De ecclesiasticis disciplinis (Regino Prumiensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ecclesiasticis disciplinis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


De ecclesiasticis disciplinis

De ecclesiasticis disciplinis (Regino Prumiensis), J. P. Migne 132.0399B

LIBER I.

ADMONITIO DE INQUISITIONE SEQUENTI. Inter Capitula Hincmari, quae primum edita sunt in appendice tomi III Conciliorum Galliae, titulus secundus est, de his quae magistri et decani per singulas Ecclesias inquirere et episcopo renuntiare debent. Haec porro Capitula Hincmari eadem sunt cum his quae leguntur in Inquisitione ista. Itaque vel Regino accepit ea ex Capitulis Hincmari uberioribus, quibus hactenus caremus; aut Hincmarus sua accepit ex veteri formula ex qua et Regino postea descripsit; quod propius vero crediderim. Si cui tamen aliter visum fuerit, per me licet ut is judicio suo fruatur. ↑

INCIPIT INQUISITIO DE HIS QUAE EPISCOPUS VEL EJUS MINISTRI IN SUO DISTRICTU VEL TERRITORIO INQUIRERE DEBEANT PER VICOS, PAGOS, ATQUE PAROECHIAS SUAE DIOECESEOS. 132.0187A| In primis inquirendum est in cujus sancti honore consecrata sit basilica, vel a quo fuerit consecrata. Post haec ipsa ecclesia circumspiciatur, si bene sit cooperta atque camerata, et ne ibi columbae vel 22 aliae aves nidificent propter immunditiem stercoris sive importunitatis inquietudinem.

2.
Quo metallo sint signa ipsius ecclesiae.
3.
Si fenum, annona, aut tale aliquid in ecclesia mittantur.
4.
Deinde ad altare accedere oportet, et contemplari qualia sint indumenta ejus, quot nova, et quot 132.0187B| vetusta, et qualiter nitida.
5.
Quo metallo sint capsae et cruces coopertae, aut si diligenter reconditae sunt reliquiae in altari, aut si ipsae capsae seris et clavis munitae sunt.
6.
Quo metallo sit calix et patena, et si mundus sit ab omni sorde, aut ubi reponatur.
7.
Si corporale ex mundissimo et nitidissimo linteo sit, et ubi recondatur.
8.
Si locus sit in secretario aut juxta altare praeparatus ubi aqua effundi possit quando haec abluuntur, et si vas ibi dependeat ubi sacerdos manus lavet post perceptionem corporis et sanguinis Domini, et presbyter, diaconus, aut subdiaconus ibi primo corporale lavet.
9.
Inquirendum si pyxis semper sit super altare 132.0187C| cum sacra oblatione ad viaticum infirmis.
10.
Si Missalem plenarium [Forte Psalterium, ut in Capitulis Walterii Aurelian. c. 7]. Lectionarium et Antiphonarium habeat. Nam sine his missa perfecte non celebratur.
11.
Videndum etiam quot alii libri ibi sint, et an bene sint retiati [ Editio Helmaestad. et Hincmar., recitati], quot et qualia vestimenta sacerdotalia ibi sint, et si sint nitida aut in nitido loco collocentur.
12.
Requirendum de luminaribus ipsius ecclesiae, et quot cerarios habeat. 23
13.
Investigandum si habeat ipsa ecclesia mansum habentem bonvaria duodecim, praeter cimiterium, et curtem ubi ecclesia et domus presbyteri continetur, et si habeat mancipia quatuor.
14.
132.0187D| Quot mansos habeat ingenuiles, et quot serviles, aut accolas, unde decima reddatur.

15.
Considerandum etiam si atrium ecclesiae sit saepe munitum, ne aliqua immunditia polluatur.
De vita et conversatione presbyteri.

16.
Inquirendum si presbyter cellam habeat juxta ecclesiam, aut suspiciosa in circuitu ostiola sint. 132.0188A|
17.
Si suspiciosus de aliqua femina sit, aut in sua domo aliquam subintroductam habeat mulierem.
18.
Si visitet infirmos, si eos reconcinet, si eos ungat oleo sancto juxta Apostolum, si eos propria manu communicet, et non per quemlibet laicum. Si tradat communionem laico aut feminae ad deferendum infirmo: quod nefas est.
19.
Si pro baptizandis infantibus, aut infirmis reconciliandis, vel mortuis sepeliendis, praemium vel munus exigat.
20.
Illud super omnia perscrutandum, si sine baptismo per negligentiam presbyteri aliquis infans in paroechia mortuus est.
21.
Si per domos extra ecclesiam missam cantet. 132.0188B|
22.
Si sit ebriosus vel litigiosus. 24
23.
Si arma ferat in seditione.
24.
Si canum aut avium jocis deserviat.
25.
Si in tabernis bibat.
26.
Si clericum habeat qui legat Epistolam vel lectionem et qui ad missam respondeat, et cum eo psalmos cantet.
27.
Si nocturnis horis ad matutinas laudes persolvendas omni nocte surgat.
28.
Si primam, tertiam, sextam, nonam certo tempore signo ecclesiae denuntiet, et cursum debitum cantet.
29.
Si missarum solemnia non ante horam tertiam celebrentur. 132.0188C|
30.
Si presbyter, quod absit, postquam cibum aut potum sumpserit, missam celebrare praesumat.
31.
Si thuribulum habeat, et incensum in sacrificio Domini offerat.
32.
Si verbum Domini populo annuntiet.
33.
Si tempore statuto, id est circa horam tertiam diei, missam celebret, et post haec usque ad medium diem jejunet, ut hospitibus atque peregre venientibus, si necesse fuerit, possit missam cantare.
34.
Si curam pauperum ac peregrinorum et orphanorum habeat, eosque juxta possibilitatem suam ad suum prandium invitet.
35.
Si aquam benedictam omni die Dominico 132.0188D| ante missarum solemnia faciat in vase nitido et tanto ministerio convenienti, de qua populus intrans ecclesiam et stans in ecclesia aspergatur.
36.
Si calicem aut patenam vel vestimentum sacerdotale aut librum praesumat tabernario 25 vel negotiatori in vadium dare.
37.
Si xenium vel quodcunque emolumentum temporale, imo detrimentum spirituale, a quocunque 132.0189A| publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ejus ministris peccatum illius reticeat.
38.
Si aliquem minus digne poenitentem favoris aut familiaritatis aut consanguinitatis gratia ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconcilationis ferat.
39.
Si quando ad anniversarium diem, tricesimum, septimum, vel tertium alicujus defuncti vocatus fuerit, se inebriare praesumat et precari in amore sanctorum vel ipsius animae bibere, et alios ad bibendum cogere, vel se aliena precatione ingurgitare, et plausus et risus inconditos et turpia joca et cantus indecentes facere praesumat. 132.0189B|
40.
Si nihil patrimonii habens quando provectus est ad dignitatem ecclesiasticam, postea emit praedia, cujus juris sint.
41.
Si usuras exigat, et conductor sui senioris existat.
42.
Si missam cantat et non communicat.
43.
Si feminam ad altare permittat accedere, et, quod non licet, calicem Domini tangere.
44.
Si per pecuniam fuerit ordinatus, vel ipsam in qua cantat pretio obtinuerit ecclesiam.
45.
Si aliam ante habuerit ecclesiam, et, ea dimissa, ad aliam quaestus causa migraverit.
46.
Si plures teneat ecclesias sine aliorum presbyterorum adjutorio. 132.0189C|
47.
Si in alterius paroechia missam cantat 26 absque compresbyteri voluntate vel rogatu.
48.
Si decimam ad alterum pertinentem recipit.
49.
Si poenitentem invitat carnem manducare et bibere vinum, nisi pro eo ad praesens eleemosynam fecerit.
50.
Si chartas scribat, vel sui senioris conductor existat.
51.
Si indifferenter baptizet.
52.
Si non habet fontes lapideos, vel aliud vas ad hoc praeparatum, in quo nihil aliud fiat.
53.
Si orationem Dominicam et Symbolum omnibus suis paroechianis insinuatum habeat.
54.
De Litania majore. 132.0189D|
55.
De Rogationibus.
56.
Si jejunium Quatuor Temporum anni plebi omnimodis observandum annuntiet.
57.
Si feria quarta ante Quadragesimam plebem sibi commissam ad confessionem invitet, et ei juxta qualitatem delicti poenitentiam injungat, non ex corde suo, sed sicut in Poenitentiali scriptum est.
58.
Si tribus temporibus anni, id est, Natale Domini, Pascha et Pentecosten, omnes fideles ad communionem corporis et sanguinis Domini accedere admoneat.
59.
Si illud etiam admoneat, quibus temporibus conjugati se abstinere debent a propriis uxoribus. 132.0190A|
60.
Ut nullus clericus ad nuptias pergat.
61.
Si de oblationibus quae a populo offeruntur die Dominico et in diebus festis, expleta 27 missa, eulogias plebi tribuat.
62.
Si sine stola vel orario in itinere incedat.
63.
Si postponens clericalia vestimenta, laicalibus utatur indumentis.
64.
Si aquam cum vino misceat in sacrificio Domini.
65.
Si, expleta missa, reliquum corporis et sanguinis Domini ipse presbyter cum timore et reverentia sumat. Et si diaconum aut subdiaconum non habet, ipse manu propria calicem et patenam abluat atque abstergat.
66.
Si absque alba, aut cum illa alba qua in 132.0190B| suos usus quotidie utitur, missam cantare praesumat.
67.
Si de decimis quatuor fiant portiones.
68.
Si rem ecclesiae aut possessionem aut mancipium vendere, commutare, aut quocunque ingenio alienare praesumpserit.
69.
Si diem Dominicum et alias festivitates absque opere servili a vespera in vesperam celebrare doceat.
70.
Si plebem admoneat ut in atrio ecclesiae nequaquam cantent, aut choros mulierum ducant, sed ecclesiam ingredientes verbum Dei cum silentio audiant.
71.
Si carmina diabolica, quae super mortuos nocturnis horis ignobile vulgus cantare solet, et cachinnos 132.0190C| quos exercent, sub contestatione Dei omnipotentis prohibeat.
72.
Si offerentes instruat ut candelam vel quidquid aliud ad altare deferre placuerit, ante missam, vel antequam Evangelium legatur, offerant. 28
73.
Oblationem autem unam tantummodo oblatam ad offertorium pro se suisque omnibus unusquisque offerat.
Quid sit a presbytero requirendum.

74.
Postquam haec omnia diligenter investigata fuerint, tunc ipse presbyter ab episcopo vel ejus vicario percunctandus est:
75.
Si ex ingenuis parentibus sit natus, aut ex 132.0190D| servili conditione.
76.
Si de eadem paroechia aut de alia sit natus vel ordinatus.
77.
Si sit de eadem paroechia, inquirendum est a quo episcopo fuerit ordinatus, vel ad quem locum praetitulatus.
78.
Si servus est, ostendat chartam libertatis.
79.
Si de alia paroechia, ostendat litteras commendatitias, quas formatam vocant.
80.
Si ulla parte corporis est imminutus. Si seipsum abscidit.
Post haec de ministerio sibi commisso inquirendum est.

81.
Si expositionem Symboli atque orationis Dominicae 132.0191A| juxta traditionem orthodoxorum Patrum penes se scriptam habeat, et eam pleniter intelligat, et inde praedicando populum sibi commissum sedulo instruat.
82.
Si orationes missarum, praefationem quoque canonis, et eumdem canonem bene intelligat, et memoriter ac distincte proferre valeat. 29
83.
Si Epistolam et Evangelium bene legere possit atque saltem ad litteram ejus sensum manifestare.
84.
Si psalmorum verba et distinctiones regulariter ex corde cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat.
85.
Si sermonem Athanasii episcopi de fide sanctae Trinitatis, cujus initium est: Quicunque vult 132.0191B| salvus esse, memoriter teneat, et sensum illius intelligat, et verbis communibus enuntiare sciat.
86.
Si exorcismos et orationes ad catechumenum faciendum, ad fontem quoque consecrandum, et reliquas preces super masculum et feminam pluraliter atque singulariter distincte et rationabiliter proferre valeat.
87.
Similiter ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis.
88.
Ordinem quoque reconciliandi juxta modum sibi canonice reservatum, atque ungendi infirmos, orationes quoque eidem necessitati competentes, si bene scit legere aut memoriter enuntiare.
89.
Similiter ordinem et preces in exsequiis atque agendis defunctorum. 132.0191C|
90.
Si memoriter teneat exorcismos et benedictiones salis et aquae.
91.
Si cantum nocturnum atque diurnum noverit.
92.
Si computum minorem, id est epactas, concurrentes regulares, terminos paschales, et reliquos sapiat.
93.
Si habeat Martyrologium, ex quo certis diebus natalitia sanctorum populo annuntiet. 30
94.
Si habeat quadraginta homilias Gregorii, et eas studiose legat atque intelligat. Vel si eas habere non potest, vel sermonem praedicti doctoris de septuaginta discipulis a Domino ad praedicandum missis habeat, et diligenter legat et intelligat, et 132.0191D| cognoscat se ad formam septuaginta discipulorum in ministerio ecclesiastico esse promotum.
95.
Si habeat Poenitentiale Romanum, vel a Theodoro episcopo aut a venerabili presbytero Beda editum; ut secundum quod ibi scriptum est interroget confitentem, aut confesso modum poenitentiae imponat.
FINIT INQUISITIO.

Haec quae supra capitulatim inquirenda expressimus, auctoritate canonica roborari oportet.

132.0192A| Ut canonum statuta sine praejudicio ab omnibus custodiantur. Ex concilio Meldensi, quod factum fuit temporibus Caroli junioris, anno Dominicae incarnationis 845, V Kalendas Julii, indict. 8, titulo 10.

I. (Concil. Meld. c. 34; BURGHARD. lib. I, c. 61.) Canonum statuta sine praejudicio ab omnibus custodiantur, et nemo in actionibus vel judiciis ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate, ducatur. In exponendis etiam vel praedicandis divinis Scripturis sanctorum catholicorum et probatissimorum Patrum sensum quisque sequatur; in quorum 31 scriptis, ut beatus dicit Hieronymus ( in epist. ad Laetam ), fidei veritas non vacillat. 31 Qualem ministrum episcopus juxta se habere debeat. Ex eodem concilio, tit. 11.

II. 132.0192B| (Concil. Meld. c. 35; BURCHARD. lib. I, c. 83.) Ut quisque episcopus talem juxta se pro viribus habere decertet qui juxta sincerissimum et purissimum sensum catholicorum Patrum fide et observatione mandatorum Dei seu et praedicationis doctrina presbyteros plebium assidue instruat et informet, ne domus Dei vivi, quae est Ecclesia, sine lucerna verbi divini remaneat. Sed et isdem talis existat quem amor pecuniae non vexet, aut reprobi mores et conversatio reprehensibilis contemptibilem reddat. Hinc est quod cum Moyses querelam in conspectu Dei deponeret se non posse portare tantum onus quod ei fuerat impositum, audivit a Domino: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod seniores populi sint ac magistri, et auferam 132.0192C| de spiritu tuo, tradamaue eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris (Num. XI). Quid in Moyse nisi summum sacerdotium, quid in septuaginta viris nisi presbyteros accipimus? Quod autem Dominus aufert de spiritu Moysi traditque eis, patenter ostendit quod hi qui ab episcopo in Dei conspectu vocati sunt, ut secum onus populi sustentent, eadem quae episcopus sentire debent eademque velle et in partito sibi onere totis viribus cooperari. Hoc enim significat quod non alium sed ejusdem Moysi spiritum accipiant.

32 De eadem re. Ex Capitulis synodalibus Caroli imperatoris, tit. 103.

III. (Lib. I Capitular., c. 109.) Episcopos itaque monemus ut sive per se sive per vicarios pabulum verbi 132.0192D| divini sedulo populis administrent; quia, ut ait beatus Gregorius (lib. I, epist. 24), iram contra se occulti judicis excitat sacerdos si sine praedicationis sonitu incedit. Quod a rege postulandum sit ut episcopi tempore opportuno ad ministerium sibi commissum vacare possint. Ex supradicto concilio, tit. 4.

IV. (Concil. Meld. c. 28, et in Capitulis Caroli Calvi, tit. 7.) Ut regia magnificentia liberiorem libertatem episcopis ad peragendum in eorum paroechiis ministerium 132.0193A| praestet quam hactenus propter diversas perturbationes habuissent. Ipsi autem episcopi concessum sibi otium non in suas voluptates, sed in divinum et officiosum convertant negotium; quatenus studentes praedicationibus, correctioni atque confirmationi, quod hactenus per paroechias fuit neglectum, solerter de caetero sit emendatum. 33 Ne episcopi propter suam quietem negligant plebem sibi commissam. Ex eodem concilio, tit. 5.

V. (Concil. Meld. c. 28; BURCHARD, lib. I, c. 28.) Providendum est ne episcopi propter suam quietem ad remotiora loca secedentes, et suum ministerium negligentes, proprias deserant civitates; sed aut paroechias suas cum officii efficacia circumeant, aut cum religione in suis civitatibus canonice cum filiis suis 132.0193B| degant. Presbyteros etiam sibi commissos doctrina, castitate, et sobrietate, atque hospitalitate secundum suum ministerium ornari compellant. De episcopis qui raro aut nunquam plebes sibi commissas per seipsos visitant. Ex eodem concilio, tit. 6.

VI. (Concil. Meld. c. 29.) Ut quorumdam episcoporum reprehensibilis, imo damnabilis, consuetudo omnimodis corrigatur, qui plebes sibi creditas aut raro aut nunquam per seipsos juxta ordinem evangelicum et apostolicum atque ecclesiasticum visitant, cum Dominus dicat: Speculatorem dedi te domui Israel, et audies ex ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me (Ezech. III), et caetera quae divinus sermo complectitur. Ut episcopus ambulet per suam dioecesim. Ex concilio Bracarensi, tit. 7.

132.0193C| VII. (Concil. Bracar. II, c. 1; BURCHARD., lib. I, c. 85.) Placuit omnibus episcopis atque convenit ut per singulas Ecclesias et dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, 34 et qualiter quaecunque officia in Ecclesia peragant. Et si recte quidem invenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debent ignaros, et hoc omnimodis praecipere, ut sicut antiqui canones jubent, ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni currant; intra quos viginti dies omnino catechumeni Symbolum, quod est Credo in Deum, specialiter doceantur. Quid laicos docere oporteat.

132.0193D| (Ex eod. concilio Bracar. II, c. 1.) Postquam ergo suos clericos discusserint vel docuerint episcopi, alia die, convocata plebe ipsius Ecclesiae, doceant illos ut errorem fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, perjurium, falsum testimonium, et reliqua peccata mortifera; et quod nolunt sibi fieri, non faciant alteri; et ut credant resurrectionem omnium hominum et diem judicii, in quo unusquisque secundum opera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus de Ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

132.0194A| Ut episcopus cum paucis suam paroechiam circumeat. Ex concilio Toletano, tit. 5.

VIII. (Concil. Tolet. VII, c. 4; BURCHARD. lib. I, c. 86.) Cum episcopus suam dioecesim visitat, nulli prae multitudine onerosus existat, nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unam quamque basilicam remorandi licentiam habeat. 35 Ut si episcopus hoc explere nequiverit, suos vicarios dirigat. Ex eodem concilio, tit. 6.

IX. (Concil. Tolet. IV, c. 36; BURCHARD. lib. I, c. 87.) Quod si episcopus aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus, id explere nequiverit, presbyteros probabilis vitae aut diaconos mittat, qui redditus basilicarum et reparationes et ministrantium 132.0194B| vitam inquirant. Ut episcopi suam dioecesim visitent. Ex Capitulis synodalibus Caroli Augusti.

X. Ut episcopi circumeant paroechias sibi commissas, et ibi inquirendi studium habeant de incestu, de parricidiis, adulteriis et aliis malis quae contraria sunt Deo, et quae Christiani devitare debent, et infra illorum paroechias ecclesiarum, quibus necesse est, emendandi curam habeant. Similiter tam nostras a nobis in beneficium datas quam et aliorum summo studio provideant. Ut episcopus duos solidos tantum accipiat cum suam paroechiam circuit. Ex concilio Bracarensi, tit. 10.

XI. (10, q. 3, c. 1.) Placuit ut nullus episcoporum, cum suas dioeceses visitat, praeter honorem cathedrae suae, id est duos solidos, aliquid aliud 132.0194C| tollat per ecclesias, neque tertiam partem ex quacunque oblatione populi in ecclesiis paroechialibus requirat; sed tertia illa pars pro luminaribus ecclesiae vel reparatione servetur, 36 et singulis annis episcopo exinde ratio fiat. Nam si tertiam illam partem episcopus tollat, lumen et sarta tecta ecclesiae abstulit. De episcopis qui non visitatis paroechiis pretium servitutis requirunt. Ex concilio apud Triburias habito temporibus Arnulphi regis, tit. 26.

XII. (BURCHARD. lib. I, c. 229.) Delata est coram sancta synodo querimonia plebium, eo quod sint quidam episcopi nolentes ad praedicandum vel confirmandum suas per annum paroechias circuire, qui 132.0194D| tamen exigunt ut mansiones, quibus in profectione uti debuerant, alio pretio redimant qui parare debent. Quae duplex infamia et negligentia et avaritia sanctae synodo horrori fuit magno; et statuerunt ne quis penitus ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut sollicitiores sint episcopi de suis gregibus visitandis. De eadem re. Ex capitulis synodalibus Caroli imperatoris, tit. 94.

XIII. (Lib. I Capitular., c. 100.) Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent 132.0195A| populis, a nobis admoniti [adm. a n.] polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle et eo tempore suum ministerium [min. s.], in quantum facultas datur, exsequi, his [apud hos] quibus prodesse possunt, non quo eorum [ne cor] profectio, quantum in illis est, sit importuna vel onerosa. 37 De immunitate ecclesiarum. Ex eodem capitulari, tit. 103.

XIV. (Capitula Caroli Calvi, tit. 9, c. 4.) Denuntiandum est omnibus, et a missis nostris ordinandum, ut omnes ecclesiae et presbyteri sub immunitate et privilegio et ordinatione atque dispositione episcoporum singularum paroechiarum in quibus consistunt, secundum auctoritatem canonicam permaneant. 132.0195B| Quod omnes basilicae in potestate episcoporum sunt. Ex concilio Aurelianensi, tit. 13.

XV. (Concil Aurel. I, c. 17; BURCHARD. lib. III, c. 8.) Omnes basilicae quae per diversa loca constructae sunt vel quotidie construuntur, placuit secundum priorum canonum regulam ut in ejus episcopi, in cujus territorio positae sunt, potestate consistant. De paroechiis. Ex concilio Chalcedonensi, tit. 19.

XVI. (Concil. Chalced. c. 17; BURCHARD. lib. III, c. 148.) Singularum ecclesiarum rusticas paroechias vel possessiones manere inconcussas illis episcopis qui eas retinere noscuntur, et maxime si per tricennium eas absque vi obtinentes 38 sub dispensatione 132.0195C| rexerunt. Quod si intra tricennium facta fuerit de his vel fiat altercatio, licere eis qui se laesos asserunt apud sanctam synodum provinciae certare. Quales ministros episcopi in civitatibus suis relinquere debeant. Ex Capitulis Caroli junioris, tit. 5.

XVII. (Capitula Carlomanni, tit. 2, c. 7.) Et quoniam episcopi, qui nostris et suis communibus Ecclesiae et totius regni necessitatibus occupati sunt, non valent cuncta soli prospicere quae infra fines paroechiae illorum perpetrantur, statuimus ut quotiescunque episcopi a propria civitate digrediuntur, tales adjutores unusquisque in sua civitate relinquat qui haec omnia prudentissime in sua civitate peragant, 132.0195D| ut pauperes sanguine Christi redempti semper in civitate praesentem inveniant a quo responsum et consolationem accipiant. In vicis autem et villulis longe a civitate remotis constituat unusquisque episcopus reverendos et cautos atque omni prudentia morum temperatos presbyteros, qui sua vice superius statuta modeste perficiant, et ad quos alii presbyteri juniores et minus cauti suam causam referant. 132.0196A| De tricennali praescriptione. Ex epistola Gelasii papae.

XVIII. (Gelas. I, epist. 10, c. 1; lib. VII. Capitular., c. 175; BURCHARD. lib. III, c. 149.) Illud etiam annecti placuit, ut si qui, quod absit, facultates Ecclesiae necnon et dioeceses ab aliis, a quibus possidentur, episcopis jure sibi vindicent, quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum 39 ita emanavit auctoritas, ut ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare quod legum tempus excludit. De rebus per trigenta annos possessis. Ex Capitulis Ludovici imperatoris, tit. 7.

XIX. (Addit. IV, c. 34; BURCHARD. lib. III, c. 150.) Ut de rebus ecclesiarum quae ab eis per triginta annorum spatium sine ulla interpellatione possessae sunt 132.0196B| testimonia non recipiantur; sed eo modo contineantur sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent. De inscriptione temporum. Ex eodem, capite 9.

XX. (Lex Burgund., tit. 79, c. 2, 3.) Si quis terram ab altero dixerit violenter sibi esse sublatam, et convicerit prius quam triginta annorum compleatur numerus et rem constiterit occupatam, et requirere potuerit, repetentis partibus reformetur. Caeterum si impletis triginta annis terra a quocunque pervasa fuisse dicatur, et non fuerit ante repetita, nihil sibi reddendum esse cognoscat. Item de eadem re. Ibidem.

XXI. (Ibid., c. 5.) Et quia omnia ad quietem omnium 132.0196C| pertinentia ex lege convenit provideri, quas omnino causas de quibuscunque rebus, quae intra triginta annos non fuerint definitae, nullo eas postmodum licebit ordine commoveri: quia satis unicuique ad requirendum et recipiendum quod ei debitum fuerit suprascriptus annorum numerus constat posse sufficere. 40 Item de eadem re. Ibidem.

XXII. (Interpretat. leg. un. Cod. Theodos., de inquil. et colonis. ) Si quis colonum alienum in re sua triginta annos habuerit, ac si suum vindicet. Qui infra triginta annos inventus fuerit, a domino cum filiis sibi debitis et omni peculio revocetur. Si vero mortuus fuerit, peculium ejus dominus recipiat. Colona 132.0196D| vero si viginti annis in alieno dominio permanserit, a priori domino non requiratur. Colonum duae partes agnationis sequantur, colonam vero tertia pars. Nam si agnatio infra viginti annos edita fuerit, quando adhuc colona domino competebat, repetentibus non negetur, quia in modernis legibus est constitutum. Sane, ne separatio conjugii fiat, praecipimus ut dominus coloni vicaria muliere cum agnatione partis tertiae non negetur. 132.0197A| De consecranda ecclesia. Ex concilio Wormatiensi.

XXIII. (Concil. Bracar. II, c. 5; concil. Wormat. c. 3; BURCHARD. lib. III, c. 37.) Placuit, quoties ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopus invitatur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirat; sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuat. Attamen unusquisque episcopus meminerit ut non prius dedicet ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat. Nam non levior est ista temeritas, si sine luminaribus vel sine substantiali sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt quam si domus privata consecretur 41 ecclesia. De libertate ecclesiarum. Ex Capitularibus, titulo 81.

132.0197B| XXIV. (Lib. I Capitular., c. 91; BURCHARD. lib. III, c. 52; WALTER. Aurelian. c. 9.) Sancitum est ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio attribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis, nec de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis, vel hortis juxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant. De termino ecclesiarum. Ex eodem, capite 117.

(Lib. I Capitular. c. 155.) Ut terminum habeat unaquaeque ecclesia de quibus villis decimas recipiat.

De novis ecclesiis. Cap. 87.

XXV. 132.0197C| (Lib. I Capitular., c. 93.) Statutum est de villis novis et ecclesiis novis ibidem noviter in eis constitutis ut decimae de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.

Item ex eodem, cap. 5.

XXVI. (Capitulare Caroli M. ad Salz, c. 3; BURCHARD. lib. III, c. 7.) Quicunque voluerit in sua proprietate ecclesiam aedificare, cum consensu et voluntate episcopi in cujus paroechia fuerit, licentiam habeat. Verumtamen omnino providendum est ut aliae ecclesiae antiquiores propter hanc occasionem suam justitiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores 42 ecclesias persolvatur. Item de manso ecclesiae. Ex eodem capitulari.

XXVII. (Lib. V. Capitular., c. 45.) De uno manso 132.0197D| ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est presbyteris cum sua lege restituere faciant. De eadem re. Ex synodo Meldensi, capite 63.

XXVIII. (Concil. Meldense, c. 63.) Secundum canonicam auctoritatem et constitutionem domini imperatoris Lodouvici, de agro ecclesiastico et manso ac mancipiis, quae ipse in suis Capitulis constituit, vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid largitus fuerit ecclesiae, neque de decimis et oblationibus 132.0198A| fidelium quemquam presbyterorum aliquem censum persolvere cogat, nec quisquam cujuslibet ordinis aut dignitatis exinde quidquam subtrahat et redhibitionem quamcunque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur, et regia potestate hoc emendare legaliter compellatur. Item de privilegio ecclesiarum.

XXIX. (Concil. Arelat. VI, c. 20; lib. II Capitular., c. 36; BURCHARD. lib. III, c. 9.) Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur. 43 De ecclesiis vel altaribus ambiguis, et ut superflua altaria de ecclesia abjiciantur, cap. 65.

XXX. (Lib. I Capitular., c. 151; BURCHARD. lib. III, 132.0198B| c. 10.) Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione consecrentur, et superflua altaria destruantur de ecclesia. De honore ecclesiastico, cap. 142.

XXXI. (Lib. I Capitular., c. 148.) Ut episcopi praevideant quem honorem presbyteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant. Quod omnium ecclesiarum dotes ad episcopum pertineant. Ex concilio Toletano, capite 19.

XXXII. (Concil. Tolet. III, c. 19; lib. VII Capitular. c. 213. BURCHARD. lib. III, c. 20.) Multi contra canonum constituta sic ecclesias quas aedificaverunt postulant consecrari, ut dotem quam ecclesiae contulerunt, 132.0198C| ad episcopi ordinationem non pertinere censeant. Quod factum et in praeteritum displicet, et in futuro prohibetur, sed omnia secundum consuetudinem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant. Unde ecclesiae debeant restaurari et episcopo obsequium exhiberi. Ex epistola Gelasii papae.

XXXIII. (Decreta Gelas. c. 27; lib. VII Capitular., c. 290; RICULF. c. 11; BURCHARD. lib. III, c. 137.) Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones: quarum una sit pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis applicanda; 44 de quibus, sicut sacerdotis intererit, 132.0198D| sic clericus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, quia nefas est si, sacris aedibus destitutis, in lucrum suum praesul impendia his designata convertat. De eadem re. Ex epistola Simplicii papae, cap. 2.

XXXIV. (Decreta Simplicii, c. 2.) De reditibus Ecclesiae vel oblatione fidelium sola episcopo ex his una portio remittatur, duae ecclesiasticis fabricis et erogationi peregrinorum et pauperum profuturae, 132.0199A| ultima clericis pro singulorum meritis dividatur. De honore ecclesiae Dei. Ex Capitulis synodalibus, tit. 69.

XXXV. (Lib. I Capitular., c. 71.) Placuit nobis admonere ut unusquisque episcopus videat super suam paroechiam ut ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam dignitatem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo in magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt. Item de restauratione ecclesiarum Dei. Ex Capitulis Ludouvici imperatoris, cap. 40.

132.0199B| XXXVI. (Lib. IV Capitular., c. 40.) De opere vel restauratione 45 ecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi elegerint ad hoc, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse de rebus ecclesiarum habere dignoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum accipiant operis quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se juxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, juxta aestimationem operis in argento persolvant; cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, 132.0199C| primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat, ut ita castigatus caveat ne saepius iterando beneficium amittat. De eadem re. Item ex Capitulis, tit. 22.

XXXVII. (Lib. II Capitular., c. 22.) De operibus in restauratione ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat quin, sicut a nobis saepe jussum est, hoc aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicunque negligenter exinde egerit, et coram nobis exinde negligens repertus fuerit, illud volumus omnino ut subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus. 132.0199D| 46 De locis dudum sacris. Ex eodem Capitulari, capit. 54.

XXXVIII. (Lib. IV Capitular., c. 53.) De locis jam dudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut juxta possibilitatem in antiquum statum reformentur. De ecclesiis destructis. Ex eodem, cap. 3.

XXXIX. (Lib. V Capitular., c. 144; lib. III Leg. Longob., tit. 1, c. 47.) De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant utrum per negligentiam aut impossibilitatem destructae sint; et ubi 132.0200A| negligentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur qui eam restaurare debuerant. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut plures sint quam necesse sit, aut majoris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint. De eadem re. Ex Capitulis synodalibus Caroli Junioris, cap. 62.

XL. (Capit. Caroli Calvi, tit. 6, c. 66.) Servi ecclesiarum quibuscunque potestatibus subditi, unde melior consuetudo vel devotior commendatio ex tempore et jussione domni Ludouvici vel certe domni Caroli, seu etiam Pippini, non existit, saltem viginti diebus in anno eidem ecclesiae ad reficiendas ipsius 132.0200B| ruinas absque molestia servire sinantur. Ubi autem et amplior commendatio et melior consuetudo inde haberetur, pro hac nostra necessitudinis consideratione non decidat. 47 Item de eadem re. Ex Capit. Ludouvici capit 5.

XLI. Ne vero ecclesiae presbyteris commissae in restauratione aut in luminaribus juxta possibilitatem rerum ab illis negligantur vestra nihilominus invigilare debet solertia. Et sicut alios prohibetis ne de mansis ad ecclesiae luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri archidiaconi de eisdem mansis nihil accipiendo, aliis exemplum praebeatis. Sed potius ad id quod data sunt servire concedantur; ut totum, sicut dictum est, in restauratione 132.0200C| ecclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit. De decimis. Cap. 162.

XLII. (Lib. I Capitular., c. 149.) Ut decimae in potestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dissipentur. De eadem re. Ex cap. 157.

XLIII. (Lib. I Capitular., c. 163.) Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae cujus res sunt donent; et qui tale beneficium habent, ad medietatem laborent, et de eorum portione proprio presbytero decimas donent. De eadem re.

XLIV. Novalia rura, quae juxta cultos agros fiunt, 132.0200D| ecclesiae antiquae decimentur. Et si ultra milliaria quatuor vel quinque in saltu quaelibet digna persona aliquod novale collaboravit, ibidemque cum sui episcopi consensu ecclesiam construxerit, post consecrationem 48 ecclesiae provideat presbyterum, ejusque conductu de eodem elaboratu decimas eidem ecclesiae conferat. Item de nonis et decimis. Ex eodem, cap. 36.

XLV. (Concil. Cabilon. II, c. 19; lib. II Capitular., c. 38.) Qui decimas post creberrimas admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, 132.0201A| excommunicentur. Juramento vero eos constringi nolumus, propter periculum perjurii. Item de nonis et decimis. Ex eodem, cap. 21.

XLVI. (Lib. II Capitular. c. 21.) De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus, et per Capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus, volumus atque jubemus ut de omni collaboratu et de vino et feno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut hactenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere velit, in sua potestate maneat, juxta quod ei et illi qui hoc persolvere debet convenerit. 132.0201B| Item de nonis et decimis. Ex eodem, cap. 5, lib. XLVII. (Lib. I Capitular. c. 145.) De his qui nonas et decimas jam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos 49 nostros constringantur, ut secundum consuetudinem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicunque hanc negligentiam iteraverit, beneficium unde haec nona et decima persolvi debuit amissurum se sciat. Item de eadem re. Cap. 6.

XLVIII. (Lib. V Capitular. c. 145; et Addit. IV, c. 73.) Quicunque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per justitiam debet dari, et eam praesumptuose vel propter munera aut amicitiam vel aliam quamlibet 132.0201C| occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut ejusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat. Item de eadem re. Cap. 7.

XLIX. (Lib. V Capitular. c. 46; Lex Longobardor. lib. III, tit. 3, c. 8; BURCHARD. lib. III, c. 154.) De decimis quas dare populus non vult nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor fuerit inventus, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur, caeteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant quod voluntarie dare neglexerunt. Item de eadem re. Cap. 9

L. (Lib. V Capitular. c. 147.) De illis qui agros dominicatos 132.0201D| propterea neglexerunt excolere ut nonam et decimam exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam annonam cum sua lege 50 persolvant. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc exstiterit, sub fide jussoribus ad palatium venire compellatur. Item de eadem re. Ex concilio Meldensi cap. 62.

LI. Hi qui ex rebus ecclesiasticis nonas et decimas persolvere et sarta tecta ecclesiae secundum antiquam auctoritatem et consuetudinem restaurare debent, et hoc non solum negligunt, verum et contemnendo 132.0202A| dimittunt, atque clericos fame et penuria afficiunt, ecclesiastica quoque aedificia dissolutione adnullari permittunt, tandiu ab ecclesiastica communione separentur usque dum diligentia emendare studeant quod socordia neglexerunt. Quod si iterum iteraverint, post excommunicationis satisfactionem, regia potestate compulsi, juxta legale et antiquum edictum: Qui negligit censum, perdat agrum. Item de decimis. Ex Capitulis Caroli.

LII. (Capitulare ad Salz. c. 2.) De decimis ubi antiquitus fuerunt ecclesiae baptismales, et devotio facta fuit, juxta quod episcopus ipsius paroechiae ordinaverit, omnimodis fiant donatae. Et si per donationes regum aut caeterorum Deum timentium bonorum hominum ad episcopia seu monasteria aliquae 132.0202B| res delegatae sunt, et ex ipsis rebus antiquitus ad ipsas ecclesias priores decimae datae fuerunt, ipsa antiqua donatio vel devotio firma et stabilis permaneat. Tamen, ut supra diximus, decimas de ipsis rebus, qui 51 eas possidere videtur, persolvat. Ne fenum et annona et vinum mittatur in ecclesia. Ex eodem capit. 142.

LIII. (Lib. I Capitular. c. 150.) Ut nullus presbyter annonam vel fenum aut vinum in ecclesia mittere praesumat. De eadem re. Ex dictis sancti Augustini episcopi.

LIV. In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod est factum fiat: unde et nomen accepit. Aut si forte etiam aliqui propter horas constitutas, si eis vacat et orare voluerint, eis non sint impedimento qui ibi 132.0202C| aliquid agendum putaverint. Item alibi.

(Regula Tornat. c. 15; BURCHARD. lib. III, c. 80.) In oratorio praeter orandi et psallendi Dei cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent.

Item de eadem re. Ex dictis sancti Benedicti.

LV. (Regula S. Benedicti, c. 52; BURCHARD. lib. III, c. 81.) Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquam aliud geratur aut condatur. Ut nullus in ecclesia convivari praesumat. Ex concilio Carthaginensi.

LVI. (BURCHARD. lib. III, c. 83.) Ut nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitii necessitate illic resideant. Populi 132.0202D| etiam ab hujusmodi conviviis, quantum potest fieri, prohibeantur. 52 De eadem re. Ex concilio Laodicensi.

LVII. (Concil. Laod. c. 28; BURCHARD. lib. III, c. 82.) Non oportet in domiciliis divinis sive ecclesiis agapen facere, et intus manducare, vel accubitus sternere. Ut nemo praesumat in ecclesia vinum vendere. Ex concilio Turonensi.

LVIII. (BURCHARD. lib. III, c. 84.) Perlatum est ad sanctam synodum quod quidam presbyteri in ecclesiis sibi commissis tabernas, quod nefas est, constituant, 132.0203A| neque per caupones vinum vendant aut vendere permittant, et ubi tantummodo orationes et verbum divinum Deique laus debuerit resonare, ibi comessationes et ebrietates fiant, ibi risus et plausus et verba turpia, ibi rixae et contentiones resultent. Quod quam sit Deo contrarium, Dominus Deus demonstrat; qui cum invenisset in templo vendentes et ementes et nummularios sedentes, facto funiculo de resticulis, omnes ejecit de templo. Si enim ea quae licite vendi videbantur in templo, et ad hoc emebantur ut in eodem templo offerrentur Domino, ipse foras ejecit, quid putas de tam pestifera praesumptione et Dei contemptu fiet? Et si non solum sacerdotibus, sed etiam omnibus clericis praecipitur ne tabernas ingrediantur, qui audire potest 132.0203B| ut ecclesiae Dei tabernae fiant? Itaque interdicit per omnia synodus ne hoc imposterum nullatenus fiat. Quod si factum fuerit, presbyter deponatur; laici, communione privati, ab ecclesia, quam dehonestaverunt, expellantur. 53 De eadem re.

LIX. (BURCHARD. lib. III, c. 85.) Interea non est leviter accipiendum quod Dominus dicit: Domus mea domus orationis est (Isa. LVIII). Si enim domus Dei orationis domus vocatur, hoc debet esse quod dicitur, nec ibi aliud debet geri aut recondi. Ubi enim corpus Domini consecratur, ubi angelorum praesentia non dubitatur adesse, ubi sanctorum reliquiae reconditae venerantur, ne quid inhonestum appareat quod oculos ad orationem venientium offendat, ne 132.0203C| quid ibi videatur quod ad lucrum temporale pertineat; sed omnia sancta, omnia munda, et tantummodo ad ecclesiasticum ministerium pertinentia. Ut altaria mundissimis linteis cooperiantur; et ut presbyteri feminis praedicent ut linteamina dent unde altare vestiatur. Ex concilio Rhemensi cap. 5.

LX. (BURCHARD. lib. III, c. 97.) Observandum est ut mensa Christi, id est altare, ubi corpus Dominicum consecratur, ubi sanguis ejus hauritur, ubi sanctorum reliquiae reconduntur, ubi preces et vota populi in conspectu Dei a sacerdote offeruntur, cum omni veneratione honoretur, et mundissimis linteis et palliis diligentissime cooperiatur, nihilque super eo ponatur nisi capsae cum sanctorum reliquiis, et quatuor Evangelia. Expleta missa, calix et sacramentorum 132.0203D| liber cum vestibus sacerdotalibus in mundo loco sub sera recondantur. 54 De linteis altarium praeparandis. Ex Capitularibus.

(Lib. I Capitular. c. 152.) Presbyteri per paroechias suas feminis praedicent ut linteamina in altaria praeparent.

Ut nullus presbyter alterius paroechianum ad missam recipiat. Ex concilio Nannetensi CCCCXVIIII.

LXI. (Concil. Nannet. c. 1; BURCHARD. lib. II, c. 92.) Ut Dominicis vel festis diebus presbyteri, antequam missas celebrent plebem interrogent si alterius paroechianus 132.0204A| in ecclesia sit, qui proprio contempto presbytero ibi missam velit audire; quem si invenerint, statim ab ecclesia ejiciant, et ad suam paroechiam redire compellant. Similiter interrogent si aliqui discordantes sint, qui inter se litem implacabilem habeant. Et si inventi fuerint, statim reconcilientur. Quod si noluerint pacem suscipere, ab Ecclesia ejiciantur usque quo ad charitatem redeant. Non enim possumus munus vel oblationem ad altare offerre donec prius fratri reconciliemur. His ita peractis, sacerdotes missarum solemnia rite peragant. Item ex eodem concilio. Ex Capitularibus.

(Concil. Nannet. c. 2; lib. I Capitular, c. 153; BURCHARD. lib. II, c. 91.) Ut nullus presbyter alterius 132.0204B| paroechianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

De oblationibus fidelium ad altare.

LXII. Si aliquid fideles ad altare offerunt, a ministro receptum post altare ponatur. 55 Ut nihil aliud in sacrificio Domini offeratur praeter id quod Dominus statuit. Ex canonibus apostolorum, tit. 3.

LXIII. Si quis episcopus aut presbyter praeter ordinationem Domini alia quaedam in sacrificio offerat super altare, id est, aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, aut confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, deponatur de gradu. Quae species ad altare, non ad sacrificium, sed ad 132.0204C| benedictionem simplicem debent offerri. Ex canonibus apostolorum, tit. 4.

LXIV. (BURCHARD. lib. VI, c. 6.) Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas et uvas et oleum et thymiama, id est incensum, tempore quo sancta celebratur oblatio. Ut ea quae in ecclesiis offerri non possunt, ad domos sacerdotum a fidelibus deferantur. Ubi supra, it. 5.

LXV. Reliqua poma omnia vel primitiae ad domum episcopi et presbyteri dirigantur, nec offerantur in altari. Certum est autem quod episcopis et presbyteris et diaconis et reliquis clericis dividantur. Quid in sacrificio Domini offerri debeat. Ex concilio Wormaciensi, cap. 29.

132.0204D| LXVI. (Concil. Bracar. III, c. 2; concil. Wormat. c. 4; BURCHARD. lib. V, c. 2.) In eucharistia non debet aqua pura offerri, ut quidam sobrietatis causa falluntur, 56 sed vinum cum aqua mistum, quia et vinum in redemptionis nostrae mysterio fuit cum dicat; Non bibam de hoc genimine vitis (Matth. XXVI); et aqua mistum, quod post coenam dabat. Sed et de latere ejus aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expresse ostendit. Cum igitur magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium commendaret suis discipulis, panem tantum et calicem sub hoc sacramento praebuisse 132.0205A| cognoscimus. Ideoque praeter panem et vinum cum aqua mistum aliud offerri non debet. Calix enim Dominicus vino et aqua permistus debet offerri; quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur: quae copulatio et conjunctio aqua et vino sic miscetur in calice Domini, ut commistio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Non potest enim calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur. De calice Domini. Ex concilio Rhemensi titulo 8.

LXVII. 132.0205B| (BURCHARD. lib. III, c. 96, et dist. 1, De consecrat. c. 45.) Ut calix Domini cum patena, si non ex auro, omnimodis ex argento fiat. Neque causentur presbyteri, avaritia suadente, de paupertate vel impossibilitate, cum una pars ex omnibus quae ad ecclesiam pertinent 57 in fabricis ipsius ecclesiae sit impendenda. Admonendus est etiam populus ut aliquid in donariis Domini offerat, sicut ipse antiquus populus sub Moyse in tabernaculo Domini fecisse legitur. Si quis autem tam pauperrimus est, saltim vel stanneum calicem habeat. De aere autem aut ex aurichalco non fiat calix; quia ob vini virtutem aeruginem parit, quae vomitum provocat. Nullus autem in ligneo calice praesumat cantare.

De corporali Dominico. Ex concilio quo supra.

132.0205C| LXVIII. (BURCHARD. lib. III, c. 98.) Corporale super quo sacra oblatio immolatur, ex mundissimo et purissimo linteo sit; nec in eo alterius generis materia pretiosior aut vilior misceatur: quia Dominicum corpus in sepulcro, non in holosericis, sed tantum in sindone munda fuit involutum. Corporale nunquam super altare remaneat; sed aut in Sacramentorum libro ponatur, aut cum calice et patena in mundissimo loco recondatur. Et quando abluitur a sacerdote, diacono, vel subdiacono, primo in ecclesia in loco et vase ad hoc praeparato abluatur, eo quod ex Dominico corpore et sanguine infectum sit. Post haec a lavandario in nitido loco paretur [ Editio Helmaestad. reponatur]. De eucharistia. Ex Capitulis synodalibus, cap. 155.

LXIX. 132.0205D| (Lib. I Capitular. c. 161; Capitula WALTERII Aurel. c. 7; BURCHARD. lib. V, c. 10.) Ut presbyter semper eucharistiam habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim 58 eum communicet, ne sine communione moriatur.

De eadem re. Ex concilio Turonensi.

LXX. (BURCHARD. lib. V, c. 9.) Ut omnis presbyter 132.0206A| habeat pyxidem, aut vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Dominicum diligenter recondatur ad viaticum recedentibus a saeculo. Quae sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo: Corpus et sanguis Domini proficiat tibi, etc.. Semperque sit super altare observatum propter mures et nefarios homines; et de tertio in tertium diem semper mutetur, id est, illa a presbytero sumatur, et alia quae eodem die consecrata est in locum subrogetur, ne forte diutius reservata mucida, quod absit, fiat. De oblatis, ut de sabbato in sabbatum innoventur. Ex eodem.

LXXI. (BURCHARD. lib. V, c. 12.) Illud etiam adnectendum videtur, ut oblationes quae in altari offeruntur, 132.0206B| de Sabbato in Sabbatum semper innoventur: quia panes propositionis, qui super mensam Domini ponebantur, a Sabbato in Sabbatum semper mutabantur. Ut chrisma semper sub sera sit. Ibidem.

LXXII. (BURCHARD. lib. IV, c. 80.) Praeterea et illud omnimodis observandum est, ut sacrum chrisma et oleum consecratum semper sub sera sit; ne illud unde Christo incorporamur, et unde omnes fideles sanctificantur, unde reges et sacerdotes inunguntur, aliquis infidelis aut immundus 59 tangat, aut aliquis perfidus ad Dei judicium subvertendum subripiat, quod experimento didicimus. Si presbyter chrisma dederit ad judicium subvertendum. Ex Capitularibus, tit. 55.

132.0206C| LXXIII. (Lib. V Capitular. c. 55; Lex Longobardor. lib. III, tit. 27, c. 1.) Ut presbyter qui chrisma donaverit ad judicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat. Ut nullus presbyter pro chrismate aliquod munus det. Ex concilio Meldensi cap. 45.

LXXIV. (BURCHARD. lib. V, c. 77.) Ut nemo episcoporum vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat, neque denarios, vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbyteris inordinabiliter exiguntur. Decet tamen presbyteros cum voluntariis eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos episcopos. Ut omnis presbyter duas ampullas in Coena Domini 132.0206D| ad civitatem deferat. Ex Capitulis, tit. 156.

LXXV. (Lib. I Capitular. c. 162; BURCHARD. lib. IV, c. 75.) Ut presbyter in Coena Domini ampullas duas secum deferat, unam ad chrisma, alteram ad oleum ad catechumenos inungendum vel infirmos juxta sententiam apostolicam, ut quando quis infirmatur, inducat presbyteros Ecclesiae, qui pro ipso orent, 60 eumque inungant, et caetera (Jac. V). 132.0207A| De presbyteris qui longe positi sunt. Item unde supra, capite 93.

LXXVI. (Lib. I Capitular. c. 99; BURCHARD. lib. IV, c. 79.) De presbyteris qui accipiendi gratia chrismatis ad civitates in coena Domini venire soliti erant, sancitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum 61 chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque millibus habitant more solito ad accipiendum chrisma per se veniant; discendi vero gratia alio non quadragesimali tempore ad civitatem convocentur, propter plebes sibi commissas. Ut alterius episcopi chrisma nullus presbyter accipiat. Ex concilio Vasensi, cap. 3.

132.0207B| LXXVII. (Lib. VII Capitular. c. 310; BURCHARD. lib. IV, c. 78.) Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis non prout libitum fuerit, a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma, appropinquante solemnitate paschali, nec per quemcunque ecclesiasticum. sed si qua necessitas aut ministrorum occupatio est, per subdiaconum, quia inhonorum est inferioribus summa committi. Optimum autem est ut ipse suscipiat qui in tradendo usurus est. Si quid autem obstat, saltem is cujus officii est sacrarium disponere et sacramenta suscipere. Ut nullus minister sine chrismate proficiscatur.

LXXVIII. (Concil. Arausic. I, c. 2; BURCHARD. lib. 132.0207C| IV, c. 75.) Nullum ministrorum, qui baptizandi recepit officium, sine chrismate unquam debere progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari. De eo autem qui in baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdos commonebitur. 62 De fontibus sacris. Unde supra.

LXXIX. (HINCMARI Capitula an. 852, c. 3; BURCHARD. lib. IV, c. 13; Capitulare AHYTONIS, c. 7.) Presbyter qui fontes lapideos habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat, quod nunquam extra ecclesiam deportetur. Similiter ad corporale lavandum et ad pallas altaris propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat . 132.0207D| Ut nullus presbyter absque vestimentis sacerdotalibus praesumat missam cantare. Ex concilio Rhemensi.

LXXX. Nullus presbyter sine amictu, alba et stola, et fanone, et casula ullatenus missam celebrare praesumat. Et haec sacra vestimenta mundissima sint, et in nitido loco intra ecclesiam collocentur. Nec presbyter, cum his induitur, extra ecclesiam exeat, quia hoc lex divina prohibet. 132.0208A| Ut nullus presbyter in vadium sacrata vasa vel vestimenta mittat. Unde supra, cap. 11.

LXXXI. (HINCMAR. in Capitulis datis an. 852, c. 11; BURCHARD. lib. III, c. 104; Capitulare THEODULFI, c. 18.) Ut nullus presbyter praesumat calicem vel patenam vel pallium altaris vel vestimentum sacerdotale aut librum tabernario vel negotiatori aut cuilibet laico vel feminae in vadium dare, nisi justissima necessitate urgente: quia tanta est sanctitas sacri ministerii, ut salva altioris mysterii intelligentia, etiam per prophetam Dominus prohibuerit ne cum sanctis vestimentis sacerdos procedat ad populum, sed intra sancta illa dimittat, a 63 colloquio divino rediens. Et cui in tabernas ad bibendum a sacris canonibus ingredi prohibetur, sanctificata 132.0208B| sacri ministerii nec ad contingendum immundis, quanto minus in vadimonium exhibere debet, sicut Stephanus papa et martyr secundum Hilarium in suis Decretalibus docuit. ABHINC DE VITA SACERDOTUM. Ut episcopus et presbyter non longe ab ecclesia hospitium habeant. Ex concilio Carthaginensi.

LXXXII. (Concil. Carthag. IV, c. 14.) Ut episcopus non longe ab ecclesia hospitiolum habeat. Ut presbyteri nullatenus ubique hospitari sinantur. Ex concilio Meldensi, cap. 36.

LXXXIII. Ut presbyteri nullatenus ubicunque hospitari sinantur, aut aliquo modo ipsi praesumant; sed assidue apud suas ecclesias esse studeant propter 132.0208C| sacra mysteria vel ministeria fidelibus exhibenda, nec etiam alibi habitare permittantur. Neque mulieres quamcunque habitationem [ Sirmond. et cod. ms., frequentationem] habeant in locis in quibus presbyteri aliquem recursum habuerint. Quod si observare parvipenderint, ita ut transgressores, et qui contra interdicta fecerint, judicentur. 64 De continentia sacerdotum. Ex concilio Neocaesariensi, cap. 1.

LXXXIV. (BURCHARD. lib. II, c. 108; Concil. Neocaesar. c. 10.) Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. Simili modo etiam diaconus, si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii 132.0208D| subtrahatur De eadem re. Ex eodem concilio.

LXXXV. (Concil. Neocaesar. c. 9; BURCHARD. lib. II, c. 49.) Presbyter si praeoccupatus corporali peccato confessus fuerit de se quod ante ordinationem deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum. Quod si de se ipse non fuerit confessus, et argui manifeste nequiverit, potestati sui judicii relinquatur. 132.0209A| De eadem re. Ex canonibus apostolorum.

LXXXVI. (Canon. apost. c. 25; BURCHARD. lib. II, c. 189; lib. XVII, c. 39.) Presbyter aut diaconus qui in fornicatione aut perjurio aut furto aut homicidio captus est, deponatur, non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: Non judicat Dominus bis. Item.

LXXXVII. Sacerdotes Domini et diaconi vel quicunque sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant. De eadem re.

LXXXVIII. (BURCHARD. lib. II, c. 118.) Praeterea, quod dignum et pudicum et honestum est, tenere Ecclesia 65 omnino debet, ut sacerdotes et levitae cum mulieribus non coeant, quia ministerii quotidiani 132.0209B| necessitatibus occupantur, et scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester. De eadem re.

LXXXIX. (BURCHARD. lib. II, c. 117.) De presbyteris et diaconibus divinarum legum est disciplina, ut incontinentes in officiis talibus positi omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet impleri. Item.

XC. (Concil. Nic., c. 3; BURCHARD. lib. II, c. 109.) Interdixit per omnia magna synodus non episcopo, non presbytero, non diacono, vel alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, 132.0209C| nisi forte matrem aut sororem aut amitam, vel eas tantum personas quae suspicionem suffugiunt. De eadem re. Ex Decretis Siricii papae, tit. 12.

XCI. (Decreta Siricii c. 12; BURCHARD. lib. II, c. 110.) Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum nisi eas tantum quas proprie sola necessitudinis causa habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit. De eadem re. Ex concilio Carthaginensi cap. 25.

XCII. (Conc. Carthag. VI, c. 25.) Aurelianus [Aurelius] episcopus dixit: Addimus, fratres charissimi, praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis lectorum, 66 erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit, quod et diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, 132.0209D| et diaconi, et presbyteri, seu etiam episcopi, secundum propria statuta ab uxoribus se abstineant, ut tanquam non habentes videantur esse: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio; caeteros autem clericos ad hoc non cogi nisi maturiore aetate. De eadem re. Ex Decretis Siricii papae, cap. 7.

XCIII. (Decreta Siricii, c. 7.) Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora tam de conjugiis propriis quam etiam 132.0210A| de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc quisquis ille est sectator libidinum praeceptorque vitiorum, si aestimat quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino nostro laxata sunt frena luxuriae, cur eos quibus committebantur Sancta sanctorum praemonet dicens. Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Cur etiam procul a suis domibus anno vicis suae habitare in templo jussi sint sacerdotes? Hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent; quibus expleto deservitionis suae tempore uxoris usus 132.0210B| solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex alia nisi ex 67 tribu Levi quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti. De eadem re. Capit. 92.

XCIV. (Lib. I Capitular. c. 98; BURCHARD. lib. II, c. 3.) Statutum est ab episcopis de presbyteris, ut qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur. De eadem re. Ex concilio Wormatiensi, cap. 38.

XCV. (Concil. Wormat. c. 9.) Placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi abstineant a conjugibus, ut non generent filios. Quod si hoc decretum 132.0210C| violaverint, ab honore clericatus pellantur. De eadem re. Ex Decretis papae Leonis.

XCVI. (Decreta Leonis I, c. 17; BURCHARD. lib. II, c. 114.) Lex continentiae eadem est altaris ministris quae episcopis atque presbyteris; qui cum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere et filios procreare potuerunt; sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde ut de carnali 68 fiat spiritale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere, quo et salva sit charitas connubiorum et cesset operatio nuptiarum. De eadem re. Ex dictis sancti Gregorii papae.

XCVII. Qui corpus suum castitati dedicant, habitare secum feminas non permittant 132.0210D| Item sancti Augustini

XCVIII. Ideo nolo ut soror mea mecum sit, quia quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt. De eadem re. Ex concilio Wormatiensi, cap. 9.

XCIX. (Concil. Wormat. c. 2.) Sacerdotes igitur si in fornicationis laqueum ceciderint, et crimen manifestissime ostensum fuerit. hactenus sacerdotii non possunt habere honorem, secundum canonicae institutionis auctoritatem. 132.0211A| Quae mulieres in domibus habitent clericorum. Ex concilio Agathensi.

C. (Conc. Agat. c. 10; BURCHARD. lib. II, c. 112.) Id etiam ad custodiendam vitam et famam speciali ordinatione praecipimus, ut nullus clericorum extraneae sit mulieri qualibet consolatione aut familiaritate conjunctus. Et non solum in domo illius extranea mulier non accedat, sed nec ipse frequentandi ad extraneam mulierem habeat potestatem; sed cum matre tantum et sorore, filia et nepte, si habuerit, vivendi liberam habeat potestatem; 69 de quibus nominibus nefas est aliud quam natura constituit suspicari. Ne ancillae vel libertae cellarium teneant clericorum vel ministerium secretum impendant. Ex concilio Agathensi.

132.0211B| CI. (Conc. Agat. c. 11; BURCHARD. lib. II, c. 113.) Ancillas vel libertas a cellario vel a secreto ministerio et ab eadem mansione in qua clericus manet placuit removeri. De familiaritate extranearum mulierum. Ex concilio Aureliano.

CII. (Concil. Aurelian. III, c. 4.) Ideoque statuimus ut ne quis antistitum aut clericorum licentiam habeat intra domum suam ullam, absque propinquis mulieribus quas priores canones eloquuntur, habere personam. De quibus etiam id specialiter inhibetur, ut si quis clericorum suspicionem adversam aut oblocutionem populi ob mulierem quamcunque incurrerit, eam statim, si intra domum suam habet, 132.0211C| abjiciat. Si certe extranea et sui juris est, istam omnibus conditionibus studeat abjicere, ut infamia quae excitata est abrogetur. Quod si quilibet antistitum vel clericorum quod supra scriptum est vitare noluerit, pro inobedientia triennii excommunicatione mulctetur. Quod si adulterii permistione fuerit approbatus, in regradatione honorum, priorum canonum statuta serventur. De eadem re. Ex concilio Turonico.

CIII. (Concil. Turon. I, c. 4; BURCHARD. lib. II, c. 116.) Et quia diabolo nullum locum dare oportet, hoc praecipue custodiendum decrevimus ut nulli clerici cum extraneis feminis 70 habeant familiaritatem, nec ullum male loquendi vel sentiendi hominibus aditum tribuant: quia frequenter per hanc 132.0211D| indecentem occasionem contigit ut diabolus, qui insidiatur sicut leo in cubili suo, de ruinis servorum Dei insultet. Si quis vero clericus post interdictum episcopi sui illicitis familiaritatibus extranearum feminarum voluerit inhaerere, a communione habeatur alienus. De eadem re. Ex concilio Nannetensi, capitulo 6.

CIV. (Concil. Nannet. c. 3; lib. VII Capitular. c. 291; BURCHARD. lib. II, c. 116.) Inhibendum et modis omnibus interminandum est ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut et in canone insertum continetur, de quibus suspicio esse potest, in domo sua habeat: sed neque illas quas canones concedunt (quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter 132.0212A| perpetratum reperitur, aut etiam in pedisequis illarum), scilicet matrem, amitam, sororem. Sed si quis de his habuerit talem necessitatem patientem cui sit necessitas sustentatio presbyteri, habeat in vico aut in villa domum longe a presbyteri conversatione, et ibi eis subministret quae necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonicam modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere aut presbytero ministrare aut infra cancellos stare aut sedere. De visitandis a presbytero infirmis. Unde supra.

CV. (Concil. Nannet. c. 4; BURCHARD. lib. XVIII in Argumento.) Cum sacerdos audierit aliquem 71 infirmari in sua plebe, quam citius ad eum pergat, et ingressus cubiculum, aquam benedictam super 132.0212B| eum et per omne cubiculum aspergat, cum antiphona Asperges me, Domine, et versu Exsurgat Deus. Deinde dicat orationem: Deus, qui sacerdotibus tuis tantam prae caeteris gratiam contulisti. Deinde cantet septem psalmos cum precibus pro infirmis. Post haec omnes jubeat extra cubiculum secedere, et appropinquans lecto quo infirmus decumbit, eum blande leniterque alloquatur, ut omnem spem suam in Deo ponat, ut flagellum Dei patienter toleret, ut haec ad purgationem et castigationem suam provenire credat, ut peccata sua confiteatur, ut emendationem promittat, si Dominus vitam concesserit, poenitentiam pro culpis commissis spondeat, ut substantiam suam, dum adhuc sensus et ratio in eo viget, disponat, ut peccata sua eleemosynis redimat, ut his 132.0212C| qui in se peccaverunt indulgeat, ut rectam fidem et credulitatem teneat, ut de Dei misericordia nunquam desperet. Cum his et hujuscemodi allocutionibus fuerit mens infirmi relevata, data benedictione sacerdos recedat, non post multum reversurus, detque locum ut aegrotus de peccatis suis possit cogitare. De infirmis qui confitentur peccata sua et se reconciliari exposcunt. Ex quo supra.

CVI. (Concil. Nannet. c. 5; BURCHARD. lib. XVIII, c. 3.) Infirmus, qui, necessitate mortis urgente, confitetur peccata sua, sub ea conditione a sacerdote reconcilietur, ut si ei Dominus vitam donaverit sanitatemque reddiderit, 72 secundum qualitatem delicti omnimodis poeniteat. De reconciliandis infirmis. Ex concilio Nicaeno.

132.0212D| CVII. (Concil. Nicaen. c. 13; BURCHARD. lib. XVIII, c. 6.) De his qui ad exitum veniunt, etiam nunc relaxatio antiqua regularisque servabitur, ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur; quo si vel desperatus, et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. De eadem re. Ex epistola Leonis papae.

CVIII. (LEO I, ep. 91; BURCHARD. lib. XVIII, c. 4.) His autem qui in tempore necessitatis et in periculi 132.0213A| urgentis instantia praesidium poenitentiae, mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, ad quem nulla impedit venire mortis conversio, dicente Dei Spiritu per Prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut justificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque donis Dei non debemus esse difficiles nec se accusantium gemitus lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendi 73 affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. 132.0213B| De eadem re. Ex concilio Africano.

CIX. (Conc. Carthag. II, c. 4; BURCHARD. lib. XVIII, c. 13.) Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare; quam rem salubri consilio debemus roborare. De eadem re. Ex epistola Coelestini papae.

CX. (Decreta COELEST. I, c. 15; BURCHARD. lib. XVIII, c. 1.) Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda 132.0213C| poenitentia postulanti, cum illi se obliget judici cui occulta omnia noverit revelari. De his qui obmutescunt antequam sacerdos veniat ad eos. Ex epistola Leonis papae.

CXI. (S. LEO, epist. 91, c. 5; BURCHARD. lib. XVIII, c. 9; RICULF., c. 10.) Ita ergo talium necessitati auxiliandum est ut nec actio illis poenitentiae nec communionis gratia denegetur, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aliqua aegritudine fuerint aggravati ut quod paulo ante poscebant, et sub praesentia significare non valebant, testimonia eis fidelium circumstantium 74 prodesse debebunt, simul tamen et poenitentiae et reconciliationis beneficium 132.0213D| consequantur. De eadem re. Ex concilio Carthaginensi.

CXII. (Concil. Carthag. IV, c. 78; BURCHARD. lib. XVIII, c. 23.) Poenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint. De eadem re. Ex epistola Siricii papae.

CXIII. (Decreta SIRICII, c. 5; BURCHARD. lib. XVIII, c. 8.) Quicunque carnali fragilitate ceciderunt, his viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis [ cod ms., communicationis] gratiam volumus subvenire. 132.0214A| De poenitentibus subito mortuis. Ex concilio Vasensi cap. 65.

CXIV. (Concil. Vas. 1, c. 2; BURCHARD. lib. XVIII, c. 24.) Eorum qui in poenitentia accepta in bonae vitae cursu sine communione subito moriuntur, oblationem recipiendam, et eorum funera ac deinceps memoriam ecclesiastico affectu prosequendam. De communione privatis qui vita defuncti sunt. Ex epistola Leonis papae.

CXV. (Decreta LEONIS I, c. 20; BURCHARD. lib. XI, c. 52.) Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit ut talium obitus usque ad communionis remedium [ adde non] differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus. 132.0214B| 75 De ungendis infirmis. Ex concilio Turonensi.

CXVI. Postquam infirmus ab onere peccatorum per confessionem relevatus fuerit et a sacerdote reconciliatus, oleo sanctificato in Dei nomine inungendus est, primum in pectore, deinde inter scapulas, cum precibus ad hanc sanctam unctionem pertinentibus, ut juxta Apostolum oratio fidei salvet infirmum, etc. De eadem re. Ex epistola Innocentii papae, cap. 387.

CXVII. (Decreta INNOC. I, c. 8; BURCHARD. lib. XVIII, c. 2.) Beatus enim Jacobus apostolus in Epistola sua scripsit: Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et 132.0214C| allevabit eum Dominus: et si in peccatis fuerit, remittentur ei (Jac. V). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, quia sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet in sua aut suorum necessitate ungendum. Caeterum illud superfluum videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur quod presbytero licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus impediti ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus aut potest aut dignum ducit aliquem a se visitandum et benedicere et tangere chrismate, sine cunctatione potest, cujus 76 est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud fundi non potest, 132.0214D| quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? De eadem re. Ex dictis Bedae presbyteri.

CXVIII. Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum. Hoc et apostoli in Evangelio fecisse leguntur, et nunc Ecclesiae consuetudo tenet, ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris, et oratione comitante sanentur. Non solum presbyteris, sed, ut papa Innocentius 132.0215A| scribit, etiam omnibus Christianis uti licet eodem oleo in sua aut suorum necessitate ungendo; quod tamen oleum nonnisi ab episcopis licet confici. Nam quod ait oleo in nomine Domini, significat oleo in nomine Domini consecrato, vel certe quia etiam cum ungunt infirmum, nomen Domini super eum invocare pariter debent. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Multi propter peccata in animam facta infirmitate aut etiam morte plectuntur corporis. Unde Apostolus Corinthiis, quia corpus Domini indigne percipere erant soliti, ait: Ideo inter vos multi imbecilles et dormiunt multi. Si ergo infirmi in peccatis sunt, et haec presbyteris Ecclesiae confessi fuerint, ac perfecto corde ea relinquere atque emendare sategerint, dimittentur eis. Neque enim sine confessione 132.0215B| emendationis peccata queunt dimitti. Unde recte 77 subjungitur: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. De sacra communione. Unde supra.

CXIX. Postquam infirmus sacra unctione fuerit delibutus, statim corpore et sanguine Domini recreandus est; ut de cujus vita corporali desperatur, vivificari in anima aut vita mereatur aeterna. Ait enim Dominus: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam. Et: Nisi manducaveritis, non habebitis vitam in vobis. Proinde sancti canones praecipiunt ut nulli fideli in extremis posito communio denegetur. Ne presbyter sacram communionem laico vel feminae ad deferendum tradat. Ex concilio Rhemensi.

132.0215C| CXX. (BURCHARD. lib. V, c. 30, et dist. 2, de consecr. c. 29.) Pervenit ad notitiam nostram quod quidam presbyteri in tantum parvipendant divina mysteria, ut laico aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis; et quibus prohibetur ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis Sancta sanctorum committuntur. Quod quam sit horribile, quam detestabile, omnium religiosorum animadvertit prudentia. Igitur interdicit per omnia synodus ne talis temeraria praesumptio ulterius fiat, sed omnimode presbyter per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subjacebit. 78 Ut nulla praemia pro baptizandis requirantur. Ex epistola Gelasii papae.

CXXI. 132.0215D| (Decreta GELAS. c. 5; BURCHARD. lib. IV, c. 71.) Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quod gratis accepimus, gratis dare mandamur. Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione vocati, redemptionis suae causas adire despiciant; certum habentes quod qui prohibita admisisse fuerint deprehensi, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.

Ut nemo pro sepultura quidquid exigat. Ex epistola Gregorii papae.

CXXII. (S. GREGOR. lib. VII, indict. 2, epist. 55, Capitulare AHYTONIS, c. 24) Grave nimis et procul 132.0216A| est a sacerdotis officio pretium de terra concessa putredini quaerere et de alieno velle facere luctu compendium. Hoc autem vitium et nos, postquam Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de Ecclesia nostra omnino vetuimus, et pravam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus, memores quia dum Abraham a filiis Ephron, hoc est, filio Seor, sepulcri pretium ad humandum corpus conjugis postularet, pretium accipere renuit, ne commodum videretur de cadavere consecutus. Si ergo tantae considerationis paganus vir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? Unde hoc avaritiae vitium ne vel in alienis denuo tentari 79 praesumatur admoneo. Sed si quando aliquem in Ecclesia vestra sepeliri conceditis, 132.0216B| siquidem parentes ipsius, proximi, vel haeredes pro luminaribus sponte quid offerre voluerint, accipere non vetamus. Peti vero aut aliquid exigi omni modo prohibemus; ne, quod valde irreligiosum est, aut venalis, quod absit, dicatur Ecclesia, aut, vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studetis quaerere quolibet modo compendium. De eadem re. Ex concilio Meldensi, cap. 72.

CXXIII. (Capitulare THEODULFI, c. 9; RICULF. c. 19; AHYTONIS c. 23; BURCHARD. lib. III, c. 158.) Ut nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi haereditario jure, nisi quem episcopus aut presbyter pro qualitate conversationis aut vitae dignum duxerit, sepelire praesumat; nec quisquam ossa cujuslibet 132.0216C| mortui de sepulcro suo ejicere, aut sepulturam cujusquam temerario ausu quoquo modo violet, sed unumquemque in loculo sibi a Deo parato atque concesso adventum sui judicis praestolari concedat; maxime cum non solum divinae leges, sed etiam et humanae, apud humanam rempublicam sepulcrorum violatores reos mortis dijudicent. Sed et neque pro loco sepeulturae, ut verbis sancti Gregorii utamur, pretium de terra concessa putredini quaerere et de alieno velle facere luctu compendium aliquo modo tentent. Si quando autem proximi vel haeredes sponte aliquid offerre in ecclesia voluerint in eleemosyna defuncti, accipere non vetamus. Peti vero aut aliquid exigi 80 omnino prohibemus; ne, quod valde irreligiosum est, aut venalis, quod absit, dicatur 132.0216D| Ecclesia, aut de humanis mortibus videamur gratulari, si compendium exinde studemus modo quolibet quaerere. Ut nullus in ecclesia mortuum sepeliat. Ex Capitulis synodalibus, tit. 156.

CXXIV. (Lib. I Capitular. c. 159.) Ut nullus deinceps in ecclesia mortuum sepeliat. De eadem re. Cap. 46.

CXXV. (Lib. II Capitular. c. 47; concil. Arelat. VI, c. 21.) Ut de sepeliendis in basilicis mortuis constitutio illa servetur quae ab antiquis Patribus constituta est. Ex concilio Nannetensi.

(Concil. Nannet. c. 6; BURCHARD. lib III, c. 159.) 132.0217A| Praecipiendum, secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nihil muneris exigant; nisi forte qui sepelitur, vivens jusserit ecclesiae, in cujus atrio sepelitur, de suis rebus aliquid tribuere, aut etiam post mortem illius, quibus commissum est ejus eleemosynam facere, de rebus illius aliquid dare sponte voluerint. Tamen nullatenus a presbyteris illis aliquid exigatur, sive ab illis qui locis et vicis praesunt. Prohibendum etiam, secundum majorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio aut in porticu aut exedra ecclesiae. Infra ecclesiam vero, aut prope altare, ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus habeant licentiam sepeliendi.

132.0217B| 81 De eadem re. Ex concilio Triburiensi.

CXXVI. (Concil. Tribur. c. 15, 16.) Ut, si possit fieri, mortui non alibi sepeliantur praeter ad ecclesiam, et deinceps nihil exigatur pro pretio sepulturae. De eadem re. Ex eodem.

CXXVII. (BURCHARD. lib. IV, c. 101.) Dictum est in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari solere, pro baptismo et communione. Hoc simoniacae haeresis semen detestata est sancta synodus et anathematizavit, et ut de caetero nec pro ordinatione nec pro chrismate vel baptismo, nec pro sepultura vel communione quidquam exigatur, sed gratis dona Christi gratuita dispensentur [ Burchard., dispensatione donentur]. 132.0217C| De infantibus mortuis per negligentiam non baptizatis. Ex Poenitentiali, cap. 17.

CXXVIII. Pariens femina, cujus filius per negligentiam non baptizatus obierit, annum unum poeniteat, et nunquam sit sine aliqua poenitentia. Si sacerdos, ad quem pertinebat, vocatus fuerit ad baptizandum infantem, et venire neglexerit, ipse secundum damnationem animae judicio episcopi sui castigetur. Sed et omnibus fidelibus licet, ubi forte morituros invenerint non baptizatos, imo praeceptum est, omnes animas eripere a diabolo per baptisma, id est benedicta aqua simpliciter in nomine Domini, et baptizare illos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, intinctos aut superfusa aqua. Unde oportet 82 eos, qui 132.0217D| possunt, tamen fideles, monachos maxime, et scientiam habere baptizandi; et si alicubi longius exierint, eucharistiam semper secum habere debent. De eadem re.

CXXIX. (BURCHARD. lib. IV, c. 46; Capitulare THEODULFI, c. 17.) Perpendant presbyteri quanti discriminis sit animas innocentium per eorum negligentiam a regno Dei excludi. Si enim gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quid putas, quanta ira et indignatio 132.0218A| super illum erit qui per suam negligentiam januas paradisi innocentibus clausit? Et ideo presbyteri summa diligentia caveant ne animas, pro quibus sanguis Christi effusus est, per suam incuriam a coelesti beatitudine separent. Sed si, quod absit, evenerit, gravi poenitentiae luctu diebus vitae suae se submittat per cujus evenerit neglectum. De eadem re. Unde supra.

CXXX. Cujus parvulus in negligentia sine baptismo mortuus fuerit, tres annos poeniteat, primum ex his in pane et aqua. Ne oblationes in domibus offerantur, et ne missae extra ecclesiam cantentur. Ex concilio Laodicensi.

CXXXI. (Concil. Laodic. c. 58; Addit. III, c. 4 et 132.0218B| 41; BURCHARD. lib. III, c. 60.) Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel presbyteris. Unde supra.

CXXXII. (BURCHARD. lib. III, c. 61.) Dictum est nobis quod quidam 83 laici in domibus propriis praecipiant presbyteris missas celebrare et inter canum discursus et scortorum greges sanctitatis mysteria polluantur magis quam consecrentur. Quapropter praecipimus ut nullus presbyter extra ecclesiam praesumat missam cantare, nisi forte itineris necessitas exposcat; ubi in tentorio, aut sub divo, in loco nitido et longe ab omni immunditia remoto missas celebrare permittimus: et hoc nullatenus sine tabula consecrata. 132.0218C| De eadem re. Ex epistola Anacleti papae.

CXXXIII. (BURCHARD. lib. III, c. 71.) Sacerdotes, quando sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes secum adhibeant, ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus (Deut. XII). De ebriosis clericis. Ex concilio Agathensi.

CXXXIV. (Conc. Agath. c. 41; BURCHARD. lib. XIV, c. 2.) Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut triginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali dandum [subdendum] supplicio. De eadem re. Fructuosi episcopi.

132.0218D| CXXXV. (BURCHARD. lib. XIV, c. 9.) Si quis ecclesiastica praeditus ordinatione, aut monachus, repertus fuerit 84 ebriosus, in pane et aqua tribus poeniteat mensibus. De eadem re.

CXXXVI. (BURCHARD. lib. XIV, c. 6.) Si quis episcopus aut aliquis ordinatus in consuetudine ebriosus fuerit, aut desinat, aut deponatur. De eadem re.

CXXXVII. Laicus, si ebrosus fuerit, tres dies in pane et aqua poeniteat. 132.0219A| Generales sententiae de omnibus ebriosis ac vinolentis. Sancti Hieronymi presbyteri et Ephraem Syri diaconi.

CXXXVIII. (HIERON. in epist ad Eustoch.; BURCHARD. lib. XIV, c. 12.) Fuge vinum velut venenum, ne ebrietas superet te, exspoliatumque virtutibus, nudum efficiat. Vinum enim, ut sancta Scriptura dicit (Eccli. XIX), apostatare facit etiam sapientes. Attende Noë, virum sapientem et sanctum, quomodo ad ebrietatem nudatus est dormiens (Gen. IX). Attende Lot patriarcham, qui per ebrietatem impudenter se commiscuit filiabus (Gen. XIX). Hinc beatus Basilius ait: « Multi per vinum a daemonibus capti sunt; nec est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon. » Hinc propheta ait: Fornicatio 132.0219B| et ebrietas aufert cor (Os. IV). Ebrietas enim perturbationem parit, gignit mentis furorem, et flammam suscitat libidinis, Apostolo teste: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V). Si quis autem contra haec sanctorum fecerit statuta, dignam ac longam agat poenitentiam; quia unum est ex his peccatis quae hominem a regno Dei separant, dicente 85 apostolo Paulo: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). De eadem re. Ex dictis sancti Benedicti.

CXXXIX. (BURCHARD. lib. XIV, c. 1.) Nihil sic contrarium est homini Christiano quomodo crapula, sicut ait Dominus in Evangelio: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). De eadem re. Ex Capitularibus, titulo 161.

132.0219C| CXL. (Lib. I Capitular. c. 167.) De ebrietate, ut omnium primum seniores semetipsos exinde caveant, et eorum junioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant. Item ex lib. III, cap. 38.

CXLI. (Lib. I Capitular., c. 38.) Ut nullus ebrius causam suam in mallo quaerere nec testimonium dicere praesumat; nec placitum comes habeat nisi jejunus. Ex eodem, cap. 72.

CXLII. (Lib. III Capitular., c. 72.) Ut in hoste nemo parem suum vel quemlibet alterum hominem bibere roget [cogat. Ex ms. codice Rivipull. ]. Et quicunque in exercitu ebrius inventus fuerit, ita excommunicetur, ut in bibendo sola aqua utatur, quousque se male 132.0219D| fecisse cognoscat. Ex Capitularium lib. I, tit. 138.

CXLIII. (Lib. I Capitular., c. 144.) Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum. 86 Ex canonibus apostolorum, tit. 42.

CXLIV. (BURCHARD. lib. XIV, c. 5.) Episcopus, presbyter, aut diaconus aleae atque ebrietati deserviens aut desinat aut certe damnetur. Subdiaconus aut lector aut cantor similia faciens aut desinat, aut communione privetur. Similiter etiam laicus. 132.0220A| Ex Poenitentiali, cap. 19.

CXLV. (BURCHARD. lib. XIV, c. 13.) Qui per ebrietatem vomitum facit, si presbyter aut diaconus est, quadraginta dies poeniteat. Si monachus, triginta dies; si clericus, viginti dies. Si laicus, quindecim dies. Ex canonibus.

CXLVI. (BURCHARD. lib. XIV, c. 6.) Si quis episcopus, aut aliquis ordinatus, vitium habuerit ebrietatis, aut desinat, aut deponatur. Ex alio Poenitentiali.

CXLVII. (BURCHARD. lib. XIV, c. 14.) Laicus, si per ebrietatem vomitum fecerit, tres dies a carne et vino et cervisia abstineat. CXLVIII. (BURCHARD. lib. XIV, c. 15.) Si quis per 132.0220B| nequitiam alium inebriaverit, dies quadraginta poeniteat De his qui eucharistiam vomunt.

CXLIX. (BURCHARD. lib. V, c. 46.) Si quis per ebrietatem vel voracitatem eucharistiam evomuerit, XL dies poeniteat. Clerici vel monachi seu diaconi XL dies poeniteant. Presbyteri LXX dies, episcopi XC. Si pro infirmitatis causa evomuerit, IV dies poeniteat. 87 De clericis inter epulas cantantibus. Ex concilio Africano.

CL. (Concil. Carthag. IV, c. 62; BURCHARD. lib. II, c. 170.) Clericos inter epulas cantantes ab officio detrahendos. De eadem re. Ex eodem.

132.0220C| CLI. (BURCHARD. lib. II, c. 171.) Si quis clericus aut monachus verba scurrilia, joculatoria, risumque moventia loquitur, acerrime corripiatur. De eadem re. Ex eodem.

CLII. (Concil. Carthag. IV, c. 60; BURCHARD. lib. II, c. 172.) Clericos scurriles et verbis turpibus joculatores ab officio detrahendos. De clericis maledicis.

CLIII. (Concil. Carthag. IV, c. 57; BURCHARD. lib. X, c. 66.) Clericus maledicus, maximeque in sacerdotibus, cogatur ad postulandum veniam. Si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium absque satisfactione revocetur. De clericis jurantibus.

CLIV. Clericos jurantes excommunicandos. 132.0220D| De eadem re. Unde supra.

CLV. (Concil. Carthag. IV, c. 61. Addit. IV, c. 48; BURCHARD. lib. II, c. 175.) Clericum per creaturas jurantem 88 acerrime objurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicandum. De conviciosis vel maledicis.

CLVI. Si quis convicio vel maledicto vel etiam crimine subjecto laeserit aliquem, dignissima purgetur satisfactione. Si hoc vitium iteraverit, poenitentia justissima secundum modum culpae expietur. 132.0221A| De eadem re.

CLVII. (BURCHARD. lib. X, c. 51.) Apostolus dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt. Si quis hoc peccatum admiserit, tam grande poeniteat quam grande perpetravit scelus, quod a regno Dei separat. De detractoribus.

CLVIII. (BURCHARD. lib. X, c. 63.) Si quis promptus facilisque est ad detrahendum, dicensque quod verum non est, septem dies in pane et aqua sequestratus a fraterno consortio poeniteat. De contentionibus vel rixis.

CLIX. (BURCHARD. lib. X, c. 62.) Si quis contentiones vel rixas amaverit, vel manifestum convicium fratri intulerit, juxta arbitrium prioris tandiu poeniteat quam diuturna expietur poenitentia. 132.0221B| Unde supra.

CLX. (BURCHARD. lib. X, c. 53.) Qui contentiosus aut murmurans exstiterit, secundum arbitrium prioris tandiu poeniteat quandiu culpae qualitas exstat 89 Unde supra.

CLXI. (BURCHARD. lib. X, c. 55.) Si quis videtur contentiosus esse, dicente Apostolo: Nos talem consuetudinem non habemus neque Ecclesia Dei (I Cor. XI). Si quis hoc facit, notetur, usquequo corrigatur. De lascivis vel superbis.

CLXII. Qui lascivus et superbus fuerit, triduo in pane et aqua poeniteat. De eadem re.

CLXIII. (BURCHARD. lib. X, c. 56.) Si quis lascivus 132.0221C| in lingua fuerit, triduana poenitentia expietur. De murmurantibus.

CLXIV. (Regula S. Basilii c. 71; Concordia Regular. c. 8, § 9, BURCHARD. lib. X, c. 54.) Apostolus dicit: Omnia facite sine murmurationibus (Philip. II). Alienus sit a fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur. Unde supra.

CLXV. (Regula S. Basilii, c. 93; BURCHARD. lib. X, c. 52.) Si quis murmurans exstiterit, videat ne poenam murmurantium incurrat, de qua Apostolus dicit: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore (I Cor. X). Juxta mensuram opusque peccati, quia in hac sententia 132.0221D| Apostoli pleniter declaratur, sacerdotis judicio poeniteat. Si quis priorem detraxerit. Ex dictis sancti Basilii.

CLXVI. (Regula S. Basilii, c. 43; BURCHARD. lib. X, c. 67.) Si quis detraxerit eum qui 90 praeest, septem dies a conventu ecclesiae separatus, ut Maria soror Aaronis, quae detraxit Moysi, poeniteat. De seditiosis clericis. Ex concilio Toletano.

CLXVII. (Concil. Tolet. IV, c. 45.) De clericis qui in seditione arma sumpserint, amisso ordinis sui gradu in monasterium pene contrahantur. 132.0222A| De clericis in mutuam caedem prorumpentibus. Ex concilio Ilerdensi.

CLXVIII. (Concil. Ilerd. c. 11; BURCHARD. lib. II, c. 216.) Si qui clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius vindicetur. Unde supra.

CLXIX. (Regula S. Aureliani, c. 13; Concordia Regular. c. 75, § 2; BURCHARD. lib. II, c. 217.) Frater in fratrem si ausus fuerit manum mittere, legitimam disciplinam accipiat. De eadem re. Ex dictis sanctorum.

CLXX. (Regula S. Ferreoli, c. 21; Concordia Regular. c. 75, § 2.) Clericus aut monachus in alterum inflammatus, quod est turpissimum, manus injicere 132.0222B| non praesumat, praeter illos ad quos pertinet correptio. Si quis haec transgressus fuerit, disciplinis canonicis subjacebit. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CLXXI. (Concil. Carthag. IV, c. 67; Conc. Agath. c. 69; BURCHARD. lib. II, c. 17.) Seditionarios nunquam ordinandos, 91 sicut nec usurarios vel injuriarum suarum ultores. Unde supra.

CLXXII. (BURCHARD. lib. II, c. 190.) Si quis in aliquo ecclesiastico gradu sacratus percussor exstiterit, corripiatur acerrime. Si non emendaverit, tribus mensibus poeniteat in pane et aqua. De eadem re. Ex canonibus apostolorum.

CLXXIII (Can. Apostolor. c. 28.) Episcopum aut 132.0222C| presbyterum aut diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per hujusmodi volentem timeri, dejici ab officio suo praecipimus, quia nusquam nos hoc Dominus non docuit; e contrario vero ipse, cum percuteretur, non repercussit.

Ne clerici arma ferant. Ex Capitularibus, lib. I, tit. 72.

CLXXIV. (Lib. I Capitular., c. 70; BURCHARD. lib. II, c. 212.) Omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis se confidant in defensione Dei quam in armis. De eadem re. Ex concilio Meldensi.

CLXXV. (Concil. Meld. c. 37; BURCHARD. lib. II, c. 211.) Quicunque ex clero esse videntur, arma militaria 132.0222D| non sumant, nec armati incedant, sed professionis suae vocabulum religiosis moribus et religioso habitu praebeant. Quod si contempserint, tanquam sacrorum canonum contemptores et ecclesiasticae sanctitatis profanatores proprii gradus amissione mulctentur, quia non possunt simul Deo et saeculo militare. 92 Ne episcopus vel presbyter aut diaconus canes ad venandum habeant.

CLXXVI. (Conc. Agath. c. 55, Epaon. c. 4; BURCHARD. lib. II, c. 213.) Episcopus, presbyter, aut diaconus canes ad venandum aut accipitres habere 132.0223A| non liceat. Quod si quis talium personarum hac voluntate detectus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus se a communione suspendat; presbyter duobus mensibus, diaconus uno ab omni officio vel communione. Ne clerici tabernas ingrediantur. Ex concilio Laodiceno.

CLXXVII. (Concil. Carthag. III, c. 27; BURCHARD. lib. II, c. 130.) Ut clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi. Unde supra.

CLXXVIII. (Concil. Laodicen., c. 24; BURCHARD. lib. II, c. 131.) Quod non oportet sacro ministerio deditos a presbyteris usque ad diaconum et reliquum 132.0223B| ecclesiasticum ordinem, id est usque ad subdiaconum, lectores, cantores, exorcistas et ostiarios, et ex numero continentium et monachorum, ingredi tabernas. De eadem re. Ex decretis Augustini.

CLXXIX. Tabernas nullus clericorum, ut canonum prohibent decreta, causa sumendi cibi aut potus audeat ingredi. Si quis haec violaverit, ut sanctorum canonum contemptor, acerrimis corripiatur disciplinis. 93 De eadem re. Ex concilio Carthaginensi.

CLXXX. (Concil. Carthag. IV, c. 48; BURCHARD. lib. II, c. 210.) Clericus qui non pro emendo aliquid in nundinis vel in foro deambulat, ab officio suo de gradetur. 132.0223C| De vigiliis clericorum. Ex concilio Carthaginensi.

CLXXXI. (Concil. Carthag. IV, c. 49.) Clericus qui absque corpusculi sui inaequalitate vigiliis deest, stipendio privatus excommunicetur, quousque correptus videatur. De eadem re. Ex concilio Eliberitano.

CLXXXII. (Concil. Eliberit., c. 21; conc. Agath., c. 64.) Si quis in civitate positus per tres dominicas ad Ecclesiam non accesserit, excommunicetur, quousque correptus videatur. De eadem re. Ex concilio Toletano.

CLXXXIII. (Concil. Tolet. I, c. 5.) Ut presbyter vel diaconus vel quilibet ecclesiae deputatus clericus, si intra civitatem fuerit, vel in loco in quo ecclesia est, aut castella, aut vicus, aut villae, ad ecclesiam 132.0223D| ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus non emendaverit. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CLXXXIV. (Conc. Agath. c. 64.) Clerici qui ecclesiam frequentare aut officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur. 94 De eadem re. Ex decretis sancti Benedicti.

CLXXXV. (Regula S. Bened., c. 16; BURCHARD. lib. II, c. 105.) Ut ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII). Qui septenarius numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, 132.0224A| sextae, nonae, vesperae, completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia de eis dixit Propheta. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse ait: Media nocte surgebam, etc. (Ibid.) Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super judicia justitiae suae. Ex concilio Venetico.

(Concil. Venetic., c. 14; BURCHARD. lib. II, c. 153.) Clericus qui intra muros civitatis manet, et eo die matutinis hymnis sine aegritudine defuerit, septem dies a communione habeatur extraneus.

Ut missae ante horam tertiam non celebrentur. Ex epistola Telesphori papae.

CLXXXVI. (BURCHARD. lib. III, c. 63, et dist. 1 de consecr., c. 48.) Missarum celebrationes ante horam 132.0224B| diei tertiam minime sunt celebrandae (quia eadem hora et Dominus crucifixus est, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur), excepta nocte sanctae Nativitatis. Ut fideles ante horam tertiam non prandeant.

CLXXXVII. (Addit. IV, c. 49; BURCHARD. lib. II, c. 185, et dist. 44, c. 12.) Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sanctam horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos, 95 nisi hymno dicto, edere panem, et post cibum gratias auctori Deo referre. Ut sacramenta altaris a jejunis celebrentur. Ex concilio Africano.

CLXXXVIII. (Conc. Afric. c. 8; Capitulare AHYTONIS, c. 10.) Ut sacramenta altaris nonnisi a jejunis 132.0224C| celebrentur, excepto uno die anniversario quo coena Domini celebratur. Nam si aliquorum pomeridiano tempore defunctorum episcoporum sive caeterorum commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt jam pransi inveniuntur Ut post allocutionem episcopi in missarum solemniis plebs ad orationem invitetur. Ex concilio Laodiceno.

CLXXXIX. (Concil. Laodic. c. 19; BURCHARD. lib. II, c. 69.) Quod oporteat seorsum primum post allocutiones episcoporum orationem super catechumenos celebrari. Et postquam catechumoni egressi fuerint, super eos qui sunt in poenitentia precem fieri. His etiam accedentibus ad manum sacerdotis et discedentibus tres orationes consummari fidelium, ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et 132.0224D| tertia per exclamationes solitas expleantur. De eadem re.

CXC. (BURCHARD. lib. II, c. 70.) Oportet ut in diebus festis vel dominicis, post sermonem intra missarum solemnia habitum ad plebem, sacerdos admoneat ut juxta apostolicam institutionem orationem omnes in commune pro diversis necessitatibus fundant ad Dominum pro regibus et 96 rectoribus ecclesiarum, pro pace, pro peste, pro infirmis qui in ipsa paroechia lecto decumbunt, pro nuper defunctis; in quibus singillatim precibus plebs orationem 132.0225A| Dominicam sub silentio dicat, sacerdos vero orationes ad hoc pertinentes per singulas admonitiones solemniter expleat. Post haec, sacra celebretur oblatio. Ait enim Apostolus: Obsecro primum omnium fieri orationes, obsecrationes, gratiarum actiones, etc. (I Tim. II.) Ut nullus presbyter solus praesumat missam cantare. Ex concilio Nannetensi.

CXCI. (BURCHARD. lib. III, c. 68.) Definivit sanctum concilium ut nullus presbyter solus praesumat missam cantare. Cui enim dicit Dominus vobiscum, aut Sursum corda, aut Gratias agamus Domino Deo nostro, cum nullus sit qui respondeat? Aut in Canone, et omnium circumstantium, cum nemo adsit? Aut quem invitat ad orationem, cum dicit Oremus, 132.0225B| cum nullus sit qui secum oret? Aut ergo ista penitus reticenda sunt, et non solum non erit perfectum sacrificium, verum etiam incurret, quisquis ille est, terribilem sententiam: Si quis tulerit de hoc, tollet Deus partem ejus de libro vitae (Apoc. XXII). Aut si haec muris et parietibus insusurraverit, ridiculosum erit. Quapropter periculosa superstitio maxime a monasteriis monachorum exterminanda est. Praevideant autem praelati ut presbyteri in coenobiis cooperatores habeant in celebratione missarum. Si quis haec transgressus fuerit, ab officio suspendatur. 97 De presbyteris qui, celebrata missa, non communicant. Ex canonibus apostolorum.

CXCII. (Canon. apostolor., c. 9; BURCHARD. lib. III, 132.0225C| c. 79.) Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus vel quilibet ex sacerdotali catalogo, facta oblatione non communicaverit, aut causam dicat; et si rationabilis fuerit, veniam consequatur; aut si non dixerit, communione privetur, tanquam qui populo causa laesionis exstiterit. Quod fideles laici communicare debeant. Unde supra.

CXCIII. (Can. apostolor. c. 10; BURCHARD. lib. II, c. 67.) Omnes fideles Christiani qui ingrediuntur ecclesiam die Dominico, et Scripturas apostolorum et Evangelium audiunt, non autem perseverant in oratione usque dum missa peragatur, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines ecclesiae commoventes convenit communione privari. Unde supra.

132.0225D| (BURCHARD. lib. II, c. 68.) Omnes qui ingrediuntur ecclesiam Dei et Scripturas sanctas audiunt, neque communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia se a perceptione sanctae communionis avertunt, hi de ecclesia removeantur quandiu per confessionem poenitentiae fructus ostendant.

De diligentia corporis Domini. Ex definitione ecclesiasticorum dogmatum.

CXCIV. (BURCHARD. lib. V, c. 15, et dist. 2 de consecr., c. 13.) Quotidie eucharistiae communionem 98 132.0226A| percipere nec laudo nec vitupero, omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico eucharistiae perceptione quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi de caetero voluntatem non habeat, et communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de Dei misericordia, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant . Item sanctus Augustinus ad Januarium.

(AUGUST. epist. 118; BURCHARD. lib. V, c. 16.) Dixerit quispiam non quotidie accipiendam eucharistiam, alius affirmet quotidie. Faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. 132.0226B| Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum (Luc. XIX), alter dixerit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII); ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc valet quod manna secundum propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat.

De eadem re. Ex epistola Clementis papae.

CXCV. (CLEMENS, epist. 2; REMEDIUS Curiensis, c. 1; BURCHARD. lib. V, c. 11.) Certe tanta in altari holocausta offerantur quanta populo sufficere debeant. Quod si remanserint, in crastinum non reserventur, 132.0226C| 99 sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad communes sumendos cibos conveniant, nec putent sanctae portioni commiscere cibum qui per cuniculos digestus in secessum emittitur. Si igitur mane Dominica porrigitur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam consumpserint, et si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperam. Sic secreta sanctificatione aeterna custodienda sunt sacramenta. Ex Capitularibus, lib. I, cap. 32.

(Lib. I Capitular., c. 138.) Ut omnes fideles communicent, et ad missas exspectent finalem deprecationem .

132.0226D| Ex lib. II, cap. 34.

(Concil. Cabilon. II, c. 46; lib. II Capitular., c. 40; BURCHARD. lib. V, c. 14.) In perceptione corporis et sanguinis Dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum enim est ne si nimium in longum differatur, ad perniciem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit 132.0227A| indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI). Juxta ejusdem Apostoli vocem probare se debet homo, et sic de pane illo edat; ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque 100 suam, praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum, exemplo David (I Reg. 21), qui nisi confessus fuisset abstinuisse [ edit. Helmaestad., fuisset abstinentiam] ab opere conjugali ab heri et nudiustertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset.

Ex eodem libro.

(Lib. II Capitular. c. 45; BURCHARD. lib. V, c. 17.) Ut si non frequentius, vel ter laici homines in anno communicent, nisi forte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur, id est in Pascha, Natali Domini 132.0227B| et Pentecosten.

De presbyteris qui non communicant.

(Lib. I Capitular. c. 6; BURCHARD. lib. III, c. 78.) Auditum est aliquos presbyteros missam celebrare et non communicare, quod omnino in canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest, si non communicaverit, Sumpsimus, Domine, sacramenta, et caetera.

Ne populus antequam missa finiatur, de ecclesia egrediatur. Ex concilio Arelatensi.

CXCVI. (Concil. Aurelian. I, c. 26; BURCHARD. lib. III, c. 29.) Cum ad celebrandam missam in Dei nomine convenitur, populus non ante discedat quam Missae solemnitas compleatur; et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiat sacerdotis. 132.0227C| 101 De eadem re. Ex concilio Carthaginensi, capit. 147.

CXCVII. (Concil. Carthag. IV, c. 24; BURCHARD. lib. II, c. 66.) Sacerdote in ecclesia verbum faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur. Ut sacrarium mulieres non introeant. Ex concilio Laodiceno.

CXCVIII. (Concil. Laodic. c. 44; BURCHARD. lib. III, c. 100.) Quod non oporteat mulieres ingredi ad altare, et ea contingere quae virorum officiis deputata sunt. Ex epistola Leonis papae.

(Decreta GELAS. c. 26; BURCHARD. lib. III, c. 101.) Nihilominus impatienter audivimus tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut feminae sacris altaribus 132.0227D| ministrare firmentur, cunctaque non nisi virorum famulatui deputata sexum cui non competit exhibere.

De eadem re. Ex concilio Turonensi.

CXCIX. (BURCHARD. lib. III, c. 76, ex concilio Rothomag., c. 2.) Dictum est nobis quod quidam presbyteri, celebrata missa, detrectantes ipsi sumere divina mysteria quae consecrarunt, calicem Domini mulierculis, quae ad missas offerunt, tradunt, vel quibusdam laicis, qui dijudicare corpus Domini nesciunt, 132.0228A| id est discernere inter cibum spiritalem et carnalem: quod quantum sit omni ecclesiasticae religioni contrarium, pietas fidelium novit. Unde omnibus presbyteris interdicimus ut nullus imposterum 102 hoc facere praesumat; sed aut ipse cum reverentia sumat, aut diacono vel subdiacono, qui ministri altaris sunt, colligenda tradat. Illud etiam attendat ut eos propria manu ante communicet. Nulli autem laico aut feminae eucharistiam in manibus ponat, sed tantum in ore cum his verbis: Corpus et sanguis Domini prosit tibi ad remissionem peccatorum et ad vitam aeternam. Si quis haec transgressus fuerit, quia Deum omnipotentem contemnit et quantum in ipso est inhonorat, ab altari removeatur. Ut omnis presbyter qui ecclesiam regit, thuribulum 132.0228B| et incensum habeat. Unde supra.

CC. (BURCHARD. lib. III, c. 227, ex concilio Rothomag., c. 1.) Ut tempore quo Evangelium legitur, et finito offertorio, super oblationem incensum, ut in mortem videlicet Redemptoris, ponatur. De praedicatione presbyterorum. Ex Capitul. lib. I, tit. 76.

CCI. (Lib. I Capitular. c. 82.) Sed et unicuique vestrum videndum est, dilectissimi et venerabiles pastores ecclesiarum Dei, ut presbyteri quos praemittitis per paroechias vestras ad regendum et praedicandum per ecclesias populum Dei, ut honeste praedicent, et non sinatis nova vel non canonica aliquos [ Editio Helmaestad., nova aut inusitata aliq.] ex suo sensu et non secundum sacras Scripturas 132.0228C| fingere et praedicare populo. Sed et vosmetipsi utilia, honesta et recta, et quae ad vitam ducant aeternam, praedicate; alios quoque instruite, ut haec eadem praedicent. 103 Quid sit a presbyteris praedicandum.

CCII. (Lib. I Capitular. c. 82; BURCHARD. lib. II, c. 59.) Primo omnium praedicandum est omnibus generaliter ut credant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum esse omnipotentem, qui omnia fecit, et unam esse deitatem et substantiam et majestatem in tribus personis Patris, Filii, et Spiritus sancti. (BURCHARD. lib. II c. 60.) Item praedicandum est quomodo Filius Dei incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine pro salute humani generis, 132.0228D| passus, sepultus, tertia die resurrexit, et coelum ascendit, in fine mundi veniens judicare omnes homines secundum opera propria; quo modo impii cum diabolo in ignem aeternum mittentur, justi cum Christo in vitam aeternam erunt.

(BURCHARD. lib. II, c. 61.) Item praedicandum est quod omnes homines in propria carne resurgent.

(BURCHARD. lib. II, c. 65.) Item praedicandum est pro quibus criminibus cum diabolo deponuntur, quae Apostolus enumerat, fornicatio, immunditia, luxuria, 132.0229A| idolorum servitus, veneficia, etc. Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et ideo haec cum omni studio prohibeantur.

(BURCHARD. lib. II, c. 64.) Item praedicandum est de dilectione Dei et proximi, de fide et spe in Deo, de humilitate, patientia, castitate, benignitate, misericordia, de eleemosynis, de confessione, ut fratribus ex corde remittatur. Qui haec et his similia agunt, regnum Dei consequentur.

De eadem re. Ex eodem lib. I, cap. 154.

CCIII. (Lib. I Capitular. c. 168; WALTER Aurelian., c. 7; BURCHARD. lib. XIX, c. 99.) Ut unusquisque presbyter capitula 104 habeat de majoribus vel minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis ut caveant ab insidiis diaboli. 132.0229B| De eadem re. Ex eodem, cap. 159.

CCIV. (Lib. I Capitular. c. 165; BURCHARD. lib. II, c. 72.) Ut sacerdotes admoneant populum ut eleemosynam dent et orationem faciant pro diversis plagis quas assidue pro peccatis nostris patimur. De eadem re. Ex cap. 160.

CCV. (Lib. I Capitular. c. 166.) Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeant plebem sibi commissam. Admonitio ad episcopos. Ex lib. II, cap. 5.

CCVI. (Lib. II Capitular. c. 5.) De sacerdotibus ad vestram curam pertinentibus magnum adhibete studium ut qualiter vivere debeant, et quomodo populis ad suam portionis curam pertinentibus exemplo et verbo prosint, a vobis magna cura edoceantur, 132.0229C| et ut id facere studeant, vestra auctoritate constringantur. Ut quisque presbyter qui ecclesiam tenet, clericum habeat. Ex concilio Nannetensi.

CCVII. (BURCHARD. lib. II, c. 56; Capitular. THEODULFI, c. 20.) Unusquisque presbyter qui plebem regit, clericum habeat qui cantet, et Epistolam et Lectionem legat, et qui possit scholam tenere; et admoneat suos paroechianos ut filios suos ad Psalterium discendum mittant ad 105 ecclesiam, quo ipse in omni castitate erudiat. Ut omnis presbyter horas canonicas solemniter persolvat. Ex eodem, cap. 19.

CCVIII. (HINCMARI Capitula, tit. I, c. 9; BURCHARD. lib. II, c. 104.) Presbyter, mane matutinali officio 132.0229D| expleto, pensum servitutis suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque persolvat, ita tamen ut postea horis competentibus juxta possibilitatem aut a se aut a scholaribus publice compleantur; deinde peractis missis, et infirmis visitatis, ad opus rurale exeat jejunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit, usque ad statutam horam pro qualitate temporis et opportunitatis. Ut presbyter curam hospitum habeat. Unde supra.

CCIX. (HINCMAR. ibid. c. 10.) Ut presbyter curam 132.0230A| hospitum, maxime pauperum atque debilium, orphanorum quoque atque peregrinorum habeat, hosque ad prandium suum quotidie juxta possibilitatem convocet, eisque hospitium tribuat. Ex eodem capite.

(Capitula CARLOMANNI tit. 2, c. 12; BURCHARD. lib. 2, c. 167.) Ut autem omnis occasio rapinae tollatur, volumus ut presbyteri, qui bonum exemplum charitatis omnibus ostendere debent, hospitales existant, juxta Dominicum et apostolicum praeceptum, et humanitatem praebeant iter facientibus, quia per hospitalitatem placuerunt 106 quidam Deo, angelis hospitio receptis; et Dominus in die judicii dicturus est electis: Hospes eram, et suscepistis me (Matth. XXV). Et Job dicit: Ostium meum semper 132.0230B| viatori patuit (Job. XXXI).

De aqna benedicta. Ex epistola Alexandri papae.

CCX. (ALEXAND. I, epist. I, c. 5; REMEDIUS Curiensis, c. 24; BURCHARD. lib. II, c. 53.) Aquam enim sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur; quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis vitulae aspersus populum sanctificabat atque mundabat (Hebr. IX), quanto magis aqua, quae sale aspersa divinisque precibus sacrata est, populum sanctificat atque mundat? Et si sale asperso per Eliseum prophetam sterilitas aquae sanata est (I Reg. II), quanto magis divinis precibus sacrata aqua sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinanatos 132.0230C| sanctificat et purgat, et caetera bona multiplicat, et insidias diaboli avertit, et a phantasmatum versutiis hominem defendit. De eadem re. Ex supradicto concilio, cap. 5.

CCXI. (HINCMAR. ibid., c. 5; BURCHARD. lib. III, c. 52.) Ut omni die Dominico quisque presbyter in sua ecclesia ante missarum solemnia aquam benedictam faciat in vase nitido et tanto mysterio convenienti, de qua populus intrans ecclesiam aspergatur; et qui voluerint, in vasculis suis accipiant ex ipsa, et per mansiones et agros et vineas, super pecora quoque sua, atque super pabula eorum, necnon super cibos et potum suum conspergant. 107 De presbyteris qui culpas peccantium reticent vel 132.0230D| minus digne poenitentes ad reconciliationem adducunt. Unde supra.

CCXII. (HINCMAR. ibid. cap. 13; BURCHARD. lib. XIX, c. 100; Liber Poenitentialis, apud Stevartium, pag. 711.) Ut nemo presbyterorum xenium vel quodcunque emolumentum temporale, imo detrimentum spiritale, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat ut episcopo vel ministris ejus peccatum illius reticeat, nec pro respectu cujusque personae aut consanguinitatis vel familiaritatis, alienis communicans peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet, nec a quoquam poenitente aut gratia aut favore aut munus suscipere praesumat, aut minus digne 132.0231A| poenitentem ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat, et quocunque livore alium quemlibet dignius poenitentem a reconciliatione removeat, quia hoc simoniacum et Deo et hominibus contrarium est. Ex Poenitentiali.

(BURCHARD. lib. XIX, c. 121.) Qui reticuerit peccatum fratris quod est ad mortem, nec eum corripuerit, aut Ecclesiae Dei ut emendetur dixerit, quaudiu consensit, tandiu poeniteat.

De presbyteris qui a fidelibus ad prandium invitantur. Unde supra, cap. 14.

CCXIII. (HINCM. ibid., c. 14; BURCHARD. lib. II, c. 161.) Ut nullus presbyterorum, quando ad anniversarium diem, tricesimum, aut septimum, vel 132.0231B| tertium alicujus defuncti, aut quacunque vocatione ad collectam presbyteri 108 convenerint, se inebriare nullatenus praesumat, nec precari in amore sanctorum vel ipsius animae bibere aut alios ad bibendum cogere, nec se aliena precatione ingurgitare, nec plausus et risus inconditos et inanes fabulas referre aut cantare praesumat vel turpia joca vel cum urso vel tornatricibus ante se facere permittat, nec larvas daemonum, quas vulgo talamascas dicunt, ante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est et a sacris canonibus prohibitum. De rixis et pugna sacerdotum.

CCXIV. (HINCMAR. ibid.; BURCHARD. lib. II, c. 103.) Summopere etiam quisque presbyter caveat, sicut de statu suo vult gaudere, ut non quacunque occasione 132.0231C| parem suum aut alium quemlibet ad iram et rixam, multo minus ad pugnam vel ad caedem, aliquo verbo irritet seu provocet, nec provocatus ad hoc quisquam prosiliat, quia in talibus comessationibus et potationibus semper se immiscet diabolus. De convivio presbyterorum.

CCXV. (HINCMAR. ibid.; BURCHARD. lib. II, c. 162.) Quando autem convenerint presbyteri ad convivium, decanus aut aliquis prior illorum versum ante mensam incipiat, et cibum benedicat, et tunc secundum suum ordinem sedeant, alter alteri honorem portantes, et per vices cibum et potum benedicant; et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta Scriptura legat, et post refectionem similiter 132.0231D| sanctum [ cod. Paris. secundum] hymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in coena fecisse legitur; et sic se 109 contineant omnes presbyteri, maxime in talibus locis, ut non vituperetur ministerium nostrum [ Burchardus, ut non vitup. min. illorum; codex Helmaestad., ne min. nostrum vituperetur]. De Kalendis, quando presbyteri simul conveniunt. Unde supra, cap. 16.

CCXVI. (HINCMAR. ibid., c. 15; RICULF. c. 20; Capitulare AHYTONIS, c. 29; BURCHARD. lib. II, c. 164.) Quando presbyteri per Kalendas simul conveniunt, 132.0232A| post peractum divinum ministerium et necessariam collationem, non quasi ad prandium [ Burchardus, non quasi ad plenam refectionem], ibi ad tabulas resideant, et per talia inhonesta convivia invicem graventur, quia indecens est et onerosum. Saepe etiam tarde ad ecclesias redeuntes, magis damnum de reprehensione conquirunt et de gravedine mutua contrahunt quam lucrum ibi faciant. Nam de hujusmodi conventu Paulus Corinthios reprehendit (I Cor XI), qui inconvenienter coenam Dominicam manducare conveniebant. Sic et qui ad coenam Dominicam, id est ad collationem verbi sub occasione conveniunt, et exuri aetate ventrisca [ edit. Helmaestad., Burchard. et Hincmar., ex veritate ventris causa.-- Vide concilium Nannet., c. 15] conjunguntur, 132.0232B| reprehensibiles coram Deo et hominibus habentur. Et ideo peractis omnibus, qui voluerit, panem cum charitate in domo fratris sui simul cum fratribus frangat et singulos biberes accipiant, maxime ultra tertiam vicem poculum non contingant; et sic ad ecclesias redeant. De his qui de nihil habentibus ordinantur. Ex concilio Carthaginensi.

CCXVII. (Codex Canon. Eccl. Afric., c. 32; JESSE Ambian., c. 6; BURCHARD. lib. III, c. 120.) Placuit ut episcopi, presbyteri, 110 diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus vel clericatus sui agros vel quaecunque praedia suo nomini comparant, tanquam rerum Dominicarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti 132.0232C| in ecclesia eadem ipsa contulerint. De eadem re. Ex Capitularium libro I, cap. 150.

CCXVIII. (Lib. I Capitular., c. 156; BURCHARD., lib. III, cap. 121.) Unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis acquisiverit, propriae Ecclesiae relinquat. De eadem re. Ex concilio Rhemensi.

CCXIX. (HINCMARI Capitul. tit. 2, c. 18; BURCHARD. lib. III, c. 118.) Investigandum est si nihil patrimonii habens presbyter quando provectus est ad ordinem ecclesiasticum, postea emerit praedia, cujus juris sint, quoniam ecclesiae ad quam de nihil habente promotus est, esse debent juxta canonicam auctoritatem. 132.0232D| Ex concilio Arausicano, cap. 54.

(Conc. Agath. c. 54; BURCHARD. lib. III, c. 119.)

Presbyter, cum dioecesim tenet, de his quae emerit ad ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab ejus quam tenet ecclesiae ordinatione discedat.

De reditibus vel oblationibus ecclesiae.

CCXX. (HINCMARI Capitula, tit. 2, c. 19.) Inquirendum est si occasione hujus praecedentis capituli aliquis presbyterorum de redditibus ecclesiae vel oblationibus ac votis fidelium alio nomine res comparaverit, 111 et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam pertinent ibidem collocaverit, et mulierum 132.0233A| frequentationem inibi fieri permiserit, vel, quod turpius est, tales mulieres ibidem habuerit quae lanificium suum exerceant et curam domus agant, et in eodem presbyter frequenter veniens manserit. Contra decreta canonum hoc malum agitur. Quia sicut nec suo, ita nec alieno nomine presbyter fenus exercere debet, multo minus fraudem facere de facultatibus ecclesiasticis: quoniam hoc sacrilegium est, et par crimen Judae furis, qui sacras oblationes asportabat et furabatur. De usuris. Ex canone apostolorum.

CCXXI. (Canon. apostolor. c. 44; BURCHARD. lib. II, c. 119.) Episcopus, presbyter, aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe damnetur. 132.0233B| De eadem re. Ex concilio Nicaeno.

CCXXII. (Concil. Nicaen. c. 17; BURCHARD. lib. II, c. 120.) Quoniam multi sub regula constituti avaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique Scripturae dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, etc., mutuum dantes, centesimas exigunt, juste censuit sancta synodus ut si quis inventus fuerit usuras accipiens aut hemiolia, id est sescupla, exigens, vel aliquid tale prorsus excogitans, turpis lucri gratia dejiciatur a clero, et alienus existat a regula. De eadem re. Ex concilio Laodicensi.

CCXXIII. (Concil. Laodic. c. 5.) Quod non oporteat sacerdotes et clericos fenerantes usuras, vel quae 112 dicuntur sescupla, id est summam capitis 132.0233C| et dimidium summae, percipere. De eadem re. Ex epistola Leonis.

CCXXIV. (Decreta LEONIS I, c. 3; BURCHARD. lib. II, cap. 123.) Nec hoc quoque praetereundum esse duximus, quosdam turpis lucri cupiditate captos usurariam exercere poenam et fenore velle ditescere: quod non dicam in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed et in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. Ut sub alieno nomine fenus non exerceant clerici. Ex eadem epistola.

CCXXV. (LEO I in Decretis, c. 4; BURCHARD. lib. II, c. 121.) Illud etiam praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attentet. 132.0233D| De eadem re. Ex concilio Tarraconensi.

CCXXVI. (Concil. Tarrac. c. 2; BURCHARD. lib. II, c. 122.) Quicunque in clero esse voluerit, emendi vilius vel vendendi carius studio non utatur. De eadem re. Ex concilio Eliberitano.

CCXXVII. (Concil. Eliberit. c. 18.) Episcopi, presbyteri, et 113 diaconi de locis suis negotiandi causa non discedant, nec circumeuntes provincias, nundinas sectentur. Sane ad victum sibi conquirendum, 132.0234A| aut filium, aut libertum, aut mercenarium, aut amicum mittant. Et si voluerint negotiari, intra provinciam negotientur. De eadem re. Ex concilio Carthaginensi.

CCXXVIII. (Concil. Carthag. III, c. 16; BURCHARD. lib. II, c. 151.) Placuit ut episcopi, presbyteri et diaconi non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi negotio et inhonesto victum quaerant, quia scriptum est: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). De eadem re. Ex eodem concilio.

CCXXIX. (Concil. Carthag. III, c. 16; BURCHARD. lib. II, c. 124.) Item placuit ut clericus, si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem, eamdem speciem, quantum dederit accipiat. 132.0234B| Ex Capitularium lib. II, cap. 36.

CCXXX. (Lib. II Capitular. c. 37; BURCHARD. lib. II, c. 125.) Ut presbyteri a turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verumetiam plebes sibi subditas abstinere instruant. De eadem re. Ex concilio Chalcedonensi.

CCXXXI. (Concil. Chalcedon. c. 3; BURCHARD. lib. II, c. 145.) Pervenit ad sanctam synodum quod quidam qui in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua suscipiant, Dei quidem ministerium parvipendentes, saecularium vero discurrentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum 114 sollicitudinem sumentes. Decrevit itaque sanctum concilium, nullum deinceps, non episcopum, 132.0234C| non clericum, non monachum, aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, praeter ecclesiasticarum rerum sollicitudinem. De eadem re. Ex concilio Meldensi, cap. 49.

CCXXXII. (Concil. Meld. c. 49; BURCHARD. lib. II, c. 146.) Ut nemo laicorum presbyteros ecclesiarum suarum turpi villicationi et, secundum Apostolum (II Tim. II), saeculari et inhonestae negotiationi implicare nec secum alios [ Apud Sirmondum, aliorsum; sic etiam in vet. cod. nostro. ] contra auctoritatem ducere praesumat, quo ministerium sibi commissum cogantur negligere. Quod si contra interdicta praesumpserit, excommunicetur. De his qui per pecunias fuerint ordinati. Ex canone apostolorum.

132.0234D| CCXXXIII. (Canon. apostolor. c. 50.) Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur ipse et ordinator ejus et a communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus a Petro. De eadem re. Ex concilio Chalcedonensi.

CCXXXIV. (Concil. Chalcedon. c. 2; BURCHARD. lib. I, c. 112.) Si quis episcopus per pecunias fecerit ordinationem et sub pretio redegerit Spiritus sancti 132.0235A| gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecunias episcopum aut presbyterum aut diaconem proprii gradus periculo subjacebit, et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione proficiat, sed 115 alienus sit a dignitate. Si quis vero mediator datis vel acceptis exstiterit, si clericus fuerit, proprio gradu decidat; si monachus aut laicus, anathematizetur. De eadem re. Ex epistola Gelasii papae.

CCXXXV. (Decreta GELASII c. 24; BURCHARD. lib. I, c. 22.) Quos constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri: quia dantem pariter accipientemque damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit. De eadem re. Ex epistola Hormisdae papae.

CCXXXVI. (BURCHARD. lib. I, c. 23.) Hoc itaque ad priora conjungimus, ne benedictio per impositionem 132.0235B| manus, quae a Deo esse creditur, pretio comparetur; quia Simon Spiritum sanctum volens redemptione mercari, apostoli fuit detestatione percussus (Act. VIII). De eadem re. Ex concilio Nannetensi.

CCXXXVII. (Concil. Nannet. c. 7; BURCHARD. lib. I, c. 106.) Omnibus ministris ecclesiasticae dignitatis interdicimus ut nullus quocunque munere aut favore corruptus clericum alterius parochiae latenter ac furtive ad ordinationem subintroducere praesumat. Quod si fecerit, juxta Chalcedonense decretum is qui ordinatus est donum sancti Spiritus, quod furari conatus est, amittat; et qui mediator exstitit, si clericus est, proprio gradu 132.0235C| decidat; si laicus aut monachus, anathematizetur. 116 De eadem re. Ex concilio Meldensi, cap. 43.

CCXXXVIII. (Concil. Meld. c. 43; BURCHARD. lib. I, c. 21.) Cavendum est et summopere praecavendum, ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque, atque consensoribus seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per simoniacam haeresim regiminis locum obtineat quacunque factione, calliditate, promissione, seu commoditate, aut datione per se aut per emissam personam, cum Spiritus sanctus inter caetera documenta 132.0235D| per os sancti dicat Gregorii (lib. VII, indict. 2, epist. 110): « Cur non perpendit quia benedictio illi in maledictionem convertitur? » Et alibi (lib. IV, ind. 14, epist. 51): « Dolens, inquit, dico, gemens denuntio, quia sacerdotium, quod apud vos intus cecidit, foris diu stare non poterit. » 132.0236A| Quod munus sit etiam a lingua. Ex dictis Gregorii papae.

CCXXXIX. (S. GREGOR. homil. 4 in Evangelia; BURCHARD. lib. I, c. 113.) Sunt nonnulli qui nummorum quidem praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur. Hi nimirum quod gratis accipiunt, gratis non tribuunt, quia nummum favoris de impenso officio sanctitatis expetunt. Unde cum virum justum describeret Isaias, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa XXXIII). Quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus ab obsequio est subjectio indebite impensa. Munus a manu, 117 pecunia est. Munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit quando in divinis rebus non solum ullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. Ne presbyteri, ut ecclesias obtineant, munera dent. 132.0236B| Ex Capitularium libro I.

CCXL. (Lib. I Capitular., c. 146.) Ut nullus presbyter ad introitum ecclesiae xenia donet. De his sacerdotibus vel clericis qui per pecunias aliorum sacerdotum ecclesias aut beneficia subripiunt vel subvertunt.

(Lib. VII Capitular., c. 146, BURCHARD. lib. III, c. 114.) Sancitum est atque omnibus modis prohibitum, ut si quis presbyter praeventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse aut alicui pecuniam tribuere ut alterius presbyteri ecclesiam subripiat, pro hac cupiditate seu rapina turpis lucri gratia dejiciatur a clero et alienus existat a regula, Nam si pro misericordia episcopo placuerit longo tempore eum, poenitendo quae gessit, in carceris 132.0236C| aerumna recludere, et usque ad satisfactionem ibi detineri, et postea, si se correxerit, et talia deinceps minime se facere promiserit, humanius erga eum agere, poterit, si voluerit, et ipse dignus inventus fuerit.

118 Ut nullus presbyterum in ecclesia mittat vel ejiciat, ex eisdem Capitularibus, cap. 41.

CCXLI. (Lib. I Capitular., c. 147; BURCHARD, lib. III, c. 111.) Ut nullus laicus presbyterum in ecclesia mittere vel ejicere praesumat, nisi per consensum episcopi. Ex eodem.

Item interdicendum videtur clericis sive laicis ne quis cuilibet presbytero praesumat dare ecclesiam sine licentia et consensu episcopi sui.

132.0236D| Item ex eodem.

(Lib. V Capitular., c. 43, et Addit. IV, c. 72, lib. III, Leg. Longob., tit. 1, c. 43.) De his qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesiis ejiciunt, et ab episcopo vel quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, 132.0237A| ut bannum nostrum rewadiare et per fidejussores ad palatium venire jubeantur; ut tunc nos decernamus utrum nobis placeat ut illum bannum persolvant, aut aliam armiscaram sustineant.

De ecclesiis inter cohaeredes divisis. Ex eodem.

CCXLII. (Lib. V Capitular., c. 44; lib. III Leg. Longob., tit. 1, c. 44; BURCHARD. lib. II, c. 41.) De ecclesiis quae inter cohaeredes sunt divisae considerandum est quatenus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi cohaeredes eas voluerint tenere et honorare, faciant. Sin autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat utrum eas 119 ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. De eadem re. Ex concilio Triburiensi.

132.0237B| (Concil. Tribur., c. 32, BURCHARD. lib. III, c. 40.) Si plures haeredes contenderint de communi ecclesia, auferri jubeat episcopus reliquias sacras et ecclesiam claudi, donec communi consensu statuant ibi presbyterum et unde vivat.

Ut in ecclesia una non plures presbyteri constituantur. Ex concilio Rhemensi, cap. 8.

CCXLIII. (BURCHARD. lib. III, c. 44.) Unusquisque presbyter ecclesia una, ubi ordinatus est, contentus sit, et nullus in duabus ecclesiis ministrare praesumat . Ex concilio quo supra.

(BURCHARD, lib. III, c. 45.) Sicut in unaquaque ecclesia presbyter debet esse, ita ipsa ecclesia, quae 132.0237C| sponsa vel uxor ejus dicitur, non potest dividi inter plures presbyteros; sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde interdicimus ut nullus praesumat ecclesiam inter duos vel plures dividere, quia ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse, non scortum, sicut Calixtus papa testatur [7, q. I, c. 39].

120 Ut laici ecclesias non teneant nec decimas accipiant. Ex concilio [Meldensi], cap. 65.

CCXLIV. (Concil. Meld. c. 75.) Indignum valde est ut qui in regia dignitate caeteros Ecclesiae filios auctore Deo praecellitis, negligentius quae Dei sunt exsequi videamini. Unde dignum erat ut capellas villarum vestrarum laicis non committeretis, sed potius illis qui et eadem sacrata loca religiosius 132.0237D| tractarent et vobis debitum obsequium impenderent. Monemus itaque et hortamur, ne, quod absit, periculum anathematis ex decimis praesumptis incurratis, ut hoc corrigere studeatis. De eadem re. Ex eodem capitulo.

CCXLV. (Concil. Meld. ibid.) Si capellas vestras presbyteris aut viris ecclesiasticis dederitis, et Dominicas decimas acceperint, sarta tecta ecclesiae et luminaria exinde competenter provideant, et presbyteri parochianas decimas accipiant, et populi necessitatibus debite invigilent. 132.0238A| De eadem re. Ex eodem.

CCXLVI. (Concil. Meld. ibid.) Si autem laici capellas vestras habuerint, a ratione et ab auctoritate alienum habetur ut ipsi decimas accipiant et inde canes aut genitiarias eas accipiant, et inde restaurationem ecclesiarum suas pascant. Sed potius presbyteri ecclesiarum et luminaria et hospitum ac pauperum receptionem exhibeant, et pro vobis ac statu regni vestri Dei misericordiam studiose implorent. 121 De his qui ecclesias deserunt in quibus provecti sunt et ad alias transeunt. Ex concilio Nicaeno.

CCXLVII. (Concil. Nic. c. 16; BURCHARD. lib. II, c. 98). Quicunque temere et periculose, neque timorem Domini prae oculis habentes, nec agnoscentes ecclesiasticam regulam, discedunt ab ecclesia presbyteri 132.0238B| et diaconi vel quicunque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi ut ad suas parochias revertantur. Quod si non fecerint, oportet eos communione privari. De eadem re. Ex concilio Chalcedonensi, cap. 10.

CCXLVIII. (BURCHARD. lib. II, c. 96.) Non licere clericum in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, et in qua initio ordinatus est, et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem: hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Item ex concilio Antiocheno.

CCXLIX. (Concil. Antioch. c. 21; BURCHARD. lib. I, 132.0238C| c. 73). Episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, nec sponte sua prorsus insiliens, nec vi coactus a populis. Maneat autem in Ecclesia quam primitus a Deo sortitus est, nec inde transmigret. 122 De eadem re. Ex Decretis Calixti papae.

CCL. (CALIXT. epist. 2; BURCHARD. lib. III, c. 49, et apud GRATIAN. 7, q. 1, c. 39.) Quoniam sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo vel judicari aut disponi nisi a proprio viro, eo vivente, permittitur, sic nec uxor episcopi et presbyteri, quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente, alteri judicare vel disponere aut ejus concubitu frui permittitur. Unde Apostolus: Alligata est uxor legi, quandiu vir ejus vivit. Eo vero defuncto, soluta est a 132.0238D| lege viri (Rom. VII). Similiter et Ecclesia, quae uxor sacerdotis dicitur, eo vivente ei alligata est; eo vero defuncto, nubat in Domino, id est regulariter. Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera judicabitur. Ne quis alienam parochiam usurpet. Ex epistola Calixti papae.

CCLI. (CALIXT. ibid.) Nemo alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare aut excommunicare praesumat; quia talis judicatio aut excommunicatio nec rata erit nec vires ullas habebit, 132.0239A| quoniam nullus alterius judicis nisi sui sententia tenebitur aut damnabitur. Nullus autem primas vel metropolitanus dioecesanei Ecclesiam vel parochiam usurpet aut aliquem de ejus parochia excommunicare aut judicare praesumat absque consilio vel judicio ejusdem episcopi; sed hoc observet quod ab apostolis et Patribus ac praedecessoribus nostris est constitutum et a nobis est confirmatum. 123 Item ex eadem epistola.

(CALIXT. ibid.; Capitula Adr. I, c. 43.) Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod ita egerit, irritum habeatur et vacuum.

132.0239B| De clericis qui praeficiuntur ptochiis. Ex concilio Chalcedonensi.

CCLII. (Concil. Chalcedon. c. 8; lib. VII. Capitular. c. 2.) Clerici qui praeficiuntur ptochiis, vel qui ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaque civitate sunt secundum sanctorum Patrum traditiones potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audent evertere hujuscemodi formam nec proprio subjiciuntur episcopo, si clerici sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si laici vel monachi, communione priventur. Ut amplius presbyter non habeat quam unam ecclesiam. Ex Capitularium lib. I, cap. 86.

132.0239C| CCLIII. Statutum est ut unaquaeque ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit. (Lib. I Capitular. c. 92; BURCHARD. lib. III, c. 46.) De eadem re. Ex concilio Nannetensi.

CCLIV. (Concil. Nannet. c. 8; BURCHARD. lib. III, c. 47.) Sicut enim episcopus non plus potest habere quam unam civitatem et vir unam uxorem, ita presbyter unam tantum 124 ecclesiam. Itaque nullus presbyter plures praesumat habere ecclesias, nisi forte alios presbyteros sub se in unaquaque illarum habeat qui nocturnum atque diurnum officium solemniter adimpleant et missarum celebrationes quotidianis expleant caeremoniis. 132.0239D| Ut nullus presbyter alterius parochianum recipiat.

CCLV. (Concil. Nannet. c. 2; lib. I Capitular. c. 153; BURCHARD. lib. II, c. 91.) Ut nullus presbyter alterius parochianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat. Ex concilio Carthaginensi.

(Concil. Carthag. I, c. 7; Addit. IV, c. 22.) Cassianus episcopus dixit: Statuat gravitas vestra ut 132.0240A| unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui.

De eadem re. Ex Capitularium lib. I, tit. 187.

CCLVI. (Lib. I Capitular. c. 154.) Nullus presbyter in alterius parochia missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere. CCLVII. De eadem re.

125 Ut episcopus in alterius episcopi parochia ordinationem non faciat. Ex concilio Antiocheno.

CCLVIII. (Concil. Antioch. c. 22; BURCHARD. lib. I, c. 71.) Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non adeat, nec ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, nec ordinationem ibi faciat, nisi forte cum consilio et voluntate regionis 132.0240B| episcopi. Ut nullus presbyter aut laicus poenitentem invitet vinum bibere aut carnem manducare. Ex Capitular. lib. I, tit. 151.

CCLIX. (Lib. I Capitular. c. 157.) Ut nullus presbyter aut laicus poenitentem invitet vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios juxta qualitatem poenitentiae dederit. Ut nullus presbyter chartas scribat. Ex eodem.

CCLX. (Lib. I Capitular. c. 158; RICULF. c. 15.) Nullus presbyter chartas scribat, aut conductor sui senioris existat. Ut nullus, contempta minore ecclesia, ad potiorem aspiret. Ex synodo Meldensi.

CCLXI. (Concil. Meld. c. 30; BURCHARD. lib. III, 132.0240C| c. 48.) Si quis de ordine sacerdotali, contemptu minoris ecclesiae, ambitiose et improbe 126 ad potiorem aspiraverit, canonica erga eum definitio conservetur. De baptismo, et quo tempore celebrandus sit. Ex canone apostolorum.

CCLXII. (Can. apostolor. c. 49. BURCHARD. lib. IV, c. 22.) Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus paraclitis, abjiciatur. De eadem re. Ex eodem.

CCLXIII. (Can. apostolor. c. 50; BURCHARD. lib. IV, c. 23.) Si quis episcopus aut presbyter non trinam mersionem unius mysterii celebret, sed semel 132.0240D| mergat in baptismate quod dari videtur in Domini morte, deponatur. Non enim dixit Dominus. In morte mea baptizate; sed: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Quod Pascha et Pentecosten sit baptizandum. Ex epistola Leonis papae.

CCLXIV. (Decreta LEONIS I, c. 11; BURCHARD. lib. 132.0241A| IV, c. 2, 12.) Unde quia manifestissime patet baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, id est Pascha et Pentecosten, esse legitima, dilectionem vestram monemus ut nullos alios dies huic observantiae misceatis: quia sicut sunt alia quoque festa, quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis est mysticae rationis exceptio, non interdicta licentia, qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur. 127 Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas incolumium et in pacis securitate degentium vota libera differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis singulare 132.0241B| praesidium cuiquam denegemus. De gravidis baptizandis. Ex concilio Neocaesariensi.

CCLXV. (Concil. Neocaesar. c. 6; BURCHARD. lib. IV, c. 31.) Gravidam oportet baptizari quando voluerit. Nihil enim in hoc quae parit nescienti communicat, propterea quod uniuscujusque suum propositum in confessione declaratur. Baptizentur de quibus ignoratur an sint baptizati. Ex concilio Carthaginensi.

CCLXVI. (Concil. Carthag. V, c. 5; lib. VII Capitular. c. 307; BURCHARD. lib. IV, c. 45.) Item placuit de infantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo 132.0241C| eos esse baptizandos. De baptizatis qui non confirmati moriuntur. Ex concilio Eliberitano.

CCLXVII. (Concil. Eliber. c. 77, BURCHARD. lib. IV, c. 92.) Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit. Quod si ante de saeculo recesserint, sub fide qua quisque credidit poterit esse justus. 128 De rebaptizatis. Ex concilio Hilerdensi.

CCLXVIII. (Concil. Hilerd. c. 9.) De his qui in praevaricatione rebaptizati sunt sine aliqua necessitate vel tormento, placuit ut circa eos Nicaenae 132.0241D| synodi statuta serventur, id est, ut septem annos inter catechumenos orent, et duos inter catholicos, et postea fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quod nonnisi in Pascha et Pentecoste sit baptizandum. Ex concilio Wormatiensi.

CCLXIX. (Concil. Wormat. c. 1; BURCHARD. lib. IV, c. 7.) Sacrosancti baptismi sacramentum nonnisi in paschali festivitate et Pentecosten unusquisque fidelium noverit esse praebendum, exceptis his quibus mortis urgente periculo, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire. 132.0242A| Ex concilio Meldensi, cap. 18.

CCLXX. (Concil. Meld. c. 48; BURCHARD. lib. IV, c. 14.) Nemo presbyterorum baptizare praesumat nisi in vicis et ecclesiis baptismalibus, atque temporibus constitutis, nisi causa aegritudinis vel certae necessitatis: et vici auctoritatem et privilegia debita retineant. De fontibus sacris. Unde supra.

CCLXXI. (BURCHARD. lib. IV, c. 13, et apud GRATIAN. dist. 4, de consecr. c. 106.) Omnis presbyter qui fontes lapideos habere nequiverit, vas conveniens ad hoc solummodo baptizandi officium habeat. Similiter ad corporale lavandum et ad pallas altaris propria vasa habeantur, in quibus nihil aliud fiat 132.0242B| . 129 Ut omnis presbyter suis parochianis symbolum et orationem Dominicam insinuet. Ex concilio Rhemensi, tit. 20.

CCLXXII. (BURCHARD., lib. II c. 62.) Ut omnis presbyter omnibus parochianis suis symbolum et orationem Dominicam aut ipsemet insinuet aut aliis insinuandum injungat. Et cum ad confessionem tempore quadragesimali veniunt, haec ab unoquoque memoriter sibi decantari faciat nec ante sanctam communionem alicui tradat nisi haec ex corde pronuntiare noverit; siquidem sine horum scientia nullus salvus esse poterit. In uno enim fides et credulitas Christiana continetur, in alio quid orare et petere a Deo debeamus exprimitur. Quod vero sine 132.0242C| fide nemo possit esse salvus, Dominus ostendit, cum dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Nullus autem credere potest quod nescit nec audivit. Ait enim Paulus: Quomodo credent ei quem non audierunt? (Rom. X.) Nec sola sufficit fides in corde, nisi etiam verbis enuntietur, ut idem Apostolus testis est: Corde, inquit, creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Nullus autem de stoliditate sensus vel tenuitate ingenii causetur: quia haec tam parva sunt ut nemo tam hebes et barbarus sit qui hoc discere et verbis communibus pronuntiare non possit; tam magna, ut qui horum scientiam pleniter capere potuerit, sufficere ea sibi credatur ad salutem perpetuam. (Capitulare THEODULPHI c. 22, et lib. VI Capitular. c. 132.0242D| 172). Illud etiam observandum, ut nullus suscipiat infantem in baptismo a sacro fonte antequam eumdem symbolum et orationem 130 dominicam coram presbytero decantet; et ut presbyter omnibus patrinis annuntiet quod debitores sint suis filiolis, cum ad intelligibilem aetatem venerint, haec eadem insinuare. Ex Capitularium lib. II.

CCLXXIII. (Concil. Mogunt. sub Car. M. c. 47; lib. II Capitular. c. 39.) Praecipimus ut unusquisque 132.0243A| compater et proximi spirituales filios suos catholice instruant. Ex eodem, cap. 49.

CCLXXIV. (Concil. Arelat. VI, c. 19; lib. II Capitular. c. 46.) Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte suscipiunt, erudire summopere studeant; illi, quia eos genuerunt et eis a Domino dati sunt; et isti, quia pro eis fidejussores exstiterunt. De Litania majore. Ex concilio Moguntiacensi.

CCLXXV. (Concil. Mogunt. sub Car. M. c. 33; lib. V Capitular. c. 86; BURCHARD. lib. XIII, c. 6.) Placuit nobis ut litania major observanda sit a cunctis Christianis die septimo Kalend. Maii, sicut legendo reperimus, et sicut sancti patres nostri constituerunt, non equitando, non pretiosis vestibus 132.0243B| induti, sed cinere respersi, et cilicio induti, nisi infirmitas impedierit. De jejunio Rogationum.

CCLXXVI. (BURCHARD. lib. XIII, c. 7.) Cum exigentibus peccatis Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur ( editio Helmaestad., infestarentur), nec hujus flagelli aliquod remedium invenire possent, congregati traduntur 131 Galliarum episcopi apud Viennam urbem, atque in commune statuerunt ut triduanum jejunium facerent. Cumque Dominus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias ante Ascensionis Domini diem celebrarentur. Agamus et nos hos dies cum summa reverentia et devotione, cum abstinentia 132.0243C| carnis et humilitate cordis: non ut visibilium luporum rabiem evadamus, sed ut invisibilium, id est, spirituum immundorum, tentamenta vincere valeamus. Nullus autem his diebus vestimenta pretiosa induat, qui in sacco et cinere lugere debemus. Prohibeantur ebrietates et comessationes quae fiunt in vulgari plebe. Nemo ibi equitare praesumat, sed discalciatis pedibus omnes incedant. Nequaquam mulierculae choreas ducant, sed omnes in commune Kyrie eleison decantent, et cum contritione cordis Dei misericordiam exorent pro peccatis, pro pace, pro peste, pro conservatione frugum, et pro caeteris necessitatibus. Dies enim abstinentiae sunt, non laetitiae. 132.0243D| De jejunio Quatuor Temporum. Ex concilio Moguntiacensi.

CCLXXVII. (Concil. Mogunt. sub Car. M. c. 34; lib. V Capitular. c. 86; BURCHARD. lib. XIII, c. 2.) Constituimus ut quatuor tempora anni ab omnibus cum jejunio observentur, id est, in Martio hebdomada prima, in Junio secunda, in Septembri tertia, in Decembri quarta, quae fuerit plena ante vigiliam Natalis Domini, id est, feria quarta et sexta et sabbato. Veniant omnes ad ecclesiam hora nona 132 cum litaniis ad missarum solemnia. 132.0244A| De vigiliis sanctorum.

CCLXXVIII. (BURCHARD. lib. XIII, c. 16.) Presbyteri cum sacras festivitates populo annuntiant, etiam jejunium vigiliarum eos omnimodis servare moneant. De indicto jejunio. Ex concilio Moguntiacensi.

CCLXXIX. (Concil. Mogunt. sub Car. M. c. 35; lib. V Capitular. c. 87; BURCHARD. lib. XIII, c. 4.) Si quis indictum jejunium superbiendo contempserit et observare cum caeteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur ut anathematizetur. Ex concilio Gangrensi.

CCLXXX. (Conc. Gangr. c. 19; BURCHARD. lib. XIII, c. 5.) Si quis eorum qui continentiae student, absque necessitate corporea tradita in commune jejunia 132.0244B| ab Ecclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit. De eadem re. Ibidem.

CCLXXXI. Quicunque indictum jejunium violant sine gravi necessitate, memorentur Jonathae filii Saul regis, qui maledictum patris parvipendens parumper mellis in summitate virgae comedit, et idcirco sententiam mortis promeruit (I Reg. XIV). Item ex Capitularium lib. I, cap. 47.

CCLXXXII. (BURCHARD. lib. XIII, c. 17.) Ut in Ecclesia a sacerdotibus jejunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur. 133 De fame et pestilentia.

CCLXXXIII. (Lib. I Capitular. c. 118; BURCHARD. lib. XIII, c. 18.) De hoc si evenerit fames, pestilentia, 132.0244C| inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, non exspectetur edictum nostrum, sed statim deprecetur misericordia Dei. Quid sit usura.

CCLXXXIV. (Lib. I Capitular. c. 125; BURCHARD. lib. II, c. 126.) Usura est ubi amplius requiritur quam datur, verbi gratia, si dederis decem solidos, et amplius requisieris; vel si dederis frumenti modium unum, et super eum aliquid exigas. Item cap. 123.

CCLXXXV. (Lib. I Capitular. c. 129.) Turpe lucrum exercent qui per varias circumventiones lucrandi causa inhoneste res quaslibet congregare decertant. 132.0244D| Quid sit fenus.

CCLXXXVI. (Lib. I Capitular. c. 130.) Fenus est qui aliquid praestat. Justum fenus est, qui amplius non requirit nisi quantum praestitit. De eadem re. Ibidem cap. 125.

CCLXXXVII. (Lib. I Capitular. c. 131; BURCHARD. lib. II, c. 127.) Quicunque enim tempore messis vel vindemiae, non necessitate, sed propter cupiditatem, comparat annonam vel vinum, verbi gratia, de duobus denariis comparat modium unum, et servat usque 132.0245A| dum venundetur denariis quatuor, aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus. 134 De confessione et poenitentia.

CCLXXXVIII. (BURCHARD. lib. XIX, c. 2.) Presbyteri debent admonere plebem sibi subjectam ut omnis qui se sentit mortifero peccati vulnere sauciatum, feria quarta ante Quadragesimam cum omni festinatione recurrat ad vivificantem matrem Ecclesiam, ubi quod male commisit cum omni humilitate et contritione cordis simpliciter confessus suscipiat remedia poenitentiae secundum modum canonicis auctoritatibus praefixum, tradaturque Satanae in interitu carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Non solum autem ille qui mortale aliquod commisit, sed etiam omnis homo quicunque se recognoscit immaculatam 132.0245B| Christi tunicam, quam in baptismo accepit, peccati macula polluisse, ad proprium sacerdotem venire festinet, et cum purificatione [ Burchard., puritate] mentis omnes transgressiones omniaque peccata, quibus Dei offensam se incurrisse meminit, humiliter confiteatur, et quidquid ei a sacerdote fuerit injunctum, ac si ab ipso omnipotentis Dei ore esset prolatum, ita diligenter intendat et cautissime observet. De poenitentibus. Ex concilio Africano.

CCLXXXIX. (Concil. Carthag. III, c. 32; lib. V Capitular. c. 53; BURCHARD. lib. XIX, c. 40.) Cujuscunque poenitentis publicum et vulgatum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante 132.0245C| absidam manus ei imponatur. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCXC. (Conc. Agath. c. 15; BURCHARD. lib. XIX, c. 27.) Poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manuum et 135 cilicium super capita a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur. Si autem comas non deposuerint aut vestimenta non mutaverint, abjiciantur [ edit. Helmaestad. Si autem comas deponere aut vestimenta mutare noluerint, abjiciantur]. Item unde supra. Ex eodem concilio.

CCXCI. (BURCHARD. lib. XIX, c. 26, et dist. 50, c. 64.) In capite Quadragesimae omnes poenitentes qui publicam suscipiunt aut susceperunt poenitentiam, ante fores ecclesiae se repraesentent episcopo 132.0245D| civitatis, sacco induti, nudis pedibus, vultibus in terram prostratis, reos se esse ipso habitu et vultu proclamantes; ubi adesse debent decani, id est archipresbyteri parochiarum, cum testibus, id est presbyteri poenitentium, qui eorum conversationem diligenter inspicere debent; et secundum modum culpae poenitentiam per praefixos gradus injungat. Post haec in ecclesiam eos introducat, et cum omni clero septem poenitentiae psalmos in terram prostratus cum lacrymis pro eorum absolutione decantet. Tum consurgens ab oratione, juxta id quod canones jubent, manus eis imponat, aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius mittat, dein cilicio capita eorum cooperiat, et cum gemitu ac crebris suspiriis 132.0246A| eis denuntiet quod sicut Adam projectus est de paradiso, ita et ipsi ab Ecclesia ob peccata ejiciantur. Post haec jubeat ministros ut eos extra januas ecclesiae expellant. Clerus vero prosequatur eos cum responsorio: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, etc. (Gen. III), ut videntes sanctam Ecclesiam ob facinora 136 sua tremefactam et commotam, non parvipendant poenitentiam. In sacra autem Domini coena rursus ecclesiae liminibus se praesentent. De danda poenitentia. Ex concilio Moguntiacensi.

CCXCII. (Concil. Mogunt. sub Rabano c. 31; BURCHARD. lib. XIX, c. 28.) Modus tempusque poenitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum Scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem 132.0246B| imponi debet a sacerdotibus. Nam qui peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt poenitentiae modos, consuunt pulvillos, secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas. Sed discretio servanda est inter poenitentes publice et absconse. Nam qui publice peccat, oportet ut publica multetur poenitentia et secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur Qualiter suscipere debent poenitentem episcopi vel presbyteri. Ex Poenitentiali Romano.

CCXCIII. (BURCHARD. lib. XIX, c. 33.) Quotiescunque Christiani ad poenitentiam accedunt, jejunia 132.0246C| injungimus, et nos communicare cum eis debemus in jejunio unam aut duas hebdomadas vel quantum possumus, ut non dicatur quod sacerdotibus Judaeorum a Domino dicitur: Vae vobis legisperitis, qui aggravatis homines, imponentes super humeros eorum onera gravia et importabilia, 137 ipsi autem uno digito vestro non tangitis sarcinas ipsas (Luc. XI). Item post pauca.

CCXCIV. (BURCHARD. ibid.) Quotiescunque dederis consilium peccanti, simulque da illi statim poenitentiam, quantum debeat jejunare, aut eleemosynis redimere peccata sua; ne forte obliviscaris quae tibi jam dixit, et iterum tibi necesse sit interrogare, et forsitan erubescat iterum confiteri, et inveniatur jam amplius judicari. 132.0246D| Ut nullus alius praesumat poenitentiam dare vel confessionem audire nisi episcopus aut presbyter. Ex eodem.

CCXCV. Exsurge qui dormis, exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Frater, Dominus Jesus Christus, qui dixit discipulis suis: Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII), de quorum numero quamvis indignos nos esse voluit, ipse te absolvat per ministerium nostrum ab omnibus peccatis tuis, quaecunque cogitatione, locutione, atque operatione negligenter egisti, ut a nexibus peccatorum absolutum perducere te dignetur ad regna coelestia. Amen. Nos etiam, 132.0247A| frater charissime, secundum auctoritatem nobis indignis a Domino commissam absolvimus te ab omni vinculo delictorum, ut merearis habere vitam aeternam per eum qui vivit, etc. (BURCHARD. lib. XIX, c. 153.) Sicut enim sacrificium offerre non debent 138 nisi episcopi et presbyteri, quibus claves regni coelestis traditae sunt, sic nec poenitentium judicia alii usurpare debent.

Ut diaconus, si necesse sit, suscipiat confessionem.

CCXCVI. (HALITGAR. in praefat. lib. VI; BURCHARD. lib. XIX, c. 154.) Si autem necessitas evenerit, et presbyter non fuerit praesens, diaconus suscipiat poenitentem ad sanctam communionem. Item de suscipienda confessione. Ex Theodori archiepiscopi vel Bedae presbyteri Poenitentiali.

132.0247B| CCXCVII. (HALITGAR. ibid. BURCHARD. lib. XIX, c. 2.) Episcopi vel presbyteri, quando fidelium recipiunt confessiones, humiliare se debent, et cum tristitiae gemitu lacrymisque orare, non solum pro suis delictis, sed etiam pro fratris casu. Ait enim Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. XI.) Unde supra.

CCXCVIII. (HALITGAR. ibid; BURCHARD. lib. XIX, c. 2.) Cum ergo venerit aliquis ad sacerdotem confiteri peccata sua, mandet ei sacerdos ut exspectet modicum, donec intret ecclesiam aut cubiculum suum ad orationem. Si autem non est locus aptus ad hoc, dicat hanc orationem in corde suo. Oratio.

132.0247C| CCXCIX. (HALITGAR. ibid.; BURCHARD. ibid. c. 3.) Domine Deus omnipotens, propitius esto mihi peccatori, ut condigne tibi possim gratias agere, qui me indignum propter tuam misericordiam ministrum fecisti officii 139 sacerdotalis, et me exiguum humilemque mediatorem constituisti ad orandum et intercedendum ad Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum pro peccantibus et ad poenitentiam revertentibus. Ideoque, dominator Domine, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, qui non vis mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, suscipe orationem meam, quam fundo ante conspectum clementiae tuae pro famulis et famulabus tuis qui ad poenitentiam venerunt, ut des illis spiritum compunctionis, ut resipiscant 132.0247D| a diaboli laqueis, a quo adstricti tenentur, et ad te per condignam satisfactionem revertantur per eumdem Dominum. Videns autem ille qui ad poenitentiam venit sacerdotem tristem et lacrymantem pro suis facinoribus, magis ipse timore Dei perculsus, amplius tristetur et exhorrescat peccata sua.

Ordo ad dandam poenitentiam. Unde supra.

CCC. (BURCHARD. ibid.) Post haec interroga eum 132.0248A| blande leniterque. 140 Credis in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum? Resp. Credo. Credis quod istae tres personae unus Deus sit? Resp. Credo. Credis quod in ipsa ista carne, in qua nunc es, in ipsa resurgere habes in die judicii et recipere sive bonum sive malum quod gessisti? Credo. Vis dimittere illis peccata qui in te peccaverunt, Domino dicente: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Resp. Volo. Et require ab eo diligenter si est incestuosus, aut suo seniori infidelis. Et si non vult incestum dimittere, non potes ei dare poenitentiam. Si autem vult, potes. His praemissis, poenitentem alloqui affectuose debet sacerdos his verbis: Frater, noli erubescere peccata tua confiteri. Nam 132.0248B| et ego peccator sum, et fortassis pejora quam tu feceris habeo facta. Haec idcirco admoneo, quia usitatum generis humani vitium est, ut beatus Gregorius dicit (lib. XXII Moral. c. 9), et labendo peccatum committere, et commissum confitendo non prodere, sed negando defendere, atque convictum defendendo multiplicare. Et qui diabolo instigante nefanda crimina perpetrare non metuimus, haec eadem quae opere absque ulla verecundia perfecimus, eodem suadente saltim verbis confiteri erubescimus, et coram homine, qui similis nostri est, eisdemque fortasse passionibus subjacet, confundimur dicere quod coram Domino, qui omnia inspicit, absque ullo mentis rubore committere non formidavimus detestanda actione. Sponte ergo fateamur quod nullo 132.0248C| cogente commisimus. Si vero nos nostra scelera celaverimus, 141 ab illo manifestabuntur qui et accusator [ cod. Rivipull., auctor] est peccati et incentor. Ipse enim hic nos ut peccemus instigat; ipse, cum peccaverimus, accusat. Si ergo in hac vita praeveniamus eum et ipsi sceleris nostri accusatores simus, nequitias diaboli inimici nostri et accusatoris effugiemus, Paulo teste, qui ait: Si nosmetipsos judicaremus, non utique dijudicaremur (I Cor. VI).

Videns autem eum sacerdos verecundantem, rursum prosequatur: Fortasse, charissime, non omnia quae gessisti ad memoriam modo veniunt. Ego te interrogabo. Tu cave ne diabolo suadente aliquid celare praesumas. Et tunc eum ita per ordinem interroget.

132.0248D| Fecisti homicidium aut casu aut volens, aut pro vindicta parentum, aut jubente domino tuo, aut in publico bello. Si voluntarie fecisti, septem annos poenitere debes; si nolens aut casu, quinque annos. Si pro vindicta parentis, unum annum, et sequentibus duobus annis tres quadragesimas et legitimas ferias. Si in bello, quadraginta dies. Si liber es, et jubente domino servum innocentem occidisti, annum unum, in duobus aliis annis tres quadragesimas et 132.0249A| legitimas ferias. Si servus dignus est morte, quadraginta dies poeniteat.

Fecisti truncationes manuum aut pedum, aut oculos hominis eruisti, aut vulnerasti hominem. Pro truncatione annum unum poenitere debes; pro vulnere, quadraginta dies poeniteat.

Fecisti perjurium aut pro cupiditate saeculi, aut coactus et pro necessitate aut pervicacia 142 aut parentum, aut nesciens aut alios in perjurium induxisti scienter. Si sciens pejerasti, et alios in perjurium induxisti, septem annos poenitere debes. Si nesciens, annum unum et tres quadragesimas. Si pro vita vel membris, tres quadragesimas:

Fecisti furtum aut sacrilegium aut infracturas vel rapinam, tollens quod tuum non erat. Si domos per 132.0249B| noctem infregisti et quadrupedia tulisti vel fortiorem causam valentem solidis quadraginta, annum unum poenitere debes et pretium reddere. Si non reddis, annos duos poeniteas. Si majorem fecisti furtum, tres annos poenitere debes. Et si saepe fecisti, annos septem. Pro modico furto viginti dies, pueri decem dies. Si de ecclesia aliquid tulisti, quod est sacrilegium, septem annos poeniteas.

Fecisti adulterium cum uxore aliena vel desponsata, vel virginem corrupisti, sive cum sanctimoniali vel Deo dicata, vel cum absoluta femina, id est, sine marito, vel cum ancilla propria. Si moechatus es cum alterius uxore aut cum sanctimoniali, septem annos poeniteas; si cum virgine, duos annos; si cum vidua, annum unum. Si tuam uxorem dimisisti et 132.0249C| alterius junxisti, septem annos poeniteas; si cum vacante femina, tres quadragesimas et legitimas ferias; si cum propria ancilla, quadraginta dies poenitere debes.

Nupsisti cum uxore tua vel ancilla retro. Si fecisti, quadraginta dies debes poenitere.

Nupsisti cum uxore tua quadraginta dies ante partum, quadraginta dies debes poenitere.

143 Nupsisti in die Dominico, tres dies poenitere debes.

Fecisti raptum de virgine vel vidua, tres annos poenitere debes.

Fecisti fornicationem, sicut Sodomitae fecerunt, cum pecoribus aut cum matre vel sorore, quindecim annos vel duodecim poenitere debes.

132.0249D| Coinquinatus es cum uxore tua in Quadragesima. Si hoc fecisti, annum unum poenitere debes aut viginti sex solidos in eleemosynam dare. Si per ebrietatem evenit, quadraginta dies poeniteas.

Hoc etiam caveri debet, ut viginti dies ante Natale Domini et Pentecosten et omni die Dominica et post conceptionem manifestatam vir contineat se ab uxore.

132.0250A| Dixisti falsum testimonium pro cupiditate aut nesciens, annum unum poeniteas.

Truncasti ullum membrum, tres annos poeniteas.

Odisti fratrem tuum. Quandiu in ipso odio fuisti, tandiu poeniteas in pane et aqua.

Detraxisti ullum hominem ad seniorem vel ad pares propter invidiam, quadraginta dies poeniteas.

Violasti in furto sepulcrum, annos duos poeniteas.

Contigit tibi ulla negligentia de sacrificio Domini, centum quadraginta dies poeniteas.

Consuluisti magos aut aruspices aut incantatores aut sortilegos, vel vota quae ad arbores vel ad fontes fiunt vovisti, annos tres poeniteas.

144 Tulisti aliquid pecuniae de Ecclesia. Aut in quadruplum restitue, aut tres annos poeniteas.

132.0250B| Perdidisti aliquem per injustam delaturam, tres annos poeniteas.

Duxisti aut transmisisti aliquem in captivitatem, tres annos poeniteas.

Cremasti domum aut aream alterius, tres annos poeniteas.

Fecisti vomitum per ebrietatem, quindecim dies poeniteas. Si per contentionem, quadraginta. Si nesciens, sex dies poeniteas

Manducasti morticina aut dilacerata a bestiis, quadraginta dies poeniteas. Similiter si sanguinem comederis.

Bibisti de liquore in quo mus vel mustela mortua inventa fuerit, quadraginta dies poeniteas.

Contempsisti indictum jejunium in Ecclesia vel 132.0250C| decreta seniorum, quadraginta dies poeniteas. Si in Quadragesima, unum annum.

145 Oppressisti infantem tuum, quinque annos aut tres poenitere debes.

Bibisti ullum maleficium, id est, herbas vel alias causas, ut non potuisses infantes habere, aut alio donasti, aut hominem per mortiferam potionem occidere voluisti, aut alium hoc facere docuisti, aut de semine viri gustasti ut in amorem tuum exardesceret, aut chrisma bibisti aut ad subvertendum Dei judicium alteri dedisti, etc. Si quid hujusmodi operatus es, septem annos poeniteas.

Necasti voluntarie partus tuos, decem annos poeniteas. Et si filium vel filiam occidisti, duodecim. Et si in utero ante conceptum, unum annum. Si 132.0250D| post conceptum, tres annos. Si tuus infans per tuam negligentiam sine baptismo mortuus est, annum unum poeniteas, et nusquam sis sine aliqua poenitentia.

Fecisti aliquid, quod pagani faciunt in Kalendis Januarii, in cervulo vel in vegula, tres annos poeniteas.

Fecisti aliquid vel dixisti in quocunque opere 132.0251A| quod inchoas per sortilegam vel magicam artem, annum unum poeniteas.

Misisti filium tuum super tectum aut super fornacem pro aliqua sanitate, vel incendisti grana ubi mortuus homo fuerat, quinque annos poeniteas.

Cantasti carmina diabolica super mortuos, viginti dies poeniteas.

Junxisti te mulieri tempore menstruo, quadraginta dies poeniteas.

Nupsisti cum uxore tua, postquam peperit, antequam quadraginta dies adimplerentur, 146 triginta dies poeniteas.

Communicasti de sacrificio Domini, et non prius abstinuisti ab uxoris amplexu quinque aut septem diebus, dies viginti poeniteas.

132.0251B| Operatus es aliquid in Dominica die, septem dies poeniteas.

Detraxisti vel maledixisti aliquem causa invidiae, septem dies poeniteas.

(BURCHARD. lib. XIX, c. 6; Capitulare THEODULFI, c. 31.) Nunc tibi octo principalia vitia explicabo, id est, superbiam, vanam gloriam, invidiam, iram, tristitiam, avaritiam, ventris ingluviem, luxuriam. Ex quibus si te culpabilem recognoscis, poenitentiam suscipe. Nam ex his omnia vitia oriuntur. [De superbia, quae initium omnis peccati est et regina omnium malorum, nascitur omnis inobedientia, omnis praesumptio, et omnis pertinacia, contentiones, haereses, arrogantia.] De vana gloria oriuntur inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, 132.0251C| pertinacia, discordiae, novitatum praesumptiones. De invidia nascitur odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio in prosperis. De ira oriuntur rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae. De tristitia nascitur malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor, vagatio mentis. De avaritia oriuntur proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, et contra misericordiam obduratio. De ventris ingluvie propagatur inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus. De luxuria generatur caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, 147 amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror et desperatio futuri.

ALLOCUTIO. 132.0251D| (BURCHARD. lib. XIX, c. 7.) Ergo si superbus usque modo fuisti, humilia te ipsum in conspectu Dei. Si vanam gloriam dilexisti, cogita ne propter transitoriam laudem aeternam perdas mercedem. Si invidiae rubigo te huc usque consumpsit, quod est maximum peccatum et super omnia detestabile, quia diabolo comparatur invidus, qui primo homini invidit datum quod ipse per suam culpam perdiderat, age poenitentiam, et profectum aliorum, tuum deputa. Si tristitia te superat, patientiam et longanimitatem meditare. Si avaritiae morbus gravat, cogita quia radix est omnium malorum et idololatriae 132.0252A| comparatur, et ideo largum te esse oportet. Si ira te vexat, quae in stultorum sinu requiescit, dominari debes animo tuo, et hanc a te mentis tranquillitate fuga. Si ventris ingluvies ad vorandum pertrahit, sobrietatem sectare. Si luxuria, castitatem vove.

Tunc prosternat se poenitens in terram, et cum lacrymis dicat: Et in his et in aliis quibuscunque humana fragilitas contra Deum et creatorem suum aut cogitando, aut loquendo, aut operando, aut delectando, aut concupiscendo peccare potest, in omnibus me peccasse et reum in conspectu Dei super omnes homines esse cognosco et confiteor. Humiliter etiam te, sacerdos Dei, exposco ut intercedas pro me et pro peccatis meis ad Dominum et creatorem nostrum, quatenus de his et de omnibus 148 sceleribus 132.0252B| meis veniam et indulgentiam consequi merear.

Deinde sacerdos surgat et psalmum XXXVII decantet. Deinde L et LIII, et prosternat se in terram, et dicat hanc orationem:

ORATIO

Precor, Domine, clementiae et misericordiae tuae majestatem ut famulo tuo illi nunc peccata et facinora sua confitenti veniam relaxare digneris et praeteritorum culpas indulgeas. Qui humeris tuis ovem perditam reduxisti, qui publicani precibus et confessione placatus es, tu etiam, Domine, huic famulo tuo illi placatus esse digneris. Tu hujus precibus benignus aspira, ut in confessione placabilis permaneat. Fletus ejus et petitio perpetuam clementiam tuam celeriter exoret, sanctisque altaribus restitutus 132.0252C| rursum aeternae ac coelesti gloriae mancipetur, qui vivis, etc.

Deinde adjungatur:

Deus omnipotens sit adjutor et protector tuus, et praestet indulgentiam de peccatis tuis praeteritis, praesentibus et futuris (BURCHARD. lib. XIX, c. 7).

Praefatio BEDAE de remediis peccatorum. ) Haec de remediis peccatorum ex priorum monumentis excerpsimus; in quibus tamen omnibus, non auctoritate censoris, sed consilio potius compatientis usi sumus, solerter admonentes doctum quemque sacerdotem Christi ut in universis quae hic adnotata repererit, sexum, aetatem, conditionem, statum, personam, intellectum, ipsum quoque cor 149 poenitentis curiose discernat, et secundum haec, ut 132.0252D| sibi visum fuerit, singula quaeque dijudicet. Quibusdam namque a cibis abstinendo, aliis eleemosynas dando, nonnullis genua flectendo saepius, sive in cruce stando, aut aliquid aliud hujusmodi, quod ad purgationem peccatorum pertineat, faciendo, universa necesse est errata corrigere; quae universa in examine discreti debent pendere judicis.

De poenitentibus. Ex concilio Africano.

CCCI. (HALITGAR. lib. III, c. 1, 11; concil. Carthag. III, c. 31.) Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur. 132.0253A| De eadem re. Ex eodem.

CCCII. (HALITGAR. ibid. c. 1, concil. Carthag. IV, c. 74; BURCHARD. lib. XIX, c. 35.) Ut sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges injungat. Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur. Ex concilio Arelatensi.

CCCIII. (Concil. Arelat. II, c. 22; BURCHARD. lib. XIX, c. 111.) Poenitentiam conjugatis nonnisi ex consensu dandam. Ex concilio Laodicensi.

CCCIV. (Concil. Laodic. c. 2; HALITGAR. lib. III, c. 15; BURCHARD. lib. XIX, c. 41.) De his qui diversis facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione confessionis et poenitentiae conversionem a 132.0253B| malis habuere perfectam, pro qualitate delicti talibus poenitentiae tempus impensum, propter clementiam et bonitatem Dei communio concedatur. 150 De eadem re.

CCCV. (HALITGAR. in praefat. lib. VI; BURCHARD. lib. XIX, c. 32.) Unumquemque hominem accedentem ad poenitentiam si videris acriter et assidue stare in poenitentia, statim remissius age adversus eum. Ex concilio Africano.

CCCVI. (Concil. Carthag. III, c. 32; BURCHARD. lib. XIX, c. 40, 70.) Ut presbyter non interrogato episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentia episcopi, necessitate compellente. Ex epistola Innocentii papae.

132.0253C| CCCVII. Decreta INNOC. I, c. 7; HALITGAR. lib. III, c. 13; BURCHARD. lib. XVIII, c. 18.) De poenitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Sane si quis aegritudinem inciderit, et usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum. Ex concilio Carthaginensi.

CCCVIII. (Concil. Carthag. IV, c. 75; BURCHARD. lib. XV, c. 38.) Ut negligentes poenitentes tardius recipiantur. 151 Ut nullus episcopus alterius civitatis vel parochiae poenitentem suscipiat, vel sine episcopi vel presbyteri 132.0253D| testimonio reconciliet. Ex epistola Felicis papae.

CCCIX. (FELIX III, epist. 7, c. 6.) Curandum summopere est ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum aut etiam presbyterorum in alterius civitate vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui reconciliatum se dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris, ad cujus pertinet parochiam, suscipiat. Ut presbyteris et diaconibus manus tanquam poenitentibus non imponatur. Ex concilio Carthaginensi.

CCCX. (Concil. Carthag. V, c. 11; BURCHARD. lib. 132.0254A| XIX, c. 72.) Confirmatum est ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponatur. Ut poenitentia clericis non negetur. Ex concilio Arelatensi.

CCCXI. (Concil. Arelat. II, c. 29.) Poenitentiam desiderantibus clericis non negandam. Qualiter presbyteri et diaconi agant poenitentiam. Ex epistola Leonis papae.

CCCXII. (Decreta LEONIS I, c. 16; BURCHARD. lib. XIX, c. 71.) Alienum est a consuetudine ecclesiastica ut qui in presbyterali honore aut diaconi gradu fuerint consecrati, hi pro crimine 152 aliquo suo per 132.0254B| manus impositionem remedium accipiant poenitendi, secundum quod scriptum est: Sacerdos, si peccaverit, quis orabit pro illo? (I Reg. I.) Unde hujusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est expetenda secessio; ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa. Ut a negotiatione poenitentes abstineant. Ex epistola Leonis papae.

CCCXIII. (Decreta LEONIS I, c. 23; HALITGAR. lib. III, c. 6; RAB. epist. ad Heribald. c. 15; BURCHARD. lib. XIX, c. 95.) Qualitas negotiandi aut excusat aut arguit, quia est honestus quaestus et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire 132.0254C| peccatum. Ut post depositum cingulum nullus poenitens ad militiam saecularem redeat. Ex eadem.

CCCXIV. (Decreta LEONIS I, c. 24; HALITGAR. ibid. c. 7; BURCHARD. lib. XIX, c. 66.) Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo, etc. Unde non est liber a laqueis diaboli qui se militiae mundanae voluerit implicare. De eadem re. Ex concilio Arelatensi.

CCCXV. (Concil. Arelat. II, c. 25; BURCHARD. lib. XIX, c. 67.) Hi qui post sanctae religionis propositum apostatant, et ad saeculum redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, communionem non accipiant sine poenitentia; quos etiam 132.0254D| jubemus ad clericatus 153 officium non admitti. Item ex eodem.

CCCXVI. Quicunque habitum saecularem praesumpserit, ab Ecclesia expellatur. De eadem re. Ex concilio Toletano.

CCCXVII. (Concil. Tolet. VI, c. 7. Vide Decreta SIRICII, c. 5; Concil. Aurelian. I, c. 13, et HALITGAR. lib. III, c. 8.) De his qui acta poenitentia ad pristina redeunt peccata, antiquorum patrum decernunt concilia, ut qui acta poenitentia tanquam canes ac sues ad vomitus pristinos et ad volutabra redeunt, quousque ad remedia poenitentiae recurrant 132.0255A| et ad omissum ordinem revertantur, excommunicati et anathema condemnati habeantur. De eadem re. Ex dictis sancti Gregorii.

CCCXVIII. (BURCHARD. lib. XIX, c. 65.) Qui se illicita meminit commisisse, a licitis etiam studeat abstinere; quatenus per hoc conditori suo satisfaciat; ut qui commisit prohibita, sibimet abscidere debeat etiam concessa. De eadem re. Ex epistola Leonis.

CCCXIX. (Decreta LEONIS I, c. 22; HALITGAR. lib. III, c. 5; lib. VII Capitular., c. 43.) Illicitorum veniam postulantem oportet etiam a licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia licent, sed non omnia expediunt [I Cor. VI]. De eadem re. Ex concilio Toletano.

132.0255B| CCCXX. (BURCHARD. lib. XIX, c. 158.) Ea quae frequenti praevaricatione iterantur, frequenti etiam sententia condemnantur. 154 De eadem re. Ex dictis Basilii episcopi.

CCCXXI. (Regula S. Basilii c. 27; BURCHARD. lib. XIX, c. 39.) Poenitentem ex corde ita oportet suscipere sicut Dominus ostendit, cum dicit: Quia convocavit amicos suos et vicinos dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quam perdideram (Luc. XV). Unde supra.

CCCXXII. (Regula S. Basilii, c. 18.) Affectum illum in se recipiat poenitens quem gerebat ille qui dicebat: Iniquitatem odio habui et abominatus sum (Psal. CXVIII). 132.0255C| Qualis sit vera poenitentia. Ex dictis sancti Augustini.

CCCXXIII. Poenitentiam certam non facit nisi odium peccati et amor Dei. Quando sic poenites ut tibi amarum sapiat in animo quod antea dulce fuit in vita, et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciet in corde, tunc vere poenites. Quales esse debemus erga impoenitentes. Unde supra.

CCCXXIV. (Regula S. Basilii c. 28; BURCHARD. lib. XIX, c. 64.) Erga eum qui pro peccato non poenitet tales esse debemus sicut Dominus praecepit dicens: Sit tibi sicut gentilis et publicanus (Matth. XVIII); et sicut Apostolus jubet: Subtrahite, inquit, vos ab omni fratre inordinate ambulante et non secundum traditionem quam tradidi vobis (II Thess. III). Ut clerici non intersint nuptiis.

132.0255D| CCCXXV. (Concil. Venetic. c. 11; conc. Agath. cap. 39; BURCHARD. lib. II, c. 134.) Presbyteri, diaconi, subdiaconi, 155 vel deinceps quibus ducendi uxores non est licentia, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, neque his coetibus admisceantur ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus corporum choris et saltationibus efferuntur; ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputatus turpium spectaculorum atque verborum contagione polluantur. De eadem re. Ex concilio Moguntiacensi cap. 39.

CCCXXVI. (BURCHARD. lib. II, c. 132.) Quibus licentia 132.0256A| uxores ducendi non est, alienarum nuptiarum evitent convivia. De eadem re. Ex decretis sancti Martini papae.

CCCXXVII. (MARTINUS BRACAR. c. 59; BURCHARD. lib. II, c. 135.) Non licet sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel conviviis spectare; sed oportet, antequam ingrediantur ipsa spectacula, surgere et redire inde. De temporibus quibus se continere debent conjugati ab uxoribus. Ex concilio Helibernensi.

CCCXXVIII. (BURCHARD. lib. XIX, c. 155.) Synodus Helibernensium dicit: In tribus quadragesimis anni, et in die Dominico, et in quarta feria et sexta feria conjugales continere se debent. Item nec in illis diebus copulari quandiu gravata fuerit uxor, id est, 132.0256B| a quo die filius in utero motum fecerit usque ad partum. Item a partu post triginta tres dies, si filius, si autem filia, post quinquaginta sex. 156 De eadem re. Ex poenitentiali.

CCCXXIX. Uxoratus contineat se quadraginta dies ante Pascha et Pentecosten, seu ante Natale Domini, et omnem Dominicam noctem, et quartam et sextam feriam, et a conceptione manifestata usque post natam sobolem. Uxor post natam sobolem abstineat se ab ecclesia, si filius est, dies triginta; si filia, dies quadraginta. Mulier se abstineat a viro tres menses ante partum, et post partum quadraginta dies. Qui autem nupserit his diebus, viginti dies poeniteat. De eadem re.

132.0256C| CCCXXX. (BURCHARD. lib. XIX, c. 76.) Qui in quadragesima ante Pascha cognoverit uxorem suam et noluerit abstinere ab ea, uno [ Edit. Helmaestad., annos V poen.] anno poeniteat, aut pretium suum, videlicet viginti sex solidos, ad ecclesiam tribuat, aut pauperibus dividat. Si per ebrietatem et sine consuetudine acciderit, quadraginta dies poeniteat. Quod ante communionem abstinere debet a conjuge. CCCXXXI. (BURCHARD. lib. V, c. 22.) Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet VII, aut V, aut III dies. De eulogiis populo a presbytero dandis. Ex concilio Nannetensi.

CCCXXXII. (Concil. Nannet. c. 9; BURCHARD. lib. V, c. 27.) Ut de oblationibus quae offeruntur a populo, 132.0256D| et consecrationi supersunt, vel de panibus quos offerunt fideles ad 157 ecclesiam, vel certe de suis, presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido, ut post missarum solemnia, qui communicare non fuerunt parati, eulogias omni die Dominico et in diebus festis exinde accipiant; et illa unde eulogias presbyter daturus est ante in haec verba benedicat: ORATIO.

(BURCHARD. lib. V, c. 28.) Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris hunc panem tua sancta et spirituali benedictione, ut sit 132.0257A| omnibus salus mentis et corporis, atque contra omnes morbos et universas inimicorum insidias tutamentum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, panem vitae, qui de coelo descendit, et dat vitam et salutem mundo, et tecum vivit et regnat.

Providendum est autem ne micae incaute defluant.

Ut presbyteri cum stola incedant. Ex synodo Triburiensi.

CCCXXXIII. Ut presbyteri non vadant nisi stola vel orario induti. Et si in itinere presbyteri spoliantur vel vulnerantur aut occiduntur non stola vestiti, simplici emendatione sua solvantur. Si autem cum stola, tripliciter. De eadem re. Ex concilio Moguntiacensi.

132.0257B| CCCXXXIV. (Concil. Mogunt. sub. Car. M. c. 28; lib. V Capitular. c. 81, et lib. VI, c. 169; BURCHARD. lib. II, c. 101.) Presbyteri sine intermissione utantur orariis, propter differentiam sacerdotalis dignitatis. 158 Ne clerici laicalibus induantur vestibus. Ex concilio quo supra.

CCCXXXV. (BURCHARD. lib. II, c. 208.) Ut laicalibus vestimentis clerici non utantur, id est, mantellum vel cottam sine cappa, nec pretiosis et ineptis calciamentis et aliis novitatum vanitatibus, sed religioso et decenti habitu incedant. De eadem re. Ex concilio Adrisphach in Bajoaria, cap. 41.

CCCXXXVI. Ut nullus clericus vestimenta laicalia 132.0257C| portet; nec arma, nisi tantum quod ipsius religioni deceat, induere praesumat. De eadem re. Ex concilio Carthaginensi.

CCCXXXVII. (Concil. Carthag. IV, c. 45; BURCHARD. lib. II, c. 209.) Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet. Et ideo nec vestibus nec calciamentis decorem quaerat. Ne presbyteri per pretium ecclesias obtineant. Ex concilio Moguntiacensi.

CCCXXXVIII. (RAB., epist. ad Herib. id., c. 19; BURCHARD. lib. III, c. 110.) Quicunque presbyter per pretium ecclesiam fuerit adeptus, omnimodis deponatur: quoniam contra ecclesiasticae regulae disciplinam agere dignoscitur qui alium presbyterum legitime ad ecclesiam ordinatum per pecuniam expulerit, 132.0257D| eamque sibi taliter vindicaverit. 159 Quod non ubique sacrificium sit offerendum. Ex epistola Anacleti papae.

CCCXXXIX. Sacerdotes quando sacrificant, non soli hoc agere debent, sed testes secum adhibeant. ut Deo perfecte in sacratis Domino locis sacrificare probentur. Ait namque auctoritas legis divinae: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco 132.0258A| quem videris, sed in loco quem elegit Dominus Deus tuus. (Deut. XII.) Ubi sit Missa celebranda. Ex concilio sancti Silvestri.

CCCXL. (Lib. VI Capitular. c. 198.) Ut nullus presbyter missam celebrare praesumat nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de caetero voluerit esse sacerdotii. Ut de decimis quatuor fiant portiones. Ex synodo Vannetensi.

CCCXLI. (Concil. Nannet. c. 10; lib. VII Capitular. c. 290; BURCHARD. lib. III, c. 138.) Instruendi sunt presbyteri pariterque admonendi quatenus noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis sed quasi commendati 132.0258B| uti, de quibus omnibus sciant se rationem 160 posituros in conspectu Dei, et nisi eas fideliter pauperibus et his qui praemissi sunt administraverint, damna patiendos [ cod. ms., faciendos; editio Sirmondi, passuros]. Qualiter vero dispensari debeant, canones sancti instituunt; scilicet ut quatuor partes inde fiant, una ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbytero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda, ut quidquid exinde jusserit, prudenti consilio fiat. Si episcopus aut presbyter rem ecclesiae quocunque ingenio alienare praesumpserit. Ex concilio Bracarensi.

CCCXLII. (Concil. Bracar. II, c. 17; BURCHARD. lib. III, c. 179.) Si quis presbyter aut diaconus inventus 132.0258C| fuerit de ministeriis ecclesiae aliquid venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiae non haberi. In judicio tamen episcopi dimittendum est sive dignus sit sive indignus in suo recipi gradu. Ut nulli praesuli possessionem magnam vel parvam ecclesiae liceat in perpetuum alienare. Ex decretis Symmachi papae.

CCCXLIII. (Concil. Roman. III, sub Symmacho, c. 4.) Ut nulli apostolicae sedis praesuli liceat praedium rusticum, quantaecunque fuerit vel magnitudinis vel exiguitatis, sub perpetua alienatione vel commutatione ad cujuslibet jura transferre. Ex eadem re. Ex eodem.

132.0258D| CCCXLIV. (Ex eod. conc. Rom., c. 1.) Sane domus in quibuslibet 161 urbibus constitutae, quarum statum necesse est expensa non modica sustentari, acceptis, si offerri contigerit, sub justa aestimatione redditibus et divini timore judicii commutentur. De eadem re. Ex eodem.

CCCXLV. (Ex eod. conc. Rom. c. 6; BURCHARD. lib. III, c. 180.) Quicunque presbyter de jure tituli sui 132.0259A| quolibet modo, praeter aurum, argentum, vel gemmas, vestes quoque, si sunt, vel si accesserint aliqua mobilia ad ornamenta divina minime pertinentia, aliquid in perpetuum alienare tentaverit, donator, alienator ac venditor honoris sui amissione mulctentur. Item cap. 6.

CCCXLVI. (Ex eod. conc. Rom. c. 7.) Praeterea qui rem ecclesiae petierit et acceperit, vel qui presbyterorum aut diaconorum seu defensorum danti subscripserit, quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur. Ut presbyteri non vendant rem ecclesiae ubi sunt constituti. Ex concilio Carthaginensi.

CCCXLVII. (Concil. Carthag. c. 33; BURCHARD. lib. III, c. 178.) Item placuit ut presbyteri non vendant 132.0259B| rem ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis; quomodo et episcopo non licet vendere praedia ecclesiae ignorante concilio et presbyteris suis. Non habentem autem necessitatem nec episcopo liceat ecclesiae rem tituli sui usurpare [ Legendum, liceat matricis ecclesiae nec presbytero rem, etc.] 162 De eadem re. Ex eodem.

CCCXLVIII. (Concil. Carthag. c. 26.) Placuit ut rem Ecclesiae nemo vendat. Quod si redditus non habet, et aliqua nimia necessitas cogat, hoc insinuandum est primati provinciae ipsius; ut cum statuto numero episcoporum, utrum fiendum sit, arbitretur. Quod si non fecerit, reus Deo et concilio venditor amisso honore teneatur. 132.0259C| Ex decretis sancti Martini papae.

CCCXLIX. (MARTIN. BRACAR. c. 14; BURCHARD. lib. I, c. 215, et lib. III, c. 181.) Si quis episcopus, nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus, in suo clero [inscio clero], aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo honore privetur. Quid agere oporteat propinquos illius qui ecclesiam ditavit de rebus suis, si praeviderint ex collatis aliquid defraudatum ecclesiae. Ex concilio Toletano.

CCCL. (Concil. Tolet. IX, c. 1; BURCHARD. lib. III, c. 182.) Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas, 132.0259D| sicut remedium veniae tribuit conferenti, ita damnum rite praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus ecclesiae, quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat, vel juri suo aut cathedrae propriae unitati connectat. Verum ut hujus rei potior soliditas habeatur, propinquis ejus qui construxit vel ditavit ecclesiam licitum sit hanc bonae intentionis habere 163 solertiam, ut si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collectis rebus praeviderint defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant, aut talia episcopo vel judici corrigenda denuntient. Quod si 132.0260A| talia episcopus agere tentat, metropolitano ejus haec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia egerit, regis haec auribus intimare non differant. Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere. Si quis haec monita temerare praesumpserit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit. De terrulis et exiguis vineis. Ex concilio Agathensi.

CCCLI. (Conc. Agath. c. 45.) Terrulas aut vineas exiguas et ecclesiae minus utiles aut longe positas parvas episcopus sine consilio fratrum, si necessitas 132.0260B| fuerit, distrahendi habeat potestatem. Quod fugitivi servi ecclesiae permittuntur distrahi. Ex eodem concilio.

CCCLII. (Conc. Agath. c. 46; BURCHARD. lib. III, c. 188.) Fugitivos etiam servos, domos suas aut familias deserentes, qui etiam si revocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopo, si voluerit, aut si ita illi meruerint, distrabantur. 164 Si quis chartas vel praecepta regia supprimere aut adversariis tradere ausus fuerit. Ex concilio Agathensi.

CCCLIII. (Conc. Agath. c. 26; BURCHARD. lib. III, c. 183.) Si quis vero de clericis documenta quibus ecclesiae possessio firmatur aut supprimere aut 132.0260C| negare aut adversariis fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione praesumpserit, quidquid per abstinentiam [ edit. Helmaestad., abstractionem; Sirm., absentiam] documentorum damni Ecclesiae illatum est, et de propriis facultatibus reddant, et communione priventur. Hi autem qui in damno ecclesiae instrumenta sanctae Ecclesiae impie sollicitati a traditoribus [ Sirm., sollicitatis trad.] susceperunt, pari sententia feriantur. De testamento episcopi, qualiter valeat. Ex eodem concilio.

CCCLIV. (Conc. Agath. c. 51; BURCHARD. lib. I, c. 212.) Si quis episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate delegaverit, aliter non valebit nisi tantum de juris proprii facultatibus 132.0260D| suppleverit. De manumissionibus in Ecclesia. Ex eodem.

CCCLV. (Conc. Agath. c. 56.) Mancipia monachis donata ab abbate non licet manumitti. Injustum est enim ut, monachis quotidianum rurale opus facientibus, servi eorum libertatis otio potiantur . De eadem re. Ex concilio Toletano.

CCCLVI. (Concil. Tolet. IV, c. 67; BURCHARD. lib. III, c. 189.) Episcopi qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi conferunt, libertos ex 165 familiis 132.0261A| Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas Ecclesiae Christi non contulerit, damnum inferat. Tales igitur libertos successor episcopus absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit. De eadem re. Ex eodem concilio.

CCCLVII. (Concil. Tolet. IV, c. 68; BURCHARD. lib. III, c. 176.) Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duo meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae cui praeeminet per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutantis. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam cujus juris exstitit accusandi vel testificandi denegetur licentia. Quod 132.0261B| si praesumpserit, placet ut stante commutatione in servitutem propriae Ecclesiae revocetur. De libertis Ecclesiae. Ex eodem concilio.

CCCLVIII. (Concil. Tolet. IV, c. 72; BURCHARD. lib. III, c. 186.) Liberti qui a quibuscunque manumissi sunt, atque Ecclesiae patrocinio commendati sunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis eorum, seu in peculio quod habere noscuntur. De thesauris ecclesiasticis. Ex Capitularium lib. I, titulo 117.

CCCLIX. (Lib. I Capitular. c. 123.) Ut singuli episcopi, abbates et abbatissae diligenter considerent thesauros 166 ecclesiasticos, ne propter perfidiam 132.0261C| aut negligentiam custodum aliquid de gemmis aut de vasis vel de reliquo thesauro sit perditum. Ut nullus rem ecclesiae immobilem alienare praesumat. Ex lib. I, cap. 19.

CCCLX. (Imp. JUSTINIAN., nov. 7, c. 1; lib. II Capitular. c. 29; BURCHARD. lib. III, c. 164.) Nulli liceat alienare rem immobilem ecclesiae, sive domum, sive agrum, sive hortum, sive rusticum mancipium, vel panes civiles, neque creditoribus specialis hypothecae titulo obligare. Alienationis autem verbum contineat conditionem, donationem, permutationem, et emphiteuseos perpetuum contractum. Sed omnes omnino sacerdotes ab hujusmodi alienatione abstineant, poenas timentes quas 132.0261D| Leoniana constitutio minatur (L. 14, C. de sacros. eccles.) Si princeps commutationem in ecclesia facere voluerit. Ex eodem capitulo 30.

CCCLXI. (JUSTINIAN. nov. 7, c. 2; lib. II Capitular. c. 30; BURCHARD. lib. III, c. 165.) Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc ei facere divina pragmatica sanctione ab eo promulgata . 132.0262A| De precariis ecclesiasticis. Ex concilio ad Belvacum titulo 21.

CCCLXII. (Concil. Meld. c. 21; capitula CAROLI CALVI tit. 6, c. 6; BURCHARD. lib. III, c. 166.) Ut precariae et commutationes tempore viduatarum ecclesiarum factae ab his qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur, et cum auctoritate ecclesiastica 167 vel civili, si fiendae sunt, fiant. De eadem re. Cap. 22.

CCCLXIII. (Concil. Meld. c. 22; Capitula CAROLI CALVI tit. 6, c. 7; BURCHARD. lib. III, c. 167.) Precariae autem a nemine de rebus ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur ex rebus 132.0262B| ecclesiae, in suo tantum qui dederit nomine, si res proprias et ecclesiasticas usu fructuario tenere voluerit. Si autem res proprias ad praesens dimiserit, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat. Quia sic eas quemque tractare ut alienarum rerum dispensatorem convenit, non ut propriarum largitorem. De eadem re. Ex eodem.

CCCLXIV. (Concil. Meld. c. 22; BURCHARD. lib. III, c. 168.) A nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et sanctis ejus dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem cui non vult contra utilitatem et rationem praestitum de proprio facere beneficium. Ut precariae in quinquennio renoventur. Ex eodem.

132.0262C| CCCLXV. (Concil. Meld. c. 22; BURCHARD. lib. III, c. 169.) Ut precariae de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renoventur. De commutationibus. Ex eodem, cap. 23.

CCCLXVI. (Concil. Meld. c. 23; BURCHARD. lib. III, c. 171.) Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valide caveantur et subtilissime 168, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur. Quae autem inconsulte factae sunt, juxta decretum canonicum Hilarii papae (cap. 1), quae illicite decessor episcopus admiserit, vel ab aliis illicite commissa sunt, ab eo qui successor est emendentur. Ne praecepta fiant super beneficia ecclesiastica vel precarias. 132.0262D| Ex concilio apud sanctum Medardum, cap. 40.

CCCLXVII. (Conc. Meld. c. 22; Capitula CAROLI CALVI, tit. 6, c. 7; BURCHARD. lib. III, c. 175.) Praecepta autem regalia super precariis ecclesiasticis fieri nec ratio sinit nec auctoritas quolibet modo permittit: quoniam praecepta in jure ecclesiastico firmare indignum judicet necesse est majestas regia, nisi ab ecclesiastico rectore petantur. Isdem autem custos Ecclesiae solertissime caveat ne sui ordinis et ecclesiasticae communionis forte immemor, 132.0263A| contra auctoritatem praeceptum regium pro quacunque assentatione fieri petat; qui etsi fecerit, non audiatur, si autem et obtinuerit, regia discretione et episcopali judicio idem rescindatur, et petitor injustus pro principis injusta suggestione digne corripiatur. De eadem re. Ex eodem cap.

CCCLXVIII. (Capitula CAROLI CALVI tit. 9, c. 7, § 11, in concilio apud sanct. Medard.) Sciant fideles nostri quia concessimus in synodo venerabilibus episcopis ne super beneficia ecclesiastica vel precarias, etiamsi quilibet monasteriorum praelatus irrationabiliter petierit, praecepta confirmationis nostrae ullo modo faciamus. 169 Et ideo ab irrationabili petitione se unusquisque compescat. 132.0263B| Ne commutationes fiant de rebus ecclesiasticis sine consensu regis. Et ut mancipia ecclesiastica nisi ad libertatem commutentur. Ex eodem, cap. 12.

CCCLXIX. (Capitula CAROLI CALVI ibid., § 12; BURCHARD. lib. III, c. 172.) Ut missi nostri omnibus per illorum missaticum denuntient ne commutationes rerum vel mancipiorum ecclesiasticorum quilibet praelatus sine licentia et consensu nostro praesumat facere. Alia.

(Capitula CAROLI CALVI ibid.; BURCHARD. lib. III, c. 173.) Neque mancipia ecclesiastica quisquam nisi ad libertatem commutet; videlicet ut mancipia quae pro ecclesiastico dabuntur, in Ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo qui 132.0263C| commutatur perpetua libertate perfruatur. Quod enim semel Domino consecratum est, ad humanos usus jam transferri non potest. Ait enim lex: Si quis mutaverit, et quod mutat, et quod mutatum est, sacrificabitur Domino (Levit. XXVII).

170 Item ex Capitulis ad Carisiacum.

CCCLXX. (BURCHARD. lib. III, c. 174.) Injustum videtur et impium ut mancipia quae fideles viri seu feminae pro remedio animae suae Deo et sanctis ejus consecrarunt, cujuscunque muneris, pretii, vel commutationis commercio iterum in saecularem servitutem redigantur, cum canonica auctoritas servos fugitivos tantummodo distrahi permittat. Et ideo omnes rectores ecclesiarum summopere caveant ne unius eleemosyna alterius peccatum fiat. 132.0263D| Sicut enim indecens est ut ex libero servus fiat, sic absurdum ut ex ecclesiastica dignitate servus decidens humanae obnoxius sit servituti. 132.0264A| De die Dominico. Ex Capit. Caroli.

CCCLXXI. (Lib. I Capitular. c. 81; BURCHARD. lib. II, c. 82.) Statuimus quoque, secundum quod in lege Dominus mandavit, ut opera servilia diebus Dominicis non agantur, sicut genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit, quod nec viri ruralia exerceant, nec in vinea colenda, nec in campis arando, vel metendo, vel fenum secando, vel sepem ponendo, vel in sylvis stirpando, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos struere, nec in horto laborare, nec ad placita conveniant, nec mercatus fiat, nec venationes exerceantur. Quid in Dominico die possit vel liceat fieri. Ex eodem.

CCCLXXII. (Lib. I Capitular. c. 81; BURCHARD. 132.0264B| lib. II, c. 83.) Tria carraria opera licet fieri in Dominica die, id est hostilia carra, victualia, 171 vel angaria, et si forte necesse sit, corpus cujuslibet duci ad sepulcrum. Item de die Dominico. Ex eodem concilio.

CCCLXXIII. (Lib. I Capitular. c. 81; BURCHARD. lib. II, c. 84.) Feminae opera textilia non faciant in die Dominica, non capulent vestitus, non consuant, vel lanam carpant. Non licet linum battere, aut in publico vestimenta lavare, nec verveces tondere, ut omnimodis honor et requies die Dominica persolvatur. Sed ad missarum solemnia undique conveniant et laudent Deum pro omnibus bonis quae nobis in illa die conferre dignatus 132.0264C| est. Ut mercatus in die Dominico non sit. Ex concilio. . .

CCCLXXIV. (Concil. Mogunt. an. 813, c. 37; lib. V Capitular. c. 88; BURCHARD. lib. II, c. 81 et 85.) Omnes dies Dominicos cum omni veneratione observare decrevimus et ab illicito opere abstinere, et ut mercatus in eis minime fiat, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam judicetur, nec sacramenta 172 jurentur. Ex Capitularium lib. I, cap. 139.

CCCLXXV. (Lib. I Capitular. c. 145; BURCHARD. lib. II, c. 86.) Mercatus die Dominico in nullo loco habeatur. Ut nullus episcopus vel infra positus die Dominico 132.0264D| causam judicare praesumat. Ex concilio Tarraconensi.

CCCLXXVI. (Concil. Tarrac. c. 4; BURCHARD. lib. II, c. 87.) Ut nullus episcoporum vel presbyterorum 132.0265A| vel clericorum die Dominico propositum cujuscunque causae negotium audeat vindicare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solemnia peragantur. De festivitatibus anni. Ex Capitularium lib. II, cap. 23.

CCCLXXVII. (Lib. II Capitular. c. 35.) Festos dies in anno celebrare sancimus, id est, diem Dominicum Paschae cum omni hebdomada, diem Ascensionis Domini, Pentecosten similiter ut in Pascha, apostolorum Petri et Pauli diem unum, Nativitatem sancti Joannis Baptistae, Assumptionem sanctae Mariae, sancti Michaelis, sancti Remigii, sancti Martini, sancti Andreae, in Natali Domini dies quatuor, Octavam Domini, Epiphaniam 132.0265B| Domini, Purificationem sanctae Mariae; et illas festivitates martyrum vel confessorum observare decrevimus quorum in unaquaque paroechia corpora requiescunt. 173 De eadem re. Ex concilio Adrisphach.

CCCLXXVIII. Festos dies celebrare sancimus, id est, diem Paschae, similiter feria secunda, tertia, quarta et quinta. Ante missam licentia sit arandi et seminandi, hortum vel vineam excolendi, et sepem circumcludendi. Ab alio vero opere cessare decrevimus. Post missam autem ab opere vacare. Pentecosten similiter ut in Pascha. Sancti Laurentii, Kal. Novemb. Omnium Sanctorum. Similiter dedicationes ecclesiarum. De non flectendo genu in diebus festis. Ex concilio 132.0265C| Nicaeno.

CCCLXXIX. (Concil. Nic. c. 20; BURCHARD. lib. II, c. 88.) Quoniam sunt quidam in die Dominico genu flectentes, et in diebus Pentecosten, ut omnia in diversis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio stantes Domino vota persolvere. Unde supra.

CCCLXXX. Ut presbyteri plebibus annuntient quod in Quadragesima et in jejunio Quatuor Temporum tantummodo ad missarum solemnia annuntiante diacono genua flectere debeant. In Dominicis e contra diebus vel caeteris festis a vespera usque in vesperam non flectant genua, sed stantes incurvati orent. Nec quisquam uno genu solo tenus 132.0265D| impresso orare praesumat, sicut Judaei irridentes Dominum in ejus passione fecisse leguntur, sed utraque 174 genua terrae figat. Ait enim Apostolus: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Ephes. III). Ut turpia cantica plebibus prohibeantur. Ex concilio Arelatensi.

CCCLXXXI. (Concil. III Tolet. c. 23.) Exterminanda omnino est irreligiosa consuetudo, quam vulgus per sanctorum solemnitates agere consuevit, ut populi, qui debent officia divina attendere saltationibus et turpibus invigilent canticis, non solum 132.0266A| sibi nocentes, sed et religiosorum officiis perstrepentes. Hoc etenim ut ab omni Hispania depellatur, sacerdotum et judicum a sancto concilio curae committitur. Ne super mortuorum cadaveribus carmina diabolica nocturnis horis cantentur. Unde supra.

CCCLXXXII. (BURCHARD. lib. X, c. 34.) Laici qui excubias funeris observant, cum timore et tremore et reverentia hoc faciant. Nullus ibi praesumat diabolica carmina cantare, non joca et saltationes facere, quae pagani diabolo docente adinvenerunt. Quis enim nesciat diabolicum esse, et non solum a religione Christiana alienum, sed etiam humanae naturae esse contrarium, ibi cantari, laetari, inebriari, et cachinnis ora dissolvi, et omni 132.0266B| pietate et affectu charitatis postposito, quasi de fraterna morte exsultare, ubi luctus et planctus flebilibus vocibus debuerat resonare pro amissione chari fratris? Patres siquidem Veteris ac Novi Testamenti mortes sanctorum virorum legimus multis 175 in locis cum fletu deplorasse, in nullo autem loco, quia a saeculo recesserant, exsultasse. Nam et Jacob patriarcham flevit Aegyptus tota diebus septuaginta. Et Joseph et fratres ejus, cum patrem deferrent in terram Chanaan ad sepeliendum, celebrantes exsequias, ad aream Atahe [Atad], quae sita est trans Jordanem, planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies (Gen. L). Tantus autem fuit planctus ut locus inde nomen acceperit. Et de beato Stephano legimus quod sepelierunt 132.0266C| eum sive curaverunt viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum (Act. VIII). Et ideo talis inepta laetitia et pestifera cantica ex auctoritate Dei penitus interdicenda sunt. Si quis autem cantare desiderat, Kyrie eleison cantet. Sin aliter, omnino taceat. Si autem tacere non vult, statim ab omnibus banniatur, vel adjuretur ut non habeat ibi licentiam amplius consistere, sed recedat, et ad propriam eat mansionem. In crastinum autem taliter coerceatur ut caeteri timeant. Ut episcopus clericos alterius parochiae nullatenus ordinet. Ex concilio Antiocheno.

CCCLXXXIII. (Concil. Antioch. c. 22; BURCHARD. lib. I, c. 107.) Episcopus non constituat presbyteros aut diaconos alteri subjectos episcopo, nisi forte cum 132.0266D| consilio et voluntate regionis episcopi. Si quis autem tale aliquid agere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, et ipse coerceatur a synodo. 176 Ut nullus alterius clericum ordinet. Ex concilio Nicaeno.

CCCLXXXIV. (Concil. Nicaen. c. 16; BURCHARD. lib. I, c. 109.) Si quis episcopus clericum ad alium pertinentem audacter invadere [ edit. Helmaestad., pertinentem aut diaconum invadere, male ] et in sua Ecclesia ordinare tentaverit non consentiente episcopo a quo discessit, ordinatio hujusmodi irrita comprobetur. 132.0267A| De eadem re. Ex concilio Africano.

CCCLXXXV. (Concil. Afric. c. 57; lib. VII Capitular. c. 21; BURCHARD. lib. VIII, c. 11.) Item placuit ut quicunque in ecclesia vel semel legerit, ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur. Quod non oportet absolute ordinationes fieri. Ex concilio Chalcedonensi.

CCCLXXXVI. (Concil. Chalcedon. c. 6; BURCHARD. lib. II, c. 6.) Nullum absolute ordinari debere presbyterum aut diaconum nec quemlibet in gradu ecclesiastico, nisi specialiter ecclesiae civitatis aut possessionis, aut martyrii, aut monasterii, cui ordinandus est, pronuntietur. Qui vero absolute ordinantur, decrevit sancta synodus irritam haberi hujusmodi manus impositionem, et nusquam posse ministrare, 132.0267B| ad ordinantis injuriam. Item ut nullus absolute ordinetur. Ex Capitularium lib. I, cap. 25.

CCCLXXXVII. (Lib. I Capitular. c. 25.) Ut nullus absolute ordinetur et sine pronuntiatione stabilitatis loci ad quem ordinatur. 177 De examinatione ante ordinationem. Ex eodem, cap. 136.

CCCLXXXVIII. (Lib. I Capitular. c. 142.) Ut presbyteri non ordinentur priusquam examinentur. De eadem re. Ex concilio Meldensi, cap. 52.

CCCLXXXIX. (Concil. Meld. c. 52.) Qui vero ex nostris paroechiis aut ad titulum aut absolute ordinari petuntur, nullatenus ordinentur nisi aut in loco certo et religioso, vel etiam in civitate, saltem uno 132.0267C| anno immorentur, ut de vita et conversatione atque doctrina illius certitudo possit agnosci. Et nemo absolute ordinare quemquam praesumat, sicut sancti sanxerunt canones. Ut ordinati litteras accipiant a suis ordinatoribus. Ex concilio Africano.

CCCXC. (Concil. Afric. c. 56; BURCHARD. lib. II, c. 46) Placuit ut quicunque deinceps ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. Ut nullus alterius servum ordinare praesumat. Ex epistola Leonis papae.

CCCXCI. (Decreta LEONIS I, c. 1.) Non admittantur 132.0267D| passim ad ordinem sacrum quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur; et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tanquam servilis vilitas 178 hunc honorem capiat, non provehantur. Et probari Deo posse creditur qui domino suo necdum probare se potuit. Et post pauca. Debet esse immunis ab aliis qui divinae militiae fuerit aggregandus; ut castris Dominicis, quibus nomen ejus ascribitur, nullis necessitatum vinculis abstrahatur. 132.0268A| De eadem re. Ex concilio Mogontiacensi, cap. 26.

CCCXCII. (Concil. Aurelian. I, c. 8; concil. Wormat. c. 40.) Si servus, absente aut nesciente domino, episcopo autem sciente, diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipse in clericatus officio permaneat, episcopus autem eum duplici satisfactione domino persolvat. Si vero episcopus servum eum esse nescierit, qui testimonium de illo perbibent, aut eum postulant ordinari, simili recompensatione teneantur obnoxii. Ut nullus ministrorum alterius paroechiae clericum latenter ad ordinationem subintroducat. Ex epistola Innocentii papae.

CCCXCIII. (Decreta INNOC. I, c. 14.) Ut de aliena Ecclesia clericum ordinare nullus episcopus usurpet, nisi alterius episcopi precibus exoratus fecerit, vel 132.0268B| 179 ipse episcopus exoratus concedere voluerit. Hoc etiam synodus Nicaena statuit, ut abjectum ab altero clericum altera Ecclesia non recipiat. Item de servis ordinandis. Ex concilio Toletano.

CCCXCIV. (Concil. Tolet. c. 73; BURCHARD. lib. I, c. 25.) Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt ut nullam sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine sunt, ad clericatus ordinem libere suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod a patronis adhuc servitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi; ne, quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi. 132.0268C| Item ex Capitularibus, tit. 84.

CCCXCV. (Concil. Paris. lib. I, c. 22, et lib. V, Capitular. c. 178.) Si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrando suisque in Ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos rejiciant. De servorum ordinatione. Ex eodem, cap. 82.

CCCXCVI. (Capitulare Aquisgranense LUDOVICI PII, c. 6; lib. I Capitular. c. 88; BURCHARD. lib. II, c. 31; Ivo, part. VI, c. 232.) De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere; et statutum est ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti 132.0268D| fuerint. Et 180 si quilibet servus dominum suum fugiens vel latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude, ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus ejus eum recipiat. Si vero avus aut pater ab alia patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignotum sit [ Sirmond., ignoratum fuerit. Codex noster vetus, 132.0269A| ignoraverit], et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est ut si dominus ejus illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris Dominicis abstrahere voluerit, gradum amittat, quia juxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De peculiare servorum.

CCCXCVII. (Lib. I Capitular. c. 88; BURCHARD. lib. II, c. 23; Ivo, part. VI, c. 38.) De rebus vero illorum vel peculiare qui a dominis propriis libertate donantur ut ad gradus ecclesiasticos jure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat utrum illis concedere an sibi vindicare voluerint. De peculiare ordinatorum.

132.0269B| CCCXCVIII. (Lib. I Capitular. c. 88; BURCHARD. lib. III, c. 122.) Caeterum si post ordinationem aliquid acquisierit, illud observandum est quod canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De servis ecclesiarum.

CCCXCIX. (Lib. I Capitular. c. 88; BURCHARD. lib. II, c. 32; Ivo, part. VI, c. 133.) De ecclesiarum vero servis 181 communi sententia est decretum ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei autem illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocunque de familia ecclesiae utilis aliquis inventus est ordinandus, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus et omni clero ante 132.0269C| cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. De familiis monasteriorum.

CCCC. (Lib. I Capitular. c. 88.) Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetierint eadem forma servanda est. Exemplar libertatis supra notatum.

CCCCI. (BURCHARD. lib. II, c. 26; Ivo, part. VI, c. 127.) Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, insuper et majestas regia canonicae religioni assensum 132.0269D| praebet, ut quemcunque ad sacros ordines ex familia propria promovere ecclesia quaeque delegerit, in praesentia sacerdotum, canonicorum, simul et nobilium laicorum, ejus cui subjecta est subscriptione sub libertatis testamento solemniter roboretur. Idcirco ego in Dei nomine episcopus, vel abbas, vel quilibet alius, annuente Christo sanctae illius ecclesiae rector quemdam ecclesiae nostrae famulum nomine illum 182 sacris ordinibus oblatum, ad altaris cornu, in nobilium virorum praesentia per hoc auctoritatis testamentum statuo, ita ut ab hodierna die et tempore bene ingenuus atque ab 132.0270A| omni servitutis vinculo securus permaneat tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset procreatus vel natus, eamdemque pergat partem quamcunque volens canonice elegerit, ita ut deinceps nec nobis neque successoribus nostris ullum debeat noxiae conditionis servitium, sed omnibus diebus vitae suae sub certa plenissimaque ingenuitate, sicut alii cives Romani, per hunc manumissionis atque ingenuitatis titulum bene semper ingenuus atque securus existat. De suo vero peculiare quod habet, vel quod abhinc vel deinceps assequi poterit, faciat inde secundum canonicam auctoritatem libere quidquid voluerit. Et ut haec ingenuitatis pagina inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria illam roboravimus. 132.0270B| Exemplar libertatis de proprio servo.

CCCCII. (BURCHARD. lib. II, c. 30; Ivo, part. VI, c. 131.) Qui debitum sibi nexum atque competens relaxat servitium, praemium in futuro apud Dominum sibi provenire non dubitat. Quapropter ego in Dei nomine ille pro remedio animae meae vel aeterna retributione in ecclesia sancti Petri, vel illius sancti sub praesentia episcopi, vel sacerdotum ibi consistentium ac nobilium laicorum, ante cornu altaris istius ecclesiae, absolvo servum meum illum per hanc chartam absolutionis et ingenuitatis ab omni vinculo servitutis, ita ut ab hac die et deinceps ingenuus sit et ingenuus 183 permaneat tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus, eamque pergat partem quam maluerit, vel quam ei auctoritas 132.0270C| canonica permittit, et, sicut alii cives Romani, vitam ducat ingenuam. Nulli autem haeredum meorum ac prohaeredum nec cuicunque alii personae quidquam debeat servitutis vel libertatis obsequium nisi soli Deo, cui omnia subjecta sunt, vel pro cujus amore ipsum devotus ad ejus servitium obtuli. Peculiare vero suum quod ei Dominus dederit, et deinceps Deo auxiliante laborare potuerit, concessum in perpetuum habeat, ut inde faciat quidquid illi placuerit secundum ecclesiasticas sanctiones. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de haeredibus meis vel quaelibet opposita persona contra hanc ingenuitatis chartam venire tentaverit, aut eam quolibet modo infringere voluerit, primitus iram Dei incurrat, et a liminibus 132.0270D| sanctae Dei Ecclesiae extraneus efficiatur, et insuper cui litem intulerit sexaginta solidos persolvat, et quod repetit evindicare non valeat, sed praesens ingenuitas mea et aliorum bonorum hominum manibus roborata cum stipulatione subnixa omni tempore maneat inconvulsa. (BURCHARD. lib. II, c. 27; Ivo, part. VI, c. 128.) Debent autem suprascriptae ingenuitatis charta non solum nomen illius qui has fieri rogat, sed etiam nomina sacerdotum et nobilium laicorum, qui ibi adfuerint, in ordine digesta cum signis propria manu impressis continere. Nam sine horum astipulatione 132.0271A| pagina auctoritate testium nudata pro nihilo deputatur. 184 Oportet etiam ut locum, diem, annum, et consulem, et indictionem, in fine vel in margine adnotatam habeat in hunc modum. Actum in illa civitate, in domo sancti Petri, Kalendis illis, anno Dominicae incarnationis illo, regnante illo rege, et praesidente in cathedra supradictae civitatis episcopo illo, in monasterio illo, indictione illa, in Dei nomine feliciter. Amen. Ait enim Romana auctoritas (Interpret. I. 1 Cod. Theodos., de Constit. princ.) : « Quaecunque leges sine die et consule fuerint prolatae, non valeant. »

Quod manumissio in Ecclesia debet fieri.

CCCCIII. (BURCHARD. lib. II, c. 28; Ivo, part. VI, c. 129.) Instruendi sunt praeterea laici ut sciant quod 132.0271B| nullatenus alio loco manumittere proprios possunt servos, quos Dominicis castris aggregari decreverunt, nisi in sacrosancta ecclesia, ordine supra notato. Quomodo enim clerici extra ecclesiam libertatem consequi possunt, qui a lege mundana extranei sunt? Et quibus interdicitur ne ad saeculare judicium procedant, quomodo saeculari judicio a jugo servitutis absolvuntur? Sed fortasse dicit aliquis: Clericus fieri non permittitur, nisi ante susceptum clericatus officium ingenuitatis dignitate potiatur. Revera verum dicit. Et ideo quod infirmari vel vituperari potest, praecaveri debet. Unde supra.

CCCCIV. (BURCHARD. lib. II, c. 29; Ivo, part. VI, c. 130.) Non solum autem qui ad clericatus ordinem 132.0271C| promovendi sunt, in ecclesia manumittendi sunt, verum etiam hi quos quisque pro remedio animae suae emancipare 185 vult, secundum legem mundanam in ecclesia absolvi debent, et ejusdem ecclesiae patrocinio commendari. Scriptum quippe est in Pacto Francorum. De eadem re. Ex Pacto.

CCCCV. (Cap. 58 Legis Ripuariorum.) Haec etiam volumus, ut qualiscunque Francus Ribuarius servum suum pro remedio animae suae secundum legem Romanam liberum facere voluerit, ut in ecclesia coram presbyteris, diaconibus, seu cuncto clero et plebe in manu episcopi servum cum tabulis tradat, et episcopus archidiacono jubeat ut ei tabulas secundum 132.0271D| legem Romanam, qua ecclesiae vivunt [ Edit. Helmaestad, quae in Ecclesia viget], scribere faciat, et tam ipse quam et omnis procreatio ejus liberi permaneant, et sub tuitione ecclesiae consistant, et omnem reditum status sui ad ecclesiam persolvant, et non alibi nisi ad ecclesiam ubi relaxati sunt mallum teneant. Et si absque liberis discesserint, nullum alium nisi ecclesiam relinquant haeredem. De eadem re. Ex lege Romana.

CCCCVI. (Interpret. l. 1, et Cod. Theodos., de Manumiss. 132.0272A| in ecclesia.) Imperator Constantinus Augustus Osio episcopo Cordubensi. Qui manumittendi in sacrosancta ecclesia habuerit voluntatem, tantum est ut sub praesentia sacerdotum servos suos voluerit absolvere, noverit eos suscepta libertate cives esse Romanos. Nam si clerici mancipiis suis dare voluerint libertatem, etiamsi extra conspectum fecerint sacerdotum, vel sine scriptura verbis tantum fuerint absoluti, manebit, sicut civibus 186 Romanis, integra et plena libertas. Quod charta libertatis in ambone sit legenda. Ex concilio Triburiensi.

CCCCVII. (BURCHARD. lib. II, c. 21.) Ut nulli de servili conditione ad sacros ordines promoveantur, nisi prius a dominis propriis libertatem legitimam 132.0272B| consequantur; cujus libertatis charta ante ordinationem in ambone publice legatur; et si nullus contradixerit, rite consecrabitur. Porro si de gradu deciderit, ejus sit conditionis cujus fuerat ante gradum . De ordinatione. Ex concilio Neocaesariensi.

CCCCVIII. (Concil. Neocaesar. c. 11; lib. I Capitular. c. 50; BURCHARD. lib. II, c. 10.) Presbyter ante tricesimum aetatis suae annum nullatenus ordinetur, licet valde sit dignus, sed hoc tempus observetur. Nam Dominus noster trigesimo aetatis anno baptizatus est. De diaconibus. Ex concilio Carthaginensi.

CCCCIX. (Concil. Carthag. 3, c. 4; BURCHARD. lib. 132.0272C| II, cap. 11.) Item placuit ut ante XXV annos 187 aetatis nec diaconi ordinentur nec virgines consecrentur. Qui partem digiti sibi abscidit, clericus esse non debet. Ex epistola Felicis papae.

CCCCX. (Decreta INNOC. I, c. 28; BURCHARD. lib. II, c. 14.) Qui igitur partem digiti sibi abscidit volens, hunc ad clerum canones non admittunt. Cui vero casu hoc accidit, et clerici possunt fieri, et si in clero fuerint reperti, non abjici. Ne illitterati ordinentur. Ex epistola Gelasii papae.

CCCCXI. (Decreta GELAS. c. 16; BURCHARD. lib. II, c. 18.) Illitteratos quoque aut aliqua parte corporis imminutos nemo praesumat ad clerum provehere; 132.0272D| quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis, et vitiosum nihil Deo prorsus offerri legalia praecepta sanxerunt. Similiter qui seipsos abscidunt (Decreta GELASII, c. 17). Ne criminosi ad clerum assumantur. Ex eadem epistola.

CCCCXII. (Decreta GELASII, c. 18; lib. VII Capitular. c. 50.) Ne criminosi ad clerum admittantur. Ait enim Apostolus: Manum nemini cito imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. (I Tim. V.) 132.0273A| Ut daemonibus similibusque passionibus irretiti ministeria sacra tractare non debeant. Ex eadem epistola.

CCCCXIII. (Decreta GELASII, c. 19; BURCHARD. lib. II, c. 20.) Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere ut daemonibus similibusque passionibus irretitos mysteria sacrosancta tractare tribuatur. Et post 188 pauca. Si corpore sauciatum aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina prohibet, quanto magis doni coelestis dispensatores non convenit, quod est deterius, mente perculsos? De filiis concubinarum, ne ad clerum assumantur. Ex concilio Aurelianensi, cap. 10.

CCCCXIV. (Concil. Aurelian. III, c. 9; BURCHARD. lib. II, c. 19.) De his qui ex concubinis filios habent, 132.0273B| et uxores legitimas habuerunt, et defunctis uxoribus sibi concubinas publice sociaverunt, id observandum censuimus, ut sicut eos qui jam clerici per ignorantiam ordinati sunt non removemus, ita statuimus ne ulterius ordinentur. De raptoribus virginum et viduarum. Ex concilio Meldensi, cap. 61.

CCCCXV. (Concil. Meld. c. 64.) Raptores virginum et viduarum, qui etiam postea voluntate parentum eas quasi desponsatas sub dotalitii nomine in conjugium duxerunt, publicae poenitentiae subjungantur, et post publicam poenitentiam, ne in pejus corruant, iterum convenientes de caetero eleemosynis et caeteris quibuscunque salvificae conversationis actionibus inservire 189 procurent, usquequo ab 132.0273C| opere conjugali ex consensu se valeant abstinere. De filiis non legitimis.

CCCCXVI. (Concil. Meld. c. 64, et 1, q. 7, cap. Tali conjugio.) Filii vero ex hujuscemodi vituperabili conjunctione ante conjugium minus laudabile procreati, ad ecclesiasticam dignitatem nullo modo provehantur, nec de tali conjugio generati ecclesiasticis ordinibus applicentur, nisi forte eos aut maxima Ecclesiae utilitas aut necessitas postulet, aut evidens meritorum praerogativa commendet. De eadem re. Ex Lege Romana.

CCCCXVII. (Gaii Institut. tit. 4.) Si quis incestas aut nefarias nuptias inierit, nec uxorem habet nec filios. Nam hi qui ex hujuscemodi conceptione nati fuerint, quamvis videantur nasci, patrem nullatenus 132.0273D| habere censentur, et tanquam si de adulterio concepti fuissent deputantur. Ecclesiastica dignitas non recipit filios ex illicito concubitu natos.

CCCCXVIII. Eos itaque quos publicae leges non admittunt, sed velut infamiae maculis respersos respuunt, et quasi degeneres despiciunt, ecclesiastica 132.0274A| dignitas nullatenus recipit; praesertim cum nihil maculosum Deo rite possit offerri vel ejus servitio applicari. Ut nullus alterius suscipiat clericum. In canonibus apostolorum.

CCCCXIX. (Canon. apostolor. c. 16.) Episcopus apud quem clericos alterius moratos esse constiterit, si 190 contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans, tanquam clericos fortasse susceperit, velut magister inquietudinis communione privetur. Ut alienum clericum nemo suscipit. Ex decretis Leonis episcopi.

CCCCXX. (Decreta LEONIS I, c. 39.) Alienum clericum invito episcopo ipsius nemo suscipiat, nemo sollicitet, nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque conveniat. Nam gravis injuriae 132.0274B| reus est qui de fratris Ecclesia id quod est utilius aut pretiosius audet vel abjicere [ in epistola Leonis, allicere] vel tenere. De transfugis clericis.

CCCCXXI. (Decreta LEONIS I, c. 39.) Itaque si intra provinciam res agitur, transfugam clericum ad Ecclesiam suam metropolitanus redire compellat. Si autem longius recessit, tui praecepti auctoritate revocabitur . Unde supra.

CCCCXXII. (Regula S. Ferreoli c. 20; BURCHARD. lib. VIII, c. 26.) Fugitivum vero clericum, aut monachum deserentem disciplinam, veluti contemptorem placuit revocare. 191. De eadem re. Ex dictis Basilii episcopi.

132.0274C| CCCCXXIII. (BURCHARD. lib. II, 228.) Si quis eum qui districtionem ecclesiasticam non ferens fugam meditari agnoverit, si non statim prodiderit, proditionis illius participem se esse non dubitet, et tandiu a conventu fratrum sequestrandus est quandiu ille valeat revocari. Ut clerici cum epistolis episcopi sui proficiscantur. Ex Canonibus apostolorum.

CCCCXXIV. (Canon. Apostolor. c. 13; BURCHARD lib. II, c. 136.) Si quis clericus aut laicus ad alteram properat civitatem, et suscipitur praeter commendatitias epistolas, et qui susceperit et qui susceptus est communione privetur. De eadem re. Ex concilio Antiocheno.

132.0274D| CCCCXXV. (Concil. Antioch. c. 7; BURCHARD. lib. II, c. 137.) Nullus peregrinorum sine pacificis, id est, commendatitiis suscipiatur epistolis. De eadem re. Ex concilio Chalcedonensi.

CCCCXXVI. (Concil. Chalcedon. c. 13; BURCHARD. lib. II, cap. 139.) Peregrinos clericos et lectores in alia civitate praeter commendatitias litteras 132.0275A| episcopi sui nusquam penitus ministrare debere. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCCCXXVII. (Conc. Agath. c. 52; lib. VII Capitular. c. 149; BURCHARD. lib. II, c. 44.) Presbyter aut diaconus aut clericus sine antistitis sui litteris ambulans, communionem ei nullus impendat. 192 De eadem re. Ex concilio Chalcedonensi.

CCCCXXVIII. (Concil. Chalcedon. c. 11; BURCHARD. lib. II, c. 143.) Omnes pauperes et indigentes ecclesiastico auxilio, cum proficiscuntur, cum probatione epistolii vel ecclesiasticis pacificis tantummodo commendare decrevimus, et non commendatitiis litteris, propterea quod commendatitias litteras honoratioribus tantummodo personis praestari 132.0275B| conveniat. De eadem re. Ex eodem concilio.

CCCCXXIX. (Conc. Agath. c. 38; lib. VI Capitular. c. 130, et lib. VII, c. 195; BURCHARD. lib. II, c. 142.) Clerico sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi. In monachis quoque praesentis sententiae forma servetur. De eadem re. Ex canonibus apostolorum.

CCCCXXX. (Can. apostolor. c. 34.) Nullus episcoporum peregrinorum, presbyterorum, aut diaconorum sine commendatitiis suscipiatur epistolis; et cum scripta detulerint, discutiantur attentius, et ita suscipiantur. De eadem re. Ex concilio Sardicensi.

CCCCXXXI. (Concil. Sardic. c. 18.) Januarius episcopus dixit: Illud quoque statuat sanctitas vestra, 132.0275C| ut nulli episcopo liceat alterius episcopi civitatis ministrum sollicitare et in suis paroechiis ordinare. Unde supra.

CCCCXXXII. (Concil. Sardic. c. 19.) Osius episcopus dixit: Et hoc universi constituimus, ut quicunque ex 193 alia paroechia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et voluntate ordinare, non sit rata ordinatio ejus. De eadem re. Ex concilio Laodicensi.

CCCCXXXIII. (Concil. Laodic. c. 41; lib. VII Capitular. c. 59; BURCHARD. lib. II, c. 45.) Quod non oporteat sacerdotem vel clericum sine litteris proficisci canonicis. 132.0275D| De eadem re. Ex concilio Meldensi, cap. 50.

CCCCXXXIV. (Concil. Meld. c. 50.) Ut presbyteri vel quilibet clerici in alterius paroechiam sine formata non recipiantur, neque retineantur, nec etiam ministrare sinantur. Criminati autem ab omnibus excludantur et ejiciantur a paroechiis in quibus delitescunt, usquequo ad eum revertantur episcopum a quo aufugisse noscuntur. De eadem re. Ex eodem concilio.

CCCCXXXV. (Concil. Meld. c. 51; BURCHARD, 132.0276A| lib. II, c. 144.) Qui cum senioribus suis de aliis provinciis ad nostras provincias veniunt sine formata, ministrare non permittantur; quam etsi attulerint, et ministrare idonei 194 inventi fuerint, instruantur quam religiose atque studiose sacrum ministerium peragant [ edit. Helmaestad., peragere], aut in quibus locis illud agere non debeant. De eadem re. Ex eodem.

CCCCXXXVI. (Concil. Meld. ibid.) Clerici vero, si ab hujusmodi hominibus ad ordinandum offeruntur, instrui debent ut ad episcopos ex quorum paroechiis sumpti sunt eos remittant, et aut ibi ordinentur, aut litteras canonicas ab episcopo ex cujus dioecesi sunt ferant, sicut canonica docet auctoritas. 132.0276B| Nicaena synodus hunc ordinem inter episcopos in faciendis epistolis conservandum esse instituit.

CCCCXXXVII. (Ivo, part. VI, c. 453.) Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere nullus, qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a patribus CCCXVIIII Nicaeae constitutis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis sive supputationis habeant rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima Graeca elementa Patris et Filii, et Spiritus sancti, id est, Π, Υ, Α; quae elementa octogenarium quadringentenarium et unum numerum servant. Petri quoque apostoli prima littera, 132.0276C| id est Π, qui numerus octoginta significat. Ejus qui scribit epistolam prima littera; cui scribitur, secunda; accipientis, tertia; civitatis quoque de qua scribitur, quarta; et indictionis, quaecunque est illius temporis, 195 numerus assumatur. Atque ita his omnibus litteris Graecis, quae, ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quaecunque collecta fuerit, summam epistola teneat. Addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numeros, qui secundum Graeca elementa significant ΑΜΗΝ. Tres igitur praedictae litterae, id est, Π, Υ, Α, et prima littera ex nomine Petri, id est, Π, DLX et I efficiunt numeros. Π enim, quae est prima in nomine summi Patris, LXXX numerat. Υ vero, quae est prima 132.0276D| in nomine Filii, CCCC numerat. Α vero, quae prima est in nomine Spiritus sancti, unum indicat. Si addas Π, quae in nomine Petri est prima, id est LXXX, DLXI reperies. ΑΜΗΝ vero, quod in fine praedictae epistolae scriptum est, XCIX indicat. Α enim unum, Μ, XL; Η, VIII; Ν, L numerant, qui XCIX efficiunt numeros. Et si summam totam simul jungas, DCLX epistola numeros tenet. Sed propter minus scientes ponenda videntur elementa ipsa Graeca cum numeris propriis.

GRAECAE LITTERAE. I. Α Alfa. II. Β Bêta. III. Γ Gamma. IV. Δ Delta. V. Ε Epi. VI. s Senon. VII. Ζ Zeta. VIII. Η Eta. IX. Θ Theta. X. Ι Iota. XX. Κ Cappa. XXX. Λ Lapda. XL. Μ Mi. L. Ν Ni. LX. Ξ Xi. LXX. Ο O brevis. LXXX. Π Pi. XC. ? Cophe. C. Ρ Ro. CC. Ϟ Sigma. CCC. Τ Tau. CCCC. Υ Ry. D. Φ Phi. DC. Χ Chi. DCC. Ψ Psi. DCCC. Ω O longa. DCCCC. Ennachos AE. hile. 132.0277A| 196 Numerant autem ita: mia, dia, tria, tessera, pente, exa, epta, ogda, nea, deca, icosi, triepta, serenta, nirenta, exenta, ebdominta, ogdominta, enneminta, ecaton, diacos, tetracos, pentacos, exacos, ebdacos, ogdacos, ennacos, etc..

Exemplar epistolae formatae.

CCCCXXXVIII. (Ivo, part. VI, c. 434.) In nomine Π. Patris, et Υ, Filii, et Α, Spiritus sancti. Rathbodus sanctae Treverensis Ecclesiae ac plebis ipsius humilis famulus, Rotberto reverendo sanctae Metensis Ecclesiae antistiti, in Christo pastorum principe mansuram cum gaudio prosperitatis ac perpetuitatis gloriam. Decreta sanctorum trecentorum decem et octo Patrum Nicaeae constitutorum saluberrima servantes, Deo dignam piamque fraternitatem vestram canonice 132.0277B| aggredimur, et sub nomine formatae epistolae reverenter vestram sanctitatem adimus, vobis scilicet intimando quia praesenti presbytero nostro nomine Gislemaro has dimissorias dedimus litteras, quem in nostra dioecesi ecclesiastice educatum, de ordine clericatus ad presbyteratus proveximus gradum, ut his canonicis munitus apicibus cum nostra licentia ei in vestra paroechia sub defensione ac regimine vestro charae dilectionis degere liceat; illumque in sinu sanctae matris Ecclesiae canonice fovendum ac regendum vobis committimus. Hanc ergo epistolam Graecis litteris hinc inde munire decrevimus, et annulo Ecclesiae 197 nostrae bullare censuimus. Christus pastorum princeps interventu beati Petri, cui specialiter ovile Dominicum commissum est, fraternitatem vestram 132.0277C| ad custodiam sui gregis diu nobis conservet incolumem. Amen. Π. Υ. Α. Π. Ρ. Ο. Ϟ. Υ. Θ. ΑΜΗΝ. Summa horum MDXXXIX. Data Treveris Idib. Octob. anno Dominicae incarnationis DCCCCVI, indictione nona. Π. Υ. Α. Π. Δ. Ρ. Δ. Θ. Item alia epistola.

CCCCXXXIX. (Ivo part. VI, c. 435.) Reverentissimo et sanctissimo Rathbodo sanctae Treverensis Ecclesiae archiepiscopo Dado Wirdunensis Ecclesiae devotus gregis Christi famulus in Domino vero Rege summae felicitatis beatitudinem. (BURCHARD. lib. II, c. 227.) Cum sancta catholica Ecclesia prompta sit sequi documenta evangelica, quae dicunt: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum, etc.; et Apostolus jubeat hospitalitatem sectari et necessitatibus sanctorum virorum communicare; tamen qui [ leg. propter eos qui caut.] 132.0278A| cauteriatam habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malitia faciente fugitivi, et dicunt se esse ministerio sacro incertos, cum non sint, statutum est a sanctis patribus neminem clericum alienum et ignotum recipi ad aliquo episcopo, et inthronizari in sua Ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam quae in canonibus nominatur formata. Ideo notum facimus paternitati vestrae quod praesens frater 198 noster harum litterarum portitor, nomine Adruinus, non pro sua nequitia expulsus est a nobis; sed postulantibus fratribus nostris, eo quod ex familia nostra fuit, dedimus ei libertatem receptam a cornu altaris canonice, 132.0278B| et ordinavimus eum ad gradum presbyterii; cui etiam has dimissorias sive commendatitias litteras fecimus, et eum ad vestram dilectissimam fraternitatem dirigimus, ut in vestra paroechia sub vestro sacro regimine et defensione consistere valeat. Ego, inquam, in nomine Π, Patris, et Υ, Filii, et Α, Spiritus sancti, et in unitate sanctae Ecclesiae, in qua Petro datum est jus ligandi atque solvendi, absolvo Dado humilis episcopus presbyterum Adruinum de civitate Wirdunensi, indictione 9, et licentiam do vobis. Rathbode, venerabilis archiepiscope, inthronizandi eum in quacunque ecclesia vultis vestrae paroechiae. Dilectam paternitatem vestram virtutum floribus insignitam omnipotens Deus conservare dignetur. Amen. Π. Υ. Α. Π. Δ. Α. Ρ. Δ. Θ. DCCLXXVIII. Data v. 132.0278C| Id. Maii, anno Dominicae incarnationis DCCCCVI, indictione 9. De ordinatione. Ex epistola Gelasii papae.

CCCCXL. (Decreta GELASII, c. 11; Ivo, part. VI, c. 74.) Ordinationes presbyterorum et diaconorum, quae nisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, quarti [ leg. id est, primi et quarti] mensis jejunio, septimi, et decimi, sed etiam quadragesimalis initii ac mediana quadragesimae die, sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas; nec cujuslibet utilitatis seu 199 presbyterum seu diaconum his praeferre qui ante ipsos fuerint ordinati, aliquis praesumat. Qualiter episcopus debet ordinem facere. Ex concilio Nannetensi.

CCCCXLI. (Concil. Nannet. c. 11; BURCHARD. lib. II, c. 1.) Episcopus quando ordinationes facere 132.0279A| disponit, omnes qui ad sacrum ministerium accedere volunt, feria quarta ante ipsam ordinationem evocandi sunt ad civitatem una cum archipresbyteris qui eos repraesentare debent. Et tunc episcopus e latere suo dirigere debet sacerdotes et alios prudentes viros gnaros legis divinae et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum vitam, genus, patriam, aetatem, institutionem, locum ubi educati sunt, si sint bene litterati, si in lege Domini instructi, diligenter investigent. Ante omnia, si fidem catholicam firmiter teneant et verbis simplicibus adserere queant. Ipsi autem quibus hoc committitur cavere debent ne aut favoris gratia aut cujuscunque muneris cupiditate illecti a vero devient, ut indignum et minus idoneum ad sacros 132.0279B| gradus suscipiendos episcopi manibus applicent. Quod si fecerint, et ille qui indigne accessit, ab altari removebitur, et illi qui donum sancti Spiritus vendere conati sunt, coram Deo jam condemnati, ecclesiastica dignitate carebunt. Igitur per tres continuos dies diligenter examinentur. Et sic Sabbato, qui probati inventi sunt, episcopo repraesententur. 200 Ex concilio Meldensi.

CCCCXLII. (Concil. Meld. c. 52; BURCHARD. lib. II, c. 4.) Hi qui ordinari petuntur nullatenus ordinentur nisi in loco certo et religioso, vel etiam in civitate, saltem uno anno immorentur, ut de vita et conversatione atque doctrina illorum certitudo possit agnosci. 132.0279C| Qualiter episcopus ordinandus examinabitur. Ex concilio Carthaginensi.

CCCCXLIII. (Concil. Carthag. IV, c. 1; BURCHARD. lib. I, c. 8; Ivo, part. V, c. 62; GRATIAN. dist. 23; c. 2.) Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negotii cavens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus, et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum esse 132.0280A| confirmans, totamque Trinitatem deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem praedicans, singulam quamque in Trinitate personam plenum Deum et totas tres personas unum Deum, si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum credat; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens et animam humanam rationalem, simul in eo utriusque naturae, id est, homo et 201 Deus, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creaturarum [creator] omnium quae sunt et auctor et dominus et rector cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum, qui passus 132.0280B| est vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione vel resumptione [ alibi legitur, et vera animae resumpt.], in qua veniet judicare vivos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo si Novi et Veteris Testamenti, id est, Legis et Prophetarum et Apostolorum, unum eumdemque credat auctorem Deum, si diabolus non per conditionem sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo si credat hujus quam gestamus et non alterius carnis resurrectionem, si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt vel poenas vel praemia, si nuptias non improbet, si secunda matrimonia non condemnet, si carnium perceptionem non culpet, si poenitentibus reconciliatis communicet, si in baptismo 132.0280C| omnia peccata, id est, tam illud originale contractum, quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra Ecclesiam catholicam nullus salvetur. Cum in his hominibus examinatus, pleniter instructus repertus fuerit, tunc ordinetur. 202 Qualiter presbyteri vel diaconi ante ordinationem vel post ordinationem examinentur, vel qualiter de suo ministerio discutiantur, in principio istius libelli satis expressum est, ubi scriptum est quid sita presbytero requirendum. Et ideo superfluum videtur repeti et iterari quod jam constat esse notatum.

132.0279| EXPLICIT LIBELLUS PRIMUS.

203 INCIPIT LIBER SECUNDUS. 132.0279| In superiori libello quid episcopo vel ejus ministris cum ecclesiasticis viris sit agendum et in sua synodo requirendum ex parte notavimus. Nunc quid cum saecularibus et laicis sit agendum vel agere oporteat, prout Dominus dederit, percurramus.

132.0279C| Qualiter episcopus suam paroechiam debet circuire. Ex concilio Rothomagensi.

I. (BURCHARD. lib. I, c. 90.) Cum episcopus suam 132.0280C| dioecesim circuit, archidiaconus vel archipresbyter eum praeire [debet] uno aut duobus diebus per paroechias quas visitaturus est; et plebe convocata annuntiare 132.0281A| debet proprii pastoris adventum, et ut omnes ad ejus synodum die denominata impraetermisse occurrant omnimodis ex auctoritate sanctorum canonum praecipere, et minaciter denuntiare quod si quis absque gravi necessitate defuerit, procul dubio a communione Christiana sit repellendus. Deinde ascitis secum presbyteris qui illo in loco servitium debent exhibere 204 episcopo, quidquid de minoribus et levioribus causis corrigere potest, emendare satagat; ut pontifex veniens nequaquam in facilioribus negotiis fatigetur, aut ibi immorari amplius necesse sit quam expensa sufficiat. Ait enim Dominus ad Moysen de hujusmodi cooperatoribus: Ut tecum sustentent onus populi, et non tu solus graveris (Num. XI). Et beatus Joannes Baptista adventum Domini praecurrit praedicando 132.0281B| dicens: Poenitentiam agite, etc. (Matth. III). Et idem: Parate viam Domino (ibid.). Siquidem episcopus vicem Christi agere videtur. Et ideo cum gaudio, timore et summa reverentia a plebibus sibi subjectis suscipiendus est, ut illis cum laude dicatur quod Apostolus discipulis dicit. Testimonium, inquit, vobis perhibeo quod ita suscepistis me sicut angelum Dei, sicut Dominum Jesum (Gal. IV.) De juratoribus synodi. Unde supra.

II. (BURCHARD. lib. I, c. 91.) Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem, septem ex plebe ipsius paroechiae vel eo amplius aut minus, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros in medio debet evocare; et allatis 132.0281C| sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacramento constringat. Sacramentum synodale.

III. (BURCHARD. lib. I, c. 92.) Amodo inantea quidquid nosti, vel audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem et rectam Christianitatem in ista paroechia factum est, aut in futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum 205 ut ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si scis aut tibi indicatum fuerit synodalem causam esse et ad ministerium episcopi pertinere, quod nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam ullatenus celare debeas episcopo de Treveris aut ejus misso, cui hoc 132.0281D| inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit. Sic te Deus adjuvet et istae sanctorum reliquiae. Reliqui ita jurent.

(BURCHARD. ibid., c. 93.) Istud sacramentum quod iste juravit de synodali causa, quod tu illud observabis, in quantum sapis aut audisti, aut ab hac die inantea inquisiturus es. Sic te Deus adjuvet.

Allocutio episcopi.

IV. (BURCHARD. ibid. c. 94.) Videte, fratres, ut Domino reddatis juramenta vestra. Non enim homini jurastis, sed Deo creatori vestro. Nos autem, qui ejus ministri sumus, non terrenam substantiam vestram concupiscimus, sed salutem animarum vestrarum 132.0282A| requirimus. Cavete ne aliquid abscondatis, et ex alterius peccato vestra fiat damnatio. Post haec ita per ordinem interroget.

V. (BURCHARD. lib. I, c. 94.) 1. Est in hac paroechia homicida, qui hominem aut spontanea voluntate, aut cupiditatis aut rapacitatis causa, aut casu, aut nolens, et coactus, aut pro vindicta parentum, quod faidam dicimus, aut in bello, aut jussu domini, aut proprium servum occiderit? 206 2. Est aliquis parricida, aut fratricida, qui patrem, matrem, fratrem, sororem, avunculum, aut aliquem parentem interfecerit? 3. Est aliquis qui presbyterum aut diaconum aut aliquem clericorum occiderit vel aliquo membro detruncaverit? 132.0282B| 4. Est aliquis vel aliqua qui infantem proprium oppresserit vel vestimentorum pondere suffocaverit? Et si hoc factum est ante baptismum aut post baptismum. Aut si infans infirmatus per negligentiam parentis absque baptismo obierit. 5. Est aliquis vel aliqua qui alterius partum excusserit? vel si ipsa femina propria voluntate suum partum excusserit, et abortivum fecerit? 6. Est aliqua femina quae in fornicatione concipiens, timens ne manifestaretur, infantem proprium aut in aquam projecerit aut in terra occultaverit, quod morth dicunt. 7. Est aliquis qui uxorem suam absque lege aut certa probatione interfecerit? 8. Est aliqua femina quae virum suum vel aliquem 132.0282C| hominem per herbas venenatas vel mortiferas potiones interfecerit, vel alium hoc facere docuerit? 9. Est aliquis vel aliqua qui hoc fecerit vel alium facere docuerit ut vir non possit generare aut femina concipere? 10. Est aliquis qui proprium servum extra judicem occiderit, et aliqua femina quae ancillam propriam necaverit furore zeli inflammata? 207 11. Est aliquis qui diabolo impellente semetipsum occiderit? 12. Si in bello aliquis homines vulneravit, et nescit si de illo vulnere aliquis perierit, et si alicui imputatur quod hominem occiderit, et ipse hoc denegat. 13. Si aliquis est in consilio ut homo interficiatur 132.0282D| et non est in facto, et tamen per ejus consilium et exhortationem interfectus est. 14. Est aliquis qui truncationes manuum, pedum, linguae, et testiculorum fecerit, et oculos alterius eruerit? Deinde interrogandum de adulteriis et fornicationibus.

15. Si quis conjugatus cum alterius uxore adulteratus fuerit. Si qua uxor cum alterius viro. 16. Si quis uxorem habens; concubinam simul habuerit ancillam propriam aut aliam feminam. 17. Si quis uxorem legitimam dimiserit, et aliam in conjugium acceperit. 18. Si qua mulier virum proprium dimiserit, et alteri se conjunxerit. 132.0283A| 19. Si interveniente repudio ab invicem separantur et sic manent. 20. Si quis absque consensu uxoris, derelicto legitimo conjugio, in monasterium intrat. 21. Si aliquis suam conjugem, quamvis culpabilem, sine episcopi judicio relinquit. 22. Si qua mulier conscio viro suo fornicata fuerit. 23. Si quis uxore carens, cum alterius conjuge 208 fornicatus fuerit; aut si qua mulier non habens virum, cum alterius marito. 24. Si quis non habens uxorem, cum femina quae virum non habet fornicatus fuerit. 25. Si laica virgo moechata fuerit cum adolescente. 132.0283B| 26. Si quis desponsatam puellam non duxerit, et fidem sponsaliorum fregerit. 27. Si quis alterius sponsam rapuerit et sibi sociaverit. 28. Si quis quamcunque feminam, virginem, aut viduam, per raptum traxerit, et sociaverit sibi matrimonio. Et si aliqui sunt qui in hoc consentientes et adjuvantes fuerunt. 29. Si quis cum Judaea, vel si Judaeus vel si paganus cum aliqua Christiana, moechatus fuerit. 30. Si quis sanctimonialem vel viduam Deo sacratam rapuerit et in conjugium sumpserit, vel ipsis consentientibus cum eis fornicatus fuerit. 31. Si quis vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eo in proximo defuncto eamdem 132.0283C| sumpsisse dignoscitur. 32. Si aliqua mulier dicit quod vir ejus non possit cum ea coire, et ob hanc causam discidium quaerit, et alium virum vult accipere. 33. Si quis cum matre spiritali moechatus fuerit, vel eam in matrimonium accepit, similiterque cum filiola quam ex sacro fonte suscepit aut ante episcopum tenuit. 34. Si quis propinquam et consanguineam suam in matrimonium accepit, aut cum ea fornicatus est. 209 35. Si aliquis irrationabiliter, id est contra naturam, cum masculis et mutis misceatur animalibus. 36. Si qua mulier lenocinium fecerit. 132.0283D| 37. Si aliquis in sua domo consentit cum propriis ancillis vel geneciariis suis adulterium perpetrare. De furto et sacrilegio.

38. Interrogandum si aliquis fur aut sacrilegus sit, qui ecclesias Dei infregerit, vel aliquid de ecclesia furatus sit, aut publice rapuerit, aut latenter subripuerit, aut aliquis rapax et raptor et depraedator ecclesiae Dei est. Quamvis enim haec secundum legem humanam emendari debeant atque exsolvi, tamen poenitentia ad episcopum pertinet. De perjurio.

39. Interrogandum si aliquis perjurus sit, aut si sciens et pro cupiditate terrena perjuraverit; et si 132.0284A| nesciens aut coactus jussu senioris, aut pro membris et vita redimenda: aut si quis scienter non solum perjuraverit, sed etiam alios in perjurium induxerit. De falso testimonio.

40. Interrogandum si aliquis scienter contra aliquem falsum testimonium protulerit, quia hoc capitale crimen est, et quale damnum aliquis per hanc testificationem habuerit. 41. Interrogandum si aliquis hominem liberum, aut servum alterius, aut peregrinum 210 et adventitium furatus fuerit, aut eum blandiendo seduxerit et vendiderit, et extra patriam in captivitatem miserit, aut si aliquis Judaeo vel pagano Christianum mancipium vendiderit, aut si ipsi Judaei Christiana mancipia 132.0284B| vendant. De incantatoribus et sortilegis.

42. Interrogandum si aliquis magus, hariolus, aut incantator, divinus, aut sortilegus sit. 43. (BURCHARD. lib. X, c. 32.) Si aliquis vota ad arbores vel ad fontes vel ad lapides quosdam quasi ad altaria faciat, aut ibi candelam seu quodlibet munus deferat, velut ibi quoddam numen sit quod bonum aut malum possit inferre. 44. (BURCHARD. lib. I, c. 94, § 43; et lib. X, c. 18.) Perscrutandum si aliquis subulcus vel bubulcus sive venator vel caeteri hujusmodi dicat diabolica carmina super panem aut herbas et super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet 132.0284C| a peste et clade, et alterius perdat: quae omnia idololatriam esse nulli fideli dubium est, et ideo summopere sunt exterminanda. 45. (BURCHARD. lib. I, c. 94, §. 44, lib. X, c. 29.) Perquirendum si aliqua femina sit quae per quaedam maleficia et incantationes mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum aut damnet aut subripiat. Et si aliqua est quae se dicat cum daemonum turba in similitudine mulierum transformata certis noctibus equitare super quasdam bestias et in earum consortio annumeratam 211 esse, haec talis omnimodis ex paroechia ejiciatur. De morticinis et sanguine.

132.0284D| 46. (BURCHARD. lib. I, c. 94, § 45 et seqq.) Interrogandum si aliquis sanguinem, morticinum, aut dilaceratum a bestia comedat. 47. Si aliquis per odium ad pacem non revertitur, aut juravit, quod Deo contrarium est, ut fratri nunquam reconcilietur, quod est peccatum usque ad mortem. 48. Si aliquis bibit de liquore in quo mustela vel mus sive aliquod immundum animal necatum est. 49. Si aliquis jejunium quadragesimale non observat, vel Quatuor Temporum, sive Letaniam majorem vel Rogationum, sive indictum ab episcopo jejunium pro quacunque plaga. 50. (BURCHARD. lib. X, c. 25.) Si aliquis est qui 132.0285A| bibit aut manducat aut portat super se quod existimat Dei judicium pervertere posse. 51. (BURCHARD. lib. X, c. 17.) Si aliquis in Kalendis Januarii aliquid fecit quod a paganis inventum est, et dies observat, et lunam, et menses, et horum effectiva potentia aliquid sperat in melius aut in deterius verti. 52. Si aliquis quodcunque opus inchoans, aliud ibi aliquid dicit, aut quacunque magica arte aliud facit, nisi, ut Apostolus docet, omnia in nomine Domini facienda. Neque enim daemones in nostro adjutorio debemus invocare, sed Deum. In collectione similiter herbarum medicinalium Symbolum et orationem 212 Dominicam dicere oportet, et nihil aliud. 132.0285B| 53. Quaerendum etiam si mulieres in lanificiis suis vel in ordiendis [ edit. Helmaestad., ordinandis] telis aliquid dicant aut observent nisi, ut supra dictum est, omnia in nomine Domini. 54. Si quis oblationes, id est eleemosynam parentum defunctorum, injuste retinet. 55. Si aliquis super mortuum nocturnis horis carmina diabolica cantat, et bibit, et manducat, et quasi de ejus morte gratulatur, et si alibi mortui in vigiliis nocturnis nisi in Ecclesia custodiuntur. 56. Si aliquis Christianus est qui non communicet vel tribus temporibus in anno, id est, Pascha, Pentecosten, et Natale Domini, nisi pro mortiferis criminibus episcopi vel sacerdotum judicio a communione fuerit remotus. 132.0285C| 57. Est aliquis qui in die Dominico vel in praecipuis festivitatibus quidquam operis faciat; et si ad matutinas et ad missam et ad vesperas his diebus impraetermisse omnes occurant. 58. Si aliquis excommunicatus pro nihilo duxerit excommunicationem, et si aliquis cum excommunicato communicaverit. 59. Si aliquis modum poenitentiae sibi injunctum non custodierit. 60. Si aliquis patrem aut matrem inhonorat, aut percutit, aut maledicit. 61. Si aliquis vomitum post acceptam eucharistiam per ebrietatem fecerit. 62. Si aliquis est qui suam decimam Deo et sanctis ejus retrahat. 132.0285D| 63. Si aliquis est tam perversus et a Deo 213 alienus ut saltim Dominica die ad ecclesiam non veniat. 64. Si porcarii et alii pastores Dominica die ad ecclesiam veniant et missas audiant. Similiter in aliis festis diebus. 65. Si aliquis ad confessionem non veniat vel una vice in anno, id est, in capite Quadragesimae, et poenitentiam pro peccatis suis suscipiat. 132.0286A| 66. Si quis est qui assiduam ebrietatem sectatur. Neque enim ebriosi regnum Dei possidebunt. 67. Si aliquis est qui contempto suo presbytero in aliam paroechiam venit ad ecclesiam, et ibi communicat et suam decimam dat. 68. Inquirendum de mendicis qui per patrias discurrunt, et si unusquisque pauperem de familia sua pascat. 69. (BURCHARD. lib. I, c. 93, § 68, et seqq.) Si in unaquaque paroechia decani sunt per villas constituti, viri veraces, et Deum timentes, qui caeteros admoneant ut ad ecclesiam pergant ad matutinas, missam, et vesperas, et nihil operis in diebus festis faciant: et si horum quisquam transgressus fuerit, statim presbytero annuntient; similiter et de 214 132.0286B| luxuria et omni opere pravo. 70. Si aliquis est qui bannum episcopi aut presbyteri sui et excommunicationem parvipendens, pro nihilo ducat. 71. Si paroechiani presbytero suo debitum honorem impendant, aut si aliquis est qui eum verbo vel facto inhonorat et ejus monita spernit. 72. Si aliquis est qui peregrino aut viatori hospitium contradicit. 73. Inquirendum quas festivitates colant. 74. Si patrini filiolis suis symbolum et orationem Dominicam insinuant aut insinuari faciunt. 75. Si quatuor aut quinque vel plures unum interfecerint hominem. 76. Si aliquis est qui contradicit episcopo aut ejus 132.0286C| ministris, ne coloni aut servi propter commissa crimina virgis nudi caedantur. 77. Inquirendum si aliquis peregrinum, qui de sua patria propter paganorum infestationem vel persecutionem fugit, hac de causa quia in domo ejus mansit, et diebus aut annis loco mercenarii illi servivit, pro proprio servo illum velit habere, et vendere aut dare alicui praesumat. 78. Si aliquis est qui injusta mensura suam annonam aut vinum vendat, cum Dominus dicat: Aequus tibi sit modius et sextarius aequus. 79. Denuntiandum etiam quam magnum piaculum sit usuras exigere et de alieno fenore velle ditescere, et quod sacri canones tales ab Ecclesia ejici 132.0286D| praecipiant. 215 80. Si aliquis propter cupiditatem judaeum aut paganum interfecerit. 81. Si aliquis insaniens aliquem hominem occiderit. 82. Si quis arborem inciderit, et dum operi necessario insistit, aliquis subtus arborem deveniens improvise opprimitur. 83. Si quis conjurationes et conspirationes sectatur. 132.0287A| 84. Si quis ecclesiam aut clericum fatigare praesumit. 85. Inquirendum de refugis et perfidis laicis. 86. Percunctandum de confratriis et fraternitatum societatibus qualiter in paroechia agantur. 87. Si cantica turpia et risum moventia aliquis circa ecclesiam cantare praesumit. 88. Si aliquis in ecclesiam intrans, fabulis vacare consuevit, et non diligenter auscultat divina eloquia, et si antequam missa finiatur, de ecclesia exit. 89. Si oblationem, id est panem et vinum, viri et feminae ad missas offerunt; et si non viri, conjuges pro illis offerant, pro se suisque omnibus, ut in canone continetur. Capitula haec quae per ordinem adnotavimus, canonicis 132.0287B| oportet roborari decretis.

De poenitentia homicidarum. Ex concilio Triburiensi.

VI. Ut poenitentia super homicidiis non diverso more, ut prius, sed in episcopiis singulis uno more agatur. 216 Unde supra.

(BURCHARD. lib. I, c. 1.) Si quis spontanea voluntate, diabolo suadente, homicidium perpetraverit, juxta canonum sanctiones et judicium episcoporum talem poenitentiam accipere debet.

In primis ut licentiam non habeat ecclesiam intrandi illos proximos quadraginta dies, nudis pedibus incedat, et nullo vehiculo utatur; in laneis vestibus sit absque femoralibus; arma non ferat, et nihil sumat his quadraginta diebus nisi tantum panem 132.0287C| et salem, et puram bibat aquam, et nullam communionem cum caeteris Christianis neque cum alio poenitente habeat in cibo et potu antequam quadraginta dies adimpleantur; et ex cibo quem sumit nullus alius manducet. Considerata vero personae qualitate vel infirmitate, de pomis vel oleribus seu leguminibus, prout visum fuerit, aliquid pro misericordia indulgeatur, maxime si quis coactus et non sponte homicidium fecerit. Et ei omnimodis ex canonica auctoritate interdicatur ut in his diebus cum nulla femina misceatur, nec ad propriam uxorem accedat, nec cum aliquo homine dormiat; juxta ecclesiam sit, ante cujus januas peccata sua defleat diebus et noctibus; et non de loco ad locum pergat sed in uno loco his 132.0287D| quadraginta diebus sit. Et si forte habuerit insidiatores vitae suae, interim differatur ei poenitentia donec ab episcopo pax ei ab inimicis reddatur. Et si infirmitate detentus fuerit, ita ut non possit digne poenitere, differatur poenitentia donec sanitati restituatur. Si autem longa 217 aegritudine detentus fuerit, ad sententiam episcopi pertinebit quomodo reum et infirmum sanare disponat. Completis quadraginta diebus, aqua lotus, vestimenta et calciamenta, quae a se abjecerat, rursus sumat, et capillum incidat.

Quid in primo anno observare debeat.

VII. (BURCHARD. lib. VI, c. 2). In primo anno post quadraginta dies totum illum annum a vino, medone, 132.0288A| et mellita cervisia, a carne et caseo et pinguibus piscibus abstineat, nisi festis diebus qui in illo episcopio a cuncto populo celebrantur, et nisi forte in magno itinere, vel in hoste, vel diu ad dominicam curtem vel infirmitate detentus sit. Tunc liceat uno denario, vel pretio unius denarii, aut tres pauperes pascendo, tertiam feriam, quintam feriam, et Sabbatum redimere, ita duntaxat ut una re de tribus utatur. Postquam domum venerit, aut sanitati fuerit restitutus, nullam licentiam habeat redimendi. Quid in aliis duobus annis observare debet

VIII. (BURCHARD. lib. VI, c. 3, 4.) Completo anni circulo ecclesiam ingrediatur, et pacis osculum concedatur. In secundo et tertio anno similiter jejunet; nisi quod tertiam feriam, quintam, et Sabbatum 132.0288B| potestatem habeat redimendi, ubicunque est. Caetera diligenter omnia observet ut in primo anno. 218 Quid in reliquis quatuor annis observare debet.

IX. (BURCHARD. lib. VI, c. 5.) Quatuor anni deinde restant, per quos singulos jejunet tres quadragesimas. Unam ante Pascha cum caeteris Christianis, abstinendo a vino, medone, mellita cervisia, caseo, et a piscibus pinguibus. Alteram ante Nativitatem sancti Joannis. Si aliquid remanet de quadraginta diebus, post missam sancti Joannis impleat. Tertiam ante Natale Domini jejunet, ut supra dictum est. Et in quatuor supradictis annis, tertia, quinta feria, et Sabbato utatur quidquid vult, et secundam et quartam feriam omnimodis observet, et nequaquam 132.0288C| redimat. His expletis, sacram communionem accipiat. De eo qui voluntarie homicidium fecit. Ex concilio Ancyrano.

X. (Concil. Ancyr. c. 21; HALITGAR. lib. IV, c. 1; BURCHARD. lib. VI, c. 13.) Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae quidem jugiter se submittant, perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. De eadem re. Ex concilio Rhemensi.

XI. (Concil. Rhemense anni 630, c. 9; BURCHARD. lib. VI, c. 14.) Si quis homicidium sponte commiserit, et non violenti resistens, sed vim faciens, innocentem et simpliciter gradientem interfecerit, cum isto penitus non communicandum, sic tamen ut si poenitentiam egerit, in exitu ei communionis viaticum 132.0288D| non negetur. 219 De eadem re. Ex concilio Agathensi.

XII. (Conc. Agath. c. 37; BURCHARD. lib. VI, c. 29.) Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint. De eadem re. Ex concilio Nannetensi.

XIII. (Concil. Nannet. c. 17; BURCHARD. lib. VI, c. 12.) Si quis voluntarie et per insidias hominem interfecerit, jugi se poenitentiae submittat. Et si hoc publice actum constat, si laicus est a communione orationum quinquennio removeatur; post quinquennium in orationum communione recipiatur; 132.0289A| non autem simul offerat, non corpus Domini contingat in quo perdurans quatuordecim annis, tunc ad plenam communionem cum oblationibus recipiatur. De eadem re. Ex eodem.

XIV. (Concil. Nannet. ibid.) In Exodo Dominus dicit de homicidis: Si quis de industria et per insidias hominem occiderit, ab altari meo evelles eum, ut moriatur (Exod. XXI). De homicidiis non sponte commissis. Ex concilio Ancyrano.

XV. (Concil. Ancyr. c. 22; HALITGAR. lib. IV, c. 2; BURCHARD. lib. VI, c. 15.) De homicidiis non sponte commissis prior quidem definitio post septennem poenitentiam perfectionem consequi praecepit, secunda vero quinquennii tempus explere. 132.0289B| 220 De eadem re. Ex epistola Rabani ad Heribaldum episcopum.

XVI. (RAB., Epist. ad Heribald. c. 4; BURCHARD. lib. VI, c. 23.) Nam de his legimus qui hominem non sponte interfecerunt, Deum per legislatorem urbes refugii deputasse, ad quas confugientes salvarentur ab ultore sanguinis proximi sui et non morerentur. Unde in Deuteronomio scriptum est: Haec erit lex homicidae cujus vita servanda est. Qui percusserit proximum suum nesciens, et heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur, sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit de manu, aut ferrum delapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam urbium supradictarum 132.0289C| confugiat et vivat. (Deut. XIX.) De eadem re. Ex concilio Wormatiensi, cap. 5.

XVII. (Concil. Wormat. c. 29; BURCHARD. lib. VI, c. 21.) Saepe contingit ut dum quis operi necessario insistens arborem incidat, aliquis subtus ipsam veniens deprimatur et idcirco, si voluntate vel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida poenitentiae debet omnino submitti. Quod si non voto, sed incuria ejus, non denique [haec eum] sententia contingit; sed dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus occurrit sub arbore, et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida. 221 De eadem re. Ex concilio Triburiensi, cap. 17.

XVIII. (Concil. Tribur. c. 36; BURCHARD. lib. VI, 132.0289D| c. 22.) Si duo fratres in silva arbores succiderint, et appropinquante casu unius arboris frater fratri Cave dixerit, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit et mortuus fuerit, vivens frater innocens de sanguine germani dijudicetur. De eadem re. Ex eodem.

XIX. (Concil. Tribur. c. 37.) Mater si juxta focum infantem posuerit, et alius homo aquam in caldariam miserit, et ebullita aqua infans superfusus mortuus fuerit, pro negligentia mater poeniteat, et ille homo securus sit. 132.0290A| De eadem re. Ex eodem, cap. 20.

XX. (Concil. Tribur. c. 52.) De homicidiis non sponte commissis, quali poenitentiae jugo submittantur hi qui fecerint ea, in episcopi sententia maneat. De eadem re. Ex eodem.

XXI. (Concil. Tribur. c. 53; BURCHARD. lib. VI, c. 36.) Si quis filium suum non sponte occiderit, juxta homicidia non sponte commissa poeniteat. De eadem re. Ex concilio Nannetensi.

XXII. (Concil. Nannet. c. 18; BURCHARD. lib. VI, c. 16.) Si quis casu, non volens homicidium perpetraverit, quadraginta diebus in pane et aqua poeniteat. Quibus peractis, biennio ab oratione fidelium segregetur, non communione orationis offerat, non tamen communicet. 222 Post quinquennium 132.0290B| ad plenam communionem recipiatur. Abstinentia ciborum in arbitrio sacerdotis maneat. Qui per faidam hominem occiderit. Ex Poenitentiali, cap. 14.

XXIII. (BURCHARD. lib. VI, c. 32.) Qui pro vindicta fratris aut aliorum parentum occiderit hominem, annum unum poeniteat, et sequentibus duobus tres quadragesimas observet et legitimas ferias, id est secundam, quartam, et sextam feriam. De eadem re. Ex eodem.

XXIV. Qui per iram et rixam et ebrietatem subito hominem occiderit, quatuor annos poeniteat. De eadem re. Ex eodem.

XXV. Si quis liber, jubente domino suo, servum 132.0290C| occiderit, quadraginta dies poeniteat. Et si quis liber, jubente domino suo, hominem innocentem occiderit, annum unum poeniteat, et in duobus aliis annis tres quadragesimas observet et legitimas ferias. De his qui servos suos necant extra judicem. Ex concilio Agathensi, cap. 35.

XXVI. (Conc. Agath. c. 62; RAB., Epist. ad Heribald. c. 3.) Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione biennii reatum sanguinis emundabit. De parricidis et fratricidis. Ex concilio Moguntiacensi.

XXVII. (Concil. Wormat. c. 30; BURCHARD. lib. X, c. 34.) Statuimus ut parricidae et fratricidae 223 per unius anni circulum ante fores basilicae orantes 132.0290D| Domini clementiam perseverent. Completo anni circulo, introducantur in ecclesiam; tamen inter audientes, usque dum unius anni spatium finiatur, stent. His ita peractis, si poenitentiae fructus in eis conspicitur, corporis et sanguinis Domini participes fiant, ut non obdurentur desperatione. Carnem non manducent omnibus diebus vitae illorum. Jejunent autem usque ad nonam diei horam quotidie, exceptis festis diebus atque Dominicis. Abstineant autem a vino, medone, atque mellita cervisia tres dies per hebdomadam. Arma portare non audeant, nisi contra paganos; et ubicunque ire maluerint, nullo vehiculo 132.0291A| deducantur, sed pedibus propriis pergant. Tempus autem hujus poenitentiae in episcoporum ponimus arbitrio, ut secundum conversationem illorum aut extendere vel minuere valeant. Ab uxoribus, si habuerint, non separentur. Si autem non habuerint, et se continere non valuerint, legitimas accipiant in conjugio feminas, ne in fornicationis voraginem incidere videantur. Si autem antequam duorum praedictorum annorum finiantur curricula, finis vitae illorum pervenerit, viaticum illis non negetur. 224 Item de parricidis. Ex alio concilio Moguntiacensi, cap. 20.

XXVIII. (Poenit. RAB. c. II, et in ep. ad Heribald. c. 7; concil. Mogunt. sub. RAB. c. 20; BURCHARD. lib. VI, c. 35.) Parricidium quam sit detestabile crimen, 132.0291B| judicio facto inter Cain et Abel fratrem suum Dominus ostendit. Sed quia modernis temporibus parricidae profugi discurrunt per diversa loca, et variis vitiis et gulae illecebris deserviunt, melius nobis videtur ut in uno loco manentes poenitentia districta semetipsos castigent, si forte Domini bonitate indulgentiam facinoris sui percipere mereantur. Quod parricidis arma et conjugium interdicatur.

XXIX. (Concil. Mogunt. ibid.; BURCHARD. lib. VI, c. 35.) Non enim eis licebit ultra militiae cingulum sumere et conjugiis copulari, quia sacri canones hoc eis non consentiunt. 225 De eo qui hominem publicam poenitentiam agentem interficit. Ex Capitularium lib. III cap. 17.

XXX. (Lib. IV Capitular. c. 18) Qui hominem publicam 132.0291C| poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et wirgildum proximis ejus persolvat. De eo qui hominem in ecclesia interficit.

XXXI. (Lib. IV Capitular. c. 13; Lib. I Leg. Longob. tit. 9, 2, 29, 30, 35 et seq.) Si quis aut ex levi causa aut sine causa homines in ecclesia interfecerit, de vita componat. Si vero rixati foris fuerint, et unus alterum in ecclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, et si hujus facti testes non habuerit, cum duodecim testibus juret legitimis se defendendo eum interfecisse, et post haec solidos sexcentos ad partem ecclesiae, quam illo homicidio polluerat, et insuper bannum nostrum solvere cogatur. Is vero qui interfectus est, absque 132.0291D| compositione jaceat; ac deinde interfector secundum judicium canonicum congruam facinori quod admisit poenitentiam accipiat. Si proprius 132.0292A| servus hoc commiserit, judicio aquae ferventis examinetur utrum hoc sponte an se defendendo fecisset; et si manus ejus exusta fuerit, dominus ejus, juxta quod wirgildum illius est, ad ecclesiam persolvat; aut, si voluerit, eum eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario volumus ut pro uno vice wirigildum pro eo componatur, altera vice servus ad supplicium tradatur. Haereditas tamen liberi 226 hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit judicatus, ad legitimos haeredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cujus porta reliquiis sanctorum consecrata est, hujuscemodi homicidium perpetratum fuerit, similiter componatur et emendetur. Si vero non est consecrata, eodem modo componatur sicut componi debet quod 132.0292B| in immunitate violata committitur. De injuriis sacerdotum vel clericorum ex eodem, cap. 14.

XXXII. (Lib. IV Capitular. c. 14; lib. II Leg. Longob. tit. 40, c. 6.) Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbyter fuerit, triplo componatur, duas partes eidem presbytero tertia pro fredo ad ecclesiam, et insuper bannus noster. Similiter de diacono juxta compositionem ejus in triplo cum banno nostro componatur. De subdiacono et de uniuscujuscunque ordinis clerico secundum suam compositionem in triplo persolvatur, et insuper bannus noster. 227 De ictu.

XXXIII. (Lib. I Capitular. c. 14; lib. II Leg. 132.0292C| Longob. tit 40, c. 6.) Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscujuscunque ordinis clerico in triplo componatur, insuper et banus noster. Et qui non habet unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesiae usque dum totum debitum persolvat. Si quis clericum exspoliaverit. Ex concilio Triburiensi.

XXXIV. (Concil. Tribur. c. 7.) Ut si qua in ipsos clericos vel in ecclesias perpetrata fuerint, id est, si quis clericum exspoliaverit aut vulneraverit, vel aliquam injuriam fecerit, decimas ecclesiae tulerit vel retinuerit, si non prius per saecularem potentiam digne vindicatum fuerit, episcopus ad suam synodum illos malefactores vocet et digne emendet. Si contempserint venire, excommunicentur. 132.0292D| Si quis clericum verberaverit. Ex eodem.

XXXV. Si quis clericum verberaverit vel debilitaverit aut in aliquo laeserit, et canonice poeniteat et ad 132.0293A| legem emendet, juxta quod in Capitulari scriptum est. De eadem re. Ex concilio Toletano.

XXXVI. (Concil. Tolet. I, c. 11.) Si quis de potentibus clericum aut religiosum exspoliaverit, et episcopus mandaverit eum ad se venire ut audiatur, et contempserit, in invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, quoscunque 228 adire potuerint, ut excommunicatus habeatur donec audiatur et reddat aliena. De pugna et homicidio in atrio ecclesiae. Ex concilio Triburiensi.

XXXVII. (Concil. Tribur. c. 4, 6; BURCHARD. lib. III, c. 195.) Si quis in atrio ecclesiae pugnam committit aut homicidium, quidquid pro immunitate violata emendandum est, altario solvatur cujuscunque 132.0293B| fuerit ecclesia. De pugna in ecclesia. Ex eodem.

XXXVIII. Si quis in ecclesia clericum fuste aut gladio percusserit, ut sanguis exeat, vel de ictu sine effusione sanguinis, juxta quod in Capitulari scriptum est componatur, id est, in triplo secundum suam compositionem.. Quod laici de substantia morientium presbyterorum suorum nullam portionem accipiant. Ex eodem, cap. 2.

XXXIX. Perlatum est quoque ad sanctam synodum quod quidam laici improbe agant contra presbyteros suos, ita ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vindicent sicuti de propriis servis. Interdicimus itaque ne hoc ulterius fiat; sed sicuti liberi facti sunt ad suscipiendum gradum et 132.0293C| agendum divinum officium, ita ab eis nihil exigatur praeter Dei officium. De peculiari vero sacerdotum nihil sibi usurpent; sed de duabus partibus faciant presbyteri quod eis visum fuerit, tertiam, secundum canonum jussa, quibus serviunt relinquant ecclesiis. 229 De compositione presbyteri, si occisus fuerit. Ex eodem.

XL. (Concil. Tribur. c. 4.) Presbyter vulneratus aut caesus, si mortem evaserit, tota compositio cedat presbytero. Si vero mortuus fuerit, compositio in tres dividatur portiones; id est, altari cui presbyter deserviebat pars una, altera episcopo, tertia parentibus presbyteri solvatur. De eadem re. Ex Capitularium libro II, cap. 49.

XLI. (Lib. IV. Capitular. c. 15; BURCHARD. lib. 132.0293D| VI, c. 11.) Presbyteri interfecti compositio episcopo ad cujus paroechiam pertinent solvantur secundum capitulare gloriosi Caroli genitoris nostri, ita videlicet ut medietatem wirgildi ejus episcopus utilitatibus ecclesiae cui praefuit tribuat, et alteram medietatem in eleemosyna ejus juste dispertiat: quia nullus nobis ejus haeres proximior videtur quam ille qui ipsum Domino sociavit. De eo qui sacerdotem occiderit. Ex concilio Wormatiensi.

XLII. (Concil. Wormat. c. 26; BURCHARD. lib. VI, 132.0294A| c. 8.) Qui sacerdotem voluntarie occiderit, carnem non comedat et vinum non bibat cunctis diebus vitae suae; jejunet usque ad vesperam, exceptis diebus festis atque Dominicis; arma non sumat, equum non ascendat, ecclesiam per quinquennium non ingrediatur, sed ante fores ecclesiae stet; post quinquennium ecclesiam ingrediatur, nondum vero communicet, sed inter audientes stet, vel sedeat. Cum autem fuerit duodecimi anni 230 cursus finitus, communicandi ei licentia concedatur, et equitandi tribuatur remissio. Maneat autem in reliquis observationibus tres dies per hebdomadam, ut perfectius purificari mereatur. De eadem re. Ex concilio Mogunciacensi, cap. 24.

XLIII. (Concil. Morgunt. sub Rabano c. 24; BURCHARD. 132.0294B| lib. VI, c. 7.) Qui presbyterum occiderit, duodecim annorum ei poenitentia secundum canones imponatur; aut si negaverit, si liber est, cum duodecim juret; si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se purget: convictus noxae, usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulum deponat, et uxorem amittat. De eo qui presbyterum degradatum occiderit. Ex eodem concilio.

XLIV. (Concil. Mogunt. sub Rabano c. 25; BURCHARD. lib. VI, c. 9.) Nuntiatum est nobis quod aliqui, qui olim dixerunt se fuisse sacerdotes, et postea degradati pro suis peccatis poenitentiam agendo suffragia sanctorum, per diversa loca transeuntes, quaesierunt, trucidati sunt. Hujuscemodi interfectoribus omnem ecclesiasticam denegamus 132.0294C| communionem, donec dignam poenitentiam pro reatu suo secundum judicium episcoporum exsolvant. De homicidiis clericorum. Ex Capitularium lib. III, cap. 25.

XLV. Qui subdiaconum occiderit, CCC solidos componat. Qui diaconum, CCCC. Qui presbyterum, DC. Qui 231 episcopum, DCCCC. Qui monachum, CCCC solidos componat. Si aliquis ordinatus homicidium fecerit. Ex Poenitentiali.

XLVI. (HALITGAR. lib. VI, c. 1.) Si quis episcopus aut aliquis ordinatus homicidium fecerit, decem annos poeniteat, tres ex his in pane et aqua. Si quis consenserit vel consiliatus fuerit ut homo interficiatur. Ex eodem.

132.0294D| XLVII. (HALITGAR. ibid.) Si quis ad homicidium faciendum consenserit et consilium dederit, et factum fuerit, septem annos poeniteat. Si vero non fuerit factum, tres annos poeniteat. Si quis consanguineum suum occiderit aut seniorem. Ex eodem.

XLVIII. Si quis proximum et consanguineum suum occiderit, decem annos poeniteat. Similiter si quis seniorem et dominum suum dolo trucidaverit. Ex dictis Ferrandi diaconi.

XLIX. (BURCHARD. lib. VI, c. 31, et apud GRATIAN. 132.0295A| dist. 1, de Poenit., c. 23.) Periculose se decipiunt qui existimant eos tantum homicidas esse qui manibus hominem occidunt, et non potius eos per quorum consilium et fraudem et exhortationem homines exstinguuntur. Nam Judaei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum est: Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII); sed tamen illis Domini mors imputatur, quia ipsi eum lingua crucifixerunt dicentes: Crucifige eum (Luc. XXIII). Unde unus 232 evangelista dicit Dominum crucifixum hora tertia (Marc. XV), alius sexta (Luc. XXIII); quia Judaei crucifixerunt eum hora tertia lingua, milites hora sexta manibus. Qui ergo hominem tradit, ille eum interficit, Domino dicente: Majus peccatum habet qui me tradidit tibi 132.0295B| (Joan. XVI). Unde Psalmista: Filii hominum, dentes eorum arma et sagitta, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI). Subjiciant ergo se poenitentiae quorum consilio sanguis funditur, si veniam promereri volunt. De his qui pro nihilo ducunt homicidium in bello perpetratum. Ex epistola Rabani (cap. 4) ad Heribaldum episcopum Antissiodorensem, de praelio ad Fontaniacum gesto.

L. (BURCHARD. lib. VI, c. 23.) Quod autem quidam homicidium quod nuper in seditione et praelio principum nostrorum perpetratum est excusant, quasi non necessarium sit pro hoc cuilibet agere poenitentiam, eo quod jussu principum peractum sit, et Dei judicio ita finitum. Scimus enim quod Dei judicium 132.0295C| semper justum est et nulla reprehensione dignum. Sed tamen oportet eos considerare qui hanc necem nefariam defendere cupiunt, utrum illos quasi coram oculis Dei innoxios excusare possint qui propter avaritiam, quae omnium malorum radix est, et idolorum servituti comparatur, atque propter favorem dominorum suorum temporalium, aeternum Dominum contempserunt, et mandata illius spernentes, non casu, sed per industriam, homicidium fecerunt. Unde in Exodo scriptum est: Si quis de industria et per insidias occiderit proximum, ab altari meo 233 evelles eum (Exod. XXI). Et in Deuteronomio: Si quis odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitae ejus, et surgens percusserit eum, et mortuus fuerit, et fugerit ad unam de 132.0295D| supradictis urbibus, mittent seniores civitatis illius, et rapient eum de loco refugii, et tradent eum in manus proximi ejus cujus sanguis effusus est, et moriatur; nec misereberis ejus (Deut. XIX). Illum itaque quem Dominus dignum morte esse judicavit, quis dicat reum non esse? Quomodo contrarius legi non existit qui hoc quod Deus praecepit cassum esse contendit? Sed inter haec sciendum est quod magna distantia est inter legitimum principem et seditiosum tyrannum. De eadem re. Ex Poenitentiali.

LI. Si quis hominem in bello publico occiderit, quadraginta dies poeniteat. 132.0296A| De clerico qui proximum suum occidit. Ex eodem.

LII. Si clericus homicidium fecerit et proximum suum occiderit odii meditatione, exsul septem annis poeniteat. De parricidis. Ex Poenitentiali.

LIII. Si quis hoc crimen perpetraverit, quidam judicaverunt ut septem annis poeniteat vel quatuordecim poenitentiam egisset; quidam usque ad finem vitae, sicut Cain, qui similia perpetraverit. Ex eodem.

LIV. Qui hominem debilitaverit et deformem 234 fecerit, impensas in medicos tribuat, et maculae pretium et opus ejus, donec sanetur, restituat, et dimidium annum poeniteat. Si vero non habet unde hoc restituat, annum unum poeniteat. 132.0296B| De truncationibus membrorum. Ex concilio Mogontiacensi, cap. 5.

LV. (Concil. Tolet. II, c. 6; BURCHARD. lib. I, c. 201.) His a quibus Domini sacramenta tractantur judicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magno opere talis excessus prohibendus est; ne indiscretae praesumptionis motibus agitati, aut, quod morte plectendum est, sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quibuslibet personis aut per se inferant aut inferenda praecipiant. Quod si quisquam horum immemor praeceptorum, aut in ecclesiae suae familiis aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, et concessi ordinis honore privetur et loco, sub perpetuae damnationis religatus 132.0296C| ergastulo; cui tamen communio exeunti ex hac vita non neganda est propter Domini misericordiam. Quae debeat discretio ecclesiarum rectoribus esse ne per inconditam disciplinam subeant homicidii notam.

LVI. (Additio IV Capitular. c. 6.) Cum juxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debeat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas adhiberi debet. 235 De parricidio. Ex Lege Theodosiana lib. IX.

LVII. (Interpretat. lib. I, Cod. Theodos., de Parricidio.) Si quis patrem, matrem, fratrem, sororem, filios, filias, vel alios propinquos occiderit, remoto aliorum genere tormentorum, facto de coriis sacco 132.0296D| qui culleus nominatur, in quo cum missus fuerit cum ipso etiam serpentes claudantur, et si mare vicinum non fuerit, in quolibet gurgite projiciatur, tali poena damnatus nullo unquam tempore obtineat sepulturam. De domina quae ancillam occidit. Ex concilio Eliberitano.

LVIII. (Concil. Eliberit. c. 5; HALITGAR. lib. IV, c. 5; BURCHARD. lib. VI, c. 19.) Si qua domina furore zeli inflammata ancillam occiderit, ita ut intra tertium diem animam cum cruciatu emittat, eo quod incertum sit voluntarie an casu occiderit; si voluntarie, post septem annos, si casu, post quinque 132.0297A| annorum tempora, acta legitima poenitentia, ad communionem admitti placuit. Si servus occiditur domino dum verberibus castigatur. Ex lege Theodosiana.

LIX. (Interpretat. l. 1 Cod. Theodos. De emendat. servor.) Si servus, dum culpam dominus vindicat, mortuus fuerit, dominus culpa homicidii non tenetur: quia tunc homicidii reus est, si occidere voluisse convincitur. Nam emendatio non vocatur ad crimen. De oppressione infantum. Ex concilio Mogonciacensi.

LX. (BURCHARD. lib. XVII, c. 58.) Si quis infantem suum incaute oppresserit, 236 aut vestimentorum pondere suffocaverit, et hoc post baptismum factum fuerit, quadraginta dies poeniteat in pane et aqua, 132.0297B| oleribus atque leguminibus, et a conjuge se abstineat. Postea tres annos poeniteat per legitimas ferias, et tres in anno quadragesimas observet. Quod si ante baptismum infans oppressus fuerit, proximos quadraginta dies ut supra poeniteat, postea vero quinquennium expleat. Si per negligentiam matris infans moritur non baptizatus. Ex epistola Rabani ad Reginbaldum chorepiscopum.

LXI. (BURCHARD. lib. XVII, c. 59; concil. Ancyr. c. 20.) De infantibus autem qui mortui inveniuntur cum patre et matre, et non apparet utrum a patre aut matre occisus sit ipse infans vel suffocatus, an propria morte defunctus, non debent inde securi esse nec sine poenitentia ipsi parentes; sed tamen in 132.0297C| eis consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus mortis causa fuit. Si autem eos non latet ipsos ejus esse interfectores, scire debent graviter se deliquisse, quod in Ancyrano concilio comprobatur. Quidam autem trium annorum poenitentiam hujusmodi hominis judicant esse debere, quorum ex his unum exigat in pane et aqua, atque se ab omni luxuria tempore poenitentiae suae custodiat. De femina cujus filius per negligentiam obierit non baptizatus. Ex Poenitentiali, cap. 17.

LXII. Pariens femina, cujus filius per negligentiam 237 non baptizatus obierit, annum unum poeniteat, et nunquam sit sine aliqua poenitentia. Si autem per negligentiam sacerdotis, require in primo libello, cap. 128. 132.0297D| De mulieribus quae partus suos necant. Ex concilio Ancyrano.

LXIII. (Concil. Ancyr., c. 20; HALITGAR. lib. IV, c. 3; RAB. epist. ad Heribald., c. 8; BURCHARD. lib. XVII, c. 54.) De mulieribus quae fornicantur, et partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removet. Humanius autem nunc definimus ut eis decem annorum tempus secundum praefixos gradus poenitentia largiatur. De eadem re. Ex concilio Hilerdensi.

LXIV. (Concil. Ilerd., c. 2; RAB. epist. ad Heribald., c. 9; BURCHARD. lib. XVII, c. 52.) Hi vero qui male conceptos ex adulterio factos vel editos necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus 132.0298A| aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris, id est patri vel matri, post septem annorum curricula communio tribuatur, ita tamen ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistant. De eadem re. Ex concilio Eliberitano.

LXV. (Concil. Eliberit. c. 63; RAB. epist. ad Heribald., c. 8; BURCHARD. lib. XVII, c. 51.) Si qua mulier, absente marito, per adulterium conceperit, idque post facinus occiderit, placuit vix in fine ei dandam communionem, eo quod geminaverit scelus. Si qua mulier partum suum excusserit. Ex Poenitentiale.

LXVI. Si qua mulier partum suum ante 238 quadraginta dies in utero sponte perdiderit, annum 132.0298B| unum poeniteat. Si vero post quadraginta dies eum occiderit, tres annos poeniteat. Si vero postquam animatus fuerit, eum perdiderit, quasi homicidia poeniteat. Sed distat multum utrum paupercula pro difficultate nutriendi, aut fornicaria causa sit, et pro sui sceleris celandi faciat causa. Si qua mulier filium vel filiam occiderit. Ex eodem.

LXVII. Mulier si voluntarie occiderit filium suum aut filiam suam, pro homicidio decem annos poeniteat. De eadem re. Ex concilio Rothomagensi.

LXVIII. (BURCHARD. lib. XVII, c. 53; Ivo, parte X, c. 103.) Sunt quaedam mulieres, ut ad notitiam sancti concilii pervenit, quae ex fornicatione concipientes, 132.0298C| metuentes ne scelus quod occulte perpetrarunt manifestum fieret, infantes quos perpererunt occiderunt, et terrae congerie cooperuerunt, aut in aquas projecerunt. Quod quantum nefas sit, canones Ancyrani, Eliberitani, atque Hilerdensis concilii testes sunt. His itaque vix in fine dandam esse communionem decernunt. Sed humanius tractantes, post decennem poenitentiam tales placuit ad communionem recipi. Ut ante januam ecclesiae adulteri infantes exponantur. Ex eodem.

LXIX. (BURCHARD. lib. III, cap. 200.) Igitur quia diabolo suadente, et carnis fragilitate delectante, et ideo consentiente, multoties talia perpetrantur, ideo ex 239 una mortifera potione aliam utcunque 132.0298D| mederi cupientes, ne geminetur scelus adulterii et homicidii, damus consilium ut unusquisque sacerdos in sua plebe publice annuntiet ut si aliqua femina clanculo corrupta conceperit et pepererit, nequaquam diabolo cohortante filium aut filiam suam interficiat, sed quocunque praevalet ingenio, ante januas ecclesiae partum deportari faciat, ibique projici, ut coram sacerdote in crastinum delatus, ab aliquo fideli suscipiatur et nutriatur, et tali ex causa homicidii reatum, et, quod majus est, parricidii evadat. Nam qui filium aut filiam interficit, parricida omnimodis teneatur. De eadem re. Ex lege Theodosiana, lib. V, cap. 7.

LXX. (Interpretat. 1. Cod. Theodos. De expositis.) 132.0299A| Quicunque expositum recenti partu, sciente patre vel matre vel domino, collegerit, et suo labore educaverit, in illius a quo collectus est potestate consistat, seu ingenuum seu servum quem nutrivit esse voluerit. De eadem re. Ex eodem.

LXXI. (Interpret. l. 2; Cod. Theodos., tit. eod.) Qui expositum puerum vel puellam sciente domino vel patrono, misericordiae causa, collegerit, in ejus dominio permanebit; si tamen contestationi de collectione ejus episcopus vel clerici subscripserunt; quem postea suum dicere quis non poterit, quem projecisse probatur ad mortem. De eadem re. Ex eodem.

LXXII. (L. un. Cod. Theodos., De his qui sanguin.) 132.0299B| Si quis infantem a sanguine nutrierit, 240 habendi eum et possidendi habeat potestatem. Sane si nutritum dominus vel pater recipere voluerit, aut ejusdem meriti mancipium nutritori debet donare, aut pretium nutritor, quantum valuerit qui nutritus est, consequatur. De homicidis. Ex concilio Turonensi.

LXXIII. (Concil. Turon. I, c. 7; BURCHARD. lib. VI, c. 30.) Homicidis penitus non communicandum, donec per confessionem poenitentiae ipsorum crimina diluantur. De his qui uxores occidunt. Ex concilio Mogontiacensi.

LXXIV. (BURCHARD. lib. VI, c. 38.) Si maritus uxorem aut uxor maritum interfecerit, aequum judicium 132.0299C| sit super eos, dicente Domino: Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis (Levit. XIX). Et post pauca: Ita, inquit, parvum audietis ut magnum; nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est (Deut. I). Idcirco uterque eorum in hujuscemodi criminis accusatione, si negaverit, pari judicio examinetur. De eadem re. Ex Capitularium libro III, cap. 89.

LXXV. (Lib. I Capitular., c. 67.) Ut homicidia infra patriam, sicut in lege Domini interdictum est, nec causa ultionis nec avaritiae nec latrocinandi fiant. Et ubicunque inventi fuerint, a judicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo nisi lege jubente. 241. De eadem re. Ex eodem.

132.0299D| LXXVI. (Lib. V Capitular., c. 149; lib. II; leg. Longob., tit. 13, c. 5; BURCHARD. lib. VI, c. 37.) Quicunque, propria uxore derelicta, vel absque lege sine causa et certa probatione interfecta, aliam duxerit uxorem, armis depositis, publicam agat poenitentiam; et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur. 132.0300A| De pugna duorum, quod nostri campum appellant, quod pro imputato adulterio solet exerceri. Ex epistola Nicolai papae ad Carolum regem.

LXXVII. (NICOL. I, epist. 50; BURCHARD. lib. IX, c. 51.) Monomachiam vero in lege non assumimus quam praeceptam fuisse non reperimus: quam licet inisse quosdam legerimus, sicut sanctum David et Goliam sacra prodit historia, nusquam tamen ut pro lege teneatur, alicubi divina sancit auctoritas, cum hoc et hujuscemodi sectantes Deum solummodo tentare videantur. De eadem re. Ex eadem epistola.

LXXXVIII. (BURCHARD. lib. IX, c. 50.) Verum, sicut multorum relatu didicimus, Lotharius rex conventum celebrare disponit, et Thetbirgam reginam examini proprio et judicio subjicere meditatur; et si 132.0300B| quidem eam praestigiis falsitatis suae potuerit exhibere, quasi non fuerit legitima sua uxor, vult eam penitus a se sequestrare. Sin autem, vult eam tanquam propriam uxorem admittere, sed deinde quasi moechata fuerit, 242 insimulare, atque per [ editio Helmaestad., pro] hoc hominem suum et hominem Thietbirgae ad monomachiam impellere, et si homo ipsius reginae ceciderit, disponit hanc sine dilatione perimere. Quae quantum sint omni divinae legi contraria, magnitudo prudentiae vestrae credimus jam advertit. De parricidis. Ex Capitul.

LXXIX. (Addit. IV, c. 85; lib. I Leg. Longob., tit. 10, c. 4.) Quicunque propter cupiditatem rerum 132.0300C| patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem aut alium propinquum suum interfecerit, haereditas interfecti ad legitimos haeredes perveniat. Interfectoris vero haereditas in fiscum redigatur. Ipse vero, ordinante episcopo, publicae poenitentiae subdatur. De his qui ferro vinciuntur. Ex eodem.

LXXX. (Lib. I Capitular., c. 79.) Ut mangones et cotiones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagari ad deceptiones hominum, nec isti ferro colligati atque constricti, qui dicunt sibi injunctum esse a sacerdote ut vagi et profugi per patrias ambulent. Melius nobis videtur ut uno in loco permaneant laborantes et servientes et patientiam habentes, secundum quod 132.0300D| canonice impositum fuerit. De faidis coercendis.

LXXXI. (Lib. IV Capitular., c. 27; lib. I Leg. Longob., tit. 9, c. 34.) Si quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit, comes in cujus ministerio res est perpetrata et compositionem facere et faidam per sacramentum pacificare faciat. Quod si una pars ei ad hoc consentire noluerit, id est, aut ille qui homicidium fecit, aut is qui compositionem 132.0301A| suscipere debet, faciat illum qui ei contradicit ad praesentiam nostram venire, ut eum secundum tempus quod nobis placuerit in exsilium mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inobediens ulterius esse non audeat, et majus damnum non accrescat. De femina quae virum per maleficium interficit. Ex Poenitentiali, cap. 15.

LXXXII. Mulier, si aliquos interimit arte malefica, id est per poculum aut per aliquam artem, septem annis poeniteat. Si paupercula fuerit, quatuor annis poeniteat. De eadem re. Ex concilio Helibertensi.

LXXXIII. (Concil. Eliber., c. 6; BURCHARD. lib. VI, c. 26.) Si quis vero maleficio interficiat alterum, eo quod sine idololatria perficere 244 scelus non potuit, 132.0301B| nec in finem percipiendam illi esse communionem. Unde supra.

LXXXIV. (HALITGAR. lib. VI, c. 5.) Si quis maleficio suo aliquem perdiderit, septem annis poeniteat, et eleemosynas multas faciat. De eadem re.

LXXXV. (BURCHARD. lib. VI, c. 39.) Si mulier maritum suum causa fornicationis veneno interficit, aut quacunque arte perimere facit, quia dominum et seniorem suum occidit, decem annis poeniteat. De his qui hominem suadent interfici. Ex lege Romana. Pauli Sententiarum. lib. V, cap. 25.

LXXXVI. (PAULI Sent. lib. V, c. 23.) Mandatores caedis, id est, qui homines praecipiunt vel suadent interficere, perinde ut homicidae puniantur. 132.0301C| De eadem re.

LXXXVII. (Ibid.) Qui vero aliquem interficit hominem, aliquando absolvitur; et qui non occidit, ut homicida tenetur vel damnatur. Consilium enim uniuscujusque, non factum, puniendum est. Ideoque qui cum vellet occidere, id casu aliquo perpetrare non potuit, ut homicida punietur. Et is qui casu jactu teli hominem imprudenter occidit, absolvitur. De eo qui hominem castraverit. Ex eodem.

LXXXVIII. (Ibid.) Qui hominem libidinis 245 aut negotiationis causa castraverit, castratumque tradiderit, sive servus, sive liber sit, capite puniatur. Unde supra.

LXXXIX. (BURCHARD. lib. XVII, c. 57.) Si aliquis causa explendae libidinis, vel odii meditatione, 132.0301D| ut non ex eo soboles nascatur, homini aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandumdederit ut non possit generare aut concipere, ut homicida teneatur. Hoc totum idcirco ex lege Romana posuimus ut sacerdos ex lege perpendat modum poenitentiae in talibus transgressionibus. Canonica enim auctoritas cum lege Romana ex maxima parte concordat.

De his qui circumciduntur. Ex eadem lege, cap. 24.

XC. (PAULI Sent. lib. V, c. 22.) Cives Romani qui se Judaico ritu vel servos suos circumcidi patiuntur, bonis ademptis, in insulam deportentur; medici capite puniantur. 132.0302A| Si Judaeus servum alienae nationis circumciderit. Ex eadem.

XCI. (Ibid.) Judaei, si alienae nationis comparatos servos circumciderint, aut exsilio deportentur, aut capite puniantur. De his qui semetipsos interficiunt. Ex concilio Bracarensi, cap. 15.

XCII. (Concil. Bracar. I, c. 16; HALITGAR. lib. IV, c. 6; BURCHARD. lib. XIX, c. 130.) Placuit ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, aut suspendium, vel quolibet modo inferunt 246 mortem, nulla pro illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit fieri qui pro sceleribus puniuntur. 132.0302B| De his qui in patibulo suspenduntur. Ex concilio Mongontiacensi.

XCIII. (Concil. Mogunt. sub Rab., c. 27; BURCHARD. lib. VI, c. 76.) Quaesitum ab est aliquibus fratribus de his qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem Deo peractam, utrum cadavera illorum ad ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae celebrandae, an non. Quibus respondemus: Si omnibus de peccatis suis puram confessionem agentibus et digne poenitentibus communio in fine secundum canonum jussum danda est, cur non eis qui pro peccatis suis extremam poenam pervolvunt? Scriptum est enim: Non judicat Dominus bis in idipsum. 132.0302C| De furibus et latronibus deprehensis. Ex concilio Triburiensi.

XCIV. (Concil. Tribur. c. 31; BURCHARD. lib. XI, c. 59, et apud GRAT. 13, q. 2, c. 31.) Fures et latrones, si in furando et praedando occidantur, visum est pro eis non orandum; si comprehensi aut vulnerati, presbytero vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus. 247 Qui propter cupiditatem Judaeum vel paganum occiderit. Ex concilio Mogontiacensi.

XCV. (Concil. Wormat. c. 27; BURCHARD. lib. VI, c. 33.) Qui odii meditatione, vel propter cupiditatem, Judaeum vel paganum occiderit, quia non leve vitium committitur, ut homicidam convenit poenitere; quandoquidem nec exteris gentibus, nisi oblatam pacem respuerint, bellum est populo antiquo penitus 132.0302D| inferre praeceptum. Si quis insaniens hominem occiderit. Ex eodem.

XCVI. (Concil. Wormat. c. 28; BURCHARD. lib. VI, c. 25, et apud GRATIAN. 15, q. 1, c. 12.) Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem pervenerit, levior ei poenitentia imponenda est quam ei qui sana mente tale quid commiserit. Cui quamvis poenitentia sit imponenda, quia ipsa infirmitas causa peccati, licet fortassis occulta contigisse creditur, tanto tamen sit levior quam ei qui sanus aliquem occiderit, quantum inter sanum et insanum, irrationabile a rationabili constat esse discriminis. 132.0303A| Si plures unum hominem occiderint. Ex concilio Mogontiacensi.

XCVII. (BURCHARD. lib. VI, c. 42.) Si quatuor aut quinque homines seu etiam plures contra unum hominem rixati fuerint, et ab his vulneratus mortuus fuerit, quicunque eorum plagam imposuit, secundum statuta canonum ut homicida judicetur. 248 De eo cui imputatur homicidium et probari non potest. Ex eodem.

XCVIII. (BURCHARD. lib. VI, c. 24.) Ubi manifetari potest quemlibet hominem perpetrasse homicidium, secundum canonicam auctoritatem condignum poenitentiae judicium illi ingeratur. Si autem manifestis indiciis non potes probari eum homicidam esse, nec ipse vult confiteri, omnipotentis Dei judicio, cui omnia occulta manifesta sunt, reservetur. 132.0303B| Et tamen indicetur quod communione ecclesiastica indignus sit, donec perpetratum crimen confiteatur, et per confessionem et poenitentiam condignam ab hoc crimine se absolvere certet. ABHINC DE ADULTERIIS ET FORNICATIONIBUS. Ex concilio Ancyrano.

XCIX. (Concil. Ancyr. c. 19; HALITGAR. lib. IV, c. 9; concil. Wormat., c. 44.) Si cujus uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi secundum pristinos gradus. De eo qui, uxorem habens, concubinam tenet. Ex concilio Toletano.

C. (Concil. Tolet. I, c. 17.) De eo qui uxorem habens, si concubinam 249 habuerit, ut non communicet. 132.0303C| Caeterum is qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur, tantum ut unius mulieris aut uxoris aut concubinae, ut ei placuerit, sit conjunctione contentus. Alias vero, vivens abjiciatur, donec desinat et ad poenitentiam revertatur. De repudio. Ex epistola Innocentii papae.

CI. (Decreta Innoc. I, c. 26; RAB., epist. ad Heribald., c. 21); BURCHARD. lib. IX, c. 72. De his etiam requisivit dilectio tua qui interveniente repudio aliis se matrimonio copulaverunt; quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum esse videatur conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut hae etiam 132.0303D| personae quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem 132.0304A| suam, et duxerit aliam, moechatur; et ideo omnes in communione fidelium abstinendos. De feminis quae relinquunt viros suos. Ex concilio Eliberitano.

CII. (Concil. Eliberit. c. 8; BURCHARD. lib. IX, c. 62.) Item feminae quae, nulla praecedente causa, reliquerunt viros suos, et alteri se copulaverunt, nec in finem accipiant communionem. De adultero marito. Unde supra.

CIII. (Concil. Eliberit. c. 9; BURCHARD. lib. IX, c. 63.) Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et adulterum ducit prohibeatur ne ducat. Si autem duxerit, 250 non prius accipiat communionem quam is quem reliquit de saeculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit. 132.0304B| De discidio. Ex concilio Africano.

CIV. (Concil. Afric. c. 69; HALITGAR. lib. IV, c. 10; Poenit. RAB. c. 3; BURCHARD. lib. IX, c. 64.) Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibi reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur, in qua causa legem imperialem petendam promulgari. 251 De eadem re. Ex dictis Augustini de Sermone Domini in monte.

CV. (BURCHARD. lib. IX, c. 71, et apud GRATIAN. 32, q. 7, c. 5.) Apostolus Paulus dicit: His qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem 132.0304C| a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII). Potest enim fieri ut discedat ea causa qua Dominus permisit. Aut si feminae licet virum dimittere etiam praeter causam fornicationis, quid respondebimus de hoc quod dicit posterius, et vir uxorem non dimittat. Quare non addidit, excepta causa fornicationis, quod Dominus permittit, nisi quia similem formam vult intelligere, ut si dimiserit, quod causa fornicationis permittitur, maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori. Et post pauca: Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, non jussit. De eadem re. Ex Capitularium lib. I, cap. 43.

CVI. (Lib. I Capitular., c. 43; lib. II Leg. Longob., 132.0304D| tit. 13, c. 4.) Ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore. 132.0305A| De legitimis conjugiis. Ex dictis Hieronymi.

CVII. (36, q. 2, c. 8.) Tria legitima conjugia in Scripturis leguntur. Primum legitimum conjugium est, virgo casta in virginitate viro data legitime. Secundum, virgo in civitate deprehensa a viro, et illi per vim copulata. Si voluerit pater ejus, dotabit eam ipse vir quantum judicaverit 252 ipse pater, et dabit pretium pudicitiae ejus. Si autem habuerit sponsum antequam deprehensa fuerit, dabitur ei. Tertium, filia praedicta deprehensa, si non fuerit voluntas patris, trahet eam a praedicto viro, et tradet eam alii, et dotabit eam, et legitima erit ei, Sed primum his duobus praefertur (27, q. 2, c. 13). Additur aliud quartum legitimum conjugium. Dum mortua fuerit uxor ejus, licet illi accipere 132.0305B| aliam, sed non repudiatam, non desponsatam viro. Similiter debet et mulier. Quod Paulus manifeste docet: Mulier, inquit, quae sub viro est ligata, sub lege est viri quandiu vivit vir ejus, et reliqua. Additur quintum: quando sive vir sive mulier ex consensu religionem ceperit, licet alteri accipere novum conjugium, sed puellam vel puerum. Hanc auctoritatem, ut credimus, secutum est concilium quod congregatum fuit apud Compendium temporibus Pippini regis, in quo decretum ita legimus capitulo 16.

CVIII. (Concil. Compend. c. 13.) Si quis vir dimiserit uxorem suam, et dederit ei licentiam pro religionis causa infra monasterium Deo servire et velum suscipere, sicut diximus, propter Deum, vir 132.0305C| illius, si vult, accipiat legitimam mulierem. Similiter et mulier faciat. Sed haec sententia canonicis atque apostolicis informatur documentis, ut supra monstratum est. Sed et Nicolai papae decretis informamur, qui ad Lotharium regem ita scribit:

253 Si conjugatus vult saeculum relinquere. Ex epistola Nicolai.

CIX. (NICOL. I epist. 67; BURCHARD. lib. IX, c. 53.) Itaque summo studio Thietbirgam conjugem tuam tanquam propriam carnem fovere ac diligere procurato, et ne illam a te separari ullo pacto consentias, vigilanter attende. Unde si vult a te discedere, corripe, imo corrige eam, et a tali intentione per omnia revocare satage. Jam vero si amore pudicitiae 132.0305D| separationem quaerit, et conjugalis connubii solutionem efflagitat, certum est, Apostolo dicente, quia mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Verum si et ipse pudicitiam sectatus, religionis obtentu copulam dissolvere vis, tantum ne simulate fiat, concedimus. Nam licet sit scriptum: Quod Deus conjunxit homo non separet, Deus tamen, et non homo, separat quando divini amoris intuitu ex consensu utriusque conjugis matrimonia dissolvuntur. Si ergo hoc modo vis, gratuito permittimus animo, celeremque praebemus assensum. Aliter autem fieri mutuam separationem vestram prohibemus. De eadem re. Ex dictis Basilii episcopi.

CX. (BURCHARD., lib. IX, c. 45.) Si quis vult conjugatus 132.0306A| converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa, vivente illo, per incontinentiam alteri nupserit, procul dubio adultera erit; nec recipitur apud Deum ejusmodi viri conversio, quam sequitur conjugalis foederis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa sequuntur 254 Christum, relicto saeculo, si habeant ex pari voluntate castitatis consensum. De his qui conjuges sine judicio dimittunt. Ex concilio Agathensi.

CXI. (Concil. Agathens. c. 25, lib. VII Capitular. c. 226.) Hi vero saeculares qui conjugale consortium nulla culpa graviori dimittunt vel etiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes, 132.0306B| propterea sua matrimonia dimittunt ut aut aliena aut illicita praesumant, si ante quam ante episcopum comprovincialem discidii causam dixerint, et prius uxores quam judicio damnentur abjecerunt, a communione Ecclesiae ac populi coetu, pro eo quod fidem conjugii maculant, excludantur. Ut omnis controversia, si judicio ecclesiastico expetit agitari, nequaquam ad saeculare judicium transeat. Ex Capitulare.

CXII. Statutum est ut quaecunque controversiae judicio et auctoritate ecclesiastica coeperint agitari, nequaquam ad saeculare judicium transeant, ubi iterato provocent, sed ecclesiasticis sanctionibus terminentur. Nam a judicibus quos communis consensus elegerit ad alios judices non licet provocare, nisi 132.0306C| major auctoritas sit, secundum canonicam normam. Si autem in saeculari judicio, id est in comitis placito, causa prius fuerit ventilata, secundum legem mundanam finiatur, salvo ecclesiasticae legis privilegio. 255 De eadem re. Ex epistola Nicolai papae ad Carolum regem.

CXIII. (NICOL. I epist. 50; BURCHARD. lib. IX, c. 49.) Scripsit nobis Thietbirga regina regia se velle dignitate seu copula exui, et sola privata vita esse contentam desiderare. Cui nos rescripsimus hoc aliter fieri non posse nisi eamdem vitam conjux ejus Lotharius elegerit. Et post pauca: De retroacta controversia Thietbirga non debet ulterius ad iteratam responsionem provocari: quia quod semel bene definitum est, et interpositis juramentis deliberatum, 132.0306D| nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi fuerit major auctoritas, retractari. De judicio ecclesiastico.

CXIV. (NICOL. I, ibid.) Deinde quia Ecclesiae refugium quaerens, ecclesiasticum judicium semper expetens, saeculari non debet judicio submitti. Post haec vero, cum nos ex utraque parte, id est tam a rege quam a regina, fuerimus provocati judices, nosque amborum controversiam exsecuti simus, ad nullos alios convenit judices super hoc negotio convolare; cum secundum sacros canones a judicibus quos communis consensus elegerit non liceat provocare; et ubi concessa est provocatio, non nisi ubi major est auctoritas liceat provocare. Itaque cum non sit apostolicae 132.0307A| sedis auctoritate, quae amborum negotium exsecuta est, usquam major auctoritas, nescimus si aliqui liceat de ejus judicare judicio vel ejus retractare sententiam. 256 Ut nullus causam judicatam iterare praesumat. Ex Capitularium lib. III, cap. 31.

CXV. (Lib. II Capitular., c. 31.) Si quis causam judicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut quindecim solidos componat, aut quindecim ictus a scabinis qui causam prius judicaverunt accipiat. Ut femina de adulterio inculpata, si cum marito debet inire certamen legale, suae potestati debet ad tempus restitui. Ex epistola Nicolai papae.

CXVI. (NICOL. I epist. 50; BURCHARD. lib. IX, c. 52.) Praeterea, sive de conjugii foedere, sive de 132.0307B| adulterii crimine judicium sit agitandum, nulla ratione patet [ Apud Sirmond., nulla ratio patitur] Thietbirgam cum Lothario posse inire conflictum, vel legitimum controversiae inire certamen, nisi prius ad tempus fuerit suae potestati et consanguineis propriis libere sociata; inter quos etiam locus providendus est in quo nulla sit vis multitudinis formidanda, et non sit difficile testes producere vel caeteras personas quae tam a sanctis canonibus quam a venerandis Romanis legibus in hujusmodi controversiis requiruntur. Haec idcirco diximus ut ostendamus quem legum conflictum Lotharius congredi posse autumat cum persona quam in suis penetralibus quotidie fatigat et conterit, quando vult ad judicium 132.0307C| educit, quando vult ad claustra reducit, et quando educta fuerit, nisi ea profiteatur quae ipse praeceperit, etc. Propriae igitur libertati committi et ab omni oppressione ac 257 potestate illius, cum quo initur conflictus, oportet liberari atque suis liberter [licenter] uti, et suspectas personas convenit declinare qui se ab objectis ostendere cupit immunem. Ne episcopi sententia retractetur. Ex lege Romana.

CXVII. (L. 1 Cod. Theodos. De episc. jud.) Constantinus imperator dicit: Pro sanctis ac venerabilibus habeatur quidquid episcoporum fuerit sententia terminatum, nec liceat ulterius retractari negotium quod episcoporum sententia deciderit. Si qua mulier mortem viri sui cum aliis consiliata sit. Ex concilio quod factum fuit ad Vermeriam temporibus Pippini regis, cap. 6.

132.0307D| CXVIII. (Concil. Vermer. c. 5; BURCHARD. lib. VI, c. 41.) Si qua mulier mortem viri sui cum aliis consiliata est, et ipse vir ipsius hominem, se defendendo, occiderit, et hoc probare potest, ille vir potest, ut nobis videtur, ipsam uxorem dimittere, et si voluerit, aliam accipiat. Ipsa autem insidiatrix, poenitentiae subacta, absque spe conjugii maneat. De ingenuo qui ancillam alterius acceperit. Ex eodem, cap. 7.

CXIX. (Concil. Vermer. c. 6; BURCHARD. lib. IX, c. 26.) Si quis ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit, et aestimat quod ingenua sit, si ipsa 132.0308A| femina postea fuerit inservita, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Similiter et mulier ingenua de servo alterius facere potest. 258 Si servus suam ancillam concubinam habet. Ex eodem, capite 8.

CXX. (Concil. Vermer. c. 7.) Si servus suam ancillam concubinam habuerit, si ita placet, potest, illa dimissa, parem suam ancillam domini sui accipere. De liberto qui ancillam domini tenuerit. Ex eodem.

CXXI. (Concil. Vermer. c. 8.) Si servus, libertate a domino suo accepta, postea cum ancilla ejus adulterium perpetraverit, si dominus ejus vult, velit nolit, ipsam uxorem habebit. 132.0308B| Si venditionis causa servus et ancilla separentur. Ex eodem.

CXXII. (Concil. Vermer. c. 19.) Si servus et ancilla per venditionis causam separati fuerint, praedicandi sunt ut sic maneant, si eos conjungere non possumus. Sed lex Romana longe melius de hac duntaxat praecipere videtur.

De eadem re. In lege Romana, cap. 25.

CXXIII. (Interpret. l. un. Cod. Theodos. de com. divid. ) In divisione, inquit, patrimoniorum seu fiscalium dominorum, seu privatorum, observari specialiter debet ut quia injustum est filios a parentibus, uxores a maritis, cum ad quemcunque possessio pervenerit, sequestrari, ut mancipia quae permista 132.0308C| fuerint, id est, uxor cum filiis et marito suo, datis vicariis, ad unum debeant pertinere, cui necesse fuerit commutare quod sollicitudo ordinantium debet specialiter custodire, ut separatio 259 fieri omnino non possit. Id etiam in venditione vel emptione videtur observari debere, ut quando quis maritum emerit, emat pariter et conjugem, nisi forte alterius ancilla fuerit. Hac de re lex jubet atque interdicit ut nullus servus neque proprius neque ecclesiasticus neque de fisco ancillam alienam in conjugium ducat, similiter ancilla alterius servum nequaquam accipiat: quod si fecerit, irritum habeatur hujuscemodi conjugium, et pro adulterio deputetur.

Si maritus certa necessitate impellente, extra ducatum 132.0308D| fugerit. Ex concilio unde supra.

CXXIV. (Concil. Vermer. c. 9; BURCHARD. lib. IX, c. 54.) Si quis, necessitate inevitabili cogente, in alium ducatum seu provinciam fugerit, aut seniorem suum, cui fidem et fidelitatem promissam mentiri non potest, secutus fuerit, et uxor ejus, cum valet et potest, amore parentum aut rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quandiu vir ejus quem secuta non fuit vivit, semper innupta permaneat. Ille vero qui necessitate cogente, in alia patria manet, si nunquam in suam patriam se reversurum sperat, si se continere non potest, aliam uxorem accipiat, tamen cum poenitentia. 132.0309A| De eo qui uxorem suam permisit velare. Ex eodem, cap. 22.

CXXV. (Concil. Vermer. c. 21; BURCHARD. lib. IX, c. 46.) Qui uxorem suam permiserit velare, aliam non accipiat. 260 Si mulier sine licentia mariti sui velum accipiat. Ex decreto apud Compendium.

CXXVI. (Concil. Compend. c. 3; lib. V Capitular. c. 16; BURCHARD. lib. IX, c. 47.) Mulier si sine licentia mariti sui velum in caput miserit, si viro placuerit, recipiat eam iterum ad conjugium. De homine qui in alia provincia uxorem acceperit. Ex eodem, cap. 8.

CXXVII. (Concil. Compend. c. 6.) Homo Francus accepit beneficium a seniore suo in alia provincia, 132.0309B| et duxit secum suum vassallum; et post haec fuit ibi mortuus ipse senior, et remansit ibi praedictus vassallus. Accepit autem homo alius ipsum beneficium; et ut securus posset habere ipsum vassallum, dedit illi mulierem de ipso beneficio, et habuit eam aliquo tempore. Et cum ille senior dure ageret contra eum, dimissa conjuge reversus est ad parentes senioris sui mortui, et accepit ibi uxorem. Definitum est ut illam quam postea accepit habeat. De uxore ante contaminata. Ex eodem, cap. 10.

CXXVIII. (Concil. Compend. c. 7.) Si quis uxorem accepit, et eam contaminatam inveniens dereliquit, et aliam accepit, statutum est ut omnimodis ad priorem revertatur: quia et ipse, quando illam accepit, potest fieri ut virgo non esset; nec mulier 132.0309C| lege viri tenetur quousque marito conjungatur. Illa quam postea accepit, nubat cui vult. 261 Ne furiosi matrimonio jungantur. Ex lege Romana.

CXXIX. (PAUL. lib. II Sent., tit. 19; BURCHARD. lib. IX, c. 30.) Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possint: sed si contractum fuerit, non separetur. Si qui matrimonia sani junxerunt. Ex eodem.

CXXX. (BURCHARD. lib. IX, c. 28.) Si qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus amentia aut furor aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem conjugia talium solvi non possunt. Similiter sentiendum de his qui ab adversariis caecantur, 132.0309D| aut membris detruncantur. Si cujus uxor adulterium perpetraverit. Ex concilio Nannetensi, cap. 21.

CXXXI. (Concil. Nannet. c. 12.) Si cujus uxor adulterium perpetraverit, et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit, propter fornicationem; illa vero septem annis publice poeniteat. Vir vero ejus, illa vivente, nullatenus aliam accipiat. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat; ita tamen ut pariter cum illa poenitentiam agat; et exacta poenitentia, post septem annos ad communionem uterque accedat. Similis forma et in muliere servabitur, si eam vir ejus adulteravit. 132.0310A| Si non sociati conjugio fornicati fuerint. Ex eodem, cap. 22.

CXXXII. (Concil. Nannet. c. 13.) Si qua mulier non habens virum 262 aut vir non habens uxorem fuerint fornicati, tribus annis poeniteant. Quid si unus absolutus et alter copulatus adulterati fuerint. Ex eodem.

CXXXIII. (Concil. Nannet. c. 14; BURCHARD. lib. IX, c. 70.) Quod si vir non habens uxorem cum alterius uxore adulteraverit, aut si qua mulier non habens virum cum alterius viro, ille qui foedus violavit conjugii, septem annis, ut supra dictum est, poeniteat; ille qui lege conjugii non tenetur, quinque annis poeniteat. Neque enim aequalis poenitentia danda est his quibus sufficere poterat ad explendam libidinem suam conjugii amplexus, et illis qui, conjuge 132.0310B| carentes, ardore libidinis impellente, in fornicationem ceciderunt. De eadem re. Ex Poenitentiali.

CXXXIV. Si quis vacans uxore polluit se cum alterius uxore, annis duobus poeniteat. Similiter de feminis observandum. Si uxoratus ancillam propriam tenuerit.

CXXXV. Si uxoratus ancillam propriam tenuerit, annum unum poeniteat, vel in alio anno tres quadragesimas et legitimas ferias, et tribus mensibus prius se a sua contineat conjuge. Ancilla vero, si vim passa est, quadraginta dies; si consentiens fuerit, tres in anno quadragesimas et legitimas ferias poeniteat. 132.0310C| 263 Si laicus cum laica femina fornicatus fuerit. Ex eodem.

CXXXVI. (BURCHARD. lib. IX, c. 68.) Si laicus cum laica femina, id est, uterque absolutus a lege conjugii, tres annos poeniteat; et quanto saepius et negligentius ea peccata commiserunt, tanto magis et tempus addatur et modus poenitentiae. De conjugato qui saepius fornicatus fuerit. Ex concilio Eliberitano.

CXXXVII. (Concil. Eliber. c. 47; RAB. epist. ad Heribald. c. 22; BURCHARD. lib. IX, c. 67.) Si quis fidelis habens uxorem non semel sed saepius fuerit moechatus, in fine mortis est conveniendus. Quod si se promiserit cessaturum, detur ei communio. Si resuscitatus, rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non illudere alios de communione pacis. 132.0310D| De eo qui lapsus semel est. Ex eodem concilio.

CXXXVIII. (Concil. Eliberit. c. 69.) Si quis forte habens uxorem, semel fuerit lapsus, placuit per quinquennium agere de ea re poenitentiam, et sic reconciliari, nisi necessitas infirmitatis coegerit ante tempus dare communionem. Hoc et circa feminas observandum. Cur non communicant viri cum adulteris uxoribus. Ex epistola Innocentii papae.

CXXXIX. (Decreta INNOC. I, c. 24; RAB. epist. ad Heribald. c. 21; BURCHARD. lib. IX, c. 77.) Et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum e contra uxores in 264 consortium adulterorum virorum 132.0311A| manere videantur. Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat. Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem uxores adulteras liberius apud sacerdotes deferre consueverunt. Et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur. Virorum autem commisso latente, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur; qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo causa par sit, interdum, probatione cessante, vindictae ratio conquiescit. Si conscio marito uxor fuerit moechata. Ex concilio Eliberitano.

CXL. (Concil. Eliberit. c. 70; BURCHARD. lib. IX, c. 69.) Si conscio marito uxor fuerit moechata, placuit 132.0311B| nec in fine dandam ei communionem. Si vero eam reliquerit, post decem annos accipiat communionem . Si quis cum Judaea vel gentili moechatus fuerit. Ex eodem.

CXLI. (Concil. Eliberit. c. 78.) Si quis fidelis habens uxorem, cum Judaea vel gentili fuerit moechatus, a communione arceatur. Quod si alius eam duxerit, post quinquennium, acta legitima poenitentia, poterit Dominicae sociari communioni. 265 De lenocinio. Ex eodem concilio.

CXLII. (Concil. Eliberit. c. 12.) Mulier, vel parens, vel quaelibet fidelis, si lenocinium exercuerit, eo quod alienum vendiderit corpus vel potius suum, placuit eam nec in finem accipere communionem. 132.0311C| Ne Judaeus Christianam ducat uxorem. Ex lege Theodosiana, lib. IX.

CXLIII. (Interpret. l. 5 Cod. Theodos. de adulteris.) Nec Judaeus Christianam, nec Christianus Judaeam ducat uxorem. Quod si fecerit, cujuslibet accusatione velut in adulterium vindicetur. Ut alterius mulierem nullus accuset. Ex eodem lib., cap. 4.

CXLIV. (Interpret. l. 2 Cod. Theodos. de adulteris.) In adulterio extraneam mulierem nemo accuset, sed propinqui ad quorum notam pertinet, id est, frater germanus, patruelis, patruus et consobrinus. Reliqui tamen ante inscriptionem, si accusata acquieverit, possunt per satisfactionem veniam promereri. De maritis accusantibus. Ex eodem.

132.0311D| CXLV. (Cod. Theod. ibid; BURCHARD. lib. XVI, c. 37.) Maritis sane etiam ex suspicione accusare permissum est. 266 Ut familia de adulterio distringatur. Ex eodem.

CXLVI (Interpret. l. 4 Cod. Theodos. eod. tit.) De adulterio uxorum maritis per tormenta familiae utriusque, id est suae et uxoris, quaerere permittitur; si tamen illo tempore quo admissum dicitur, haec ipsa mancipia praesentia aut in eadem domo fuisse probantur. Similiter et si mortem sibi ab uxore adultera 132.0312A| maritus paratam fuisse conqueritur. Similiter etiam familiae utriusque poena quaerendum est si maritus mortem uxori qualibet ratione paraverit.

Si ingenua servo proprio se miscuerit. Ex eodem, cap. 6.

CXLVII. (Interpret. l. un. Cod. Theodos. De mulier. quae se ser. pr. junx. ) Si qua ingenua mulier servo proprio se occulte miscuerit, capitaliter puniatur. Servus etiam qui in adulterio dominae convictus fuerit, ignibus exuratur. Servis etiam hoc crimen accusare licet; et si probaverint, libertatem consequantur; et si non, puniantur. Haereditas mulieris vel filiis, si sunt ex maritis suscepti, vel propinquis ex lege venientibus tribuatur. 132.0312B| Quando permittatur uxor occidi. Pauli Sententiarum libro II, cap. 27.

CXLVIII. (PAULUS lib. II Sent., tit. 27.) Inventam in adulterio uxorem maritus ita demum occidere potest, si adulterum domi comprehendat. De reo lenocinii. Ex eodem.

CXLIX. (PAUL. ibid.) Eum qui in adulterio deprehensam 267 uxorem non statim dimiserit, reum lenocinii postulare placuit. De dilatione in causa adulterii. Ex eodem.

CL. (PAUL., ibid.) In causa adulterii, si manifestum fuerit, dilatio postulata impertiri non potest [ apud Paulum, dilatio postulata impetrari non potest]. De virginibus laicis. Ex concilio Eliberitano.

CLI. (Concil. Eliberit. c. 14; RAB. epist. ad Heribald. c. 23; BURCHARD. lib. IX, c. 14.) Virgines quae 132.0312C| virginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas violaverint maritos acceperint, eo quod solas nuptias violaverint, post poenitentiam unius anni reconcilientur. Si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sunt, quinquennio poeniteant, et sic ad communionem accedant. De his qui fidem sponsaliorum frangunt. Ex eodem.

CLII. (Concil. Eliberit. c. 54.) Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore abstineant. Si tamen idem sponsus vel sponsa in gravi crimine fuerint deprehensi, excusati erunt parentes. De benedicenda sponsa. Ex concilio Carthaginensi.

CLIII. (Concil. Carthag. IV, c. 13; BURCHARD. lib. IX, c. 5.) Sponsus et sponsa, cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis vel a paranymphis offerantur. 132.0312D| Qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia 268 ipsius benedictionis in virginitate permaneant. Ut nullus alterius sponsam accipiat. Ex epistola Siricii papae.

CLIV. (Decreta SIRICII, c. 4; HALITGAR. lib. IV, c. 15; BURCHARD. lib. IX, c. 31.) De conjugali autem violatione requisisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam 132.0313A| sacrilegii instar est si illa transgressione violetur. De raptis puellis et desponsatis. Ex concilio Ancyrano.

CLV. (Concil. Ancyr. c. 10; HALITGAR. lib. IV, c. 18; RAB. epist. ad Heribald., c. 20; BURCHARD. lib. IX, c. 38.) Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. De eadem re. Ex Capitularium lib. I, cap. 99.

CLVI. (Lib. I Capitular. c. 105; Capitulare Aquisgran. LUDOVICI PII, c. 24; BURCHARD. lib. IX, c. 37.) Proinde placuit atque statutum est a sacro conventu ut raptor publica poenitentia mulctetur. Raptam vero 132.0313B| si sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsa consensit, simili sententiae subjacebit. Quod si et ipsi post haec se conjungere praesumpserint, utrique anathematizentur. De eadem re. Ex concilio Meldensi, cap. 69.

CLVII. (Concil. Meld. c. 68; BURCHARD. lib. IX, c. 32.) De his qui sponsas alienas rapiunt 269 antiqua et synodalis sententia observetur. Quod etsi forte in Ecclesia eventus talis reperiri dignoscitur, ut pro salutis et religionis competentia humanius quiddam debeat tractari pontifices [debeant tractare pont.], sicut canonica, ut eisdem verbis utamur, docet auctoritas, quia prior, inquiens, definitio durius, posterior autem quiddam tractavit humanius, nullo 132.0313C| modo ut ad maximam indulgentiam descendamus, alterius sponsae acceptor sine publica transeat poenitentia, et sponso legaliter mulctam componat. Quod si haec obedire renuerit, sine ulla refragatione anathematizetur; fautores vero illius, juxta modum culpae, episcopali decreto poeniteant. Si vero, quod non optamus, de gradu ecclesiastico talibus nuptiis se consensorem vel interventorem manifeste prodiderit, a gradu proprio repellatur: et si verisimilibus exinde suspicionibus fuerit propulsatus, canonice se purget. De non sponsatis. Ex Capitularium lib. I, cap. 98.

CLVIII. (Lib. I Capitular. c. 104; Capitulare Aquisgranense LUDOVICI P., c. 23; BURCHARD. lib. IX, c. 36.) De puellis raptis necdum desponsatis in Chalcedonensi 132.0313D| concilio scriptum est: « Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes, et conhibentes raptoribus, decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant a gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. » Quibus verbis datur intelligi qualiter hujus mali auctores damnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et juxta canonicam auctoritatem ad conjugia legitima raptas sibi jure 270 vindicare nullatenus possunt. 132.0314A| De raptoribus virginum et viduarum. Ex concilio Meldensi.

CLIX. (Concil. Meld. c. 64.) Raptores virginum vel viduarum, qui etiam postea voluntate parentum, et caetera. Require retro in primo libello, de ordinatione clericorum, cap. 416. De eadem re. Ex eodem, cap. 65.

CLX. (Concil. Meld. c. 65; BURCHARD. lib. IX, c. 39.) Si autem qui necdum eas quas rapuerunt, cum voluntate parentum sub praefato desponsionis vel dotalitii nomine in conjugium sumptas habent, quando in omnium aures haec fuerit constitutio promulgata, ab earum conjunctione separentur, et publicae poenitentiae subigantur; raptae autem parentibus legaliter restituantur. Post actam vero publicam poenitentiam, 132.0314B| si aetas et incontinentia exegerit, legitimo et ex utrisque partibus placito conjugio socientur. Nam in his non regulam constituimus; sed, ut verbis magni Leonis utamur, quid sit tolerabilius aestimamus. Quod si unus ex conjugatis obierit, is qui publicam poenitentiam egerit, et superstes exstiterit, iterare conjugium non praesumat, nisi forte episcopus praeviderit aliquam concedere indulgentiam, ut graviorem possit amovere offensam. De eadem re. Ex eodem. cap. 66.

CLXI. (Concil. Meld. c. 66; concil. Rom. sub Greg. II, c. 10, 11.) Qui vero deinceps rapere virgines praesumpserit vel viduas, secundum synodalem beati Gregorii definitionem ipsi et complices 271 eorum anathematizentur, et raptores sine conjugii 132.0314C| perpetuo maneant. De eadem re. Ex epistola Symmachi papae.

CLXII. (SYMMACH. epist. 5, c. 4; HALITGAR. lib. IV, c. 16; BURCHARD. lib. IX, c. 34.) Raptores igitur viduarum vel virginum ob immanitatem tanti facinoris detestamur, illos vehementius persequendo qui sacras virgines vel volentes vel invitas matrimonio suo sociare tentaverint. Quos pro tam nefandissimi [ ita etiam in vet. codice regio. ] criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus. De his qui sanctimoniales rapiunt. Ex concilio supradicto, cap. 67.

CLXIII. (Concil. Meld. c. 67; BURCHARD. lib. VIII, c. 52.) Qui sanctimoniales virgines vel viduas 132.0314D| rapiunt, et progressu etiam criminis in conjugium sumunt, publicae poenitentiae subigantur. Uterque autem sine ulla spe uxoriae copulationis perenniter maneant. Si vero, quod absit, conjugia iterare praesumpserint, acriori subdantur vindictae, et amplius propellantur. Quod si forte obedire monitis salutaribus noluerint, anathematizentur. 272 De eadem re. Ex epistola Siricii papae.

CLXIV. (Decreta SIRICII c. 6; BURCHARD. lib. VIII, 132.0315A| c. 29.) Impudicas detestabilesque personas (monachorum scilicet atque monacharum, quae, abjecto proposito sanctitatis, illicita ac sacrilega contagione se miscuerint) a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoqui, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit subveniri. De eadem re. Ex epistola Gregorii papae.

CLXV. (Apud GRATIAN. 27, q. 1. c. 15.) Pervenit ad nos quod quidam vir nequissimus diabolico instinctu de monasterio suaserit exire quamdam Deo sacratam, atque a quodam viro, unde exierat, 132.0315B| sit revocata, rursusque eam vir ille nequissimus iniqua suasione de monasterio ejiciens, apud se nunc usque retineat impudice. Volumus autem ut episcopatus tui auctoritate in monasterium revocetur ac retrudatur. De eadem re. Ex epistola Gelasii papae.

CLXVI. (Decreta GELASII, c. 20; BURCHARD. lib. VIII, c. 32.) Virginibus sacris se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum propositum incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam privatamque poenitentiam non recipi: viaticum tamen de saeculo exeuntibus, si tamen poenituerint, non negari. 132.0315C| 273 Ut episcopus monasterium monachorum vel puellarum introeat. Ex concilio Rothomagensi.

CLXVII. (BURCHARD. lib. VIII, c. 66.) Ut episcopus monasterium monachorum et sanctimonialium frequenter introeat, et cum gravibus et religiosis personis in eorum vel earum conventu residens, eorum vitam et conversationem diligenter discutiat; et si quid reprehensibile invenerit, corrigere satagat. Sanctimonialium etiam pudicitiam subtiliter investiget. Et si aliquam invenerit quae, neglecto proposito castitatis, clerico aut laico impudenter miscetur, acriter verberibus coerceatur, et in privata custodia retrudatur, ubi quod male commisit digne poeniteat. Interdicat autem ex auctoritate sanctorum canonum ut nullus laicus aut clericus in earum 132.0315D| claustris et secretis habitationibus accessum habeat, neque presbyteri, nisi tantum ad missam. Expleta missa, ad ecclesias suas redeant. Omnibus praeterea publice et privatim denuntiet quantum piaculum sit qui sponsam alterius violat, quanto magis reus majestatis efficitur qui sponsam omnipotentis Dei corrumpit . 274 Ut abbatissa de monasterio non egrediatur. Ex concilio Mogontiacensi, cap. 16.

CLXVIII. (Concil. Mogunt. sub Rab. c. 16; BURCHARD. lib. VIII, c. 80.) Abbatissa nequaquam de monasterio egrediatur nisi per licentiam episcopi 132.0316A| sui, nisi forte regali jussione cogatur. Et si quando foras pergit, de sanctimonialibus quas secum ducit curam maximam habeat, ut nulla eis detur occasio peccandi. Quid agere debeant sanctimoniales. Ex eodem.

CLXIX. (Concil. Mogunt. sub Rab. c. 16; BURCHARD. lib. VIII, c. 77.) Sanctimoniales in monasterio constitutae habeant studium in legendo et in cantando, et horas canonicas solemniter pariter celebrent, et omnes, exceptis quas infirmitas tenet, in dormitorio dormiant, et omnibus diebus ad capitulum et collationes veniant, et regulam a sanctis Patribus illis constitutam diligenter observent. De cautela sanctimonialium. Ex concilio Hispalensi.

132.0316B| CLXX. (Concil. Hispal. II, c. 11; BURCHARD. lib. VIII, c. 53.) Haec circa omnes cautela servetur, ut remoti a peculiaritate virginum, nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiare permissum. Nec ipse qui praeest cum sola colloqui debet, sed sub testimonio duarum aut trium sororum, ita ut rara sit accessio, brevis locutio. Ne clerici vel continentes ad virgines ingrediantur. Ex concilio Carthaginensi.

CLXXI. (Concil. Carthag. III, c. 25.) Ut clerici vel continentes ad 275 viduas vel virgines, nisi ex jussu aut permissu episcoporum aut presbyterorum, non accedant: et hoc non soli, sed nec ipsi episcopi et presbyteri; sed ubi clerici praesentes sunt, aut aliqui 132.0316C| graves Christiani. De corruptis sanctimonialibus. Ex epistola Innocentii papae.

CLXXII. (Decreta INNOC. I, c. 10; HALITGAR. lib. IV, c. 19; BURCHARD. lib. VIII, c. 13.) Quae in Christo spiritaliter nubunt, si postea publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerat de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quae vivente viro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenendum est quae ante immortali se sponso conjunxerat, et postea ad humanos amplexus transmigravit. 132.0316D| De saecularibus viduis. Ex concilio Meldensi, cap. 61.

CLXXIII. (Concil. Meld. c. 70; BURCHARD. lib. VIII, c. 50.) Ut illae quae quasi sanctimoniales sub velamine religionis degere videntur, sed potius in deliciis viventes mortuae in divinis oculis computantur, provincias discurrentes, curiose et verbose (I Tim. V), si libidinibus caeterisque carnalibus desideriis et voluptatibus inservire accusantur, si manifeste detegi potuerint, episcopali auctoritate et regia potestate in talibus locis residere sub testimonio religioso cogantur, ubi poenitentiam si fecerint dignam, assequantur etiam fructuosam. Si autem 276 manifeste 132.0317A| detegi non valuerint, erga Ecclesiam suae opinionis malam famam legaliter purgare cogantur, et ut religiosius de caetero vivant, et in monasteriis conversentur, episcopali decreto et regia potestate coerceantur. De his enim Apostolus dicit: Quae cum fornicatae fuerint in Christo, nubere volunt (Ibid.). De eadem re.

CLXXIV. (BURCHARD. lib. VIII, c. 41, et IVO parte VII, c. 59.) De viduis Apostolus dicit: Praecipe, inquit, ut viduae irreprehensibiles sint. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, etc. Adolescentiores viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia 132.0317B| primam fidem irritam fecerunt. Simul et otiosae discunt circuire domos, non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversa est retro post Satanam (I Tim. V). De eadem re. Ex lege Romana.

CLXXV. (Nov. MAJORIANI, tit. 8.) Viduarum sane obstinationibus 277 permovemur, quae nulla prole suscepta fecunditatem suam reparatione familiae repudiata conjugii iteratione condemnant, et solitariam vitam non, ut colligitur, religionis ac pudicitiae amore, sed potentiae lasciviaeque vivendi eligunt libertatem. Quibus ad omnem licentiae usum aut 132.0317C| sollicitantium personarum ficta religione aut favore callidi captatores applaudunt. Has ad honestioris vitae tramitem revocantes sancimus ut maritali obitu destituta mulier quadragenaria, cum adhuc procreare liberos per aetatem potest, intra quinquennium nubat. Emenso quinquennio si in viduitate persistit, mox cum propinquis suas dividat facultates; aut si hi fortasse defuerint, cum fisco matrimonium [ In nov. patrimon.] dividat. Ne sanctimoniales palatium et publicos conventus adeant. Ex concilio Nannetensi.

CLXXVI. (Concil. Nannet. c. 19; BURCHARD. lib. VIII, c. 85.) Cum Apostolus dicat: Mulieres in ecclesia taceant, non enim permittitur eis loqui (I Cor. XIV), mirum videtur quod quaedam mulierculae contra divinas 132.0317D| humanasque leges attrita fronte impudenter agentes, placita generalia et publicos conventus indesinenter adeunt, et negotia regni utilitatesque reipublicae magis perturbant quam disponunt, cum indecens sit et etiam inter barbaras gentes reprehensibile mulieres virorum causas discutere, et quae de lanificiis suis et operibus textilibus et mulieribus inter genitiarias suas residentes debuerant disputare, in conventu publico, ac si in curia residentes, senatoriam 278 sibi usurpant auctoritatem. Quae ignominiosa praesumptio fautoribus magis imputanda 132.0318A| videtur quam feminis. Unde, quia divinae leges, ut supra monstratum est, hoc contradicunt, et humanae nihilominus idipsum prohibent, ut feminae nihil aliud prosequantur in publico quam suam causam. Ait enim lex Theodosiana (Interpret. l. 5 Cod. Theod. de cognitor. et procurator.): « Nulla ratione feminae amplius quam suas causas agendi habeant potestatem, nec alicujus causam a se noverint prosequendam. » Idcirco ex auctoritate canonica interdicimus ut nulla sanctimonialis virgo vel vidua conventus generales adeat, nisi a principe fuerit evocata, aut ab episcopo suo, nisi forte propriae necessitatis ratio impulerit, et hoc ipsum cum licentia episcopi sui. Quando virgo veletur. Ex concilio Africano.

CLXXVII. (Concil. Afric. c. 93; lib. I Capitular. 132.0318B| c. 46; BURCHARD. lib. VIII, c. 18; Decreta GELASII, c. 12.) Ut virgines non velentur ante vigesimum quintum annum aetatis, nisi forte necessitate periclitantis pudicitiae virginalis; et, ut Gelasius papa dicit, nisi in Epiphania et in Albis paschalibus et in apostolorum natalitiis non sunt consecrandae, nisi causa mortis urgente. De eadem re. Gelasius.

CLXXVIII. (Decreta GELASII. c. 13; lib. I Capitular. c. 59; BURCHARD. lib. VIII, c. 36.) Viduas autem velare pontificum nullus attentet. (Concil. Tribur. c. 24; BURCHARD. lib. VIII, c. 10.) Virgines quae ante duodecim annos, insciis mundiburdis suis, sacrum velamen capiti suo imposuerint, et illi mundiburdi integrum annum et diem hoc tacendo 132.0318C| consenserint, in 279 sancto proposito permaneant. Et si in praedicto anno et die pro illis se proclamaverint, petitioni eorum assensus praebeatur; nisi forte Dei timore tacti, cum eorum licentia in religionis habitu perseverent.

De eadem re. Ex eodem concilio.

CLXXIX. (Concil. Tribur. c. 23; BURCHARD. lib. VIII, c. 35.) Viduae quae spontanea voluntate ab altari sacrae conversationis velamen suscipiunt, decrevit sancta synodus in eodem proposito eas permanere. Non enim fas esse decernimus ut postquam se Domino semel sub velo consecraverint, et inter velatas oblationes fecerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri. Zacharias papa, cap. 7.

132.0318D| (BURCHARD. lib. IX, c. 13.) Virginem aut viduam, nisi is qui desponsatam habuerit, nullus audeat furari in uxorem. Si quis hoc temerario ausu praesumpserit, anathema sit.

Item de sanctimonialibus. Ex eodem concilio.

CLXXX. Sanctimonialis si pro lucro animae suae cum licentia abbatissae suae ad aliud monasterium pergere disposuerit, ibidemque commanere, decrevit synodus concedi. Si vero fuga disciplinae alium locum quaerit, redire cogatur. 132.0319A| De concubinis. Ex epistola Leonis papae.

CLXXXI. (Decreta LEONIS I, c. 18 et 19; BURCHARD. lib. IX, c. 1.) Non omnis mulier viro conjuncta 280 uxor est viri, quia non omnis filius haeres est patris. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla, et aliud libera. Ancillam itaque a thoro abjicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus honestatis est. Dubium enim non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse ministerium. Nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur. Ut de captivitate venientibus maritis uxores propriae reformentur. Ex epistola Leonis.

132.0319B| CLXXXII. (Decreta LEONIS I, c. 42; BURCHARD. lib. IX, c. 55.) Quod debeant feminae quae, captis viris et in captivitatem ductis, aliis viris nupserunt, putantes interemptos maritos, reversis de captivitate prioribus viris copulari, ut cuique id quod legitime habuit reformetur, et recipiat unusquisque quod suum est, et redintegrentur foedera nuptiarum. De eadem re. Ex eodem.

CLXXXIII. (Decreta LEONIS I, c. 43, 44, 45; BURCHARD. lib. IX, c. 56.) Quod non probatur esse culpabilis qui uxorem capti in matrimonio videtur esse sortitus. Et si viri de captivitate regressi, intemperantia uxorum offensi non fuerint, et voluerint eas in conjugium recipere, liberam habeant facultatem. 132.0319C| Et si mulier ad priores maritos redire noluerit, posteriorum virorum amore capta, ecclesiastica communione privetur. 281 De incestis. Ex concilio Ilerdensi, cap. 4.

CLXXXIV. (Concil. Ilerd. c. 4; RAB. epist. ad Heribald. c. 20; BURCHARD. lib. VII, c. 3.) De his qui se incesta pollutione commaculant, placuit ut quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum catechumenorum in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere ullum Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet. Ex concilio Toletano.

(Concil. Tolet. II, c. 5; BURCHARD. lib. VII, c. 6.) Salubriter praecavendo sancimus ne quis fidelium 132.0319D| propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis lineamenta successione generis cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari. Quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus (Levit. XVIII).

De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CLXXXV. (Conc. Agath. c. 61; concil. Arelat. VI, c. 11; BURCHARD. lib. VII, c. 4.) De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Hos enim esse 132.0320A| censemus. Si quis relictam fratris, quae pene prius soror exstiterat, carnali conjunctione violaverit; si quis fratris uxoris germanam, si quis novercam, si quis consobrinam, si quis filiam avunculi, vel relictam ejus, si quis patrui filiam vel privignam suam duxerit. Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt sibi, post actam poenitentiam, ineundi melioris conjugii (id est legitimi) libertatem (id est potestatem). 282 De eadem re. Ex concilio Romano.

CLXXXVI. (Concil. Rom. sub Greg. II, c. 3 et seqq.; HALITGAR. lib. IV, c. 22; lib. VII, Capitular. c. 127.) Gregorius papa dixit: Si quis Dei ancillam, id est sanctimonialem, in conjugio duxerit, anathema sit. Si quis commatrem spiritualem in conjugio 132.0320B| duxerit, anathema sit. Si quis neptem [ Cod. Paris., fratris uxorem] in conjugio duxerit, anathema sit. Si quis novercam aut nurum suam duxerit, anathema sit. Si quis consobrinam duxerit, anathema sit. Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit in conjugio duxerit, anathema sit. Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentientibus ei, anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit, furatus fuerit in uxorem, vel consentientibus ei, anathema sit. Et in his omnibus tertio omne concilium respondit: Amen. De judicio. Ex concilio ad Confluentes. Carolus ad Ludowicum.

CLXXXVII. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 30, c. 5.) Filiam nostram Judith viduam secundum leges divinas 132.0320C| et humanas sub tuitione ecclesiastica et regio mundeburde constitutam Balduinus sibi furatus est uxorem; quem post legale judicium episcopi nostri regni excommunicaverunt secundum sacros canones et definitionem sancti Gregorii papae, qui dicit: « Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentientibus ei, anathema sit. » 283 De feminis quae viros amittunt. Capitular. lib. I, cap. 96.

CLXXXVIII. (Lib. I Capitular., c. 102; et lib. II Leg. Longob. tit. 6, c. 4; BURCHARD. lib. VIII, c. 42; IVO, part. VII, c. 60.) De feminis quae viros amittunt, placet ne se, sicut hactenus, indiscrete velent; sed triginta dies post discessum viri sui exspectent; et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, 132.0320D| vel, si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque amicorum, id quod eligere debent eligant. Et quia a sacro conventu rogati ut hi qui publicam gerunt poenitentiam, et feminae quae viros amittunt, nostra auctoritate, donec deliberent quid agant, tuerentur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inferenda decrevimus. De eadem re. Ex Capitular. lib. IV, cap. 16

CLXXXIX. (Lib. IV Capitular. c. 17; lib. II Leg. 132.0321A| Longob. tit. 6, c. 3.) Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, sexaginta solidos componat. Et si invitam eam traxerit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non attingat. 284 Qui hominem publicam poenitentiam agentem interficit. Ex eodem, cap. 17.

CXC. (Lib. IV, Capitular. c. 18; lib. I Leg. Longob. tit. 9 c. 31.) Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et ejus wirigildum proximis ejus persolvat. Ne frater super thorum defuncti fratris ascendat. Ex concilio Aurelianensi.

CXCI. (Concil. Aurelian. I, c. 18; RAB. epist ad 132.0321B| Heribald., c. 20.) Ne frater super thorum defuncti fratris ascendat, nec quisquam, amissa, uxore sororem ejus sibi audeat sociare. De sorore sponsae violata. Ex concilio Ancyrano.

CXCII. (Concil. Ancyr. c. 24.) Quidam sponsam habens, sororem ejus violavit, et gravidam reddidit. Postmodum desponsatam sibi duxit uxorem. Illa vero quae corrupta est, laqueo se peremit. Hi qui fuerunt conscii, post decennem satisfactionem jussi sunt suscipi secundum gradus poenitentiae constitutos. De muliere quae duobus fratribus nupsit. Ex concilio Neocaesariensi.

CXCIII. (Concil. Neocaesar. c. 2; HALITGAR. lib. IV, c. 14; BURCHARD. lib. XVII, c. 1.) Mulier si duobus 132.0321C| fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem; verumtamen in exitu, propter misericordiam, communio ei concedatur. Quod si defecerit vir aut mulier talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti. 285 De eadem re. Ex concilio Eliberitano.

CXCIV. (Concil. Eliber. c. 62.) Si quis post obitum uxoris suae sororem ejus duxerit, et ipsa fuerit fidelis, quinquennium a communione placuit abstineri, nisi mors coegerit. De eadem re. Ex concilio Martini papae.

CXCV. (MARTIN. BRACAR. c. 79; BURCHARD. lib. XVII. c. 2.) Si qua mulier duos fratres, aut si quis vir duas sorores duxerit, a communione separentur usque ad mortem, in morte pro misericordia viaticum 132.0321D| accipiant. De filiola et commatre. Ex epistola Rabani ad Heribaldum episcopum Antissiodorensem, cap. 20.

CXCVI. (BURCHARD. lib. XVII, c. 24.) De eo quod interrogasti, si ille qui filiolam suam, et de eo qui concubuit cum commatre sua spiritali, et de illo qui filium suum baptizavit, et cujus uxor eum de fonte suscepit, si postea in tali copulatione permanere possent, omnino illicitum esse judicavimus. Nam in concilio Mogontiacensi scriptum est cap. 55 (Concil. Mogunt. sub Car. M. c. 55; lib. V Capitular. c. 100; BURCHARD. lib. XVII, c. 25.): « Nullus proprium filium aut filiam a fonte baptismatis suscipiat, nec 132.0322A| filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cujus filium ad confirmationem ante episcopum tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. » Si quis viduam uxorem duxerit. Ex eodem.

CXCVII. (RAB., ibid.; concil. Mogunt. sub Rab. c. 56; lib. V Capitular. c. 101; BURCHARD. lib. XVII, c. 9.) Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, 286 seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio fornicata fuerit, tales copulationes anathematizari et disjungi praecipimus, nec unquam amplius conjugio copulari, sed sub magna districtione fieri. De eo qui filiolam suam polluit. Unde supra.

CXCVIII. (RAB. ibid.; BURCHARD. lib. XVII, c. 26.) 132.0322B| Quam detestabile et exsecrabile scelus sit unicuique Christiano filiolam suam constuprare testatur sanctus Gregorius papa in Dialogis suis (lib. IV, cap. 32), ubi refert quemdam hominem polluisse filiolam suam, et quia neglexit poenitentiam agere, subito miserabili morbo correptus exspiravit, et sepultus, non solum corpus, sed etiam omne sepulcrum, ignis invisibilis consumpsit. Item de incestis et eorum poenitentia. Ex concilio Mogontiacensi.

CXCIX. (RAB. ibid.; BURCHARD. lib. XVII, c. 18.) Si quis fornicatus fuerit cum duabus sororibus, vel cum noverca sua, vel cum amita sua, vel cum matre sua, vel cum filia patrui sui et avunculi sui, vel cum filia amitae suae sive materterae suae, vel cum nepte 132.0322C| sua, vel cum commatre aut filiola sua, sive quam de fonte suscepit, vel ante episcopum tenuerit, et si qua mulier simili modo fornicata fuerit, abstineat se ab ingressu domus Dei annum unum; et eodem anno, nisi Dominicis et festis diebus, solummodo pane et aqua et sale utatur; 287 arma non ferat, osculum nulli praebeat; sacrificium, nisi pro viatico, minime sumat; sex deinde annis ingrediatur quidem domum Dei, sed carnibus et vino et sicera minime utatur, nisi festis diebus. De armis vero vel osculo sive sacrificio, sicut supra dictum est. Postea vero duobus annis, quando carne vescitur, a potu omni qui inebriare potest se contineat; et si potum biberit, minime carne vescatur, absque praecipuis festis diebus. De armis vel osculo et sacrificio modum 132.0322D| teneat jam dictum. Inde usque ad obitum suum, nisi praedictis festis diebus, a carne se abstineat tres legitimas ferias in omni hebdomada, et tres quadragesimas in anno legitime custodiat. De armis vero ut supra dictum est. Et nunquam aliquando conjugio copuletur. Haec eadem poenitentia imponenda est patricidis vel fratricidis vel consanguineis, necnon et qui sponte per fraudem et avaritiam hominem innoxium occidunt, quod morchidum vocant. In quota generatione copulenter fideles. Ex epistola Rabani ad Humbertum episcopum.

CC. Igitur de nuptiis, vel quomodo consanguinitas 132.0323A| honoranda sit, Dominus loquitur in Levitico dicens: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus (Levit. XVIII). Cum enim Dominus populum suum de contaminationibus gentium voluisset separare, primum generali vocabulo ad proximitatem sanguinis prohibuit quemquam accedere, ne revelaret turpitudinem ejus; deinde ipsam 288 generalitatem ferme in duodecim species subdivisit; quae tamen ultra tertiam vel quartam generationem non procedunt. Unde accidit, ut reor, domnum Gregorium Augustino interroganti tertia vel quarta generatione jam licite connubia jungere respondisse. Similiter et in Theodori archiepiscopi gentis Anglorum Capitulis, quae de necessariis conscripsit rebus, invenimus quod in tertia 132.0323B| propinquitate carnis secundum Graecos liceat nubere, in quinta secundum Romanos. Qui tamen conjugia in tertia propinquitate facta non solverent, si antea ab inscientibus compacta fuissent, aequaliterque conjungeretur vir in matrimonio his qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris. Hunc autem Theodorum Tharso Ciliciae natum, Vitellianus papa Romae episcopum ordinans, ad Britanniam misit: unde tam Orientalium quam etiam Occidentalium Ecclesiarum consuetudinibus pleniter instructus fuerat. Nec eum aliqua latere potuerunt quae in observationibus legitimis Graeci et Romani eo tempore habuerunt, maxime cum in utraque lingua perfecte instructus esset. Quod autem proximis temporibus Romanorum 132.0323C| pontificum scripta continent usque ad sextam vel septimam generationem conjugii usum differendum, magis ex consuetudine humana quam ex lege divina hoc eos praecepisse credendum est. Nam quod Isidorus in Etymologiis suis usque ad sextam generationem consanguinitatis abstinendum et sic legitimo connubio conjungendum asseruit, inde reor eum fecisse 289 quod genealogiae seriem retexens, quousque ordinem numerandi perduxit, eo cognationem sanguinis servandam aestimavit; sicque ad innovationem generis et amicitiae jus confirmandum redire ad connubium sancivit, quando jam cognationis ordo numerari desiit. Caeterum ante omnia considerandum est ut sic censura disciplinae temperetur, ne per immoderationem correptionis peccati cumulus 132.0323D| augeatur. Scimus enim quod qui in lege cognationis jus observare constituit, in Evangelio foedus conjugii non dissolvendum praecepit. Si enim ubicunque aliquid proximitatis vel consanguinitatis, licet longinquae, inter conjugatos inveniri potest, statim matrimonium dissolvatur, vereor quod adulterium et fornicationis scelus multiplicetur: quia cum conjugato adolescentulo vel juveni societas comparis suae denegatur, nec aliquid ei solatii impenditur unde continentiam salvare possit, libidine inflammatus per diaboli instigationem multiplici fornicatione forsitan polluitur, ac sic in praecipitium mortis aeternae 132.0324A| anima demergatur. Igitur quia a mea parvitate voluisti, quid sentirem de hac re, tibi rescribi, proter fragilitatem praesentis temporis reor hoc quod Theodorus episcopus inter Gregorium et Isidorum medius incedens in suis Capitulis definivit magis sequendum, ut quinta generatione jam licitum connubium fiat, quia non lex divina huic contradicit, nec etiam sanctorum Patrum dicta hoc prohibent. Si autem et in quinta ab insciis fuerit copula peracta, melius mihi videtur et cum poenitentiae humiliatione, 290 si se uxoratus continere non vult, Deo satisfaciat. De eadem re. Gregorius ad Augustinum.

CCI. (Apud BEDAM lib. I, Hist. Angl. c. 27, § 6.) Necesse est ut etiam tertia vel quarta generatio fidelium 132.0324B| licenter sibi jungi debeat. Nam a secunda quam praediximus se omnino debet abstinere. De eadem re. Ex epistola Rabani ad Reginbaldum chorepiscopum.

CCII. De eo quod interrogasti, si pater et filius, vel si duo fratres, vel si avunculus et nepos, cum una muliere fornicati sint, quid inde faciendum sit, manifestum est quod gravi vindicta plectendum est quod grave facinus esse reperitur. Omnis enim moechia interdicitur ubi scriptum est: Non moechaberis. Quanto magis cum cognata vel cum conjuge seu concubina cognati. Hinc in Levitico scriptum est: Si moechatus fuerit quis cum uxore alterius, morte moriantur et moechus et adultera. Qui dormierit cum noverca sua vel cum nuru sua, et qui filiam et matrem 132.0324C| duxerit, et qui acceperit sororem suam, morte moriatur (Levit. XX). Si enim in lege turpitudinem incestus mortis sententia vindicare jussit, quomodo in Evangelio, ubi summa justitia est, incestuosus poenitentiam peccati evadet? Unde Apostolus: Irritam qui fecerit legem Moysi, sine ulla miseratione sub duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui 291 gratiae contumeliam fecerit? (Hebr. X.) Igitur Theodorus judicavit eum qui incestum fecerit duodecim annos poenitere debere. Alii quindecim, alii decem, alii septem. Sed tu, priscorum Patrum vestigia sequens, his solis poenitentiae spatium temperes qui devote et cum lacrymis 132.0324D| poenitentiam egerint; caeteri definitum tempus servent. De illo qui servum se fecit. Ex concilio Triburiensi, cap. 11.

CCIII. (BURCHARD. lib. IX, c. 75.) Perlatum est ad sanctam synodum quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem, occasione divortii, cujusdam servum se fecerit, utrum necessario mulierem tenere debeat; et si tenuerit, utrum illa quoque secundum saecularem legem servituti subjici debeat. Judicatum est uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem 132.0325A| mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecit, quem liberum maritum acceperat. Item de incestis. Ex eodem.

CCIV. Concil. Tribur. c. 44; BURCHARD. lib. XVII, c. 15.) Item indicatum est quemdam stuprasse quamdam feminam, quam postea frater ejus accepit uxorem. Statuerunt eum qui stupravit, et a se stupratam fratri celavit, quia geminavit peccatum, poenitentia districtiori castigandum, et conjugium tale dissolvi oportere, et mulieri quidem eis viventibus non fore potestatem nubendi, illis autem pro misericordia conjugium indulgere. 292 Si quis cum filia materterae suae, etc., concubuerit. Ex eodem.

132.0325B| CCV. (BURCHARD. lib. XVII, c. 20.) Item interrogatum fuit, si quis cum filia materterae suae vel avunculi, amitae vel patrui, concubuerit, si conjugatus fuerit, liceatne illi ulterius uti conjugio, aut non conjugato uxorem accipere. Justum esset, sicut aliqua priorum statuta habeantur, ut in perpetuum a conjugio tales abstineant. Sed visum est, humanae fragilitatis intuitu, ut post poenitentiam non quidem penitus priventur conjugio, durissime tamen tam immanis fornicatio vindicetur, sicut sanctus papa Nicolaus et alii Romani pontifices statuerunt, ne forte desperata conscientia multiplicius peccent. Item de incestis. Ex eodem.

CCVI. (BURCHARD. lib. XVIII, c. 4; Poenitent. Rom. tit. 3, c. 5.) In lectum mariti, absente uxore, soror 132.0325C| ivit uxoris; quam ille uxorem suam putans, dormivit cum ea. Super hoc visum est, si ipse per securitatem veram hoc probaverit quod inscius fecerit hoc scelus, poenitentiam quidem quae sibi indicata fuerit agat, et legitimum suum conjugium habere permittatur; illam digna vindicta affligi, et in aeternum conjugio privari. 293 De eadem re. Ex eodem.

CCVII. (Concil. Tribur. c. 43; BURCHARD. lib. XVII, c. 16.) Quidam fornicatus est cum aliqua muliere. Postea filius, nesciens patris factum, stupravit eamdem. Quod cum pater rescisset, de se filioque confessus est. Statuerunt melius esse ut taliter lapsis cum digna poenitentia legitima permittantur conjugia quam forte deterius delinquant; cum fornicaria 132.0325D| autem illa gravius agendum. De eadem re. Ex eodem.

CCVIII. (Concil. Tribur. c. 45; BURCHARD. lib. XVII, c. 5.) Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, et soror sororem ab eodem antea stupratam nescierit, vel si ipse sororem ejus quam antea stupravit non intellexerit, si digne poenituerint, et se continere non valuerint, post annos septem conjugia illis non negentur. Si autem non ignoraverunt, usque ad mortem a conjugio abstineant. 132.0326A| De eadem re. Ex eodem.

CCIX. (BURCHARD. lib. XVII, c. 6.) Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, vir diebus vitae suae poeniteat. Soror autem quae de alia sorore nescivit, licentiam habeat nubendi. De eadem re. Ex eodem.

CCX. (Concil. Tribur. c. 44; BURCHARD. lib. XVII, c. 13.) Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater ejus nesciens duxerit eam uxorem; frater, eo quod fratri crimen celaverit, poeniteat, et post poenitentiam nubat. Mulier autem usque ad mortem poeniteat . 294 De eadem re. Ex eodem.

CCXI. (Concil. Tribur. c. 43; BURCHARD. lib. XVII, c. 14.) Si frater cum muliere fornicatus fuerit, et 132.0326B| frater nesciens cum eadem concubuerit, mulier diebus vitae suae poeniteat; post poenitentiam autem frater ignarus sceleris conjugium accipiat, si vult. De separatione. Ex concilio ad Vermeriam temporibus Pippini.

CCXII. (Concil. Vermer. c. 1; Concil. Compend. c. 1.) In tertio geniculo separentur. In quarta autem conjugatione si inventi fuerint, non eos separamus, sed poenitentiam eis indicimus. Et tamen si factum non fuerit, nullam facultatem conjungendi in quarta generatione damus. De eadem re. Ex eodem.

CCXIII. (Concil. Vermer. c. 2.) Si aliquis cum filiastra sua manet, nec matrem nec filiam ipsius potest habere, nec illa nec ille aliis se poterunt conjungere 132.0326C| ullo unquam tempore. Attamen uxor ejus, si ita voluerit, si se continere non potest, si postea quam cognovit quod cum filia sua vir ejus fuit in adulterio, carnale commercium cum eo non habeat; si vult potest alii nubere. De eadem re. Ex eodem.

CCXIV. (Concil. Vermer. c. 10; BURCHARD. lib. XVIII, c. 11.) Si quis cum noverca sua dormierit, neutiquam possunt ad conjugium pervenire. Si vir ejus sic vult, potest aliam accipere, si se continere non potest. Similiter qui 295 cum filiastra sua vel cum sorore uxoris dormierit, stare potest. De eadem re. Ex eodem.

CCXV (Concil. Vermer. c. 12; BURCHARD. lib. XVII, c. 3.) Qui dormierit cum duabus sororibus, et 132.0326D| una ex illis antea uxor fuerit, nullam ex ipsis habeat, nec ipsis adulteri unquam conjugio copulentur.

De eadem re. Ex eodem.

CCXVI. (Concil. Compend. c. 8; BURCHARD. lib. XVII, c. 17.) Si quis cum uxore fratris sui dormierit, adulter et moecha diebus vitae suae absque conjugio maneant. Ille vero cui uxor fuit, si vult, aliam conjugem accipiat. De eadem re. Ex eodem.

CCXVII. (Concil. Compend. c. 10; lib. V. Capitular. 132.0327A| c. 5; BURCHARD. lib. XVII, c. 18.) Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius eam duxerit, pater postmodum non habeat uxorem, nec ipsa mulier virum. Filius qui facinus patris ignoravit aliam accipiat. De eadem re. Ex eodem.

CCXVIII. (BURCHARD. lib. XVII, c. 22.) Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et aliam nunquam accipiat. Similiter et mulier. De eadem re. Ex eodem.

CCXIX. (Concil. Compend. c. 14; BURCHARD. lib. XVII, c. 12.) Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante matre de filia, et filia de matre, ille nunquam accipiat uxorem. Illae vero, si volunt, accipiant 132.0327B| maritos. Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis in perpetuo maneant. 296 De eadem re. Ex eodem.

CCXX. (Concil. Compend. c. 15; BURCHARD. lib. XVII, c. 7.) Similiter et de duabus sororibus, qui cum una in adulterio mansit, et aliam publice accepit, non habeat mulierem usque in diem mortis; et illa quae nescivit, accipiat maritum. Si quis propter faidam fugit. Ex eodem.

CCXXI. (Concil. Compend. c. 18; lib. V. Capitular., c. 6.) Si qui propter vindictam fugiunt in alias patrias, et dimittunt uxores suas, nec illi nec illae alteri copulentur. Item de incestis. Ex eodem.

CCXXII. (Concil. Met. sub Pippino c. 1; lib. V 132.0327C| Capitular., c. 7.) Si quis incestum cum proxima sua commiserit, peculium suum perdat, si habet; et si se non emendare voluerit, nullus eum in domo recipiat, neque ei cibum donet. Quod si fecerit, sexaginta solidos regi componat. Et si pecuniam non habet, mittatur, si liber est, in carcerem. Si servus est, vapulet multis plagis. Item de parricidis. Ex eodem.

CCXXIII. Si homo liber patrem aut matrem, fratrem vel avunculum occiderit, haereditatem propriam amittat. Et si quis moechatus fuerit cum matre et sorore et amita, haereditatem perdat. Item de incestis. Ex eodem.

CCXXIV. (Concil. Mogunt. sub Car. M. c. 53; lib. V Capitular., c. 98 et 152; Concil. Turon. III, 132.0327D| c. 41.) Episcopi incestuosos investigare studeant. Et si poenitere noluerint, de Ecclesia expellantur, donec ad poenitentiam 297 revertantur. Quod si obedire sacerdotibus noluerint, oportet eos per saecularem disciplinam coerceri. De eadem re. Ex concilio Moguntiacensi, cap. 29.

CCXXV. Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra fuerit fornicatus, seu cum duabus sororibus nupserit, aut si qua cum duobus fratribus, sive cum patre et filio, si quis relictam fratris, si quis neptem, aut novercam, aut nurum, aut consobrinam, aut filiam avunculi, aut ejus relictam, 132.0328A| aut privignam polluerit, eos disjungi et ulterius nunquam conjugio copulari praecipimus. De eadem re. Ex eodem.

CCXXVI. (Concil. Mogun. sub Car. M. c. 54; lib. V Capitular., c. 99; BURCHARD. lib. VII, c. 18.) Contradicimus quoque ut quarta generatione nullus amplius conjugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum fuerit, separentur. De eadem re. Ex concilio Wormatiensi.

CCXXVII. (Concil. Wormat. c. 33.) Si quis cum duabus sororibus, seu cum duobus fratribus, aut cum his personis de quibus sacra Scriptura prohibet, fornicationem fecerit, si dignam egerit poenitentiam, et se continere non potest, liceat ei legitimam uxorem vel virum accipere. 132.0328B| Si quis cum commatre fornicatus fuerit. Ex eodem.

CCXXVIII. (Concil. Wormat. c. 34.) Si quis cum commatre spirituali fuerit fornicatus, usque ad dignam 298 poenitentiam anathemate percutiatur. Similiter si cum ea quam de fonte suscepit, vel quam ante episcopum tenuerit, fornicatus fuerit. Legitimam autem, si habuerit, non dimittat uxorem. Item de incestis. Ex eodem.

CCXXIX. (Concil. Wormat. c. 36.) Si quis cum filiastra sua fornicatus fuerit, post dissolutum conjugium poenitentiam agat. Scilicet per triennii tempus a corpore et sanguine Domini suspendatur, carnem non manducet, vinum non bibat, et omnibus diebus jejunet, exceptis festis et Dominicis diebus. 132.0328C| Similiter de mulieribus quae patri se clanculo in concubitu prostraverunt et filio observandum est, et qui duabus se absconse sororibus pollutos cognoscunt. Quod cum sacramento illicita conjugia solvenda sunt. Ex concilio Triburiensi.

CCXXX. (Concil. Tribur. c. 49.) Quorum illicita conjugia scindenda sunt, volumus ut juramento confirment ne ad unam mensam nec sub uno tecto simul cohabitent, vel quolibet familiari colloquio perfruantur, nisi in publico aut in ecclesia. Res quas communes habuerint dividant, ne aliqua suspicio possit nasci atque increscere. Juramentum de parentela quomodo inquirendum.

CCXXXI. (BURCHARD. lib. VII, c. 25.) De illa parentela 132.0328D| quam dicunt esse inter illum et istam ejus conjugem, quidquid inde scis vel audisti computare a tuis 299 vicinis aut tuis antecessoribus, quod tu per nullum ingenium, nec propter timorem, aut praemium, aut consanguinitatem celabis episcopo tuo, aut ejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque ex hoc te interrogaverit. Sic te Deus adjuvet. De eadem re.

CCXXXII. (BURCHARD. lib. VII, c. 26.) Istud jura mentum quod iste juravit de illa parentela quae inter illum et ejus conjugem computatur, quod tu illud 132.0329A| observabis inquantum sapis aut audisti. Sic te Deus adjuvet. Sacramentum de incestuoso discidio.

CCXXXIII. (BURCHARD. lib. VII, c. 27.) Ab isto die jurabis quod tu per nullum ingenium te sociabis huic tuae consanguineae nomine illi, quae contra legem et rectam Christianitatem usque in hunc diem tua uxor fuit, nec in conjugio, nec in adulterio, vel fornicatione, nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi forte in ecclesia aut in aliquo publico loco, ubi nulla mala suspicio possit esse, ut ibi coram testibus pro certa necessitate pariter colloquamini. Nec aliam conjugem accipies, nisi forte post actam poenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo aut ejus misso. 132.0329B| Sic te Deus adjuvet et istae sanctorum reliquiae. Invocatio judicii.

CCXXXIV. (BURCHARD. lib. IX, c. 79.) De hoc quod mihi reputatum est in hac synodo quod simul cum ista femina 300 adulterium vel fornicationem fecissem: quod ego non ita feci, nec inde me culpabilem recognosco. Sic me Deus adjuvet ad istud judicium suum. Juramentum post datam poenitentiam de perpetrata luxuria.

CCXXXV. (BURCHARD. lib. IX, c. 80.) Ab isto die cum femina cum qua adulterium vel fornicationem fecisti, unde disciplinam vel poenitentiam suscepisti, amplius non adulterabis, nec fornicaberis, nec eam 132.0329C| in uxorem accipies, nisi forte post peractam poenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo aut ejus misso. Sic te Deus adjuvet. De eo qui, vivente marito, conjugem illius adulterasse accusatus perhibetur. Ex synodo Meldensi.

CCXXXVI. (Concil. Meld., c. 69; BURCHARD. lib. IX, c. 65.) Is qui vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et eo in proximo defuncto eamdem sumpsisse dignoscitur, omnimodis publicae poenitentiae subigatur. De quo etiam post poenitentiam, praefata, si expedierit, servabitur regula, nisi forte idem aut mulier virum, qui mortuus fuerat, occidisse notentur, aut propinquitas vel alia quaelibet actio criminalis impediat. Quod si probatum fuerit, sine ulla spe conjugii cum poenitentia perpetuo maneant. 132.0329D| Si autem negaverit se eamdem feminam vivente viro adulterasse, et praefati homicidii nemo eorum reus exstiterit, et probatis testibus neutiquam convinci potuerit, purgent legaliter famam suae opinionis, et sumpto utantur conjugio, si 301 alia, ut diximus, non impedierit ratio. De eadem re. Ex concilio Triburiensi.

CCXXXVII. (Concil. Tribur. c. 40; BURCHARD. lib. IX, c. 66.) Relatum est auribus sanctorum sacerdotum quemdam alterius uxorem stupro violasse, insuper et moechae vivente viro suo juramentum dedisse ut post legitimi mariti mortem, si supervixisset, duceret in uxorem; quod et factum est. Tale igitur connubium prohibemus et anathematizamus. 132.0330A| Invocatio de morte mariti vel uxoris.

CCXXXVIII. De hoc quod tu accusata es in praesentia istius episcopi, in hac synodo, quod per tuum factum et per tuum consilium tuus maritus illius vel tua conjux illius mortem recepisset, et vitam perdidisset, omnino non est ita, nec tu in ejus vita aut membris quidquam fecisti aut cum aliis consiliatus es unde merito secundum ecclesiasticum judicium poenitentiae remedia suscipias, aut secundum mundanam legem mortem aut aliquod damnum sustineas. Sic te Deus adjuvet ad istud judicium. Juramentum vel invocatio de homicidio imputato.

CCXXXIX. De hoc quod tibi imputatum est in praesentia tui episcopi, cujus paroechianus es, quod tu illum hominem cum aliis hominibus sequacibus 132.0330B| tuis occidisses propter hanc causam ut bona illius diriperes et ejus uxorem tibi in matrimonium sociares, in veritate non est ita, nec tu solus nec cum 302 aliis hominibus illum hominem occidisti, nec ut suam vitam aut membra perderet cum aliis consiliatus es, nec in ejus morte quidquam habes factum unde merito aut poenitentiam suscipias, aut vindictam suscipias, aut pretium aliquod persolvas. Sic te Deus adjuvet. Juramentum de reconciliatione conjugatorum.

CCXL. (BURCHARD. lib. IX, c. 81.) Ab isto die in antea istam tuam conjugem, nomine illam, quam injuste dimiseras, ita tenebris sicut per rectum maritus suam debet habere conjugem in dilectione et 132.0330C| debita disciplina, nec eam per ullum malum ingenium separabis a te, nec ea vivente aliam accipies. Sic te Deus adjuvet. De eadem re.

CCXLI. (BURCHARD. lib. X, c. 82.) Amodo in antea istum tuum maritum, quem injuste dimiseras, ita tenebris et amplexaberis, et ei in servitio, in amore et in timore ita eris subjecta et obediens, sicut per rectum uxor debet subjecta esse marito, nec unquam ab eo te separabis, nec illo vivente alteri viro te sociabis in conjugio aut adulterio. Sic te Deus adjuvet. De his qui matrimonio juncti sunt et nubere non possunt. Ex epistola Rabani, cap. 29.

CCXLII. (RAB. epist. ad Heribald., c. 29; lib. VI 132.0330D| Capitular., c. 55; BURCHARD. lib. X, c. 40.) Quod autem interrogasti de his qui matrimonio juncti sunt, et coire non possunt, an ille aliam vel illa alium ducere possit. Quibus scriptum est: « Vir et mulier si se 303 conjunxerint, et postea dixerit mulier de viro, quod non possit coire cum eo, si potest probare per justum judicium quod verum sit, accipiat alium. De eadem re. Ex concilio ad Vermeriam temporibus Pippini regis, cap. 17.

CCXLIII. (Concil. Vermer., c. 17; BURCHARD. lib. IX, c. 41.) Si qua mulier se proclamaverit quod vir suus nunquam cum ea coisset, exeant inde ad crucem; et, si verum fuerit, separentur, et illa faciat quod vult. 132.0331A| De eadem re.

CCXLIV. (Concil. Compend., c. 17; BURCHARD. lib. IX, c. 42.) Si quis accepit uxorem, et habuit ipsam aliquo tempore, et ipsa femina dicat quod non coisset cum ea, et ille vir dicit quod sic fecit, in veritate viri consistat, quia vir caput est mulieris. De eadem re. Ex concilio Triburiensi.

CCXLV. (Concil. Tribur., c. 41; BURCHARD. lib. IX, c. 43.) Si duxerit vir uxorem, et concumbere cum ea non valens, frater ejus clanculo eam vitiaverit, et gravidam reddiderit, separentur. Considerata autem imbecillitate, misericordia eis impertiatur ad conjugium, tantum in Domino. De fornicatione diversarum personarum. Ex Poenitentiali Romano, Theodori episcopi, et Bedae presbyteri.

132.0331B| CCXLVI. Adolescens si cum virgine peccaverit, annum poeniteat. Si semel et fortuito casu, levigetur ei poenitentia, 304 et tantum usque ad annum plenum poeniteat.

Si infra triginta annos adolescens fornicationem faciat, tres quadragesimas et legitimas ferias.

Si propter hoc peccatum servitio humano abdicti sunt, quadraginta dies poeniteant.

Si uxoratus cum virgine fornicatus fuerit, duos annos poeniteat, ita primum omnium, ut sua se contineat. Si ei consenserit, uxori etiam addatur modus poenitentiae.

Si laicus cum laica fornicatus fuerit, tres annos poeniteat; et quanto saepius, tanto magis tempus addatur.

132.0331C| Laicus maculans se cum ancilla Dei, duos annos poeniteat. Si genuerit ex ea filium, annos tres poeniteat. Si sine conjugio est, tres quadragesimas et legitimas ferias. Si canonici sunt et fornicantur, annum unum; si frequenter, duos.

Qui in gradu est, annos tres poeniteat. Monachus sine gradu vel canonicus gradum habens, si cum puella laica fornicati sunt, annos tres poeniteant. Si cum sanctimoniali, annos septem poeniteant. Monachi cum gradu fornicationem facientes, septem annos poeniteant. Si monachus laicam duxerit, tres annos poeniteant, illa duos et legitimas ferias. Si usque ad generationem filii, quatuor annos poeniteat. Si occiderit, septem annos poeniteat.

132.0331D| Si episcopus fornicatus fuerit, octo annos poeniteat. Alii judicaverunt duodecim annorum poenitentiam. Post annum tertium levius poeniteat.

305 Presbyter cum puella fornicans, annos quatuor et tres quadragesimas in anno, et ferias quartam et sextam in pane et aqua. Si cum ancilla Dei fornicatus fuerit, septem annos poeniteat.

(BURCHARD. lib. XVII, c. 39.) Episcopus, presbyter, et diaconus, si in fornicatione, perjurio vel furto captus est, deponatur; non tamen communione privetur, quia non vindicat Dominus bis in idipsum.

Item de incestis.

CCXLVII. Si adolescens sororem suam duxerit, 132.0332A| quinque annos poeniteat. Si matrem, septem annos. Et quandiu vixerit, nunquam sit sine continentia [ leg. poenitentia]. Item alii.

Qui cum matre fornicatus fuerit, quindecim annos poeniteat.

Qui cum filia vel sorore fornicatus fuerit, ab omni carne se abstineat, et quindecim annos poeniteat.

Si mater cum filio suo parvulo fornicata fuerit, tres annos abstineat se a carne, et diem unum in unaquaque hebdomada jejunet usque ad vesperam

Item.

Qui habet matrem et filiam, duas sorores, uxorem patris et fratris, patruelis aut avunculi, neptem aut consobrinam, aut qui in prima, secunda, vel tertia 132.0332B| generatione juncti sunt, istis volumus indicare ut separentur. Et propter 306 novellam plantationem Ecclesiae, ut septem annos agant poenitentiam, tres primos annos tres dies in hebdomada, id est, feria secunda, et quarta, et sexta, quadraginta dies ante Pascha, viginti ante missam sancti Joannis, viginti ante Natale Domini. Quatuor vero reliquos annos, feria quarta et sexta, et quatuordecim noctes ante missam sancti Joannis et alias ante Natale Domini. Si se redimere vult, donet unum denarium aut pretium unius denarii pro uno die. Si pauper est, donet dimidium denarium.

De sordidatione puerorum.

CCXLVIII. Pueri se manibus invicem coinquinantes, quadraginta dies poeniteant; majores vero, centum 132.0332C| dies. Pueri se inter femora sordidantes, centum dies poeniteant, majores tres quadragesimas et legitimas ferias. Parvulus a majore oppressus septem dies poeniteat. Si consenserit, viginti dies. Puer voluntarie se polluens, triginta dies, juvenis vero quadraginta dies poeniteat. De menstruis abstinendis.

CCXLIX. Qui cum muliere menstruata nupserit, quadraginta dies poeniteat. Ut supra.

Si quis cum uxore sua retro nupserit, quadraginta dies poeniteat. Si in terga nupserit, tres annos, quia sodomiticum scelus est. Viri inter femora fornicantes annum unum poeniteant. Si in terga, tres annos. Si pueri sunt, duos annos poeniteant.

132.0332D| 307 De mulierum fornicatione

CCL. (BURCHARD. lib. XVII, c. 27.) Mulier, quocunque molimine aut in seipsa aut cum altera fornicans, tres annos poeniteat. Unde supra

(BURCHARD. lib. XVII, c. 28.) Si sanctimonialis cum alia sanctimoniali per aliquod machinamentum fornicatur, septem annos poeniteat.

De illecebroso amplexu.

CCLI. (BURCHARD. lib. XVII, c. 42.) Qui per illecebrosos amplexus feminae vel per osculum polluitur, triginta dies poeniteat. Qui tetigerit inverecunde 132.0333A| carnem ejusdem feminae, tres menses poeniteat. Qui per turpiloquium polluitur, septem dies poeniteat. Presbyter si osculatus fuerit feminam per immundum desiderium, viginti dies poeniteat. Si inquinatus fuerit, quadraginta dies poeniteat. Qui in ecclesia per somnum polluitur, tres dies poeniteat. Qui in somnis voluntate pollutus est, surgat, et cantet septem psalmos poenitentiales, et dies triginta. Qui peccare voluerit in somnis, et non fuerit pollutus, triginta quatuor psalmos cantet.

De fundendo semen.

CCLII. (BURCHARD. lib. XVII, c. 43.) Clericus si semen fuderit non tangendo, septem dies poeniteat. Si tangit cum manu, viginti dies. Si diaconus, triginta dies. Si presbyter, hebdomadas quatuor. Presbyter 132.0333B| si semen fuderit per cogitationem, 308 septem dies poeniteat. Monachus similiter. Qui voluntarie semen fudit in ecclesia, si clericus est, quatuordecim; si monachus aut diaconus, triginta dies; si presbyter, quadraginta; si episcopus, quinquaginta dies poeniteat. De quadrupedum fornicatione.

CCLIII. (BURCHARD. lib. XVII, c. 32.) Qui cum pecude peccat, annum unum. Quidam judicant annos decem, quidam septem, quidam quatuor, quidam centum dies. Item.

Si quis clericus cum quadrupede fornicatus fuerit, annos duos, subdiaconus tres, diaconus et monachus quinque, presbyter septem, episcopus decem poeniteat.

132.0333C| De Sodomitis.

CCLIV. (HALITGAR. lib. VI, c. 25; BURCHARD. lib. XVII, c. 34.) Qui fornicaverit sicut Sodomitae, quidam judicaverunt decem annos, quidam septem, alii unum. Pueri centum dies. Alii judicaverunt, si in consuetudine est, laicus annos quinque, clericus septem, subdiaconus et monachus octo, diaconus decem, presbyter duodecim, episcopus tredecim poeniteat. De eadem re. Ex concilio Ancyrano.

CCLV. (Concil. Ancyr., c. 15; RAB. epist. ad Heribald., c. 32; HALITGAR. lib. IV, c. 7; BURCHARD. lib. XVII, c. 30.) De his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur, quotquot ante viginti annos 132.0333D| aetatis tale crimen commiserunt, quindecim annis exactis in poenitentia communionem 309 mereantur orationum. Post quinquennium, id est post viginti annos, oblationis sacramenta contingant. Quotquot autem post viginti annos aetatis, uxores habentes, in hoc peccatum prolapsi sunt, viginti quinque annos poenitentiam agentes, ad orationis communionem recipiantur. Et post quinquennium iidem post triginta annos communicent. De eadem re. Ex eodem concilio.

CCLVI. (Concil. Ancyr., c. 16; lib. VII Capitular., c. 273; HALITGARD. lib. IV, c. 8; BURCHARD. lib. XVII, c. 31.) Eos qui irrationabiliter vixerunt, et lepra 132.0334A| inusti criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus inter eos orare qui spiritu periclitantur immundo. De eadem re. Ex lib. I Capitularium, cap. 19.

CCLVII. (Lib. I Capitular., c. 49; BURCHARD, lib. XVII, c. 33.) Si inventi fuerint qui cum quadrupedibus vel masculis contra naturam peccant, dura et districta poenitentia coercendi sunt. Quapropter episcopi vel presbyteri, a quibus judicium poenitentiae injungitur, conentur omnimodis hoc malum radicitus abscidere. De eadem re. Ex dictis Basilii.

CCLVIII. (BURCHARD. lib. XVII, c. 35.) Clericus vel monachus adolescentium vel parvulorum insectator, vel qui osculo vel aliqua occasione turpi reprehensus 132.0334B| fuerit, publice verberetur, et coronam amittat; decalvatusque turpiter, sputamentis obliniatur in facie; vinculisque arctatus ferreis, carcerali sex mensibus angustia maceretur, et triduo per hebdomadas singulas ex pane hordeaceo 310 ad vesperam reficiatur. Post haec, aliis sex mensibus sub senioris spiritalis custodia segregata in curticula degens, operi manuum et orationi sit intentus, vigiliis et fletibus subjectus, et sub custodia semper duorum fratrum spiritalium ambulet, nulla privata locutione vel consilio deinceps juvenibus conjungendus. De eadem re. Ex dictis Isidori.

CCLIX. (BURCHARD. lib. XVII, c. 36.) Si quis ex 132.0334C| juvenibus vel aliqua suspiciosa persona cum parvulis jocaverit, diuturna poenitentia maceretur. De eadem re. Unde supra.

CCLX. (BURCHARD. lib. VII, c. 37.) Si deprehensus fuerit aliquis frater ludere cum pueris et habere amicitias aetatis infirmae, tertio commoneatur ut memor sit honestatis atque timoris Dei. Si non cessaverit, severissime corripiatur. De eadem re. Ex lege Theodosiana, lib. 9.

CCLXI. (Interpret. l. 6. Cod. Theodos. De adulteris.) Omnibus flagitiosum est virile corpus muliebriter constitutum alieni [ Editio Helmaestad., constituere et ad al.] sexus damnare patientiam. Nihil enim discretum videntur habere cum feminis. Hujusmodi 132.0334D| scelus spectante populo flammis vindicibus expiabis [ edit. Helmaestad., expiabunt]. De copulatione fidelium. Ex concilio Wormatiensi.

CCLXII. (Concil. Wormat., c. 32; lib. V Capitular., c. 80; BURCHARD. lib. VII, c. 2.) In copulatione fidelium generationum numerum non definimus; sed id statuimus, 311 ut nulli liceat Christiano de propria consanguinitate seu cognatione uxorem accipere usque dum generatio recordatur, cognoscitur, aut memoria retinetur Haec de multimoda fornicatione ex diversis opusculis perstrinximus, sacerdotum judicio relinquentes quid salubrius et utilius esse in dandis poenitentiis decernant.

132.0335A| Ne in domibus fidelium adulteria perpetrentur. Ex concilio Meldensi.

CCLXIII. (Concil. Meld., c. 74.) Provideant viri potentes, et maxime potentes feminae, ut in suis domibus adulteria et luxuriae concubinaticae et incesta adulteria non vigeant. Et suos presbyteros [ vetus codex ms., sui presbyteri], qui cum eis in capella vadunt, hujusmodi virtutem habere faciant, quatenus in domibus suis omnia vitia resecent, et orationem Dominicam ac Symbolum cunctos tenere et frequentare compellant, quia paroechiani presbyteri et episcoporum ministri de minoribus et levioribus personis hoc providere studebunt. De eadem re. Ex Capitularium lib. III.

132.0335B| CCLXIV. (Concil. Cabilon. II, c. 18; lib. II Capitular., c. 38; lib. II Leg. Longob., tit. 3, c. 10.) Dictum est nobis quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis, et ab his qui decimas non dant, wadios accipiant, et a presbyteris pro quibusdam negligentiis, et inter se pecuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur. 312 ABHINC DE FURTO ET RAPINA. Ex Poenitentiali.

CCLXV. (HALITGAR. lib. IV, c. 29.) Qui cupiditate captus furtum fecerit, quod abstulerit reddat, et annos quinque poeniteat. De eadem re. Ex lege Romana.

CCLXVI. Pecunia ecclesiastica furata, sive rapta, 132.0335C| solvatur quadruplum, popularia dupliciter. De eadem re. Ex Poenitentiali.

CCLXVII. Qui saepe furtum fecerit, septem annos poeniteat. De eadem re. Ex eodem.

CCLXVIII. (HALITGAR. lib. VI, c. 4; BURCHARD. lib. XI, c. 58; GRATIAN. 17, q. 4, c. 17.) Si quis furtum capitale commiserit, id est, quadrupedia tulerit, vel casas effregerit, septem annos poeniteat, et quod furatum est reddat. Si quis vero de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat quod tulit, et annum unum poeniteat in pane et aqua. Et si reddere non potuerit, annos tres poeniteat. Unde supra.

Si quis sepulcrum violaverit, septem annos poeniteat, 132.0335D| tres ex his in pane et aqua.

313 De eadem re. Ex concilio Toletano.

CCLXIX. (Concil. Tolet. IV, c. 46; BURCHARD. lib. XI, c. 63.) Si quis clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus, oportet in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri et poenitentiae triennio deputari De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCLXX. (Conc. Agath., c. 5.) Si quis clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur. 132.0336A| De eadem re. Ex eodem.

CCLXXI. (Exceptiones EGBERTI, c. 68; BURCHARD. lib. XI, c. 64.) Si quis clericus aut monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut junior virgis caesus, tanti criminis reus, nunquam officium ecclesiasticum accipiat. Si vero jam ordinatus in hoc facinore fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur, cui sufficere potest, pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, sola communio. De eadem re. Ex dictis Hieronymi ad Titum.

CCLXXII (BURCHARD. lib. XI, c. 55.) Fur autem non solum in majoribus, sed etiam in minoribus judicatur. Non enim quid furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione 132.0336B| non idcirco diversa est fornicatio, si mulier pulchra aut deformis, ancilla aut ingenua, 314 pauper aut opulenta. Sed qualiscunque illa fuerit, una est fornicatio. Ita in furto, quantumcunque quis abstulerit, furti crimen incurrit.

De eadem re. Augustini dicta.

CCLXXIII. (AUGUST. in Exod. q. 39; BURCHARD. lib. XI, c. 53.) Dixit Dominus ad Moysen: Accipiat unusquisque a proximo suo et proxima vasa argentea et aurea et vestes, etc. Non hinc quisquam exemplum sumendum putare debet ad exspoliandum proximum. Hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret. Nec Israelitae fecerunt; sed Deo jubente ministerium praebuerunt. Quemadmodum cum minister occidit eum quem judex jussit occidi; 132.0336C| profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat quem scit a judice occidi debuisse. Item Augustinus.

(AUGUST. in Exod. q. 71; BURCHARD. lib. XI, c. 54.) Poenale est occulte auferre. Multo majoris poenae est visibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, sive occulte, seu palam, habet praeceptum suum. Furti enim nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique sub furti nomine et rapinam intelligi voluit. A parte enim totum significavit quidquid proximo aufertur.

De eadem re. Ex Capitularibus.

CCLXXIV. (Lib. VI Capitular., c. 96, et in Capitulis CAROLI CALVI, tit. 20, 27.) Si quis infra regnum rapinam 132.0336D| fecerit, aut cuiquam nostro fideli aut ejus homini aliquid vi abstulerit, in triplo, cui tulit, 315 legibus componat, et insuper bannum nostrum persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastiniaco retrusus usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam juxta sanctorum canonum sanctiones. Si vero occulte, sacerdotum consilio exinde agat poenitentiam: quoniam raptores, ut Apostolus ait, nisi inde veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum 132.0337A| aliquid abstulerint, gravius inde judicentur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui exinde aliquid tulerit. Extorres namque a liminibus sanctae Dei Ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae quam laeserunt, sunt habendae atque firmiter denotandae. De eadem re. Ex Poenitentiali.

CCLXXV. (BURCHARD. lib. I, c. 65.) Si aliquis de ministerio Ecclesiae quolibet modo aliquid furatus fuerit, septem annos poeniteat. De eadem re. Ex concilio Wormatiensi.

CCLXXVI. (Concil. Wormat. c. 15; BURCHARD., lib. XI, c. 66.) Saepe contingit ut in monasteriis furta perpetrentur. Idcirco statuimus ut quando ipsi fratres de talibus se purgare debent, missa ab abbate celebretur, vel 132.0337B| ab aliquo praesentibus fratribus. Et sic, expleta missa, omnes communicent in haec verba: 316 Corpus Domini sit tibi ad probationem hodie. De causa criminali. Ex eodem.

CCLXXVII. (Concil. Wormat., c. 10; BURCHARD. lib. II, c. 199.) Si episcopo aut presbytero causa criminalis, homicidium, adulterium, et maleficium reputatum fuerit, in singulis missam tractare debet, et secretam publice dicere, et communicare, et de singulis sibi reputatis innocentem se ostendere. Quod si non fecerit, quinquennio a liminibus ecclesiae extraneus habeatur. De rapina et violentia. Ex Capitulari.

CCLXXVIII. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 20, c. 3, 4, et tit. 29, c. 4.) Episcopi evangelicae et apostolicae 132.0337C| necnon propheticae auctoritatis sententias de rapina et vi et decreta canonica et apostolica breviter debent habere adnotata, et haec omnibus publice relegant. Missi quoqu legationis legales sententias et praedecessorum nostrorum et nostra de hac causa capitula omnibus nota faciant. Et episcopi Dei et episcopali auctoritate depraedationes et rapinas omnibus interdicant. Et missi et comites 317 nostri cunctis ex nostro banno prohibere firmiter studeant ut cognoscant omnes quod si tale aliquid facere praesumpserit, secundum divinas sententias episcopalem excipiet sententiam; et secundum leges et capitula regia emendare cogatur, et secundum judicium fidelium nostrorum condignam vindictam excipiet. 132.0337D| De eadem re. Ex eodem.

CCLXXIX. (Ibid., c. 7.) Quod si, quod absit, talis emerserit qui Dei timorem postponat, et ecclesiasticam auctoritatem contemnat, et regiam potestatem refugiat, sciat, quicunque ille fuerit, quia et secundum canonicam auctoritatem ab omnium Christianorum coetu et a sanctae Ecclesiae consortio in coelo et in terra alienus efficietur, et regali postestate atque 132.0338A| omnium regni fidelium unanimitate, sicut Dei inimicus, et regni devastator, persequetur usque a regno exterminetur. Unde supra.

CCLXXX. (Ibid., c. 10.) Audiant rapaces quid Dominus per Isaiam dicit: Rapina pauperis in domo vestra. Et per Apostolum: Neque rapaces, neque homicidae, neque adulteri, regnum Dei possidebunt. Unde intendant quale quantumque peccatum est rapina, quam cum adulterio et homicidio sanctus comparavit Apostolus. Item ipse dicit: Si quis fornicator, aut adulter, aut rapax, aut homicida est, cum hujusmodi nec cibum sumere Christiano licet ante satisfactionem. Et beatus Joannes apostolus talem hominem 318 salutare vetat dicens: Nec 132.0338B| ave ei dixeris, neque in domum receperis. Qui enim ave ei dicit, communicat operibus ejus malignis. Audiant quid in Toletano concilio scriptum est. Require cap. 36. CCLXXXI. Si quis, inquiunt, de potentioribus clericum aut pauperem exspoliaverit. Require retro ubi de homicidiis continetur. Audiant raptores et praedones rerum ecclesiasticarum quid sanctus Anacletus a Petro apostolo ordinatus dicat.

De eadem re. Anacletus

CCLXXXII. (Capitula CAROLI CALVI, ibid; BURCHARD. lib. XVII, c. 18.) Qui abstulit, inquit, aliquid patri, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit. Mater vero nostra Ecclesia, quae 132.0338C| nos in baptismo spiritaliter genuit. Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, rapit, aut fraudatur, homicida est, atque ante Deum homicida deputatur. Qui enim res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et ut sacrilegus judicandus est. Item Urbanus papa et martyr dicit.

CCLXXXIII. (Capitula CAROLI CALVI, ibid.) Res et facultates ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium ac pretia peccatorum atque patrimonia pauperum. Si quis illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae; et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. 319 Item Lucius papa.

132.0338D| CCLXXXIV. (Capitula CAR. CALVI, ibid.; BURCHARD. lib. XI, c. 19.) Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizantes apostolica auctoritate pellimus et damnamus atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed etiam omnes consentientes eis: quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, rei judicantur. 132.0339A| De eadem re.

CCLXXXV. (Capitula CAR. CALVI, ibid.; BURCHARD. lib. XI, c. 91.) Augustinus dicit: Qui aliquid de ecclesia furatur et rapit, Judae proditori comparatur. In canonibus scriptum.

CCLXXXVI. (Conc. Gangr., c. 7; BURCHARD. lib. XI, c. 21.) Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam rapere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi vel ejus cui hujusmodi officia commissa sunt, anathema sit. De eadem re. Ex concilio Meldensi, cap. 61.

CCLXXXVII. (Concil., Meld. c. 61; BURCHARD. lib. XI, c. 61.) Ut pervasores rerum ecclesiasticarum, qui easdem res contra auctoritatem non solum retinere, 132.0339B| verum etiam crudeliter depopulari noscuntur, quidam etiam et facultates ecclesiae in diversa collaboratione et reditibus eas exspoliant; sed et pauperes et vicinos et circummanentes immisericorditer exspoliant, devastant, et opprimunt, ut rapaces, qui secundum Apostolum (I Cor. VI) a regno Dei excluduntur, ex criminali et publico peccato 320 publica poenitentia satisfaciant. Quod si hoc agere noluerint, et potestate regia ad hoc exhortati vel coacti non fuerint, proferatur contra eos apostolica terribilis sententia, qua dicitur: Si quis frater nominatur, et est rapax, cum hujusmodi nec cibum quisquam sumere praesumat (I Cor. V). Quia iniquum et sacrilegum est, ut Symmachus papa ( sexta synodus Romana sub Symmacho ) et post eum beatus Gregorius 132.0339C| (S. GREGOR. lib. VIII; Ind. 3, epist. 6) Sabino subdiacono scribit, et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis compendiis tentaverit retinere. Secundum statuta canonum ab omni ecclesiastica communione ut sacrilegus debet arceri, donec studeat digna satisfactione quod admisit corrigere. De his qui loca sacrata infringunt. Ex eodem.

CCLXXXVIII. (Concil. Meld., c. 60; BURCHARD. lib. XI, c. 22.) Ut hi qui monasteria et loca Deo sacrata et ecclesias infringunt, et deposita vel alia quaelibet exinde abstrahunt, et sacerdotes ac viros ecclesiasticos non solum dehonorant, verum diverso modo affligunt, velut sacrilegi, canonicae sententiae subigantur, atque excommunicentur. 132.0339D| Quomodo episcopus ad synodum vocet praedatores. Unde supra.

CCLXXXIX. (Capitula CARLOMANNI, tit. 2, c. 5; BURCHARD. lib. XI, c. 13.) Episcopus in cujus paroechia aliquis consistens aliquid injuste fecerit, semel et bis atque tertio, si necesse fuerit, vocabit illum 132.0340A| sua admonitione per suum nuntium canonice ad emendationem sive compositionem et ad poenitentiam, ut Deo et ecclesiae 321 satisfaciat, quam laesit. Si autem despexerit atque contempserit ejus admonitionem et saluberrimam invitationem, feriat illum pastorali virga, hoc est sententia excommunicationis, ut a communione sanctae Ecclesiae omniumque Christianorum sit separatus usque ad congruam satisfactionem et dignam emendationem. Quam excommunicationem debebit isdem episcopus seniori illius notam facere et omnibus suis coepiscopis, ne eum recipiant usque ad dignam satisfactionem . De his qui alterius paroechiani sunt. Ex eodem.

CCXC. (Capit. CARLOMAN., ibid. c. 6; BURCHARD. 132.0340B| lib. XI, c. 45; Ivo parte XIV, c. 109; GRATIAN. 6, q. 3, c. 5; Prima Coll. Decretal. lib. V, tit. 14, c. 1.) De illis autem qui infra paroechiam beneficium aut haereditatem habent, et alterius episcopi paroechiani sunt, et dum de loco ad locum iter faciunt, rapinas et depraedationes peragunt, placuit nobis et fidelibus nostris, ut excommunicentur, nec ante ex paroechia exeant quam quae perpetrarunt digne emendent. Quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda 322 est, ne eos recipiant antequam illuc redeant ubi rapinam fecerunt et omnia pleniter emendent. De eadem re. Unde supra.

CCXCI. (Capitula CARLOM., ibid., c. 8; BURCHARD. lib. XI, c. 12.) Placuit nobis et fidelibus nostris pro 132.0340C| communi utilitate et instanti necessitate ut nullus episcoporum graviter ferat si ejus paroechianum pro hujusmodi depraedationis causa alter episcopus excommunicaverit. De eadem re. Ex eodem.

CCXCII. (Capitula CARLOM., ibid., c. 10.) Si aliquis autem regiam potestatem et episcopalem auctoritatem pro nihilo duxerit, et rebellis existens in rapina occisus fuerit, nulli fidelium nostrorum, qui eum occiderit, aliquis faidam portet, neque pro ejus morte aliquid componat. Si episcopus non excommunicet praedatorem. Ex concilio ad Pistas.

CCXCIII. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 29; Concil. Tolet., 6, c. 7.) Episcopus autem secundum 323 132.0340D| Toletani concilii capitulum septimum, ad quem pertinere noscuntur illi qui talia contra Deum et Ecclesiae pacem faciunt, si eos quolibet munere vel favore aut negligentia admonere aut excommunicare distulerit, ut aut revertentes [ In Capitulis Caroli Calvi, adm. noluerit, ut aut rev.] suscipiat, aut 132.0341A| contemnentes de Ecclesia ejiciat, excommunicatus a collegio caeterorum habebitur quousque emendationis vel damnationis eorum ab eo sententia promulgetur. Quoniam nisi communiter certaverimus ut in omnibus justitia conservetur, nec rex pater patriae, nec episcopi propitiatores et reconciliatores populi, nec qui participatione nominis Christi Christiani vocamur, hoc quod humano ore dicimur in divinis oculis esse valemus. Item de rapacibus. Ex concilio Mogontiacensi.

CCXCIV. (Concil. Mogunt. sub Rab. c. 6; BURCHARD. lib. XI, c. 23.) Quisquis fastu superbiae elatus domum Dei ducit contemptibilem, et possessiones Deo sacratas atque ad honorem Dei sub regiae immunitatis defensione constitutas inhoneste tractaverit, 132.0341B| vel infringere praesumpserit, aut incendia vel vastationes ausu temerario perpetraverit, quasi invasor et violator Ecclesiae Dei, quae est domus Dei vivi, a communione omnium fidelium abscidatur. Decet etiam ut indignationem domini regis sentiat, cujus benevolentiae contemptor et constitutionis praevaricator exstitit. 324 Quod episcopi protegere et defendere populum debent. Ex concilio Toletano.

CCXCV. (Concil. Tolet. IV, c. 32; BURCHARD., lib. XV, c. 1.) Episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam sibi curam non ambigant; ideoque dum conspiciunt judices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali communione [ leg. commonitione] redarguant; et si contempserint 132.0341C| emendari, eorum insolentiam regiis auribus intiment; ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad justitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat. Item de malefactoribus. Ex concilio Triburiensi, cap. 8.

CCXCVI. (Concil. Tribur., c. 3, 8.) Conquesti sunt quidam de quibusdam malefactoribus, quorum tam nimia improbitas est ut admonitionem sacerdotum non curent, bannum episcoporum contemnant, ad synodum ter quaterque vocati venire despiciant, ad extremum communicari pro nihilo ducant. De talibus etiam in Capitulari statutum est regiae cognitioni suaderi debere. Et devoto regi Arnulfo cum sancta synodo placuit ut quicunque post excommunicationem debitam sic Deum parvi aestimant et Christianitatem, 132.0341D| saeculari potestate persequendos; et si interficiantur, jaceant absque compositione. 325 De eadem re. Ex concilio apud Suessionis.

CCXCVII. (Concil. Suession. II, c. 12.) Obtentum est etiam a devotissimo principe Carolo ut incesti quilibet aliique perditi examen episcoporum refugientes, per judices publicos ad eorum praesentiam deducantur, ne ulterius illecebram peccandi nutriat impunitas vitiorum. Ex concilio apud Lauriacum in pago Andecavensi anno 844 indict. 6, c. 1, mense Octobri.

CCXCVIII. (BURCHARD. lib. XV, c. 7.) Si quis publicus 132.0342A| divinae legis praevaricator, vel pro manifestis criminibus, ecclesiastica justa et rationabilia judicia contemptor repertus fuerit; ac sanctorum Patrum constitutionibus contradictor, si monitionibus episcopalibus obtemperare distulerit, anathematizetur. Ex eodem, cap. 2.

CCXCIX. Si quis contra regiam dignitatem dolose ac callide et perniciose agere comprobatus fuerit, nisi dignissime satisfecerit, anathematizetur. Ex eodem, cap. 3.

CCC. (BURCHARD. lib. XV, c. 22.) Si quis potestati regiae, quae non est juxta Apostolum (Rom. XIII) nisi a Deo, contumaci et inflato spiritu contradicere 132.0342B| vel resistere praesumpserit, et ejus justis et rationabilibus imperiis secundum Deum et auctoritatem ecclesiasticam ac jus civile obtemperare noluerit, anathematizetur. 326 Unde supra, cap. 4.

CCCI. Quicunque superbiae facibus accensi, vel protervia stomachati, haec quae pro sanctae matris Ecclesiae tranquillitate sacerdotalique rigore a nobis unanimiter definita, manibusque propriis roborata, violaverint, placet eos omnes anathematizari. Si homo accusatur et negaverit. Ex concilio Triburiensi.

CCCII. (Concil. Tribur., c. 22; BURCHARD. lib. XVI, c. 19.) Nobilis homo vel ingenuus, si in synodo 132.0342C| accusatur et negaverit, si eum fidelem esse sciunt, juramento se expurget. Si antea deprehensus fuerit in furto atque perjurio, ad juramentum non admittatur. Sed, sicut qui ingenus non est, ferventi aqua et candenti ferro se expurget Ut nullus alterius paroechianum excommunicet. Ex epistola Zephyrini papae.

CCCIII. (Lib. V Capitular., c. 159; BURCHARD. lib. XVI, c. 13.) Nemo absens judicetur, quia humanae et divinae hoc prohibent leges. Nullum namque eorum, id est accusatorum, sententia non a suo judice dicta constringat, quia et saeculi leges idipsum fieri praecipiunt. De eadem re. Ex lege Theodosiana.

CCCIV. (Interpret. l. un. Cod. Theodos., de Re judic.) 132.0342D| In causis privatorum talis ratio observetur, ut nullus alterius judicis nisi sui sententia teneatur. 327 Ex eadem, cap.

(Interpret. l. II. Cod. Theod. de Judiciis.) Nullus penitus audiatur qui unius causae propositionem apud duos judices partiri voluerit.

De eadem re. Ex Capitularibus.

CCCV. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 26, c. 6.) Ut nemo episcoporum hominem peccantem ab Ecclesia et Christiana religione vel communione alienet donec illum ut secundum evangelicum praeceptum ad 132.0343A| emendationem et poenitentiam redeat commonitum habeat. Quod si incorrigibilis permanserit, regiae potestati episcopus notum faciat, ut constringatur. Quod si nec sic correxerit, tunc secundum leges canonicas a communione ecclesiastica segregetur. De eadem re. In synodo Meldensi, cap. 55.

CCCVI. (Concil. Meld., c. 56; BURCHARD. lib. XI, c. 16.) Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica. Anathema autem sine consensu archiepiscopi aut coepiscoporum, praelata etiam evangelica admonitione, nullum ponat, nisi unde canonica docet auctoritas: quia anathema aeternae est mortis damnatio, et nonnisi pro mortali debet imponi crimine, et illi qui aliter non potuerit 132.0343B| corrigi. 328 Ut non cito ira commotus aliquem episcopus excommunicet. Ex epistola Evaristi papae.

CCCVII. (Concil Tribur., c. 22; BURCHARD. lib. XI, c. 9). Deus omnipotens, ut nos a praecipitata prolatione sententiae compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare priusquam manifeste agnosceret quae dicebantur. Unde ait: Descendam, et videbo utrum clamorem qui descendit ad me opere compleverint, annon est ita, ut sciam (Gen. XVIII). Cujus exemplo monemur ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa quoquo modo judicemus. 132.0343C| De eadem re. Ex dictis Gregorii.

CCCVIII. (S. GREGOR. lib. XIX Moral., c. 23.) Beatus Job dicit: Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX). Summopere praecavere debent rectores Ecclesiarum, et qui publica judicia exercent, ut in dictandis sententiis nullatenus levitate aut furore ducti sint praecipites; sed causis prius diligenter ventilatis, cum res quae ignorabatur pleniter ad notitiam venerit, tunc divina et humana lex revolvatur, et secundum quod ibi constitutum est, remota personarum acceptione, definitiva proferatur sententia. Hinc est quod Moyses querelas populi semper ad Dominum, tabernaculum ingressus, referebat, et juxta quod Dominus imperabat, judicia proponebat; nimirum nos instituens 132.0343D| ut non ex corde nostro, sed ex oraculo divino, condemnationis vel justificationis sententiam proferamus. 329 De eadem re. Ex Lege Theodosiana, lib. II, cap. 18.

CCCIX. (Interpret. lib. I Cod. Theod., de Judiciis.) Judex cum causam audire coeperit, litigatorum assertiones vel responsiones patienter accipiat, et omnia plena discussione perquirat; nec prius litigantibus sua sententia velit obviare, nisi quando ipsi, peractis, omnibus, jam in concione vel contentione non habuerint quod proponant. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum fortasse remaneat. 132.0344A| Ut quod in Deum quis peccat nullus donare possit. Ex dictis Hieronymi.

CCCX. (HIERON. in Matth. c. 18; BURCHARD. lib. XI, c. 15; Ivo parte XIV, c. 85). Attendendum est quid Dominus dicat: Si peccaverit in te frater tuus. Aliud est peccare in nos, aliud peccare in Deum. Si in nos aliquis peccaverit, habemus potestatem dimittere ei. Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Scriptum quippe est: Si peccaverit vir in virum, placari potest ei Deus. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? (I Reg. II.) Nos e contrario in Dei injuria benigni et misericordes sumus, et Dei offensam, quasi in nostra potestate sit ejus velle et ejus nolle, impune absque congruenti poenitentiae vindicta donamus; cum tamen 132.0344B| quod in nobis commissum est, nec saltim verbum contumeliosum leviter prolatum, sine vindicta pertransire patiamur. Dimittamus ergo propter Deum quod in nobis perpetratum est; et quod in Deum commissum est, quia dimittere non possumus, juxta consuetudinem [ Codex ms. constitution.] sanctorum 330 Patrum, secundum canonicam auctoritatem vindicemus. ABHINC DE PERJURIO. Ex Cap.

CCCXI. (Capitulare Aquisgran. CAROLI M., c. 63, et lib. I Capitular, c. 63; BURCHARD. lib. XII, c. 2.) Habemus in lege Domini scriptum: Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, nec assumes nomen Domini Dei tui in vanum (Levit. 132.0344C| XIX). Ideo admonendi sunt omnes ut diligenter caveant perjurium, non solum in altari seu sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela. Item cavendum est ne aliquis plus aurum honoret quam altare, nec ei Dominus dicat: Stulte, quid est majus, aurum, aut altare quod sanctificat aurum? (Matth. XXIII.) Item unde supra.

CCCXII. (Lib. I Capitular., c. 63; lib. II Leg. Longob., tit. 55, c. 22; BURCHARD. lib XII, c. 12.) Sed et nobis honestum videtur ut qui in sanctis audet jurare, hoc jejunus faciat cum omni honestate et timore Dei. Et ut parvuli, qui sine rationabili aetate sunt, non cogantur jurare. Item.

132.0344D| CCCXIII. (Lib. I Capitular., c. 63; lib. II Leg. Longob., tit. 51, c. 4.) Qui semel perjuratus fuerit, nec testis sit posthaec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius jurator existat. De eadem re. Ex concilio ad Pistas.

CCCXIV. (Capitular. lib. III, cap. 8.) Ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique 331 proprio seniori ad nostram utilitatem et sui senioris, excepto his sacramentis quae juste secundum legem alteri ab altero debentur. Ex eodem, cap. 10.

(Lib. III Capitular., c. 10; lib. II Leg. Longob., tit. 51; c. 2, et tit. 58.) De perjuriis ut caveantur, et 132.0345A| non admittantur testes ad juramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur; et non solum accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus, nisi jejunus, ad sacramentum vel testimonium admittatur. Et de ipso pago et de vicinis centenis eligantur. Et si quis convictus fuerit perjurii, perdat manum, aut redimat.

De eadem re. Ex eodem, cap. 58.

CCCXV. (Lib. III Capitular., c. 58; lib. II Leg. Longob., tit. 55, c. 26.) Ut sacramenta quae ad palatium fuerint adrhamita, in palatio perficiantur. Et si sacramentales homines venire renuerint, jussione Dominica aut indiculo aut sigillo venire cogantur. Ex lib. IV, cap. 26.

132.0345B| (Lib. IV Capitular., c. 28.) Ubi antiquitus consuetudo fuit, et ubi mallum habetur, ibi sacramenta jurentur.

Ut episcopus super sacra non juret. Ex concilio Meldensi, cap. 37.

CCCXVI. (Concil. Meld., c. 38.) Ut nullus deinceps episcopus super sacra jurare praesumat: quod mysterii causa sancti quaesierunt patriarchae, et fecerunt. Non enim in haesitatione et malitia exigentis, sed in charitate non ficta fides servatur. 332 Quod qui transgredi ausu temerario praesumpserit, quolibet modo illectus, gradus sui periculo subjacebit. Item de perjurio. Ex eodem, cap. 38.

CCCXVII. (Concil. Meld., c. 39; BURCHARD. lib. XII, 132.0345C| c. 1.) Ut multiplex juramentorum et perjuriorum confusio, per quam multae fidelium animae in toto hoc regno perditae esse noscuntur, quam sit detestanda et Deo odibilis, attentius omnibus annuntietur. Tantum namque hoc malum est ut ad sanctuaria martyrum, ubi diversorum aegritudines sanantur, ibi perjuri, licet manifeste interdum vexari non videantur, justo Dei judicio a daemonibus arripiantur; et sicut sanctus dicit Gregorius (Homil. 32 in Evang.): « Ad horum corpora aegri veniunt et curantur, et perjuri a daemonio vexantur. » Quo tempore sacramenta jurentur. Ex concilio ad Pistas.

CCCXVIII. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 31, c. 33.) Constituimus una cum consensu et consilio fidelium 132.0345D| nostrorum ut ab ipso die, quo sacramentum accipitur, post quadraginta dies et quadraginta noctes, id est, quadragesimo secundo die de sex septimanis, ipsa feria qui illud sacramentum accepit, legaliter in locis constitutis juret. Et si ipsa dies intra quadragesimam evenerit, nemo jurare praesumat. Et si quis praesumpserit, bannum nostrum componat, et inde poenitentiam episcopali judicio faciat. Ipsa autem quadragesima a capite jejunii cum ipsa feria quarta usque ad illud die Lunis post octavas Paschae observari praecipimus. 132.0346A| 333 Ut feria quarta ante quadragesimam sacramenta non jurentur. Ex concilio apud sanctum Medardum.

CCCXIX. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 9, c. 7, § 8; et to. III Concil. Gall., pag. 89.) Ut Missi nostri comitibus et omnibus reipublicae ministris firmiter ex verbo nostro denuntient ut a feria quarta ante initium Quadragesimae usque post octavas Paschae mallum publicum, nisi de concordia et pacificatione, tenere praesumant, neque aliquis juret. Similiter etiam a quarta feria ante nativitatem Domini usque post consecratos dies observent, nec non et jejuniis Quatuor Temporum, et in Rogationibus. Nullus etiam in Dominico die placitum teneat, aut sacramentum juret. 132.0346B| De clerico, si perjuraverit. Ex concilio Aurelianensi.

CCCXX. (Concil. Aurelian. III, c. 8.) Si quis clericus praebuerit juramentum, et post rebus evidentibus detegitur perjurasse, biennii temporis excommunicatione plectatur. De his qui sacramento se obligant ne ad pacem redeant. Ex concilio Ilerdensi.

CCCXXI. (Concil. Ilerd., c. 7; HALITGAR. lib. IV, c. 33; BURCHARD. lib. XII, c. 17.) Qui sacramento se obligaverit ut ad pacem nullo modo redeat, pro perjurio 334 uno anno a corpore et sanguine Domini segregetur, et reatum suum jejuniis et eleemosynis absolvat: ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter veniat. Item de perjurio. Ex dictis Hieronymi.

132.0346C| CCCXXII. (BURCHARD. lib. XII, c. 16.) Cum juramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo. Si ob jusjurandum fecisse se dicit, quid si patris matrisque postulasset interitum, facturus esset, an non? Quod in suis ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit etiam in propheta. De eadem re. Ex dictis Bedae presbyteri.

CCCXXIII. (BEDA, homil. 44, in decollat. S. Joan.; BURCHARD. lib. XII, c. 18.) Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, illud consilio salubriori mutandum noverimus, ac magis instante necessitate perjurandum nobis quam perfecto juramento in aliud crimen majus esse divertendum. De eadem re. Ex Poenitentiali.

132.0346D| CCCXXIV. (HALITGAR. lib. IV, c. 28; BURCHARD. lib. XII, c. 8.) Quicunque sciens perjuraverit, septem annos poeniteat, et post haec communionem accipiat. Ex Poenitentiali ut supra.

CCCXXV. Si quis perjuraverit, ultra ad sacramentum non admittatur. 335 De eadem re. Ex eodem.

CCCXXVI. (RAB. epist. ad Heribald., c. 18; BURCHARD. lib. XII, c. 11.) Si quis suspicatur quod ad 132.0347A| perjurium inducitur, et tamen ex consensu jurat, duos annos poeniteat. Unde supra.

CCCXXVII. (BURCHARD. lib. XII, c. 3.) Si quis perjuraverit per cupiditatem, omnes res suas vendat, et pauperibus distribuat, et monasterium ingressus, jugi poenitentiae se subdat. Unde supra.

CCCXXVIII. Si quis perjurium fecerit, laici annos tres, clerici quinque, subdiaconi sex, diaconi octo, presbyteri decem, episcopi duodecim annos poeniteant. De eadem re. Ex Capitul., titulo 14.

CCCXXIX. (Capitulare 111 LUD. P., tit. 7, c. 6, et Addit. IV, c. 77; lib. II Leg. Longob., tit. 51, c. 132.0347B| 14.) Quicunque comprobatus fuerit quod scienter testes in perjurium induxisset, sub fidejussoribus ad palatium adducatur, ubi cum fidelibus nostris consideremus quid de talibus faciendum sit. Episcoporum autem erit de poenitentia cogitare. De eadem re. Ex eodem.

CCCXXX. (BURCHARD. lib. XII, c. 4.) Qui compulsus a domino perjuret, si sciens, tres quadragesimas et legitimas ferias poeniteat. 336 De eadem re. Ex eodem.

CCCXXXI. (RAB. epist. ad Heribald., c. 18; BURCHARD. lib. XII, c. 5.) Qui perjurat se in manu episcopi vel presbyteri aut in cruce consecrata, tres annos poeniteat. De eadem re. Ex eodem.

132.0347C| CCCXXXII. (RAB. epist. ibid.; BURCHARD. lib. XII, c. 5.) Si vero in cruce non consecrata, annum unum poeniteat. Si autem in manu hominis, apud Graecos nihil est. Qui autem seductus fuerit, et ignorans juravit, et postea cognoscit, tres quadragesimas poeniteat. Ex eodem.

(BURCHARD. lib. XII, c. 6.) Si quis coactus pro vita redimenda, vel pro qualibet causa vel necessitate perjurat, tres quadragesimas. Alii judicant tres annos, unum ex his in pane et aqua, poeniteat.

De falso testimonio. Ex concilio Aurelianensi.

CCCXXXIII. (Concil. Aurelian. III, c. 8; lib. VII Capitular. c. 165.) Si quis clericus furtum fecerit, aut falsum testimonium dixerit, quia capitalia crimina 132.0347D| sunt, communione concessa ab ordine degradetur. De eadem re. Ex Capitularium lib. IV, cap. 22.

CCCXXXIV. (Lib. IV Capitular., c. 23; lib. II. Leg. Longob., tit. 51, c. 11.) Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per judicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere. 337 Quod si ambae partes ita inter se dissentiunt, ut nullatenus ulla pars alteri cedere velit, eligantur duos ex ipsis, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, et 132.0348A| campioni, qui victus fuerit, propter perjurium dextra manus amputetur. Caeteri vero falsi testes manus suas redimant. Duae partes ex hoc persolvantur qui calumniatus est, tertia pro fredo. Et hoc in saeculari causa. In ecclesiasticis vero, ubi de una parte saeculare, de altera ecclesiasticum negotium est, idem modus servetur. Ubi autem ex utraque parte ecclesiasticum, si se rectores pacificare non possunt, advocati eorum in mallo coram comite causas suas prosequantur. Testes autem de ipso comitatu esse debent. De eadem re. Unde supra, cap. 32.

CCCXXXV. (Lib. V Capitular. c. 32; Addit. Caroli Magni ad Legem Salicam, c. 11; lib. II. Leg. Longob., tit. 51, c. 3.) Optimus quisque in pago vel 132.0348B| civitate in testimonium assumatur, et cui is contra quem testimoniare debet nullum crimen possit inferre. De eadem re. Ex eodem, cap. 52

CCCXXXVI. (Lib. III Capitular., c. 52; lib. II Leg. Longob., tit. 51, c. 6; BURCHARD. lib. XVI, c. 35.) Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et nullus testimonium dicat nisi jejunus. Et ut testes, priusquam jurent, separatim discutiantur quid dicere velint de illa re unde testimonium reddere debent. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCCXXXVII. (Concil. Arelat. II, c. 24; lib. VI Capitular., c. 21; BURCHARD. lib. XVI, c. 34. (Eos qui false fratribus suis capitalia crimina objecisse convicti 132.0348C| fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare, 338 nisi digna satisfactione poenituerint. De eadem re. Ex concilio Eliberitano.

CCCXXXVIII. (Concil. Eliberit., c. 75; BURCHARD. lib. II, c. 195.) Si quis episcopum, presbyterum aut diaconum falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec in finem dandam ei communionem. De eadem re. Ex concilio Hispalensi.

CCCXXXIX. (Conc. Epaon., c. 13; BURCHARD. lib. XVI, c. 24.) Si quis clericus de falso testimonio convictus fuerit, reus capitalis criminis censeatur. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCCXL. (Concil. Carthag. IV, c. 55; Addit. IV, c. 20; BURCHARD. lib. XVI, c. 33.) Episcopus accusatores 132.0348D| fratrum excommunicet. Et si emendaverint vitium, recipiat eos ad communionem, non ad clerum. De eadem re. Ex concilio Eliberitano.

CCCXLI. (Concil. Eliberit. c. 74; BURCHARD. lib. XVI, c. 18.) Falsus testis, prout crimen est, abstinebitur. Si tamen non fuerit mortis quod objecit, et probaverit quod diu tacuit, biennii tempore abstinebitur. Si autem non probaverit, in conventu clericorum placuit per quinquennium abstineri. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCCXLII (Conc. Agath., c. 37; HALITGAR. lib. IV, c. 132.0349A| 30; BURCHARD. lib. XVI, c. 17.) Falsos testes a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint.

Unde supra.

CCCXLIII. (BURCHARD. lib. XVI, c. 16.) Noverint falsi testes quod si falsum testimonium capitale crimen non esset, 339 nequaquam Dominus in Evangelio inter principalia crimina adnumerasset. Ait enim: De corde exeunt homicidia, adulteria, furta, falsa testimonia. Et ideo similiter debet poenitere et excommunicari falsus testis sicut adulter et fur et homicida. De eo qui hominem furatus fuerit. Ex epistola Rabani episcopi ad Reginbaldum chorepiscopum.

CCCXLIV. Primo interrogasti quid de eo faciendum 132.0349B| esset qui hominem Christianum sollicitando fuerit furatus, et ad paganam gentem tradendo vendiderit. Ad quod tunc respondi, homicidii reatum ipsum hominem sibi contrahere mihi videri. Quod et postea, legens divinam legem, in Deuteronomio ita reperi, animam pro anima homicidam reddere debere, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. (Deut. XIX). Et rursum: Si quis deprehensus fuerit sollicitasse fratrem suum de filiis Israel et vendidisse, accipiendo pretium, interficiatur (Deut. XXIV). Unde mihi videtur, sicut par sententia in lege divina est constituta de homicida et de fure hominem vendente, sic et canonica auctoritate pari modo plectendum esse qui fratrem suum furando atque sollicitando vendiderit, et illum qui proximum 132.0349C| suum, hoc est Christianum hominem, injuste peremerit. De eadem re. Ex lege Theodosiana, lib. IX.

CCCXLV. (Interpret. l. un. Cod. Theod. ad legem Fab.) Hi qui filios alienos furto abstulerint, et ubicunque transduxerint, sive 340 ingenuus, sive servus sit, morte puniatur. Ne Judaeo Christianum mancipium habere liceat.

CCCXLVI. Convenit diligenter observare ut nulli Judaeo servum Christianum habere liceat, nec ad suam legem transferre praesumat. DE INCANTATORIBUS, MALEFICIS ET SORTILEGIS. De his qui divinationes expetunt. Ex concilio Ancyrano.

CCCXLVII. (Concil. Ancyr. c. 23; HALITGAR. lib. 132.0349D| IV, c. 25; HINCMAR. de divort. Lothar., in respons. ad interrogat. 17; BURCHARD. lib. 10, c. 5.) Qui divinationes expetunt, et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant, secundum gradus poenitentiae definitos. Ex concilio Bracarensi.

CCCXLVIII. (Concil. Bracar. II, c. 71; HINCMAR., ibid.; BURCHARD. lib. X, c. 6.) Si quis, paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant, quinque annos poenitentiam agat. 132.0350A| Ex dictis Gregorii papae.

CCCXLIX. (Concil. Rom. sub Gregor. I; BURCHARD. lib. X, c. 23.) Si quis hariolos, aruspices, vel incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit. 341 Ex concilio Carthaginensi.

CCCL. (Concil. Carthag. IV, c. 89; HALITGAR. lib. IV, c. 27; HINCMAR., ibid.; BURCHARD. lib. X, c. 7.) Auguriis vel incantationibus servientem a conventu Ecclesiae separandum. Similiter et Judaicis superstitionibus inhaerentem. De eadem re. Gregorius papa.

CCCLI. (S. GREGOR. lib. IX, epist. 47; BURCHARD. lib. X, c. 4; et apud GRATIAN. 26, q. 5, c. 8.) Pervenit ad nos quod quosdam incantatores atque sortilegos 132.0350B| fueris sectatus cum omni sollicitudine. Et zelum tuum gratum nobis fuisse cognoscas. Studii enim tui sit sollicite quaerere, et quoscunque hujusmodi Christi inimicos inveneris, districta ultione corrige. De eadem re. Ex concilio Toletano.

CCCLII. (Concil. Tolet. IV, c. 29; BURCHARD. lib. X, c. 48.) Si quis episcopus, presbyter, diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum, magos, aruspices, aut hariolos, aut certe augures, vel sortilegos, vel eos qui profitentur sortem aliquam, consulere fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus, monasterii censuram excipiat, ibique perpetua poenitentia scelus admissi sacrilegii luat. De eadem re. Ex lege Romana.

132.0350C| CCCLIII. (Interpret. l. III Cod. Theodos., de malefic.; BURCHARD. lib. X, c. 28.) Malefici, vel incantatores, vel immissores tempestatum, vel qui per invocationem daemonum mentes hominum turbant, omni poenarum genere puniantur. De eadem re. Ex eadem.

CCCLIV. (Interpret. l. IV, eod. tit.; BURCHARD. lib. X, c. 30.) Quicunque pro curiositate 342 futurorum vel invocatorem daemonum, vel divinos, quos hariolos appellant, vel aruspicem, qui auguria colligit, consuluerit, capite puniatur. De eadem re. Ex Poenitentiali.

CCCLV. (BURCHARD. lib. X, c. 31.) Quicunque nocturna sacrificia daemonum celebraverint, vel incantationibus daemones invocaverint, capite puniantur. 132.0350D| CCCLVI. Qui auguriis vel divinationibus inserviunt, quinque annos poeniteant. Immissores tempestatum septem annos poeniteant. CCCLVII. (RAB. epist. ad Heribald., c. 30; BURCHARD. lib. X, c. 24.) Mulier, si divinationes vel incantationes diabolicas fecerit, annum unum poeniteat, vel tres quadragesimas, vel quadraginta dies secundum qualitatem delicti. Ex eodem.

CCCLVIII. (BURCHARD. lib. X, c. 9.) Auguria vel sortes quae dicuntur false sanctorum, vel divinationes, qui eas observaverit, vel quarumcunque scripturarum, vel vota voverit vel persolverit ad arborem, 132.0351A| vel ad lapidem, vel ad quamlibet rem excepto ad ecclesiam, omnes excommunicentur. Si ad poenitentiam venerint, clerici annos tres, laici unum et dimidium poeniteant. De arboribus et fontibus et lapidibus daemonibus consecratis. Ex concilio Nannetensi.

CCCLIX. (Concil. Nannet., c. 20; BURCHARD. lib. X, c. 10.) Summo decertare studio debent episcopi et eorum ministri ut arbores 343 daemonibus consecratae, quas vulgus colit et in tanta veneratione habet ut nec ramum nec surculum inde audeat amputare, radicitus excindantur atque comburantur. Lapides quoque, quos in ruinosis locis et silvestribus daemonum ludificationibus decepti venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus effodiantur 132.0351B| atque in tali loco projiciantur ubi nunquam a cultoribus suis venerari possint. Et omnibus annuntietur quantum scelus sit idololatria, et qui haec veneratur, et colit, quasi Deum suum negat, et Christianitati abrenuntiat; et talem poenitentiam inde debet suscipere, quasi idola adorasset. Omnibusque interdicatur ut nullus votum faciat, aut candelam vel aliquod munus pro salute sua rogaturus alibi deferat nisi ad ecclesiam Domino Deo suo. Scriptum est enim: Vovete et reddite Domino Deo vestro. Novimus siquidem quanta Dominus antiquo populo per prophetas suos interminatus est, qui in lucis sacrificabant, et in excelsis immolabant. Si quis haec transgressus fuerit, fidem perdidit, et est infideli deterior. Et idcirco omnimodo a sanctae Ecclesiae 132.0351C| consortio abscidatur, et nisi digne poenituerit, non recipiatur. De eadem re. Rabanus.

CCCLX. (RAB. epist. ad Heribald., c. 30; BURCHARD. lib. X, c. 13.) Nam de his qui daemonibus immolant, Theodori episcopi constitutiones habemus, in quibus scriptum est: « Qui immolant daemoniis in minimis, annum unum poeniteant. Qui vero in magnis, decem annos poeniteant. » 344 De eadem re. Ex eodem.

CCCLXI. (RABAN. ibid.; BURCHARD. lib. XI, c. 14.) Mulier si qua filium suum ponit supra tectum aut in fornacem pro sanitate febris, septem annos poeniteat. Qui ardere facit grana ubi mortuus est homo 132.0351D| pro sanitate viventium et domus, quinque annos poeniteat. De menstruo sanguine. Rabanus ad Heribaldum.

CCCLXII. (RABAN. ibid.; BURCHARD. lib. XIX, c. 152.) De his etiam super quibus interrogasti, hoc est, de illa femina quae menstruum sanguinem suum immiscuit cibo vel potui, et dedit viro suo ut comederet; et de illa quae semen viri sui in potu bibit, et de ea quae testam hominis combussit igni et viro suo dedit pro infirmitate vitanda, quali poenitentia sint plectendae; ut nobis videtur, tali sententia feriendi sunt sicut magi et harioli, quia magicam artem exercuisse noscuntur. 132.0352A| De eadem re. Ex concilio Anquirensi.

CCCLXIII. (RABAN. ibid. c. 25; BURCHARD. lib. XVII, c. 29.) Mulier si cum muliere fornicata fuerit, annos tres poeniteat. Sic et illa quae semen viri sui cibo miscens, ut inde plus ejus accipiat amorem, poenineat. Unde supra.

CCCLXIV. (BURCHARD. lib. X, c. 1.) Ut episcopi episcoporumque ministri omnibus viribus elaborare studeant ut perniciosam et a diabolo inventam 345 sortilegam et maleficam artem penitus ex paroechiis suis eradant, et si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint, turpiter dehonestatum de paroechiis suis ejiciant. Ait enim Apostolus: Haereticum post unam et secundam admonitionem 132.0352B| devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est (Tit. III). Subversi sunt, et a diabolo capti tenentur, qui, derelicto creatore suo, a diabolo suffragia quaerunt. Et ideo a tali peste mundari debet sancta Ecclesia. Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum dea et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, et certis noctibus ad ejus servitium evocari. Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infidelitatis interitum pertraxissent. 132.0352C| Nam innumera multitudo, hac falsa opinione decepta, haec vera esse credit, et credendo a recta fide deviat; et in errorem paganorum revolvitur, cum aliquid divinitatis aut numinis extra unum Deum esse arbitratur. Quapropter sacerdotes per ecclesias sibi commissas populo cum omni instantia praedicare debent ut noverint haec omnimodis falsa esse, et non a divino sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus infidelium irrogari. Siquidem ipse Satanas, qui transfigurat se in angelum lucis, cum mentem cujuscunque mulierculae 346 ceperit, et hanc sibi per infidelitatem et incredulitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum personarum species atque similitudines, et mentem, quam captivam tenet, 132.0352D| in somnis deludens, modo laeta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit; et cum solus spiritus hoc patitur, infidelis mens haec, non in animo, sed in corpore, evenire opinatur. Quis enim non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum educitur, et multa videt dormiendo quae nunquam viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes sit qui haec omnia, quae in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur; cum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu, non in corpore, viderit; et Joannes apostolus Apocalypsis sacramenta in spiritu, non in corpore, vidit et audivit, sicut ipse dicit: Statim 132.0353A| fui in spiritu (Apoc. IV). Et Paulus non audet se dicere raptum in corpore. Omnibus itaque publice annuntiandum est quod qui talia et his similia credit, fidem perdidit, et qui fidem rectam in Deo non habet, hic non est ejus, sed illius in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Quisquis ergo aliquid credit posse fieri, aut aliquam creaturam in melius aut deterius immutari aut transformari in aliam speciem vel similitudinem, nisi ab ipso Creatore, qui omnia fecit, et per quem omnia facta sunt, procul dubio infidelis est. 347 Ut Christiani traditiones gentilium non observent. Ex dictis Ambrosii.

CCCLXV. (S. AMBROS. in c. IV Epist. ad Galat.; 132.0353B| BURCHARD. lib. X, c. 11.) Apostolus dicit: Dies observatis et menses et tempora et annos. Time ne sine causa laboraverim in vobis. Dies observant, puta, qui dicunt: Crastino proficiscendum non est, post crastinum enim non debet aliquid inchoari; et sic solent magis decipi. Hi autem colunt menses qui cursum lunae perscrutantur dicentes: Septima luna strumenta confici non debent. Nona iterum luna emptum servum domum duci non oportet. Et per haec facilius solent adversa provenire. Tempora vero observant, cum dicunt: Hodie veris initium est, et ideo festivitas est. Post cras Vulcanalia sunt. Et rursum: Posterum est, domum egredi non licet. Annos sic colunt, cum dicunt: Kalendis Januarii novus est annus, quasi non quotidie anni 132.0353C| impleantur. Haec superstitio longe debet esse a servis Dei. De eadem re. Ex concilio Bracarensi.

CCCLXVI. (Concil. Bracar. II, c. 72; HALITGAR. lib. IV, c. 26; HINCMAR. de divortio Lothar., in resp. ad interr. 17; BURCHARD. lib. X, c. 13.) Non licet Christianis traditionem gentilium observare, vel colere elementa, aut lunam aut stellarum cursum et inanem signorum fallaciam considerare pro domo facienda, vel segetes vel arbores plantandas, aut conjugia socianda. Scriptum enim est: Omnia quaecunque facitis in verbo aut in opere, in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo (Coloss. III). 348 De collectione herbarum. Ex eodem.

CCCLXVII. (Concil. Bracar. II, c. 74; HALITGAR. 132.0353D| ibid.; HINCMAR. ibid.; BURCHARD. lib. X, c. 20.) Non licet in collectione herbarum medicinalium aliquas observationes vel incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino et oratione Dominica, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus honoretur. De lanificiis feminarum. Ex eodem.

CCCLXVIII. (Concil. Bracar. II, c. 75; HALITGAR., ibid.; HINCMAR., ibid.; BURCHARD. lib. X, c. 19.) Non licet Christianas mulieres vanitatem in suis lanificiis observare; sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit. 132.0354A| De morticinis. Ex Poenitentiali.

CCCLXIX. (BURCHARD. lib. XIX, c. 88.) Qui manducat carnem immundam, aut morticinum, aut dilaceratum a bestia, quadraginta dies poeniteat. Si quis necessitate famis cogente manducavit, multo levius poeniteat. CCCLXX. Qui fraudatum, raptum, vel furatum sciens manducat; si pauper est, septem dies; si potens, quadraginta dies poeniteat. Infirmi vero, si sciunt, quindecim dies poeniteant. CCCLXXI. (BURCHARD. lib. XIX, c. 106.) Qui comedit et bibit contaminatum a bestia domestica, id est a cane vel cato, duos dies poeniteat. De liquore. Ex eodem.

CCCLXXII. (BURCHARD. lib. XIX, c. 106.) Si quis 132.0354B| dederit alicui liquorem aliquem in quo mus vel mustela mortui sunt, si laicus est, septem dies poeniteat. 349 Si autem in coenobio sunt, ducentos psalmos cantent. Qui postea noverit quod tale potum bibit, unum psalterium cantet. De sanguine.

CCCLXXIII. Si quis sanguinem alicujus animalis manducaverit, quadraginta dies poeniteat. Item ut nullus sanguinem comedat.

CCCLXXIV. Admonendi sunt fideles ut nullus praesumat sanguinem manducare. Nam in principio, quando homini licentia data est a Deo carnem manducandi, sanguinem interdictum legimus. Ait 132.0354C| enim Dominus ad Noe et filios ejus: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis (Gen. IX). Quod non solum in lege veteri saepissime inhibetur, verum etiam in Novo Testamento apostoli primitivae Ecclesiae ex gentibus sub magna deliberatione scribunt ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine. Quod exponens Hieronymus dicit: « Juxta litteram, inquit, haec praecepta conveniunt omni Christiano, ut morticinum non comedat, tam de avibus quam de pecoribus, quorum nequaquam sanguis effusus est. » Quae necessario observanda apostolorum de Jerusalem missa epistola monet 132.0354D| (Act. XV). Et captum a bestia, quia et ipsum similiter suffocatum est. Et sanguine, id est non manducando 350 cum sanguine. Si ergo de gentili vita venientibus pro ipsis fidei rudimentis et inveterata consuetudine gentilitatis haec, quasi sibi ad salutem sufficerent, scripta sunt, quis transgressor haec parvipendat. Simul et hoc considerandum, quod idololatriae et fornicationi suffocatum et sanguis aequiparatur. Unde omnibus annuntietur quantum piaculum sit sanguinem comedere, quod idolis et fornicationi comparatur. Si quis haec Dominica et apostolica praecepta violaverit, 132.0355A| a communione ecclesiastica suspendatur usque digne poeniteat. De discordantibus. Ex concilio Carthaginensi.

CCCLXXV. (Concil. Carthag. IV, c. 93; HALITGAR. lib. IV, c. 31; BURCHARD. lib. V, c. 38.) Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario neque in gazophylacio recipiantur. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCCLXXVI. (Conc. Agath, c. 31; HALITGAR., ibid. c. 32; BURCHARD. lib. X, c. 61.) Placuit etiam, ut, sicut plerumque fit, ut quicunque odio aut longinqua inter se lite discesserunt, et ad pacem revocari diuturna intentione nequiverunt, de Ecclesiae coetu justissima excommunicatione pellantur. De eadem re. Ex dictis Isidori.

132.0355B| CCCLXXVII. (BURCHARD. lib. X, c. 57.) Si quis discors et litigans et per odium dissidens exstiterit, quousque ad concordiam redeat, a conventu et societate Ecclesiae, ut canones jubent, alienus existat. 351 De eadem re.

CCCLXXVIII. (BURCHARD. lib. X, c. 58.) Si quis odio habens aliquem, ad pacem non revertitur, sicut sancti Patres statuerunt, in pane et aqua excommunicetur, et ab Ecclesia separetur. De eadem re. Ex concilio Carthaginensi.

CCCLXXIX. (Concil. Carthag. IV, c. 25; BURCHARD. lib. I, c. 62.) Dissidentes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet. De eadem re. Ex eodem.

CCCLXXX. (Concil. Carthag. IV, c. 26; BURCHARD. 132.0355C| lib. I, c. 101.) Studendum est episcopo ut dissidentes fratres, sive clericos, sive laicos, ad pacem magis quam ad judicium hortetur. De Dei judicio subvertendo.

CCCLXXXI. (BURCHARD. lib. X, c. 25.) Si aliquis manducat et bibit aut portat super se unde existimat Dei judicium pervertere posse, et exinde comprobatus fuerit, eadem sententia feriatur qua magi et harioli et incantatores feriuntur, scilicet septem aut quinque annorum poenitentia plectatur. De oblationibus defunctorum. Ex concilio Vasensi.

CCCLXXXII. (Concil. Vas., c. 4.) Hi qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere morantur, ut infideles ab ecclesia ejiciantur. 132.0355D| Ex eodem.

CCCLXXXIII. Si qui oblationes 352 aliorum fraudant, admonendi sunt ut reddant quod fraudulenter abstulerunt. Si vero reddere noluerint, usquequo reddant, sicut sancta synodus constituit, ab Ecclesiae separentur consortio. Ex concilio Agathensi.

CCCLXXXIV. (Conc. Agath., c. 4; BURCHARD. lib. III, c. 140.) Clerici etiam vel saeculares, qui oblationes parentum aut donatas aut testamento relictas retinere praesumpserint, aut id quod ipsi donaverint, ecclesiis aut monasteriis crediderint auferendum, 132.0356A| velut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur. Ex eodem.

CCCLXXXV. (Conc. Agath., c. 26.) Si quis clericus damnum ecclesiae voluntarie fecerit, de propriis facultatibus reddat, et communione privetur. De mortuis.

CCCLXXXVI. Si quis super mortuum nocturnis horis carmina diabolica cantaverit, etc. Require in primo libello, cap. 383. DE COMMUNIONE. Ut praecipuae festivitates in civitatibus celebrentur. Ex concilio Agathensi.

CCCLXXXVII. (Conc. Agath., c. 18; BURCHARD. lib. V, c. 23.) Saeculares vero qui Natale Domini, 132.0356B| Pascha, et Pentecosten non 353 communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur. Require in primo libello, cap. 93. De eadem re. Ex concilio Aurelianensi.

CCCLXXXVIII. (Concil. Aurelian. I, c. 25.) Ut nulli civium Paschae, Natalis Domini, vel Pentecosten solemnitates liceat in villa celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse. De eadem re. Ex concilio Agathensi.

CCCLXXXIX. (Conc. Agath., c. 63.) Ut cives qui Paschae, Natalis Domini, vel Pentecosten festivitatibus episcopis interesse neglexerint in civitatibus suis accipiendae communionis vel benedictionis gratia, qui hoc neglexerint, triennio communione priventur. 132.0356C| De decanis per paroechias mittendis. Ex concilio Rothomagensi.

CCCXC. (BURCHARD. lib. II, c. 239.) Ut populus admoneatur ut in Dominicis et festis diebus omnes ad vesperas et nocturnas vigilias et ad missam omnimodis occurrant. Et ut decani in civitatibus et in vicis publicis viri veraces et Deum timentes constituantur, qui desides et negligentes commoneant ut ad Dei servitium absque occasione properent. Et ut ipsi decani sacramento astringantur ut nulla interveniente causa, scilicet aut amoris, aut timoris, aut propinquitatis, aut muneris, negligentes et transgressores reticeant, quin sacerdotibus proprias eorum culpas manifestent. Sacerdotum autem erit ita eorum vitia zelo et amore divino 132.0356D| 354 cum debita disciplina corrigere sicut ipsi nolunt pro aliorum erratibus sententiam justae damnationis suscipere. Et ut dies festi a vespera usque ad vesperam absque opere servili cum debito honore celebrentur. De excommunicatis. Ex dictis Cassiani.

CCCXCI. Si quis autem pro culpa sua fuerit ab oratione suspensus, nullus cum eo orandi aut loquendi habeat licentiam antequam reconcilietur. Nam qui se orationi vel confabulationi ejus, antequam a priore recipiatur, inconsiderata pietate sociare praesumpserit, similiter damnatus efficitur. 132.0357A| De eadem re. Isidorus ut supra.

CCCXCII. (Regula S. Isidori, c. 17; BURCHARD. lib. XI, c. 31.) Cum excommunicato neque orare, neque loqui, neque vesci cuiquam licet. Unde supra.

CCCXCIII. (BURCHARD, lib. I, c. 32.) Si quis frater aut palam aut absconse cum excommunicato fuerit locutus, communem statim cum eo excommunicationis contrahit poenam. De eadem re. Ex dictis Fructuosi episcopi.

CCCXCIV. (Regula S. Fructuosi, c. 14; BURCHARD. lib. XI, c. 33.) Cum excommunicato nullus loquatur, neque qualibet eum compassione vel miseratione refoveat, neque ad contradictionem vel superbiam confortare praesumat. 132.0357B| 355 De eadem re. Ex regula sancti Benedicti.

CCCXCV. (Regula S. Bened., c. 26.) Si quis fratri excommunicato quolibet modo se junxerit, aut mandatum ei direxerit, similem sortiatur excommunicationis vindictam. Item.

CCCXCVI. (Regula. S. Bened., c. 25.) Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur, suspendatur a mensa simul et ab oratorio. Nullus ei jungatur in consortio, neque in colloquio. De eadem re. Ex concilio Antiocheno.

CCCXCVII. (Concil. Antioch., c. 2; BURCHARD. lib. XI, c. 34.) Cum excommunicatis non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesiae, simul orandum est. Si 132.0357C| quilibet autem ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam ille privetur communione. De eadem re. Ex concilio apostolorum.

CCCXCVIII. (Can. apost., c. 11; BURCHARD. lib. XI, c. 35.) Si quis cum excommunicato saltim in domo oraverit, iste communione privetur. De eadem re. Ex concilio Nicaeno.

CCCXCIX. (Concil. Nic., c. 5; BURCHARD. lib. XI, c. 36.) De his qui communione privantur, seu ex clero, sive ex laico ordine, ab episcopis, sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, 356 vel alio vitio episcopi videatur a communione seclusus. 132.0357D| De eadem re. Ex concilio Antiocheno.

CCCC. (Concil. Antioch., c. 6; BURCHARD. lib. XI, c. 37.) Si quis a proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis episcopis quam suo reconcilietur Episcopo. De eadem re. Ex concilio apostolorum.

CCCCI. (Can. apost. c. 12.) Si quis cum damnato clerico, veluti cum clerico, simul oraverit, iste damnetur. De damnatis a synodo. Ex concilio Antiocheno.

CCCCII. (Concil. Antioch., c. 4; BURCHARD. lib. I, c. 199.) Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio contingere, nullo modo liceat 132.0358A| eis, nec in alia synodo, restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. De excommunicato qui communicare praesumpserit. Ex concilio Carthaginensi.

CCCCIII. (Lib. V Capitular., c. 28, et Addit. IV, c. 35; BURCHARD. lib. I, c. 200.) Item placuit universo concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. 357 Si episcopus voluerit exterminare aliquem de Ecclesia. Ex concilio Sardicensi.

CCCCIV. (Concil. Sardic., c. 17.) Si episcopus exterminare voluerit clericum suum de Ecclesia, 132.0358B| providendum est ne innocens damnetur: et ideo habeat potestatem ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, ac diligentius tractetur, quia non oportet negari audientiam roganti; et episcopus patienter accipiat ut aut probetur sententia ejus, aut emendetur De depositis, si ausi fuerint attrectare ministerium sibi dudum commissum. In canonibus apostolorum.

CCCCV. (Can. apost., c. 29.) Si quis episcopus, presbyter aut diaconus, juste super certis criminibus depositus, ausus fuerit attrectare ministerium sibi dudum commissum, hic ab Ecclesia penitus abscidatur. De presbytero accusato. Ex concilio Rothomagensi.

CCCCVI. Ut nullus episcopus presbyterum accusatum 132.0358C| ab officio missae removeat, nisi ad causam suam dicendam die statuta litteris evocatus minime occurrerit, id est infra spatium mensis. Et si post mensem secundum non occurrerit, tunc ab officio suspendatur, quousque pro se rationem reddat. Si enim laici non canonice excommunicantur nisi tertio fuerint vocati atque commoniti, indignum videtur ut sacerdotibus denegetur, qui majoris ordinis et dignitatis sunt, quod laicis regula 358 ecclesiatica indulgenter permittit. Pro tanto enim habetur sacerdotem ab officio removere pro quanto laicum a communione ecclesiae cessare. Nam unde laici excommunicantur, inde presbyteri ab officio altaris submoventur. Require cap. 289. Qualiter episcopus excommunicare infideles debeat. 132.0358D| Unde supra.

CCCCVII. (BURCHARD. lib. XI, c. 2, ex concilio Rothomag.) Episcopus, cum excommunicare vel anathematizare aliquem infidelem pro certis et manifestis sceleribus dispositum habet, post lectionem Evangelii clerum et plebem ita debet alloqui. Allocutio. CCCCVIII. (BURCHARD. lib. XI, c. 2, et apud CENTURIATORES, centur. 10, cap. 6.) Noverit charitas vestra, fratres mei, quod quidam vir nomine ille, diabolo suadente, postponens Christianam promissionem quam in baptismo professus est, per apostasiam conversus post Satan, cui abrenuntiavit et omnibus operibus ejus, vineam Christi, id est Ecclesiam 132.0359A| ejus, devastare et depraedare non pertimescit, pauperes Christi, quos pretioso sanguine suo redemit, violenter opprimens et interficiens, et bona eorum diripiens. Unde quia filius hujus nostrae Ecclesiae, cui Deo auctore praesidemus, debuerat esse, quia in ea per aquam et Spiritum sanctum renatus est, et inter adoptivos filios Dei annumeratus, quamvis modo filius diaboli sit imitando diabolum, solliciti ne per negligentiam pastoralem aliqua de ovibus nobis creditis deperiret, pro qua in tremendo judicio 359 ante principem pastorum Dominum nostrum Jesum Christum rationem reddere compelleremur, juxta quod ipse terribiliter nobis comminatur dicens: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. 132.0359B| III), misimus ad eum presbyterum nostrum et litteras commonitorias semel et iterum atque tertio, invitantes eum canonice ad emendationem et satisfactionem et poenitentiam, corripientes eum paterno affectu. Sed ipse, proh dolor! diabolo cor ejus indurante, monita salutaria sprevit, et in coepta malitia perseverans, Ecclesiae Dei, quam laesit, superbiae spiritu inflatus, satisfacere dedignatur. De talibus itaque transgressoribus, et sanctae religionis pacisque, quam Christus ipse suis discipulis dedit atque reliquit, violatoribus, praecepta Dominica et apostolica habemus, quibus informamur quid de hujuscemodi praevaricatoribus agere nos oporteat. Ait enim Dominus in Evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum (Matth. XVIII). Fratres, in unoquoque 132.0359C| nostrum peccat qui in sanctam Ecclesiam peccat. Si enim sanata Ecclesia unum corpus est, cujus corporis caput Christus est, singuli autem sumus alter alterius membra, et cum patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII), procul dubio in nos peccat qui membra nostra laedit. Jubet ergo Dominus ut frater, id est Christianus, in nos peccans, primo secrete corripiatur, deinde cum testibus redarguatur, novissime in conventu Ecclesiae publice conveniatur. Quod si has tres admonitiones et pias correptiones 360 contemnit, et satisfacere despicit, post haec sit tibi, inquit, sicut ethnicus (Matth. XVIII), id est gentilis atque paganus; ut non jam pro Christiano, sed pro pagano, habeatur. Et in alio loco membrum quod a sua compage resolvitur, et a junctura 132.0359D| charitatis dissociatur, et omne corpus quod scandalizat, Dominus abscidi et projici jubet, dicens: Si oculus vel manus vel pes tuus scandalizat te, erue eum, et projice a te (Ibid.) Et Apostolus: Auferte, inquit, malum a vobis (I Cor. V.) Et item: Infidelis si discedit, discedat (I Cor. VII.) Et in alio loco rapaces a regno Dei excludit, dicens: Neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. 6.) Et alibi: Si quis frater nominatur, et est fornicator, aut adulter, aut homicida, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere licet (I Cor. V.) Et Joannes, dilectus prae caeteris Christi discipulis, talem nefarium hominem salutare prohibebat, dicens: Nec ei ave dixeris, neque eum in domum receperis. Qui enim ei ave dicit, communicat 132.0360A| operibus ejus malignis (II Joan. X). Dominica itaque atque apostolica praecepta adimplentes, membrum putridum et insanabile, quod medicinam non recipit, ferro excommunicationis a corpore Ecclesiae abscidamus, ne tam pestifero morbo reliqua membra corporis, veluti veneno, inficiantur (Decreta SIRIC. c. 7). Excommunicatio. CCCCIX. (BURCHARD. lib. XI, c. 3, et apud CENTURIATORES, ibid.) Igitur quia monita nostra et crebras exhortationes contemnit, quia tertio secundum Dominicum praeceptum vocatus ad emendationem et poenitentiam venire despexit, quia culpam suam necdum cognovit nec 361 confessus est, nec missa nobis legatione, qui causam ipsius exsequimur, quia 132.0360B| noster paroechianus est, veniam postulavit, quia in coepta malitia, diabolo cor ejus indurante, perseverat, et, juxta quod Apostolus dicit, secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae, idcirco nos eum cum universis complicibus et communicatoribus fautoribusque suis judicio Dei omnipotentis, Patris, Filii, et Spiritus sancti, et beati Petri principis apostolorum, et omnium sanctorum, necnon et nostrae mediocritatis auctoritate et potestate nobis divinitus collata ligandi et solvendi in coelo et in terra, a pretiosi corporis et sanguinis Domini perceptione et a societate omnium Christianorum separamus, et a liminibus sanctae matris Ecclesiae in coelo et in terra excludimus, et excommunicatum et anathematizatum esse decernimus, et 132.0360C| damnatum cum diabolo et angelis ejus et omnibus reprobis in igne aeterno judicamus, nisi forte a diaboli laqueis resipiscat, et ad emendationem et poenitentiam redeat, et Ecclesiae Dei, quam laesit, satisfaciat. Et respondeant omnes tertio: Amen; aut: Fiat, Fiat; aut: Anathema sit. Debent autem duodecim sacerdotes episcopum circumstare et lucernas ardentes in manibus tenere, quas in conclusione anathematis vel excommunicationis projicere debent in terram et pedibus conculcare. Post haec episcopus plebi ipsam excommunicationem communibus verbis debet explanare, ut omnes intelligant quam terribiliter damnatus sit, et ut noverint quod ab illa hora in reliquum 362 non pro Christiano, sed pro 132.0360D| pagano, habendus sit, et qui illi quasi Christiano communicaverit, aut cum eo manducaverit aut biberit, aut eum osculatus fuerit, vel cum eo colloquium familiare habuerit, nisi forte ad satisfactionem et poenitentiam eum provocare studuerit, aut in domo sua eum receperit, aut simul cum eo oraverit, proculdubio similiter sit excommunicatus. Deinde epistolae presbyteris per paroechiam mittantur, continentes modum excommunicationis, in quibus jubeatur ut Dominicis diebus post lectionem Evangelii plebibus sibi commissis publice annuntient ipsam excommunicationem, ut ne quis per ignorantiam communicet excommunicato. Oportet etiam ut aliis episcopis ipsa excommunicatio manifestetur. Praecipit enim Toletanum concilium (Concil. Tolet. I, c. 11.) 132.0361A| ut invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus audiatur. Seniori etiam ejus ipsa excommunicatio debet nota fieri. Item alia excommunicationis allocutio. CCCCX. (BURCHARD. lib. XI, c. 4, et apud CENTURIATORES, ibid.) Audistis, dilectissimi, quanta et quam horrenda pravitatis ac iniquitatis opera ille a diabolo instigatus perpetrare non timuerit, et quomodo per apostasiam a totius Christianae religionis cultu profana mente recesserit. Audistis quemadmodum canonice ad satisfaciendum evocatus sit, sed venire distulerit, quomodo frequenter admonitus ut resipisceret a laqueis diaboli, quibus tenetur astrictus, 363 saluberrimas admonitiones obturatis auribus 132.0361B| cordis audire contempserit. Dominus dicit in Evangelio de tali contumaci fratre, qui ecclesiasticam renuit suscipere correptionem, Si Ecclesiam non audierit, sit tibi, inquit, sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII); id est, jam non est computandus inter Christianos, sed inter paganos. Hinc Paulus Domini et Magistri doctrinam sequens, Corinthios redarguit quare cum criminosis ac sceleratis communionem haberent, dicens. Vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum (I Cor. V); id est, separetur a vestro consortio qui tale scelus operatus est. Et adjungit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo 132.0361C| spiritu, cum virtute Domini mei Jesu tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis (ibid.). Et post pauca: Scripsi vobis ne commisceamini fornicariis (ibid.). Et statim infert: Si quis frater appellatur, id est Christianus, et fornicator est aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (ibid.). Et alibi: Auferte malum ex vobis (I Cor. VII). Et: Infidelis, si discedit, discedat (I Cor. V). Una enim ovis morbida omnem gregem contaminat, et modicum fermentum totam massam corrumpit, et plerumque unum membrum putridum totum corpus inficit. Et ideo tam perniciosa pestis a corpore Ecclesiae radicitus evellatur. Excommunicatio. CCCCXI. (BURCHARD. lib. XI, c. 5, et apud CENTURIATORES, 132.0361D| ibid.) Dominicis igitur atque apostolicis informati praeceptis, judicio Patris, et Filii ejus Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus 364 sancti, auctoritate et potestate apostolis apostolorumque successoribus a Deo concessa, una vobiscum praedictum pessimum virum a liminibus sanctae matris Ecclesiae excludimus et ab omni societate et communione Christiana separamus, separatumque esse in aeternum decernimus, id est in praesenti saeculo et in futuro. Nullus Christianus ei ave dicat, aut eum osculari praesumat. Nullus presbyter cum eo missam celebrare audeat vel sacrosanctum corpus et sanguinem Domini tradere. Nemo ei jungatur in consortio 132.0362A| neque in aliquo negotio. Et si quis ei se sociaverit, et communicaverit ejus operibus malignis, noverit se simili percussum anathemate; his exceptis qui ob hanc causam ei junguntur ut eum revocent ab errore, et provocent ad satisfactionem; nisi forte resipuerit, et Dei gratia inspirante ad poenitentiae remedium conversus fuerit, et digna emendatione Ecclesiae Dei, quam laesit, humiliter satisfecerit. Item alia terribilior excommunicatio. CCCCXII. (BURCHARD. lib. XI, c. 6, et apud CENTURIATORES, ibid.) Canonica instituta et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei violatores, videlicet raptores, depraedatores, et homicidas illos in nomine Patris, et Filii, et in virtute Spiritus sancti, nec non auctoritate episcopis per Petrum 132.0362B| principem apostolorum divinitus collata, a sanctae matris Ecclesiae gremio segregamus ac perpetuae maledictionis anathemate condemnamus. Sintque maledicti in civitate, maledicti in agro, maledictum horreum eorum, et maledictae 365 reliquiae illorum, maledictus fructus ventris eorum, et fructus terrae illorum. Maledicti sint ingredientes, et maledicti sint egredientes; sintque in domo maledicti, in agro profugi; veniantque super eos omnes illae maledictiones quas Dominus per Moysen in populum divinae legis praevaricatorem se esse missurum intentavit; sintque anathema maranatha, id est, pereant in secundo adventu Domini. Nullus eis Christianus ave dicat. Nullus presbyter missam celebrare praesumat, vel sanctam communionem dare. Sepultura asini sepeliantur 132.0362C| et in sterquilinium sint super faciem terrae. Et sicut hae lucernae de manibus nostris projectae hodie exstinguuntur, sic eorum lucerna in aeternum exstinguatur; nisi forte resipuerint, et Ecclesiae Dei, quam laeserunt, per emendationem et condignam poenitentiam satisfecerint. Excommunicatio brevis. CCCCXIII. (BURCHARD. lib VI, c. 7, et apud CENTURIATORES, ibid.) Canonica instituta, et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei violatores illos auctoritate Dei et judicio sancti Spiritus a gremio sanctae matris Ecclesiae et consortio totius Christianitatis eliminamus, quousque resipiscant et Ecclesiae Dei satisfaciant. Qualiter episcopus reconciliet vel recipiat excommunicatum.

132.0362D| CCCCXIV. (BURCHARD. lib. XI, c. 8.) Cum aliquis excommunicatus vel anathematizatus, poenitentia ductus, veniam postulat, et emendationem promittit, 366 episcopus qui eum excommunicavit, ante januas ecclesiae venire debet, et duodecim presbyteri cum eo, qui eum hinc inde circumstare debent; ubi etiam adesse debent illi quibus injuria vel damnum illatum est: et ibi secundum leges divinas et humanas oportet damnum commissum emendari, aut, si jam emendatum est, eorum testimonio comprobari. Deinde interroget episcopus si poenitentiam, juxta quod canones praecipiunt, pro perpetratis sceleribus 132.0363A| suscipere velit. Et si ille terrae prostratus veniam postulat, culpam confitetur, poenitentiam implorat, de futuris cautelam spondet, tunc episcopus, apprehensa manu ejus dextera, eum in ecclesiam introducat, et ei communionem et societatem Christianam reddat. Post haec secundum modum culpae poenitentiam ei injungat, et litteras per parochiam dirigat, ut omnes noverint eum in societate Christiana receptum. Aliis etiam episcopis hoc notum faciat. Nullus autem episcopus alterius parochianum excommunicare vel reconciliare praesumat sine conscientia vel consensu proprii episcopi. De eo qui patrem vel matrem inhonorat. Ex concilio Rothomagensi.

CCCCXV. Si quis patrem aut matrem percutit, 132.0363B| aut maledicit, quia capitalia crimina commisit, publicam inde poenitentiam agat, sicuti de gravioribus peccatis. Ait enim Dominus: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur (Exod. II). Quem enim Dominus dignum morte judicat, procul dubio pro homicida tenetur, 367 et sicut homicida debet poenitere. De bubulcis et porcariis, ut ad missam veniant saltem in Dominicis diebus. Unde supra.

CCCCXVI. (BURCHARD. lib. II, c. 71.) Admonere debent sacerdotes plebes sibi subditas ut bubulcos atque porcarios vel alios pastores vel aratores, qui in agris assidue commorantur vel in silvis, et ideo more pecudum vivunt, in Dominicis et in aliis festis diebus saltim ad missam faciant vel permittant venire. Nam et hos Christus pretioso sanguine suo redemit. 132.0363C| Quod si neglexerint, pro animabus eorum absque dubio rationem se reddituros sciant. Siquidem Dominus veniens in hunc mundum, non elegit oratores atque nobiliores quosque, sed piscatores atque idiotas sibi discipulos ascivit; ut ostenderet in facto quod ipse verbo in Evangelio affirmat dicens: Quod hominibus altum est, abominabile est apud Deum. Et salva altiore intelligentia, nativitas nostri Redemptoris primo omnium pastoribus ab angelo nuntiatur. De confessione, de poenitentia, de decimis, et de ebrietate, et de vomitu post eucharistiam, in primo libello supra expositum est.

De pauperibus, qualiter alantur. Ex concilio Turonensi.

CCCCXVII. (Concil. Turon. II, c. 5.) Unaquaeque 132.0363D| civitas pauperes et egenos alimentis congruentibus pascat secundum vires, et tam vicini presbyteri 368 quam cives unusquisque suum pauperem nutriat: quo fiat ut ipsi pauperes per alias civitates non vagentur. De eadem re. Ex Capitularium lib. I, cap. 118.

CCCCXVIII. (Lib. I Capitular., c. 124.) De mendicis qui per patrias discurrunt, volumus ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriat, et non permittat alicubi ire mendicando. Et ubi tales inventi fuerint qui laborare manibus possunt et non faciunt, nullus eis quidquam tribuere praesumat. 132.0364A| De eo qui bannum episcopi vel presbyteri parvipendit. Unde supra.

CCCCXIX. Quisquis bannum vel excommunicationem episcopi vel presbyteri sui superbiendo parvipenderit, hic talis ab Ecclesia penitus evellatur. Ait enim Dominus ad Moysen: Anima, quae superbiendo mandatum Domini transgressa fuerit, peribit de populo suo (Num. XV). Hinc Dominus in Evangelio: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Et Moyses contumacibus dicit: Non contra me est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI). Et Dathan et Abiron vivi absorpti sunt, quia insurrexerunt adversus eumdem Moysen, et ejus mandatum spreverunt. Et ideo tale scelus gravissime vindicandum est 369 De presbytero qui fuerit degradatus. Ex concilio Toletano XII, cap. 6.

132.0364B| CCCCXX. (Concil. Vern. sub Pipp., c. 9; lib. V Capitular., c. 42; BURCHARD. lib. II, c. 179.) Si quis presbyter ab episcopo suo fuerit degradatus, aut ab officio pro certis criminibus suspensus, et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministerio sibi interdicto agere praesumpserit, et postea ab episcopo suo correptus in coepta praesumptione perduraverit, hic omnimodis excommunicetur et ab Ecclesia expellatur. Et quicunque cum eo communicaverit scienter, similiter se sciat esse excommunicatum. Similiter de clericis, laicis, vel feminis excommunicatis observandum est. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus emendare minime potuerit, regis judicio exsilio damnetur. 132.0364C| Ut nullus hospitium deneget iteranti. Ex concilio ad palatium Vernis.

CCCCXXI. Placuit nobis et nostris fidelibus ut presbyteri suos parochianos admoneant ut et ipsi hospitales, ut nulli iter facienti mansionem denegent, et ut omnis occasio rapinae tollatur, nihil charius vendant transeuntibus nisi quanto in mercato vendere possunt. Quod si charius vendere voluerint, ad presbyterum transeuntes hoc referant, et illius jussu cum humanitate eis vendant. De eo qui presbyterum inhonorat. Unde supra.

CCCCXXII. (BURCHARD. lib. II, c. 229.) Si quis presbyterum proprium 370 inhonorat, aut verbo aut facto contumeliam facit, tandiu a liminibus ecclesiae arceatur quousque per condignam poenitentiam 132.0364D| satisfaciat. Ait enim Apostolus: Presbyteri qui praesunt, duplici honore digni habeantur (I Tim. V). Item alibi dicit: Obedite praepositis vestris, et subjecti eis estote, et caetera. (Hebr. XIII.) Si quis contradicit episcopo ne servi propter crimina virgis caedantur. Ex concilio ad sanctum Medardum.

CCCCXXIII. (Concil. Suession. II, act. 8, c. 9.) Ut missi nostri omnibus per singulas parochias denuntient quia si episcopus aut ministri episcoporum pro criminibus colonos flagellaverint cum virgis, propter metum aliorum, ut ipsi criminosi corrigantur, cum tali discretione, sine ulla occasione indebita, sicut in synodo collocutum est, ut vel inviti poenitentiam agant, ne aeternaliter pereant. Si seniores ipsorum 132.0365A| colonorum indigne tulerint, et aliquam vindictam exinde exercere voluerint, aut eosdem colonos, ne distringantur, contendere praesumpserint, sciant quia et bannum nostrum componant, et simul cum excommunicatione ecclesiastica nostram harmiscaram durissimam sustinebunt. De advenis. Ex concilio Caroli et Lotharii ad Valentianas, cap. 10.

CCCCXXIV. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 12, c. 9.) De advenis qui oppressione Nortmannorum vel Britannorum in partes istorum regnorum confugerunt, statuerunt seniores nostri ut a nullo reipublicae ministro 371 quamcunque violentiam vel oppressionem aut exactionem patiantur; sed liceat eis conductum suum quaerere, donec pace reddita aut ipsi 132.0365B| redeant ad loca sua, aut seniores illorum eos recipiant. Nullus autem eos inservire praesumat, eo quod loco mercenarii apud aliquem manserint, nec censum aut tributum exigere. Quod si inventus fuerit ex reipublicae ministris aut alius quilibet contra hoc pietatis praeceptum facere aut fecisse, bannum nostrum exinde componat. Unde supra.

CCCCXXV. Pervenit ad aures sacerdotum quod profugi, qui paganorum manus omnibus bonis amissis vix evaserunt, in regionibus nostris a quibusdam injuste opprimantur, et in servitutem redigantur contra divinas humanasque leges, cum Dominus per prophetam dicat: Advenae ne feceritis calumniam in loco hoc, et habitabo vobiscum (Jer. VII). Et iterum: 132.0365C| Advenam non contristabis (Exod. XX); et multa his similia. Tales igitur severiter corripiendi sunt, et de manibus eorum advenae eruendi, juxta quod scriptum est: Eripiens inopem de manu fortioris ejus, etc. (Psal. XXXIV). Nam advenae apud fratres suos, id est Christianos, mercenarii debent esse, non servi. Si autem in servitutem redigantur, quid illis profuit paganorum manus effugisse, cum captivitatis jugum et durae servitutis non effugerint? Et ideo contra hanc crudelitatem sacerdotum debet pietas decertare, ne pro tam immani malitia ira divina populum Christianum consumat. 372 Ut justae mensurae sint. Ex Capitulare ad Pistas.

CCCCXXVI. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 31, cap. 20.) Ut comites et omnes reipublicae ministri seu 132.0365D| caeteri fideles nostri provideant quatenus justus modius, et aequus sextarius, secundum sacram Scripturam et Capitula praedecessorum nostrorum, in civitatibus et in vicis vel in villis ad vendendum et emendum fiat, et mensuram secundum antiquam consuetudinem de palatio nostro accipiant. Et si cui reputatum fuerit mensuram adulterasse, si liber homo est, aut sacramento secundum suam legem se expurget; aut si culpabilis invenitur, bannum nostrum persolvat, et a ministris reipublicae tollatur quod cum injusta mensura vendere voluit. Si autem colono aut servo hoc reputatum fuerit, judicio Dei se inde examinet; et si convictus fuerit, perdat rem, id 132.0366A| est, hoc unde mensuram adulteratus est, insuper et nudo corio virgis caedatur. Et sive servus, sive liber, post legalem emendationem episcopale judicium suscipiat, quia contra interdictum Dei fecit. Ait enim: Aequus tibi sit modius, et sextarius aequus (Levit. XIX). Et alibi: Mensuram et mensuram odit Dominus (Prov. XX). Et item: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV). Quod peccatum inter illa capitalia peccata computatur de quibus Apostolus dicit (I Cor. V), quod qui ea fecerit, cum hujusmodi nec cibum sumere Christiano licet. Similiter per civitates et vicos atque mercata ministri reipublicae provideant ne illi qui panem et carnem per deneradas et vinum per sextarios vendunt, 373 mensuram adulterare possint; sed quantos mensurabiles panes de 132.0366B| justo modio in unaquaque civitate episcopi vel abbates a suis pistoribus recipiunt, tantos mensurabiles panes de eodem modio a pistoribus qui panem vendunt fieri faciant. Quod si inventi fuerint mensuram adulterare vel minuere, et damnum sustineant, et virgis caedantur. Homines etiam quibus hoc commissum est ut provideant ne mensurae minorentur. Si de perjurio quod juraverunt quod hoc consentire non debuissent fuerint convicti, secundum legem puniantur, aut perdant manum, aut redimant, aut grave damnum sustineant, et postea ab episcopo de perjurio publicam poenitentiam accipiant. De eadem re. Ex Capitularium lib. III, cap. 90.

CCCCXXVII. (Lib. I Capitular. c. 74.) Ut aequales mensuras et pondera aequalia omnes habeant sive in 132.0366C| civitatibus sive in monasteriis ad dandum invicem sive accipiendum, sicut in lege Domini praeceptum habemus. De conspirationibus. Ex concilio Chalcedonensi.

CCCCXXVIII. (Concil. Chalcedon., c. 18; BURCHARD. lib. X, c. 18.) Conjurationis vel conspirationis crimen etiam ab exteris legibus est omnino prohibitum. Multo magis hoc in Dei Ecclesia ne fiat admonere convenit. Si qui ergo clerici vel monarchi reperti fuerint conjurantes, aut conspirantes, aut insidias ponentes 374 episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abscidentur. De eadem re. Ex Capitularium lib. I, titulo 28.

CCCCXXIX. (Lib. I Capitular., c. 29.) Nec clerici nec monachi conspirationem vel insidias contra pastorem 132.0366D| suum faciant. De eadem re. Ex concilio ad Pistas

CCCCXXX. (Capitula CAROLI CALVI, tit. 29, c. 4.) Nos quoque episcopi auctoritate Dei et sacrorum canonum, sicut sancti pontifices DCXXX Chalcedonensis concilii conspirationem fieri prohibuerunt, et sicut caetera episcoporum concilia hujusmodi perniciosa facta vetuerunt, et nos prohibemus: quia facientes illa per eorum judicium, qui cum Deo jam in coelo regnant, et a coelesti Ecclesia et Christianorum societate separati sunt, nisi per dignos poenitentiae fructus ad hoc redeant ut sanctae Ecclesiae possint readunari. 132.0367A| De eadem re. Ex Capitularium lib. III, cap. 9.

CCCCXXXI. (Lib. III Capitular., c. 9; lib. I Leg. Longob., tit. 17, c. 11.) Conspirationes vero quicunque facere praesumpserint, et sacramento quamcunque conspirationem firmaverint, triplici ratione judicentur. Primo, ut ubicunque aliquod malum per hoc perpetratum fuit, auctores facti interficiantur. Adjutores vero illorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter 375 quidem inter se flagellentur, et capillos sibi vicissim detondeant. Si vero per dextras conspiratio facta fuerit, si liberi sunt, aut jurent cum idoneis juratoribus; aut si hoc facere non possunt, suam legem componant. Si vero servi sunt, flagellentur. 132.0367B| De confratriis vel consortiis. Ex concilio Nannetensi.

CCCCXXXII. (Concil. Nannet., c. 15; HINCMARI Capitula., tit. 1, c. 16.) De collectis vel confratriis, quas consortia vocant, sicut verbo monuimus, et nunc scriptis expresse praecipimus, ut tantum fiat quantum rectum ad auctoritatem et utilitatem atque ad salutem animae pertinet. Ultra autem nemo neque sacerdos neque fidelis quisquam in parochia nostra progredi audeat, id est, ut in omni obsequio religionis, videlicet in oblatione, in luminaribus, in orationibus mutuis, in exsequiis defunctorum, in eleemosynis et caeteris pietatis officiis. Pastos autem et comessationes quas divina auctoritas vetat, ubi et gravedines et indebitae exactiones et turpes ac inanes laetitiae et rixae saepe etiam, sicut experti sumus, 132.0367C| usque ad homicidia et odia et dissensiones accidere solent, adeo penitus interdicimus ut qui contra hoc decretum agere praesumpserit, si presbyter fuerit, vel quilibet clericus, gradu privetur; si laicus est aut femina, ab Ecclesia usque ad satisfactionem separetur. Conventus autem talium confratrum, si necesse fuerit ut simul conveniant, aut forte aliquis contra parem suum discordiam habuerit, 376 quem reconciliari necesse sit, et sine conventu presbyterorum et caeterorum esse non possit, post peracta illa quae Dei sunt et Christianae religioni conveniunt, et post debitas admonitiones, si contigerit ut verae charitatis et fraternae invicem consolationis omnes ad refectionem conveniant, sic talia fieri permittimus, ut servata modestia et temperantia et sobrietate 132.0367D| pacisque concordia, sicut decet fratres, omnia in aedificationem fraternitatis et laudem et gloriam Dei et gratiarum actiones fiant. Et hoc omnino caveatur quod Salvator ait: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Qui voluerint, eulogias a presbytero accipiant; et panem tantum frangentes, singuli singulos biberes accipiant, et nihil amplius contingere praesumant. Et sic unusquisque ad sua cum benedictione Domini redeat. Ut si presbyter defunctus fuerit, vicinus presbyter apud seniorem saecularem nequaquam ecclesiam obtineat. Ex eodem.

CCCCXXXIII. (Concil. Nannet., c. 16; HINCMARI Capitula, tit. 2, c. 17; BURCHARD. lib. III, c. 229.) Ut si 132.0368A| quilibet presbyterorum defunctus fuerit, vicinus presbyter apud saecularem seniorem nulla precatione vel aliquo xenio ecclesiam illam obtineat, quia titulus per se constans antea exstitit, sed neque capellam, sine consultu episcopi. (Decreta LEON. I, c. 38.) Quod si fecerit, definitam sententiam sibi prolatam suscipiat, sicuti de episcopo canonica decrevit auctoritas, ut qui per ambitionem majorem civitatem appetierit, et illam perdat quam tenuit, 377 et illam nequaquam obtineat quam usurpare tentavit. De liquore in quo mus ceciderit. Ex Poenitentiali.

CCCCXXXIV. Mus si ceciderit in liquorem, tollatur inde, et aspergatur aqua benedicta, et sumatur. Si vero mortua fuerit inventa, abjiciatur totus ille 132.0368B| liquor. Quod si multum est de liquore, purgetur ille liquor, et aspergatur aqua sancta, et sumatur, si necesse est. Si in farina aut in lacte coagulato aut in melle mus mortua invenitur, quod in circuitu ejus est foras projiciatur, reliquum sumatur. Si quis sepulcrum violaverit et caetera. Ut supra.

CCCCXXXV. Si quis sepulcrum violaverit, septem annos poeniteat, tres in pane et aqua. Si quis ligaturas fecerit, quod detestabile est, tres annos poeniteat, unum ex his in pane et aqua.

Si quis manducaverit morticinum aut idolis immolatum, jejunet hebdomadas duodecim.

Si quis quodlibet membrum sibi voluntarie truncaverit, tres annos poeniteat, unum ex his in 132.0368C| pane et aqua.

Si quis usuras undecunque exegerit, similiter poeniteat.

Si quis per violentiam aut quolibet ingen o malo ordine res alienas invaserit aut tulerit, similiter poeniteat.

378 Si quis aliquem hominem malo ordine vendiderit, similiter poeniteat.

Si quis aream aut domum alterius voluntarie igne cremaverit, similiter poeniteat.

Si quis per iram aliquem percusserit, et sanguinem fuderit, aut debilem fecerit, quadraginta dies poeniteat in pane et aqua.

Si aliquis excommunicatus mortuus fuerit. Ut supra.

CCCCXXXVI. (HALITGAR. lib. VI, c. 10; BURCHARD. 132.0368D| lib. XI, c. 51.) Si aliquis excommunicatus fuerit mortuus, qui jam sit confessus, et non occurrit venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo aut in via, faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis. De eo qui furatus fuerit per necessitatem.

CCCCXXXVII. (BURCHARD. lib. XI, c. 56.) Si quis per necessitatem furatus fuerit cibaria vel vestem vel pecus per famem aut per nuditatem, poeniteat hebdomadas quatuor. Si reddiderit, non cogatur jejunare. De redemptionis pretio.

CCCCXXXVIII. (BURCHARD. lib. XIX, c. 22.) Si 132.0369A| quis forte non potuerit jejunare, et habuerit unde possit redimere, si dives fuerit, pro septem hebdomadis det solidos viginti. Si non habuerit tantum unde dare possit, det solidos decem. Si autem multum pauper fuerit, det solidos tres. Neminem vero conturbet quia jussimus dare solidos viginti aut minus: quia, si dives fuerit, facilius est illi dare solidos viginti quam pauperi 379 solidos tres. Sed attendat unusquisque cui dare debeat, sive pro redemptione captivorum, sive supra sanctum altare sive Dei servis, seu pauperibus in eleemosyna. Quid pro uno mense agendum sit. Unde supra.

CCCCXXXIX. (BURCHARD. lib. XIX, c. 19.) Pro uno mense quod in pane et in aqua poenitere debet aliquis, psalmos decantet mille CC, genu flexo; et 132.0369B| si non genu flexo, mille DCLXXX. Et omni die, si vult, et abstinere non potest, reficiat ad sextam; nisi feria quarta et sexta jejunet usque ad nonam, carnem et vinum non sumat. Reliqua percipiat. Quid pro una hebdomada. Ut supra.

CCCCXL. (BURCHARD. lib. XIX, c. 18.) Pro una hebdomada psalmos CCC genua flectendo decantet, aut in uno loco per ordinem psallat. Quid pro uno anno.

CCCCXLI. (BURCHARD. lib. XIX, c. 20.) Qui vero psalmos non novit, et jejunare non potest, pro uno anno quod jejunare debet in pane et aqua, det in eleemosyna viginti sex solidos, et in unaquaque hebdomada diem unum jejunet usque ad nonam, id est, feriam quartam, et alium, id est, feriam sextam, 132.0369C| usque ad vesperam. Et in tres quadragesimas quantum sumit penset, et medietatem tribuat in eleemosyna. 380 Item de pretio unius anni.

CCCCXLII. Primo anno quidam permiserunt triduanas quatuor, alii duodecim triduanas, id est, semel in mense uno. Quidam dixerunt triduanas agere in verberibus et vigiliis insistendo triduum. De redemptione unius diei.

CCCCXLIII. Pretium autem unius diei, id est agapen duorum vel trium pauperum, sive unum denarium. Alii totum psalterium in aestate, in hieme vero et in verno vel in autumno psalmos quinquaginta. Quidam judicaverunt duodecim plagas vel percussiones. Item de redemptione unius diei.

132.0369D| CCCCXLIV. Qui itaque hoc quod in Poenitentiale scriptum est implere potuerit, agat Deo gratias. Qui autem non potuerit adimplere, consilium damus 132.0370A| per misericordiam Dei. Imprimis pro uno die in pane et aqua quinquaginta psalmos cantet genu flexo, aut stando in uno loco septuaginta decantet, aut unum denarium det, aut tres pauperes pascat. Quidam dicunt quinquaginta percussiones vel quinquaginta psalmos pro uno die in autumno, hieme vel verno centum percussiones vel psalmos quinquaginta, in aestate psalterium unum vel percussiones centum. Item de redemptione trium annorum.

CCCCXLV. (BURCHARD. lib. XIX, c. 23.) Qui non potest sic agere 381 poenitentiam ut superius diximus, in primo anno eroget in eleemosyna solidos viginti sex, in secundo viginti, in tertio octodecim, hoc est solidos sexaginta quatuor. Potentes homines faciant pro culpis suis quod Zachaeus fecit. Ait enim 132.0370B| ad Dominum: Domine, omnium bonorum meorum dimidium do pauperibus: et si aliquid injuste abstuli, in quadruplum restituo (Luc. XIX). Et de mancipiis suis aliquos dimittant liberos, et captivos redimant, et in se peccantibus ex corde dimittant. Et qui illicita commisit, etiam a licitis se abstineat, et corpus affligat jejuniis, vigiliis et crebris orationibus. Caro enim laeta nos ad culpam traxit, afflicta reducit ad veniam. Quomodo possum poenitentiam septem annorum poenitere. Ex dictis sancti Bonifacii episcopi.

CCCCXLVI. Triduana una pro triginta diebus et cantatio psalmorum centum viginti. Pro uno die psalmi quinquaginta et quinque Pater noster. Pro tribus diebus psalterium unum, et quindecim Pater 132.0370C| noster. Item pro uno die tribus vicibus Beati immaculati, et sex Miserere mei, Deus, et septuaginta vices prosternat se in terram, et per singulas Pater noster dicat. Item si nescit psalmos, pro uno die prosternat se centum vicibus in terram, et per singulas dicat Miserere mei, Deus, et: Dimitte, Domine, peccata mea. Cantatio unius missae potest redimere duodecim dies; decem missae, quatuor menses; viginti missae, novem menses; triginta missae, duodecim 382 menses. Pro hebdomada una trecenti psalmi genu flexo decantentur. Qui psalmos nescit, et jejunare non potest, quantum quotidie sumit penset, et medietatem tribuat in eleemosyna. Ecce diversorum Patrum diversas opiniones de remediis peccatorum vel de leviganda poenitentia in 132.0370D| ordine posuimus, in arbitrio prudentis sacerdotis relinquentes quid salubrius et utilius animae poenitenti esse decernat.

383 APPENDIX PRIMA. 132.0369| 384-385 INCIPIT TEXTUS CAPITULORUM. 132.0369D| De pseudographis et dubiis narrationibus. Ex libro I Capitularium.

I. (Lib. I Capitular., c. 78.) Pseudographiae e 132.0370D| dubiae narrationes, vel quae omnino contra fidem 386 catholicam sunt, ut epistola pessima et falsissima quam dicunt in Hierusalem de coelo cecidisse, nec credantur, nec legantur, sed comburantur. 132.0371A| De linteis altaribus praeparandis. Ex eodem.

II. (Lib. I Capit., c. 152; BURCHARD. lib. II, c. 115.) Ut presbyteri per paroechias suas feminis praedicent ut linteamina ad altaria cooperienda praeparent. De his qui proponentes fornicari vetantur. Ex concilio Neocaesariensi.

III. (Concil. Neocaes., c. 4.) Si quis mulierem concupiscens proposuerit cum ea concumbere, et cogitatio ejus non pervenit ad effectum, apparet quod gratia Dei liberatus sit. Laicum pellentem suam conjugem communione privandum. Ex concilio apostolorum.

IV. (Can. apost. c. 48.) Si quis laicus uxorem propriam pellens, alteram vel ab alio dimissam duxerit, communione privetur. 132.0371B| De his qui velut peccatum copulam deserunt nuptiarum. Ex concilio Gangrensi.

V. (Conc. Gangr., c. 14.) Si qua mulier virum proprium relinquens, discedere voluerit, nuptias exsecrata, anathema sit. De mulieribus quae utuntur virilibus indumentis. Ex eodem.

VI. (Conc. Gang., c. 15.) Si qua mulier pro solito muliebri amictu 387 virilem sumit, anathema sit. De his qui Christianitatis obtentu despiciunt filios. Ex eodem.

VII. (Conc. Gangr., c. 15.) Si quis filios suos relinquens, non eos enutrit, sed eos negligit occasione continentiae, anathematizetur. De his qui Dominico die jejunant. Ex eodem.

132.0371C| VIII. (Conc. Gangr., c. 18; BURCHARD. lib. XII, c. 19.) Si quis propter continentiam in die Dominico jejunat, anathema sit. De his qui abominantur eos qui carnibus vescuntur. Ex eodem.

IX. (Conc. Gangr., c. 2.) Si quis carnem edentem, praeter sanguinem (id est absque sanguine), et idolis inimolatum, et suffocatum, cum religione et fide condemnat, anathema sit. Non debere in diebus jejuniorum commemorationes martyrum fieri. Ex concilio Laodicensi.

X. (Concil. Laodic., c. 51; BURCHARD. lib. XIII, c. 10.) Quod non oporteat in Quadragesima martyrum natalitia celebrari, sed eorum sancta commemoratio diebus Sabbatorum et Dominicorum fieri conveniat. 132.0371D| Quod manere debet firmum si servi fisci ecclesias fecerint. Ex concilio Toletano.

XI. (Concil. Tolet. III, c. 15.) Si qui ex servis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint, easque de sua paupertate ditaverint, hoc procuret episcopus prece 388 sua auctoritate regia confirmari. Ut omni die energumeni exorcizentur. Ex concilio Carthaginensi.

XII. (Concil. Carthag. IV, c. 90; BURCHARD. lib. II, c. 223.) Omni die exorcistae energumenis manum imponant. De victu energumenorum. Ex eodem.

XIII. (Concil. Carthag. IV, c. 92; BURCHARD. lib. III, c. 213.) Energumenis in domo Dei sedentibus victus quotidianus per exorcistas ministretur. 132.0372A| De servis qui ad ecclesiam confugiunt. Ex concilio Aurelianensi.

XIV. (Concil. Aurelian. I, c. 3; BURCHARD. lib. III, c. 192.) Servus, qui ad ecclesiam pro qualibet culpa [ Codex ms., causa] confugerit, si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad servitium domini sui redire cogatur. Et si posteaquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquam poenam pro eadem culpa pertulerit, pro contemptu Ecclesiae et praevaricatione fidei dominus a communione catholicorum habeatur extraneus. De nominibus recitandis in missa. Ex epistola Innocentii.

XV. (Decreta INNOC. I, c. 2.) De nominibus recitandis hoc observetur, ut prius oblationes offerentium 132.0372B| commendentur, et tunc eorum nomina, quorum oblationes sunt, inter sacra missarum mysteria nominentur. 389 Quod rite omni sabbato jejunetur. Ex eodem.

XVI. (Decreta INNOC. I, c. 4.) Sabbato vero jejunandum esse ratio evidentissima demonstrat. Nam si die Dominica ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadum ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere non debemus, qui inter tristitiam et laetitiam temporis illius videtur esse inclusus. Nam constat apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occultasse. Quapropter 132.0372C| sicut sexta feria jejunandum, ita et Sabbato agendum est: quia ambo dies tristitiam ostendunt, sicut dies Dominica laetitiam. Jejunio legitima nonnisi maxima necessitate solvenda. Unde supra.

XVII. (Ivo, part. IV, c. 32.) Jejunia sane legitima, id est quarta et sexta feria, non sunt solvenda, nisi pro grandi necessitate: quia feria quarta Judas de traditione Domini cogitavit, et sexta feria crucifixus est Dominus. Videbitur ergo qui in his diebus non jejunat vel cum tradente tradere Salvatorem. vel cum crucifigentibus crucifigere. Ut incarcerati a praepositis ecclesiae diebus Dominicis visitentur. Ex concilio Aurelianensi.

XVIII. (Concil. Aurelian. V, c. 20.) Miserationis 132.0372D| intuitu aequum duximus 390 custodire ut pro quibuscunque culpis in carceribus deputantur rei, a praeposito ecclesiae diebus Dominicis requirantur, ut necessitas vinctorum secundum praeceptum Domini misericorditer sublevetur, et competens victus de domo ecclesiae tribuatur. Ut mulieres publice docere non praesumant, neque baptizare. Ex eodem.

XIX. (Concil. Carthag. IV, c. 99 et 100; BURCHARD. lib. VIII, c. 83.) Mulier, quamvis docta et sancta sit, viros in conventu docere non praesumat. Similiter nec baptizare. Qui ad ecclesiam confugiunt, tradi non debent. Ex eodem concilio.

XX. (Concil. Arelat. II, c. 30.) Eos qui ad ecclesiam 132.0373A| confugerint trahi non oportet; sed eos domini sui promissa venia, exire persuadeant. Quod si ab ecclesia exeuntibus poenale aliquid intulerint, ut Ecclesiae inimici, habeantur excommunicati. De accusatis vel accusatoribus.

XXI. (BURCHARD. lib. II, c. 196.) Illud praeterea omni ecclesiastico ordini omnimodis observandum est, ut nullatenus aliquis praesumat in concilio vel synodali conventu aliquem confratrum accusatione pulsare, nisi prius ipsum accusationis crimen et litigationis causas litteris per ordinem comprehensum manu propria subscripserit, et episcopo vel sacrae synodo porrexerit, ut juste et canonice litigantium controversiae finiantur. Non enim licet, ut 132.0373B| auctoritas Romana testatur, nisi inscriptione celebrata reum quemquam fieri, nec ad judicium exhiberi, 391 quia, sicut convictum de crimine poena constringit, ita accusatorem, si non probaverit quod objecit. De eadem re. Ex concilio ad sanctum Medardum.

XXII. (Concil. Suession. II, act. 1; BURCHARD. lib. II, c. 197.) Hincmarus archiepiscopus Rhemorum suis accusatoribus dixit: Quae est petitio vestra, fratres? Misericordiam, inquiunt, petimus a vestra paternitate impendi de ministratione ordinum ecclesiasticorum, ad quos a domno Ebbone quondam provecti, vestra auctoritate suspensi sumus. Hincmarus archiepiscopus dixit: Habetis libellum reclamationis 132.0373C| aut postulationis, sicut ecclesiastica se habet traditio? Illi autem responderunt se prae manibus nullum habere libellum. Hincmarus archiepiscopus dixit: Legum ecclesiasticarum auctoritas talis est (2, q. 1, c. 9), ut in causis gestorum semper scripturam requirant; adeo ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen praecipiatur; qui ad summum sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur; ordinatus autem a suis ordinatoribus litteras accipere jubetur: qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libellari scriptione aut recipitur aut dejicitur. Sed et qui accusatur, vel qui excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari vel reconciliari videtur. Et sic in caeteris hujusmodi in tantum scriptura 132.0373D| deposcitur ut, sicut beatus Gregorius in commonitorio ad Joannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit (lib. VI, epist. 54), sententia quae sine scriptura profertur, 392 nec nomen sententiae habere meretur. Quapropter, fratres et filii, oportet vos secundum ecclesiasticam auctoritatem reclamationem vestram libelli serie allegare, eumque manibus vestris roboratum synodo sacrae porrigere, ut convenienter et canonice vobis valeat responderi. Et tunc ipsi fratres libellum conscribentes, eique sua nomina suscribentes, porrexerunt Hincmaro episcopo, qui tunc una cum Wenilone Senonensi archiepiscopo, et cum Amalrico Turonensi aeque archiepiscopo, sub praesentia gloriosi regis Caroli synodo praesidebat. 132.0374A| De eadem re.

XXIII. (Interpret. l. 9 Cod. Theod., De accusat. et inscript.) Tam civile negotium quam criminale, accusationem professio manu accusatoris conscripta praecedat. De eadem re.

XXIV. (Interpret. l. 9 Cod. Theod., eod. tit.) Quicunque alium de aliqua criminis capitalis objectione pulsaverit, non prius a judicibus audiatur quam se similem poenam, quam reo intendit, subscripserit subiturum. Item unde supra.

XXV. (Interpret. l. 15 Cod. Theod., eod. tit.) In criminalibus causis vel objectionibus per mandatum nullus accuset; sed ipse qui crimen intendit, per 132.0374B| se accuset, inscriptione praemissa. Judices autem puniendi sunt, damnandumque officium, si aliquem, nisi praemissa inscriptione, subdendum crediderint quaestioni. 393 Ex eodem.

XXVI. (Interpret. l. 19 Cod. Theod., eod. tit.) Ante inscriptionem nemo efficitur criminosus. Nam inscriptione per ordinem facta, tunc a judice suscipiendus est reus, et custodiae cum accusatore tradendus. De his qui episcopo aliquam injuriam vel dehonorationem fecerint. Ex libro VI Capitularium Caroli regis, capite 99.

XXVII. (Lib. VI Capitular., c. 98.) Si quis episcopo aliquam injuriam aut injustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia quae habere visus fuerit, Ecclesiae cui praeesse dignoscitur socientur, et 132.0374C| nobis in triplo bannus noster, id est LX solidi persolvantur; aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur, usque se redimere in triplo juxta wirigildum suum potuerit. Sancta vero Ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt qui episcopis vel reliquis sacerdotibus injuriam vel contumeliam fecerint. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cujus vice legatione in Ecclesia funguntur. Quae poenitentia imponenda sit his qui furem aut latronem interficiunt.

XXVIII. (BURCHARD. lib. XI, c. 60; IVO, parte XIII, c. 46, et apud GRATIAN. 13, q. 2, c. 32.) Si fur aut latro captus in praeda absque occisione potest comprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem 132.0374D| Dei creati et in nomine ejus baptizati sunt, interfectores eorum quadraginta diebus non intrent in ecclesiam. Lanea veste induti, ab escis et 394 potibus qui interdicti sunt, cum thoro, gladiis et equitatu se abstineant. In tertia, quinta feria, et sabbato, aliquo genere leguminum, vel oleribus, et pomis, parvis pisciculis, cum mediocri cervisia, vicissim utantur, et temperate. Sin autem a veridicis comprobatur testibus quod sine odii meditatione, se suaque liberando, diaboli membra interficiunt, secundum indulgentiam quadraginta diebus ab ecclesia, carne, vino, et conjugio, eleemosynam largiter faciendo, abstineant. Et si presbyter est, non deponatur; cunctis tamen vitae suae diebus poenitentiam agat [ cod. ms., agendo]. 132.0375A| Ne oblationes alibi fiant quam in Ecclesia.

XXIX. (Conc. Gangr., c. 7; lib. VII Capitular., c. 5; BURCHARD. lib. V, c. 144, et lib. XI, c. 21.) Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi vel ei cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit. Contra eos qui dicunt sanctum Gregorium papam Romanum ad interrogationem Augustini Cantuariorum episcopi consanguininatis quarta contracta matrimonia solvi minime debere. Excerptum ex Vita sancti Gregorii, libro II, cap. 37.

XXX. (Exceptiones EGBERTI, c. 130 et 131; BURCHARD. lib. VII, c. 19, 20.) Gregorius papa Romanus, requisitus ab Augustino Anglorum gentis episcopo usque ad quotam generationem fideles debeant copulari, 132.0375B| dispensatorie sic rescripsit: Quaedam terrena lex in Romana republica permittit ut sive frater et soror, seu duorum 395 fratrum germanorum vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut jam quarta et sexta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat. Nam in secunda quam praediximus omnino debeat abstineri. Verum post multum temporis a Felice Mesenae [Messanae] Siciliae praesule requisitus utrum Augustino scripserit ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, humillimus pater Gregorius inter caetera talem dedit rationem: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet, ut recorderis tuo, de sanguinitatis 132.0375C| conjunctione, ipsi et Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora, recederet, specialiter et non generaliter certissime scripsisse me cognoscas. Unde et mihi omnis Romana civitas testis existit. Nec in ea intentione haec illis scripsi mandata ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem jungantur. Sed adhuc illos neophytos existentes, saepissime eos prius illicita docere et verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint rationabiliter et fideliter excludere oportet. Nam juxta Apostolum, qui ait: Lac vobis dedimus escam, ista illis modo, non posteris, ut praefixum 132.0375D| est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat exureretur, sed aliquantum 396 firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur. Haec ego Joannes idcirco perstringenda curavi, ut hi qui occasione novae dispensationis illicita matrimonia contrahunt, eruditissimum virum non regulariter quartae generationis copulam censuisse, imo venialiter simulque temporaliter permisisse cognoscant. De presbyteris vel diaconibus ab uno episcopo non deponendis. Ex concilio Toletano, cap. 13.

XXXI. (Concil. Hispal. II, c. 13.) Comperimus quemdam Fratiganum Cordubensis Ecclesiae presbyterum a pontifice suo injuste olim dejectum, et innocentem 132.0376A| exsilio condemnatum; quem rursum ordini suo restituentes, id denuo adversus praesumptionem nostram decrevimus, ut juxta priscorum Patrum synodalem sententiam nullus nostrum sine concilii examine dejiciendum quemlibet presbyterorum vel diaconorum audeat. Episcopus enim sacerdotibus ac ministris salus honorem dare potest, auferre solus non potest. Presbyter profecto nec ab uno damnari nec uno judicante poterit honoris sui privilegio denudari, sed praestanti synodali judicio quod canon de illis praeceperit. Ut abbates episcopis, monachi abbatibus subsint. Et de monachis vagis. Ex concilio Aurelianensi, cap. 15.

XXXII. (Concil. Aurelian. I, c. 19; BURCHARD. lib. 132.0376B| I, c. 67.) Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant; et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur: 397 qui semel in anno, in loco ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant: monachi autem abbatibus omni obedientia et devotione subjaceant. Quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus, ac per loca aliqua vagari aut peculiare aliquid habere praesumpserit, omnia quae acquisierit, ab abbatibus auferantur secundum regulam monasterio profutura. Ipsi autem qui fuerint provagati, ubi inventi fuerint, cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur; et reum se ille abbas futurum esse cognoscat qui in hujusmodi personis non regulari animadversione distrixerit, vel qui monachum susceperit 132.0376C| alienum. De discretione potestatis episcoporum quam in monasteriis habere possunt. Ex concilio Toletano IV, cap. 50.

XXXIII. (Concil. Tolet. IV, c. 51.) Nuntiatum est praesenti concilio eo quod monachi episcopali imperio servili opere mancipentur, et jura monasteriorum contra constituta canonum illicita praesumptione usurpentur, ita ut pene ex coenobio possessio fiat, atque illustris portio Christi ad ignominiam servitutemque perveniat. Quapropter monemus [eos] qui ecclesiis praesunt ut ultra talia non praesumant, sed hoc tantum in monasterio sibi judicent [vindicent] sacerdotes quod praecipiunt canones, id est, ad conversationem sanctam praeponere abbates, aliaque 132.0376D| officia constituere, atque extra regulam facta colligere [corrigere]. Quod si aliqui in monachis canonibus interdictum praesumpserint, aut usurpare quidpiam 398 de monasterii rebus tentaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis qui se deinceps nequaquam subtulerint ab illicitis. De his quos parentes ab infantia clericatus officio manciparunt, si postea voluntatem habeant nubendi. Ex concilio Toletano, cap. 119.

XXXIV. (Concil. Tolet. I, c. 1.) De his quos voluntas parentum a primis infantiae annis divinis ministeriis tradiderit id statuimus observandum, ut mox detonsi vel ministerio lectorum traditi fuerint, in domo ecclesiae ab [sub] episcopali praesentia a praeposito sibi debeant erudiri. Liberum tamen propriae 132.0377A| voluntatis arbitrium habeant, ubi se clericatus officio mancipari elegerint. At ubi octavum decimum aetatis suae annum compleverint, coram totius cleri plebisque conspectu voluntas eorum de expetendo conjugio ab episcopo perscrutetur. Quibus si gratia castitatis Deo inspirante placuerit, et professionem castimoniae suae absque conjugali necessitate spoponderint servaturos, hi, tanquam appetitores arctissimae vitae, levissimo Domini jugo subdantur; ac primum subdiaconatus ministerium habeant, quod a probatione professionis suae a vicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac si inoffense vicesimum et quintum aetatis suae peregerint annum, ad diaconatus officium, si scienter implere posse ab episcopo comprobantur, promoveri possunt. 132.0377B| 399 Ut diaconus ante XXV annos et sacerdos ante XXX non ordinetur. Ex concilio Arelatensi quarto, cap. 1.

XXXV. Et quia in ordinandis clericis antiquorum Patrum statuta, non ad integrum, sicut expedit, observata esse cognoscitur, ne forte quorumcunque importunis et inordinatis precibus sacerdotes Domini fatigentur, et ea quae toties sunt praecepta transgredi compellantur, hoc inter se observandum esse definiunt, ut nullus episcoporum diaconum antequam XXV annos impleat ordinare praesumat. Episcopatus vero vel presbyteratus honorem nullus laicus ante praemissam conversionem vel ante XXX aetatis annos accipiat. Ut poenitentes et digami non ordinentur. Ex eodem, cap. 3.

132.0377C| XXXVI. Nullus poenitentem, nullus digamum vel internuptarum maritos in praedictis honoribus audeat ordinare. Et licet haec etiam prope omnium canonum instituta constiterint, tamen ne cuicunque sacerdotum supplicandum, sicut jam diximus, importunitas vel suggestio iniqua subripiat, necesse fuit ut nunc severiorem regulam sibi velint Domini sacerdotes imponere. Et ideo quicunque ab hac die contra ea quae superius sunt comprehensa clericum ordinare praesumpserit, ab ea die qua hoc ei potuerit approbari, anno integro missas celebrare praesumpserit, ab omnium fratrum charitate noverit se alienum. 400 Quia dignum est ut severitatem disciplinae ecclesiasticae sentiat qui salubriter a sanctis 132.0377D| Patribus instituta observare contemnit. Qua aetate diaconi ordinentur. Capitulo 13.

XXXVII. (Conc. Agath., c. 16.) Episcopus vero benedictionem diaconatus minoribus a viginti et quinque annorum penitus non committat. Sane si conjugati juvenes consenseriut ordinari, etiam uxorum voluntas ita requirenda est ut sequestrato mansionis cubiculo, religione praemissa, posteaquam pariter conversi fuerint, ordinentur. Qua aetate episcopi vel presbyteri consecrentur. Ex eodem, cap. 17.

XXXVIII. Presbyterum vero vel episcopum ante 132.0378A| XXX annos, id est, ad viri perfecti aetatem perveniat, nullus metropolitanorum ordinare praesumat; ne per aetatem, quod aliquoties evenit, aliquo errore culpentur. Qua aetate sacerdotes ordinari debeant. Ex canonibus Orientalium antiquorum Patrum, cap. 20.

XXXIX. (Concil. Neocaesar., c. 11; MARTIN. BRACAR., c. 20; BURCHARD. lib. II, c. 10.) Si quis triginta aetatis suae non 401 impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus, quia ipse Dominus in tricesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere. Oportet ergo eum qui ordinandus est usque ad hanc aetatem legitimam conservari. De ordinatione episcopi. Ex concilio Toletano IV, capitulo 19.

132.0378B| XL. Perniciosa consuetudo nequaquam reticenda, quae majorum statuta praeteriens, omnem Ecclesiae ordinem perturbavit, dum alii per ambitum sacerdotium appetunt, alii oblatis muneribus pontificatum assumunt; nonnulli etiam sceleribus implicati, vel saeculari militiae dediti, indigni ad honorem summi sacri ordinis pervenerunt. De quorum scilicet causa atque remotione oportuerat quidem statuendum. Sed ne perturbatio quamplurima Ecclesiae oriretur, praeteritis omissis, deinceps qui non promoveantur ad sacerdotium ex regulis canonum necessario credimus inserendum, id est, qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam poenitentiam admisisse confessi sunt, qui in haeresi baptizati aut rebaptizati esse 132.0378C| notantur, qui semetipsos absciderunt, aut naturaliter membrorum defectu vel defectione aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris conjunctionem sortiti sunt, aut numerosa conjugia frequentaverunt, qui viduam vel a marito relictam duxerunt, aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas ad fornicationes habuerunt, qui servili 402 conditione obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophyti vel laici sunt, qui saeculari militiae deditii sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur. Sed nec ille deinceps 132.0378D| sacerdos erit, quem nec clerus nec populus propriae civitatis elegerit, vel auctoritas metropolitani vel comprovincialium sacerdotum accessio exquisivit. Quicunque igitur deinceps ad ordinem sacerdotii postulatur, et in his quae praedicta sunt exquisitus, in nullo horum deprehensus fuerit, examinatus, probabili vita atque doctrina exstiterit, tunc secundum synodalia vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab universis comprovincialibus episcopis aut certe a tribus in die Dominica consecrabitur, conhibentibus litteris 132.0379A| suis qui absentes sunt, et magis auctoritate vel praesentia ejus qui est in metropoli constitutus. Episcopus autem cum comprovincialibus consecrandus est ubi metropolitanus elegerit; metropolitanus autem nonnisi in civitate metropoli, comprovincialibus ibidem convenientibus. Si quis autem deinceps contra praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotii indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subjacebit. 403 Ut viduae non velentur. De generalibus decretis Gelasii papae.

XLI. (Decreta GELASII, c. 13; lib. I Capitular., c. 59.) Viduas velare pontificum nullus attentet: quod nec auctoritas divina delegat, nec canonum forma praestituit. Non est ergo penitus usurpandum, 132.0379B| eisque sic ecclesiastica inferenda praesidia ut nihil committatur illicitum. Quod viduae, ut supra dictum est, non velentur. Sed si professam continentiam proposito mutato calcaverint, ipsae pro se Deo rationem reddant. Cap. 21 ejusdem.

XLII. (BURCHARD. lib. VIII, c. 34.) Nam de viduis sub nulla benedictione velandis superius late sufficienterque disserendum duximus: quia si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi ejus intererint, quia, juxta Apostolum, primam fidem irritam fecit, quali Deum debeat satisfactione placare. Sicut enim, si se forsitan continere non poterat, secundum Apostolum nullatenus nubere vetabatur, sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae fidem 132.0379C| debuit custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere; sed solum adhortationes praemii sempiterni poenasque proponere divini judicii, ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se Deo rationem reddat intentio. Cavendum est quippe quod de earum moribus actibusque beatus Paulus testatur apostolus. Quod planius exponere praeterimus, ne 404 sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur. De viduis quae post post professam continentiam peccaverint. Concilium Carthaginensis Africae quartum habitum ab episcopis numero CCXIV, aera CCCCXXXVI.

XLIII. (Concil. Carthag. IV, c. 104; BURCHARD, lib. VIII, c. 29.) Sicut bonum est castitatis praemium, ita et majori observantia et praeceptione custodiendum 132.0379D| est ut si quae viduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae, et in matura aetate a viro relictae, se devoverint Deo, et, veste laicali abjecta, sub testimonio episcopi et Ecclesiae religioso habitu apparuerint, postea vero ad nuptias saeculares transierint, secundum apostolum Paulum damnationem habebunt, quoniam fidem castitatis, quam Deo voverunt, irritam facere ausae sunt. Tales ergo personae alienae sunt a Christianorum communione, quae nec in convivio cum Christianis communicent. Nam si adulterae conjuges reatu sunt suis viris obnoxiae, quanto magis viduae, quae Deo religiositatem voverunt, crimine adulterii notabuntur, si devotionem quam spontaneae Deo obtulerunt libidinosa voluptate corruperint 132.0380A| atque ad secundas nuptias transitum fecerint; quae etsi violentia irruente ab aliquo praereptae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in conjugium raptori vel violento viro consenserint, superius damnatione cum praesente teneantur obnoxiae. De talibus enim ait Apostolus: Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem 405 irritam fecerunt (I Tim. V). Aurelius episcopus Carthaginensis Ecclesiae subscripsi. Donatianus Taleptensis primae sedis. De viduis professis, si nupserint, aut raptae fuerint. Concilium Arausicum XVII episcoporum habitum aera CCCCLXXVII, titulo primo, cap. 27.

XLIV. (Concil. Arausic. I, c. 27; BURCHARD. lib. VIII, c. 43.) Viduitatis servandae professionem coram 132.0380B| episcopo in secretario habitam, imposita ab episcopo veste viduali, non esse violandam; ejus vero robatorem, vel ipsam talis professionis desertricem, merito esse damnandam. Incipiunt capitula qua in Dei nomine sancta synodus in Toletanam urbem, cap. 10.

XLV. (Concil. Tolet. III, c. 10; BURCHARD. lib. VIII, c. 44.) Prae consultu castitatis, quod maxime hortamento concilii proficere debet, annuente glorioso domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae quibus placuerit tenere castitatem, nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur. Quod si priusquam profiteantur continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de 132.0380C| virginibus habeatur, nec citra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere. Si quis vero propositum castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta communione et liminibus ecclesiae habeatur extraneus. 406 De viris ac feminis sacris propositum transgredientibus sacrum. Concilium Toletanum.

XLVI. (Concil. Tolet. VI, c. 6; BURCHARD. lib. VIII, c. 14.) Proclivis cursus est a voluntate, et imitatrix natura vitiorum. Quamobrem quisquis virorum vel mulierum habitum induerint semel, vel induerunt spontanee religiosum, aut si vir deditus Ecclesiae choro, vel femina fuerit aut fuit delegata puellarum monasterio, in utroque sexu praevaricator ad propositum invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur, 132.0380D| et puella monasterium ingrediatur. Si autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia a Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit communis. Viduas quoque universalis jamdudum statuit synodus professionum vel habitus sui desertrices ut superiori sententia condemnentur. Ut viduae vel virgines continentiam professae non nubant. Item ejusdem papae Gelasii ad Sicilienses episcopos.

XLVII. (SYMMACH. ep. 5, c. 5; BURCHARD. lib. VIII, c. 46.) Neque viduas ad nuptias transire patimur quae in religioso proposito diuturna observatione permanserint. Similiter virgines nubere prohibemus 132.0381A| quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse constiterit. De his velatas Deo consecratas in conjugium duxerint. Cap. 23.

XLVIII. (Concil. Tribur., c. 23; BURCHARD. lib. VIII, c. 38.) Si quis sacro velamine consecratam in conjugium duxerit, et post dicatum 407 Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii papae, cap. 20, legitur, protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi. Si tamen poenituerit, transeuntibus de saeculo viaticum non negetur. In Chalcedonensi concilio, cap. 16, hoc perpetrantes excommunicentur. Confitentibus auctoritate episcopi misericordia largiatur. 132.0381B| In epistola papae Siricii, cap. 6, velatae Deo consecratae, si abjecto proposito sanctitatis clanculum sacrilega contagione se miscuerint, vel de illicitis complexibus publice et libere procreaverint, has impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu et ecclesiarum conventibus eliminandas esse judicatum est, quatenus retrusae ergastulis, tantum facinus continua lamentatione defleant. Unde verbo Domini et canonica auctoritate in hac sancta synodo praecipimus ut omnino separentur, et juramento colligantur ulterius sub uno non cohabitare tecto, nec familiari frui colloquio, excepto in ecclesia et publico, aut pariter ullam habere communionem unde suspicio illecebrosi desiderii aut scandalum libidinosi facti juste possit oriri. Si quae etiam 132.0381C| inter se dividenda sint, dividant, et uterque sua provideat. De viduis velatis. Gelasii papae.

XLIX. (Concil. Tribur., c. 25; BURCHARD. lib. VIII, c. 36.) Viduas autem velare pontificum nullus attentet (prout constitutum est in decretis Gelasii, cap. 13, quod nec auctoritas divina nec canonum forma praestituit. Quae 408 si propria voluntate continentiam professa (ut in ejusdem Gelasii cap. 21, legitur), ejus intentio pro se reddat rationem Deo; quia sicut, secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere vetabatur, sic secum habita deliberatione promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Qua auctoritate paternae suffulti sententiae, in hoc sacro conventu sancimus et libere 132.0381D| judicamus quod si sponte velamen, quamvis non consecratum, sibi imposuerit, et in ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debebit, licet sacramento confirmare velit eo tenore et ratione velamen sibi imponere ut iterum non possit deponere. Item de viduis velatis. Ex concilio Africano, capitulo 89.

L. Vidua quidem quae sacrum capiti velamen imposuerit, et inter caeteras velatas feminas in ecclesia oraverit, et oblationem cum illis obtulerit, professa est in eodem habitu permanere, spondens nunquam religionis deponere velamen, a religionis observantia discedere non praesumat. Optamus 132.0382A| sanctitatem vestram in Christo bene valere. De viro contra voluntatem uxoris in monasterium ingresso, et jam tonsoratus fuerit, omnino reddendo. Ex Reg. part. I, cap. 180, ad Adrium notarium Panormi.

LI. (S. GREGOR. lib. IX, indict. 4, epist. 44; BURCHARD. lib. IX, c. 48.) Agathosa latrix praesentium questa est maritum suum contra voluntatem suam in 409 monasterio Urbici abbatis esse conversum, Quod quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc, sicut promisit, 132.0382B| mutare compellat. Si vero nil horum est, nec quoddam fornicationis crimen, propter quod viro licet uxorem relinquere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus est, reddere omnino debeas excusatione cessante. Quia etsi mundana lex praecipit conversationis gratia utrolibet invito solvi posse conjugium, divina lex fieri non permittit. Nam excepta fornicationis causa virum uxorem relinquere nulla ratione concedit. Quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti et ex parte in saeculo manere. 132.0382C| Episcopum debere honorem deponere si concubinam habuit eo tempore quo erat in sacro ordine constitutus. Ex epistola sancti Gregorii, cap. 43.

LII. (S. GREGOR. lib. II, indict. 11, epist. 83; BURCHARD. lib. I, c. 195.) Andreae Tarentino episcopo scribit dicens: Tribunal judicis aeterni securus aspiciet quisquis reatus sui conscius digna eum modo poenitentia placare contendit. Habuisse te concubinam manifesta veritate comperimus 410 de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum. Qua de re, si in sacro ordine constitutus, ejus te permistione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad administrandum nullo modo 132.0382D| praesumas accedere, sciturus in animae tuae periculo ministrare et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si hujus sceleris conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris. De raptoribus virginum et viduarum. Item de abbatiis quae jus electionis habent seu de his quae non habent.

LIII. Anno incarnationis Domini 952, indictione 9, constitutum est in Franconofurth a rege gloriosissimo Ottone, anno illius 15, consentientibus episcopis, comitibus, aliisque fidelibus compluribus, canonum sanctorumque Patrum auctoritate, necnon Capitularium praecedentium regum institutis coram positis, ne oppressio virginum aut viduarum, vel 132.0383A| raptus ab ullis hominibus fiat, et ut qui rapiunt eas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniventes raptoribus, si quidem clerici sunt, decidant a proprio gradu; si vero laici, anathematizentur, et raptores sine spe conjugii permaneant. Quod si post haec jungere se praesumpserint, utrique anathematizentur. Nuendum est etiam praefato rege ut nulla abbatia quae per se electionem habet, ad monasterium nec alicui 411 in proprium possit donari. Illae vero quae electione carent, regis donatione et privilegio ad aliud monasterium, quod sub eius mundiburdio consistit, subrogari possint. Quid sit ministrare Christo.

LIV. (S. AUGUST. in Joann. tract. 51.) Si quis mihi 132.0383B| ministrat, me sequatur. Quo fructu, qua mercede, quo praemio? Et ubi sum, inquit, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis quo ministratur illi pretium sit esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando male esse poterit cum illo? Audi evidentius: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quid enim superius ait? Ubi ego sum, illic et minister meus erit. Hoc intelligitur exposuisse cum dicit: Honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus quam ut sit ubi est unicus, non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati? Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta promittitur, hoc potius debemus inquirere. Si 132.0383C| enim hoc putaverimus esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare, aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare, potumque miscere, fecerunt hoc illi qui potuerunt eum in corpore habere praesentem, sicut Martha et Maria, quando et Lazarus unus erat ex recumbentibus. Sed eo modo Christo etiam Judas perditus ministravit. Nam et loculos habebat ipse. Et quamvis ex eis quae mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria 412 parabantur. Hinc est illud quod cum ei diceret Dominus: Quod facis fac velociter, arbitrati sunt quidam quod eum jusserit propter diem festum necessaria praeparare vel indigentibus aliquid dare. Nullo modo igitur de hujuscemodi ministris diceret 132.0383D| Dominus: Ubi ego sum, ibi erit et minister meus. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, quoniam Judam talia ministrantem reprobatum potius quam honoratum videmus. Ut quid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus? Cum enim dixit: Si quis mihi ministrat, me sequatur, hoc intelligi voluit, ac si diceret: Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Jesu Christo qui non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi. Hoc est enim, me sequatur. Vias ambulant, non suas. Sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. 132.0384A| Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de jactantia, nesciente sinistra quid faciat dextera, id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat, recteque illi dicetur: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Nec ea tantum quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia opera bona propter Christum faciens. Tunc enim erunt bona; quoniam finis legis Christus ad justitiam omni credenti minister est usque ad [ apud Augustinum, omni credenti. Minister est Christi usque ad] illud opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere, quia et hoc sua membra [ apud Augustinum, ponere. Hoc est enim et pro Christo ponere, quia et h. propter sua 132.0384B| m.] dicturus est: Cum pro istis, pro me 413 fecisti. De tali quippe opere etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis. Hinc ergo est unusquisque minister Christi unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater ejus honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat felicitas ejus. Cum ergo audistis, fratres, Dominum dicentem: Ubi ego sum, illic et minister meus erit, nolite tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro modulo vestro ministrate Christo, bene vivendo, ac eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus quibus potueritis praedicando; ut unusquisque etiam paterfamilias 132.0384C| hoc nomine cognoscat paternum affectum suae familiae se debere pro Christo et pro vita aeterna suos omnes moneat, doceat, hortetur, corripiat, impendat benevolentiam, exerceat disciplinam. Ita in domo sua ecclesiasticum et quodam modo episcopale implet officium, ministrans Christo, ut in aeternum sit cum ipso. Nam et illam maximam passionis ministrationem multi ex vestro numero ministrant, multi episcopi, clerici, juvenes et virgines, senes cum junioribus. Multi conjugati et conjugatae, multi patres matresque familias, ministrantes Christo, etiam animas suas in ejus martyrio posuerunt, et honorificante Patre coronas gloriosissimas receperunt. 414 De clericis qui monachorum propositum 132.0384D| appetunt. Ex concilio Toletano, cap. 50.

LV. (Concil. Tolet. IV, c. 50; BURCHARD. lib. VIII, c. 21.) Clerici qui monachorum propositum appetunt, et meliorem vitam sequi cupiunt, liberos ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum qui ab contemplationis desiderium transire nituntur. Decretum de viduis. Ex epistola beati Gregorii papa Bonifacio archiepiscopo missa, in qua inter caetera ita legitur:

LVI. (Addit. IV, c. 65; BURCHARD. lib. VIII, c. 45; IVO, parte VII, c. 63.) Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater charissime, credo te nosse a 132.0385A| sancto Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos apostolica auctoritate damnandas et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis et ad bonum quod coeperunt invitae aut voluntariae revertantur. De virginibus autem velatis, si deviaverint, a sanctae memoriae praedecessore nostro Innocentio tale decretum habemus: « Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverint permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint, aliquanto tempore his agenda poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis 132.0385B| ista pollicitatio, quam cum 415 Deo pepigit, solvi sine vincta non poterit, » et caetera. Nam si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduae, quae perfectioris aetatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt, virorumque consortio multoties usae sunt, et velari se permiserunt, habitum religionis assumpserunt, et demum apostataverunt, atque ad prius vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae et carceribus tradendae, qualiter juxta apostolum Paulum tradentes hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. De talibus enim et Dominus per Moysen loquitur: 132.0385C| Auferte malum de medio vestri. De quibus et per Prophetam ait: Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII). De talibus namque et eorum similibus atque eisdem consentientibus, quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, rei sunt, Dominus per eumdem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX); et multa eorumque similia. Tales ergo personae indubitanter adulterae esse manifestantur; quoniam, relicto immortali sponso, ad anteriorem ut canes ad proprium reversae sunt vomitum, et, apostatae factae, illicita ac sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutiantes; quae etiam, juxta apostolum 132.0385D| Paulum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt, et 416 fidem quam cum Deo pepigerunt frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, sunt damnandae a nobisque et a vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in dioecesi, a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt eliminandae. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et illicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus Christianorum, nisi quibus proprius studio corrigendi jusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet, aut ad domum 132.0386A| in qua sunt accedat; cum quibus etiam, ut jam dictus praecepit Apostolus, nulii fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quidquam tentare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. De vidua quae sub obtentu religionis velum ad tempus sibi imposuerit. Cap. 5.

LVII. (BURCHARD. lib. VIII, c. 47.) Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Adalwino sanctae Juvavensis Ecclesiae archiepiscopo. Quod autem interrogastis de femina quae post obitum mariti sui velamen sacrum super caput suum imposuit, et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem feminam esse, postea vero ad nuptias rediit, bonum videtur, quia 132.0386B| per hypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare voluit, et non legitime in voto suo permansit, ut poenitentiam 417 agat de illusione nefanda, et revertatur ad id quod spopondit et in sacro ministerio inchoavit. Nam si consenserimus quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque prout vult fingat, et non vere fiat, omnis ordo ecclesiasticus conturbatur, nec catholicae fidei jura consistunt, nec canones sacri rite observantur. Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per apostolum fraus ejus detecta, quid sibi futurum esset pronuntiatum est. Ait enim: Pecunia tua tecum sit in perditione. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga 132.0386C| Deum ut forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. (Act. VIII.) Ideo tales, nisi resipiscant, spiritali gladio percutere censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt. De poenitentibus viris ac viduis, sive virginibus, qui divertentes laici fiunt, aut vestem mutant, vel conjugiis copulantur. Toletanum concilium IV, cap. 55.

LVIII. (BURCHARD. lib. VIII, c. 27.) Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam totonderunt se, et rursus praevaricantes, laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo ad poenitentiam ex qua recesserunt revocentur. Quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt, nec admoniti revertuntur, vere 132.0386D| ut apostatae coram Ecclesia ut anathematis sententia condemnentur. 418 Non aliter et hi qui tonsi a parentibus fuerint, aut sponte sua, amissis parentibus, se ipsos religioni devoverunt, et postea habitum saecularem sumpserunt, et iidem a sacerdote comprehensi, ad cultum religionis, acta prius poenitentia, revocentur. Quod si reverti non possunt, vere ut apostatae anathematis sententiae subjiciantur. Quae forma servabitur etiam in viduis virginibusque sacris ac poenitentibus feminis quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut vestem mutaverunt aut ad nuptias transierunt. De discretione saecularium et sanctimonialium viduarum. Item ejusdem, cap. 56.

LIX. Duo sunt genera viduarum, saeculares et 132.0387A| sanctimoniales. Saeculares viduae sunt quae adhuc disponentes nubere, laicalem habitum non deposuerunt. Sanctimoniales sunt quae, jam mutato habitu saeculari, sub religioso cultu in conspectu sacerdotis vel Ecclesiae apparuerint. Hae si ad nuptias transierint, juxta Apostolum non sine damnatione erunt; quia se primum Deo voventes, postea castitatis propositum abjecerunt. Ad habitum redire cogatur et recludatur in monasterio quae religiosam vestem abjecit. Ex Regesto Gregorii, Vitaliano episcopo Sepontino.

LX. (S. GREG., lib. VII, indict. 1, epist. 9; BURCHARD. lib. VIII, c. 49.) Si custos religiosi habitus aut esse nosses episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illuc posito, nec projectis 132.0387B| religiosis vestibus ad saecularem reverti 419 habitum nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad praesens illicita impune commissa est. Nam, sicut praefati sumus, si sollicitus esses [exstitisses], prius ad nos ultio mulieris pravissimae quam culpa debuit pervenire. Quia ergo tantum hebes tantumque es negligens ut nisi canonicam in te fueris coercitionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstramus [demonstrabimus]. Praesentia igitur scripta suscipiens evigila, et excitatus saltem exsequere quod pressus nunc usque ignavia distulisti. Instantiae ergo tuae sit praedictam 132.0387C| mulierem una cum Sergio defensore comprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine excusatione aliqua revocare, sed etiam in monasterio, ubi omnino districte valeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere ut quam sit nefarium quod commisit ex tua possit districtione cognoscere. Quod si quis [qua in re si quis], quod non credimus, laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sanctissimae [sacratissimae] eum communionis participatione suspende; nobisque renuntiare festina; ut quantum sit exsecrabile quod praesumit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat. In his autem omnibus ita te cautum ac stude vigilantem ostendere ut culpam tuam non geminare 132.0387D| neglectus, sed aliquantisper valeat sollicitudo minuere. 420 De eadem re. Gregorius Sergio defensori nostro.

LXI. (S. GREG. lib. VII, indict. 1, epist. 10.) Si homo esses, aut districtionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea quae illic illicite committuntur ante vindicta corrigeres quam ad nos eorum nuntius perveniret. Sed dum nimia stultitia te facit negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendam desidiam tuam nihilominus provocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita filiam gloriosae 132.0388A| memoriae Tulliani magistri militiae, quae projectis quas sponte assumpsit religiosis vestibus, indumentis se laicis deturpavit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina comprehendere atque ad religiosum rursus habitum revocare, ac in monasterio mittere, ubi districte omnino valeat custodiri, nec ejus custodiam aliquatenus relevari permittas quousque nostra denuo scripta susceperis. Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te districtissime noveris vindicandum ut quod ex te nescis, poena possis reserante cognoscere: quia, sicut diximus, si intellectum hominis habuisses, haec quae facere modo praeciperis, ante debueras etiam cum ultione a te facta cognoscere. De feminis quae religionis vestem in domibus propriis 132.0388B| mutaverint, si postea conjugium elegerint, quid agendum sit. Toletanum concilium IV, cap. 57.

LXII. (Lib. VII Capitular., c. 257; BURCHARD. lib. VIII, c. 48.) De viduis et puellis quae habitum 421 religionis in domibus propriis tam a parentibus quam per se mutaverunt, et si postea contra instituta Patrum vel praecepta canonum conjugia crediderint copulanda, tandiu utrique habeantur a communione suspensi quousque quod illicite perpetraverunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuo sint sequestrati. Quod consuetudo ecclesiastica pro lege tenenda est. Sancti Patris nostri Basilii capite 27, sermonum ad beatum Amphilochium de Spiritu sancto scriptum.

132.0388C| LXIII. (BURCHARD. lib. III, c. 127.) Ecclesiasticarum institutionum quasdam scripturis, quasdam vero apostolica traditione per successiones in ministerio confirmatas accepimus; quibus par virtus et idem utrisque pietatis effectus quin sit, quotusquisque vel aliquantulum sacrarum expertus Scripturarum haesitaverit. Si enim attentaverimus consuetudines Ecclesiae non per scripturas a Patribus traditas nihili aestimare, quantum religio detrimenti latura sit, despicientibus liquido constabit. Quae enim, ut inde ordiamur, scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri? Quae multifariam digesta super panem et calicem prolix et orationis et consecrationis verba commendavit? Nam non modo quod in Evangelio continetur vel Apostolo in secretis dicimus, 132.0388D| sed et alia perplura adjicimus magnum quasi unum consummandis accommodantia mysteriis. Quae orientem versus 422 nos orare litterarum forma praestituit? Benedicimus fontem baptismatis, oleum unctionis. Huc accedit quod ter immergimus quos baptizamus, oleo ungimus, verbis abrenuntiare Satanae et angelis ejus informamus. Unde haec et alia in hunc modum non pauca nisi tacita ac mystica traditione a Patribus ecclesiastico more reverentiori diligentia in mysteriis observata silentio quam publicata scripto? Item, cap. 29.

LXIV. (BASILIUS in ep. ad Amphiloch., c. 27 et 29.) 132.0389A| Deficit me dies si singulas Ecclesiae consuetudines explicatum aggrediar. Quid plura? Ipsam confessionem fidei credendi in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, quis nobis scripta insinuavit, nisi quod baptismati straditionem consequenter fidei pietas imitatur, et ut baptizamur, ita et credimus? Quae diebus festis Scriptura stantes nos orare praecepit, profestis autem non sic? Ergo si tot non scripto tradita usus Ecclesiae pie accepta mystica observatione custodit, non absurdum, imo apostolicum, arbitror etiam non 132.0390A| scriptas traditiones firmiter tenere. Laudo vos, inquit Apostolus, quod in omnibus memores mei estis, et sicut tradidi vobis traditiones tenetis. Et illud: Tenetis traditiones quas accepistis sive per sermonem, sive per epistolam. Igitur licet in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, diversis niti exemplis maluimus, quibus ecclesiasticae consuetudinis observantiam a majoribus ductam pro lege tenendam persuasibilius eruditis clarescat. 423 APPENDIX SECUNDA. 132.0389| Priora capita 18 istius secundae appendicis, quae exstant in editione Helmaestadiensi, eadem omnino sunt cum primis 28 primae appendicis, quam edidimus ex veteri codice ms. Parisiensi, excepto tamen capite nono, quod non exstat in editione Helmaestadiensi, et additum est ex codice Parisiensi. Itaque capita tantum 27 ex his 28 pertinent ad istam secundam appendicem; quae nos ob eam causam hic omitti voluimus, ne repetitio inutilis fieret. Exhibebimus autem bona fide editionem Helmaestadiensem; nisi quod, quantum fieri poterit, adnotabimus unde petita sint capita; quod in Helmaestadiensi editione factum non est. Tum variantes quoque lectiones quae erunt alicujus momenti inter uncos conclusas exhibemus.

424 INCIPIT TEXTUS CAPITULORUM. 132.0389B| Ne sacerdos vexetur. Ex concilio Aurelianensi, cap. 8.

XXVIII. Relatum est sanctae synodo quod a malis Christianis plurimae vexationes sacerdotibus Christi seu caeteris clericis inferioris gradus saepissime inferantur. Unde visum est sancto concilio, ne postea talia existant, jaculo spiritali percutere, ut si quis clerico aliquam injuriam seu calumniam 425 ingesserit, a liminibus sanctae ecclesiae arceatur usque ad condignam satisfactionem. XXIX. Ex concilio Rothomagensi. De demigrantia Clericorum.

XXX. Cum fraternitatem tuam confidamus canonum statuta et vigorem dirigere disciplinae, hoc tibi 132.0389C| indagandum mandare curavimus, ne ingenui clerici, qui capacioris et argutioris sunt ingenii, ad loca quae scientia et doctrina excellentiora conspiciuntur, discendi ( ditescendi ) gratia prae ( nisi habita ) utilitate ecclesiae suique necessarii petendi causa transcendant. Invidia pontificum saepe prohibentur, dum cap. 20 Chalcedonensis concilii eis opponunt, ubi dicitur clericos in ecclesia administrantes in alterius civitatis ecclesia statutos fieri non oportet, et sequentia invida obfuscatione abolent, ubi illi excipiuntur qui ex necessitate ad aliam ecclesiam transierint. Magna sane necessitate premitur qui fame constringitur; et qui injuria arctatur insipientiae, opus habet refici doctrina scientiae. Inter fugitivum denique et 132.0389D| studiosum caute ab episcopo discretio prospici debet, ut ille locum delitescendi non inveniat, isti vero locum in melius mutare et ire de virtute in virtutem 132.0390B| offendiculum non opponatur, sed charitatis adjutorio, quae nunquam excidit, sublevetur. Igitur si pie et juste 426 recto currebant hactenus viam tramite vitae, pro religione perfectiora expetere loca licentiam eis non denegandam esse censuimus.

De odio in fratres.

XXXI. Si quis odium contra fratrem suum injuste habuerit, hunc Deus a suo separat regno et a coelo subtrahit; quia odium nec passione ei adimitur, nec martyrio expiatur, nec sanguine fuso deletur. Detrahere autem alteri per odium, sui commodi causa, magis est contra naturam quam mors, quam dolor, vel caetera hujusmodi mala. Sanctus Gregorius dicit, item Augustinus, de odio.

XXXII. Magna et mira sententia, quemadmodum 132.0390C| sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat. Si male amaveris, tunc odisti. Si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Gregorius papa de lapsis sacerdotibus.

XXXIII. (S. GREGOR. lib. I, epist. 42.) De lapsis sacerdotibus, vel quolibet ex clero, id observari volumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis; sed pauperrima regularia monasteria require, quae secundum Deum vivere sciunt, et in eisdem monasteriis lapsos ad poenitentiam trade, ut res lapsorum in eo loco perficiant [proficiant], in quo agere poenitentiam traduntur; quatenus ipsi ex rebus eorum subsidium habeant qui de correctione eorum sollicitudinem gerunt. Si vero 427 parentes 132.0390D| habent, res eorum legitimis parentibus dentur; ita tamen ut eorum stipendium qui in poenitentiam dati fuerint, sufficienter debeat procurari. 132.0391A| Si qui vero ex familia ecclesiastica sacerdotes vel laici [levitae], vel monachi, vel clerici, vel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in poenitentiam volumus, sed res eorum ut ecclesiasticae non subtrahi [ecclesiastico juri non s.]. Ad usum tamen suum accipiant unde ad poenitendum subsistant; ne si nudentur, locis in quibus dati fuerint onerosi sint. Si qui parentes in possessione habent, ipsis res eorum tradendae sunt, ut in ipsis Ecclesiae [juri Eccl.] conserventur.

(Idem, lib. IV, indict. 13, epist. 31.) Sacerdotibus autem externa potestate nullus dominus violentiam inferat; sed excellenti consideratione, propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur ut etiam debitam reverentiam impendat. Nam in divinis eloquiis sacerdotes aliquando dii, aliquando angeli vocantur. 132.0391B| Et per Moysen de eo qui ad juramentum deducendus est dicitur: Applica illum ad deos, videlicet ad sacerdotes. Et rursum: Diis non detrahes (Exod. XXII), scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, ut legem requirant ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II). Quid ergo mirum si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos aut deos ipse etiam appellat Deus? Ecclesiastica testatur historia quod cum piae memoriae Constantino principi oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, et eosdem quia accusati fuerant 428 episcopos convocans, in eorum conspectu libellos quos acceperat incendit, dicens: « Vos dii estis, a vero Deo constituti. Ite, et inter vos 132.0391C| causas vestras disponite, quia dignum non est ut nos judicemus deos. » Antiquitus in republica principes fuerunt, qui, verum Deum nescientes, deos ligneos et lapideos colebant, et tamen eorum sacerdotibus honorem maximum tribuerunt.

Hinc est ergo quod, exceptis criminibus, neminem sacerdotum Gregorius deponebat, imo pro qualitatibus delictorum venialiter communione privabat.

Si quando igitur super sacerdotum criminibus erat aliquid ventilandum, cum summa districtione grandique cautela Gregorius uniuscujusque capituli modulos quaerens, sententiam suam magis difficulter quam faciliter promulgabat, dicens: Dum cuncta negotia indagandae sollicitudine veritatis indigeant, tum quae ad dejectionem sacerdotalium graduum 132.0391D| sunt districtius trutinanda, in quibus non tam de humilibus constitutis quam de divinae quodammodo benedictionis refragatione tentatur. Nam grave satis est et indecens ut in re dubia certa dicatur sententia.

Ne sacerdotes Domini, sicut vulgus solet, jurare compellantur. Cornelius papa Rufo Orientali episcopo.

XXXIV (CORNEL. papa, epist. 2; BURCHARD. lib. I, c. 193.) Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus vel reliquis exigi pro fide recta cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus. Summopere ergo sanctus Jacob apostolus 429 prohibens sacramentum loquitur, dicens: Ante omnia autem, fratres 132.0392A| mei, . . nolite jurare (Jac. V). Haec, fratres charissimi, ipse Dominus prohibet, id est non debere jurare, sacramenta non exigi nisi pro fide recta. Haec apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri, qui huic sanctae universali et apostolicae Ecclesiae praefuerunt ante nos, haec prophetae et reliqui sancti doctores per universum mundum dispersi ad praedicandum juramenta vetant.

De ecclesiastica controversia testes.

XXXV. Omnis controversia quae de ecclesiasticis rebus fit, secundum divinam legem sub duobus vel tribus testibus terminetur, dicente Domino: Non unus stet contra alium, sed in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII). Similiter et de separatione conjugatorum, ut tres veraces homines 132.0392B| hoc testificentur, si septem inveniri non valeant. De medico male curante.

XXXVI. Medicus infantem incautius curans, claudicantem effecit. Quaesitum est an gradum in clero talis mereri possit. Et visum est quod hujusmodi debilitas, si alios bonos profectus ostenderit, eum a gradu non debeat prohibere. De clericorum tonsura.

XXXVII. (Concil. Tribur., c. 27; BURCHARD. lib. VIII, c. 97.) Clericus si tonsuram dimissa uxore acceperit, qui quidem sit sine gradu, nec ad monasterium quodlibet a parentibus traditus, 430 si uxorem habere permittitur, iterum tonderi cogatur, nec 132.0392C| in vita sua tonsuram negligere audeat. Quem autem progenitores tradiderunt, et in Ecclesia legit, nec uxorem ducere nec monasterium deserere poterit. Sed si discesserit, reducatur. Si tonsuram dimiserit, rursus tondeatur. Uxorem si usurpaverit, dimittere compellatur. De puellis monialibus factis.

XXXVIII. (Concil. Tribur., c. 24; BURCHARD. lib. VIII, c. 98.) Puella si ante duodecim annos aetatis sponte sua sacrum sibi velamen assumit, possunt statim parentes vel tutores ejus id factum irritum facere, si volunt. At si annum et diem dissimulando contenderint, ulterius nec illi nec ipsa mutare hoc poterunt. Porro si in fortiori aetate adolescentula vel adolescens servire Deo elegerint, non est potestestas 132.0392D| parentibus hoc prohibendi. De laicis morientium presbyterorum substantiam diripientibus.

XXXIX. Perlatum est quoque ad sanctam synodum quod quidam laici improbe agant contra presbyteros suos, ita ut de morientium presbyterorum substantia partes sibi vindicent sicuti de substantia rusticorum suorum. Interdicimus itaque ne hoc ulterius fiat; sed sicut liberi facti sunt ad suscipiendum gradum et agendum divinum officium, ita ab eis nihil exigatur praeter Dei officium. De peculio vero sacerdotum nihil sibi usurpent; sed ex duabus partibus faciant presbyteri quod sibi placuerit. Tertiam, 132.0393A| secundum canonum jussa, 431 quibus serviunt relinquant ecclesiis. De manso et decimis.

XL. (Concil. Wormat. c. 50; lib. I Capitular. c. 91; BURCHARD. lib. III, c. 52.) Item sanctium est in Capitulari ne de manso ecclesiae, neque de decimis, neque de oblationibus, nec de domibus vel atriis, juxta ecclesiam positis, aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Si aliquid vero amplius habuerint, inde faciant servitium senioribus suis. Ne quis de servili conditione promoveatur ad clerum.

XLI. Nulli de servili conditione ad sacros gradus promoveantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consecuti fuerint; cujus libertatis charta ante ordinandum in ambone publice legatur; 132.0393B| et si nullus contradixerit, rite consecrabitur. Porro si postea de gradu deciderint, ejus sint conditionis cujus fuerant ante gradum. De bonis ecclesiasticis. Ex epistola canonica.

XLII. Nullus episcoporum, presbyterorum, seu diaconorum, vel etiam clericorum, praedia ecclesiae in potestate habeat venundare, sed nec cuiquam parentum suorum donare; et qui hoc egerit, sub omni celeritate, reddito pretio, ad loca sacra in quae competunt revertatur. Si autem, hac observatione contempta, aliquis hoc praesumpserit, res proprias in ipsa ecclesia relinquat, et ipse foris ejiciatur, eo quod divina congruat ratione ut 432 qui ecclesias accipiunt ad regendum, non ad dispergendum accipiant. Simili modo nullam habeant potestatem 132.0393C| quolibet modo alienandum neque venundandum, sed nec sine voluntate pontificis sui vicarios dandum, aut liberis dimittendum. Qui hoc praesumpserit, ut superius censuimus, si habet proprietatem suam, aliud tantum restituat. Si non habuerit, exspoliatus omnibus foras ejiciatur. Ipsae tamen res ad ecclesiam, cujus res sunt, revertantur. De patrimonio clericorum. Ex concilio Meldensi, cap. 21.

XLIII. Investigandum an nihil patrimonii habens presbyter quando provectus est ad ordinem ecclesiasticum, postea emerit praedia, cujus juris sint, annon ecclesiae esse debent. Unusquisque enim presbyter proprias res, quas post diem consecrationis 132.0393D| acquisiverit, ecclesiae relinquat. Si autem alieno nomine res comparaverit, et ibi structuras fecerit, vel quae ad ecclesiam ibi Deo collocaverit, contra decreta canonum hoc malum agitur, quia sacrilegium est, et par crimen . . . furis esse dignoscitur qui sacras oblationes furabatur. De feminis quae religionis vestem domibus propriis mutaverint, si postea concubitum elegerint, quid agendum sit.

XLIV. (Lib. VII Capitular. c. 257: BURCHARD. lib. VIII, c. 48.) De viduis et puellis quae habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus quam 132.0394A| per se mutaverint, et si postea contra instituta Patrum vel praecepta canonum 433 conjugia crediderint copulanda, tandiu utrique habeantur a communione suspensi quousque quod illicite perpetraverunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuo sint sequestrati. De viduis. Epistola beati Gregorii papae Bonifacio acrhiepiscopo missa, in qua inter caetera ita legitur decretum.

XLV. (BURCHARD. lib. VIII, c. 45.) Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater charissime, credo te nosse a sancto Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos 132.0394B| apostolica auctoritate damnandas et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus usquequo obediant episcopis suis et ad bannum [bonum] quod coeperunt invite aut voluntarie revertantur. De virginibus non velatis.

XLVI. (BURCHARD. lib. VIII, c. 45.) A sanctae memoriae praedecessore nostro Innocentio taliter decretum habemus: « Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint, his agenda poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, 132.0394C| solvi sine vindicta non poterit. » Et contra [caetera]. Nam si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur et a coetu fidelium 434 usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduae, quae perfectioris aetatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt, virorumque consortio multoties usae sunt, et velari se permiserunt, habitumque religionis assumpserunt, et tamen apostataverunt, atque ad pejus votum [priorem vomitum] sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae et carceribus tradendae, qualiter, juxta beatum apostolum Paulum, tradentes hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. De talibus enim et Dominus per Moysen 132.0394D| loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per Prophetam ait: Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII). De talibus namque et eorum similibus atque eisdem consentientibus (quia non solum qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt, rei sunt) Dominus per eumdem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX). Et multa alia eorumque similia. Tales ergo personae indubitanter adulterae esse manifestantur, 132.0395A| cum [quia] relicto immortali sponso, ad anteriorem ut canes ad proprium reversae sunt vomitum, et apostatae factae illicita ac sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinantes. Quae etiam, juxta eumdem apostolum Paulum, eo quod . . . viduitatis propositum dimiserunt, et fidem quam cum Deo pepigerunt frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, 435 sunt damnandae a nobis. Quae et a vobis et a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in dioecesi, a liminibus ecclesiae et coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt eliminandae . Ne clerici viduarum familiaritati associentur. Ex concilio Carthaginensi, cap. 102.

132.0395B| XLVII. (Concil. Carthag. I, c. 102; BURCHARD. lib. VIII, c. 55.) Ad reatum episcopi pertinet, vel presbyteri qui parochiae praeest, si sustentandae vitae praesentis causa adolescentiores viduae vel sanctimoniales clericorum familiaritati subjiciantur. De viduis quae ecclesiae stipendiis sustentantur. Cap. 103.

XLVIII. (Ibid. c. 103.) Viduae quae stipendio ecclesiae sustentantur, assidue in opere Dei esse debent, ut et meritis et orationibus suis ecclesiam adjuvent. De viduis quae professa continentia praevaricantur. Cap. 104.

XLIX. (Ibid. c. 104.) Sicut bonum est castitatis praemium, ita majori observantia et praeceptione 132.0395C| custodiendum est ut si quae viduae, quamvis adhuc in minoribus annis positae, et in matura aetate a viro relictae, se devoverint Deo, et vestes laicales abjecerint sub testimonio episcopi, et post ad saeculum redierint, damnentur, quia fidem castitatis, quam Deo voverunt, irritam facere ausae sunt. Tales ergo personae sint a Christianorum communione alienae, quae etiam nec in convivio 436 cum Christianis communicent. Nam si adulterae conjuges reatu sunt suis viris obnoxiae, quanto magis viduae, quae Deo religiositatem voverunt, crimine adulterii notabuntur, si devotionem, quam sponte Deo obtulerunt, libidinosa voluntate corruperint, atque ad secundas nuptias transitum fecerint; quae etsi violentia irruente ab aliquo praereptae fuerint, ac postea delectatione 132.0395D| libidinis permanere in conjugio raptoris vel violento viro consenserint, damnatione superius comprehensa teneantur obnoxiae. De talibus enim dicit Apostolus: Cum luxuriatae fuerint, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (II Tim. V). De viduis quae viduitatem professae sunt coram episcopo. Ex concilio Arausicano, cap. 9.

L. (Concil. Arausic. I, c. 27; BURCHARD. lib. VIII, c. 43.) Viduitatis servandae professionem coram episcopo faciendam et habitum impositum minime violandum; ejus vero raptorem, vel ipsam 132.0396A| talis professionis desertricem merito damnandam decernimus. De virginibus quae infra XXV annos necessitate cogente velantur. Ex concilio Carthaginis Africae VIII, cap. 26.

LI. (Concil. Milevit. II, c. 26; concil. Carthag. VII, 7, c. 93.) Placuit ut quicunque episcoporum, necessitate periclitantis pudicitiae virginem velaverit [virginalis, cum], cum vel petitor vel raptor formidatur, vel si etiam aliquo in mortis periculo scrupulo compuncta fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus ecclesia aut hi ad quos cura pertinet, velaverint virginem 437 infra XXV annos aetatis, ei non obsit concilium quod de ipso numero annorum constitutum est. 132.0396B| Non liceat mulieri sanctum velum acceptum dimittere.

LII. (Lib. V Capitular. c. 113.) Qualicunque modo mulier, permittente canonice viro suo, aut eo defuncto, velum sanctum acceperit in caput, aut sponte aut invite, in eo permaneat omnino, nec dimittat. De communicantibus.

LIII. Quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, vel immoderate, vel inordinate, reus erit corporis et sanguinis Domini. Reus, id est, dignus ut damnetur ab ipso sacrificio, qui tantum mysterium ut vile despexerit. Scriptum est: Omnis mundus manducabit ea. Anima quae peccaverit, ut immunda exterminabitur de populo suo. Indigne; 132.0396C| ut Dominus ait: Si ante altare steteris, et ibi recordatus fueris, etc. Prius perscrutanda est conscientia, si in nullo nos reprehendit; et post offerre aut communicare debemus. Quidam dicunt: Dominus non indignum, sed indigne accipientem, revocat a sancto. Sed si dignus indigne accedens retrahitur, quanto magis qui non potest accipere digne. Unde oportet cessare a vitiis, ut sanctum Domini corpus sancte percipias. Probet autem, id est, quaerat an dignus sit. Qui enim manducat, dupliciter reus effectus est, praesumptionis scilicet et peccati: Non dijudicans, id est, non 438 discernens a caeteris cibis. (Apud RABAN. in fine libri primi de ministris ecclesiae. ) Ergo cum tanta sit plaga peccati atque impetus morbi ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda 132.0396D| sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altari removeri ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Hoc est enim indigne accipere corpus et sanguinem Domini, si quis eo tempore accipiat quo debet agere poenitentiam. Sancti namque ac religiosi et Deo acceptabiles antistites cum sub tectum Dei intrant, ibidem Dominus per eos ingreditur, tanquam Deum suscipiant. Et quando pane vitae et poculo frueris, quando manducas corpus et bibis sanguinem Domini, tunc Dominus sub tectum tuum ingreditur. Ubi vero indigne ingreditur, ibi ad judicium ingreditur illi accipienti. 132.0397A| Cum sacerdos moritur, quid de rebus ejus observetur. Ex concilio Ilerdensi.

LIV. (Concil. Ilerd. c. 16.) Licet de re hujuscemodi, quam constituere salubri ordinatione decernimus, prisca auctoritas canonum nequaquam siluerit, sed evidenti sanctione praeceperit ut cujuscunque Ecclesiae pontifice defuncto, non passim pro libitu suo in earum rerum direptionem, quas obiens dereliquit, quisquis irruat, domumque subvertat, sed sacerdos qui exsequiarum tempore adest, omnia quae ad utilitatem et conservationem pertinent, debet diligenti circumspectione munire; tamen quia haec ipsa sanctio, quod pejus est, a multis clericis cognoscitur violari, ita ut occumbente sacerdote, exspectato [despecto] affectu, totaque 439 disciplinae 132.0397B| severitate posthabita, immaniter quae in domo pontificali reperiuntur invadant et abstrahant, id nunc omne hujus placiti vel constituti inter nos censura placuit custodire, ut defuncto antistite, vel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum cujuslibet ordinis, officii, aut gradus, quidquam de domo auferre praesumat, vel de utilitate, quae instrumentum [instrumenti] domus esse dignoscitur, de mobilibus et immobilibus rei ecclesiasticae conetur invadere, nihil furto, nihil vi, nihil dolo supprimens, auferens, atque abscondens. Sed is cui domus commissa est, subjunctis sibi cum consilio clerico [cleri] uno vel duobus fidelissimis, omnia usque ad tempus pontificis substituendi debet conservare, et his qui in domo inveniuntur clericis consueta alimenta administrare. 132.0397C| Subditus [substitutus] autem antistes suscepta ea, prout discessor [decessor] suus ordinavit, vel huic Deus inspiraverit, uti his debet quos cognoverit disciplinae et charitati decessoris sui fideliter paruisse. Quod si quisquam post haec cujuslibet ordinis, ut superius dictum est, clericus quacunque occasione de domo ecclesiae vel de omni facultate quippiam probatus fuerit abstulisse vel forsitan dolo aliquo suppressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condemnetur, ut vix peregrina ei communio concedatur. Quia durum est ut hi quos constat in servitio Domini cum primae sedis antistite desudasse, illorum qui suarum rerum incubatores vel utilitatibus servientes atque vacantes fuisse noscuntur despectibus aliquatenus crucientur. 132.0397D| 440 De accusatis sacerdotibus, sive etiam de optimatibus palatii, atque gardingis. Ex conc. Tolet.

LV. (Concil Tolet. XIII, c. 2.) Sed et collationis objectu res nostro coetui lacrymanda occurrit, quae tanto magis est synodalis judicii pondere abigenda, quanto majorem stragem populis affert pariter et ruinam. Etenim decursis retro temporibus vidimus multos et flevimus ex palatini ordinis officio cecidisse, quos et violenta professio ab honore dejecit, et trabale regum factione [sanctione] judicium aut morti aut ignominiae perpetuae subjugavit. Quod importabile malum et impietatis facinus exhorrendum religiosi principis nostri animus abolere intendens, generali omnium pontificum arbitrio retractandum invexit, et ultrici synodalis poenitentiae [potentiae] 132.0398A| auctoritate cohibendum statuit. Unde congruam devotioni ejus sententiam decernentes, hoc in commune decrevimus, ut nullus deinceps ex palatini ordinis gradu vel religionis sanctae conventu regiae subtilitatis astutia, vel profanae potestatis instinctu, sive quorumlibet hominum malitiosae voluntatis obnisu, citra manifestum et evidens culpae suae indicium, ab honore sui ordinis vel servitio domus regiae arceatur, non vinculorum nexibus alligetur, non quaestioni aptetur, non quibuslibet tormentorum vel flagellorum generibus maceretur, non rebus privetur, non etiam carceralibus custodiis mancipetur, neque adhibitis hinc inde injustis occasionibus abdicetur, per quod illi violenta aut occulta vel fraudulenta 441 professio extrahatur. Sed is qui 132.0398B| accusatur gradum sui ordinis tenens, et nihil de supradictorum capitulorum nocibilitate [nobilitate] persentiens, in publica sacerdotum seniorumque atque etiam gardingorum discussione deductus, et justissime perquisitus, aut obnoxius reatui detectae culpae legum poenas excipiat, aut obnoxius judicio omnium comprobatus appareat. Illos tamen quos in locis talibus manere constiterit unde nocibilis perfugii suspicio sit, aut eos quos pro conturbatione terrae diligentius oportet custodire, hos sine aliquo vinculorum vel injuriae damno sub libera custodia consistere oportebit. Sic tamen, repulso omni terrore, sub circumspecta et diligenti custodia habeantur ut tempus quo judicari eos oportet, nullo modo sub fraudulentia dilatetur, quo ab uxoribus 132.0398C| vel propinquis atque etiam rebus suis diutissime separati, professionem suam videantur dedisse inviti; quae tamenetsi data fuerit, modis omnibus non valebit; sed, juxta superiorem ordinem, illud pro vero accipietur quod ex ore ejus agnitum generali fuerit judicio comprobatum. Nam et de caeterorum ingenuorum personis, qui palatinis officiis non conferunt [haeserunt], et tamen ingenuae dignitatis titulum reportare videntur, similis ordo servabitur; qui etiamsi pro culpis minimis, ut assolet, flagellorum ictibus a principe verberentur, non tamen ex hoc aut testimonium amissuri sunt, aut rebus sibi debitis privabuntur. Quod si de infidelitatis crimine quidquam eis objicitur, simili, ut superius praemissum 132.0398D| est, ordine judicandi sunt. Quod synodale decretum, 442 divino, ut confidimus, Spiritu promulgatum, si quis regum deinceps aut temeranter custodire neglexerit, aut malitiose praeterire praeelegerit, quo quisque de personis taxatis aliter quam praemissum est praedamnetur, aut ex factione conjectae in eum militiae [astu congestae mal.] perimatur, vel dejectus sui ordinis loco privetur, et cum omnibus qui ei ex delectatione consenserint, in conspectu altissimi Dei Patris et unigeniti Filii ejus atque Spiritus sancti perenni anathemate ultus, et divinis vel aeternis abdicetur [addicetur] ardoribus concremandus. Et insuper quidquid contra hanc regulam sententiae nostrae aut in persona cujusquam fuerit actum, aut de rebus accusatae personae exstiterit judicatum, nullo 132.0399A| vigore subsistat, quo persona ipsa aliter quam decernimus judicata aut testimonii sui dignitatem amittat, aut questu rei propriae careat. Nec tamen per haec et hujusmodi statuta principibus domesticae correptionis [enim haec et alia promentes princ. d. correct.] potestas adimitur. Nam specialiter de laicis illis quos non culpa infidelitatis astringit, sed aut servitii sui officio torpentes aut in commissis sibi actibus reperiuntur esse mordaces vel potius negligentes, erit principi licitum hujusmodi personas absque aliqua eorum infamia vel rei propriae damno et servitii mutatione corrigere, et in locum talium [commissos talium] alios qui placeant transmutare. Ne quis sine actore condemnetur. Ex concilio Toletano VI, tit. 40.

132.0399B| LVI. (Concil. Tolet. VI, c. 11.) Dignum est ut vita innocentum non maculetur pernicie accusantium, adeo ut 443 quisquis a quolibet criminatur, non ante accusatus supplicio dedicetur quam accusatur praesentetur, atque legum et canonum sententiae exquirantur [sententia exquiratur]; ut si indigna ad 132.0400A| accusandum persona inveniatur, ad ejus accusationem non judicetur, nisi ubi pro capite regiae majestatis causa versatur. Remotis igitur ab inimicitiis, ab insidiis, a mendaciis, remotis ab omni genere flagitiorum sive facinorum, ipsis scilicet presbyteris qui accusati fuerint, quomodo convincantur, aut quomodo defendantur. Apostolus enim ad Timotheum loquitur dicens: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Peccantem coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V). Dominus in Evangelio Judaeis dicit: In lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est (Joan. III). De accusatoribus vero clericorum in canonibus satis invenitur, et maxime 132.0400B| in Carthaginensi concilio ut accusatoris quaeratur fides et conversatio. Si autem presbyteri et diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis legitimo numero collegarum, quos ab episcopo accusati petierint, una secum in presbyterii nomine sex, in nomine diaconii tres, ipsorum causas discutiant.

  • ADMONITIO DE INQUISITIONE SEQUENTI. Inter Capitula Hincmari, quae primum edita sunt in appendice tomi III Conciliorum Galliae, titulus s