De egressu et regressu animae ad Deum

This is the stable version, checked on 4 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De egressu et regressu animae ad Deum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 122


De egressu et regressu animae ad Deum

De egressu et regressu animae ad Deum (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne 122.1023A

De egressu et regressu animae ad Deum

122.1023A| . . . . . . . . . . . . . . . . Possident fluere et non stare. Ludus merito dictum est Dei a magistro, veluti per haec transducentis nos in ea, quae vere sunt, et nullo modo moventur.

Alia in idipsum theoria

Si vero et nos ipsi secundum dominantem in praesenti nostrae naturae consequentiam tum quidem juxta similitudinem ceterorum in terra animalium nati, deinde pueri facti, deinde floris oximori instar juventute in horrorem vetustatis advenientis mortui, et ad aliam vitam translati, ludus dicti sumus Dei ab isto deifero magistro. Neque extra consequentiam. Ad futuram siquidem divinae veraeque vitae principalem formam praesens vita comparata 122.1023B| ludus est, et omne, si quid aliud de hoc efficacius constitutum est. Ipse siquidem in epitaphio in Caesarium sui fratrem apertius ostendit, sic dicens: Talis vita nostra, fratres, viventium ad tempus, qualis in terra ludus. Non existentes efficimur, et facti resolvimur, somnium sumus instabile, volatus 122.1024A| avis transeuntis adhuc eo longius. Ad ipsam siquidem proprie divinarum rerum πρωτοτύπων, id est, principalium exemplorum veritatem praesentium visibiliumque rerum comparata dispositio, neque omnino esse aestimabitur his, qui viam carpere, quantum possibile est, ad divinae speciositatis formam digni facti sunt, sicut neque ludibrium verae cuipiam et existenti rei comparatum esse universaliter judicatur.

Alia in idipsum theoria.

Fortassis autem et transmutabile materialium rerum, quas commendamus, in aliam aliter transferentium et translatarum privationem, ac nullum habentium fundamentum praeter primam rationem, per 122.1024B| quam feruntur, sapienter provideque et ferunt, et, dum aestimantur a nobis teneri, perfugiunt magis, quam tenentur, et desiderium nostrum in se patiuntur teneri; magis vero nos ipsos utpote repulsos et tenere et teneri non valentium. Ponderatam quippe suae naturae definitionem. . . . .

(no apparatus)