De errore profanarum religionum

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De errore profanarum religionum
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

Migne Patrologia Latina Tomus 12

PROEMIUM

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quod in fabricatione hominis artifex fecit, ut antea diximus, annuis perditorum commonitionibus ac communicationibus specialiter retexenda sunt. In testificationem veritatis manifestis rationibus exemplorumque testimoniis divinationem probabimus per diabolum esse inventam et perfectam, ut per hoc spiritus maculata cogitatione, spe fluxae felicitatis, perversa discretione perverteret miseros homines perpetuis calamitatibus implicitos. . . CAPUT PRIMUM. Elementa ponit esse principia rerum; cum vero haec diversa sint et potestate contraria, eorum nullum esse summum numen (licet de igne tantum hoc loco loquatur, caeterorum cultu in sequentibus destructo), sed omnia Deum fabricatorem et moderatorem habere.


Quatuor Elementa esse principia creaturarum nemo est qui dubitet (id est, ignem, aquam, aerem et terram). Sed haec Elementa diversa sunt, vel in potestate contraria. In errore sunt itaque gentes quae cum elementis tribuant principatum adhuc deputant ignem, quasi summum Deum, quasi caetera ex ipso habeant substantiam calore: nescientes, quod omnia Elementa ex ipsa sint sua contrarietate conjuncta, et quod et ipsa habeant fabricatorem Deum, qui singula suis locis ordinibusque constituens creavit, quod aut mente, aut cogitatione colligimus, aut certe quod oculis cernimus divina verbi sui societate compositum (Joan. I, 2, 3), aequata corporum moderatione in hoc toto.


CAPUT II.

Aquae cultum apud Aegyptios refutat.


Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes, aquam colunt, aquis supplicant, aquas superstitiosa votorum continuatione venerantur. Sed in sacris suis (quae mysteria vocant) addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina. Incestum cum sorore adulteriumque aiunt commissum, et hoc facinus severis mariti animadversionibus vindicatum. Isis soror est, Osiris frater, Typhon maritus; is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim, artuatimque laceravit, et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra projecit. Isis, repudiato Typhone, ut et fratrem sepeliret et conjugem, adhibuit sibi Nephthen sororem sociam, et Anubin venatorem. Cui ideo caninum caput impositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis vestigantis invenit. Sic inventum Osirim Isis tradidit sepulturae. Fuerant sane hi apud Aegyptum reges pariter ac tyranni, sed Osiris justus, praeter illud, quod cum sorore commisit. Typhon furiosus, impotens ac superbus. Ideo ille colitur, iste vitatur. Haec est Isiaci sacri summa. In adytis habent idolum Osiridis sepultum: hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, veterum vulnerum resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac miserandae necis exitium renascatur. Et cum haec certis diebus fecerint, tunc fingunt se lacerati corporis reliquias reperire, et cum invenerint, quasi sopitis luctibus, gaudent. O misera et caduca mortalitas, ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia divini artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et vitam. Nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris, nec recuperatae libertatis quaeris insignia, nec spem redditae tibi salutis agnoscis, nec ex poenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas. Frustra tibi hanc aquam, quam colis, putas aliquando prodesse. Alia est aqua, qua renovati homines renascuntur. Hanc aquam, quam colis per annos singulos, vis alia decoctis venarum meatibus siccat, aut certe funestus regis tui sanguis commaculat. Illa, quam despicis, ignita venerandi spiritus majestate decoratur: ut ex ipsa per veteres conscientiae cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas irrigetur. Sed in his funeribus et luctibus, quae vere sunt funera, quae facta sunt, quorum exstant hodie quoque reliquiae (nam et sepulcrum Osiridis hodie in Aegypto est, et cremati corporis reliquiae cernuntur) defensores eorum volunt addere physicam rationem. Frugum semina Osirim dicentes esse, Isin terram, Typhonem calorem: et quia maturatae fruges calore, ad vitam hominis colliguntur, et a terrae consortio separantur, et rursus appropinquante hyeme seminantur, hanc volunt esse mortem Osiridis, cum fruges reddunt; inventionem vero, cum fruges genitali terrae fomento conceptae, nova rursus coeperint procreatione generari. Pone hanc veram esse sacrorum istorum rationem, pone propter fruges vota reddi numinibus, quid addis incestum, quid adulterium, quid miserandae animadversionis exitium? Quid errantibus hominibus et simpliciter peccare cupientibus de sacris tuis malum monstras exemplum? physica ratio quam dicis, alio genere celetur. Quid autem celari oportuit, quod omnibus notum est? Cur plangitis fruges terrae, et crescentia lugetis semina? Ad sustentationem generis humani haec omnia divina summi Dei liberalitate donata sunt. Agendae sunt summo Deo gratiae propter hoc, nec est summi Dei lugenda largitio. Deflete potius quod erratis, et, quod errorem ve- strum restauratis semper luctibus, plangite. Nolite annuis sacris quaerere funus alienum; vestris potius funeribus parate solatia per annos singulos. O miser homo! invenisse te nescio quid gaudes, cum animam tuam ex istis sacris per annos singulos perdas. Nihil illic invenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti, nisi quod iterum aut quaeras aut lugeas. Quaere potius spem salutis, quaere exordium lucis, quaere quod te summo Deo aut commendet, aut reddat. Et cum veram viam salutis inveneris, gaude, et tunc erecta sermonis libertate proclama Εὑρήκαμεν, συγχαίρομεν cum ab his calamitatibus post poenitentiam tuam summi Dei fueris indulgentia liberatus.


CAPUT III.

Terrae cultum apud Phryges refutat.


Phryges, qui Pessinuntem incolunt, circa Galli fluminis ripas terrae caeterorum elementorum tribuunt principatum, et hanc volunt omnium esse matrem. Deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum ordinem facerent, mulieris divitis ac reginae suae amorem, quae fastus amati adolescentis tyrannice voluit ulcisci, cum luctibus annuis consecrarunt. Et ut satis iratae mulieri facerent, aut ut poenitenti solatium quaererent, quem paulo ante sepelierant, revixisse jactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia nimii amoris arderet, mortuo adolescenti templa fecerunt. Tunc quod irata mulier pro injuria spretae fecerat formae, hoc ordinantes a se pati voluere sacerdotes. Sic annuis sacris cum honore terrae istius funeris pompa componitur, et cum persuadetur hominibus quod colant terram, miseri funeris venerantur exitium. Hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam haec sacra physica volunt esse ratione composita. Amare terram volunt fruges, amatum vero hoc ipsum volunt esse, quod ex frugibus nascitur; poenam autem, quam sustinuit, hoc volunt esse, quod falce messor maturis frugibus facit. Mortem ipsius dicunt, quod semina collecta conduntur: vitam rursus, quod jacta semina annuis vicibus reconduntur. Velim nunc mihi inquirenti respondeant, cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum facinore, cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore junxerint Itane non erat aliud, quod diceretur? Itane non erat, quod in agendis Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? Ut gratias pro renatis frugibus agas, ululas; ut gaudeas, plangis. Nec, te cum veram rationem videris, hoc aliquando fecisse poenituit, sed hoc agis, ut annuis luctibus occupatus vitam semper fugias, mortem requiras. Dicant mihi, quid hoc frugibus profuit, ut fletus suos annuis ululatibus seminent in tristitia, interfecti funeris calamitatibus ingemiscant, quod dicant physica ratione compositum, lugetis et plangitis, et luctus vestros alia ratione celatis. Novit agricola, quando terram aratro dimoveat, quando sulcis frumenta committat. Novit quando maturatas solis ardoribus colligat segetes. Novit, quando tostas terat fruges. Haec est physica ratio, haec sunt vera sacrificia, quae ab sanae mentis hominibus annuo labore complentur. Hanc simplicitatem divinitas quaerit, ut homines in colligendis fructibus ordinatis temporum legibus serviant. Cur huic ordini miserae mortis figmenta quaesita sunt? Cur celatur lacrymis, quod celari non debuit? unde confiteantur necesse est, haec sacra non in honorem frugum, sed in honorem esse composita mortis alienae. Nam quod terram matrem esse omnium Deorum dicunt, qui huic elemento tribuunt primas partes, vere deorum suorum mater est, nec abnuimus aut recusamus: quia ab hac collectos Deos suos, aut lapideos faciunt semper aut ligneos. Terram omnem circumfluunt maria, et rursus inclusa Oceani ambientis circulo stringitur. Coeli etiam rotunda sublimitate operitur, perflatur ventis, aspergitur pluviis, et timorem suum assidui motus tremoribus confitetur. Quid vos maneat, qui haec colitis, considerate, cum Dii vestri infirmitatem suam vobis quotidianis professionibus prodant.


CAPUT IV.

Item Aeris apud Assyrios et Africanos populos nonnullos.


Assyrii et pars Afrorum acrem ducatum habere elementorum volunt, et hunc imaginata figuratione venerantur. Nam hunc eumdem, nomine Junonis vel Veneris virginis, si tamen Veneri placuit aliquando virginitas, consecrarunt. Junonem sane, ne et huic deesset incestus, Jovis volunt ex sorore conjugem factam. Effeminarunt sane hoc elementum, nescio qua veneratione commoti. Num quia aer interjectus est inter mare et coelum, effeminatis eum sacerdotum vocibus prosequuntur? Dic mihi hoccine est, quod in viro feminam quaerunt, cui aliter servire sacerdotum suorum chorus non potest, nisi effeminent vultum, cutem poliant, et virilem sexum ornatu muliebri dedecorent. Videre est in ipsis templis cum publico gemitu miseranda ludibria, viros muliebria pati, et hanc impuri et impudici corporis labem gloriosa ostentatione detegere. Publicant facinora sua, et contaminati corporis vitium cum maxima delectationis macula confitentur. Exornant muliebriter nutritos crines, et delicatis amicti vestibus vix caput lassa cervice sustentant. Deinde, cum sic se alienos a viris fecerint, adimpleti tibiarum cantu, vocant Deam suam, ut nefario repleti spiritu vanis hominibus quasi futura praedicant. Quod hoc monstrum est, quodve prodigium? Negant se viros esse, et sunt; mulieres se volunt credi, sed aliud qualiscumque qualitas corporis confitetur. Considerandum est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis delectatur hospitio, quod impudicis adhaeret membris, quod polluta corporis contaminatione placatur. Erubescite, o miseri! supinitatem; aliter vos Deus fecit. Cum cohors vestra ad tribunal judicantis Dei accesserit, nihil vobiscum afferetis, quod Deus, qui vos fecit, agnoscat. Abjicite hunc tantae calamitatis errorem, et studia profanae mentis aliquando deserite. Nolite corpus, quod Deus fecit, scelerata Diaboli lege damnare, calamitatibus vestris, dum adhuc tempus patitur, subvenite. Misericordia Dei dives est, libenter ignoscit. Relictis nonaginta novem ovibus, amissam quaerit unam (Matth. XVIII, 12; Luc. XV, 4). Et reverso pater prodigo filio vestem reddit, et parat coenam (Luc. XV, 22). Nulla vos desperare faciat criminum multitudo: Deus summus per filium suum Jesum Christum Dominum nostrum volentes liberat, et poenitentibus libenter ignoscit, nec multa exigit ut ignoscat. Fide tantum et poenitentia potestis redimere, quicquid sceleratis Diaboli persuasionibus perdidistis.


CAPUT V.

Item Ignis apud Persas. Horum mysteria fabulasque detegit, lascivos tristesque ritus detestatur, admixtis saepe e sacris Christianorum cohortationibus, et ad finem capitis, ubi post secundam lacunam de anima humana loquitur, philosophico etiam de indissolubili animi anima ratiocinatio.


Persae et Magi omnes, qui Persiae regionis incolunt fines, ignem praeferunt et omnibus elementis putant debere praeponi. Hi itaque Jovem in duas dividunt potestates naturam ejus ad utriusque sexus transferentes et viri et foeminae simulacra ignis substantiam deputantes, et mulierem quidem triformi vultu constituunt, monstrosis eam serpentibus illigantes. Quod ideo faciunt, ne ab auctore suo diabolo aliqua ratione dissentiant: sed ut dea sua serpentibus polluta, maculosis diaboli insignibus adornetur. Virum vero abactorem boum colentes, sacra ejus ad ignis transferunt potestatem. Sicut Propheta ejus nobis tradidit, dicens: Μικτάβω μυστάκυ ὁ κλοπίης σύνδετε πατρος ἀγάυου. Hunc Mithram dicunt. Sacra vero ejus in speluncis abditis tradunt, ut semper obscuro tenebrarum squalore demersi, gratiam splendidi ac sereni luminis non videant. O caeca numinis consecratio; o nefariae legis fugienda commenta! Deum esse credis, cujus de sceleribus confiteris. Vos itaque, qui dicitis in his templis rite sacrificari non Magorum ritu Persico, cur haec Persarum sacra laudatis? Scio, hoc Romano nomine dignum putatis, ac Persarum sacris. At Persarum legibus sequatur. . . . . . .. . . . . . . ut armata clypeo, lorica, thorace, gladio et hasta consecratur. . . Tertia etiam pars est, qua in asperis secretisque sylvarum agrestiumque ferarum sortita imperium. Ultima pars tripartitae istius divisionis aestimat libidinum vias, quae prava desideria quaeque praeposterae cupiditatis monstrant illecebras. Ideo unam partem capiti assignant, ut hominis iram quodammodo denotare videatur. Aliam in corde statuunt, ut diversarum cogitationum varietatem, quas multiplici intentione concipimus, in modum sylvarum tenere videatur. Tertia pars constituitur in jecore, unde libido nascitur et voluptas. Illic enim genitalium seminum collecta fecunditas naturalibus stimulis desiderium cupiditatis exagitat. Quid ergo perficit ista divisio, diligenter aspicite, ut cernatis, quam facile commentum ratio veritatis impugnet. Si dividitur anima, et substantia ejus diverso efficaciae genere separatur, dissoluto ordine suo, incipit esse quod fuerat. Aliud enim mens est, aliud ira, aliud libido. Animam ergo separatio ista dissolvit, et patitur maximam ex ista partitione jacturam, nec integram sui speciem res ista custodit, quae per tres contrarias separatim dividitur, et (ut verum dicam) fit ex ipsa divisione mortalis. Etenim quod potest dividi, corpus est. Quod autem corpus est, necesse est esse mortale. Ergo si anima dividitur, corpus est. Si corpus est, necesse est sit res mortalis. Egregia erroris istius ac praeclara comitantia. Maximum nobis beneficium ex ista consequentia confertur. Commentis istarum absurditatum animas volunt esse mortales.


CAPUT VI.

Ab Elementorum cultu ad alias superstitiones transit earumque secreta pandit; et primo quidem duorum Liberorum, Cretensis quippe ac Thebani, historiam narrat.


Sic sunt, sacratissimi imperatores, Elementa a perditis hominibus consecrata. Sed adhuc supersunt aliae superstitiones quarum secreta pandenda sunt, Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus vestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque Jovis fuit filius regis scilicet Cretici.. Hic cum fuisset adultera matre progenitus, nutriebatur apud patrem, studiosius quam decebat. Uxor Jovis, cui Junoni fuit nomen, novercalis animi furore commota, ad necem infantis omnifariam parabat insidias. Proficiscens peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis (sicut sibi videbatur) custodibus tutelam credit filii. Tunc Juno, opportunum insidiarum nacta tempus, et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens pater et solium regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites suos, qui Titanes vocabantur, in interioribus regiae locat partibus, et crepundiis ac speculo affabre facto animos ita pueriles illexit, ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio duceretur. Illic interceptus trucidatur. Et ut nullum posset necis inveniri vestigium, particulatim membra conscissa satellitum sibi dividit turba. Tunc, ut huic facinori aliud facinus adderetur, quia vehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta variis generibus pueri membra consumunt, ut humani cadaveris, inauditis usque in illum diem epulis, vescerentur. Cor visum sibi soror servat, cui Minerva fuit nomen, quia et ipsa sceleris fuit particeps, et ut manifestum esset delationis indicium, et ut haberet unde furentis patris impetum mitigaret. Reverso Jovi filia ordinem facinoris exponit. Tunc pater funesta calamitate cladis et acerba luctus atrocitate commotus, Titanes quidem vario genere suppliciorum excruciatos necat. Nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus, necem qualitercumque filii vindicavit, affectu quidem patris, sed tyrannica potestate. Tunc quia diutius pater ferre lugentis animi tormenta non poterat, et quia dolor ex orbitate veniens nullis solatiis mitigabatur, imaginem ejus ex gypso, plastico opere perfecit, et cor, ex quo facinus fuerat, sorore deferente, detectum, in ea parte plastae collocat, qua pectoris fuerant lineamenta formata. Post haec pro tumulo exstruit templum, et paedagogum pueri constituit sacerdotem. Huic Silenus fuit nomen. Cretenses, ut furentis tyranni saevitiam mitigarent, festos funeris dies statuunt, et annuum sacrum trieterica consecratione componunt, omnia per ordinem facientes, quae puer moriens aut fecit, aut passus est. Vivum laniant dentibus taurum, crudeles epulas annuis commemorationibus excitantes, et per secreta sylvarum clamoribus dissonis ejulantes fingunt animi furentis insaniam, ut illud facinus non per fraudem factum, sed per insaniam crederetur: praefertur cista, in qua cor soror latenter absconderat; tibiarum cantu et cymbalorum tinnitu crepundia, quibus puer deceptus fuerat, mentiuntur. Sic in honorem tyranni a serviente plebe deus factus est, qui habere non potuit sepulturam. Fuit etiam alius Liber apud Thebas tyrannus, magicae artis potestate conspicuus. Hic cum muliebres animos venenis quibusdam et carminibus occupasset, pro arbitrio suo crudelia facinora furentibus imperabat, ut mente captas nobiles foeminas et libidinum ministras haberet et scelerum. Qui qualia fecerit scelera, vel quantum matri contra filium, vel sororibus contra fratrem imperaverit facinus, in scenis quotidie a tragici carminis auctoribus traditur, ut scelerati tyranni facinorosa crudelitas in animis audientium funestis semper relationibus renascatur. Hunc Lycurgus, sobria virorum conjuratione protectus, regno exuit, pellit patria. Neque enim effeminatus ille consensum virorum potuit diutius sustinere. Effeminatum enim fuisse, et amatorum serviisse libidinibus, Graecorum gymnasiis decantatur. Nec fuga ejus Lycurgus tantum est exsilioque contentus, sed timens ne fugiens et ab aliis receptus, ludibriosa scelerum suorum etiam in alia regione conderet semina, succinctus ferro, patriae dedecus minaci persequitur edicto. Tunc Liber projectis infulis, quas pampineis coronarum circulis illigabat, cum semiviro comitatu fugiens (soli enim eum secuti sunt stuprorum et flagitiorum et libidinum socii) per omnes oras vicini maris cum summa trepidatione desperationis erravit. Illic inter ebrias puellas et vinolentos senes, cum adhuc eum scelerum pompa praecederet, et alter nigro amictu teter, alter ostenso angue terribilis, alter cruentus ore, dum viva pecoris membra discerpit, a Lycurgo comprehensus per proximam rupem, quae immensum praecipitium saxis inviis fecerat, in mare praecipitatur, ut lacerum corpus marinis diu jactatum fluctibus, errantium populorum animos ad sanitatis ac sobrietatis ordinem severa animadversione revocaret. Hunc finem Liberi Homerus, ut fugam et trepidationem detegeret, et ut ostenderet mortem, ait: . . . . . . . Διώνυσος δὲ φοβηθεὶς Δύσαθ' ἁλὸς καπὰ κῦμα· Θίτις δ' ὑπεδέξατο κόλπῳ Δειδιότα· κρατερὸς γὰρ ἔχε τρόμος ἀνδρὸς ὁμοκλῇ.


Imitatur te, Lycurge, et sobrium tuum institutum sequitur, nec a salutaribus tuis legibus exorbitat etiam consul noster Posthumius. Nam sicut in libris Annalibus invenimus, Bacchanaliorum scelera Ebutio quodam adolescente deferente detecta sunt. Erant adhuc in urbe Roma integri mores, nec quis- quam peregrinas superstitiones dissolutis moribus appetebat: tunc nec senatus consuli nec leges Reipublicae nec consul legibus defuit. Sed investigatis omnibus, qui hujus sacri scelerata commenta tradebant, contra omnes servos, immo Romanos quaestionis examine capitalis poena de senatus sententia decreta est. Nec tam diu vindices gladii consulis conquierunt, quamdiu hoc malum fuisset radicitus amputatum. O digna Romano nomine animadversio! O priscae virtutis laudanda constantia! nec civibus suis consul parcere voluit, cum ob purgandam patriam peregrina vitia corriguntur.


CAPUT VII.

Liberae vel Proserpinae historiam exponit, et Liberum pro sole, Liberam pro luna coli asserit.


Sequitur hanc sacri contagionem, et imitatur ordinem funeris, a Cerere, Hennensi muliere, mors filiae consecrata. Nam quidquid in Creta pater ob filium fecerat, hoc totum Ceres apud Hennam amissa filia, impatientia materni doloris instituit, quod quatenus factum sit, brevi sermone perstringam. Unicam Cereris filiam, quam Graeci Περσεφόνην, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt, ad conjugale consortium plures petebant. Mater sollicite de singulorum meritis judicabat. Et cum adhuc omnibus matris sententia videretur incerta, dives rusticus, cui propter divitias Πλούτων fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moram dilationis ferre non posset, et cum de praeposteri amoris conquereretur incendiis, prope Percum inventam virginem rapit. Percus autem lacus in Hennae civitatis finibus satis amoenus et gratus, cujus amoenitas ex florum varietatibus nascitur. Nam per omnem annum vicissim sibi succedentibus floribus coronatur. Illic invenies quidquid hyacinthi turget in caulem; illic comam narcissi, vel quod auream rosam desuper pingit: illic albae hederae per terram molliter serpunt, et cum purpureis violis suaviter rubens amaracus invenitur: nec coronam istam alba deserunt lilia. Prorsus aptus locus, qui gratia sua puellares animos et invitaret pariter et teneret. In hoc loco, cum a Plutone virgo prope vesperam fuisset inventa, vi rapitur, et superimposita vehiculo, scissis vestibus, laceratis crinibus ducitur. Nec reservati ungues contra amatorem rusticum aliquid profuerunt, nec clamor atque ululatus adjuvit, nec caeterarum strepitus puellarum. Tunc una celeri cursu, cum de civitate nemo succurreret, facta ex ipso timore velocior, matri raptum virginis nuntiat. Contra raptorem indignata mater, armatam manum ducit. Nec Plutonem mulieris fefellit adventus, sed ut retorsit ad civitatem oculos, et infinitos cuneos respexit venire cum matre, funestum cepit ex desperatione consilium. Quadrigam, quae vehiculum trahebat, per medium lacum dirigit. Is erat profundis voraginibus immersus, illic cum amata submersus virgine, miserandae matri de morte filiae funestum spectaculum praebuit. Hennenses, ut possent maternis luctibus ex aliqua parte invenire solatium, inferorum regem virginem rapuisse finxerunt. Et ut fides figmentum sequeretur, prope Syracusas eum per alium locum cum virgine emersisse jactarunt. Templum sane et raptori et virgini accurate collatis sumptibus faciunt, et annua in templo vota decernunt. Sed nullo genere matris dolor vincitur, nec muliebris impatientiae tormenta curantur. Sed credens vere filiam prope Syracusas esse visam, Triptolemo villico suo duce, nocturnis itineribus ad Syracusanae civitatis littus cum lugubri veste ac sordido squalore pervenit, nec illi defuit, qui credulem de calamitatibus suis falleret matrem. Tunc ait se Pandarus, nescio quis, vidisse non longe à Pachyno navem raptorem ascendisse cum virgine. Persuasum est mulieri, quae quolibet genere vivere filiam cupiebat audire, infinitis dotibus remunerat civitatem. Syracusani liberalitate mulieris provocati, raptum virginis consecrant, et mitigantes dolorem matris, pompam miseri funeris excolunt honore templorum. Sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa nave per peregrina littora filiam quaerit. Sic fluctibus tempestatibusque jactata ad Atticae urbis locum pervenit. Illic hospitio recepta, incolis incognitum adhuc triticum dividit. Locus ex patria et ex adventu mulieris nomen accepit. Nam Eleusis dictus, quod illuc Ceres, relicta Henna, venerat. Sicque tum ipsa dispensatio quod attulerat frumenta, tum quod colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta in eo loco est, pariter et consecrata, et divino cum filia appellata nomine. Amat enim Graecorum levitas eos, qui sibi aliquid contulerint, vel qui consilio aut virtute se juverint, divinis appellare nominibus. Et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, et deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. Sic de Libero Nisa non dubitat, nec de novis ambigit Sparta sideribus, cremat et consecrat Herculem tristis Oetas, et a vanis Cretensibus adhuc mortui Jovis tumulus adoratur. Additur tamen, sacratissimi Imperatores, ad hujus profani erroris augmentum, quod hos homines (id est, Liberum et Proserpinam), majore quasi auctoritate defendat. Nam Liberum ad Solem volunt referre commenta Graecocorum, Proserpinam vero Liberam dicentes Lunam esse confingunt. Quod quam absurdum et quam miserum sit, ex ipsa veritatis possumus ratione colligere. Quis vidit puerum Solem? quis fefellit? quis occidit? quis laceravit? quis divisit? quis membris ejus epulatus est? Quis Lunam rapuit? quis abscondit? quis Plutonis conjugem fecit? Sed et errorem istum physica rursum volunt protegere ratione, indivisam mentem, et divisam, id est, τὸν ἀμέριστον, καὶ τὸν μεμερισμένον νοῦν, hac se putant posse ratione venerari. Dicite mihi, o vos mortales, quid naturalibus rebus additis funera? quid Dei dispositionem crudelium mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique tormento? quid sibi vult ista persuasio, ut divinis rebus funestae calamitatis ordo societur? ut naturae siderum, quam Deus summus certis legibus fecit, mortalis calamitas luctibus jungeretur? Cui rei prodest quod facitis? miscetis terrena coelestibus, caduca superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum divinis honoribus consecrantes.


CAPUT VIII.

Continet maximam partem prosopopoeiam qua sol divinum, quem homines ipsi exhibebant, cultum oratione ad eos habita refutare atque detestari fingitur.


Si convocato omni genere humano Sol habita concione loqueretur, desperationem vestram hac forsan oratione percuteret: Quis vos, caduci homines et per dies singulos summo Deo variis generibus rebellantes, ad hoc tantum facinus impegit ut profano nefariae cupiditatis errore et mori me dicatis vestro arbitrio et vivere? Atque utinam usitato more vel uno genere vesanae cogitationis vestrae figmenta procederent! Utinam sine contumelia mei, sceleratae cogitationis vestrae grassaretur improbitas! Nunc vosmet per praecipitia jactantes, mihi quoque non parcitis, nec aliquam habet vester sermo reverentiam; sed cum dedecore meo in exitium vestrum mortemque properatis. Alii me apud Aegyptum undis Nili et rapidis verticibus obstinato mentis furore submergunt. Alii amputatis virilibus plangunt. Alii crudeli morte caesum, aut in olla decoquunt, aut septem verubus corporis mei membra lacerata subfigunt. Qui paululum mihi placida fuerit oratione blanditus, quadrijugi currus aurigam me esse confingit. Projicite aliquando tanti furoris exitium, et salutari persuasione convicti, veram salutis viam quaerite. Inimicus Dei est, qui haec aut cogitavit, aut finxit; nec facinus ejus simplex aut usitata poena comitatur, qui sacra profanis persuasionibus polluit, qui de praeclaro opere Dei tanta confingit. Lugete mortuos vestros, et ipsi simili morte morituri. Mittite regibus vestris, ut vultis, inferias, et orbitates eorum alio remediorum genere mitigate. Lugete Liberum, lugete Proserpinam, lugete Atyn, lugete Osirin, sed sine nostrae contumelia dignitatis. Nolo me per tumulos eorum favillasque ducatis, nolo ut errori vestro nomen meum fomenta suppeditet. Ad lucem diei a Deo factus sum, hoc mihi sufficit solum. Quid me honesti muneris dignitate privatis? Aliud me Deus fecit, aliud esse jussit, et vos me pro libidine vestra dividitis, pro arbitrii vestri cupiditate laceratis? Quicquid sum simpliciter Deo pareo, nec aliud volo de me intelligatis nisi quod videtis. Hoc Deo gratum est, hoc Deus libenter amplectitur, hoc homines ad salutis viam ducit, si projectis erroribus Dei gratiam simpliciter ac fideliter audiatis. Haec quidem, sacratissimi imperatores, prosopopoeiaco me sermone dixisse sufficiat. At ego nunc sacrarum lectionum institutione formatus, perditos homines religioso sermone convenio. Si dii sunt quos colitis, cur eos lugetis? Cur eos annuis luctibus plangitis? Si lacrymis et luctu digni sunt, cur eos divino honore cumulatis? Unum itaque e duobus facite, aut nolite eos lugere, si dii sunt: aut, si luctu eos dignos putatis ac lacrymis, deos eos appellare nolite, ne luctibus ac lacrymis vestris majestas divini nominis polluatur. Sed quia mens perdita, et sceleratae cupiditatis laqueis implicata, nulla potest ratione revocari, persequar caetera, ut publicatis omnibus atque detectis, quae profana consecravit improbitas, misericordia Dei in nomine Domini nostri Jesu Christi lapsos erigat, fugientes ad se revocet, dubitantes confirmet, errantes corrigat, et quod est potissimum, vitam morientibus donet.


CAPUT IX.

Luctum de morte Adonidis a Marte in aprum converso percussi perstringit, et narrationem Evangelicam de ejecto daemonio paucis commemorat.


In plurimis Orientis civitatibus, licet hoc malum etiam ad nos transitum fecerit, Adonis quasi maritus plangitur Veneris, et percussor ejus circumstantibus vulnusque monstratur. Mars enim in porci sylvestris speciem formamque mutatus, ut sibi primas partes in amore Veneris vindicaret, incaute contra se ruentem percutit juvenem. Si Deus erat Adonis, cur rivalis insidias nesciebat? Si homo, cur cum superiore certabat? Sed et alium audio cum Venere conjugale habuisse consortium. Vulcanus, nisi fallor, ab his deorum cultoribus maritus Veneris esse perhibetur. O vanorum hominum ridenda persuasio! Inter duos maritos adulter positus ab uno capitur, alterum vincit. Sed vide, ut adulter Deus maritum vinceret, quod sibi corpus elegit, porcus esse maluit: qui, si habebat corporis mutandi potestatem, leonis debuit potius speciem formamque suscipere. Sed leonem dicunt, qui naturas animalium norunt, in illa agrestis animi feritate pudicitiae servare virtutem. Merito igitur ab adultero leonis spernitur forma et libidinosi animalis eligitur. Hic jam Evangelicae traditionis secreta tractemus. Ejecto daemonio Dominus porcorum gregem donat (Matth. VIII, 31, 32; Marci V, 13; Luc. VIII, 32, 33). Nec immerito, ut cum libidinosis animalibus per dura praecipitia fluctusque jactatus, per mortes porcorum varias, digna nece immundus spiritus carperetur.


CAPUT X.

Flagitia in cultu Veneris Paphiae explodit.


Audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse, ei erat Venus nomen. Initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos, et vanis consecrationibus deputasse. Statuisse etiam, ut quicumque initiari vellet, secreto Veneris sibi tradito, assem in manum mercedis nomine deae daret. Quod secretum quale sit, omnes taciti intelligere debemus, quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus. Bene amator Cinyras meretriciis legibus servit, consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari jussit, ut scorto.


CAPUT XI. Item flagitia Jovis Sabazii.


Sebazium colentes Jovem anguem, cum initiantur, per sinum ducunt. Adhuc primi erroris vitia grassantur, et quicquid hominem perdidit, colitur, et funesti anguis callida et malitiosa crudelitas adoratur.


CAPUT XII.

Item et Corybantum flagitia foedosque ritus.


In sacris Corybantum parricidium colitur. Nam unus frater a duobus interemptus est, et ne quod indicium necem fraternae mortis aperiret, sub radicibus Olympi montis a parricidis fratribus consecratur. Hunc eumdem Macedonum colit stulta persuasio. Hic est Cabirus, cui Thessalonicenses quondam cruento cruentis manibus supplicabant. Considerandum itaque est, quale sit numen, quod parricidalis amentia, ut parricidium coleret, invenit.


CAPUT XIII. Narrationibus de Deorum facinoribus quaevis flagitia hominibus commendari, et nomina hominibus inferiora atque deteriora pingi docet.


Quapropter quicumque haec sacra devota mente veneratur, cuicumque placet superstitionis istius metuenda contagio, aut malis suis solatium quaerit, aut facinora eorum tacita collaudat cogitatione, hoc optans, hoc quaerens, hoc utique magnopere desiderans, ut et sibi liceat, quod diis suis licuit, ut et se ad consortium talis vitae morum similitudo perducat. Adulterio delectatur aliquis, Jovem respicit, et inde cupiditatis suae fomenta conquirit, probat, imitatur, et laudat, quod Deus suus in cygno fallit, in tauro rapit, ludit in satyro, et ut liberalis in flagitiis esse consuescat, quod inclusam regiam virginem auro largiter fluente corruperit. Puerorum aliquis delectatur amplexibus, Ganymedem in sinu Jovis quaerat, Herculem videat Hylam impatienti amore quaerentem, Hyacinthi desiderio captum Apollinem discat. Chrysippum alius, alius Pelopem videat, ut per deos suos sibi licere dicat, quicquid hodie severissime Romanis legibus vindicatur. Adulteria omnia eorum enumerare difficile est. Quis Amymonem? quis Alopen? quis Menalippen? quis Chionen, Hippothoenque corripit? Nempe Deus vester haec fecisse memoratur. Ille, quem volunt severis oraculis errantium hominum peccata corrigere, Steropen amat, Aethusam rapit, Zeuxippem stuprat, quaerit Prothoen et Arsinoae adultera cupiditate blanditur. Sed ex isto corruptarum mulierum grege una puella amatorem Deum et vitavit et vicit. Daphnen enim divinans Deus et futura praedicens, nec invenire potuit, nec stuprare. Muliebria patitur aliquis, et effeminato corpori solatium quaerit? Videat Liberum amatori suo post mortem etiam promissae libidinis praemia imitatione flagitiosi coitus repraesentatem. Si quis monstruoso cupiditatis ardore in paternae necis armatur exitium, a Jove sumat exemplum. Qui fraternum desiderat sanguinem, Corybantum sequatur institutum, et incestum desiderantibus a Jove sumantur exempla. Cum matre concubuit, sororem duxit uxorem; et ut integrum facinus impleret incesti,incesti, filiam quoque animo corruptoris aggressus est. Inferiores aliquis aemulo stridore persequitur, et adversarium cupit crudeli feritate torquere, ab Apolline ex Marsyae casibus crudelium tormentorum casus discat. Alienum aliquis desiderat et hoc cum morte domini conatur implere, videat ut Hercules occiso Geryone Iberas abegerit boves. Si quis promiscua hominum caede gaudet, praeposteras Martis cupiditates diligenter inspiciat. Semina pene omnium scelerum a diis suis peccantium turba collegit. Et ut perditus animus impune facinus posset admittere, ex praecedentibus facinorum exemplis majore se auctoritate defendit. Si stupri praemia corruptor inquirit, si viam optat sollicitationis addiscere, in sinu corruptae mulieris aurum videat Jovis. Si publicus parricida, commissam sibi regni custodiam nefaria prodere cupiditate desiderat, respiciat ad eos, qui Saturnum filio prodiderunt. Quatenus jus laedatur hospitii, vel quatenus amicitiae jura turbentur, vel quatenus mensae conciliatio sancta violetur. Si quis ad injuriam pronus quaerit esse, ordinem scelerum de Tantali casibus discat. O facinorosae cupiditatis triste solatium! O hominum deflenda persuasio! O infelicis imitationis cruenta meditatio! Scenam de coelo fecistis, et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis, cum hominibus peccare cupientibus facinorum via de deorum monstratur exemplis. Sed in ista criminum lege, in ista confessione scelerum gratias agamus illis, qui etiam exitia et mortes deorum istorum nobis nescientibus prodiderunt: ut disceremus omnia per tot obstantes. Fuit enim et apud veteres, licet nondum terram illuminasset Domini nostri Jesu Christi veneranda dignatio, in spernendis superstitionibus religiosa constantia. Diomedes pudicus ac sobrius Venerem vulnerat, Martem vincit et percutit. Oti et Ephialtae edicto Mars bellipotens temporali exsilio damnatus, ferrea catenarum vincla sustinuit. Sarpedonem filium mortuum in Troja Jupiter plangit. Et mercedem fabricatorum murorum Neptunus a superbo rege non recepit. Alterius regis Apollo greges pascit. Et soli omnia videnti alius occisarum boum nuntiat mortes. Castores sepelit Sparta, ardet apud Oetam Hercules, et Aesculapius alibi fulminatur, Vulcanus a patre praecipitatus pedem frangit. Lycurgum fugiens Liber moritur. Venus in adulterio deprehensa detegitur, et post Dei nuptias Anchisae hominis cubile sectatur. Saturnus regno timens devorat filios. Hic ex Creta fugiens in Italia a Spartanis absconditur. Ob amorem catamiti Juno spernitur, et ad Endymionem Luna descendit, et contra voluntatem uxoris et filiae Trojanis auxilium ferens deceptus Jupiter dormit. O flagitiosa confessio, o miserabiles deflendique cultus; o durae servitutis miseranda conditio! Ad istorum cultum deorum sanctos homines, et Deum devota mente colentes, sacrilegum tyrannorum traxit imperium, et ut huic facinori aliud facinus adderetur, mors est decreta nolentibus. Ad theatrum potius templa transferte, ut in scenis religionum istarum secreta tradantur, et ut nihil praetermittat improbitas, histriones facite sacerdotes. Alter dignior locus religionibus istis inveniri non poterit. Illic amores deorum vilis turba decantet. Illic casus mortesque saltatores . . . . . . . . . Illic deorum in templis ab impiis et facinorosis magistris melius mens perdita et muliebris docetur facinus.


CAPUT XIV.

Serapidem, ejus nomen et sacra e Josephi patriarchae historia fictum esse contendit; et daemones in simulacris ex assiduis sacrificiis colligi et hostiarum sanguine nutriri. Serapidem humanis obedire jussis et nolentem ad loquendum adactum fuisse, ex Porphyrio probat; et idem hoc de omnibus reliquis Gentilium diis, Christianorum imperio obnoxiis, statuit.


Discite etiam, sacrosancti imperatores, venerandum Alexandriae numen unde sumpserit exordium, ac a communi nostra fragilitate detecta ad veritatis exordium mortalitatis nostrae sermo revocetur. Cum ingrueret arescentibus frugibus malitiosa fames, Jacobi religiosi patriarchae semine procreatus juvenis Joseph, interpretatusque somnium regis, totum, quicquid innuebat, ostendit (Gen. XLI). Joseph (est Jacobi filius) qui ob pudicitiam in carcerem missus, ereptus post interpretationem somnii, fuit particeps regni. Nam septem annorum collectis et servatis frugibus, alterius septennii egestatem divinae manus providentia mitigavit. Huic post mortem Aegyptii patrio gentis suae instituto templa fecerunt: et, ut justam dispensationis gratiam posteritas disceret, quo modio esurientibus et ementibus frumenta diviserat, capiti is superpositus est. Nomen etiam, ut sanctius coleretur, ex primo auctore generis accepit. Nam quia Sarae pronepos fuerat, ex qua nonagenaria (Gen. XXI, 2) Abraham indulgentia Dei susceperat filium, Serapis dictus est Graeco sermone, hoc est, Σαρᾶς ἀπὸ. Sed hoc invito Joseph accidit, immo mortuo. Neque enim ad hoc facinus religiosus animus et Deo summo dicatus adduci potuisset, ut erroris illecebras ex nomine suo superstitiosis hominibus ipse praeberet, praesertim cum sciret haec esse in Dei sacrosanctis legibus, ne quis hominum tale aliquid aut veneraretur aut coleret. Hic in Aegypto colitur, hic adoratur, hujus simulacrum Neocororum turba custodit, et ad memoriam vetustatis errans populus ordinem sacrorum in honorem integerrimi ac prudentissimi hominis constitutum contentiosa hodie animositate custodit. Sed et in ipso simulacro, sicut in caeteris, ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur. Nihil enim operantur animae, et cruor ex assidua pecudum caede profusus, nisi ut daemonum substantia, qui diaboli procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur. Nam ita esse Porphyrius, defensor Stoicorum, hostis Dei et veritatis, in multis sceleratarum impietatum scriptis, manifestis nobis probationibus prodidit. In libris enim, quos appellat περὶ τῆς εὐλογίων φιλοσοφίας, majestatem ejus praedicans, de infirmitate confessus est. Imprimis enim librorum partibus (id est in ipsis auspiciis positus) dixit: Serapis vocatus, et intra corpus hominis collocatus, talia respondit. Dicant nunc mihi perditi homines, quis potior est, qui vocat et imperat et includit, an qui vocatur et paret? Et cum venerit, in suscipientis hominis corpore potestate jubentis includitur. Gratias agimus, Porphyri, quod libris tuis deorum tuorum nobis substantiam prodidisti. Didicimus per te, quatenus dii tui hominibus viventibus serviant. Serapis tuus ab homine vocatur, et venit, et, cum venerit, statim jussus includitur, et loquendi necessitas nolenti forsitan imperatur. Sic apud nos deos vestros, cum hominibus nocere coeperint, religiosi sermonis flagella castigant. Sic in corpore hominum constituti dii vestri verbo Dei spiritualium flammarum igne torquentur, et qui apud vos quasi dii coluntur, apud nos religiosae fidei medela Christi gratia humano subjacentes imperio, et tormenta repugnantes sustinent, et victi poenis ultricibus subjugantur.


CAPUT XV.

De Penatibus agit, quorum nomen ex PENU derivat, et de Vesta, domestico tantummodo igne; rebus igitur hominibus gratis utilibusque, quas deos fecerint.


Penates etiam qui sint, explicare contendam, ne quid a me sit praetermissum. Qui nihil aliud putant esse vitam, nisi vescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis suae humilitate finxerunt, nutrimenta corporis, quae ex quotidianis epulis comparantur, hoc nomine pro salute hominum consecrantes. Quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse Deum sanxerunt, nescientes divini oraculi veritatem. Cum enim Dominus noster Jesus Christus cum diabolo, pro nostra salute sollicitus, divina majestatis suae colluctatione certaret, et ut de faucibus ejus quem gerebat hominem liberare, hac eum responsione quassavit. Nam cum diceret ei diabolus: Si filius Dei es, fac ut isti lapides panes fiant (Matth. IV, 3; Luc. IV, 3), respondens ei Dominus dixit: Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV, 4). Nescientes itaque substantiam generis humani, quotidianas epulas hoc nomine consecrarunt. Nam omne, quo vescuntur homines, penus vocatur; hinc et cella penaria, hinc et dii penates, ab abjectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione composita. Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid, aut cum summo terrore inventum. Ignis est domesticus, qui in focis quotidianis usibus servit. Quapropter coquos habeat, non miseras virgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius favillas, aut prostituto corpore peccare coguntur, aut in virginitate perseverantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.


CAPUT XVI. Palladii originem exponit, ejusque numine neque Trojam, neque Romam, ab incendio tutam fuisse, nec ejus cultores in posterum tutos futuros.


Palladii etiam quid sit numen audite. Simulacrum est ex ossibus Pelopis factum. Hoc Abaris Sctyha fecisse perhibetur; jam quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecravit. Estne aliquid apud Scythas humana ratione compositum, et illa effera gens (hominum) et crudeli atque inhumana semper atrocitate grassata, in constituendis religionibus rectum aliquid potuit invenire? Simulacrum hoc Trojanis Abaris vendidit, stultis hominibus vana promittens. Vendebatur Deus, ut prodesset emptori, et emptor suppliciter adorabat, quicquid paulo ante viderat subhastatum. Substantia autem simulacri ipsius ex ossibus Pelopis est. Si humana vis miseros homines ossa venerari, purioris saltem et castioris hominis reliquias collige. Accedat idolo, quod facis, ex hominis virtutibus meritum. Pelops in deliciis amatoris fuit, et diu prostituti pudoris damna sustinuit. Sed nec adulto ei scelus defuit. Is enim, cujus filiam petebat, eum fraude proditoris occidit. Proditorem etiam ipsum perjuriis aggressus est, et ne promissa redderet praemia, hunc eumdem per abrupta praecipitia jactavit. En cujus electa sunt ossa, ut Deus fieret, qui urbes et regna servaret. Sed nec servavit aliquando nec profuit, et quid se maneat, ex urbium, in quibus fuit, casibus vidit. Incensa est Troja a Graecis, a Gallis Roma et ex utroque incendio Palladium reservatum est. Sed reservatum non propriis virtutibus, sed humano praesidio: ab utroque enim loco homines liberant, et translatum est, ne humano flagraret incendio. Tanto numini humana fuerunt praesidia necessaria, et ne arderet, humanum quaesivit auxilium. Dilatum est Palladium ab incendio, non liberatum. Stat sententia, manet poena, ignis imminet, ignis urget, quem vitare non poterit. Jam parturit flamma coelestis, jam divinae animadversionis monstratur adventus, jam futurae cladis nuntiatur exitium, in hoc incendio Palladium latebras invenire non poterit; ignis iste scrutatur abdita, quaerit absconsa: et quidquid errantes homines vanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione complectitur: Venit enim (inquit) dies Domini ut ardens clibanus (Malach. IV, 1). Audisti quid veniat. Nihil est, quod ex te collectum in apothecis Dominicis reponi possit: ardebis ut stipula, cujus inanis vilitas in cineres favillasque servatur, quam rapax ignis violentia congeniti spiritus pascitur. Hic est exitus finisque vester: haec est poena, quam pro deceptis hominibus Deus statuit, ut perpetuis ardeat flammis, qui contra voluntatem Dei miserum hominem aut decepit aut perdidit. Volo sane diligenter inquirere, cujus Minervae hoc volunt esse signum. Plures enim Minervas fuisse constat, nec aliquis in ista parte dissentit. Singularum itaque genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his omnibus inveniri possit, Palladium cujus Minervae sit nomine consecratum.


CAPUT XVII.

De quinque Minervis agit. Quintae Pallantis filiae, Palladium dedicatum fuisse, cujus ut concremetur imago, deleanturque templa, hortatur, simul in sacrorum ritus, quibus homines peccare docentur, turpes et cruentos invehitur, eosque abrogari postulat.


Quinque Minervas fuisse legentibus nobis tradit antiquitas. Una est Vulcani filia, quae Athenas condidit, quam ex agrestibus locis ad urbanae conversationis ordinem rustica turba comitata est. Fuit alia in Aegypto, Nili regis filia, textrinae artis magistra. Tertia patre Saturno genita est. Sed hanc viraginem fuisse commemorant: nam numquam se intra feminei sexus verecundiam tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta secuta est studia bellorum. Quarta Jovis Cretici regis fuit filia, quae occisum patri detulit Liberum. Quinta Pallante patre et Tritonide matre orta est, quae patris appellata nomine, Pallas est ab hominibus nuncupata. Haec parricidalis amentia furoris et vesanae temeritatis instinctu, patrem Pallantem crudeli morte jugulavit: nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis suis frueretur, et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuviis corporis ejus ornata est, ut parricidii facinus ex crudeli ostentatione publicaret. Hujus est Palladium, proh nefas! nomine consecratum. Haec est Pallas quae colitur, haec est quae pontificali lege servatur, et cujus imago suppliciter adoratur. Apponite ignem, augete flammas, ut quotidianis sacrificiis vestris dicatur ardere. Quid enim meretur aliud parricida, nisi ut perpetua mutatione flammarum ante sententiam Dei quotidie flammis ultricibus concremetur? Busta sunt, sacratissimi imperatores, appellanda, non templa. Rogi sunt potius dicendi miserorum. Nam in honorem hominum perditorum aedes pro sepulcris miseranda hominum servitus facit. Hic crematorum corporum favillae servantur, hic cineres mortuorum irreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium casus quotidiano victimarum sanguine recrudescat, ut tristis lamentationis exitus renovatus annuis luctibus renascatur, ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia vel incesta vel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et colere discat et facere. Amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores, penitus atque delenda, et severissimis edictorum vestrorum legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis istius error funestus commaculet, ne pestiferae consuetudinis convalescat improbitas. Quidquid hominem Dei conatur perdere, ne diutius in terra dominetur. Nolunt quidem et repugnant, et exitium suum prona cupiditate desiderant: sed subvenite miseris, liberate pereuntes, ad hoc vobis Deus summus commisit imperium, ut per vos vulneris istius plaga curetur. Facinoris eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae; sed melius est, ut liberetis invitos, quam ut volentibus concedatis exitium. Aegrotantes contraria delectant, et cum corpus hominis adversa valetudo possederit, contra salutem suam a laborantibus perversa poscuntur. Capta mens languoris vitio morborum semper augmenta desiderat, et medelas artificum aspernatas contemnit, respuit remedium medicinae, et in exitium suum prona animositate festinat. Tunc si malum morbi fortius creverit, majora remedia quaeruntur, et pro salute hominibus sollicita fortius se medicina opponit. Asperi cibi, amari potus nolentibus ingeruntur: et si convaluerit malum, et ignis adhibetur et ferrum. Sic homo, recepta sanitate et salute sibi reddita, quidquid aegrotantis corporis vitio invitus passus est, hoc totum pro utilitate sua factum esse, stantis animi judicio confitetur.


CAPUT XVIII.

Etymologias, sive origines nominum, quae diis attribuebantur, exponit. Symbola deinde et signa cultus deorum explanat, multis simul, ubi occasio ipsi ex genio saeculi atque sacrae Scripturae interpretandae ratione ferre videbatur, locis Biblicis allatis. Et in quinque imprimis symbolis exponendis versatur.


Accipite etiam, sacrosancti principes, nomina eorum qua sunt ratione composita; lumen hoc, quod hominibus jussu Dei, fugatis tenebris, diem reddit, quod per duodecim horarum spatia cursus sui ordinem dirigit, solem dici voluerunt, non quia solus est, ut quidam volunt, quia ibi et coelum est et luna et alia plurima sidera quae videmus, ex quibus quaedam una serie et cohaerentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa coelo vagos cursus suis metiuntur erroribus. Sed ideo Sol appellatur, quia, cum ortus fuerit, obscuratis caeteris sideribus, luceat solus caeteris sideribus, luceat solus. Luna etiam haec eadem Lucina a nocturno lumine nomen accepit. Hanc etiam quidam dici voluerunt Dianam, quod per noctem lucens hominibus alterum pene diem faciat. A natando Neptunum dici voluerunt, ex hoc, quod libenter faciebant, substantiam nominis figurantes. Terrenam vim omnem atque naturam, Ditem patrem dicunt; quia haec est natura terrae, ut et recidant in eam omnia, et rursus ex ea orta procedant, quae res opulentiam terrae divitiasque monstravit. Frugum substantiam volunt Proserpinam dicere; quia fruges hominibus, cum seri coeperint, prosunt. Terram ipsam Cererem nominant; nomen hoc a serendis fructibus mutuatum. Ex bellorum casibus Mavors nomen accepit, quasi magna vertat. Minerva similiter bellicum nomen est, quasi aut minuat aut minetur. Venustas hominum Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis finxerunt casibus, sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat aut perdat. Solem etiam Apollinem dicunt, quia quotidie in occasu constitutus splendorem luminis perdat. Perdere autem Graeci ἀπόλλειν dicunt. Videtis ut vestros ementitos et fictitios deos turbulentus error excogitaverit, ut superstitionibus anilibus et formae vobis traditae sunt et nomina. Sed haec omnia veritas detexit, et ratio sanae mentis invenit, ut investigatis omnibus atque detectis, quae sacrilegus error absconderat, veritatis semita luceret. Haec enim omnia cum essent male composita, terrori primum fuere mortalibus: dehinc consumpta novitate, quasi ex longa aegritudine convalescentibus hominibus, natus est quidam ex admiratione contemptus. Sic paulatim, quod stupebat animus, ausus est diligenter inquirere, et statim in arcana fictarum ac vanarum superstitionum sagax misit ingenium. Tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta pervenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, et deinde contemneret, tertio recusaret.


CAPUT XIX.

1. In Eleusinio: Ἐκ τυμπάνου βέβρωκα, etc., ubi multa habet de pane coelesti, fortassis eucharistico.


Libet nunc explanare, quibus se signis vel quibus symbolis in ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat. Habent enim propria signa, propria responsa, quae illis in istis sacrilegiorum coetibus Diaboli tradidit disciplina. In quodam templo, ut interiores partes homo moriturus possit admitti, dicit: De tympano manducavi, de cymbalo bibi, et religionis secreta perdidici. Quod Graeco sermone dicitur ἐκ τυμπάνου βέβρωκα, ἐκ κυμβάλου πέπωκα, γέγονα μυστικός. Male, miserhomo, de admisso facinore confiteris, pestiferum veneni virus hausisti, et nefario furoris instinctu lethale poculum lambis; cibum istum mors sequitur semper, et poena aeterna. Hoc, quod bibisse te praedicas, vitalem venam stringit in mortem, et sedes animae contaminata malorum te continuatione conturbat. Alius est cibus, qui salutem largitur et vitam; alius est cibus, qui hominem summe Deo et commendat et reddit; alius est cibus, qui languentes relevat, errantes revocat, lapsos erigit, qui morientibus aeternae immortalitatis largitur insignia. Christi panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta, substantia hominis immortali pabulo saginetur. Quis est autem hic panis vel quod poculum? de quo libris Salomonis sapientia magna voce praeclamat, ait enim: Venite, et manducate de meis panibus, et bibite nimum, quod miscui (Prov. IX, 5), et Melchisedech, rex Salem, et sacerdos summi Dei, revertenti Abrahae cum pane et vino benedictionis obtulit gratiam (Gen. XIV, 18). Isaac etiam cum Jacob benedixisset, cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit ei pater: Dominum tuum fecit illum, et omnes fratres ejus feci servos, tritico et vino confirmavi illum (Gen. XXVII, 37). Tunc Esau casus suos misera lamentatione deflevit, quia tritici et vini, id est, futurae felicitatis perdidit gratiam. Quod autem consecratis hominibus a Deo panis divinus iste praestetur, per Esaiam dicit Spiritus sanctus: Sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis. Ecce qui serviunt mihi, jucundabuntur, vos confundemini, vos interficiet Dominus (Esai. LXV, 13, 14; V, 13). Non solum panis iste a Deo summo sacrilegis et impiis denegatur, sed et poena promittitur, et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus faucibus divinae animadversionis exitus ingeratur. Sequuntur etiam hoc idem XXXIII psalmi veneranda responsa; ait enim per David Spiritus sanctus: Gustate et videte, quoniam dulcis est Dominus. Dulce est coeleste pabulum, dulcis Dei cibus, nec habet in se miserae famis triste tormentum, et de medullis hominum praecedentis veneni virus excludit (Psal XXXIV, 9). Haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant; ait enim: Timete Dominum, sancti ejus, quia non est inopia eis, qui metuunt eum. Divites eguerunt, et esurierunt; qui autem inquirunt Dominum, non indigebunt omni bono (Psal. XXXIII, 10, 11). Qui sic in templo praetextatus incedis, qui fulges purpura, cujus caput aut auro aut lauro premitur, errorem tuum turpis egestas insequitur, cervicibus tuis onerosum paupertatis imminet pondus. Illum quem despicis pauperem, largus et dives est, spatium illi Abraham in sinu suo praeparat (Luc. XVI, 22 seq.). Tunc tu per interjecta flammarum spatia, ad mitigandae conscientiae tuae vulnera, tenuem ab eo stillantis aquae guttulam postulabis, nec tibi volens Lazarus lenimentum doloris tui aut dare poterit aut impetrare. Singulorum enim pari gratia merita pensantur: illi vita conferetur propter hujus saeculi mala; tibi propter hujus saeculi bona, perpetua tormentorum poena decernitur. Ut autem manifestius diceretur, quinam ille esset panis, per quem miserae mortis vincuntur exitia, ipse Dominus sancto ac venerando ore signavit, ne per diversos tractatus spes hominum pravis interpretationibus fallerentur. Dicit enim in Evangelio Joannes: Ego sum panis vitae; qui venerit ad me, non esuriet, et qui in me crediderit, non sitiet nunquam (Joan. VI, 35). Item in sequentibus hoc idem simili modo significat; ait enim: Si quis sitit, veniat et bibat, qui credit in me. Et rursus ipse, ut majestatis suae substantiam credentibus traderet, ait: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54). Quare nihil vobis sit cum tympanis, cibo odii, miseri mortales; salutaris cibi gratiam quaerite, et immortale poculum bibite. Christus vos epulis suis revocat ad lucem, et gravi veneno putres artus et torpescentia membra vivificat. Coelesti cibo renovate hominem perditum, ut quicquid in vobis mortuum est, divinis beneficiis renascatur. Didicistis quid vos facere conveniat, eligite quod vultis; inde mors nascitur, hinc immortalis vita donatur.


CAPUT XX. 2.

In Mithriaco forte: Χαῖρε, νύμφιε· χαῖρε, νέον φῶς: qua occasione de Christo sponso mundique luce multa habet.


Dicis etiam: Χαῖρε, νύμφιε· χαῖρε, νέον φῶς. Quid sic miserum hominem per abrupta praecipitas, calamitosa persuasio? Quid illi falsae spei polliceris insignia? Nullum apud te lumen est, nec est aliquis sponsus, qui hoc mereatur audire. Unum numen est, unus est sponsus hominum, quorum gratiam Christus accepit. Non poteris ad te alienae felicitatis transferre gloriam, nec poteris coelestis numinis splendore decorari. In tenebras squaloresque projectus es: illic sordes, squalor, caligo, tenebrae, et perpetuae noctis dominatur horror. Si vis ut tenuis saltem tibi splendor luminis luceat, erige vultus, et demersos erige oculos, et, desertis his, ad eum te confer qui dixit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12); cujus divinis praeceptis continetur, ut in hac terrena conversatione opus nostrum per dies singulos luceat. Lucere autem non potest, nisi immaculata nos conscientiae ornamenta protexerint, nisi integra nos et incorrupta vita commendet; tunc orietur nobis veri luminis gratia; tunc se nobis lucis auctor insinuet; tunc verum lumen et accipere possumus et videre. Sed ut sacrilegae vocis comprimatur improbitas, quis sit vere sponsus, sacrarum lectionum oraculis comprobabo; ut probetur sponsum esse Christum, sponsam Ecclesiam: ex quo venerando patri spirituales filii per dies singulos procreantur. In hac probatione arcana prophetarum veneranda pandantur. Assistat nobis sanctorum oraculorum fides. Joel divino Spiritu monente sic dicit: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite curationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesiam, excipite majores natu, colligite parvulos lactentes, procedat sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo (Joel II, 15, 16). Hoc idem Jeremias simili ratione significat; ait enim cum Hierosolymae truci minatur oraculo: Et auferam de civitatibus Judae et urbibus Hierusalem vocem laetantium, vocem Sponsi et vocem sponsae (Jerem. XVI, 16). Processum sponsi etiam per psalmos praedicat Spiritus sanctus. In XVIII psalmo hoc invenitur oraculum; ait enim: Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo exsultavit, ut gigas, viam currere. A summo coeli profectio ejus, et decursio ejus usque ad summum ejus, et non est qui lateat a calore ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Secretiora pandantur arcana: in Apocalypsi quis sit Sponsus inveniemus; ita enim scriptum est: Veni, ostendam tibi novam nuptam, uxorem agni. Et duxit me in spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo (Apoc. XXI, 9, 10). Investigandum est, quid etiam nobis de hac ipsa re tradat Evangelica disciplina; inveniemus enim in Evangelio Joannis ita esse signatum: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis, qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante ipsum. Qui enim habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est, qui stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 28 et 29). Hujus rei mysterium ostensum est, hujus sponsi adventum sapientium virginum chorus exspectat, huic praefert lumina pervigili cura sancta virginitas, exspectantibus sponsum (Matth. XXV, 1 seq.) servis felicium praemiorum promittitur munus. Invenimus enim in Evangelio Lucae: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis; ut, cum venerit et pulsaverit, aperiant illi. Felices servi illi, quos adveniens Dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35, 36). Ecce venerandorum responsorum oraculis sponsus ostensus est. Quid tu tibi in acerbis casibus constitutus beatum nomen imponis? Si vis liberatus lumen sequi sponsi, projice errores, et pervigili cura sollicitus, praecedentia vitae facinora religiosa devotione castiga. Tunc te in nomine suo cum vigilantem invenerit sponsus, cum fidei tuae merita cognoverit, dabit maximum praemium, dabit integrum munus, intrabis cum eo coeli thalamum, videbis regna mundi, et ut eorum particeps esse possis, a piissimo et justissimo Domino immortalitatis tibi gratia conferetur.


CAPUT XXI. 3. In alio, certe Mithriaco, Θεὸς ἐκ Πέτρας· ubi multa congerit ex sacris Scripturis de Christo lapide.


Alterius profani sacramenti signum est: Θεὸς ἐκ Πέτρας. Cur hoc sanctum venerandumque secretum ad profanos actus adulterata professione transfertis? Alius est lapis, quem Deus, in confirmandis fundamentis promissae Hierusalem, missurum se esse promisit. Christus nobis venerandi lapidis significatione monstratur. Quid tu ad commaculatas superstitiones furtiva fraude venerandi transfers nominis dignitatem? Lapidem tuum ruina sequitur, et cadentium culminum funesta collapsio. Noster lapis Dei fundatus manu exstruit, confirmat, erigit, munit et restaurati corporis gratiam perpetuae immortalitatis splendore condecorat: ait enim de hoc Esaias, innuente Spiritu sancto: Sic dicit Dominus: ecce ego immitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum angularem, honoratum, et qui crediderit in eum, non confundetur (Esai. XVIII, 16). In psalmis etiam simile responsum est; ait enim Spiritus sanctus in CXVII, ps.: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Annon factus est iste, et est mirabilis in oculis nostris (Psal. CXVII, 22, 23)? Per multos prophetas Spiritus sanctus nominis istius ordinem monstrat: ait enim Zacharias propheta: Ecce ego adduco puerum meum, ortus ei nomen est, quoniam lapis, quem dedi coram Jesu, super lapidem ipsum unum, septem oculi sunt (Zach. III, 8, 9). Sed ut manifestius constet, antiquiora venerandarum lectionum secreta pandamus. In Deuteronomio ita comprehensum est: Et scribes super lapidem omnem legem hanc (Deut. XXVII, 8). Jesus etiam Nave jussu divinitatis hoc specialiter comprehendit; ait enim: Et accepit lapidem magnum, et statuit eum contra Dominum. Et ait Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit mihi in testimonium, quia iste audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quando locutus est ad vos. Et erit iste nobis in testimonium in novissimo dierum, quando recesseritis a Domino vestro (Josue XXIV, 26, 27). Quod autem per hunc lapidem, id est, per Dominum nostrum Jesum Christum, et dii isti casuri sint et multitudo templorum, aperte Daniel venerandis oraculis explicavit; ait enim, cum interpretaretur somnium regis: Et ecce imago, imago nimis magna, et contemplatio ipsius imaginis metuenda, elata stabat contra te, cujus caput fuit ex auro bono, pectus et brachia ejus argentea, venter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscissus est lapis de monte, sine manibus concidentium, et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles, et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea, et ut pulvis in arida aestate, et ventilavit illa ventus, ita ut nihil remanserit in illis. Et lapis, qui percussit imaginem, factus est mons magnus, et implevit totam terram (Dan. II, 31-35). Quis locus in terra est, quem non Christi possederit nomen? qua sol oritur, qua occidit, qua erigitur septentrio, qua vergit auster, totum venerandi nominis majestas implevit. Et licet adhuc in quibusdam regionibus idololatriae palpitent membra; tamen in eo res est, ut e Christianis omnibus terris pestiferum hoc malum funditus amputetur. De idololatrorum lapide, de quo dicunt: Θεὸς ἐκ Πέτρας, quid prophetarum respondet oraculum? quis autem restitit, vel cui parcit iste lapis? Lapis autem hic sanctus, id est, Christus aut fidei fundamenta sustentat, aut in angulo positus (Ps. CXVIII, 22; Matth. XXI, 42; Marc. XII, 10; Luc. X, 17; Actor. IV, 11; I Petr. II, 7), duorum parietum membra aequata moderatione conjungit, id est, veteris et novi Testamenti in unum colligit gentes: aut certe corporis et animi diversitatem inviolata homini immortalitate consociat; aut legem promulgat, aut contra peccantes testimonium perhibet; aut (quod est potius) imaginem diaboli percutit, ut, superato eo atque prostrato, et in cinerem favillasque converso, erecto sublimitatis suae vertice, purum dominationis imperium habeat. Vos nunc, Constanti et Constans, sacratissimi imperatores, et venerandae fidei vestrae imploranda virtus est, quae supra homines erigitur, et a terrena fragilitate separatur, coelestiumque se rerum societate conjungit, quae in omnibus actibus suis, prout potest, Dei summi sequitur voluntatem. Modicum tantum superest, ut legibus vestris funditus prostratus diabolus jaceat, ut exstinctae idololatriae pereat funesta contagio. Veneni hujus virus evanuit, et per dies singulos substantia profanae cupiditatis exspirat. Erigite vexillum fidei, vobis hoc Divinitas reservavit, cujus favore eminentes prostratores estis omnium hostium vestrorum; quorum opera Romanum infirmabatur imperium. Signum venerandae legis erigite, sancite, promulgate quod prosit; sit faustum felixque Reipublicae, quod tot acervis caesorum hostium prostravistis exercitum. Felices vos quoque gloriae ac voluntatis suae Deus fecit esse participes, idololatriae excidium et profanarum aedium ruinas propitius Christus populo vestris manibus reservavit. Ille spiritualibus armis malos spiritus, vos mala terrena vicistis. Erigite tropaea victoriae, et proferatur ingens titulus triumphorum: profanarum rerum strage gaudentes, exsultate fortius, exsultate fidenter. Felicitas vestra cum Dei virtute conjungitur, pro salute hominum Christo pugnante vicistis.


CAPUT XXII. 4.

In Bacchico: Ἐλιλικερος δέμορφοι; rectius, Ἑλιξικέρως δίμορφε· quod de diabolo dracone intelligit, cujus cornua ad crucem Christi trahit.


Omnia symbola profanae religionis per ordinem suggerantur, ut probemus nequissimum hostem generis humani de sanctis haec venerandisque prophetarum oraculis ad contaminata furoris sui scelera transtulisse. Invenimus enim et ita dici: ἐλιλικερες διμορφει. Deus iste vester non biformis est, sed multiformis. In multas enim species veteratoris forma mutatur. Ipse est basiliscus et scorpio, qui fidelium securis vestigiis premitur (Luc. X, 19): ipse malitiosus anguis, cujus caput quaerit decepta mortalitas: ipse tortuosus draco, qui hamo ducitur, qui captivus includitur: iste deus vester Lernaei anguis crinibus adornatur, videns ut percusso domino morientium anguium turba succedat. Quid sic renascentibus hydris pullulas? quid te fecunda scelerum sobole componis? mortis tuae viam didicimus, scimus quibus remediis artis tuae venena vincantur. Christi immortalem sanguinem bibimus, nostro sanguini Christi sanguis adjunctus est. Hoc est salutare remedium scelerum tuorum, quod a dei plebe mortiferum virus excludit. Quis deum istum, quem plangunt, cum cornibus vidit? quae sunt ista cornua, quae habere se jactat? Alia sunt cornua, quae propheta sancto Spiritu annuente commemorat, quae tu, diabole, ad maculatam faciem tuam putas te posse transferre. Unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? Cornua nihil aliud nisi venerandum signum crucis monstrant. Hujus signi uno extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur. Et e duorum, quae per latus vadunt, compagine oriens tangitur, occidens sublevatur, ut sic totus orbis tripartita stabilitate firmatus confixi operis, immortalitatis radicis fundamenta teneantur: hoc secretum nobis venerandum prophetae oraculum tradidit. Inveniemus enim in Habacuc ita esse perscriptum: Texit coelos virtus ejus, et laude ejus plena est terra. Et splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus erunt. Et illic constabilita est virtus gloria ejus, et constituet dilectionem suam. Ibit verbum, et praecedet secundum gressus suos (Habac. III, 3-5). En veneranda Crucis cornua, en sanctae virtutis immortale fastigium, en gloriosi operis divina compago. Tu, Christe, mundum ac terram extensis manibus, tu coeleste sustentas imperium; tuis immortalibus adhaeret humeris salus nostra; tu, Domine, aeternae vitae bajulas signum, tu venerando instinctu hoc nobis denuntias per prophetas. Ait enim Esaias: Ecce natus est nobis filius, imperium super humeros ejus, et vocatum est nomen ejus magnae cogitationis nuntius (Esai. IX, 6). Haec sunt Crucis cornua, quibus omnia et sublevantur pariter et continentur. His cornibus bene hominum nititur vita. Ut Amalech vinceretur, extensis manibus Moyses haec imitatus est cornua (Exod. XVII, 12); ut facilius impetraret, quod magnopere postulabat, crucem sibi fecit ex virga. Ad haec cornua festina celeritate properate, ad haec cornua humili veneratione confugite. His vos affigant cornibus, justitia, aequitas, pudicitia, misericordia, patientia, fides: ut veneranda praeferentes insignia, consecrati fontis majestate gaudentes, et sepulturae Christi participes sitis et vitae.


CAPUT XXIII. 5.

In Isiacis, de redivivo Osiride: Θαρρεῖτε, μυσται· ubi occasione unguenti quo fauces mystarum deliniebantur, de venenato unguento diaboli loquitur.


Aliud etiam symbolum proponamus, ut conamine cogitationis scelera revelentur; cujus totus ordo dicendus est, ut apud omnes constet, divinae dispositionis legem perversa diaboli esse imitatione corruptam. Nocte quadam simulacrum in lectica supinum ponitur, et per numeros digestis fletibus plangitur. Deinde cum se ficta lamentatione satiaverint, lumen infertur. Tunc a sacerdote omnium, qui flebant, fauces unguntur; quibus perunctis, sacerdos hoc lento murmure susurrat: Θαρρεῖτε, μύσται τοῦ θεοῦ σεσωσμένου, Ἔσται γὰρ ἡμῖν ἐκ πόνων σωτηρία. Quid miseros hortaris ut gaudeant? quid deceptos homines laetari compellis? quam illis spem, quam salutem funesta persuasione promittis? quid illos falsa pollicitatione sollicitas? Dei tui mors nota est, vita non comparet, nec de resurrectione ejus divinum aliquando respondit oraculum, nec hominibus se post mortem, ut sibi crederetur, ostendit, nulla hujus operis documenta promisit, nec se hoc facturum esse praecedentibus monstravit exemplis. Idolum sepelis, idolum plangis, idolum de sepultura profers, et miser, cum haec feceris, gaudes. Tu deum tuum liberas, tu jacentia lapidis membra componis, tu insensibile corrigis saxum. Tibi habeat gratias deus tuus, te paribus remuneret donis, et sui velit esse participem; sic moriaris ut moritur, sic vivas ut vivit. Nam quod unguento perunguntur fauces, quis non facinus istud despecta vanitate contemnat? Habet ergo diabolus Christos suos, et quia ipse Antichristus est, ad infamiam nominis sui miseros homines scelerata societate perducit. Unguentum hoc reserva morituris, ut quos laqueis tuis ceperis, eos venenato unguento oblitos lugubri ac funesto semper mergas exitio.


CAPUT XXIV. De unguento loquitur quod Pater Filio tradidit, Filiusque credentibus largitur.


Aliud est unguentum, quod Deus Pater unico tradidit Filio, quod Filius credentibus divina nominis sui majestate largitur. Christi unguentum immortali compositione conficitur, et spiritualibus pigmentorum odoribus temperatur. Hoc unguentum a mortalibus laqueis putres hominum artus exuit, ut, sepulto primo homine, ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur. Et ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda sunt. Ait enim David, ut hujus unguenti gratiam traderet: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit tibi in aeternum. Accingere gladium tuum circa femur tuum, potentissime, specie et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae acutae potentissimae, populi infra te decident in corde inimicorum regis. Sedes tua Deus in saeculum saeculi: virga recta est virga regni tui. Dilexisti justitiam, odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis de aedificiis eburneis, ex quibus te jucunditate affecerunt (Psal. XLIV, 3-10). Immortalis unguenti secreta pervidimus, et divinae nobis dispositionis ordo monstratus est. Regnum perpetuum, et coeli diadema domino nostro cum unguenti majestate collatum est. Quis autem hic sit qui regendi orbis accepit potestatem, qui venerandi nominis majestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum; ait enim is idem David: Ut quid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1, 2). Quid te sic extollis sacrilega persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumvenis? unguentum Christi coeli donat imperium, unguentum vestrum gehennae suscitat flammas.


CAPUT XXV.

Excursu facto de misero hocce profanorum hominum errore graviter monet, et regnum Christo datum hac unctione indicari docet, multis Scripturarum allatis locis; simul descensum Christum ad inferos tangit.


Sed quod impuro ore sacerdos iste et polluta verborum contaminatione componit, libet diligenti inquisitione discutere. Liberato Deo suo, bonum animum gerere socios, fiduciam bonae spei habere persuadet. O quam miseris, quam luctuosis se laqueis involuit caduca calliditas! Quis Deum tuum liberat? cui hoc praestitit, quod laborat? Disce, disce quod nescis, disce quod non vides. Christus filius Dei, ut humanum genus a mortis laqueis liberaret, omnia ista sustinuit, ut captivitatis durae jugum tolleret, ut hominem patri redderet, ut mitigata offensa hominem cum Deo prospera conciliatione componeret, ut promissae resurrectionis fructum proprio monstraret exemplo, fecit Filius Dei quod ante promiserat, clausit januas sedis infernae, et durae legis necessitatem calcata morte prostravit. Per triduum recens ita ab eo justorum turba collecta est ne diutius contra eos mortis dominaretur improbitas, ne justorum meritum ex longa desperatione concideret, fregit claustra perpetua, et ferreae fores, Christo jubente, collapsae sunt: ecce terra contremuit, et, fundamentorum suorum stabilitate concussa, praesentis Christi numen agnovit. Ante praefinitum tempus praecipitat diem mundi rotata vertigo; et sol non completo diurnarum horarum spatio properato cursu vergit in noctem (Luc. XXIII, 44). Ecce veli fastigia summa finduntur, et obscurioribus tenebris orbem terrarum caligo noctis abscondit (Matth. XVII, 51). Omnia elementa, Christo pugnante, turbata sunt, tunc scilicet cum primum contra mortis tyrannidem humanum corpus armavit. Per triduum ista conflictatione pugnatum est, quamdiu mors superatis malitiae suae viribus frangeretur. Quid solita impatientia, homo religiose, homo Christi, desperas et deficis. Tridui moram non fers, sollicitudinem ac desperationem tuam novis precibus confiteris? Hoc te facturum esse illo die Spiritus sanctus veneranda voce significat, cum per David dicit: Aestimati sumus sicut oves occisionis. Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge et ne disperdas usque in finem. Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiam nostram et tribulationem: quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, haesit in terra venter noster. Exsurge, Domine, opem fer nobis, et libera nos propter nomen tuum (Psal. XLIII, 22-26). Ecce post triduum lucidior solito dies oritur, et reddita soli praeteriti luminis gratia. Omnipotens Deus Christus splendidioribus solis radiis adoratur. Exsultat salutare numen, et triumphales currus ejus justorum ac sanctorum turba comitatur. Tunc elato gaudio clamat elata mortalitas: Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 56)? Tunc praecurrens salutare numen aperiri sibi coelestes januas praecipit. Aperite, aperite, et immortalia claustra convellite. Christus Deus, calcata morte, ad coelum hominem quem susceperat revocat. Hoc a venerando propheta sancta voce praecanitur, et ex ore prophetico vox jubentis auditur; ait enim Spiritus sanctus, ut nobis potentiam Christi jubentis ostenderet: Tollite portas, principes, vestras, et extollite, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIV, 7). Hoc angelis nescientibus imperatur; neque enim scire potuerunt, quando verbum Dei descendit ad terram; ideo et ipsi sollicita interrogatione respondent: Quis est iste rex gloriae (Ibid. 8)? Quibus quaerentibus perspicua Christus numinis sui majestate respondit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Cognoscitur statim a custodibus coeli Filius Dei, et quidquid illos ante fefellit, agnoscunt. Vident prostrati hostis exuvias, et recordati primae dispositionis ordinem, etiam ipsi cum ascendentibus iterata pariter voce conclamant: Tollite portas qui praeestis illis (Ibid., 9), et extollite vos, portae aeternae, et introibit rex gloriae. Reverso Filio promissa Pater regni sceptra restituit, et sellam regni aequa potestate concedit, ut imperet, ut regnet, ut teneat, ut perpetua numinis sui majestate dominetur. Audi quid de illo Danielem Spiritus sanctus jusserit dicere: Videbam in visu nocte, et ecce in nubibus coeli quasi Filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, et stetit in conspectu ejus, et qui assistebant obtulerunt eum. Et data est ei potestas regia, et omnes reges terrae et regnum et omnis claritas servivit ei. Et potestas ejus aeterna, quae non aufertur, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14). Haec eadem nobis sancta revelatione monstrantur; invenimus enim in Apocalypsi ita esse perscriptum: Et conversus respexi, ut viderem vocem, quae mecum loquebatur; et vidi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere, et erat praecinctus supra mammas zona aurea. Caput autem ejus et capilli erant albi, velut lana alba ut nix, oculi ejus ut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco, sicut de fornace ignea, et vox ejus, ut sonus aquarum multarum: et habebat in dextera sua septem stellas, et ex ore ejus gladius ex utroque acutus; et facies ejus splendebat, ut sol in virtute sua. Et cum vidissem, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et imposuit dexteram suam super me dicens: Noli timere, ego sum primus et novissimus, et vivus, qui fueram mortuus; et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferorum (Apoc. I, 1218). Post resurrectionem etiam, cum discipulis suis daret certa mandata, immortalium mandatorum ordinem ista lege conclusit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia, quaecumque praecepi vobis (Matth. XXVIII, 18, 19). Quod autem Deus Pater, participem eum regni faciens, regalis sellae ei concesserit sedes, hoc docetur oraculo: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, dominaberis in medio inimicorum tuorum. Tecum principium in die virtutis tuae, in claritate sanctorum, et ex utero ante luciferum genui te. Juravit Dominus, nec poenitebit eum (Psal. CIX, 1, 4). Hi sunt inimici Dei, sacratissimi imperatores, qui veritatis ordinem contraria lege conturbant, qui perversae cupiditatis instinctu sacrilega vota concipiunt, qui profanae mentis furore aut lignum semper venerantur aut lapidem. In isto loco positi ordinem debemus sanctae dispositionis aperire: ut quidquid nobis investigantibus sanctum Dei verbum prophetica tradidit disciplina, ad refutandas profani erroris maculas specialiter explicetur, ne . . . sicut nos diximus, commenti sunt, qui sacrilegia errantibus tradiderunt. Sic a nobis ordo veritatis curiosius requiratur. Suspensis itaque paululum caeteris, ad haec explicanda, quae vera sunt, transferatur oratio.


CAPUT XXVI.

Breviter Ecclesiae de Christo cum Adamo comparato dogma exponit; quidquid Adamus perdidisset, eum, e Maria Virgine natum, invenisse. Redit in viam.


Vos, domini imperatores, sanctarum aurium vestrarum mihi commodate patientiam, ut totum clementiae vestrae, quod promittimus, explicemus. Cur Deus, id est, Filius Dei, homo passus est fieri, brevi ac vera pietati vestrae ratione monstrabitur. Cum hominem primum, id est, Adam, ad imaginem suam Deus faceret (Gen. II, 27), certam illi mandatorum dedit legem. Is per feminam, id est, Evam deceptus, diaboli persuasionibus, promissae sibi gloriae perdidit dignitatem. Lignum erat in paradiso, promissorum a Deo praemiorum perdidit gratiam. De virginis terrae limo homo factus est: nondum enim, ut ait Scriptura, supra terram pluerat. Hic contemptis mandatis Dei, humanum genus mortalitatis laqueis afflixit. Oportebat hoc totum et reformari et corrigi, et reformatio originis debuit reformare primordia. Ex virginis terrae limo factus Adam praevaricatione propria promissam perdidit vitam. Per virginem Mariam ac Spiritum sanctum Christus natus, et immortalitatem accepit et regnum. Arbor ligni pestiferum deceptis pabulum praebuit: lignum crucis vitam immortali compage restituit. Contempsit Adam, obedivit Deo Christus. Sic divina dispositione quidquid Adam perdidit Christus invenit. Nam post multa tempora novissimis temporum spatiis (id est, novissima pene saeculorum hebdomade) Verbum Dei humano se miscuit corpori, ut hominem liberaret, ut mortem vinceret, ut fragilitatem humani corporis cum divina immortalitate conjungeret. Quid enim faceret tanta turba sanctorum? quae illis spes salutis? quod meritorum praemium, si sub una eademque conditione sortis ineluctabilibus mortalitatis laqueis etiam ipsa obligata teneretur? Nihil Abel, nihil Enoch, nihil Noe, nihil Sem, nihil Abraham, nihil Isaac, nihil Jacob de Dei sibi misericordia ac majestate promitterent: irent etiam ipsi post tantum fidei meritum cum caeteris omnibus pariter addictis, et omnes Dei sanctos unum mortis exitium exciperet, nec haberet apud Deum praemium pietas, si una eademque omnes conditio mortis hauriret. Sed Deus Abrahae clarius a coeli sideribus promiserat regnum: ideo ex genere Abrahae descendens Maria virgo Deum concipit, ut supradictorum hominum soboles immortalis societatis vinculo jungeretur, et sic humanum genus per hominem pariter et Deum aequata societatis comparatione conjunctum, ad immortalitatis imperium obedientiae merito perveniret. Quia itaque, sacratissimi imperatores, curiosis auribus satisfecimus, reliqua prosequamur, ut vel sic pollutarum aurium sordes purificans possit sermo purgare.


CAPUT XXVII.

Ultimum Mithriacorum initiorum symbolum, Ταῦρος δράκοντος, καὶ δρακων ταὐρου πατὴρ, exponit. Serpentis meminit, Protoplastorum seductoris, funestique ejus cultus, draconemque eo die percussum esse, quo Christus apparuerit.


Sequitur adhuc aliud symbolum, quod pro magno miserorum hominum credulis auribus traditur: Ταῦρος δράκοντος, καὶ δράκων ταύρου πατήρ.. Aliquando nobis signa, diabole, maculati nominis prodidisti, aliquando infame nomen propria voce confessus es. Scio qui fueris, quid ausus sis, scio quid fecerit scelerum tuorum malitiosa persuasio. Hoc erat, quod Evae, cum eam perderes, magnopere pollicebaris, cum ei diceres: Eritis quasi Dii (Gen. III, 5). Tunc parabas tibi ac tuis templa, et delubra faciebas, et venenati oris illuviem nefariis ceremoniis consecrabas. Serpis in templis, et occisarum hostiarum misero pasceris sanguine. Nec venenis tuis cruor defuit, nec semiustae crematorum corporum partes, humanarum te etiam victimarum frequenter sanguine cruentasti. Et satiaris templi cruore, vel ara Carthaginis rabies tua et siccarum faucium venena nutrita sunt. Tu haec faciens hominibus te miseris prodesse jactas, ut crudelitate tua perimas, persuasione decipias, pollicitatione prosternas. Sic tuis prospicis, parricida. Fugite, o miseri homines, fugite, et contagionem istam quantacumque potestis celeritate deserite. Draco est, qui colitur. Latere non potest, proprietatem nominis sui ipse confessus est. Confessum reum poena consequitur. Audite quid sanctus propheta divina instigatione denuntiet. Oraculum hoc Esaiae nobis fides tradidit, ait enim: In illa die superinducet Deus gladium, sanctum et magnum et fortem super draconem, serpentem magnum, et tortuosum, et interficiet draconem (Esai. XXVII, 1). Voluntas Dei perfectio operis substantia est. Bene draconis lata sententia est: quidquid Deus dixit factum est: morituri draconis hoc solatium est, ut exitium suum frequens perditorum turba comitetur. Si mortis ejus dies quaeritur, tunc percussus est, cum hominem Deum vidit, cumque nobis Christi numen apparuit. Post illum diem, qui serpentis hujus secutus fuerit institutum, necesse est ut cum serpente moriatur. Deos istos, quos colitis, ipse finxit, ipse composuit. Si pertinaces animi vestri in isto errore permanserint, ardebitis etiam vos pariter cum diis vestris, ut quidquid auctores vestri divina animadversione meruerunt, etiam ad vestrum exitium hoc societatis consortio transferatur. Mihi credite, nihil praetermisit diabolus, quod hominem miserum aut debilitaret aut perderet: ideo sese in omnes formas multiplici diversitate convertit, ideo se diversi generis calliditate composuit, ut variis ac multiplicibus fraudibus homines irretitos interimeret.


CAPUT XXVIII. Draconem fictorum numinum auctorem dicit, sacrorumque suorum per lignum instaurationem semper curasse. Ligni hinc in sacris idolorum abusum exemplis paucis ex sacris Phrygiis, Osiridis et Proserpinae petitis notat; Crucis deinde ordinem expositurus, novi Testamenti affert, quos prisca Ecclesia atque illud aevum de cruce interpretabatur. Atque ita expositis et refutatis praecipuis, quae in cultu idolorum tum temporis viguere, symbolis signisque, ut imperatores, ad quos hoc scripsit, eo confidentius ad idola eorumque sacra penitus delenda accederent, sententias colligit.


Sacra sua perditus carnifex pro nefas, per lignum semper renovari disposuit, ut, quia sciebat ita fore, ut ligno crucis affixa vita hominis perpetuae immortalitatis compagine stringeretur, ideo pertituros homines ex ligni imitatione deciperet. In sacris Phrygiis, quae Matris deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur, et in media arbore simulacrum juvenis subligatur. In Isiacis sacris de pinea arbore caeditur truncus: hujus trunci media pars subtiliter excavatur illis de segminibus factum idolum Osiridis sepelitur. In Proserpinae sacris caesa arbor in effigiem virginis formamque componitur, et cum intra civitatem fuerit illata, quadraginta noctibus plangitur, quadragesima vero nocte comburitur. Sed et illa alia ligna, quae dixi, similis flamma consumit; nam etiam post annum ipsorum lignorum rogum flamma depascitur. Errasti miser, et vehementer errasti, nihil tibi poterit ignis iste prodesse, frustra tibi ex ista flamma blandiris, hunc ignem commentis tuis semper renovans. Ignis, qui de facinoribus tuis exigit poenas, perpetua tormentorum continuatione grassatur. Divini ac liberantis ligni ordinem disce, ut scias nulla tibi posse ratione succurri. De cataclysmo humanum genus arca lignea liberavit (Gen. VII, VIII). Deinde Abraham ligna unici filii humeris imponit (Gen. XXII 6). De Aegypto recedentem populum Dei plebem lignea virga protexit (Exod, XIV, 21, 26). Lignum dulcem saporem amarae myrrhae fontibus reddidit (Exod. XV, 25). Lignea virga ex spirituali petra salutaris unda profertur (Exod. XVII, 6; I Cor. X, 4). Et, ut Amalech vinceretur, circa virgam Moyses expansis manibus extenditur (Exod. XVII, 11, 12). Scalae ligneae patriarcha incumbentem angelum somniat, et per eamdem alios ascendere, alios cernit descendere Gen. XXVIII, 12). Et lex Dei arcae ligneae creditur (Exod. XL, 20). ut his omnibus, quasi per gradus quosdam, ad lignum crucis salus hominum perveniret. Quapropter lignum crucis coeli sustinet machinam, terrae fundamenta corroborat, affixos sibi homines ducit ad vitam. Lignum diaboli ardet semper et moritur, et ad ima tartari credentes homines cum favillis suis ducit. Illud etiam quale sit ratione tractetur. Arborem suam diabolus consecrans, intempesta nocte arietem in caesae arboris facit radicibus immolari. Quis tibi hoc scelerate persuasit? unde hoc pestifera cupiditate didicisti? Semperne te contra Dominum summum nefaria cupiditate componis? ideo te de coelo severum divinitatis judicium caduca humilitate praecipitat, ideo tibi Dei sententia perpetua poena decernitur, quod facinoribus tuis per dies singulos novum semper additur facinus, quod hominem Dei fraudulenta conaris persuasione decipere. Vide quid sibi ludibriosus hostis invenerit. Abrahae immolaturo filium jussu Dei aries supponitur, et in vicinae arboris radicibus alligatur (Gen. XXIX, 13). Liberaturus Deus summus ex Aegyptiorum tyrannide plebem suam, arietem nocte jussit occidi, et sanguine ejus postes liniri praecepit. Ipsum a certo numero hominum per nocturnas epulas confici jubet, et sacrificio ipsi Paschae nomen imponit. Sed hoc ad imaginem futurorum providentia divinae majestatis invenit, ut per signum verum Pascha nobis ostenderet. Ideo cum de passione Domini nostri divino Spiritu jubente Propheta praecaneret, ait: Sicut ovis ad victimam ductus est, sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ei sublatum est. Nativitatem ejus quis enarravit? quoniam auferetur a terra vita ejus. (Esai. LIII, 7, 8). Alius etiam propheta haec eadem simili respondit oraculo: Domine, significa mihi, et cognoscam; tunc vidi meditationes eorum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam. In me cogitaverunt cogitatum dicentes: Venite: mittamus lignum in panem ejus, et eradamus a terra vitam ejus (Jerem. XVIII, 18, 19). Agnum autem appellari Dominum nostrum, sancta nobis revelatione monstratur. In Apocalypsi enim ita invenimus esse perscriptum: Et vidi in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem, quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit et accepit librum de dextra sedentis in throno. Et cum accepisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores prostraverunt se ante agnum, habentes singuli aureas citharas plenas odoramentis supplicationum, quae erant orationes sanctorum, et cantaverunt novum canticum dicentes: Dignus es accipere librum, et aperire signa ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et nos regnum Deo nostro sacerdotesque fecisti, et regnabimus super terram. Joannes quoque Filium Dei agni nomine appellat, ut et ipse propheticae pollicitationi respondeat; ait enim in Evangelio: Altero die videt Joannes Jesum venientem ad se et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui aufert peccata mundi. (I, 35, 36) Pro salute hominum agni istius venerandus sanguis effunditur, ut sanctos suos Filius Dei profusione pretiosi sanguinis redimat: ut qui Christi sanguine liberantur, majestate prius immortali sanguinis consecrentur. Neminem apud idola profusus sanguis juverit. Et ne cruor pecudum miseros homines aut decipiat aut perdat: polluit sanguis iste, non redimit, et per varios casus homines premit in mortem. Miseri sunt, qui profusione sacrilegi sanguinis cruentantur. Tauribolium vel Criobolium scelerata te sanguinis labe perfundit.


CAPUT XXIX.

Sententias colligit ex sacro Codice quae vanitatem idolorum testantur, de prospero et florente R. P. statu iis regnantibus deque maxime instanti impietatis Ethnicae poena monet.


Laventur itaque sordes istae, quas colligis. Quaere fontes ingenuos, quaere puros liquores, ut illic te post multas maculas cum Spiritu sancto Christi sanguis incandidet (Apoc. VII, 14). Ut autem miseros homines ad sanam mentem revocet plena persuasio, majore auctoritate opus est, ut, curatis ac sanatis mentibus, nullum praecedentis pestilentiae vestigium relinquatur. Quid itaque sint idola, vel quam habeant substantiam, prophetarum oraculis ac divina voce monstratum est, quae omnia specialiter dicenda sunt, ut hoc non nostra temeritate prolatum, sed divino magisterio nobis traditum, et coelesti agnoscatur voce signatum. Quae sit substantia ejus, sapientiae veneranda voce monstratur; ait enim in libris Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverant deos, quibus neque oculorum visus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum. Sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit illos. Nemo autem sibi hominum poterit Deum formare: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem his quos colit, quoniam quidem ipse vixit, illi numquam (Sap. XV, 15, 16): Quid amplius quaerimus? sapientia nos divina voce convenit, et quidquid in arcanis Dei viderat docuit, et quod erat salubre, monstravit, ne fragilis et caduca mortalitas in exitium suum mortemque properaret. Hoc idem in Psalmis praemonet Spiritus sanctus. Invenimus enim in psalmo CXXXIV, ita esse perscriptum: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os habent et non loquuntur, oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore ipsorum, similes sunt illis qui faciunt ea (Psal. CXXXIV, 15-17). Si artifex, qui ad ostentationem ingenii simulacrum aut sculpsit, aut fudit, divina maledicti animadversione percutitur, quid sperare debeat considerandum est, qui quod alter vendidit, Deum dicit. Hieremias etiam, cum praecepta Deo jubente plebi daret, hac populum oratione convenit: Dicite autem in corde vestro, tibi oportet adorare, Domine. Angelus autem meus vobiscum est, legem autem exquiram ab animabus vestris. Lingua eorum polita fabro, ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui: et sicut virgini hortatu amantis accepto auro fabricati sunt coronas supra capita Deorum suorum. Est autem quando subtrahent sacerdotes a Diis suis aurum et argentum, et erogabunt illud in semetipsos. Dabunt etiam ex ipso et prostitutis meretricibus, ornabuntque illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos (Baruch. VI., 5-10).


Addit etiam in sequentibus, ut omnem dubitationem trepidationis excutiat: Supra corpus ejus et caput volitant noctua et hirundines et aves similiter. Unde scietis quia non sunt dii. Non ergo timueritis eos. Aurum est, quod circa se habent ad speciem; nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit. Neque enim cum conflabuntur sentient, pretio empti sunt in quibus Spiritus non est, sine pedibus in humeris portantur (Ibid. 21-24). Addit etiam ut confirmata mens fortius roboretur: Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos (Ibid., 28). Et ut sacerdotum eorum miserum dedecus monstret, addit: In domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas et capita et barbas rasas, quorum capita nuda sunt. Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in gehenna mortui (Ibid., 30, 31). Quod autem et reges et gentes haec de ipsis pronuntiaturi sunt, is idem propheta praesaga voce significat; ait enim: Scietur postea, quia falsa sunt, gentibus universis et regibus; quia manifestum est, quod non sunt dii, et nullum Dei opus sit ipsis. Regem regioni non suscitabunt, neque pluviam hominibus dabunt. Judicium quoque non discernent, neque regionem liberabunt ab injuria, quia nihil possunt. Et cum inciderit in domo deorum ligneorum et inauratorum et inargentatorum ignis, sacerdotes illorum liberabuntur: ipsi autem sicut trabes in medio comburentur. Regi autem et bello non resistent; quomodo existimandum est vel recipiendum, quia sunt dii? Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et aurati et inargentati, quibus hi, qui fortes sunt, aurum et argentum, quo operti sunt, auferent illis (Ibid. 50-57). Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum. Deos istos aut monetae ignis, aut metallorum coquat flamma. Donaria universa ad utilitatem vestram Dominique transferte. Post excidia templorum in majus Dei estis virtute provecti; vicistis hostes, propagastis imperium: et ut virtutibus vestris gloria major accederet, mutato ac contempto temporum ordine, hyeme (quod nec factum est aliquando, nec fiet) tumentes ac saevientes undas calcastis Oceani sub remis vestris. Incogniti jam nobis pene maris unda contremuit, et insperatam imperatoris faciem Britannus expavit. Quid amplius vultis? Virtutibus vestris victa elementa cesserunt. Quod autem Deus jubeat idola non fieri, sacrosanctae legis scripta declarant. In Exodo enim sic invenimus esse perscriptum: Non facietis vobis deos argenteos, neque deos aureos (Exod. XX, 23). Et rursus in eodem libro vocem Dei jubentis invenio: Non facies tibi idolum, nec cujusquam similitudinem (ib. IV). Pudorem miseris indicit Spiritus sanctus, quia cupit errantes revocare, non perdere. Et ait per Esaiam: Confundemini confusione, qui fiditis super sculptilia, qui dicitis fusilibus: vos estis dii nostri (Esai. XLII, 17). Dat etiam legem, quam consecratus populus devota perpetuitate custodiat, et ita mandat: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13; Matth. IV, 10; Luc. IV, 8). Et in Deuteronomio similia Dei mandata noscuntur; ait enim: Non erunt tibi dii alii absque me (Deut. V, 7). Addit etiam, ut animis eorum majestatis suae pondus insinuet: Videte, videte quia ego sum, et non est Deus praeter me. Ego interimam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo, et non est, qui eripiat de manibus meis (Apoc. XVI, 6, 7). In Apocalypsi etiam hoc idem sancta revelatione monstratur; ita enim scriptum est: Et vidi alium angelum volantem medio coelo, habentem Evangelium aeternum, ut annuntiaret super terram per omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem voce magna: Metuite potius Dominum; et date illi claritatem; quoniam venit hora judicii ejus; et adorate eum qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Dominus quoque noster Jesus Christus, paterna legis instituta custodiens, hoc idem veneranda constitutione promulgat; ait enim: Audi, Israel, Dominus Deus tuus est, et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo; et de tota anima tua, et de tota virtute tua, hoc primum est; et secundum simile huic: diliges proximum tibi tamquam te. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-40; Marc. XII, 29-31: Luc. X, 27). Sequitur autem hoc divinum venerandumque praeceptum immortalis Domini ac sancta conclusio; addit enim, ut manifestius viam salutis ostendat, et ita loquitur: Haec est autem vita aeterna, ut agnoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Sacrorum mandatorum ordinem scitis; quid sequi, quid fugere debeatis, veneranda atque immortali voce didicistis. Audite rursus, quod maneat contemnentes exitium, quibus illos calamitatibus necessitas venerandae legis astrinxerit: clausula enim venerandorum mandatorum in haec verba colligit: Sacrificans diis eradicabitur, praeter Domino soli (Exod. XXII, 20). Si solum sacrilegum hominem metuenda poena percuteret: si peccanti soli minaretur severitas legis, bene se ad sacrilegium obstinati furoris temeritate firmaret: nunc etiam stirpi minatur et soboli, et hoc agit, ne qua pars nequissimi seminis relinquatur, ne quod profani generis vestigium maneat. Sacrificans, inquit, diis eradicabitur (Deut. XXXII, 17). Considera quid agas, misera ac luctuosa persuasio. Facinus tuum plurimos perdit, et per omnem substantiam generis tui fecunda poena dividitur. Cur autem contra sacrificantes sic saeviat, ordinatae legis auctoritatis in Deuteronomio manifesta significatione monstratur: ita enim invenimus esse perscriptum: Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo (Ibid.). Ad contaminatos ac pollutos te spiritus ne transferas, ab inferioribus ne speres auxilium: ne his supplices, quibus Dei gratia, jam imperare debes. Ecce daemon est quem colis; cum Dei et Christi ejus nomen audierit, contremiscit, et ut interrogantibus nobis respondeat trepidantia verba, vix se colligit: adhaerens homini laceratur, uritur, vapulat, et statim de commissis sceleribus confitetur. Ne hunc colas, ne huic supplices, ne prostratus huic flectas genua, interdicto venerandae legis juberis. Hinc severitatis poena, hinc animadversionis metu metuenda sententia. Quid, Dei indulgentia libertate concessa, jugum potius eligis servitutis?. . . . . . . . . . . . Non desinit Deus summus crimen hoc salutari voce pulsare, sed misericordia ejus errantes homines corrigere frequenti comminatione festinat. Audi per Esaiam prophetam vox divina quid dicat: Adoraverunt deos, quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo, et humiliatus est vir, et non laxabo illis (Esai. II, 8, 9). Et jam vos, o profani homines, iratum numen alloquitur, et adhuc errores vestros sacra convenit voce; ait enim in sequentibus per eumdem prophetam: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia. Super haec non indignabor, dicit Dominus (Esai. LVII, 6)? Adhuc indignationem suam salutaris Deus dilatat, severitatem suspendit, si vos forsitan peccare poeniteat, ut sacrilegae voluntatis exitium aliquo genere relinquatis. Ecce in ipso indignationis impetu moderata rursus voce persuadet, et irarum suarum comprimit stimulos; ait enim per Hieremiam prophetam: Nolite ambulare post deos alienos, ut serviatis eis, et ne adoraveritis, ne incitetis me operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos (Jerem. XXV, 6). Quid hic ad sacrilegium pronus aures tuas obstruis? quid hic obstinati furoris ardore in exitium mortemque festinas? Liberum te Deus fecit, in tua manu est, ut aut vivas aut pereas. Quid te per abrupta praecipitas? in lubrico itinere constitutus, et in ipso lapsu positus, titubantia aliquando suspende vestigia? Ecce sententia depromitur, ecce poena decernitur: diu criminibus tuis pepercit divina moderatio: diu facinus tuum cum dissimulatione respexit: pervenis ad illud anceps, ubi spes, ubi vota deficiunt. Et ut manifestius instruaris, animadversionis exitium disce. Super hac re in Apocalypsi totus ordo responsi est; ita enim scriptum est: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit vota in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei, mixto in poculo irae ejus. Et puniet igne et sulphure sub oculis agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet. Nec habebunt requiem die ac nocte, quicumque adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV, 9, 10).


CAPUT XXX.

Denique divinum de idololatris exstirpandis mandatum (Deut. XIII) imperatoribus inculpat, cui si morem gerant, et prosperum iis eventum et felix posthac imperium.


Sed et vobis, sacratissimi Imperatores, ad vindicandum et puniendum hoc malum necessitas imperatur, et hoc vobis Dei summi lege praecipitur, ut severitas vestra idololatriae facinus omnifariam persequatur. Audite et commendate sanctis sensibus vestris quid de isto facinore Deus jubeat. In Deuteronomio lex ista praescripta est: ait enim: quod si rogaverit te frater tuus, aut filius tuus, aut uxor tua, quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui est aequalis animae tuae, latenter dicens: Eamus et serviamus aliis diis gentium, non consenties ei, et non exaudies eum, et non parcat oculus tuus super eum, et non celabis, annuntians annuntiabis de illo. Manus tua erit super eum imprimis interficere eum, et manus omnis populi deinceps. Lapidabunt eum et morietur, quoniam quaesivit avertere te a Domino tuo (Deut. XIII, 6-10). Nec filio jubet parci, nec fratri, et per amatam conjugem gladium vindicem ducit. Amicum quoque sublimi severitate persequitur, et ad discerpenda sacrilegorum corpora omnis populus armatur. Integris etiam civitatibus, si in isto fuerint facinore deprehensae, decernuntur excidia: et, ut hoc providentia vestra manifestius discat, constitutae legis sententiam proferam. In eodem libro in integris civitatibus poenam Dominus hac voce constituit; ait enim: Aut si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dat tibi, inhabitare illic, dicentes: Eamus et serviamus diis aliis, quos non nostis: interficiens necabis omnes, qui sunt in civitate caede gladii, et incendes civitatem igni, et erit sine habitatore. Non aedificabitur in aeternum (Ibid., 12, 13, 15). Et avertetur Dominus ab indignatione irae suae, et dabit tibi misericordiam, et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, et observaveris praecepta ejus (Ibid., 17, 18). Misericordiae suae vobis, sacratissimi imperatores, Deus summus praemia pollicetur, et amplificationis maximae augmenta decernit. Facite itaque quod jubet, complete quod praecipit. Auspiia vestra majoribus cumulata sunt donis, initio fidei positae divini favoris incrementa sensistis. Numquam vos manus Dei veneranda deseruit, numquam vobis laborantibus denegavit auxilium. Strati sunt adversantium cunei, et rebellantia ante conspectum vestrum semper arma ceciderunt. Missi sunt superbi sub jugum populi, et Persica vota collapsa sunt. Nec stare diu contra vos poterit malis suis armata crudelitas. Dei virtutem utrique diverso sensistis eventu. Vobis coelestis victoriae corona collata, et felicitate vestra nostra relevantur incommoda. Haec vobis Deus summus, sacratissimi imperatores, pro fide vestra reddidit praemia. His vos interim remuneratos insignibus ad arcana venerandae legis invitat. Pura mente, devota conscientia, incorrupto animo clementia vestra coelum semper aspiciat, a Deo semper exspectet auxilium, Christi venerandum numen imploret, et pro salute orbis terrarum ac vestra salutari Deo spirituales offerat victimas. Sic vobis feliciter cuncta provenient, victoriae, opulentia, pax, copia, sanitas et triumphi, ut divina majestate protecti, orbem terrae felici gubernetis imperio.