De ecclesiasticis dogmatibus

This is the stable version, checked on 22 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ecclesiasticis dogmatibus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42


GenMas.DeEcDo2 58 Gennadius Massiliensis-c.492 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De ecclesiasticis dogmatibus

1 CAPUT PRIMUM.

Credimus unum esse Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: Patrem eo quod filium habeat; Filium eo quod patrem habeat; Spiritum sanctum eo quod sit ex Patre et Filio procedens, Patri et Filio coaeternus. Pater ergo principium Deitatis: qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater, a quo Filius natus, a quo Spiritus sanctus non natus quia non est filius, neque ingenitus; quia non est Pater, neque factus, quia non est ex nihilo, sed ex Deo Patre et Deo Filio Deus procedens. Pater aeternus, eo quod aeternum habeat Filium, cujus aeternus sit Pater. 2 Filius aeternus, eo quod sit Patri coaeternus. Spiritus sanctus aeternus, eo quod sit Patri et Filio coaeternus. Non confusa in una persona Trinitas, ut Sabellius dicit; neque separata aut divisa in natura Divinitas, ut Arius blasphemat; sed alter in persona Pater, alter in persona Filius, alter in persona Spiritus sanctus. Unus natura in sancta Trinitate Deus pater, et Filius, et Spiritus sanctus.

CAPUT II. Non pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum: ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius; ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna nativitate filius. Dei ergo Filius factus est hominis filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex homine hominis Filius: ut veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo unus filius. Non ergo duos Christos, neque duos filios fatemur, sed Deum et hominem unum filium. Quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit, 3 non confusis naturis, neque immixtis, sicut Timothiani volunt, sed societate unitis. Deus ergo hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sicut Apollinaristae dicunt, sed Dei dignatione: ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam, assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum: quia mutatio vel versibilitas naturae et diminutionem et abolitionem substantiae facit. Creditur a nobis sine confusione conjuncta sancta Trinitas, sine separatione distincta. Natus est ergo Dei Filius ex homine, et non per hominem: id est, non ex viri coitu, sicut Ebion dicit; sed carnem ex virginis corpore trahens, et non de coelo secum afferens, sicut Marcion, Origenes et Eutyches affirmant. Neque in phantasia, id est, absque carne, sicut Valentinus asserit, neque de thesi, id est, putative imaginatum, sed corpus verum. Non tantum carnem ex carne, sicut Marcianus, sed verus Deus ex divinitate, et verus homo ex carne, unus Dei Filius, in divinitate Verbum Patris et Deus, in homine anima et caro. Anima non absque sensu et ratione, ut Apollinaris, neque caro absque anima, ut Eunomius; sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis: per quos sensus veros in passione, et ante passionem suae carnis dolores sustinuit. 4

CAPUT III. Neque sic est natus ex virgine, ut et divinitatis initium homo nascendo acceperit, quasi antequam nasceretur ex virgine Deus non fuerit, sicut Artemon, et Berillus, et Marcellus, docuerunt: sed aeternus et Deus et homo ex virgine natus est, non amittens quod erat, dignatus esse quod non erat.

CAPUT IV. Nihil creatum aut serviens in Trinitate credamus, ut vult Dionysius fons Arii; nihil inaequale, ut vult Eunomius; nihil inaequale gratiae, ut vult Aetius; nihil anterius posteriusve aut minus, ut Arius; nihil extraneum aut officiale alteri, ut Macedonius; nihil pervasione aut surreptione insertum, ut Manichaeus; nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus, nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropomorphus et Vadianus; nihil sibi invisibile a creaturis, ut Origenes; nihil creaturis visibile, ut Fortunatus; nihil moribus vel voluntate diversum, ut Marcion; nihil ex Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, ut Plato et Tertullianus; nihil officio singulare nec alteri communicabile, ut Origenes; nihil confusum, ut Sabellius; sed totum perfectum, quia 5 totum ex uno, et unum ex toto: non tamen solitarium, ut praesumunt Praxeas et Sylvanus, Pentapolitana damnabilis illa doctrina.

CAPUT V. Ὁμοούσιος ergo, id est, coessentialis in divinitate Patri Filius; ὁμοούσιος Patri et Filio Spiritus sanctus; ὁμοούσιος Deo et homini unus Filius, manens Deus in homine suo in gloria Patris, desiderabilis videri ab angelis: sicut Pater et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et ab omni creatura; non homo factus praeter Deum, vel Christus cum Deo, sicut blasphemat Nestorius, sed homo in Deo, et Deus in homine.

CAPUT VI. Erit resurrectio mortuorum omnium hominum, sed una et insimul et semel. Non prima justorum, et secunda peccatorum, ut fabula est somniatorum; sed una omnium. Et si id resurgere dicitur, quod cadit, caro ergo nostra in veritate resurgit, sicut in veritate cadit. Et non secundum Origenem immutatio corporum erit, id est, aliud novum corpus pro carne: sed eadem caro corruptibilis quae cadit tam justorum quam injustorum incorruptibilis resurget, quae vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria aeterna manere pro meritis. 6

CAPUT VII. Omnium enim hominum erit resurrectio. Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors ab Adam ducta omnibus filiis ejus dominetur; et maneat illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XVI, 10). Hanc rationem maxima Patrum turba tradente suscepimus. Verum quia sunt et alii aeque catholici et eruditi viri qui credunt, anima in corpore manente, immutandos ad incorruptionem et immortalitatem eos qui in adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem praesentis vitae immutatione deponant, non morte: quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi ex contentione haereticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiae lege carnis resurrectionem credere futuram de morte.

CAPUT VIII. Quod autem dicimus in symbolo, in adventu Domini vivos ac mortuos judicandos, non solum justos et peccatores significari, sicut Diodorus putat, sed et vivos eos qui in carne inveniendi sunt credimus, qui adhuc morituri 7 creduntur; vel immutandi sunt, ut alii volunt, ut suscitati continuo vel reformati cum ante mortuis judicentur.

CAPUT IX. Post resurrectionem et judicium non credamus restitutionem futuram, quam Origenes delirat; ut daemones vel impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam qua creati sunt redeant dignitatem, vel injusti justorum societati donentur: eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationalibus pereat creaturis, sed quolibet modo salvetur. Sed nos credamus ipsi judici omnium retributori justorum qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam, ut percipiant fructum operum suorum (Matth. XXV, 46). Et iterum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41).

CAPUT X. In principio creavit Deus coelum, et terram, et aquam ex nihilo. Et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli et omnes coelestes virtutes, ut non esset otiosa Dei bonitas, 8 sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet: et ita hic visibilis mundus ex materia quae a Deo facta fuerat, factus est et ornatus.

CAPUT XI. Nihil incorporeum et invisibile in natura credendum, nisi solum Deum, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Qui ideo recte incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia implet atque constringit. Ideo et invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est.

CAPUT XII. Creatura omnis corporea est, angeli et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales creaturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt.

CAPUT XIII. Immortales esse credimus intellectuales naturas, quia carne carent, nec habent quo cadant, ut resurrectione egeant post ruinam necessaria. 9

CAPUT XIV. Animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit; neque cum corporibus per coitum seminatas, sicut Luciferiani, Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentiam servantes. Sed dicimus creationem animae solum Creatorem omnium nosse, et corpus tantum per conjugii copulam seminari, Dei vero judicio coagulari in vulva et compingi atque formari, ac formato jam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero plenus humana substantia.

CAPUT XV. Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Jacobus et alii Syrorum disputatores scribunt, unam animalem qua animetur corpus, et immixta sit sanguini, et alteram spiritalem quae rationem ministret; sed dicimus unam esse eamdemque animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae eligat cogitatione quod vult. 10

CAPUT XVI. Solum hominem credimus habere animam substantivam, quae exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Non cum corpore moritur, sicut Aratus aut Epicurea vanitas asserit; neque post modicum intervallum, sicut Zenon dicit, quia substantialiter vivit, et rationem suam tenet.

CAPUT XVII. Animalium vero animae non sunt substantivae, sed cum carne ipsa carnis in nativitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur et moriuntur, et ideo nec ratione reguntur, nec vivunt, sicut Plato et Alexander putant, sed ad omnia naturae incitamenta ducuntur.

CAPUT XVIII. Anima humana non cum carne moritur, quia non cum carne, ut superius diximus, seminatur; sed formato in ventre matris corpore, Dei judicio creatur et infunditur, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum.

CAPUT XIX. Duabus substantiis tantum constat homo, anima et corpore. Anima cum ratione 11 sua, et corpore cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque animae societate non movet corpus. Anima vero et sine corpore rationale suum tenet.

CAPUT XX. Non est tertius in substantia hominis spiritus, sicut Didymus contendit, sed spiritus ipsa est anima pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore spiritus appellatur. Anima vero ex eo vocatur, quod ad vivendum vel ad vivificandum animet corpus. Tertius vero qui ab Apostolo (I Thess. I, 22) cum anima et corpore inducitur spiritus, gratiam Spiritus sancti esse intelligamus, quam orat Apostolus ut integra perseveret in nobis, ne nostro vitio aut minuatur, aut fugetur a nobis, quia Spiritus sanctus effugiet fictum (Sap. I, 4).

CAPUT XXI. Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima mundi conditione, ut salva vigilantia mentis adnitente etiam in praecepti custodia perseveraret, si vellet, in eo quod creatus fuerat permanere. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit (Gen. III, 6), naturae bonum perdidit, pariter et vigorem arbitrii; non tamen electionem, ne non esset suum quod evitaret 12 peccatum, nec merito indulgeretur quod non arbitrio diluisset. Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est, rationalis voluntas, sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem, ut vel eligat, vel sequatur, vel agat occasione salutis, hoc est, inspiratione Dei. Ut autem consequatur quod eligit, vel quod sequitur, vel quod occasione agit, Dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostrae Deo miserante habemus; ut acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis est; ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni cupimus, divini est muneris; ut non labamur in adepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est et coelestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae est et ignaviae: non tamen ad obtinendam sine illo, qui quaerentes facit invenire, qui pulsantibus aperit, qui petentibus donat (Matth. VII, 7). Sicut ergo initium salutis nostrae Deo miserante et inspirante habere nos credimus, ita arbitrium nostrae naturae sequax esse divinae inspirationis libere confitemur

Igitur ut non labamur a bono vel naturae, vel meriti, sollicitudinis nostrae est et coelestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae et ignaviae. 13

CAPUT XXII. Firmissime credendum est in praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse: et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit: liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda, demersus est; et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruina latuisset oppressus, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit.

CAPUT XXIII Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donaverit, qui solus est bonus.

CAPUT XXIV. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit. 14

CAPUT XXV. Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat, dicens; Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione incideret. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus.

CAPUT XXVI. Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit: in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt unde nascuntur), ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus. Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent: 15 Illud vero quod in litteris quas ad universas provincias curasti esse mittendas posuisti, dicens: Nos tamen instinctu Dei, etc., sic accipimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti? et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino. Et ut boni aliquid agant paternis inspirationibus suorum ipse tangat corda filiorum. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 15); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus, magis illius valere non dubitemus auxilium.

CAPUT XXVII. Ita Deus ex cordibus hominum, atque in ipso libero operatur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus.

CAPUT XXVIII. Quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, 16 ad solam remissionem peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium gratiae ut non committantur, anathema sit.

CAPUT XXIX. Quisquis dixerit gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsum nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari ut quod faciendum cognovimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit.

CAPUT XXX. Obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita in toto mundo, atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, ut legem credendi, lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, 17 ut Judaeis, ablato cordis volamine, lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici Spiritum redivivae caritatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad re generationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus, quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii caritatis suae, et ex vasis irae faciat vasa misericordiae. Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficiente Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referantur.

CAPUT XXXI. Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat quando princeps mundi 18 hujus mittatur foras (Joan. XII, 31), et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur (Matth. XII, 29), in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem, et dat dona hominibus (Ephes. IV, 8).

CAPUT XXXII. Omnium bonorum affectuum atque operum, et omnium studiorum omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profitemur auctorem. Et non dubitamus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis ut quod vult et velimus et agamus; nec otiosa esse in nobis patitur quae exercenda non negligenda donavit: ut et nos cooperatores simus gratiae Dei, ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu 19 vitam nostram (Psal. CIII, 3, 4); et cui quotidie dicimus: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 2).

CAPUT XXXIII. Quicunque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur, in corpore hoc, id est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

CAPUT XXXIV. Quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim fidei regulam etiam parvuli, 20 qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.

CAPUT XXXV. Quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8), quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici, nos non habere peccatum, non quia veritas est, anathema sit. Sequitur enim apostolus et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus dicere: Si dixerimus: Non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est. Sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.

CAPUT XXXVI. Quicunque dixerit in oratione dominica ideo dicere sanctos: Dimitte nobis debita 21 nostra (Matth. VI, 2), ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores; et ideo non dicere unumquemque sanctorum, dimitte mihi debita mea, sed dimitte nobis peccata nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus cum dicebat: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Nam quare additum est, omnes, nisi ut ista sententia conveniret psalmo ubi legitur: Ne intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLIII, 3)? Et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccet (Eccle. VII, 21). Et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam (Job. XXXVII, 7). Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus (Dan. IX, 5), et caetera, quae ibi veraciter et humiliter confitetur ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui dixisse peccatis; postea dixit: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Domino Deo meo (Ibid., 20): noluit dicere peccata nostra, sed populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos qui tam male intelligerent tanquam propheta praevidit. 22

CAPUT XXXVII. Quicunque ipsa verba dominicae orationis ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, non hominibus sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit quae sibi dimittantur debita non habere.

CAPUT XXXVIII. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est, secundum corpus et animam in deterius dicit hominem commutatum, sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4), et: Nescitis quoniam cui obeditis, et a quo quis superatur, ejus servus adjicitur (Rom. VI, 16) ?

CAPUT XXXIX. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non etiam ejus propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus 23 humanum transisse testatur, injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes homines peccaverunt (Rom. V, 12).

CAPUT XL. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis, contradicit Esaiae prophetae, vel Apostolo idem dicenti: Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1; Rom. X, 20).

CAPUT XLI Si quis ut a peccato purgemur voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem dicenti: Praeparatur voluntas a Domino; et Apostolo salubriter praedicanti: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13).

CAPUT XLII. Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium (Rom. IV, 5), et ad regenerationem sacri baptismatis 24 pervenimus, non gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato apostolo Paulo dicente: Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus perficiet usque in diem Christi Jesu (Philip. I, 6). Et illud: Vobis datum est pro Christo, non solum, ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini (Ibidem). Et: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est (Ephes. II, 5). Qui enim fidem qua in Deum credimus dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.

CAPUT XLIII Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus, nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia sicut oportet agere valeamus per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus, ipsius gratiae 25 donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? et: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10).

CAPUT XLIV. Si quis per naturae vigorem bonum aliquod quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et in credendo veritatem, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 6). Et illud Apostoli: Non quod idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5).

CAPUT XLV. Si quis alios per misericordiam, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Ille enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum; aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant 26 sine revelatione Dei ministerium salutis aeternae per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium ipse Dominus probat (Joan. VI, 44), qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit. Sicut et Petro dicit: Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Et Apostolus: Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).

CAPUT XLVI. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari. Quod amissum nisi a quo potuit dari non potest reddi. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 30).

CAPUT XLVII. Natura humana etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non posset custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit?

CAPUT XLVIII. Sicut eis qui volentes in lege justificari a gratia exciderunt verissime dicit Apostolus: Si in 27 lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): sic eis qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi putant esse naturam verissime dicitur: Si per naturam justitia est, ergo gratis Christus mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat; jam hic erat et natura, et non justificabat: ideo Christus non gratis mortuus est; ut et lex per illum impleretur qui dixit: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17): et natura per Adam perdita, per illum repararetur qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 7).

CAPUT XLIX. Secundum supradictas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc, Deo propitiante, et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita genus humanum sit inclinatum, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est possit, nisi eum gratia misericordiae divinae praevenerit. Unde et Abel justo et Noe, et Abraae, et Isaac, et Jacob, omnique antiquorum sanctorum multitudini illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat apostolus Paulus (Hebr. XI, 4, 7, 8), non per bonum naturae, quod 28 prius in Adam fuerat datum, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam etiam post adventum Domini omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud quod jam saepe dictum est et praedicat Paulus apostolus: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini (Philip. I, 29). Et illud: Deus qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri (Ibid., 6). Et illud: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est (Ephes. II, 8). Et quod de seipso ait Apostolus: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). Non dixit quia eram, sed ut essem. Et illud: Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7). Et illud: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 16). Et illud: Nemo habet quidquam nisi illi datum fuerit desuper Joan. III, 27).

CAPUT L. Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam baptismi gratiam, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, 29 adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse non solum non credimus, sed etiam si sunt qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus.

CAPUT LI In omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur; sed ipse nobis, nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat: ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est quod et illius latronis quem Dominus ad paradisi patriam revocavit (Luc. XXIII, 43), et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est (Act. X, 3), Zachaeique qui ipsum Dominum suscipere meruit (Luc. XIX, 2), illa tam admirabilis fides non fuerit de natura, sed divinae gratiae largitate donata.

CAPUT LII. Baptisma unum est, sed in Ecclesia, ubi una fides est, ubi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur. Et ideo si qui apud illos haereticos baptizati sunt qui in sanctae Trinitatis 30 confessione baptizant, et veniunt ad nos, recipiantur quidem ut baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur; sed doceantur integre et instruantur quo sensu sanctae Trinitatis mysterium in Ecclesia teneatur: et si consentiunt credere, velacquiescunt confiteri, purgati jam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi; et sic manus impositione et chrismate communiti, eucharistiae mysteriis admittantur. Illos autem qui non sanctae Trinitatis invocatione apud haereticos baptizati sunt, et veniunt ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari. Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos, qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti juxta regulam a Domino positam tincti sunt: ut sunt Pauliani, Procliani, Borboritae, Siphori, qui nunc vocantur Bonosiani; Photiniani, Montanitae, qui et Priscilliani, et Manichaei, variaque impietatis germina; vel caeterae istorum originis sive ordinis pestes, quae duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdon et Marcion; vel contraria, ut Manichaeus; vel tria et barbara, ut Setianus et Theodosius; vel multa, ut Valentinus; vel Christum hominem 31 fuisse absque Deo, ut Cerinthus, Ebion, Artemon, et Photinus. Ex istis, inquam, si qui ad nos venerint, non requirendum ab iis utrum baptizati sint an non, sed hoc tantum, si credant Ecclesiae fidem, et baptizentur ecclesiastico baptismate.

CAPUT LIII. Quotidie eucharistiae communionem percipere nec laudo, nec vitupero. Omnibus tamen dominicis diebus communicandum suadeo et hortor, si tamen mens sine affectu peccandi sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, gravari magis dico eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi non habeat de caetero voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus; et confidens de Domini miseratione, qui peccata piae confessioni donare consuevit, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem capitalia et mortalia peccata non gravant; nam quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis judicio reconciliatum communioni sociari, si vult non ad judicium et condemnationem sui eucharistiam 32 percipere. Sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus, sed mutato prius saeculari habitu, et confesso religionis studio per vitae correctionem, et jugi imo perpetuo luctu miserante Deo veniam consequatur: ita duntaxat ut contraria pro his quae poenitet agat, et eucharistiam omnibus dominicis diebus supplex et submissus usque ad mortem percipiat.

CAPUT LIV. Poenitentia vera est, poenitenda non admittere, et admissa deflere. Satisfactio poenitentiae est, causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere.

CAPUT LV. In divinis promissionibus nihil terrenum vel transitorium exspectemus, sicut Melitani sperant. Non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcion delirant. Non quod ad cibum vel ad potum pertinet, sicut, Papia auctore, Irenaeus, et Tertullianus, et Lactantius acquiescunt. Neque post mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speremus, sicut Nepos docuit, qui primam justorum resurrectionem, et 33 secundam impiorum confinxit. Et inter has duas mortuorum resurrectiones, gentes ignorantes Deum in angulis terrarum in carne servanda. Quae post mille annos regni in terra justorum, instigante diabolo movendae sunt ad pugnam contra justos regnantes; et Domino pro justis pugnante imbre igneo compescendas, atque ita mortuas, cum caeteris in impietate ante mortuis, ad aeterna supplicia in incorruptibili carne resuscitandas.

CAPUT LVI. Nullum credimus ad salutem nisi Deo invitante venire; nullum invitatum salutem suam nisi Deo auxiliante operari; nullum nisi orantem auxilium promereri; nullum Dei voluntate perire, sed per seipsum pro electione arbitrii, ne ingenuitatis libertas atque potestas semel homini attributa, ad servilem cogatur necessitatem.

CAPUT LVII. Malum vel malitia non est a Deo creata, sed a diabolo inventa, quia et ipse bonus a Deo creatus est. Sed quia libero arbitrio, ut pote rationalis creatura a Deo commissus est, et cogitandi acceperat facultatem, scientiam boni 34 vertit ad malum, et multa cogitando factus est inventor mali; et quod in se perdiderat invidit in aliis, nec contentus solus perire suasit aliis; ut qui esset suae malitiae inventor, fieret et aliorum auctor: et ex eo malum vel malitia percurrit in caeteras rationales creaturas.

CAPUT LVIII. Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile, nisi solum Deum Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum, nec potest aliud quid esse quam bonum.

CAPUT LIX. Angeli vero, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum, ut non mutarentur cum caeteris, sed arbitrio servantes bonam voluntatem, et bonum conditionis, et fidem suo Domino rependendo. Propter quod et merito ab ipso Domino sancti angeli vocantur, quod tenuerunt arbitrio sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverunt a bono.

CAPUT LX. Fides vera, quae est catholica, omnium creaturarum sive spiritualium, sive corporalium 35 bonam confitetur substantiam, et mali nullam esse naturam: quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum fecit. Unde et diabolus bonus esset, si in eo quod factus est permaneret. Sed quia naturali excellentia male usus est, et in veritate non stetit, non in contrariam substantiam transiit, sed a summo bono, cui debuit adhaerere, discessit.

CAPUT LXI. Virtutes angelicae quae in divino amore fixae praestiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc munere retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine surripientis culpae mordeantur: ut et in contemplatione Conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc sic conditae aeterna stabilitate subsistant.

CAPUT LXII. Tales creati sunt angeli, ut si, vellent, in beatitudinis luce persisterent, si autem vellent, etiam labi potuissent. Unde et Satan cum sequentibus legionibus cecidit. Sed post ejus lapsum ita confirmati sunt angeli qui perstiterunt, ut cadere omnino non possent, quia ne omnino jam caderent, virtutem incommutabilitatis acceperunt. 36

CAPUT LXIII. Bonae sunt nuptiae, sed causa filiorum et compescendae fornicationis obtentu.

CAPUT LXIV Melior est continentia, sed non sibi sola sufficit ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiae recenseatur, sed si et cum tali effectu causa vacandi Domino eligatur, alioquin divortium magis conjugii videbitur esse quam appetitio castitatis.

CAPUT LXV. Virginitas utroque bono praecelsior est, quia et naturam vincit et pugnam. Naturam, corporis integritate; pugnam, pace castimoniae, quae pro solo amore pudicitiae in pace est.

CAPUT LXVI. Bonum est cibum cum gratiarum actione sumere, et quidquid Deus praecepit edendum est. Abstinere autem ab aliquibus non quasi malis, sed quasi non necessariis non est malum. Moderari vero eorum usum pro necessitate et tempore, proprie Christianorum est. 37

CAPUT LXVII. Malas vero dicere nuptias, vel fornicationi comparandas aut stupro; cibos quoque credere malos, vel malitias causare percipientibus, non est Christianorum, sed proprie Hierachitarum et Manichaeorum.

CAPUT LXVIII. Sacratae Deo virginitati nuptias coaequare, aut pro amore castigandi corporis, abstinentibus a vino vel carnibus nil credere meriti accrescere, non hoc Christiani, sed Joviniani est.

CAPUT LXIX. Integra fide credendum est beatam Mariam Dei Christi matrem, et virginem concepisse, et virginem genuisse, et post partum virginem permansisse. Nec est blasphemiae Helvidii acquiescendum qui dixit: Fuit virgo ante partum, non virgo post partum.

CAPUT LXX. Elementa, id est coelum et terram, non credamus abolenda per ignem, sed in melius commutanda: figuram quoque mundi, id est imaginem, non substantiam transituram. 38

CAPUT LXXI. Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare. Melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine cum Christo egere.

CAPUT LXXII. Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum. Neque eum qui unam quidem, sed concubinam non matronam habuit. Nec illum qui viduam, aut repudiatam, vel meretricem in matrimonio sumpsit. Neque eum qui semetipsum quolibet corporis sui membro indignatione aliqua, vel justo injustove timore superatus, truncaverit. Neque illum qui usuras accepisse convincitur, aut in scena lusisse dinoscitur. Neque cum qui publica poenitentia mortalia crimina deflet. Neque illum qui aliquando in furiam versus insanivit, vel afflictione diaboli vexatus est. Nec eum qui per ambitionem ad imitationem Simonis magi pecuniam offert.

CAPUT LXXIII. Sanctorum corpora et praecipue beatorum martyrum reliquias, ac si Christi membra sincerissime 39 honoranda, et basilicas eorum nominibus appellatas, velut loca sancta divino cultui mancipata, affectu piissimo et devotione fidelissima adeundas credimus. Si quis contra hanc sententiam venerit, non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantianus creditur.

CAPUT LXXIV. Baptizatis tantum iter esse salutis credimus. Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credimus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta complentur. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondet: hoc et martyr coram persecutore facit, qui et confitetur fidem suam, et interrogatus respondet. Ille post confessionem vel aspergitur aqua, vel intingitur; martyr vero vel aspergitur sanguine, vel contingitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur, sed Spiritus Patris qui loquitur in illo. Ille communicat eucharistiae in commemoratione mortis Domini; hic ipsi Christo commoritur. Ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum; hic ipsi renuntiat vitae. Illi peccata omnia dimittuntur; in isto exstinguuntur. 40

CAPUT LXXV. In eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis falluntur imagine, sed vinum cum aqua mixtum; quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dixit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis (Matth. XXVI, 29); et aqua mixtum, non quod post coenam dabatur, sed quod de latere ejus lancea perfosso aqua cum sanguine egressa (Joan. XIX, 30, 31), vinum de vera ejus carnis vite cum aqua expressum ostenditur.

CAPUT LXXVI. Bona est caro nostra, et valde bona, ut pote a bono solo Deo condita; et non est mala, ut volunt Sethianus, et Ophianus, et Patricianus; nec mali causa, ut docuit Florianus; nec ex malo et bono compacta, ut Manichaeus blasphemat. Sed cum sit creatione bona, arbitrio animae efficitur nobis vel bona vel mala, non immutatione substantiae, sed exsecutionis mercede. Ipsa enim est quae stabit ante tribunal Christi, in quo perferat anima propria corporis prout gessit sive bonum sive malum (Cor. V, 10).

CAPUT LXXVII. In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur, sed vir mortuus resurget in forma 41 viri, et femina in forma feminae, carens tamen sexuum in hac vita conditione, non specie naturali, ne non sit vera resurrectio, si non id resurget quod cadit.

CAPUT LXXVIII. Ante passionem et resurrectionem Domini, omnes animae sanctorum in inferno sub debito praevaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate Domini, per indebitam ejus mortem a servili conditione liberarentur.

CAPUT LXXIX. Post ascensionem Domini ad coelos, omnium sanctorum animae cum Christo sunt, et exeuntes de corpore ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem corporis sui, ut ad integram et perpetuam beatitudinem cum ipso pariter immutentur; sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae, exspectant resurrectionem sui corporis, ut cum ipso diabolo ad poenam detrudantur aeternam.

CAPUT LXXX. Poenitentia aboleri peccata indubitanter credimus, etiamsi in ultimo vitae spiritu admissorum poeniteat, et publica lamentatione 42 peccata prodantur, quia propositum Dei, quo decrevit salvare quod perierat (Luc. XIX, 7), stat immobile; et ideo quia voluntas ejus non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus conceditur, sive supplici confessione, si continuo vita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione Domini vivat (Ezech. XIX, 23; et XXXIII, 11). Si quis aliter de justissima Dei pietate sentit, non Christianus sed Novatianus est

CAPUT LXXXI. Internas animae cogitationes diabolum non videre certi sumus, sed motibus eas corporis ab illo et affectionum indiciis colligi experimento didicimus. Secreta autem cordis solus ille novit ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum (I Reg. VIII, 40).

CAPUT LXXXII. Non omnes malae cogitationes nostrae semper diaboli instinctu excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt. Bonae autem cogitationes semper a Deo sunt.

CAPUT LXXXIII. Daemones per ἐνέργειαν non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione 43 et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est qui creavit: qui natura subsistens incorporeus, capabilis est suae facturae.

CAPUT LXXXIV. Signa et prodigia et sanitates, etiam peccatores in nomine Domini facere, ab ipso Deo didicimus; et cum alios hac praesumptione juvent, sibi per ambitionem humanae gloriae nocent; quia gloriantur in dato falso, non meritis debito.

CAPUT LXXXV. Signis et prodigiis clarum posse fieri Christianum, non tamen sanctum, si intemperatis et asperis moribus agat; temperatis autem et placidis moribus etiam absque signorum efficacia, et sanctum, et perfectum, et Dei hominem fieri, recte credimus.

CAPUT LXXXVI. Nullus sanctus et justus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse justus, vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae humanae viribus, sed propositi adjumento per Dei gratiam acquirimus sanctitatem. Et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent 44 quod plangant; et si non reprehensione conscientiae certe mobilitate et mutabilitate praevaricatricis naturae.

CAPUT LXXXVII. Pascha, id est, dominicae Resurrectionis solemnitas, ante transgressum vernalis aequinoctii, et quartae decimae lunae perfectionem, non potest celebrari in eodem mense natae.

CAPUT LXXXVIII. Propter novellos legislatores, qui ideo animam tantum ad imaginem Dei creatam dicunt, ut quia Deus incorporeus recte creditur, etiam incorporea anima esse credatur, libere confitemur imaginem in aeternitate, similitudinem in moribus inveniri.