Praefatio.
Aeneas Sylvius poeta, imperialisque secretarius, salutem plurimam dicit Mariano Sozino, utriusque iuris interpreti et concivi suo.
Rem petis haud convenientem aetati meae, tuae vero et adversam et repugnantem. Quid enim est, quod vel me, iam pene quadragenarium, scribere, vel te quinquagenarium, de amore conveniat audire? Iuvenes animos res ista delectat et tenera corda deposcit. Senes autem tam idonei sunt amoris auditores, quam prudentiae iuvenes. Nec quidquam est senectute deformius, quae Venerem affectat sine viribus. Invenires tamen et aliquos senes amantes, – amatum vero nullum: nam et matronis et puellis est despectum senium. Nullius amore tenetur mulier, nisi quem viderit aetate florentem; siquid aliter audis, deceptio subest. Ego vero cognosco, amatorium scriptum mihi non convenire, qui iam meridiem praetergressus, in vesperum feror: sed non minus me scribere, quam te poscere dedecet. Ego debeo tibi morigerus esse; tu vide, quid postules. Nam, quanto es natu maturior, tanto aequius est, parere amicitiae legibus. Quas, si tua iustitia non veretur mandando infringere, nec stultitia mea timebit transgredi obediendo. Tua in me tot sunt beneficia, ut nil negare petitionum tuarum queam, etiamsi admixtum sit aliquid turpituditiis.
Parebo igitur petitioni tuae, iam decies multiplicatae; nec amplius negabo, quod tanto convicio postulas. Non tamen, ut ipse flagitas, fictor ero; nec poetae utemur tuba, dum licet vera referre. Quis enim tam nequam est, ut mentiri velit, cum se vero potest tueri? Quia tu saepe amator fuisti, nec igne cares, vis tibi, ut duorum amantum historiam texam. Nequitia est, quae te non sinit esse senem. Ero morigerus cupiditati tuae et hanc inguinis aegri canitiem prurire faciam; nec fingam, quando tanta est copia veri. Quid enim est toto terrarum orbe amore communius? Quae civitas, quod oppidulum quae familia vacat exemplis? Quis tricesimum natus annum, amoris causa, nullum peregit facinus? Ego de me facio coniecturam, quem amor in mille pericula misit. Ago superis gratias, quod structas insidias milies fugi, felicior astro Martis quem Vulcanus, cum Venere iacentem, terreo illaqueavit reticulo, deridendumque diis caeteris ostentavit.
Sed alienos, quam meos, amores attingam, ne, dum vetusti cineres ignis evolvo, scintillam adhuc viventem reperiam. Referam autem mirum amorem, peneque incredibilem, quo duo amantes, ne dicam amentes, invicem exarsere. Nec vetustis, nec obliteratis utar exemplis, sed nostri temporis ardentes faces exponam. Nec troianos, nec babylonios, sed nostrae urbis amores audies; quamvis ex amantibus alter sub arctico natus fuerit coelo.
Forsitan et hinc sugere aliquid utilitatis licebit. Nam cum puella, quae in argumentum venit, amatore perdito, inter plorandum, moestam et indignantem exhalaverit animam, alter vero posthac numquam verae laetitiae particeps fuerit: commonitio quaedam iuvenibus erit, his ut abstineant nugis. Audiant igitur adulescentulae et, hoc edoctae casu, videant, ne post amores iuvenum se eant perditum.
Instruit haec historia iuvenes, ne militiae se accingant amoris, quae plus fellis habet quam mellis; sed omissa lascivia, quae homines reddit insanos: virtutis incumbant studiis, quae possessorem sui sola beare petest.
In amore autem quot lateant mala, si quis aliunde nescit, hinc poterit scire.
Tu vale! et historiae, quam me cogis scribere, attentus auditor esto.