaudiret omnes, nemo moreretur. Pro quantis ergo quotidie rogas! Numquid constitutio Dei contemplatione solvenda est tui? Cur ergo non impetratum aliquando doles, quod non semper impetrabile esse cognoscis? 66. Stulte, inquit, super omnes mulieres, nonne vides luctum nostrum, et quae nobis contigerunt, quoniam Sion mater nostra omnium tristitia contristatur, et humilitate humiliata est. Lugete validissime et nunc, quoniam omnes lugemus; et tristes sitis, quoniam omnes contristati sumus: tu enim contristaris in fratre. Interroga terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere, tantorum superstes germinum: et ex ipsa, inquit, ab initio omnes nati, et alii venient, et ecce pene omnes in perditionem ambulant, et in exterminium fit multitudo eorum. Et quis ergo debet lugere magis, nisi quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu qui pro uno doles (IV Reg. X, 6 et seq.)? 67. Absorbeat igitur nostrum dolorem communis dolor, et acerbitatem proprii moeroris excludat. Non enim dolere debemus eos, quos cernimus liberatos; neque enim otiose tam sanctas hoc tempore animas corporeis vinculis reminiscimur absolutas. Namque velut divino judicio tam graves viduas, ita uno tempore defunctas videmus, ut profectionis quidam videatur excessus, non mortis occasus; ne veterana emeritis stipendiis pudicitia in dubium diu servati pudoris incideret. Quos gemitus mihi, quos dolores tam acerba excitat recordatio! Et si moeroribus non vacabam; tamen in ipso dolore privato, in ipso tantorum amisso flore meritorum, communis quaedam naturae me conditio solabatur: defixusque in uno dolor acerbitatem publici funeris, domesticae specie pietatis obduxerat. 68. Repeto ergo, sacra Scriptura, solatia tua; juvat enim tuis praeceptis, tuis sententiis immorari. Quam facilius est coelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere (Luc. XVI, 17)! Sed jam audiamus quae scripta sunt: Nunc, inquit, retine apud temet ipsam dolorem tuum, et

1132 fortiter fer, qui tibi contigerunt, casus. Si enim justificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore, et in mulieribus collaudaberis (IV Esdr. X, 15, 16). Si hoc ad mulierem, quanto magis ad sacerdotem? Si de filio, non utique absurdum etiam de fratrum amissione talia posse memorari; quamquam si mihi fuisset filius, numquam eum amplius dilexissem. Nam sicut in obitu liberorum effusi labores, suscepti frustra dolores moerorem videntur augere; ita etiam in fratribus consuetudinis usus atque collegii acerbitatem doloris accendunt. 69. Sed ecce dicentem Scripturam audio: Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuaderi. Qui enim casus Sion? Consolare propter dolorem Hierusalem. Vides enim quia sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos, pene profanatum est, et illi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt, et levitae nostri in captivitate fuerunt, et mulieres nostrae contaminatae sunt, et virgines nostrae vim passae, et justi nostri rapti, et parvuli nostri proditi sunt, et juvenes nostri servierunt, et fortes nostri invalilidi facti sunt. Et quod omnium majus, signaculum Sion quoniam resignata est de gloria sua, nunc et tradita est in manibus eorum, qui nos oderunt. Tu ergo excute tuam multam tristitiam, et depone abs te multitudinem dolorum; ut tibi repropitietur fortis, et requiem faciat tibi Altissimus requietione dolorum (Ibid., 20 et seq.). 70. Cessabunt igitur lacrymae, parendum est enim remediis salutaribus, quia debet aliquid inter fidos et perfidos interesse. Fleant ergo qui spem resurrectionis habere non possunt, quam non sententia Dei eripit, sed fidei inclementia. Intersit inter Christi servulos, idolorumque cultores; ut illi fleant suos, quos in perpetuum existimant interiisse: illi nullas habeant lacrymarum ferias, nullam tristitiae requiem consequantur, qui nullam putant requiem mortuorum. Nobis vero quibus mors non naturae, sed vitae istius finis est; quoniam in melius ipsa natura reparatur, fletus omnes casus mortis abstergat. 71. Certe si illi sibi aliqua solatia repererunt, qui finem sensus, defectumque naturae mortem arbitrati sunt; quanto magis nos, quibus meliora post mortem praemia bonorum factorum conscientia pollicetur! Habent gentiles solatia sua, quia requiem malorum omnium mortem existimant: et ut vitae fructu carent, ita etiam caruisse se putant omni sensu et dolore poenarum, quas in hac vita graves et assiduas sustinemus. Nos vero ut erectiores praemio, ita etiam patientiores solatio esse debemus; non enim amitti, sed praemitti videntur, quos non assumptura mors, sed aeternitas receptura est. 72. Cessabunt ergo lacrymae: aut si cessare non poterunt, in communibus lamentis flebo te, frater, et sub dolore publico domesticos gemitus

1133 tegam. Nam cessare qui poterunt, cum ad omnem sonum nominis tui lacrymae subrepant, vel cum usus ipse recordationem excitat, vel cum affectus imaginem repraesentat, vel cum recordatio dolorem renovat? Quando enim dees, qui tantis officiis repraesentaris? Ades, inquam, et semper offunderis, et toto te animo ac mente complector, aspicio, alloquor, osculor, comprehendo vel in ipsa quiete nocturna, vel in luce clara; cum revisere et consolari dignaris moerentem. Denique ipsae jam noctes, quae quasi molestiores, vivente te, videbantur; quod mutui conspectus copiam denegarent: ipse jam somnus colloquiorum nostrorum dudum interruptor inamabilis, dulcis esse jam coepit; quia te mihi reddidit. Non igitur miseri, sed beati; quorum nec praesentia deficit, nec cura minuitur, et augetur gratia. Etenim somni similis imago mortis. 73. Quod si in quiete nocturna vinculis adhuc corporeis inhaerentes, et quasi inter carceraria religatae claustra membrorum; possunt tamen animae altiora et discreta perspicere: quanto magis spectant haec, cum jam puro aethereoque sensu nulla corporeae labis impedimenta patiuntur! Meritoque mihi conquerenti, vergente quodam jam in occasum die, quod non reviseres quiescentem, totus omni tempore individuus adfuisti; ita ut illo perfusus sopore membrorum, cum ego vigilarem tibi, tu viveres mihi, dicerem: Quid est mors, frater? Nam certe nullis a me separabare momentis; ita enim ubique praesto eras, ut quam in istius vitae usu habere nostri copiam nequibamus, nunc nobis semper et ubique praesto sit. Nam tunc utique omnia praesto esse non poterant; nec enim complexiones nostrae, conspectusque et osculorum corporalium suavitates locis omnibus et omnibus temporibus suppetebant. Animorum imagines semper nobiscum erant, etiam quando non eramus una: quae ne nunc quidem occiderunt, assiduoque advolant, quo majore desiderio, eo majore copia. 74. Teneo igitur te, frater, nec mihi te aut mors aut tempus avellet. Ipsae dulces lacrymae sunt, ipsi fletus jucundi, quibus restinguitur ardor animi, et quasi relaxatus evaporat affectus. Neque enim sine te esse possum, aut tui non meminisse umquam, aut meminisse sine lacrymis. O amari dies, qui interruptam copulam proditis! O flebiles noctes, quae tam bonum consortem quietis, et individuum mihi comitem perdidistis! Quas ederetis cruces, nisi se offunderet imago praesentis, nisi visiones animi repraesentarent, quem species corporis denegaret! 75. Jam jam, frater animo meo charissime, quamquam tu immaturo decesseris obitu; beatus tamen, qui ista non sustines, nec amissum fratrem moerere compelleris, quem absentem diu ferre non poteras, sed recursu celeri revisebas.

1134 Quod si tunc solitudinis meae taedia repellere, moestitiam fraternae mentis ablevare properabas; quanto nunc crebrius afflictum animum debes revisere, et ex te conceptum, per te lenire moerorem! 76. At mihi tamen dat aliquas officii usus inducias, et obsequii sacerdotalis intentio abducit animum: sanctae vero sorori quid fiet, quae licet divino metu pietatem temperet; rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit, strata humi et totum gremio sui complexa tumulum, laborioso fessa incessu, tristis affectu, dies noctesque moerorem integrat? Nam licet fletum plerumque sermone suspendat, in oratione renovat: et quamvis Scripturarum memoria consolationes serentibus praecurrat; flendi tamen desiderium precandi assiduitate compensat, lacrymarum ubertatem tunc praecipue, quando nemo interrumpere possit, instaurans. Ita quod miserearis, habes: quod reprehendas, non habes; flere enim in oratione virtutis est. Et quamquam istud familiare virginibus, quibus mollior sexus, tenerior affectus, contuitu communis fragilitatis in lacrymas etiam sine domestici sensu doloris exuberat; tamen cum major causa moerendi est, finis moeroribus excluditur. 77. Deest igitur consolandi via, quia suppetit excusandi gratia. Neque enim possis prohibere, quod doceas; praesertim cum religionis astruat lacrymas, non doloris; et communis seriem deplorationis metu pudoris obtexat. Consolare ergo qui potes adire animum, penetrare mentem. Cernat te esse praesentem, sentiat non esse defunctum; ut cujus secura de merito, ejus functa solatio, discat pro eo non graviter dolere, qui se admonuerit non esse dolendum. 78. Sed quid ego te morer, frater? quid exspectem, ut nostra tecum commoriatur, et quasi consepeliatur oratio? Licet ipsa species et exanimis corporis forma soletur, oculosque manens gratia et permanens figura demulceat; nihil, inquam, moror, procedamus ad tumulum. Sed prius ultimum coram populo vale dico, pacem praedico, osculum solvo. Praecede ad illam communem omnibus et debitam, sed jam mihi prae caeteris desiderabilem domum. Para hospiti consortium; et quemadmodum hic omnia nobis fuere communia, ita illic quoque jus dividuum nesciamus. 79. Ne, quaeso, cupientem tui diu differas, properantem exspecta, festinantem adjuva, et si diutius morari tibi videbor, accerse. Neque enim umquam prolixius abfuimus a nobis, tu tamen solebas revisere. Nunc quoniam tu redire jam non potes, nos ad te ibimus: aequum est ut officium rependamus, subeamus vicem. Numquam nobis fuit vitae conditio discretior: semper aut sanitas aut aegritudo communis; ut cum alter aegresceret, alter in morbum incurreret:

1135 et cum alter revalesceret, uterque consurgeret. Quomodo jus nostrum amisimus? Et nunc consortium aegritudinis fuit, quomodo mortis consortium non fuit? 80. Tibi nunc, omnipotens Deus, innoxiam commendo animam, tibi hostiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus,

1136 sacrificium sacerdotis. Haec mei jam libamina praemitto, in hoc ad te pignore venio, non pecuniae, sed vitae pignore; ne me diutius residere facias tanti fenoris debitorem. Non mediocris est fraterni amoris usura, nec vilis naturae sors, quam cumulant incrementa virtutis. Possum ferre, si cito cogar exsolvere. LIBER SECUNDUS. DE FIDE RESURRECTIONIS.


1135 1. Superiore libro aliquid indulsimus desiderio, ne tamquam ferventi plagae austeriora adhibita medicamenta exasperarent magis, quam lenirent dolorem: simul quia fratrem saepius allocuti sumus, et oculis tenebamus, absurdum non fuit relaxare paulisper affectum naturae, qui lacrymis magis pascitur, fletibus delinitur, stupore defigitur. Mollis enim et tenera species est forma pietatis, nihil insolens amat, nihil immite, nihil durum: ferendo autem magis probatur patientia, quam resistendo.

2. Ergo quia dudum dies mortis inter lacrymabiles aspectus debuit animum declinare fraternum, quia totum tenebat; nunc quoniam die septimo ad sepulcrum redimus, qui dies symbolum futurae quietis est, a fratre paululum ad communem humani generis cohortationem juvat derivare mentem, intentionemque transfundere; ita ut neque toti sensibus defigamur in fratre, ne obrepat affectus: neque tantae exsules pietatis et gratiae eum, quem diligimus, deseramus; et vere ipsi nobis tanti doloris augeamus injuriam, si hodie nobis et in sermone moriatur. 3. Unde, proposuimus, fratres charissimi, solari nos communi usu, nec durum putare, quidquid universos maneret; et ideo mortem non esse lugendam: primum, quia communis sit, et cunctis debita: deinde, quia nos saeculi hujus absolvat aerumnis: postremo, quia somni specie ubi ab istius mundi labore requietum sit, vigor nobis vivacior refundatur. Quem dolorem non soletur resurrectionis gratia? quem non excludat moerorem, si credas nihil perire morte; immo ipsius mortis celeritate fieri, ut plus perire non possit? Erit ergo, fratres charissimi, ut in adhortatione communi, etiam fratri nostrum pendamus affectum: nec ab eo longius deviasse videamur, si per resurrectionis spem, et futurae

1136 gloriae suavitatem, etiam in sermone nobis hodie reviviscat. 4. Ordiamur igitur ab eo, ut lugendum nobis nostrorum obitum non esse doceamus. Quid enim absurdius, quam ut id quod scias omnibus esse praescriptum, quasi speciale deplores? Hoc est animum supra conditionem extollere, legem non recipere communem, naturae consortium recusare, mentem carnis inflari, et carnis ipsius nescire mensuram. Quid absurdius, quam nescire qui sis, affectare quod non sis? Aut quid imprudentius, quam quod futurum scias, id cum acciderit, ferre non posse? Natura ipsa nos revocat, et ab hujuscemodi moeroribus quadam sui consolatione subducit. Quis est enim tam gravis luctus, aut tam acerbus dolor, in quo non interdum relaxetur animus? Habet hoc natura, ut quamvis homines in tristibus rebus sint; tamen si modo homines sunt, a moerore mentem paulisper abducant. 5. Fuisse etiam quidam feruntur populi, qui ortus hominum lugerent, obitusque celebrarent. Nec imprudenter; eos enim qui in hoc vitae salum venissent, moerendos putabant: eos vero qui ex istius mundi procellis et fluctibus emersissent, non injusto gaudio prosequendos arbitrabantur. Nos quoque ipsi natales dies defunctorum obliviscimur, et eum quo obierunt diem, celebri solemnitate renovamus. 6. Non est ergo gravis subeundus moeror secundum naturam; ne aut excellentiorem aliquam naturae exceptionem nobis arrogare videamur, aut communem recusare. Etenim mors aequalis est omnibus, indiscreta pauperibus, inexcepta divitibus. Et ideo licet per unius peccatum, in omnes tamen pertransivit (Rom. V, 18); ut quem generis non refugimus auctorem, non refugiamus et mortis: et sit nobis sicut per unum mors, ita per unum etiam resurrectio; nec recusemus aerumnam, ut perveniamus ad gratiam: Venit enim,

1137 ut legimus, Christus salvum facere, quod perierat (Luc. XIX, 10): et ut non solum vivorum, sed etiam mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9). Lapsus sum in Adam, de paradiso ejectus in Adam, mortuus in Adam; quomodo revocet, nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo justificatum (S. Aug. de Pecc. orig., cap. 41)? Si ergo debitum est mortis, solutio debet esse tolerabilis. Sed hic locus posterioribus partibus reservandus. 7. Nunc propositum est asserere mortem graviori non debere esse moerori, quod eum natura ipsa respuat. Denique Lyciorum feruntur esse praecepta, quae viros jubeant mulierum vestem induere, si moerori indulgeant; eo quod mollem et effeminatum judicaverint in viro luctum. Deforme est enim eos qui pro fide, pro religione, pro patria, pro aequitate judicii, atque intentione virtutis obvium morti debent pectus offerre, moerere in alio gravius, quod in se, si causa exegerit, sit expetendum. Nam quemadmodum potes in te non refugere, quod impatientius alii doleas accidisse? Depone moerorem, si potes: include, si non potes. 8. Aut absorbendus omnis, aut premendus est dolor. Cur enim moestitiam tuam non ratio potius, quam dies leniat? Non quod oblitteratura est temporis series, melius prudentia mitigabit. Quin etiam hoc ipsum irreligiosum puto erga ipsorum memoriam, quos dolemus amissos; ut oblivisci eorum malimus, quam consolatione mulceri: aut cum horrore reminisci, quam meminisse cum gratia: recordationem timere, quorum imago debeat esse voluptati: diffidere potius quam sperare de meritis defunctorum: et poenae addictos, quam immortalitati debitos, quos dilexeris, aestimare. 9. Sed dicis: Quos diligebamus, amisimus. Nonne haec nobis cum ipso mundo elementisque communia sunt; quia ad tempus credita in perpetuum tenere non possumus? Gemit terra sub aratris, imbribus caeditur, tempestate concutitur, stringitur frigore, sole torretur: ut fructus annuos feta parturiat: et cum se vario flore vestierit, proprio exuitur et spoliatur ornatu. Quantos haec raptores habet? Nec fructum suum queritur amissum, quem ideo generavit, ut amitteret: nec imposterum negat, quem sibi meminit auferendum. 10. Coelum ipsum non semper stellarum micantium globis fulget, quibus quasi quibusdam insignitur coronis. Non semper ortu lucis albescit, radiis solis irrutilat: sed assiduis vicibus ille quidam mundi vultus gratissimus, humenti noctium caligat horrore. Quid gratius luce? quid sole jacundius? quae quotidie occidunt;

1138 decessisse tamen haec nobis non moleste ferimus, quia eum redire praesumimus. Doceris in his quam in tuis debeas exhibere patientiam. Si superiora tibi occidunt, nec dolori sunt; cur si occiderint humana, doleantur? 11. Sit tamen patiens dolor, sit in tristibus modus, qui exigitur in secundis. An si immoderate gaudere non convenit, lugere convenit? Non enim mediocre malum est immoderatio doloris, aut metus mortis. Quantos ad laqueum impulit, armavit ad gladium; ut in eo ipso amentiam suam proderent, mortem non ferentes, et mortem appetentes: et quod pro malo fugerent, pro remedio adsciscerent? Qui quoniam consentaneum naturae suae ferre ac perpeti nequiverunt, contrarium voto incidunt; ut ab his in perpetuum separentur, quos sequi desideraverint. Sed haec rara; quoniam natura ipsa revocat, etsi praecipitet amentia. 12. Illud vero frequens in mulieribus, ut clamores publicos serant, quasi metuant ne earum ignoretur aerumna: ut illuviem vestis affectent, quasi in ea sit sensus dolendi: ut impexum sordibus immadident caput: ut postremo, quod plerisque in locis vulgo fieri solet, discisso amictu, diloricata veste, secreti pudoris nuda prostituant, quasi ipsum lenocinentur pudorem, quia pudoris sui praemia perdiderunt. Sic procaces oculi provocantur, ut concupiscant, ut amare incipiant membra nudata: quae si non aspicerent, non amarent. Atque utinam sordidata illa tegumenta corporis non speciem, sed mentem obnuberent! Latet plerumque sub tristi amictu mentis lascivia: et deformis horror vestis obtexitur; ut secreta petulantium tegantur animorum. 13. Satis pie virum luget, quae servat pudorem, non deserit fidem. Haec bene defunctis officia impenduntur, ut vivant in mentibus, in affectibus perseverent. Non amisit virum, quae exhibet castitatem: non est viduata conjugio, quae non mutavit nomen mariti. Nec tu perdidisti haeredem, quae adjuvas cohaeredem: sed pro successore corruptibilium, mutasti consortem immortalium. Habes qui tibi repraesentet haeredem: solve pauperi, quod debetur haeredi; ut non solum maternae aut paternae senectutis, sed etiam vitae propriae sit superstes. Plus successori tuo relinquis, si portio ejus non ad luxum praesentium proficiat, sed ad pretium futurorum. 14. Sed desideramus amissos. Duo sunt enim quae maxime angunt, aut desiderium eorum, quos amiserimus, sicut meo exemplo metior: aut quod eos vitae suavitate privatos, creptos laboris sui fructibus arbitremur. Tenera enim

1139 amoris est titillatio, quae improvisum affectum excitat, ut sedandi magis, quam excludendi doloris facultas relinquatur: simul quia pium videtur desiderare quod amiseris, et specie virtutis adolescit infirmitas. 15. Sed cur tu putes patientiorem illam esse debere, quae dilectum ad peregrina dimiserit, et militiae gratia, vel susceptae administrationis officio, vel negotiandi usu transfretasse compererit; quam te qui non fortuito arbitrio derelinqueris, aut studio pecuniae, sed lege naturae? At recuperandi tibi interclusa spes: quasi cuiquam certa sit redeundi. Et plerumque dubia plus fatigant, ubi periculi metus integer, graviusque est timere, ne acciderit, quam tolerare quod jam noveris accidisse. Aliud enim summam formidinis coacervat, aliud finem exspectat doloris. 16. An dominis jus est, quo decreverint, transferre mancipia, Deo non est? Sed non suppetit exspectare remeantem; suppetit tamen praecedentem sequi. Et certe brevis vitae usus nec illi multum videtur eripuisse, qui ante praecessit: nec te differre diutius, qui remanseris. 17. Quod si desiderium tuum mitigare non possis; nonne tamen videtur indignum pro desiderii tui studio rerum ordinem velle converti? Amantium ardentiora utique desideria sunt, et tamen necessitatis contuitu temperantur: et si dolent deseri, lugere tamen non solent: destituti amare impatientius erubescunt. Ita patientia desiderii plus probatur. 18. Quid autem de his loquar, qui defunctos putant vitae suavitate privari? Nulla potest esse jucunditas inter has vitae nostrae amaritudines aut dolores, quae vel ex corporis ipsius infirmitate, vel extrinsecus accidentium incommoditate generantur. Anxii enim semper, et ad ipsa laetiorum vota suspensi, quodam fluctuamus incerto, sperantes dubia pro certis, incommoda pro secundis, caduca pro solidis: nihil habentes potestatis in arbitrio, nihil firmitatis in voto. At si aliquid contra voluntatem acciderit, perditos nos putamus; plusque adversorum dolore frangimur, quam secundorum fructu potimur. Quibus igitur carent bonis, qui magis eripiuntur incommodis? 19. Valetudo, credo, bona plus adjuvat, quam affligit mala: aut opulentia plus delectat, quam egestas afficit: aut filiorum magis amabilis gratia, quam lugubris amissio: aut adolescentia jucundior, quam senectus tristior. Quam plerumque suorum taedet votorum et optati poenitet; ut doleat impetratum, quod non impetrare metuebat. Exsilia vero, et caeterarum poenarum acerbitates, quae potest compensare patria? quae voluptates? Quae etiam cum adsunt; debilitantur tamen, aut non utendi affectu, aut amittendi metu. 20. Esto tamen: maneat inoffensus, immunis a doloribus, perpes in voluptatibus vitae cursus

1140 humanae; quid tamen commodi consequi potest anima in istiusmodi corporis inclusa compagibus, et quibusdam membrorum angustiis coarctata? Si caro nostra carcerem fugit, si detestatur omne quidquid evagandi facultatem negat; quae utique parvis ultra se audiendi videndique excurrere videtur sensibus: quanto magis anima nostra corporeum istud evadere gestit ergastulum, quae motu aereo libera, nescimus quo vadat, aut unde veniat (Joan. III, 8)! 21. Scimus tamen quod corpori supervivat, et ea, jam depositis proprii sensus repagulis expedita, libero cernat obtutu, quae ante sita in corpore non videbat. Quod exemplo dormientium possumus aestimare (quorum animi velut sepulto quieti corpore, ad altiora se subrigunt, et renuntiant corpori) rerum absentium, vel etiam coelestium visiones. Ergo si mors carnis ex saeculi nos absolvit aerummis, utique malum non est, quae libertatem restituit, excludit dolorem. 22. Hinc igitur nobis adoriendus disputandi locus mortem malum non esse; quia aerumnarum omnium malorumque perfugium est, et fida statio securitatis, ac portus quietis. Nam quid in hac vita non experimur adversi? Quas non procellas, tempestatesque perpetimur? quibus non exagitamur incommodis? cujus parcitur meritis? 23. Sanctus patriarcha Israel profugus patria, fratre, parentibus, domum mutavit exsilio (Gen. XXVIII, 5), stuprum filiae (Gen. XXXIV, 2), generi necem flevit (Gen. XLIX, 5), famen pertulit, sepulturam defunctus amisit; transferri enim ossa sua, ne vel mortuus requiesceret, obsecravit. 24. Sanctus Joseph odia fratrum, insidias invidorum, servulorum obsequia, mercatorum imperia (Genes. XXXVII, 4 et seq.), dominae petulantiam, mariti inscitiam, carceris quoque est expertus aerumnam (Gen. XXXIX, 12 et seq.). 25. Sanctus David filios amisit duos: unum incestum (II Reg. XIII, 29), alterum parricidam (II Reg. XVIII, 14). Hos habuisse pudoris est, doloris est perdidisse. Amisit et tertium, quem amabat, parvulum. Hunc viventem adhuc flevit, mortuum non desideravit. Sic enim legimus (II Reg. XII, 18) quod, aegrotante puero, deprecabatur David Dominum pro eo, et jejunavit, et in cilicio jacuit, et astantibus majoribus natu, ut excitarent eum de terra, nec surgendum sibi, nec coenandum putavit. Ubi vero defunctum puerum comperit surrexit de terra, lavit illico, unctus est, vestimenta mutavit, adoravit Dominum, cibum sumpsit (Ibid., 20). Cum haec miranda pueris suis viderentur, respondit eis recte se, infante vivente, jejunasse et plorasse; quia jure arbitrabatur Dominum posse misereri, nec dubitandum quod vitam posset servare viventis, qui posset vivificare defunctos: jam vero, obita morte, quid jejunaret, qui jam non posset reducere mortuum exanimemque revocare: Ego, inquit, ibo ad eum: ipse autem non revertetur ad me (Ib. 23).

1141 26. O maximum solatium desiderantis! O verum sapientis judicium! O miram sapientiam servientis! ut nemo sibi adversi aliquid accidisse indigne ferat, et contra meritum suum se queratur afflictum. Quis enim tu es, qui de tuo merito ante pronunties? Cur praevenire desideras cognitorem? Cur eripis sententiam judicaturo? Nec sanctis istud permissum est, nec a sanctis impune umquam est usurpatum. David se propterea flagellatum suo carmine confitetur: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias. Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et index meus in matutinum (Ps. LXXII, 12 et seq.). 27. Petrus quoque quamvis plenus fide devotionis; tamen quia nondum conscius nostrae infirmitatis praesumptive dixerat Domino: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37); tentationem praesumptionis antequam tertio gallus cantaret incurrit (Joan. XVIII, 27). Licet illa tentatio documentum fuerit ad salutem; ut discamus non contemnere carnis infirmitatem, ne contemnendo tentemur. Si Petrus tentatus est, quis praesumat, quis astruat se non posse tentari? Atque haud dubie pro nobis tentatus est Petrus, ut in fortiore non esset tentamenti periculum: sed in illo disceremus quemadmodum in persecutionibus resistentes, etsi vitae studio tentaremur; tentationis tamen aculeum patientiae lacrymis vinceremus. 28. Idem tamen David, ne quem fortassis Scripturarum tenacem moveat factorum diversitas: idem, inquam, David parricidam mortuum flevit, qui non fleverat innocentem. Denique cum ploraret et lugeret, dixit: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon; quis dabit mihi mortem pro te (II Reg. XVIII, 33)? Non solus ergo fletur Abessalon, fletur parricida, fletur Ammon (II Reg. XIII, 36). Non solum fletur incestus, sed etiam vindicatur: alter contemptu regni, alter fratris exsilio. Fletur sceleratus, non fletur dilectus. Quae causa? quae ratio? Non mediocris igitur in prudentibus deliberatio, sapientibus confirmatio; magna enim prudentiae in tanta factorum diversitate constantia, una fides. Et illos mortuos flevit, et flendum infantem mortuum non putavit; illos enim sibi periisse credebat, hunc resurrecturum sperabat. 29. Sed de resurrectione posterius, nunc ad proposita revertamur. Praemisimus enim etiam sanctos viros gravia in hoc mundo et multa perpessos sine suffragatione meritorum, cum aerumna laborum. Unde regressus ad se David, in posterioribus dicit: Memento, Domine, quia pulvis sumus, homo tamquam foenum, dies ejus (Ps. CII, 15); et alibi: Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt (Ps. CXLIII, 4). Quid enim nobis

1142 miserius, qui tamquam spoliati et nudi projicimur in hanc vitam, corpore fragili, corde lubrico, imbecillo animo, anxii ad sollicitudines, desidiosi ad labores, proni ad voluptates? 30. Non nasci igitur longe optimum, secundum sancti Salomonis sententiam. Ipsum enim etiam ii qui sibi visi sunt in philosophia excellere secuti sunt. Nam ipse illis anterior, nostris posterior, ita in Ecclesiaste locutus est: Et laudavi ego omnes defunctos qui jam mortui sunt, magis quam viventes, quicumque vivunt usque adhuc. Et optimus super hos duos, qui nondum natus est, et qui non vidit hoc opus malum, quod factum est sub sole. Et vidi ego universum laborem, et omnem virtutem operis hujus; quia aemulatio viro ab altero ejus. Et quidem hoc vanitas, et praesumptio spiritus (Eccles. IV, 2 et seq.). 31. Et quis hoc dixit, nisi ille qui sapientiam poposcit et impetravit (Sap. VII, 7); ut sciret compositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, anni cursus, et stellarum dispositiones, non ignoraret naturas animalium, et iras colligeret bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum deprehenderet? Quem igitur non latuerunt coelestia, quemadmodum laterent mortalia? Qui cogitationem mulieris investigavit sibi infantem vindicantis alienum (III Reg. III, 27), qui naturas animalium, quas non acceperat, divina tamen gratia aspirante cognovit (Sap. VII, 20): hic de suae conditione naturae, quam in se expertus est, errare aut mentiri potuit? 32. Sed non solus hoc sensit, etsi solus expressit. Legerat sanctum dixisse Job: Pereat dies ille, in quo natus sum (Job. III, 3); et cognoverat nasci malorum omnium esse principium: et ideo diem quo natus est, perire optavit; ut tolleretur origo incommodorum: et optavit perire diem generationis suae; ut diem resurrectionis acciperet. Audierat etiam Salomon dixisse patrem suum: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum, dierum meorum; ut sciam quid desit mihi (Ps. XXXVIII, 5). Noverat enim David non posse id quod perfectum est, hic comprehendi, et ideo ad ea quae sunt futura, properabat. Nunc enim ex parte scimus, et ex parte cognoscimus: tunc autem id quod perfectum est, poterit comprehendi; cum revelata facie nobis speculandae majestatis aeternitatisque divinae coeperit relucere non umbra, sed veritas (I Cor. XIII, 12). 33. Nemo tamen festinaret ad finem, nisi vitae istius fugeret incommoditatem. Et ideo etiam David quare ad finem festinet, exposuit dicens: Ecce veteres posuisti dies meos, et habitudo mea tamquam nihil ante te: verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Ps. XXXVIII, 6). Quid igitur moramur

1143 fugere vanitatem? aut quid nos delectat in hoc saeculo vane conturbari, thesaurum pecuniarum condere, et ignorare cui congregamus haeredi? Petamus amoveri a nobis plagas, eripi nos ex insipienti saeculo, carere peregrinatione diuturna, ad illam redire patriam et naturalem domum. In hac enim terra advenae sumus atque peregrini (Ephes. II, 19): remigrandum eo, unde descendimus: ambiendum et obsecrandum non perfunctorie, sed obnixe; ut a dolis et ab iniquitate loquacium liberemur. Et ille qui remedium noverat, prolongatum tamen suum ingemit incolatum, et cum peccatoribus et iniquis se habitare deplorat (Ps. CXIX, 5). Quid ego faciam, qui et peccatum habeo, et ignoro remedium? 34. Hieremias quoque quod generatus sit, et ipse deplorat his verbis, dicens: Heu me, mater! ut quid me peperisti virum causam dicentem judicii in omni terra? Non profui, neque profuit mihi quisquam: virtus mea defecit (Jerem. XV, 10). Si igitur sancti viri vitam fugiunt, quorum vita etsi nobis utilis, sibi tamen inutilis aestimatur; quid nos facere oportet, qui nec aliis prodesse possumus, et nobis vitam hanc quasi fenebrem pecuniam usurario quodam cumulo gravescentem onerari in dies peccatorum aere sentimus? 35. Quotidie morior, Apostolus dicit (I Cor. XV, 31). Melius utique, quam illi, qui meditationem mortis philosophiam esse dixerunt: illi enim studium praedicarunt, hic usum ipsum mortis exercuit. Et illi quidem propter se: Paulus autem ipse perfectus moriebatur non propter suam, sed propter nostram infirmitatem. Quid autem est mortis meditatio, nisi quaedam corporis et animae segregatio; quia mors ipsa non aliud quam corporis atque animae secessio definitur? Sed hoc secundum communem opinionem. 36. Secundum Scripturas autem triplicem esse mortem accipimus. Una est cum morimur peccato, Deo vivimus (Rom. VI, 10). Beata igitur mors, quae culpae refuga, Domino dedita, a mortali nos separat, immortali nos consecrat. Alia mors est vitae hujus excessus, qua mortuus est patriarcha Abraham, patriarcha David, et sepulti sunt cum patribus suis; cum anima nexu corporis liberatur. Tertia mors est, de qua dictum est: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ea morte non solum caro, sed etiam anima moritur: Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Moritur enim Domino, non naturae infirmitate, sed culpae. Sed haec mors non perfunctio hujus est vitae, sed lapsus erroris. 37. Una ergo est mors spiritalis, alia naturalis, tertia poenalis. Sed non quae naturalis, eadem poenalis; non enim pro poena Dominus, sed pro remedio dedit mortem. Denique Adae peccanti praescriptum est aliud pro poena, aliud

1144 pro remedio; pro poena, cum dicitur: Quoniam audisti vocem uxoris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi ab eo solo ne manducares, maledicta terra in operibus tuis: in tristitia manducabis fructum ejus omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri. Cum sudore vultus tui manducabis panem tuum, donec revertaris in terram, de qua assumptus es (Gen. III, 17 et seq.). 38. Habes poenarum ferias, quia adversus spinas saeculi hujus et sollicitudines mundi, voluptatesque divitiarum, quae Verbum excludunt, poenam includunt (Luc. VIII, 12); mors pro remedio data est, quasi finis malorum. Non enim dixit: Quoniam audisti vocem mulieris, reverteris in terram; haec enim esset poenalis sententia, quemadmodum est illa: Maledicta terra spinas et tribulos germinabit tibi; sed dixit: Manducabis panem tuum in sudore, donec revertaris in terram. Vides mortem magis metam esse nostrarum poenarum, qua cursus hujus vitae inciditur? 39. Ergo mors non solum malum non est, sed etiam bonum est. Denique pro bono quaeritur, sicut scriptum est: Quaerent homines mortem et non invenient eam (Apoc. IX, 6). Quaerent enim illi qui dicturi sunt montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos (Luc. XXIII, 30). Quaeret etiam anima illa, quae peccat. Quaerit dives ille positus in inferno, qui vult digito Lazari refrigerari linguam suam (Luc. XVI, 24). 40. Videmus itaque quod et mors haec lucrum est, et vita poena est. Unde et Paulus ait: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21). Quid est Christus, nisi mors corporis, spiritus vitae? Et ideo commoriamur cum eo, ut vivamus cum eo. Sit quidam quotidianus usus in nobis, affectusque moriendi; ut per illam, quam diximus, segregationem a corporeis cupiditatibus anima nostra se discat extrahere, et tamquam in sublimi locata, quo terrenae adire libidines, et eam sibi glutinare non possint, suscipiat mortis imaginem, ne poenam mortis incurrat. Repugnat enim lex carnis legi mentis, et eam legi erroris addicit, sicut Apostolus revelavit, dicens: Video enim legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 23). Omnes impugnamur, omnes sentimus: sed non omnes liberamur. Et ideo infelix ego homo, nisi remedium quaeram. 41. Sed quod remedium? Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 24, 25). Habemus medicum, sequamur remedium. Remedium nostrum Christi gratia est, et corpus mortis corpus est nostrum. Ergo peregrinemur a corpore, ne peregrinemur a Christo: etsi in corpore sumus, tamen quae sunt corporis non sequamur, nec

1145 deseramus jura naturae, sed dona gratiae praeoptemus: Dissolvi enim, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium propter vos (Phil. I, 23, 24). 42. Sed non omnibus necessarium, Domine Jesu: non mihi, qui nulli utilis sum; nam mihi lucrum est mori, ne plura peccem. Lucrum mihi est mori, qui ipso libro quo alios consolor, quasi vehementiore monitore ad desiderium amissi fratris impellor; quoniam me ejus non sinit oblivisci. Nunc magis amo, et vehementius desidero. Desidero cum loquor, desidero cum relego; et ideo hoc potius scribendum arbitror, ne quando ab ejus recordatione divellar. Quod non contra Scripturas facio, sed cum Scripturis sentio; ut patientius doleam, impatientius desiderem. 43. Praestitisti mihi, frater, ne mortem timerem, atque utinam moriatur anima mea in anima tua; hoc enim sibi Balaam pro maximo bono optat, donatus Spiritu prophetandi: Moriatur, inquit, anima mea in animis justorum, et fiat semen meum sicut semen istorum (Num. XXIII, 10). Et vere hoc secundum prophetiam optat; qui enim viderat ortum Christi, vidit ejus triumphale, vidit mortem, vidit in eo perennem hominum resurrectionem; et ideo mori non timet resurrecturus. Non moriatur ergo anima mea in peccato, neque peccatum in se recipiat: sed moriatur in anima justi: ut ejus recipiat aequitatem. Denique qui moritur in Christo, fit ejus gratiae particeps in lavacro. 44. Non ergo formidabilis mors, nec amara egentibus, nec gravior divitibus, nec injusta senioribus, nec ignava fortibus, nec perpetua fidelibus, nec improvisa sapientibus. Quam multi enim vitam solo mortis titulo consecrarunt, quantos vivere puduit, mori profuit? Morte unius plerumque accepimus maximos populos liberatos: morte imperatoris fugatos exercitus hostium, quos vivus vincere nequivisset. 45. Morte martyrum religio defensa, cumulata fides, Ecclesia roborata est: vicerunt mortui, victi persecutores sunt. Itaque quorum vitam nescimus, horum mortem celebramus. Unde et David prophetice gloriatus in suae mentis excessu: Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Mortem maluit praeferre, quam vitam. Ipsa mors martyrum praemium vitae est. Morte etiam inimicorum odia solvuntur. 46. Quid plura? Unius morte mundus redemptus est. Potuit enim Christus non mori, si voluisset: sed neque refugiendam mortem quasi ignavam putavit, neque melius nos quam

1146 moriendo servasset. Itaque mors ejus vita est omnium. Morte ejus signamur, mortem ejus orantes annuntiamus, mortem ejus offerentes praedicamus: mors ejus victoria est, mors ejus sacramentum est, mors ejus annua solemnitas mundi est. Quid praeterea de ejus morte dicamus, cum divino probemus exemplo, quia immortalitatem mors sola quaesivit, atque ipsa se mors redemit? Non igitur moerenda mors, quae causa salutis est publicae: non fugienda mors, quam Dei Filius non dedignatus est, non refugit. Non solvendus ordo naturae; quod enim commune est omnibus, exceptum in singulis esse non potest. 47. Et mors quidem in natura non fuit, sed conversa est in naturam; non enim a principio Deus mortem instituit, sed pro remedio dedit. Et consideremus ne videatur esse contrarium. Nam si bonum est mors, cur scriptum est, quia Deus mortem non fecit: sed malitia hominum mors introivit in orbem terrarum (Sap. I, 13; II, 24). Revera enim mors divino operi necessaria non fuit, cum in paradiso positis bonorum omnium jugis successus afflueret; sed praevaricatione damnata in labore diuturno, gemituque intolerando vita hominum coepit esse miserabilis: debuitque dari finis malorum, ut mors restitueret, quod vita amiserat. Immortalitas enim oneri potius quam usui est, nisi aspiret gratia. 48. Et si bene discutias, non naturae mors ista est, sed malitiae; manet enim natura, malitia moritur. Resurgit quod fuit: atque utinam ut jam peccandi liberum, ita vacuum culpae prioris! Sed hoc ipsum indicio est mortem non esse naturae, quia iidem erimus, qui fuimus. Itaque aut peccatorum nostrorum supplicia pendemus, aut bene gestorum gratiam consequemur. Resurget enim natura eadem, jam stipendiis mortis honoratior. Denique mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde et nos qui vivimus, inquit, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 15, 16). Illi primi, viventes autem secundi. Illi cum Jesu, viventes per Jesum. Illis dulcior vita post requiem: viventibus etsi grata compendia, tamen ignota remedia. 49. Nihil est igitur quod in morte timeamus, nihil quod debeamus dolere; si aut naturae repetenti vita, quae accepta est, rependatur: aut petenti impendatur officio, in quo religionis cultus, aut virtutis usus est. Neque enim quisquam sibi, ut sic maneret, optavit. Joanni promissum aestimatum est, sed non est creditum. Verba tenemus, sententiam derivamus. Ipse in libro negat sibi, quod non moreretur, esse promissum; ne quem vana spes exemplo incesseret.

1147 Quod si id velle spes insolens; quanto insolentius, quod non praeter modum acciderit, ultra modum dolere? 50. Gentiles plerumque se consolantur viri, vel de communitate aerumnae, vel de jure naturae, vel de immortalitate animae. Quibus utinam sermo constaret, ac non miseram animam in varia portentorum ludibria formasque transfunderent! Quid igitur nos facere oportet, quorum stipendium resurrectio est? cujus gratiam quoniam negare plerique non possunt, fidem abnuunt. Et ideo eam non uno argumento aliquo, sed pluribus modis, ut possumus, astruamus. 51. Et quidem omnia aut usu, aut ratione, aut exemplo, aut eo quia decorum sit ea esse, ideo esse creduntur; et ad fidem singula suffragantur. Usus, quia movemur: ratio, quia quod movet, virtutis alterius convenit aestimari: exemplum, quia generavit ager fruges, et ideo generaturum esse praesumimus: decorum, quia et ubi fructum non putamus, decere tamen credimus, ut virtutis opera minime deseramus. 52. Singula igitur singulis astruuntur. Tribus tamen evidentius colligitur resurrectionis fides, quibus omnia comprehenduntur: ratione, universitatis exemplo, testimonio rei gestae; quia plurimi surrexerunt. Ratio evidens est; quia cum omnis vitae nostrae usus in corporis animaeque consortio sit, resurrectio autem aut boni actus praemium habeat, aut poenam improbi; necesse sit corpus resurgere, cujus actus expenditur. Quomodo enim in judicium vocabitur anima sine corpore, cum de suo et corporis contubernio ratio praestanda sit? 53. Resurrectio omnibus attributa est: sed ideo difficile creditur, quia non nostrum meritum, sed Dei munus est. Prima igitur resurrectionis fides usus est mundi, rerumque status omnium, generationum series, successionum vices, obitus ortusque signorum, diei et noctis occasus, eorumque quotidie tamquam rediviva successio. Temperamenti quoque genitalis hujus terrae aliter ratio subesse non posset, nisi humoris ipsius quo omnia terrena generantur, quantum diurni solis aestus excoqueret, tantum rore nocturno dispositio divina repararet. Nam quid de fructibus loquar? Nonne tibi videntur occidere, cum decidunt: resurgere, cum revirescunt? Quod satum est, resurgit: quod mortuum est, resurgit; et in eadem genera, in easdem species reformatur. Hos terra primum reddidit fructus, in his primum natura nostra speciem resurrectionis imitata est. 54. Quid dubitas de corpore corpus resurgere? Granum seritur, granum resurgit: pomum decidit, pomum resurgit; sed flore granum induitur, folliculoque vestitur: Et hoc mortale

1148 oportet induere immortalitatem, et hoc corruptibile induere incorruptionem (I Cor. XV, 53). Flos resurrectionis immortalitas est, flos resurrectionis incorruptio est. Quid enim uberius quiete perpetua? quid locupletius securitate diuturna? Hic est multiplex fructus, cujus proventu pullulat fecundior hominum natura post mortem. 55. Sed miraris quemadmodum putrefacta solidentur, dispersa coeant, absumpta reparentur, non miraris quemadmodum semina vapore et compressu terrae soluta viridescant. Nam utique etiam ipsa terreno coalitu putrefacta solvuntur, et cum occaecata et mortua soli genitalis succus animaverit, quodam calore vitali spiritum quemdam herbae viridantis exhalant. Deinde paulatim teneram spicae adolescentis aetatem culmo erigit, et vaginis quibusdam natura tamquam sedula mater includit; ne pubescentem glacies adurat aspera, atque a nimio solis defendat ardore: frugem quoque ipsam adhuc quasi primis erumpentem cunabulis, mox adultam ne pluvia decutiat, ne aura dispergat, ne avium minorum morsus interimat, vallo aristarum sepire consuevit. 56. Quid igitur miraris si homines, quos acceperit, terra restituat; cum seminum corpora quaecumque susceperit, vivificet, erigat, vestiat, muniat, atque defendat? Desine ergo dubitare quod depositum generis humani terrae fides reddat, quae commendata sibi semina usurario quodam fenore multiplicata restituat. Nam quid de generibus arborum loquar, quae posito surgunt de semine, fructusque resolutos rediviva fecunditate resuscitant, et formae veteri atque imagini suae reddunt, multasque aetates quaedam arborum corpora reparata transmittunt; ut ipsa durando vincant saecula? Putrescere videmus acinum, vitem resurgere: surculus inseritur, arbor renascitur. An de reparandis arboribus divina est providentia, de hominibus nulla cura? Et qui ea quae ad usus hominum dedit, perire non passus est; hominem perire patietur, quem ad imaginem sui fecit? 57. Sed incredibile tibi videtur, ut mortui reviviscant: Insipiens tu ipse quod seminas, nonne prius moritur, ut vivificetur (Ibid., 36)? Sere quemlibet fructum arentem, resuscitatur. Sed habet succum. Et nostrum corpus habet sanguinem suum, habet humorem suum. Hic nostri succus est corporis. Unde illud quoque explosum arbitror, quod arentem surculum quidam reviviscere negant, idque ad praejudicium carnis derivare nituntur. Non enim caro arida, cum caro omnis e limo sit, limus in humore, humor e terris. Denique multa gignentia quamvis jugi serenitate humo arida arenosaque nascuntur; quoniam ipsa sibi terra humorem sufficit.

1149 Num igitur in hominibus terra degenerat, quae omnia regenerare consuevit? Unde claret non esse dubitandum quod secundum naturam magis, quam contra naturam est; ex natura enim est resurgere nascentia omnia, contra naturam est interire. 58. Sequitur illud quod gentiles plerumque perturbat, quomodo fieri possit ut quos mare absorbuerit, ferae dilaceraverint, bestiae devoraverint, terra restituat. Quo ita demum veniatur necesse est, ut non de fide resurrectionis, sed de parte dubitetur. Esto enim ut laceratorum corpora non resurgant, resurgunt caeteri: nec resurrectio destruitur, si conditio excipitur. Miror tamen cur vel de his dubitandum putent, quasi non omnia quae ex terris sunt, in terram redeant, et in terram resolvantur (Eccles. III, 20). Mare quoque ipsum quaecumque corpora humana demerserit, vicinis exspuit unda plerumque littoribus. Quod ni ita esset, difficile, credo, Deo foret dispersa connectere, dissipata sociare; cui mundus obtemperat, muta obsequuntur elementa, servit natura: quasi non majoris miraculi sit limum animare quam jungere? 59. Avis in regione Arabiae, cui nomen est phoenix, redivivo suae carnis humore reparabilis, cum mortua fuerit, reviviscit; solos non credimus homines resuscitari? Atqui hoc relatione crebra, et scripturarum auctoritate cognovimus memoratam avem quingentorum annorum spatia vitalis usus habere praescripta; eamque cum sibi finem vitae adesse praesaga quadam naturae suae aestimatione cognoverit, thecam sibi de thure et myrrha, et caeteris odoribus adornare, completoque opere pariter ac tempore, intrare illo, atque emori: ex cujus humore oriri vermem, paulatimque eum in avis ejusdem figuram concrescere, usumque formari, subnixam quoque remigio pennarum, renovatae vitae officia munere pietatis ordiri. Nam thecam illam, vel tumulum corporis, vel incunabulum resurgentis, in qua deficiens occidit, et occidens resurgit, ex Aethiopia in Lycaoniam vehit: atque ita resurrectione avis hujus, locorum incolae completum quingentorum annorum tempus intelligunt. Ergo isti avi quingentesimus resurrectionis annus est, nobis millesimus: illi in hoc saeculo, nobis in consummatione mundi. Plerique etiam opinantur quod avis haec rogum sibi ipsa succendat, et rursus

1150 de favillis suis et cineribus reviviscat. 60. Sed fortasse natura discretior, fidei quoque discretionem videatur afferre: in originem principiumque hominis procreandi mens nostra redeat. Viri estis, feminae estis quae humana sunt, non ignoratis: et si qui ignoratis, ex nihilo putatis esse, quod nascimur. Quam ex parvo quanti exsurgimus! Et si non exprimimus, intelligitis tamen quid velimus, vel potius quid nolimus dicere. Unde hoc caput, et vultus iste mirabilis, cujus artificem non videmus, opus videmus, in varia officia ususque formatur? Unde forma erectior, status excelsior, faciendi vis, sentiendi vivacitas, gradiendi facultas? Ignota certe nobis sunt naturae organa, sed nota ministeria. Et tu semen fuisti, et tuum corpus semen est resurrecturi. Audi Paulum, et disce quia semen es: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute, seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 42 et seq.). Et tu ergo seminaris ut caetera, quid miraris si resurges ut caetera? Sed illa credis, quia vides: ista non credis, quia non vides: Beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). 61. Tamen antequam tempus veniat, nec illa creduntur; non enim omne tempus accommodum ad resuscitanda semina. Alio triticum seminatur, alio nascitur: alio vitis inseritur, alio gemmantia sarmenta pubescunt, luxuriat pampinus, uva formatur: alio plantatur olea, alio velut alvo gravis et onusta prole baccarum, fructus sui ubertate curvescit. Ante vero quam suum cuique tempus adveniat, fetura restrictior est: nec generationis aetatem habet in potestate generandi ipsa, quae generat. Nunc informem situ, nunc fetu nudam, nunc virentem floribus, nunc arentem ipsam omnium cernas parentem. Quae utique vellet omnibus se vestire temporibus, nec umquam aurea segetum aut viridantia pratorum indumenta deponere: ipsa sui egens, et proventuum suorum, quae in alios transfuderit, indotata compendiis. 62. Ergo et nostram resurrectionem et si non credis fide, non credis exemplo, usu es crediturus. Et aliis quidem fructibus, ut viti, oleae, pomisque diversis anni aetas extrema habilis maturandis: nobis quoque mundi consummatio tamquam extremus anni finis accommodam resurgendi praescripsit aetatem. Et bene in consummatione mundi

1151 resurrectio mortuorum est; ne post resurrectionem in hoc malum nobis esset saeculum recidendum. Ideo enim Christus est passus, ut nos ex hoc malo saeculo liberaret; ne iterum nos hujus saeculi tentamenta subruerent et obesset renasci, si renasceremur ad culpam. 63. Et rationem igitur resurrectionis, et tempus tenemus: rationem quia in omnibus sibi fetibus aeque natura respondet, nec in sola hominum successione degenerat: tempus, quia omnia in anni fine generantur. Mundi tempora annus unus est. Et quid mirum si annus unus est, quando dies una est? Una enim die Dominus operarios conduxit ad vineam, dicens: Quid hic statis tota die otiosi (Matth. XX, 6)? 64. Causae originum semina sunt. Semen esse corpus humanum gentium Doctor asseruit (I Cor. XV, 42). Est ergo substantia resurgendi, quando est series seminandi. Quod si substantia aut causa non esset, arduum quisquam putaret Deo unde vellet, vel quomodo vellet, homines regenerare, qui mundum ex nulla materia, nulla substantia esse jussit, et factus est? Coelum aspice, terram intuere. Unde stellarum ignes? unde orbis solis et radii? unde lunae globus? unde montium vertices, dura saxorum, nemorosa silvarum? unde vel diffusus aer, vel infusae vel superfusae aquae? Sed si haec omnia Deus fecit ex nihilo ( Ipse enim (Psal. CXLVIII, 5) dixit et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt ), cur miremur renasci posse, quod fuerit; cum videamus natum esse, quod non fuit? 65. Illud mirum, quod cum resurrectionem non credant, tamen ne genus pereat hominum, clementi quadam benignitate prospiciunt; et ideo transire ac demigrare in corpora dicunt animas, ne mundus intereat. Sed quid sit difficilius, ipsi asserant, transire animas an redire: sua repetere, an nova quaerere. 66. Sed illi dubitent, qui non didicerunt: nos vero qui legimus Legem, prophetas, apostolos, Evangelium, dubitare fas non est. Quis enim dubitet, cum legit: Et in tempore illo salvabitur omnis plebs tua, quae scripta est in libro: et multi dormientium in terrae fossis, una apertione exsurgent, hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem perpetuam: et intelligentes splendebunt ut splendor firmamenti, et ex justis multi sicut stellae in saecula (Dan. XII, 1 et seq.)? Bene itaque dormientium dixit quietem, ut intelligas mortem non esse perpetuam, quae somni vice initur ad tempus, et ad tempus excluditur: melioremque profectum vitae ejus ostendit, quae futura post mortem est, quam ejus quae ante mortem

1152 moerore ac dolore transigitur. Siquidem illa stellis comparatur, haec aerumnae addicitur. 67. Nam quid illa contexam, quae alio loco scripta sunt: Suscitabis me et confitebor tibi? Quid etiam illud, quod Job sanctus vitae istius expertus injurias, et adversa omnia patientia virtutis exsuperans, compensationem sibi malorum praesentium de resurrectione promisit dicens: Suscitabis corpus meum hoc, quod multa mala passum est (Job. XIX, 26)? Esaias quoque resurrectionem populis annuntians, Dominici se nuntium dixit esse responsi; sic enim habes: Os enim Domini locutum est, et dicent die illa (Esai. XXV, 8). Quid igitur os Domini locutum sit populos esse dicturos, in posterioribus declaratur, ubi scriptum est: Propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus et parturivimus spiritum salutis tuae, quem effudisti super terram. Cadent qui inhabitant terram, resurgent qui in monumentis sunt (Esai. XXVI, 18): ros enim qui abs te, sanitas est illis, terra vero impiorum peribit. Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos. Abscondere aliquantulum, donec transeat ira Dei. 68. Quam bene recessus esse signavit tumulos mortuorum, quibus pauxillulum abscondimur; ut in judicium Dei, quod pro nostris sceleribus jus debitae indignationis assumet, tolerabilius transire possimus! Vivit igitur qui absconditur et quiescit, quasi e medio se subtrahens et recedens; ne eum arctioribus laqueis mundi hujus involvat aerumna, quibus repositam resurrectionis esse laetitiam, sanitatemque corporum solutorum divino rore reparabilem; coelestia oracula propheticis vocibus pollicentur. Et bene ros significatur, quo genitalia omnia terrarum semina suscitantur. Quid igitur mirum si fatiscentis quoque corporis nostri cineres ac favillae pinguedine coelestis roris exuberant, et accepto humore vitali in compaginem suam membrorum nostrorum habitus reformantur? 69. Docet etiam sanctus Ezechiel propheta, et plena expositione describit, quemadmodum arentibus vigor ossibus refundatur, sensus redeat, motus accedat, nervisque redeuntibus, corporis compago rigescat humani: quemadmodum nimis arida renatis ossa visceribus vestiantur, venarumque hiatus, et sanguinis rivulos extentae cutis velamen obducat. In ipsis, dum legimus, propheticis sermonibus humanorum videtur seges corporum rediviva consurgere, atque ipsa spatia diffusa camporum novis videas pullulare seminibus. 70. Quod si veteres sapientes satis hydri dentibus

1153 in regione Thebana inhorruisse armatorum segetem crediderunt: cum utique alterius naturae semina certum sit in naturam verti alteram nequivisse, nec partum suis discordem fudisse seminibus; ut ex serpente homines nascerentur, ut caro ex dentibus gigneretur: quanto magis utique credendum est, quaecumque sunt seminata, in suam naturam resurgere, nec a satione sua segetes discrepare, nec duris mollia, nec mollibus dura viviscere, nec in sanguinem venena converti; sed carnem de carne, os de ossibus, sanguinem de sanguine, humorem de humore reparari. Potestis ergo, gentiles, reformationem negare naturae, qui mutationem potestis asserere? Potestis non credere oraculis, non Evangelio, non prophetiis, qui fabulis inanibus creditis? 71. Sed jam ipsum audiamus prophetam; sic enim ait: Et facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Dominus, et posuit me in medio campo, et hic erat plenus ossibus humanis: et circumduxit me per gyrum eorum, et ecce ossa multa valde in facie campi, arida nimis. Et ait ad me: Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi: Domine tu scis. Et ait ad me: Prophetiza super ossa ista, et dices illis: Ossa arida haec, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus ossibus istis: Ecce ego induco in vos spiritum vitae, et dabo in vos nervos, et adducam super vos viscera, et extendam super vos cutem, et dabo Spiritum meum in vos; et vivetis, et scietis quod ego sum Dominus. Et prophetavi sicut mandavit mihi. Et factum est cum prophetarem haec omnia, ecce factus est terrae motus magnus (Ezech. XXXVII, 1 et seq.). 72. Vide nunc quemadmodum et auditum in ossibus, et motum prius ostendat esse, quam vitae spiritus refundatur. Nam et supra ossa arida jubentur audire, quasi sensum habeant audiendi: et hic accessisse eorum unumquodque ad suam compaginem prophetico sermone signatur; sic enim habes: Et accedebant ossa, unumquodque ad suam compaginem. Et vidi, et ecce super illa nervi et viscera nascebantur, et ascendebat super ea cutis desuper, et spiritus in his non erat (Ibid., 7 et seq.). 73. Magna Domini gratia, quod futurae resurrectionis propheta testis adhibetur, ut nos quoque eam illius oculis videremus. Neque enim omnes testes adhiberi poterant, sed in uno omnes testes sumus: quia nec in virum sanctum cadit mendacium, nec in tantum error prophetam. 74. Nec nimus verisimile debet videri, quia jubente Deo, ossa in suam compaginem reformantur; cum utique innumera habeamus exempla, quibus natura rerum coelestibus est obsecuta praeceptis; ut terra pabulum gignere juberetur, et gigneret (Gen. I, 11); ut ad virgae tactum sitientibus populis petra vomeret aquam (Num. XX, 11), atque aestu

1154 torridis miseratione divina undarent fluenta dura saxorum (Exod. IV, 3). Virga in serpentem versa quid aliud indicavit, nisi volente Deo ex insensibilibus sensibilia posse generari? An vero incredibilius putas quod ossa, cum jubentur, accedunt (Ezech. XXXVII, 7); quam quod retrorsum fluenta vertuntur, maria fugiunt? Sic enim propheta testatur; Mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3). Nec super hoc ambigi potest, quod duorum populorum alterius salute, alterius obitu comprobatum est, aquarum cursus stetisse frenatos eosdemque aliis circumfusos, aliis ad mortem refusos, ut alios mergerent, alios reservarent (Exod. XIV, 22 et seq.). Quid in ipso Evangelio? Nonne ibi probavit Dominus, quod verbo unda mitescat (Matth. VIII, 26), fugentur coeli nubila, cedantflabra ventorum, placidisque littoribus muta Deo famulentur elementa? 75. Sed persequamur caetera, ut quemadmodum spiritu vitae animentur defuncti, surgant jacentes, sepulcra reserentur, possimus advertere. Et ait ad me: Prophetiza, fili hominis, et dic spiritui: Haec dicit Dominus: A quatuor ventis coeli veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivant. Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa. Et locutus est Dominus ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec omnis domus Israel. Ipsi enim dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, interibimus. Propterea prophetiza et dic: Haec dicit Dominus: Ecce ego aperio vobis monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris in terram Israel, et scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra, et educam de sepulcris populum meum, et dabo Spiritum meum in vobis, et vivetis, et ponam vos super terram vestram, et scietis quia ego sum Dominus: locutus sum, et faciam, dicit Dominus (Ezech. XXXVII, 9 et seq.). 76. Advertimus quemadmodum vitalis spiritus commercia resumantur, cognovimus quemadmodum dehiscentibus tumulis, mortui suscitentur. An vero mirandum est jussu Domini mortuorum sepulcra reserari, cum tota suis terminis uno tonitruo terra quatiatur, mare suis exundet finibus, idemque suarum cursus refrenet undarum? Denique ille qui credidit quia in momento, in ictu oculi, in novissima tuba (canet enim tuba) mortui resurgent (I Cor. XV, 52); cum primis rapietur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16); qui non credidit, relinquetur, et perfidia sua subdet se ipse sententiae. 77. Ostendit tibi Dominus etiam in Evangelio, ut jam ad exempla veniamus, quemadmodum resurgas. Non enim unum Lazarum, sed fidem omnium suscitavit: quod tu si credas, cum legis, mens quoque tua, quae mortua fuerat, in illo Lazaro reviviscit. quid enim sibi vult quod Dominus ad monumentum accessit, magna voce clamavit: Lazare, exi foras (Joan. XI, 44)? nisi ut

1155 futurae resurrectionis specimen praestaret, exemplum ederet? Cur voce clamavit, quasi spiritu non soleat operari, quasi tacitus non soleat imperare? Sed ut illud ostenderet, quod scriptum est: Quoniam in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52); tubarum enim crepitus vocis metitur elatio. Et clamavit: Lazare, exi foras. Cur etiam nomen additur; nisi forte ne alius resuscitatus pro alio videretur, aut fortuita magis resurrectio, quam imperata? 78. Audivit ergo defunctus, et exivit foras de monumento, ligatus pedes et manus institis, et facies ejus orario colligata erat (Joan. XI, 44). Comprehende, si potes, quemadmodum clausis oculis iter carpat, vinctis pedibus gradum dirigat, inseparabili gressu, separabilique progressu. Manebant vincula, nec tenebant: tegebantur oculi, sed videbant. Videbat denique qui resurgebat, qui ambulabat, qui deserebat sepulcrum. Virtute enim divinae praeceptionis operante, natura suum non requirebat officium; et tamquam in excessu posita, non jam suo ordini, sed divino nutui serviebat. Rumpebantur prius mortis quam sepulturae vincula: agebatur priusquam parabatur incessus. 79. Si miraris haec, disce quis imperaverit, ut mirari desinas. Jesus Christus Dei virtus; vita, lux, resurrectio mortuorum: virtus erexit jacentem, vita gressum extulit, lux fugavit tenebras, reparavit obtutum, resurrectio vivendi gratiam reformavit. 80. Fortasse moveat quod Judaei lapidem tollunt, Judaei institas solvunt; ne forte et tu sollicitus sis, quis lapidem de monumento tuo tollat (Ibid., 41). Quasi vero qui spiritum refundere poterat, lapidem removere non poterat: aut vincula rumpere, qui vinctum fecerat ambulare: aut deoperire faciem, qui opertis oculis lumen infuderat: aut findere petram, qui poterat reformare naturam? Sed ut vel oculis suis crederent, qui credere mente nolebant, removent lapidem, vident cadaver, fetorem sentiunt, institas rumpunt. Non possunt negare defunctum, quem aspiciunt resurgentem, vident signa mortis, et vitae munera. Quid si dum conantur, labore ipso emendantur? quid si dum audiunt, vel auribus suis credunt? quid si dum intuentur, vel oculis suis corriguntur? quid si dum rumpunt vincula, mentes suas solvunt? quid si dum Lazarus exuitur, populus liberatur? dum Lazarum abire permittunt, ipsi ad Dominum revertuntur? Denique multi qui venerant ad Mariam, videntes quae facta sunt, crediderunt (Ibid., 45). 81. Nec hoc solum exemplum edidit Dominus

1156 noster Jesus Christus; sed alios quoque resuscitavit, ut nos vel exemplis uberioribus crederemus. Resuscitavit adolescentem fletu viduae matris inflexus, quando accessit et tetigit loculum, dicens: Adolescens, tibi dico surge: et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui (Luc. VII, 14). Statim ut audivit, statim resedit, statim locutus est. Alia ergo virtutis gratia, alius ordo naturae. 82. Nam quid de archisynagogi filia loquar, in cujus obitu flebant turbae, tibicines personabant? Etenim ad fidem mortis pompa funeris exhibetur. Quam cito ad vocem Domini convertitur spiritus, redivivum corpus erigitur, cibus sumitur; ut vitae testimonium crederetur. 83. Et quid miremur ad vocem Dei refundi animam, redire ossibus viscera; cum meminerimus prophetici tactu corporis mortuum suscitatum (IV Reg. 13, 21)? Elias oravit, et defunctum suscitavit infantem (III Reg. XVII, 22): Petrus in nomine Christi Tabitham surgere atque ambulare praecepit, et redditam sibi pauperes gratulati crediderunt pro alimentis (Act. IX, 40); et nos adhuc pro salute non credimus? Illi resurrectionem alienam suis lacrymis redemerunt, nos nostram nec Christi credimus passione? Qui cum emitteret spiritum, ut ostenderet pro nostra resurrectione se mortuum, seriem ipsam resurrectionis exercuit; simul enim ut clamans iterum voce magna emisit spiritum; et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt, et exeuntes de monumento post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII, 51, 52). 84. Si haec facta sunt, cum emitteret spiritum, cur incredibilia putamus, cum redire coeperit ad judicium? praesertim cum haec resurrectio documentum illius resurrectionis, et futurae sit veritatis exemplum: minus autem exemplum est, quam veritas. Quis igitur in Domini passione monumenta aperuit, manum resurgentibus dedit, viam qua civitatem sanctam peterent, demonstravit? si nemo fuit, fuit utique vis divina, quae operaretur in corporibus mortuorum. Hominis tu quaeris auxilium, ubi opus Dei cernis? 85. Non egent humanis divina ministeriis. Coelum Deus fieri jussit, et factum est: terram creari statuit, et creata est (Gen. I, 6 et seq.). Quis humeris saxa convexit? quis congessit impensas? quis laboranti Deo suam operam ministravit? In momento haec facta sunt. Vis scire quam brevi? Dixit, et facta sunt (Psal. CXLIII, 5). Si dicto elementa consurgunt, cur dicto mortui non resurgant? Qui licet mortui sint, tamen aliquando vixerunt, habuerunt spiritum sentiendi, habuerunt vires agendi; plurimumque refert capax animi non fuisse,

1157 et exanimum remansisse. Diabolus dixit: Dic lapidi huic, ut fiat panis (Luc. IV, 3). Confitetur, jubente Deo, converti posse naturam; tu non credis, jubente Deo, reformari posse naturam? 86. De solis cursu coelique ratione philosophi disputant, et sunt qui putant his esse credendum; cum quid loquantur, ignorent. Neque enim coelum ascenderunt, axem dimensi, mundum oculis perscrutati sunt; quia nullus eorum cum Deo in principio fuit, nullus eorum de Deo dixit: Cum pararet coelum, cum ipso eram, et eram cum eo componens, ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 27, 30). Si ergo illis creditur, non creditur Deo, qui ait: Quemadmodum coelum novum, et terra nova, quae ego facio manere coram me, dicit Dominus, sic stabit nomen vestrum, et semen vestrum: et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: et veniet omnis caro in conspectu meo, ut adorent in Hierusalem, dicit Dominus Deus: et exibunt, et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me. Nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in aspectum universae carni (Esai. LXVI, 22 et seq.) 87. Si terra renovatur et coelum, cur dubitemus hominem posse renovari, propter quem terra facta et coelum est? Si praevaricator servatur ad poenam, cur justus non perpetuatur ad gloriam? Si vermis non moritur peccatorum, quemadmodum interibit caro justorum? Haec est enim resurrectio, sicut verbi ipsius sonus exprimit; ut quod cecidit, hoc resurgat: quod mortuum fuerit, reviviscat. 88. Et haec est series et causa justitiae, ut quoniam corporis animique communis est actus (quia quae animus cogitavit, corpus effecit) utrumque in judicium veniat, utrumque aut poenae dedatur, aut gloriae reservetur. Nam propemodum absurdum videtur, ut cum animi legem lex carnis impugnet, et mens plerumque quod odit, hoc faciat, quando inhabitans in homine peccatum carnis operatur; animus subdatur injuriae alienae reus culpae, caro quiete potiatur auctor aerumnae: et solus atteratur, qui non solus erravit: aut solus gloriam referat, qui non solus gratiae militavit. 89. Plena, ni fallor, et justa ratio: sed ego rationem a Christo non exigo. Si ratione convincor, fidem abnuo. Credidit Abraham Deo (Gen. XV, 6), et nos credamus; ut qui sumus generis, etiam fidei simus haeredes. Credidit et David, propter quod et locutus est (Psal. CXV, 10): et nos credamus, ut possimus loqui, scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Jesum Christum, et nos cum Jesu suscitabit (II Cor. IV, 14). Hoc enim promisit, qui numquam mentitur, Deus (Tit. I, 2): hoc promisit veritas in Evangelio suo, dicens: Haec est autem voluntas ejus qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo: sed resuscitem illud in novissimo die (Joan. VI, 39). Nec satis putavit semel dixisse, sed etiam repetita expressione signavit; sic enim sequitur: Haec est enim

1158 voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (Ibid., 40). 90. Quis hoc dicit? Utique is qui mortuus plurima defunctorum corpora suscitavit. Si Deo non credimus, nec exemplo credimus? Non credimus quod promisit; quando etiam quod non promisit, effecit? Ipse autem quam causam moriendi habuisset, nisi habuisset et causam resurgendi? Etenim quoniam Deus mori non poterat, mori non poterat sapientia: resurgere autem non poterat, quod mortuum non erat; assumitur caro, quae mori posset; ut dum moritur, quod solet, quod mortuum fuerat, hoc resurgeret. Neque enim poterat esse nisi per hominem resurrectio; quoniam sicut per hominem mors, ita et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21). 91. Ergo resurrexit homo, quoniam homo mortuus est: resuscitatus homo, sed resuscitans Deus. Tunc secundum carnem homo, nunc per omnia Deus: nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum, sed carnis gratiam tenemus; ut ipsum primitias quiescentium, ipsum primogenitum ex mortuis noverimus. Primitiae utique ejusdem sunt generis atque naturae, cujus et reliqui fructus quorum pro laetiore proventu primitiva Deo munera deferuntur, sacrum munus pro omnibus, et quasi reparatae quaedam libamina naturae. Primitiae ergo quiescentium Christus. Sed utrum suorum quiescentium, qui quasi mortis exsortes dulci quodam sopore teneantur, an omnium mortuorum? Sed sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Itaque sicut primitiae mortis in Adam, ita etiam primitiae resurrectionis in Christo. 92. Omnes resurgunt, sed nemo desperet, neque justus doleat commune consortium resurgendi; cum praecipuum fructum virtutis exspectet. Omnes quidem resurgent, sed unusquisque, ut ait Apostolus, in suo ordine (Ibid., 23). Communis est divinae fructus clementiae, sed distinctus ordo meritorum. Dies omnibus lucet, sol omnes populos fovet, pluvia possessiones omnium uberiore imbre fecundat. 93. Omnes nascimur, omnes resurgemus: sed in utroque vel vivendi, vel reviviscendi gratia dispar, diversa conditio. In momento enim, in ictu oculi, in novissima tuba mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (Ibid., 52). Quinetiam in ipsa morte quiescunt alii, vivunt alii. Bona quies, sed vita melior. Denique Paulus ad vitam excitat quiescentem, dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V, 14). Ergo hic excitatur, ut vivat, ut similis Pauli sit, ut possit dicere: Quia nos qui vivimus, non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV, 14). Non enim communem hunc vivendi loquitur usum, spirandique commercium, sed meritum resurgendi. Nam cum dixisset. Et mortui qui in

1159 Christo sunt, resurgent primi (Ibid., 15); subjecit deinde: Et nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. 94. Utique mortuus est Paulus, et passione venerabili vitam corporis cum immortali gloria commutavit: num fefellit ergo qui se viventem scripsit in nubibus obviam Christo esse rapiendum? Hoc enim de Enoch legimus (Gen. V, 24), aut Elia (IV Reg. II, 11): sed et tu rapieris in spiritu. Ecce currus Eliae, ecce ignes, etsi non videntur, parantur; ut justus ascendat, innocens transferatur, et tua vita mori nesciat. Denique apostoli mori nescierunt; unde et dictum est: Amen, amen dico vobis, multi ex his astantibus non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28). Vivit enim qui non habet, quod moriatur in eo, qui non habet ex Aegypto calceamentum aliquod aut vinculum: sed exuit illud priusquam corporis hujus deponat officium. Non solus itaque Enoch vivit, quia non solus est raptus: rapitur et Paulus obviam Christo. 95. Vivunt etiam patriarchae; neque enim aliter Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, nisi mortui viverent, diceretur; Deus enim mortuorum non est, sed viventium (Luc. XX, 38). Vivemus et nos, si gesta moresque majorum voluerimus imitari. Miramur patriarcharum praemia, imitemur obsequia: praedicamus gratiam, sequamur obedientiam, non escis inducti, saeculi laqueos incidamus. Arripiamus opportunitatem temporis, praescriptum Legis, clementiam vocationis, desiderium passionis. Exierunt de terra sua patriarchae, et nos exeamus proposito de corporis potestate; nos exeamus proposito, illi exsilio: sed exsilium non putarunt, quod devotio obiret, non necessitas imperaret. Illi terram solo mutarunt, nos terram coelo mutemus: illi habitatione, nos spiritu. Illis illuminatum stellis coelum ostenderit sapientia, nostri cordis oculos illuminet. Sic typus veritati, et veritas concurrit typo. 96. Abraham paratus excipiendis hospitibus (Gen. XVIII, 2), fidelis Deo, impiger ministerio promptus officio, Trinitatem in typo vidit, hospitalitatem religione cumulavit, tres suspiciens, unum adorans; et personarum distinctione servata, unum tamen Dominum nominabat, tribus honorificentiam muneris deferens, et unam significans potestatem. Loquebatur enim in eo non doctrina, sed gratia: et melius credebat ille, quod non didicerat, quam nos qui didicimus. Nemo enim typum falsaverat veritatis, et ideo tres videt, sed unitatem veneratur. Tres mensuras similaginis promit, unum immolat vitulum; satis credens unum esse sacrificium, trium munus: unam hostiam, trium gratiam. Nam in quatuor regibus (Gen. XIV, 1 et seq.) quis non intelligat quod materialis elementa naturae, praefiguratae Dominicae passionis indicio, et omnia sibi mundana subjecerit? Fidelis in bello, abstemius in triumpho, qui donis non hominum ditescere, sed Dei mallet.

1160 97. Generare se posse filium senex credidit, immolare posse se filium pater judicavit (Gen. XXII, 11): nec patrius trepidavit affectus, cum senis dexteram pietas adjuvaret; sciebat enim acceptiorem Deo filium immolatum esse, quam sanum. Ergo adducit ad sacrificium filium dilectissimum; et quem sero susceperat, cito obtulit: nec paterni nominis appellatione revocatur, cum ille patrem vocaret, hic filium. Chara quidem nominum pignora, sed amabiliora Dei praecepta. Itaque licet compaterentur corda, vota durabant. Distrinxit super filium gladium paterna manu, et patrio percussit affectu, ne periret poena: trepidavit, ne ictus erraret, dextera deficeret. Sensit pietatis affectum, sed non omisit devotionis negotium: et properabat obsequium, etiam cum audiret oraculum. Unde nos quoque Deum omnibus, quos diligimus, praeferamus, patri, fratribus, matri; ut possit nobis servare dilectos, sicut in Abraham uberiorem remuneratorem, quam ministrum videmus. 98. Obtulit quidem filium pater, sed Deus non sanguine, sed pietate placatur. Ovem pro homine demonstravit in ligno; ut et filium patri redderet, nec periret hostia sacerdoti. Itaque nec Abraham parricidio cruentatus est, nec Deus sacrificio defraudatus. Vidit propheta, nec affectavit jactantiam, nec tenuit pertinaciam: ovem pro homine mutavit. Quo magis ostenditur, quam religiose obtulerit, quem tam libenter recepit. Et tu si Deo munus tuum offeras, non amittis. Sed avari sumus. Deus unicum Filium morti pro nobis obtulit (Rom. VIII, 32), nos nostros negamus. Vidit hoc Abraham, et agnovit mysterium, salutem nobis in ligno futuram: nec latuit in uno eodemque sacrificio aliud esse quod videretur offerri, aliud quod posset occidi. 99. Imitemur ergo Abrahae devotionem, imitemur Isaac bonitatem, imitemur castimoniam. Bonus plane et pudicus vir, devotus Deo, castus uxori: qui injuriam non reddidit, excludentibus cessit, poenitentes eosdem recepit, nec protervus contumaciae, nec durus gratiae. Litium fugitans, cum recederet: facilis veniae, cum reciperet: profusior bonitate, cum ignosceret. Petebatur societatis consortium, adjunxit convivium voluptatis. 100. Imitemur etiam in Jacob typum Christi, sit ejus in nobis aliqua similitudo factorum. Erimus consortes, si fuerimus imitatores. Matri obedivit, fratri cessit, socero servivit, mercedem de lucris, non de gregis divisione quaesivit. Non avara divisio, ubi lucrativa portio. Nec illa otiosa significatio, scala de coelo (Gen. XXVIII, 12), quod per crucem Christi angelorum atque hominum futura consortia viderentur. Cui obstupefactum est femur (Gen. XXXII, 29), ut in femore suo agnosceret generationis haeredem, et obstupefactio femoris passionem prophetaret haeredis.

1161 101. Videmus igitur coelum patere virtuti, nec hoc esse paucorum: Multi enim venient ab Oriente, et ab Occidente, et Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei (Matth. VIII, 11), delectationem perpetuae quietis sepultis animorum motibus exprimentes. Sequamur Abraham moribus, ut nos recipiat in gremium suum, et tamquam Lazarum suae humilitatis haeredem (Luc. XVI, 23) propriis circumfusum virtutibus pio foveat amplexu. Non enim nos in gremio corporali, sed in quodam bonorum factorum amictu sancti patriarchae probata Deo successio fovet. Nolite, inquit, seduci, Deus non deridetur (Galat. VI, 7). 102. Advertimus quam grave sit sacrilegium resurrectionem non credere; si enim non resurgimus, ergo Christus gratis mortuus est, ergo Christus non surrexit (I Cor. XV, 13). Si enim nobis non resurrexit, utique non resurrexit, qui sibi cur resurgeret, non habebat. Resurrexit in eo mundus, resurrexit in eo coelum, resurrexit in eo terra; erit enim coelum novum et terra nova (Apoc. XXI, 1). Sibi autem ubi erat necessaria resurrectio, quem mortis vincula non tenebant? Nam etsi secundum hominem mortuus, in ipsis tamen erat liber infernis. 103. Vis scire quam liber? Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Et bene liber, qui se poterat suscitare, juxta quod scriptum est: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Et bene liber, qui alios descenderat redempturus. Factus est autem sicut homo, non specie utique, sed veritate formatus; quia et homo est, et quis cognoscet eum? Etenim in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8); ut per illam scilicet obedientiam ejus gloriam videremus, gloriam quasi unigeniti a Patre secundum Joannem sanctum (Joan. I, 14). Ita enim Scripturae figura servatur, ut et unigeniti gloria, et perfecti hominis natura servetur in Christo. 104.

Itaque adjutore non eguit: neque enim eguit, cum faceret mundum; ut egeret, cum redimeret. Non legatus, non nuntius, sed ipse Dominus salvum fecit eum: Ipse dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9). Ipse Dominus salvum fecit eum: ubique ipse, quia per ipsum omnia (Coloss. I, 17). Quis autem adjuvaret eum, in quo creata sunt omnia, et omnia in ipso constant? Quis adjuvaret eum, qui omnia in momento facit, et in novissima tuba mortuos suscitat (I Cor. XV, 52)? Non quia aut prima, aut secunda non possit, aut tertia: sed ordo servatur, non quo difficultas sero vincenda, sed legitimus numerus explicandus sit.

105. Tempus autem, arbitror, de tubarum

1162 specie dicere, quoniam sermo propinquat ad finem; ut nostri quoque consummandi eloquii tuba sit signum. Septem tubas legimus in Apocalypsi Joannis, quas septem sumpsere angeli (Apoc. VIII, 2). Ubi habes quoniam septimus angelus tuba cecinit, et facta est vox magna de coelo dicens: Factum est regnum hujus mundi Dei nostri, et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum (Apoc. XI, 15). Tuba quidem et pro voce accipitur, quia habes: Quoniam ecce ostium apertum in coelo, et vox prima, quam audivi, sicut tubam loquentem mecum et dicentem: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri (Apoc. IV, 1). Legimus etiam: Canite initio mensis tuba (Psal. LXXX, 4); sed etiam alibi: Laudate eum in sono tubae (Psal. CL, 3). 106. Ergo quid sibi velit tubarum significatio, omni virtute debemus advertere; ne quasi fabulam aniliter accipientes periclitemur, si indigna dogmate spiritali, nec convenientia Scripturarum eminentiae sentiamus. Nam cum legerimus bellum nobis esse non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12); non carnalia utique arma, sed fortia Deo aestimare debemus (II Cor. X, 4). Non enim satis est tubam te videre, nec sonum ejus audire, nisi proprietatem sonitus intelligas. Etenim si incertam vocem det tuba, quomodo quis parabit se ad bellum? Unde oportet vocis tubae nos scire virtutem, ne videamur barbari, cum tubas hujusmodi aut audimus, aut loquimur. Et ideo cum loquimur, oremus ut eas nobis Spiritus sanctus interpretetur. 107. Requiramus igitur in Scripturis veteribus quid de tubarum genere legerimus, consentientes eas solemnitates, quae Judaeis Lege praescriptae sunt, superiorum esse umbram celebritatum, coelestiumque festorum. Hic enim umbra, illic veritas. Per umbram ad veritatem pervenire nitamur. Cujus figura etiam alibi expressa est hoc modo; habes enim quia locutus est Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel, dicens: Mense septimo, una mensis, erit vobis requies in memoriale tubarum, vocata sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis, et accendetis holocaustum Domino (Levit. XXIII, 24). In Numeris autem: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Fac tibi duas tubas ductiles, argenteas facies eas, et erunt tibi ad evocandam synagogam, et promovenda castra: et tuba canes in illis, et colligetur omnis turba ad ostium tabernaculi testimonii. Si autem in una tuba cecineris, ad te venient omnes principes et duces Israel, et tuba canetis significationem primam, et promovebunt castra, et constituentur ad Orientem. Et tuba canetis significationem secundam, et promovebunt castra, et constituentur ad Libanum.

1163 Et tuba canetis significationem tertiam, et promovebunt castra, quae constituentur ad Boream. Et tuba canetis significationem quartam, et promovebunt castra, quae constituentur ad Aquilonem. Significationem tuba canent in promotu eorum. Et cum congregabitis synagogam, tuba canite, et non significationem. Et filii Aaron sacerdotes tubis canent, et erit vobis legitimum aeternum in progenies vestras. Si autem exieritis in bellum in terram vestram ad adversarios, qui resistunt vobis, significabitis tubis, et reminiscemini coram Domino, et liberationem habebitis a mortuis vestris. Et in diebus laetitiae vestrae, et in diebus festis vestris, et in neomeniis vestris concinite tubis, et in holocaustis et sacrificiis salutaribus vestris, et erit vobis in commemoratione vestra coram Domino, ait Dominus (Num. X, 1 et seq.). 108. Quid igitur, dies festos in potu et in epulis aestimabimus? Sed nemo nos in manducando dijudicet; novimus enim quia Lex spiritalis est (Rom. VII, 14): Nemo ergo nos judicet in escis aliquibus aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniis, aut sabbato; quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi (Coloss. II, 16). Corpus itaque Christi requiramus, quod vobis quasi novissima tuba vox de coelo paterna monstravit, tunc cum dicebant Judaei, quia tonitruum factum est illi (Joan. XII, 28): corpus Christi quod iterum tuba nobis novissima revelabit; quoniam ipse Dominus in jussu archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo: et mortui qui in Christo sunt, resurgent (I Thess. IV, 15); ubi enim corpus, illic et aquilae (Luc. XVII, 37): ubi Christi corpus, ibi veritas. 108. Septima igitur tuba hebdomadis requiem videtur significare, quae non solum in diebus et annis et periodis aestimatur (unde et jubilaeus sacratus est numerus), sed etiam annum septuagesimum comprehendit, quando in Hierusalem regressus est populus, qui septuaginta annis in captivitate duravit. In centesimis quoque et in millesimis sacri observatio numeri minime praeteritur; neque enim otiose Deus dixit: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 18). Ergo umbra futurae quietis in diebus, mensibus, annis, mundi ipsius tempore figuratur; et ideo per Moysen mandatur filiis Israel, ut septimo mense, una mensis, singulis fiat requies in memoriale tubarum: nec servile aliquod opus, sed Deo sacrificium offeratur; eo quod in ipso fine hebdomadis, quasi mundi sabbato, spiritalia a nobis non carnalia opera flagitantur. Quod enim carnale, servile; quia animo caro servit: liberum vero innocentia facit, culpa vernaculum. 109. Oportuit igitur per speculum et in aenigmate fieri spiritalia: Nunc enim per speculum videmus, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Nunc secundum carnem militamus, tunc spiritu videbimus divina mysteria. Et ideo verae legis character

1164 in nostris moribus exprimatur, qui in Dei ambulamos imagine; quoniam jam legis umbra transivit: umbra Judaeis carnalibus, imago nobis, veritas resurrecturis. Tria enim haec secundum Legem esse cognovimus, umbram, imaginem, veritatem: umbram in Lege, imaginem in Evangilio, veritatem in judicio. Sed Christi omnia, et in Christo omnia, quem nunc secundum veritatem videre non possumus: sed videmus quasi in quadam imagine futurorum, quorum umbram in Lege perspeximus. Ergo Christus non umbra, sed imago Dei: non vacua imago, sed veritas. Et ideo per Moysen Lex; quia umbra per hominem, figura per Legem, per Jesum veritas (Joan. I, 17). Neque enim veritas aliunde, nisi ex veritate procederet. 110. Si quis ergo hanc imaginem Dei videre desiderat, debet diligere Deum ut diligatur a Deo: et sit jam non servus, sed amicus, qui mandata Dei fecerit; ut possit introire in nubem, ubi est Deus (Exod. XXIV, 15). Ipse faciat sibi rationabiles tubas duas ductiles argento probato (Num. X, 1), hoc est, pretioso verbo compositas et ornatas; quibus non raucum increpans, terribili sonitu murmur interstrepat, sed sublimes gratiae Deo continua jubilatione fundantur. Talium enim tubarum sonitu mortui suscitantur, non crepitu utique aeris, sed verbo veritatis animati. Et fortasse duae istae tubae sunt, per quas divino spiritu Paulus increpuit dicens: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15); alterum enim sine altero nequaquam videtur evocationem habere perfectam. 111. Nec tamen omnium est utraque canere tuba, nec est omnium universam colligere synagogam: sed solis sacerdotibus, et ministris Dei canentibus ista praerogativa defertur (Num. X, 2 et seq.); ut quicumque audierit, secutus eo fuerit, ubi est Dei gloria, et ad tabernaculum testimonii praematura intentione convenerit: et opera possit spectare divina, et legitimum illud aeternumque domicilium in suae posteritatis seriem promereri. Tunc enim bellum conficitur, hostis fugatur; quando Spiritus gratia concinit, et mentis industria. 112. Sunt et illae salutares tubae, si corde credas, et ore confitearis: Corde enim creditur ad justitiam ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Hac igitur gemina tuba ad illam sanctam terram, resurrectionis scilicet gratiam, pervenitur; et ideo semper tibi concinant, ut semper audias Dei vocem: semper te angelorum prophetarumque oracula excitent atque commoveant, ut ad superiora festines. 113. Hanc intentionem David versabat in pectore, cum dicebat: Quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei; in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI, 5). Non enim soli hostes harum tubarum

1165 sonitu vincuntur: sed et delectationes, et dies festi, et neomeniae sine his esse non possunt. Nemo enim potest nisi divini hauriat promissa sermonis, et resultantibus credat oraculis, exsultare laetitia, dies festos aut neomenias agere, quibus se corporali gratia, et saeculari occupatione vacuatum, Christi repleri luce desideret. Sacrificia quoque ipsa Deo probata esse non possunt, nisi confessio vocis aspiret, quae sacerdotali oblatione ad obsecrandam Dei gratiam populos excitare consuevit. 114. Itaque simus praedicatores Domini, et laudemus eum in voce tubae (Psal. CL, 3), non exigua de virtute ejus et vilia sentientes, sed ea quae possint aurem mentis implere, et intimae conscientiae penetrare secretum; ut ea quae corpori conveniunt, divinitati non putemus aptanda: nec divinae magnitudinem potestatis humanis viribus metiamur; ut quaeramus quomodo quis resurgat, aut quali corpore veniat, aut quemadmodum soluta coeant, lapsa reparentur; haec enim arbitrio Dei simul ut statuuntur, implentur. Nec sensibilis tubarum exspectatur auditus, sed invisibilis potentia magnificentiae coelestis operatur; Deo enim velle pro facto est: nec resurrectionis requirendus nisus, sed fructus nobis est expetendus. Quae proclivius celebrabitur, si exinaniti vitiis plenitudinem spiritalis mysterii consequamur, gratiamque renovata caro sumat a spiritu, et fulgorem lucis aeternae anima mutuetur a Christo. 115. Sed non solum singulorum, verum etiam universitatis sunt ista mysteria. Adverte enim juxta typum Legis, ordinem gratiae. Cum tuba prima cecinerit, orientales congregat, quasi praecipuos et electos: cum secunda, suppares meritis, qui secundum libanum siti, dereliquerint ludibria nationum: cum tertia, eos qui tamquam in mari exagitati istius freto mundi, saeculi hujus fluctibus vacillaverint: cum quarta, illos qui duritiam mentium nequaquam satis potuerint eloquii spiritalis mollire praecepto; et ideo secundum boream vocati sunt, boreas enim secundum Salomonem durus est ventus (Prov. XXVII, 16). 116. Itaque licet momento resuscitentur omnes, omnes tamen meritorum ordine suscitantur. Et ideo primi resurgunt, qui maturo devotionis occursu, et quodam antelucano fidei exortu prodeuntes, solis aeterni radios receperunt. Quod vel de patriarchis juxta veteris seriem Testamenti, vel de apostolis juxta Evangelium jure memoraverim. Secundi autem, qui ritum gentium relinquentes, ab errore sacrilego transierunt in Ecclesiae disciplinam. Et ideo illi primi ex patribus, isti secundi ex gentibus; ab illis enim lux fidei coepit, in istis usque ad mundi occasum suscepta duravit. Tertii suscitantur, et quarti, qui ab austro, et qui ab aquilone sunt. His quatuor terra distinguitur, his quatuor annus includitur, his quatuor mundus

1166 impletur, his quatuor Ecclesia congregatur. Omnes enim qui sacrosanctae Ecclesiae copulati, divini nominis appellatione censentur, praerogativam resurrectionis et delectationis aeternae gratiam consequentur; quoniam venient ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Austro, et recumbent in regno Dei (Luc. XIII, 29). 117. Non enim exigua mundum suum Christus luce complectitur; quandoquidem a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Omnes enim benignus illustrat, nec refutare levem, sed emendare vult: nec excludere durum Ecclesia, sed mollire desiderat. Et ideo in Canticis canticorum eos Ecclesia, in Evangelio Christus invitat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Mat. XI, 28, 29). 118. Ecclesiae quoque vocem invitantis agnosce; dicit enim: Exsurge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et defluant unguenta mea. Descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. IV, 16; V, 1). Sciens enim jam tunc etiam horum tibi fore opera fructuosa, Christo tuo fructum de talibus pollicebare: et quae primo te in cubiculum dixisti Regis inductam, diligens ubera super vinum, cum diligentem amares, lactantem quaereres, pericula pro religione contemneres. 119. Deinde a Libano, sponsa, rogaris ut venias, judicio Domini adhuc tota formosa, adhuc tota irreprehensibilis. Sic enim scriptum est: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano (Cant. IV, 7, 8). 120. Postea ipsa jam nullos aquae lapsus, jam nullos impetus descendentes a Libano pertimescens, aquilonem et austrum advocas, perflari cupiens hortum tuum; ut in aliis unguenta tua defluant, in aliis multiplices fecunditatis tuae fructus offeras Christo. 121. Et ideo beatus qui custodit verba prophetiae hujus (Apoc. XXIII, 7), quae nobis resurrectionem evidentioribus testimoniis revelavit dicens: Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes ante sedem, et libros aperuerunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui de scriptis in libris, secundum facta sua. Et dedit mare mortuos, qui in ipso erant: et inferi dederunt mortuos, qui penes se erant (Apoc. XX 12). Ne ergo dubites quemadmodum resurgant, quor inferi revomunt, mare reddidit. 122. Accipe etiam quando promittatur gratia futura justorum: Et audivi, inquit, vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum illis erit illorum Deus. Et delebit omnem lacrymam de oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor ultra erit. (Apoc. XXI, 3, 4).

1167 123. Compara nunc, si placet, atque contende vitam hanc cum illa vita, et elige, si potes, perpetuam corporis vitam in labore aerumnaque miserabili tantarum commutationum, votorumque taedio, fastidio voluptatum. Nonne si Deus ista perpetuare velit, illa deligeres? Nam si per se ipsa vita fugienda est, ut sit molestiarum fuga, requies aerumnarum; quanto magis ea requies est expetenda, cui futurae resurrectionis voluptas perpetua succedet; ubi nulla criminum series, nulla illecebra delictorum? 124. Quis in dolore tam patiens, qui non mortem oret? quis in infirmitate tam constans, ut non optet mori se potius, quam debilem vivere? quis in moerore tam fortis, ut non desideret eo se vel moriendo defungi? Quod si ipsi nobis dum vivimus, displicemus, cum vivendo finem praestitum esse noverimus; quanto amplius vitae nos taederet istius, si sine fine futuros nobis labores hujus corporis cerneremus? Quis est igitur qui se velit mortis exsortem? Aut quid gravius immortalitate miserabili? Si in hac vita, inquit, in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19); non quod in Christo sperare sit miserum, sed quia Christus sperantibus in se vitam alteram praeparaverit. Haec enim peccato obnoxia est, illa praemio reservata. 124. Ipsos cursus breves nostrarum aetatum quantum videmus nobis afferre fastidium? Puer adolescentiam desiderat, adolescens annos sibi majoris metitur aetatis, juvenis beneficio aevi florentis ingratus, senilem honorificentiam concupiscit. Ita omnibus ex natura venit velle mutari; quia ejus nos quod sumus, poenitet. Denique etiam ipsa post usum vota fastidio sunt: et quae mereri optavimus, cum meruerimus, abdicamus. 125. Unde non immerito etiam sancti viri prolongatum incolatum suum saepe doluerunt (Psal. CXIX, 5): doluit David, doluit Jeremias (Jerem. XX, 17), doluit Elias (III Reg. XIX, 4). Si sapientibus creditur, et hi in quibus divinus Spiritus loquebatur, ad meliora properabant: si reliquorum judicia sciscitamur, ut cognoscamus omnes in unam convenire sententiam; quanti mortem moerori, quanti mortem formidini praetulerunt? judicantes videlicet graviorem metum mortis esse, quam mortem. Adeo suis malis mors non timetur, sed vitae miseriis antefertur! cum expetitur morientis exitus, et evitatur formido viventis. 126. Sed esto, huic vitae resurrectio praeferatur.

1168 Quid, philosophi ipsi genus post mortem aliquod repererunt, quo nos uti magis, quam resurgere delectabit? Et illi quidem qui dicunt animas immortales esse, non satis mulcere me possunt, cum pro parte me redimunt. Nam quae potest esse gratia, ubi non totus evasi? quae vita, si in me opus Dei occidat? quae justitia, si naturae finis mors sit, erranti justove communis? quae veritas, ut quia ipsa se moveat, et semper moveatur anima, immortalis esse credatur? Quod nobis in corpore commune cum bestiis, ante corpus quid geratur incertum; nec ex contrariis colligatur veritas, sed destruatur. 127. An vero illorum sententia placet, qui nostras animas, ubi ex hoc corpore emigraverint, in corpora ferarum, variorumque animantium transire commemorant? At certe haec circeis medicamentorum illecebris composita esse ludibria poetarum ipsi philosophi disserere solent: nec tam illos qui perpessi ista simulentur, quam sensus eorum qui ista confinxerint, velut circeo poculo ferunt in varia bestiarum monstra conversos. Quid enim tam simile prodigii, quam homines credere in habitum ferarum potuisse mutari? Quanto majoris est prodigii gubernatricem hominis animam, adversam humano generi bestiarum suscipere naturam, capacemque rationis ad irrationabile animal posse transire, quam corporis effigies esse mutatas? Vos ipsi haec destruitis, qui docetis. Nam magicis incantata carminibus portentosae hujus conversionis genera tradidistis. 128. Ludunt haec poetae, reprehendunt philosophi: et quae putant ficta de viventibus, haec arbitrantur vera de mortuis. Illi autem qui ista finxerunt, non suam probare fabulam, sed philosophorum errores irridere voluerunt: qui putant quod illa anima quae miti humilique proposito iracundiam vincere, patientiam assumere, cruore abstinere consueverat, eadem frementi motu leonis incensa, irae impatiens, effrena rabie, sitire sanguinem, caedemque possit expetere: et illa quae populorum fremitus varios regali quodam consilio temperabat, et rationabili voce mulcebat; eadem se inter devia atque deserta ritu luporum patiatur ululare: aut quae injusto sub onere gemeus, dures aratri labores questu miserabili mugiebat; eadem postea in figuram hominis commutata, levi cornua quaerat in fronte: vel illa quam praepetes prius pennae usque ad alta coeli per sublime aeris alarum remigiis evehebant; eadem

1169 postea volatus jam non suos requirat, et se humani doleat corporis gravitate pigrescere. 129. Hinc fortasse et illum Icarum perdidistis, quod persuasionibus vestris inductus adolescens, prius avem se fuisse fortasse crediderat. Hinc etiam senes plerique decepti sunt, ut gravi immorerentur dolori, cygneis male creduli fabulis, dum putant modulis se mulcendo flebilibus albentem molli pluma mutare canitiem. 130. Haec quam incredibilia! quam deformia! Quanto illud est convenientius, ut credas secundum naturam, credas secundum usum fructuum caeterorum, credas secundum gestorum exempla, oracula prophetarum, Christi coeleste promissum. Quid vero praestantius, quam ut opus Dei judices non perire, et secundum imaginem et similitudinem Dei factos transferri non posse in effigies bestiarum; cum utique ad similitudinem Dei non corporis sit imago, sed spiritus? Nam quemadmodum homo, cui subjecta sunt animantium genera caeterorum, in subjectum sibi animal meliore sui parte demigret? Non patitur hoc natura, et si pateretur natura, non pateretur gratia. 131. Sed videro quid vos de vobis, gentes, opinionis habeatis; neque enim mirum debet videri, quod creditis vos in bestias posse mutari, qui bestias adoratis. Ego tamen malim de vestro merito melius judicetis; ut non inter coetus ferarum, sed inter angelorum consortia vos credatis futuros. 132. Habet animus ex hoc jam vitae anfractu, et terreni corporis colluvione discedere, et ad illa concilia superna contendere, etsi sanctorum sit pervenire, laudem dicere Deo (quam

1170 citharizantes illos (Apoc. XIV, 2) dicere prophetica lectione (Apoc. XV, 3, 4) comperimus: Quia magna mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae tuae, Rex gentium! Quis non timebit et magnificabit nomen tuum; quia solus sanctus es, quia omnes gentes venient et adorabunt ante te; videre quoque tuas, Jesu, nuptias, in quibus de terrenis ad coelestia, concinentibus omnium gaudiis sponsa deducitur; ad te enim omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3), jam non saeculo obnoxia, sed spiritui copulata: videre thalamos ornatos byssino, rosis, liliis, et coronis. Cujus enim alterius sic ornantur nuptiae? Ornantur enim confessorum livore, martyrum sanguine, lillis virginum, coronis etiam sacerdotum? 133. Hoc sibi prae caeteris David sanctus optavit, ut haec spectaret et cerneret. Denique ait: Unam petivi a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam voluptatem Domini (Ps. XXVI, 4, 5). 134. Juvat hoc credere, sperare delectat: certe non credidisse poena est, sperasse gratia. Quod si in hoc erro, quia angelis me post mortem sociari malo, quam bestiis; libenter in hoc erro, neque umquam hac me opinione, dum vivo, fraudari patiar. 135. Quid enim mihi superest solatii, quam quod me citius ad te, frater, spero venturum, nec digressus tui inter nos longa divortia fore; tuisque intercessionibus mihi hoc posse conferri, ut citius desiderantem tui advoces. Quis enim est, qui non sibi debeat istud optare prae caeteris; ut corruptibile hoc induat incorruptelam, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 53)? ut qui nunc morti corporis fragilitate succumbimus, supra naturam siti, mortem jam timere nequeamus.