De emendatione codicis Iustiniani et secunda eius editione

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Codex Iustinianus
De emendatione codicis Iustiniani et secunda eius editione
VI saeculo
editio: incognita
fons: incognitus

Corpus iuris civilis

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI IMPERATOR CAESAR FLAVIUS

IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERMANICUS ANTICUS
ALANICUS VVANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLITUS VICTOR AC
TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS SENATUI URBIS
CONSTANTINOPOLITANAE

Cordi nobis est, patres conscripti, semper nostri animi curas rebus omnibus avidissime impendere, ut nihil a nobis coeptum imperfectum relinquatur. igitur in primordio nostri imperii sacratissimas constitutiones, quae in diversa volumina fuerant dispersae et quam plurima similitudine nec non diversitate vacillabant, in unum corpus colligere omnique vitio purgare proposuimus. et hoc iam per viros excelsos et facundissimos perfectum est et a nobis postea confirmatum: quod geminae constitutiones nostrae quae ante positae sunt ostendunt.

1. Postea vero, cum vetus ius considerandum recepimus, tam quinquaginta decisiones fecimus quam alias ad commodum propositi operis pertinentes plurimas constitutiones promulgavimus, quibus maximus antiquarum rerum articulus emendatus et coartatus est omneque ius antiquum supervacua prolixitate liberum atque enucleatum in nostris institutionibus et digestis reddidimus.

2. Sed cum novellae nostrae tam decisiones quam constitutiones, quae post nostri codicis confectionem latae sunt, extra corpus eiusdem codicis divagabantur et nostram providentiam nostrumque consilium exigere videbantur, quippe cum earum quaedam ex emersis postea factis aliquam meliore consilio permutationem vel emendationem desiderabant, necessarium nobis visum est per Tribonianum virum excelsum magistrum ex quaestore et ex consule, legitimi operis nostri ministrum, nec non virum magnificium quaestorium et Beryti legum doctorem Dorotheum, Menam insuper et Constantinum et Iohannem viros eloquentissimos togatos fori amplissimae sedis easdem constitutiones nostras decerpere et in singula discretas capitula ad perfectarum constitutionum soliditatem competentibus supponere titulis et prioribus constitutionibus eas adgregare.

3. Supra dictis itaque magnificis et prudentissimis viris permisimus haec omnia facere et, si qua emendatione opus fieret, hanc facere non titubante animo, sed nostra auctoritate fretos, constitutiones vero superfluas vel ex posterioribus sanctionibus nostris iam vacuatas, vel si quae similes vel contrariae invenirentur, circumducere et a prioris codicis congregatione separare et tam imperfectas replere quam nocte obscuritatis obductas nova elimationis luce retegere, ut undique non solum institutionum et digestorum via dilucida et aperta pateret, sed etiam constitutionum nostri codicis plenum iubar omnibus clareat, nulla penitus nec simili nec diversa nec inusitata relicta, cum nemini venit in dubium, quod repetita praelectio probavit, hoc satis validum satisque esse formosum. in antiquis etenim libris non solum primas editiones, sed etiam secundas, quas repetitae praelectionis veteres nominabant, subsecutas esse invenimus, quod ex libris Ulpiani viri prudentissimi ad Sabinum scriptis promptum erat quaerentibus reperire.

4. His igitur omnibus ex nostra confectis sententia, cum memoratus Iustinianus codex a praedictis gloriosissimis et facundissimis viris purgatus et candidus factus omnibus ex nostra iussione et circumductis et additis et repletis nec non transformatis nobis oblatus est, iussimus in secundo eum ex integro conscribi non ex priore compositione, sed ex repetita praelectione, et eum nostri numinis auctoritate nitentem in omnibus iudiciis solum, quantum ad divales constitutiones pertinet, frequentari ex die quarto kalendarum Ianuariarum quarti nostri felicissimi consulatus et Paulini viri clarissimi, nulla alia extra corpus eiusdem codicis constitutione legenda, nisi postea varia rerum natura aliquid novum creaverit, quod nostra sanctione indigeat. hoc etenim nemini dubium est, quod, si quid in posterum melius inveniatur et ad constitutionem necessario sit redigendum, hoc a nobis et constituatur et in aliam congregationem referatur, quae novellarum nomine constitutionum significetur.

5. Repetita itaque iussione nemini in posterum concedimus vel ex decisionibus nostris vel ex aliis constitutionibus, quas antea fecimus, vel ex prima Iustiniani codicis editione aliquid recitare: sed quod in praesenti purgato et renovato codice nostro scriptum inveniatur, hoc tantummodo in omnibus rebus et indiciis et obtineat et recitetur. cuius scripturam ad similitudinem nostrarum institutionum et digestorum sine ulla signorum dubietate conscribi iussimus, ut omne, quod a nobis compositum est, hoc et in scriptura et in ipsa sanctione purum atque dilucidum clareat, licet ex hac causa in ampliorem numerum summa huius codicis redacta est.

6. Ut igitur, sanctissimi atque florentissimi patres, nostri labores vobis manifesti fiant et per omne tempus obtineant, hanc praesentem legem ad frequentissimum ordinem vestrum duximus destinandam. D. XVI k. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. IIII et Paulino vc. conss. [a. 534]