Migne Patrologia Latina Tomus 34
AugHip.DeDoCh 34 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Prologus.
Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi.
1. Sunt praecepta quaedam tractandarum Scripturarum, quae studiosis earum video non incommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui divinarum Litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo proficiant. Haec tradere institui volentibus et valentibus discere, si Deus ac Dominus noster ea quae de hac re cogitanti solet suggerere, etiam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar, videtur mihi respondendum esse his qui haec reprehensuri sunt, aut reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli etiam post ista reprehenderint, saltem alios non movebunt, nec ab utili studio ad imperitiae pigritiam revocabunt, quos movere possent, nisi praemunitos praeparatosque invenirent. 2. Quidam enim reprehensuri sunt hoc opus nostrum, cum ea quae praecepturi sumus non intellexerint. Quidam vero cum intellectis uti voluerint, conatique fuerint Scripturas divinas secundum haec praecepta tractare, neque valuerint aperire atque explicare quod cupiunt, inaniter me laborasse arbitrabuntur; et quia ipsi non adjuvabuntur hoc opere, nullum adjuvari posse censebunt. Tertium genus est reprehensorum, qui divinas Scripturas vel revera bene tractant, vel bene tractare sibi videntur: qui quoniam nullis hujusmodi observationibus lectis, quales nunc tradere institui, facultatem exponendorum sanctorum Librorum se assecutos vel vident, vel putant, nemini esse ista praecepta necessaria, sed potius totum quod de illarum Litterarum obscuritatibus laudabiliter aperitur, divino munere fieri posse clamitabunt. 3. Quibus omnibus breviter respondens, illis qui haec quae scribimus non intelligunt, hoc dico: me ita non esse reprehendendum, quia haec non intelligunt; tanquam si lunam veterem vel novam, sidusve aliquod minime clarum vellent videre, quod ego intento digito demonstrarem; illis autem nec ad ipsum digitum meum videndum sufficiens esset acies oculorum, non propterea mihi succensere deberent. Illi vero qui etiam istis praeceptis cognitis atque perceptis, ea quae in divinis Scripturis obscura sunt intueri nequiverint, arbitrentur se digitum quidem meum videre posse, sidera vero quibus demonstrandis intenditur, videre non posse. Et illi ergo, et isti me reprehendere desinant, et lumen oculorum divinitus sibi praeberi deprecentur. Non enim si possum membrum meum ad aliquid demonstrandum movere, possum etiam oculos accendere, quibus vel ipsa demonstratio mea, vel etiam illud quod volo demonstrare, cernatur. 4. Jamvero eorum qui divino munere exsultant, et sine talibus praeceptis, qualia nunc tradere institui, se sanctos Libros intelligere atque tractare gloriantur, et propterea superflua voluisse me scribere existimant, sic est lenienda commotio, ut quamvis magno Dei dono jure laetentur, recordentur se tamen per homines didicisse vel litteras; nec propterea sibi ab Antonio sancto et perfecto viro Aegyptio monacho insultari debere, qui sine ulla scientia litterarum Scripturas divinas et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse praedicatur; aut ab illo servo Barbaro christiano, de quo a gravissimis fideque dignissimis viris nuper accepimus, qui litteras quoque ipsas nullo docente homine, in plenam notitiam orando ut sibi revelarentur, accepit triduanis precibus impetrans ut etiam codicem oblatum, stupentibus qui aderant, legendo percurreret. 5. Aut si haec quisque falsa esse arbitratur, non ago pugnaciter. Certe enim quoniam cum Christianis nobis res est, qui se Scripturas sanctas sine duce homine gaudent nosse, et si ita est, vero et non mediocri gaudent bono; concedant necesse est unumquemque nostrum et ab ineunte pueritia consuetudine audiendi linguam suam didicisse, et aliam aliquam vel graecam vel hebraeam vel quamlibet caeterarum, aut similiter audiendo, aut per hominem praeceptorem accepisse. Jam ergo si placet, moneamus omnes fratres, ne parvulos suos ista doceant, quia momento uno temporis adveniente Spiritu sancto, repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt; aut cui talia non provenerint, non se arbitretur esse christianum, aut Spiritum sanctum accepisse se dubitet. Imo vero et quod per hominem discendum est, sine superbia discat; et per quem docetur alius, sine superbia et sine invidia tradat quod accepit: neque tentemus eum cui credidimus, ne talibus inimici versutiis et perversitate decepti, ad ipsum quoque audiendum Evangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias, aut codicem legere, aut legentem praedicantemque hominem audire; et exspectemus rapi usque in tertium coelum, sive in corpore, sive extra corpus, sicut dicit Apostolus, et ibi audire ineffabilia verba, quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 2-4), aut ibi videre Dominum Jesum Christum, et ab illo potius quam ab hominibus audire Evangelium. 6. Caveamus tales tentationes superbissimas et periculosissimas, magisque cogitemus et ipsum apostolum Paulum, licet divina et coelesti voce prostratum et instructum, ad hominem tamen missum esse, ut sacramenta perciperet, atque copularetur Ecclesiae (Act. IX, 3-7): et centurionem Cornelium quamvis exauditas orationes ejus, eleemosynasque respectas ei angelus nuntiaverit, Petro tamen traditum imbuendum; per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum esset, audiret (Id. X, 1-6). Et poterant utique omnia per angelum fieri, sed abjecta esset humana conditio, si per homines hominibus Deus verbum suum ministrare nolle videretur. Quomodo enim verum esset quod dictum est, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17); si Deus de humano templo responsa non redderet, et totum quod discendum hominibus tradi vellet, de coelo atque per Angelos personaret? Deinde ipsa charitas, quae sibi invicem homines nodo unitatis astringit, non haberet aditum refundendorum et quasi miscendorum sibimet animorum, si homines per homines nihil discerent. 7. Et certe spadonem illum qui Isaiam prophetam legens non intelligebat, neque ad angelum apostolus misit, nec ei per angelum id quod non intelligebat expositum, aut divinitus in mente sine hominis ministerio revelatum est; sed potius suggestione divina missus est ad eum, seditque cum eo Philippus, qui noverat Isaiam prophetam, eique humanis verbis et lingua quod in Scriptura illa tectum erat, aperuit (Act. VIII, 27-35). Nonne cum Moyse Deus loquebatur, et tamen consilium regendi atque administrandi tam magni populi a socero suo, alienigena scilicet homine, et maxime providus et minime superbus accepit (Exod. XVIII, 14-26)? Noverat enim ille vir, ex quacumque anima verum consilium processisset, non ei, sed illi qui est veritas, incommutabili Deo tribuendum esse. 8. Postremo quisquis se nullis praeceptis instructum divino munere quaecumque in Scripturis obscura sunt intelligere gloriatur, bene quidem credit, et verum est, non esse illam suam facultatem quasi a seipso existentem, sed divinitus traditam; ita enim Dei gloriam quaerit et non suam: sed cum legit, et nullo sibi hominum exponente intelligit, cur ipse aliis affectat exponere, ac non potius eos remittit Deo, ut ipsi quoque non per hominem, sed illo intus docente intelligant? Sed videlicet timet ne audiat a Domino, Serve nequam, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. XXV, 26, 27). Sicut ergo hi ea quae intelligunt, produnt caeteris vel loquendo vel scribendo; ita ego quoque si non solum ea quae intelligant, sed etiam intelligendo ea quae observent, prodidero, culpari ab eis profecto non debeo: quanquam nemo debet aliquid sic habere quasi suum proprium, nisi forte mendacium. Nam omne verum ab illo est, qui ait: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Quid enim habemus quod non accepimus? Quod si accepimus, quid gloriamur quasi non acceperimus (I Cor. IV, 7)? 9. Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit enuntiat; qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit ut alii quoque legere noverint: uterque tamen id insinuat quod accepit. Sic etiam qui ea quae in Scripturis intelligit, exponit audientibus, tanquam litteras quas agnoscit pronuntiat lectoris officio; qui autem praecipit quomodo intelligendum sit, similis est tradenti litteras, hoc est praecipienti quomodo sit legendum: ut quomodo ille qui legere novit, alio lectore non indiget, cum codicem invenerit, a quo audiat quid ibi scriptum sit; sic iste qui praecepta quae conamur tradere acceperit, cum in libris aliquid obscuritatis invenerit, quasdam regulas veluti litteras tenens intellectorem alium non requirat, per quem sibi quod opertum est retegatur; sed quibusdam vestigiis indagatis ad occultum sensum sine ullo errore ipse perveniat, aut certe in absurditatem pravae sententiae non incidat. Quapropter, quanquam et in ipso opere satis apparere possit huic officioso labori nostro non recte aliquem contradicere; tamen, si hujusmodi prooemio quibuslibet obsistentibus convenienter videtur esse responsum, hujus viae quam in hoc libro ingredi volumus, tale nobis occurrit exordium LIBER PRIMUS. Principio fit partitio totius operis, quo Scripturarum studiosus cum ad earum investigandum sensum, tum ad edisserendum justituatur. Mex observata eorum de quibus doctrina tradenda est distinctione in res et signa, suscipitur in hocce priore libro tractatio de rebus. Res porro alias esse quibus rui, alias quibus nonnisi uti nobis liceat: et quidem Deo soli fruitione inhaerendum esse, eoque nos ipsius incarnatione Veriti et rebus ab ipso temporaliter gestis, atque traditis Ecclesiae clavinus promoveri; inter eas vero res quae in usum veniunt, nonnullas esse quibus dilectio jure impenditur, sed in Deum relata. Quibus explicatis docetur totius Scripturae sacrae plenitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei propter seipsum, ac proximi propter Deum.
- CAPUT PRIMUM.-- Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio; quae cum Dei auxilio suscipienda.
1. Duae sunt res quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Magnum opus et arduum, et si ad sustinendum difficile, vereor ne ad suscipiendum temerarium. Ita sane si de nobis ipsis praesumeremus: nunc vero cum in illo sit spes peragendi hujus operis, a quo nobis in cogitatione multa de hac re jam tradita tenemus, non est metuendam ne dare desinat caetera, cum ea quae data sunt coeperimus impendere. Omnis enim res quae dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur quomodo habenda est. Ille autem ait: Qui habet, dabitur ei (Matth. XIII, 12). Dabit ergo habentibus, id est, cum benignitate utentibus eo quod acceperunt, adimplebit atque cumulabit quod dedit. Illi quinque et illi septem erant panes, antequam inciperent dari esurientibus; quod ubi fieri coepit, cophinos et sportas satiatis tot hominum millibus impleverunt (Id. XIV, 17-21; et XV, 34-38). Sicut ergo ille panis dum frangeretur accrevit, sic ea quae ad hoc opus aggrediendum jam Dominus praebuit, cum dispensari coeperint, eo ipso suggerente multiplicabuntur, ut in ipso hoc nostro ministerio, non solum nullam patiamur inopiam, sed de mirabili etiam abundantia gaudeamus.
- CAPUT II.-- Quid res, quid signa.
2. Omnis doctrina vel rerum est vel signorum, sed res per signa discuntur. Proprie autem nunc res appellavi, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicuti est lignum, lapis, pecus, atque hujusmodi caetera. Sed non illud lignum quod in aquas amaras Moysen misisse legimus, ut amaritudine carerent (Exod. XV, 25); neque ille lapis quem Jacob sibi ad caput posuerat (Genes. XXVIII, 11); neque illud pecus quod pro filio immolavit Abraham (Id. XXII, 13). Hae namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. Sunt autem alia signa quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt verba. Nemo enim utitur verbis, nisi aliquid significandi gratia. Ex quo intelligitur quid appellem signa; res eas videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Quamobrem omne signum etiam res aliqua est; quod enim nulla res est, omnino nihil est: non autem omnis res etiam signum est. Et ideo in hac divisione rerum atque signorum, cum de rebus loquemur, ita loquemur ut etiamsi earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disseremus; memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter scipsas significant.
- CAPUT III.-- Rerum divisio 3. Res ergo aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur.
Illae quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur, et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt, pervenire, atque his inhaerere possimus. Nos vero qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui voluerimus, impeditur cursus noster, et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus quibus fruendum est obtinendis vel retardemur, vel etiam revocemur, inferiorum amore prae pediti.
- CAPUT IV.-- Frui et uti, quid sit. 4. Frui enim est amore alicui rei inhaerere propter seipsam. Uti autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est.
Nam usus illicitus, abusus potius vel abusio nominandus est. Quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate vivere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes, in patriam redire vellemus, opus esset vel terrestribus vel marinis vehiculis quibus utendum esset ut ad patriam, qua fruendum erat, pervenire valeremus; quod si amoenitates itineris, et ipsa gestatio vehiculorum nos delectaret, et conversi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito viam finire, et perversa suavitate implicati alienaremur a patria, cujus suavitas faceret beatos: sic in hujus mortalitatis vita peregrinantes a Domino (II Cor. V, 6), si redire in patriam volumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum; ut invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom. I, 26), hoc est, ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritualia capiamus.
- CAPUT V.-- Deus Trinitas, res qua fruendum.
5. Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quaedam summa res, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Non enim facile nomen quod tantae excellentiae conveniat potest inveniri, nisi quod melius ita dicitur Trinitas haec, unus Deus ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36). Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, et singulus quisque horum Deus, et simul omnes unus Deus; et singulus quisque horum plena substantia, et simul omnes una substantia. Pater nec Filius est nec Spiritus sanctus, Filius nec Pater est nec Spiritus sanctus, Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius; sed Pater tantum Pater, et Filius tantum Filius, et Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem majestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia: et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum.
- CAPUT VI.-- Deus ineffabilis, quomodo.
6. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum Deo? Imo vero nihil me aliud quam dicere voluisse sentio: si autem dixi, non hoc est quod dicere volui. Hoc unde scio, nisi quia Deus ineffabilis est; quod autem a me dictum est, si ineffabile esset, dictum non esset? Ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est Deus, quia et hoc cum dicitur, aliquid dicitur. Et fit nescio quae pugna verborum, quoniam si illud est ineffabile, quod dici non potest, non est ineffabile quod vel ineffabile dici potest. Quae pugna verborum silentio cavenda potius quam voce pacanda est. Et tamen Deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae vocis obsequium, et verbis nostris in laude sua gaudere nos voluit. Nam inde est et quod dicitur Deus. Non enim revera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur; sed tamen omnes latinae linguae scios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, movet ad cogitandam excellentissimam quamdam immortalemque naturam.
- CAPUT VII.-- Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.
7. Nam cum ille unus cogitatur deorum Deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et vocant et colunt deos sive in coelo sive in terra, ita cogitatur, ut aliquid quo nihil melius sit atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. Sane quoniam diversis moventur bonis, partim eis quae ad corporis sensum, partim eis quae ad animi intelligentiam pertinent; illi qui dediti sunt corporis sensibus, aut ipsum coelum, aut quod in coelo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum, Deum deorum esse arbitrantur: aut, si extra mundum ire contendunt, aliquid lucidum imaginantur, idque vel infinitum, vel ea forma quae optima videtur, inani suspicione constituunt, aut humani corporis figuram cogitant, si eam caeteris anteponunt. Quod si unum Deum deorum esse non putant, et potius multos aut innumerabiles aequalis ordinis deos; etiam eos tamen prout cuique aliquid corporis videtur excellere, ita figuratos animo tenent. Illi autem qui per intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus eum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus etiam et spiritualibus, omnibus mutabilibus praeferunt. Omnes tamen certatim pro excellentia Dei dimicant; nec quisquam inveniri potest qui hoc Deum credat esse quo melius aliquid est. Itaque hoc omnes Deum consentiunt esse, quod caeteris rebus omnibus anteponunt.
- CAPUT VIII.
-- Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus. 8. Et quoniam omnes qui de Deo cogitant, vivum aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo, qui vitam ipsam cogitant, et quaecumque illis forma occurrerit corporis, eam vita vivere vel non vivere statuunt, et viventem non viventi anteponunt; eamque ipsam viventem corporis formam, quantalibet luce praefulgeat, quantalibet magnitudine praeemineat, quantalibet pulchritudine ornetur, aliud esse ipsam, aliud vitam qua vegetatur intelligunt, eamque illi moli quae ab illa vegetatur et animatur, dignitate incomparabili praeferunt. Deinde ipsam vitam pergunt inspicere, et si eam sine sensu vegetantem invenerint, qualis est arborum, praeponunt eis sentientem, qualis est pecorum; et huic rursus intelligentem, qualis est hominum. Quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur praeponere, illam scilicet vitam quae non aliquando desipit, aliquando sapit, sed est potius ipsa Sapientia. Sapiens enim mens, id est, adepta sapientiam, antequam adipisceretur non erat sapiens; at vero ipsa Sapientia nec fuit unquam insipiens, nec esse unquam potest. Quam si non viderent, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem commutabili vitae anteponerent. Ipsam quippe regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem, incommutabilem vident; nec uspiam nisi supra suam naturam vident, quandoquidem se vident mutabiles.
- CAPUT IX.-- Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.
9. Nemo est enim tam impudenter insulsus qui dicat: Unde scis incommutabiliter sapientem vitam mutabili esse praeferendam? Idipsum enim quod interrogat, unde sciam, omnibus ad contemplandum communiter atque incommutabiliter praesto est. Et hoc qui non videt, ita est quasi caecus in sole, cui nihil prodest ipsis locis oculorum ejus tam clarae ac praesentis lucis fulgor infusus. Qui autem videt et refugit, consuetudine umbrarum carnalium invalidam mentis aciem gerit. Pravorum igitur morum quasi contrariis flatibus ab ipsa patria repercutiuntur homines; posteriora atque inferiora sectantes, quam illud quod esse melius atque praestantius confitentur.
- CAPUT X.-- Ad videndum Deum purgandus animus.
10. Quapropter, cum illa veritate perfruendum sit, quae incommutabiliter vivit, et in ea Trinitas Deus, auctor et conditor universitatis, rebus quas condidit consulat; purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem valeat, et inhaerere perspectae. Quam purgationem quasi ambulationem quamdam, et quasi navigationem ad patriam esse arbitremur. Non enim ad eum qui ubique praesens est, locis movemur, sed bono studio bonisque moribus.
- CAPUT XI.-- Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata. 11. Quod non possemus, nisi ipsa Sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur, et vivendi nobis praeberet exemplum, non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ad hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam venimus, convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam.
- CAPUT XII.-- Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.
Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21).
12. Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc mundo erat, et mundus per eam factus est. Sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso Creatore creatura, homines configurati huic mundo, et mundi nomine congruentissime vocati, non eam cognoverunt, propterea dixit Evangelista: Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Itaque in Sapientia Dei non poterat mundus per Sapientiam cognoscere Deum. Cur ergo venit cum hic esset, nisi quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes?
- CAPUT XIII.-- Verbum caro factum est.
Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14)? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus, in audientis animum per aures carneas illabatur, fit sonus verbum quod corde gestamus, et locutio vocatur; nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed apud se manens integra, formam vocis qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita Verbum Dei non commutatum, caro tamen factum est, ut habitaret in nobis.
- CAPUT XIV.-- Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.
13. Sicut autem curatio via est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. Et quemadmodum medici cum alligant vulnera, non incomposite, sed apte id faciunt, ut vinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina Sapientiae per hominis susceptionem nostris est accommodata vulneribus; de quibusdam contrariis curans, et de quibusdam similibus. Sicut etiam ille qui medetur vulneri corporis, adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido, vel humidum sicco, vel si quid aliud hujusmodi; adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum vel rotundo vulneri rotundum, vel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eamdem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: sic sapientia Dei hominem curans, seipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. Quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. Serpentis sapientia decepti sumus, Dei stultitia liberamur. Quemadmodum autem illa Sapientia vocabatur, erat autem stultitia contemnentibus Deum; sic ista quae vocatur stultitia, Sapientia est vincentibus diabolum. Nos immortalitate male usi sumus, ut moreremur; Christus mortalitate bene usus est, ut viveremus. Corrupto animo feminae ingressus est morbus; integro corpore feminae processit salus. Ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo virtutum ejus vitia nostra curantur. Jamvero similia quasi ligamenta membris et vulneribus nostris adhibita, illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus, homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberavit. Multa quoque alia diligentius considerantibus quos instituti operis peragendi necessitas non rapit, vel a contrariis, vel a similibus medicinae christianae apparet instructio.
- CAPUT XV.-- Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.
14. Jamvero credita Domini a mortuis resurrectio, et in coelum ascensio, magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam voluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestate resumere. Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur, considerans quantus quanta pro nondum credentibus passus sit? Cum vero judex vivorum atque mortuorum exspectatur e coelo, magnum timorem incutit negligentibus, ut se ad diligentiam convertant, eumque magis bene agendo desiderent, quam male agendo formident. Quibus autem verbis dici, aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in fine daturus est; quando ad consolationem hujus itineris de Spiritu suo tantum dedit, quo in adversis vitae hujus fiduciam charitatemque tantam ejus, quem nondum videmus, habeamus, et dona unicuique propria ad instructionem Ecclesiae suae, ut id quod ostendit esse faciendum, non solum sine murmure, sed etiam cum delectatione faciamus?
- CAPUT XVI.-- Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.
15. Est enim Ecclesia corpus ejus, sicut apostolica doctrina commendat (Ephes. I, 23), quae etiam conjux ejus dicitur. Corpus ergo suum multis membris diversa officia gerentibus (Rom. XII, 4), nodo unitatis et charitatis tanquam sanitatis astringit. Exercet autem hoc tempore et purgat medicinalibus quibusdam molestiis, ut erutam de hoc saeculo, in aeternum sibi copulet conjugem Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 23-32).
- CAPUT XVII.-- Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.
16. Porro quoniam in via sumus, nec via ista locorum est, sed affectuum, quam intercludebat, quasi septa quaedam spinosa, praeteritorum malitia peccatorum; quid liberalius et misericordius facere potuit, qui seipsum nobis, qua rediremus, substernere voluit, nisi ut omnia donaret peccata conversis, et graviter fixa interdicta reditus nostri pro nobis crucifixus evelleret?
- CAPUT XVIII.-- Claves traditae Ecclesiae.
17. Has igitur claves dedit Ecclesiae suae, ut quae solveret in terra, soluta essent in coelo; quae ligaret in terra, ligata essent et in coelo (Matth. XVI, 19): scilicet ut quisquis in Ecclesia ejus dimitti sibi peccata non crederet, non ei dimitterentur; quisquis autem crederet, seque ab his correctus averteret, in ejusdem Ecclesiae gremio constitutus, eadem fide atque correctione sanaretur. Quisquis enim non credit dimitti sibi posse peccata, fit deterior desperando, quasi nihil illi melius quam malum esse remaneat, ubi de fructu suae conversionis infidus est.
- CAPUT XIX.-- Corporis et animi mors atque resurrectio.
18. Jamvero sicut animi quaedam mors est, vitae prioris morumque relictio, quae fit poenitendo; sic etiam corporis mors est animationis pristinae resolutio: et quomodo animus post poenitentiam, qua priores mores perditos interemit, reformatur in melius; sic etiam corpus post istam mortem, quam vinculo peccati omnes debemus, credendum et sperandum est resurrectionis tempore in melius commutari, ut non caro et sanguis regnum Dei possideant, quod fieri non potest; sed corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 50, 53), nullamque faciens molestiam, quia nullam patietur indigentiam, a beata perfectaque anima cum summa quiete vegetetur.
- CAPUT XX.-- Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.
19. Cujus autem animus non moritur huic saeculo, neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem morte corporis trahitur; neque ad commutationem coelestis habitudinis, sed ad luenda supplicia reviviscet.
- CAPUT XXI.-- Rursus corporis de resurrectione.
Hoc itaque fides habet, atque ita se rem habere credendum est, neque animum, neque corpus humanum omnimodum interitum pati; sed impios resurgere ad poenas inaestimabiles, pios autem ad vitam aeternam.
- CAPUT XXII.-- Solo Deo fruendum.
20. In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles commemoravimus; caeteris autem utendum est, ut ad illarum perfructionem pervenire possimus. Nos itaque qui fruimur et utimur aliis rebus, res aliquae sumus. Magna enim quaedam res est homo, factus ad imaginem et similitudinem Dei, non in quantum mortali corpore includitur, sed in quantum bestias rationalis animae honore praecedit. Itaque magna quaestio est utrum frui se homines debeant, an uti, an utrumque. Praeceptum est enim nobis ut diligamus invicem; sed quaeritur utrum propter se homo ab homine diligendus sit, an propter aliud. Si enim propter se, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur vita beata; cujus etiamsi nondum res, tamen spes ejus nos hoc tempore consolatur. Maledictus autem qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). 21. Sed nec seipso quisquam frui debet, si liquido advertas; quia nec seipsum debet propter seipsum diligere, sed propter illum quo fruendum est. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit in incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi: si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum; sed ad seipsum conversus, non ad incommutabile aliquid convertitur. Et propterea jam cum defectu aliquo se fruitur; quia melior est cum totus haeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde vel ad seipsum relaxatur. Si ergo teipsum non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si etiam ipsum propter Deum diligis. Haec enim regula dilectionis divinitus constituta est: Diliges, inquit, proximum tuum sicut teipsum; Deum vero ex toto corde, et ex tota anima et ex tota mente (Levit. XIX, 18; Deut. VI, 5; et Matth. XXII, 37, 39); ut omnes cogitationes tuas et omnem vitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum autem ait, toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit, quae vacare debeat et quasi locum dare ut alia re velit frui; sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo totus dilectionis impetus currit. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. Sic enim eum diligens tanquam seipsum, totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem Dei, quae nullum a se rivulum duci extra patitur, cujus derivatione minuatur.
- CAPUT XXIII.-- Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat.
Prava sui dilectio. 22. Non autem omnia quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicuti est homo, vel angelus; aut ad nos relata, beneficio Dei per nos indigent, sicuti est corpus. Nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum Deum. Cum ergo quatuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod juxta nos est, quartum quod infra nos est; de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. Quamtumlibet enim homo excidat a veritate, remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore, id agit ut ipse sibi regnet et corpori suo; et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere. 23. Magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus, dominari potuerit. Inest enim vitioso animo id magis appetere, et sibi tanquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur Deo. Talis autem sui dilectio melius odium vocatur. Iniquum est enim, quia vult sibi servire quod infra se est, cum ipse servire superiori nolit: rectissimeque dictum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6): et ideo fit infirmus animus, et de mortali corpore cruciatur. Necesse est enim ut illud diligat, et ejus corruptione praegravetur. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi existit; sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili Deo. Cum vero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est, hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est. :CAPUT XXIV.-- Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt. 24. Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. Sed neque corpus suum quisquam odit: verum est enim quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine corpore, omnino falluntur: non enim corpus suum, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus volunt habere: sed putant nullum corpus esse si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi videntur corpora sua; qui hoc recte faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines et inclinationes animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, sed curam suae valetudinis gerunt. 25. Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur (Galat. V, 17). Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam spiritus concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia ejus, id est consuetudine mala edomita, faciat spiritui subjugatum, quod naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius, nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: non per odium resistente spiritu, sed per principatum; quia magis quod diligit vult subditum esse meliori: nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine inveteratum naturae lege inolevit. Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione depravati corpora sua detestantur, parati essent unum oculum vel sine sensu doloris amittere, etiamsi in altero tantus cernendi sensus remaneret, quantus erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset, urgeret. Isto atque hujusmodi documento satis ostenditur eis qui sine pertinacia verum requirunt, quam certa sententia sit Apostoli, ubi ait: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam.
- CAPUT XXV.-- Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.
26. Modus ergo diligendi praecipiendus est homini, id est, quomodo se diligat ut prosit sibi. Quin autem se diligat et prodesse sibi velit, dubitare dementis est. Praecipiendum etiam quomodo corpus suum diligat, ut ei ordinate prudenterque consulat. Nam quod diligat etiam corpus suum, idque salvum habere atque integrum velit, aeque manifestum est. Aliquid itaque amplius diligere aliquis potest, quam salutem atque integritatem corporis sui. Nam multi et dolores et amissiones nonnullorum membrorum voluntarias suscepisse inveniuntur, sed ut alia quae amplius diligebant, consequerentur. Non ergo propterea quisquam dicendus est non diligere salutem atque incolumitatem corporis sui, quia plus aliquid diligit. Nam et avarus quamvis pecuniam diligat, tamen emit sibi panem: quod cum facit, dat pecuniam quam multum diligit et augere desiderat; sed quia pluris aestimat salutem corporis sui, quae illo pane fulcitur. Supervacaneum est diutius de re manifestissima disputare, quod tamen plerumque nos facere cogit error impiorum.
- CAPUT XXVI.-- Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est. 27. Ergo, quoniam praecepto non opus est ut se quisque et corpus suum diligat, id est, quoniam id quod sumus, et id quod infra nos est, ad nos tamen pertinet, inconcussa naturae lege diligimus, quae in bestias etiam promulgata est (nam et bestiae se atque corpora sua diligunt); restabat ut et de illo quod supra nos est, et de illo quod juxta nos est, praecepta sumeremus. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Finis itaque praecepti est dilectio (I Tim. I, 5), et ea gemina, id est Dei et proximi. Quod si te totum intelligas, id est animum et corpus tuum, et proximum totum, id est animum et corpus ejus (homo enim ex animo constat et corpore), nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut caetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum videtur; sed cum dictum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est.
- CAPUT XXVII.-- Ordo dilectionis. 28. Ille autem juste et sancte vivit, qui rerum integer aestimator est: ipse est autem qui ordinatam dilectionem habet, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum, aut amplius diligat quod minus est diligendum, aut aeque diligat quod vel minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius quod aeque diligendum est. Omnis peccator in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque debet Deum diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum: quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo Deo perfrui, quod non potest corpus; quia corpus per animam vivit qua fruimur Deo.
- CAPUT XXVIII.-- Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.
29. Omnes autem aeque diligendi sunt: sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus, constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. Sicut enim, si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari posset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitudine superaret; nihil justius faceres quam ut sorte legeres, cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit.
- CAPUT XXIX.-- Optandum et agendum ut omnes Deum diligant. 30. Omnium autem qui nobiscum frui possunt Deo, partim eos diligimus quos ipsi adjuvamus, partim eos a quibus adjuvamur, partim quorum et indigemus adjutorio, et indigentiae subvenimus; partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi, nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. Velle tamen debemus ut omnes nobiscum diligant Deum, et totum quod vel eos adjuvamus vel adjuvamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. Si enim in theatris nequitiae qui aliquem diligit histrionem, et tanquam magno vel etiam summo bono ejus arte perfruitur, omnes diligit qui eum diligunt secum, non propter illos, sed propter eum quem pariter diligunt; et quanto est in ejus amore ferventior, tanto agit quibus potest modis, ut a pluribus diligatur, et tanto pluribus eum cupit ostendere; et quem frigidiorem videt, excitat eum quantum potest laudibus illius; si autem contravenientem invenerit, odit in illo vehementer odium dilecti sui, et quibus modis valet, instat ut auferat: quid nos in societate dilectionis Dei agere convenit, quo perfrui, beate vivere est; et a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt; de quo nihil metuimus, ne cuiquam possit cognitus displicere; et qui se vult diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt, aeternum praemium conferatur, hoc est ipse quem diligunt? Hinc efficitur ut inimicos etiam nostros diligamus: non enim eos timemus, quia nobis quod diligimus auferre non possunt; sed miseramur potius, quia tanto magis nos oderunt, quanto ab illo quem diligimus separati sunt. Ad quem si conversi fuerint, et illum tanquam beatificum bonum, et nos tanquam socios tanti boni necesse est ut diligant.
- CAPUT XXX.-- Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli. 31. Oritur autem hoc loco de Angelis nonnulla quaestio. Illo enim fruentes, etiam ipsi beati sunt, quo et nos frui desideramus: et quanto in hac vita fruimur vel per speculum vel in aenigmate (I Cor. XIII, 12), tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus, et ardentius finire cupimus. Sed utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat Angelorum, non irrationabiliter quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecepit ut proximum diligamus, et ipse in Evangelio Dominus ostendit, et Paulus apostolus. Namque ille cui duo ipsa praecepta protulerat, atque in eis pendere totam Legem Prophetasque dixerat, cum interrogaret eum dicens, Et quis est meus proximus? hominem quemdam proposuit descendentem ab Jerusalem in Jericho, incidisse in latrones, et ab eis graviter vulneratum, saucium et semivivum esse derelictum; cui proximum esse non docuit, nisi qui erga illum recreandum atque curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui interrogaverat, interrogatus ipse fateretur. Cui Dominus ait, Vade, et tu fac similiter (Luc. X, 27, 37); ut videlicet eum esse proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo est jam consequens ut etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum est, proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur officium, quis non videat, quando usque ad inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos (Matth. V, 44) ? 32. Ita quoque Paulus apostolus docet, cum dicit: Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 9, 10). Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod absurdissimum et sceleratissimum est, fuisse visum Apostolo non esse peccatum si quis aut non christiani, aut inimici adulteraverit uxorem, aut eum occiderit, aut ejus rem concupierit: quod si dementis est dicere, manifestum est omnem hominem proximum esse deputandum, quia erga neminem operandum est malum. 33. Jamvero si vel cui praebendum est, vel a quo nobis praebendum est officium misericordiae, recte proximus dicitur; manifestum est hoc praecepto quo jubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia, quanta multis divinarum Scripturarum locis animadvertere facile est. Ex quo et ipse Deus et Dominus noster proximum se nostrum dici voluit. Nam et seipsum significat Dominus Jesus Christus opitulatum esse semivivo jacenti in via afflicto et relicto a latronibus. Et propheta in oratione ait: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam (Psal. XXXIV, 14). Sed quoniam excellentior ac supra nostram naturam est divina substantia, praeceptum quo diligamus Deum, a proximi dilectione distinctum est. Ille enim nobis praebet misericordiam propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius: id est, ille nostri miseretur, ut se perfruamur; nos vero invicem nostri miseremur, ut illo perfruamur.
- CAPUT XXXI.-- Deus nobis non fruitur, sed utitur.
34. Quapropter adhuc ambiguum esse videtur, cum dicimus ea re nos perfrui, quam diligimus propter seipsam, et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati, caeteris vero utendum. Diligit enim nos Deus, et multum nobis dilectionem ejus erga nos divina Scriptura commendat: quomodo ergo diligit? ut nobis utatur, an ut fruatur? Sed si fruitur, eget bono nostro, quod nemo sanus dixerit. Omne enim bonum nostrum vel ipse, vel ab ipso est: cui autem obscurum vel dubium est, non egere lucem rerum harum nitore quas ipsa illustraverit? Dicit etiam apertissime propheta: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Nam si neque fruitur neque utitur, non invenio quemadmodum diligat.
- CAPUT XXXII.-- Deus homine quomodo utatur. 35. Sed neque sic utitur ut nos: nam nos res quibus utimur ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam justus est, non impune sumus mali; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille enim summe ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum; et, Dices eis, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Ut caetera quae sunt, et nisi ab illo esse non possint, et in tantum bona sint, in quantum acceperunt ut sint. Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non ad ejus, sed ad nostram utilitatem refertur, ad ejus autem tantummodo bonitatem. Cujus autem nos miseremur, et cui consulimus, ad ejus quidem utilitatem id facimus, eamque intuemur; sed nescio quomodo etiam nostra fit consequens, cum eam misericordiam quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit Deus. Haec autem merces summa est ut ipso perfruamur, et omnes qui eo fruimur, nobis etiam invicem in ipso perfruamur.
- CAPUT XXXIII.-- Quomodo homine frui conveniat. 36. Nam si in nobis id facimus, remanemus in via, et spem beatitudinis nostrae in homine vel in angelo collocamus. Quod et homo superbus et angelus superbus arrogant sibi, atque in se aliorum spem gaudent constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus etiam fessos nos atque in se acquiescere et remanere cupientes, reficiunt potius, aut eo sumptu quem propter nos, aut illo etiam quem propter se acceperunt, acceperunt tamen; atque ita refectos in illum ire compellunt, quo fruentes pariter beati sumus. Nam et Apostolus clamat: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? et, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 7). Et angelus hominem se adorantem monet ut potius illum adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conservus est (Apoc. XIX, 10). 37. Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. Illo enim frueris quo efficeris beatus; et ad eum te pervenisse laetaberis, in quo spem ponis ut venias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino (Philem. 20). Quod si non addidisset, in Domino, et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quanquam etiam vicinissime dicitur frui, cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat: per quam si transieris, eamque ad illud ubi permanendum est, retuleris; uteris ea, et abusive, non proprie, diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono.
- CAPUT XXXIV.-- Prima ad Deum via, Christus. 3
8. Vide quemadmodum cum ipsa Veritas, et Verbum per quod facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis (Joan. III, 3, 14), tamen ait Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. 5, 16). Ille quippe qui non solum pervenientibus possessionem, sed etiam viam praebere se voluit venientibus ad principium viarum, voluit carnem assumere: unde est etiam illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22); ut inde inciperent, qui vellent venire. Apostolus igitur quamvis adhuc ambularet in via, et ad palmam supernae vocationis sequeretur vocantem Deum, tamen ea quae retro sunt obliviscens, et in ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 12-14), jam principium viarum transierat; hoc est, eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus qui ad veritatem pervenire, et in vita aeterna permanere desiderant. Sic enim ait, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6); hoc est, per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur; quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur; vinciente et tanquam agglutinante nos Spiritu sancto, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. Ex quo intelligitur quam nulla res in via tenere nos debeat, quando nec ipse Dominus, in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluerit, sed transire; ne rebus temporalibus, quamvis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis, haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberavit, et collocavit ad dexteram Patris, provehi atque pervehi mereamur.
- CAPUT XXXV.-- Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi. 39. Omnium igitur quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intelligatur Legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio (Rom. XIII, 10; et I Tim. I, 5) rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui potest; quia ut se quisque diligat, praecepto non opus est. Hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro salute nostra per divinam providentiam dispensatio temporalis, qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione atque delectatione, sed transitoria potius, tanquam viae, tanquam vehiculorum, vel aliorum quorumlibet instrumentorum, aut si quid congruentius dici potest; ut ea quibus ferimur, propter illud ad quod ferimur, diligamus.
- CAPUT XXXVI.-- Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tamen interpres qui sic fallitur. 40. Quisquis igitur Scripturas divinas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nondum intellexit. Quisquis vero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae charitati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi: et ideo multos invenimus, qui mentiri velint; qui autem falli, neminem. Cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis in una eademque re apparet illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem; quandoquidem pati melius est iniquitatem, quam facere: omnis autem qui mentitur, iniquitatem facit; et si cuiquam videtur utile aliquando esse mendacium, potest videri utilem aliquando esse iniquitatem. Nemo enim mentiens, in eo quod mentitur, servat fidem; nam hoc utique vult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat: omnis autem fidei violator, iniquus est. Aut igitur iniquitas aliquando utilis est, quod fieri non potest; aut mendacium semper inutile est. 41. Sed quisquis in Scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur: sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet charitatem, quae finis praecepti est, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens viam, eo tamen per agrum pergat, quo etiam via illa perducit. Corrigendus est tamen, et quam sit utilius viam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur.
- CAPUT XXXVII.-- Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.
Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat: quae si vera et certa esse consentit, illud non possit verum esse quod senserat; fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam suam, Scripturae incipiat offensior esse quam sibi. Quod malum si serpere siverit, evertetur ex eo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7); titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum vacillat auctoritas: porro fide titubante, charitas etiam ipsa languescit. Nam si a fide quisque ceciderit, a charitate etiam necesse est cadat; non enim potest diligere quod esse non credit: porro si et credit et diligit, bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse venturum. Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia militat, fides, spes, charitas.
- CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.
42. Sed fidei succedit species, quam videbimus; et spei succedit beatitudo ipsa, ad quam perventuri sumus: charitas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. Si enim credendo diligimus quod nondum videmus, quanto magis cum videre coeperimus? et si sperando diligimus quo nondum pervenimus, quanto magis cum pervenerimus? Inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit; non enim satiat animam, cui vera est et certa sedes aeternitas: aeternum autem ardentius diligitur adeptum, quam desideratum: nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei vilescat cum minus invenerit; sed quantum quisque veniens existimare potuerit, plus perveniens inventurus est.
- CAPUT XXXIX.-- Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.
43. Homo itaque fide, spe et charitate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt. Unde in illis arbitror jam impletum esse quod dictum est: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur. Quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et charitatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac vita potest; nam in comparatione futurae vitae nullius justi et sancti est vita ista perfecta. Ideo manent, inquit, fides, spes, charitas; tria haec: major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 8, 13); quia et cum quisque ad aeterna pervenerit, duobus istis decedentibus charitas auctior et certior permanebit. :CAPUT XL.-- Qualem lectorem Scriptura postulet. 44. Quapropter, cum quisque cognoverit finem praecepti esse charitatem, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5), omnem intellectum divinarum Scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum Librorum securus accedat. Cum enim diceret, charitas, addidit, de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est, diligatur. Conscientiam vero bonam conjunxit propter spem: ille enim se ad id quod credit et diligit perventurum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest. Tertio, et fide, inquit, non ficta. Si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum, et recte vivendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. Propterea de rebus continentibus fidem, quantum pro tempore satis esse arbitratus sum, dicere volui, quia in aliis voluminibus, sive per alios sive per nos multa jam dicta sunt. Modus itaque sit iste libri hujus. Caetera de signis, quantum Dominus dederit, disseremus.
LIBER SECUNDUS.
Jam de signis verbisque Scripturae sacrae sermonem instituit Augustinus, ostenditque hujus germanum sensum plerumque ideo non percipi, quia signa illa aut ignota sunt, aut ambigua. Quapropter prolato in primis divinorum Librorum canone, declarare pergit quarum potissimum linguarum peritia, quaenamve disciplinae ac scientiae conferant ad illam signorum ignorantiam removendam. Ubi data occasione de repudiandis superstitiosis artibus et doctrinis strictim, sed prounde disputat. Quemadmodum etiam animo comparatus is esse debeat, qui operam studio Scripturarum navaturus sit, declarat sub initium et ad finem libri.
- CAPUT PRIMUM.-- Signum quid et quotuplex.
1. Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant; vicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est, quod significant. Signum est enim res, praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire: sicut vestigio viso, transisse animal cujus vestigium est, cogitamus; et fumo viso, ignem subesse cognoscimus; et voce animantis audita, affectionem animi ejus advertimus; et tuba sonante, milites vel progredi se, vel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere noverunt. 2. Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. Naturalia sunt, quae sine voluntate atque ullo appetitu significandi, praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. Non enim volens significare id facit, sed rerum expertarum animadversione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus appareat. Sed et vestigium transeuntis animantis ad hoc genus pertinet: et vultus irati seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla ejus voluntate qui aut iratus aut tristis est; aut si quis alius motus animi vultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus ut prodatur. Sed de hoc toto genere nunc disserere non est propositum. Quoniam tamen incidit in partitionem nostram, praeteriri omnino non potuit; atque id hactenus notatum esse suffecerit. CAPUT II.-- De quo signorum genere hic tractandum. 3. Data vero signa sunt, quae sibi quaeque viventia invicem dant ad demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui, vel sensa, aut intellecta quaelibet. Nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et trajiciendum in alterius animum id quod animo gerit is qui signum dat. Horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus; quia et signa divinitus data, quae in Scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt. Habent etiam bestiae quaedam inter se signa, quibus produnt appetitum animi sui. Nam et gallus gallinaceus reperto cibo, dat signum vocis gallinae ut accurrat; et columbus gemitu columbam vocat, vel ab ea vicissim vocatur; et multa hujusmodi animadverti solent. Quae utrum, sicut vultus aut dolentis clamor, sine significandi voluntate sequantur motum animi, an vere ad significandum dentur, alia quaestio est, et ad rem quae agitur non pertinet: quam partem ab hoc opere tanquam non necessariam removemus. CAPUT III.-- Inter signa principatum obtinent verba. 4. Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad caeteros sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi oculis ejus quem volumus per hoc signum voluntatis nostrae participem facere. Et quidam motu manuum pleraque significant: et histriones omnium membrorum motibus dant signa quaedam scientibus, et cum oculis eorum quasi fabulantur; et vexilla draconesque militares per oculos insinuant voluntatem ducum: et sunt haec omnia quasi quaedam verba visibilia. Ad aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in verbis maxime. Nam et tuba, et tibia, et cithara, dant plerumque non solum suavem, sed etiam significantem sonum. Sed haec omnia signa verbis comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere velit. Nam et odore unguenti Dominus, quo perfusi sunt pedes ejus, signum aliquod dedit (Joan. XII, 3 et 7); et Sacramento corporis et sanguinis sui praegustato, significavit quod voluit (Luc. XXII, 19, 20); et cum mulier tangendo fimbriam vestimenti ejus, salva facta est, nonnihil significat (Matth. IX, 21): sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in verbis constituta est. Nam illa signa omnia quorum genera breviter attigi, potui verbis enuntiare; verba vero illis signis nullo modo possem.
- CAPUT IV.-- Unde litterae.
5. Sed quia verberato aere statim transeunt, nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa verborum. Ita voces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista igitur signa non potuerunt communia esse omnibus gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit. Cujus superbiae signum est erecta illa turris in coelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam voces dissonas habere meruerunt (Gen. XI, 1-9). CAPUT V.-- Diversitas linguarum. 6. Ex quo factum est ut etiam Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua profecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret gentibus ad salutem: quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes voluntatemque illorum a quibus conscripta est, invenire, et per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos credimus. CAPUT VI.-- Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis. 7. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus, et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes; quibusdam autem locis quid vel falso suspicentur non inveniunt, ita obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam, et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque vilescunt. Quid enim est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum vita et moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se veniunt, et imitatione bonorum sibimet quodammodo incorporat; qui boni fideles et veri Dei servi, deponentes onera saeculi, ad sanctum Baptismi lavacrum venerunt, atque inde ascendentes conceptione sancti Spiritus fructum dant geminae charitatis, id est, Dei et proximi: quid est ergo quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem, quam si ad eumdem sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum est Ecclesiae, cum tanquam pulchra quaedam femina laudaretur, Dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis in eis (Cant. IV, 2)? Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis, sine similitudinis hujus adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus homines, atque in ejus corpus, emollita duritia, quasi demorsos mansosque transferre. Oves etiam jucundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tanquam velleribus positis, et ascendentes de lavacro, id est de Baptismate, creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis, et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video. 8. Sed quare suavius videam, quam si nulla de divinis Libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere, et alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit, et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. CAPUT VII.-- Gradus ad sapientiam: primus, timor; secundus, pietas; tertius, scientia; quartus, fortitudo; quintus, consilium; sextus, purgatio cordis; septimus gradus seu finis, sapientia. 9. Ante omnia igitur opus est Dei timore converti ad cognoscendam ejus voluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat, et quasi clavatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere divinae Scripturae sive intellectae, si aliqua vitia nostra percutit; sive non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus: sed cogitare potius et credere id esse melius et verius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nosmetipsos sapere possumus. 10. Post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium venitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. Nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inventurus quam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum: et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere; proximum vero tanquam seipsum (Matth. XXII, 37 et 39), id est, ut tota proximi, sicut etiam nostri, dilectio referatur in Deum. De quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractavimus. Necesse est ergo, ut primo se quisque in Scripturis inveniat amore hujus saeculi, hoc est, temporalium rerum, implicatum, longe sejunctum esse a tanto amore Dei et tanto amore proximi, quantum Scriptura ipsa praescribit. Tum vero ille timor quo cogitat de judicio Dei, et illa pietas qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum Librorum, cogit eum seipsum lugere. Nam ista scientia bonae spei hominem non se jactantem, sed lamentantem facit: quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem divini adjutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est fortitudinis, quo esuritur et sititur justitia. Hoc enim affectu ab omni mortifera jucunditate rerum transeuntium sese extrahit, et inde se avertens convertit ad dilectionem aeternorum, incommutabilem scilicet unitatem eamdemque Trinitatem. 11. Quam ubi aspexerit, quantum potest, in longinqua radiantem, suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit; in quinto gradu, hoc est in consilio misericordiae, purgat animam tumultuantem quodammodo atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic vero se in dilectione proximi guaviter exercet, in eaque perficitur; et spe jam plenus atque integer viribus, cum pervenerit usque ad inimici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi jam ipsum oculum purgat, quo videri Deus potest, quantum potest ab iis qui huic saeculo moriuntur quantum possunt. Nam in tantum vident, in quantum moriuntur huic saeculo; in quantum autem huic vivunt, non vident. Et ideo quamvis jam certior, et non solum tolerabilior, sed etiam jucundior species lucis illius incipiat apparere; in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur (I Cor. XIII, 12,), quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur (II Cor. V, 6, 7), quamvis conversationem habeamus in coelis (Philipp. III, 20.) In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut veritati ne ipsum quidem praeferat aut conferat proximum; ergo nec seipsum, quia nec illum quem diligit sicut seipsum. Erit ergo iste sanctus tam simplici corde atque mundato, ut neque hominibus placendi studio detorqueatur a vero, nec respectu devitandorum quorumlibet incommodorum suorum, quae adversantur huic vitae. Talis filius ascendit ad sapientiam, quae ultima et septima est, qua pacatus tranquillusque perfruitur. Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10, et Eccli. I, 16). Ab illo enim usque ad ipsam per hos gradus tenditur, et venitur. CAPUT VIII.-- Libri canonici. 12. Sed nos ad tertium illum gradum considerationem referamus, de quo disserere quod Dominus suggesserit, atque tractare instituimus. Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit, notasque habuerit, et si nondum intellectu, jam tamen lectione, duntaxat eas quae appellantur canonicae. Nam caeteras securius leget fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillem animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praejudicent aliquid contra sanam intelligentiam. In canonicis autem Scripturis, Ecclesiarum catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur; inter quas sane illae sint, quae apostolicas Sedes habere et Epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis, praeponat eis quas quaedam non accipiunt: in eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc facile invenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto. 13. Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem versandam dicimus, his libris continetur: Quinque Moyseos, id est Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro Jesu Nave, uno Judicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere; deinde quatuor Regnorum, et duobus Paralipomenon, non consequentibus, sed quasi a latere adjunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae sibimet annexa tempora continet, atque ordinem rerum: sunt aliae tanquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini, neque inter se connectuntur, sicut est Job, et Tobias, et Esther, et Judith, et Machabaeorum libri duo, et Esdrae duo, qui magis subsequi videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon terminatam: deinde Prophetae, in quibus David unus liber Psalmorum; et Salomonis tres, Proverbiorum, Cantica canticorum, et Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia, et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur: nam Jesus Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur, qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri, qui proprie Prophetae appellantur, duodecim Prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet, quoniam nunquam sejuncti sunt, pro uno habentur: quorum Prophetarum nomina sunt haec, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias: deinde quatuor Prophetae sunt majorum voluminum, Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel. His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas: Novi autem, quatuor libris Evangelii, secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem; quatuordecim Epistolis Pauli apostoli, ad Romanos, ad Corinthios duabus, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses, ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri duabus; tribus Joannis; una Judae, et una Jacobi; Actibus Apostolorum libro uno, et Apocalypsi Joannis libro uno. CAPUT IX.-- Qua ratione vacandum studio Scripturae. 14. In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti, quaerunt voluntatem Dei. Cujus operis et laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, etsi nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare memoriae, vel omnino incognitos non habere. Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, vel praecepta vivendi, vel regulae credendi, solertius diligentiusque investiganda sunt: quae tanto quisque plura invenit, quanto est intelligentiae capacior. In iis enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent fidem, moresque vivendi, spem scilicet atque charitatem, de quibus libro superiore tractavimus. Tum vero, facta quadam familiaritate cum ipsa lingua divinarum Scripturarum, in ea quae obscura sunt aperienda et discutienda pergendum est, ut ad obscuriores locutiones illustrandas de manifestioribus sumantur exempla, et quaedam certarum sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant. In qua re memoria valet plurimum: quae si defuerit, non potest his praeceptis dari. :CAPUT X.-- Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua. 15. Duabus autem causis non intelliguntur quae scripta sunt, si aut ignotis, aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa vel propria, vel translata. Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta; sicut dicimus bovem, cum intelligimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine vocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis verbis significamus, ad aliud aliquid significandum usurpantur: sicut dicimus bovem, et per has duas syllabas intelligimus pocus quod isto nomine appellari solet; sed rursus per illud pecus intelligimus evangelistam, quem significavit Scriptura, interpretante Apostolo, dicens, Bovem triturantem non infrenabis (I Cor. IX, 9). :CAPUT XI.-- Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae. 16. Contra ignota signa propria magnum remedium est linguarum cognitio. Et latinae quidem linguae homines, quos nunc instruendos suscepimus, duabus aliis ad Scripturarum divinarum cognitionem opus habent, hebraea scilicet et graeca; ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit latinorum interpretum infinita varietas. Quanquam et hebraea verba non interpretata saepe inveniamus in libris, sicut Amen, et Alleluia, et Racha, et Hosanna, et si qua sunt alia: quorum partim propter sanctiorem auctoritatem, quamvis interpretari potuissent, servata est antiquitas, sicut est Amen, et Alleluia; partim vero in aliam linguam transferri non potuisse dicuntur, sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim quaedam verba certarum linguarum, quae in usum alterius linguae per interpretationem transire non possint. Et hoc maxime interjectionibus accidit, quae verba motum animi significant potius, quam sententiae conceptae ullam particulam; nam et haec duo talia esse perhibentur: dicunt enim Racha indignantis esse vocem, Hosanna laetantis. Sed non propter haec pauca, quae notare atque interrogare facillimum est, sed propter diversitates, ut dictum est, interpretum, illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex hebraea lingua in graecam verterunt, numerari possunt; latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus venit codex graecus, et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari, :CAPUT XII.-- Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam. 17. Quae quidem res plus adjuvit intelligentiam, quam impedivit, si modo legentes non sint negligentes. Nam nonnullas obscuriores sententias plurium codicum saepe manifestavit inspectio, sicut illud Isaiae prophetae unus interpres ait, Et domesticos seminis tui ne despexeris; alius autem ait, Et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 7): uterque sibimet invicem attestatus est. Namque alter ex altero exponitur, quia et caro posset accipi proprie, ut corpus suum quisque ne despiceret, se putaret admonitum; et domestici seminis translate, Christiani possent intelligi, ex eodem verbi semine nobiscum spiritualiter nati: nunc autem collato interpretum sensu, probabilior occurrit sententia proprie de consanguineis non despiciendis esse praeceptum, quoniam domesticos seminis cum ad carnem retuleris, consanguinei potissimum occurrunt; unde esse arbitror illud Apostoli quod ait, Si quo modo ad aemulationem adducere potuero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis (Rom. XI, 14); id est, ut aemulando eos qui crediderant, et ipsi crederent. Carnem enim suam dixit Judaeos, propter consanguinitatem. Item illud ejusdem Isaiae prophetae, Nisi credideritis, non intelligetis; alius interpretatus est, Nisi credideritis, non permanebitis (Isai. VII, 9): quis horum verba secutus sit, nisi exemplaria linguae praecedentis legantur, incertum est. Sed tamen ex utroque magnum aliquid insinuatur scienter legentibus. Difficile est enim ita diversos a se interpretes fieri, ut non se aliqua vicinitate contingant. Ergo, quoniam intellectus in specie sempiterna est, fides vero in rerum temporalium quibusdam cunabulis quasi lacte alit parvulos; nunc autem per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7); nisi autem per fidem ambulaverimus, ad speciem pervenire non poterimus quae non transit, sed permanet, per intellectum purgatum nobis cohaerentibus veritati: propterea ille ait, Nisi credideritis, non permanebitis; ille vero, Nisi credideritis, non intelligetis. 18. Et ex ambiguo linguae praecedentis plerumque interpres fallitur, cui non bene nota sententia est, et eam significationem transfert, quae a sensu scriptoris penitus aliena est: sicut quidam codices habent, Acuti pedes eorum ad effundendum sanguinem; ὀξὺς enim et acutum apud Graecos, et velocem significat. Ille ergo vidit sententiam, qui transtulit, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3); ille autem alius ancipiti signo in aliam partem raptus erravit. Et talia quidem non obscura, sed falsa sunt: quorum alia conditio est; non enim intelligendos, sed emendandos tales codices potius praecipiendum est. Hinc est etiam illud, quoniam μόσχος graece vitulas dicitur, μοσχεύματα quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices praeoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum; et tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consequentibus verbis: namque, Adulterinae plantationes non dabunt radices altas (Sap. IV, 3), convenientius dicitur quam, vitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco etiam caetera contexta custodiunt. :CAPUT XIII.-- Interpretationis vitium unde emendari possit. 19. Sed quoniam et quae sit ipsa sententia, quam plures interpretes pro sua quisque facultate atque judicio conantur eloqui, non apparet, nisi in ea lingua inspiciatur quam interpretantur; et plerumque a sensu auctoris devius aberrat interpres, si non sit doctissimus: aut linguarum illarum, ex quibus in latinam Scriptura pervenit, petenda cognitio est; aut habendae interpretationes eorum qui se verbis nimis obstrinxerunt; non quia sufficiunt, sed ut ex eis veritas vel error detegatur aliorum, qui non magis verba quam sententias interpretando sequi maluerunt. Nam non solum verba singula, sed etiam locutiones saepe transferuntur, quae omnino in latinae linguae usum, si quis consuetudinem veterum qui latine locuti sunt, tenere voluerit, transire non possunt. Quae aliquando intellectui nihil adimunt, sed offendunt tamen eos qui plus delectantur rebus, cum etiam in earum signis sua quaedam servatur integritas. Nam soloecismus qui dicitur, nihil aliud est quam cum verba non ea lege sibi coaptantur, qua coaptaverunt qui priores nobis non sine auctoritate aliqua locuti sunt. Utrum enim Inter homines, an, Inter hominibus dicatur, ad rerum non pertinet cognitorem. Item barbarismus quid aliud est, nisi verbum non eis litteris vel sono enuntiatum, quo ab eis qui latine ante nos locuti sunt, enuntiari solet? Utrum enim Ignoscere producta an correpta tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis suis Deum ut ignoscat petit, quolibet modo illud verbum sonare potuerit. Quid est ergo integritas locutionis, nisi alienae consuetudinis conservatio, loquentium veterum auctoritate firmatae. 20. Sed tamen eo magis inde offenduntur homines, quo infirmiores sunt; et eo sunt infirmiores, quo doctiores videri volunt, non rerum scientia qua aedificamur, sed signorum qua non inflari omnino difficile est, cum et ipsa rerum scientia saepe cervicem erigat, nisi dominico reprimatur jugo. Quid enim obest intellectori, quod ita scriptum est: Quae est terra in qua isti insidunt super eam, si bona est an nequam; et quae sunt civitates in quibus ipsi inhabitant in ipsis (Num. XIII, 20)? Quam locutionem magis alienae linguae esse arbitror, quam sensum aliquem altiorem. Illud etiam quod jam auferre non possumus de ore cantantium populorum, Super ipsum autem floriet sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 18), nihil profecto sententiae detrahit: auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non floriet, sed florebit diceretur; nec quidquam impedit correctionem, nisi consuetudo cantantium. Ista ergo facile etiam contemni possunt, si quis ea cavere noluerit, quae sano intellectui nihil detrahunt. At vero illud quod ait Apostolus, Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25): si quis in eo graecam locutionem servare voluisset, ut diceret, Quod stultum est Dei, sapientius est hominum; et quod infirmum est Dei, fortius est hominum; iret quidem vigilantis lectoris intentio in sententiae veritatem, sed tamen aliquis tardior aut non intelligeret, aut etiam perverse intelligeret. Non enim tantum vitiosa locutio est in latina lingua talis, verum et in ambiguitatem cadit; ut quasi hominum stultum vel hominum infirmum sapientius vel fortius videatur esse quam Dei. Quanquam et illud, sapientius est hominibus, non caret ambiguo, etiamsi soloecismo caret. Utrum enim his hominibus ab eo quod est, Huic homini; an his hominibus ab eo quod est, Ab hoc homine, dictum sit, non apparet nisi illuminatione sententiae. Melius itaque dicitur, Sapientius est quam homines, et fortius est quam homines. :CAPUT XIV.-- Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio. 21. De ambiguis autem signis post loquemur; nunc de incognitis agimus, quorum duae formae sunt, quantum ad verba pertinet. Namque aut ignotum verbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae si ex alienis linguis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus, aut eaedem linguae, si et otium est et ingenium, ediscendae, aut plurium interpretum consulenda collatio est. Si autem ipsius linguae nostrae aliqua verba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa verborum locutionumque genera quae ignoramus; ut cum vel peritior occurrerit de quo quaeri possint, vel talis lectio quae vel ex praecedentibus vel consequentibus vel utrisque ostendat quam vim habeat, quidve significet quod ignoramus, facile adjuvante memoria possimus advertere et discere. Quanquam tanta est vis consuetudinis etiam ad discendum, ut qui in Scripturis sanctis quodammodo nutriti educatique sunt, magis alias locutiones mirentur, easque minus latinas putent, quam illas quas in Scripturis didicerunt, neque in latinae linguae auctoribus reperiuntur. Plurimum hic quoque juvat interpretum numerositas collatis codicibus inspecta atque discussa; tantum absit falsitas: nam codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia eorum qui Scripturas divinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant, ex uno duntaxat interpretationis genere venientes. :CAPUT XV.-- Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum. 22. In ipsis autem interpretationibus, Itala caeteris praeferatur; nam est verborum tenacior cum perspicuitate sententiae. Et latinis quibuslibet emendandis, graeci adhibeantur, in quibus Septuaginta interpretum, quod ad Vetus Testamentum attinet, excellit auctoritas ; qui jam per omnes peritiores Ecclesias tanta praesentia sancti Spiritus interpretati esse dicuntur, ut os unum tot hominum fuerit. Qui si, ut fertur, multique non indigni fide praedicant, singuli cellis etiam singulis separati cum interpretati essent, nihil in alicujus eorum codice inventum est quod non iisdem verbis eodemque verborum ordine inveniretur in caeteris; quis huic auctoritati conferre aliquid, nedum praeferre audeat? Si autem contulerunt ut una omnium communi tractatu judicioque vox fieret, nec sic quidem quemquam unum hominem qualibet peritia, ad emendandum tot seniorum doctorumque consensum aspirare oportet aut decet. Quamobrem, etiamsi aliquid aliter in hebraeis exemplaribus invenitur quam isti posuerunt, cedendum esse arbitror divinae dispensationi quae per eos facta est, ut libri quos gens Judaea caeteris populis, vel religione vel invidia prodere nolebat, credituris per Dominum Gentibus ministra regis Ptolemaei potestate tanto ante proderentur. Itaque fieri potest ut sic illi interpretati sint, quemadmodum congruere Gentibus ille qui eos agebat, et qui unum os omnibus fecerat, Spiritus sanctus judicavit. Sed tamen, ut superius dixi, horum quoque interpretum qui verbis tenacius inhaeserunt, collatio non est inutilis ad explanandam saepe sententiam. Latini ergo, ut dicere coeperam, codices Veteris Testamenti, si necesse fuerit, graecorum auctoritate emendandi sunt, et eorum potissimum qui cum Septuaginta essent, ore uno interpretati esse perhibentur. Libros autem Novi Testamenti, si quid in latinis varietatibus titubat, graecis cedere oportere non dubium est, et maxime qui apud Ecclesias doctiores et diligentiores reperiuntur. :CAPUT XVI.-- Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum. 23. In translatis vero signis si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt. Aliquid enim ad similitudinem valet, et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lavare jussus est cui oculos Dominus luto de sputo facto inunxerat (Joan. IX, 7): quod tamen nomen linguae incognitae, nisi Evangelista interpretatus esset, tam magnus intellectus lateret. Sic etiam multa, quae ab auctoribus eorumdem Librorum interpretata non sunt, nomina hebraea, non est dubitandum habere non parvam vim atque adjutorium ad solvenda aenigmata Scripturarum, si quis ea possit interpretari: quod nonnulli ejusdem linguae periti viri, non sane parvum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia verba interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eva, quid Abraham, quid Moyses; sive etiam locorum nomina, quid sit Jerusalem, vel Sion, vel Jericho, vel Sina, vel Libanus, vel Jordanis; vel quaecumque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina: quibus apertis et interpretatis, multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur. 24. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus vel animantium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicujus gratia ponuntur. Nam et de serpente quod notum est, totum corpus eum pro capite objicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quo Dominus jubet astutos nos esse sicut serpentes (Matth. X, 16); ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides christiana tanquam necetur in nobis, si parcentes corpori negemus Deum! vel illud, quod per cavernae angustias coarctatus, deposita veteri tunica vires novas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam, exuendumque ipsum veterem hominem, sicut Apostolus dicit, ut induamur novo (Ephes. IV, 22, 24; Coloss. III, 9, 10); et exuendum per angustias, dicente Domino, Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13)! Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines quas de hoc animante dare Scriptura consuevit; sic ignorantia nonnullorum animalium quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem. Sic lapidum, sic herbarum, vel quaecumque tenentur radicibus. Nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur; et ignorantia berylli vel adamantis claudit plerumque intelligentiae fores. Nec aliam ob causam facile est intelligere pacem perpetuam significari oleae ramusculo, quem rediens ad arcam columba pertulit (Gen. VIII, 11), nisi quia novimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi, et arborem ipsam frondere perenniter. Multi autem propter ignorantiam hyssopi, dum nesciunt quam vim habeat, vel ad purgandum pulmonem, vel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba brevis atque humilis, omnino invenire non possunt quare sit dictum, Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9). 25. Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi, translate ac mystice posita in Scripturis. Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest non moveri quid sibi velit quod et Moyses, et Elias, et ipse Dominus quadraginta diebus jejunaverunt (Exod. XXIV, 18; III Reg. XIX, 8; et Matth. IV, 2). Cujus actionis figuratus quidam nodus, nisi hujus numeri cognitione et consideratione, non solvitur. Habet enim denarium quater, tanquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. Quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis, meridianis, vespertinis, nocturnisque horarum spatiis; annua vernis, aestivis, autumnalibus, hiemalibusque mensibus. A temporum autem delectatione dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem in qua vivere volumus, abstinendum et jejunandum est: quamvis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris atque creaturae significat scientiam: nam trinitas Creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat, propter vitam et corpus. Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus (Id. XXII, 37); in corpore autem quatuor manifestissima apparent, quibus constat, elementa. In hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducitur, caste et continenter, a temporum delectatione vivere, hoc est quadraginta diebus jejunare monemur. Hoc Lex, cujus persona est in Moyse, hoc Prophetia, cujus personam gerit Elias, hoc ipse Dominus monet; qui tanquam testimonium habens ex Lege et Prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis videntibus atque stupentibus, claruit (Id., XVII, 2, 3). Deinde ita quaeritur quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten (Act. II), et quomodo ter ductus propter tria tempora, ante Legem, sub Lege, sub Gratia, vel propter nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, adjuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur, perveniatque ad centum quinquaginta tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in dexteram partem missa ceperunt (Joan. XXI, 11). Ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis Libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt. 26. Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. Nam et de psalterii et citharae differentia, quidam non inconcione aliquas rerum figuras aperuit: et decem chordarum psalterium (Psal. XXXII, 2; et Psal. XCI, 4), non importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicae legem, quae ad tantum nervorum numerum cogat; an vero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus, vel propter decalogum Legis, de quo item numero si quaeratur, nonnisi ad Creatorem creaturamque referendus est, vel propter superius expositum ipsum denarium. Et ille numerus aedificationis templi, qui commemoratur in Evangelio, quadraginta scilicet et sex annorum (Joan. II, 20), nescio quid musicum sonat; et relatus ad fabricam Dominici corporis, propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei non falso, sed vero et humano corpore indutum: et numerum quippe et musicam plerisque locis in sanctis Scripturis honorabiliter posita invenimus. :CAPUT XVII.-- Origo fabulae Musarum novem. 27. Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui novem Musas Jovis et Memoriae filias esse finxerunt. Refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret. Itaque contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra explicarent, et placuisse civitati omnes novem, atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur; quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. Non ergo Jupiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. Tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cujusquam illorum oculis demonstraverant; sed quia facile erat animadvertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt; aut flatu, sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu, sicut in citharis et tympanis, et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt. :CAPUT XVIII.-- Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum. 28. Sed sive ita se habeat quod Varro retulit, sive non ita; nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intelligendas sanctas Scripturas rapere potuerimus; nec ad illorum theatricas nugas converti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritualia capienda valeat, disputemus. Neque enim et litteras discere non debuimus, quia earum repertorem dicunt esse Mercurium; aut quia justitiae virtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis justitia virtusque fugienda est: imo vero quisquis bonus verusque christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicumque invenerit veritatem, quam confitens et agnoscens, etiam in Litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet; doleatque homines atque caveat, qui cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor insipiens eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 21 sqq.). :CAPUT XIX.-- Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos. 29. Sed ut totum istum locum, nam est maxime necessarius, diligentius explicemus; duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur. Unum earum rerum quas instituerunt homines; alterum earum quas animadverterunt jam peractas aut divinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est. :CAPUT XX.-- Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum. 30. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendam sicuti Deum creaturam partemve ullam creaturae; vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore vanitate, aruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis quos characteres vocant, sive in quibusque rebus suspendendis atque illigandis, vel etiam aptandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas, aut etiam manifestas; quae mitiore nomine physica vocant, ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse videantur: sicut sunt inaures in summo aurium singularum, aut de struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextera manu sinistrum pollicem teneas. 31. His adjunguntur millia inanissimarum observationum, si membrum aliquod salierit, si junctim ambulantibus amicis lapis, aut canis, aut puer medius intervenerit: atque illud quod lapidem calcant, tanquam diremptorem amicitiae, minus molestum est, quam quod innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit. Sed bellum est quod aliquando pueri vindicantur a canibus: nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam, ut etiam canem qui medius intervenerit, ferire audeant, non impune; namque a vano remedio cito ille interdum percussorem suum ad verum medicum mittit. Hinc sunt etiam illa, limen calcare cum ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis dum se calceat sternutaverit; redire domum, si procedens offenderit; cum vestis a soricibus roditur, plus tremere suspicione futuri mali, quam praesens damnum dolere. Unde illud eleganter dictum est Catonis, qui cum esset consultus a quodam, qui sibi a soricibus erosas caligas diceret; respondit non esse illud monstrum, sed vere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur. :CAPUT XXI.-- Superstitio mathematicorum. 32. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci, propter natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur. Nam et ipsi quamvis veram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consectentur, et aliquando etiam pervestigent; tamen quod inde conantur vel actiones nostras vel actionum eventa praedicere, nimis errant, et vendunt imperitis hominibus miserabilem servitutem. Nam quisque liber ad hujusmodi mathematicum cum ingressus fuerit, dat pecuniam ut servus inde exeat aut Martis, aut Veneris, vel potius omnium siderum; quibus illi qui primi erraverunt, erroremque posteris propinaverunt, vel bestiarum propter similitudinem, vel hominum ad ipsos homines honorandos imposuerunt vocabula. Non enim mirandum est, cum etiam propioribus recentioribusque temporibus, sidus quod appellamus Luciferum, honori et nomini Caesaris Romani dicare conati sunt. Et fortasse factum esset atque isset in vetustatem, nisi avia ejus Venus praeoccupasset hoc nominis praedium; neque jure ullo ad haeredes trajiceret, quod nunquam viva possederat aut possidendum petiverat. Nam ubi vacabat locus, neque alicujus priorum mortuorum honore tenebatur, factum est quod in rebus talibus fieri solet. Pro quintili enim et sextili mensibus, Julium atque Augustum vocamus, de honoribus hominum Julii Caesaris et Augusti Caesaris nuncupatos; ut facile qui voluerit intelligat etiam illa sidera prius sine his nominibus coelo vagata esse: mortuis autem illis quorum honorare memoriam vel coacti sunt homines regia potestate, vel placuit humana vanitate, nomina eorum imponentes sideribus, eos ipsos sibi mortuos in coelum levare videbantur. Sed quodlibet vocentur ab hominibus, sunt tamen sidera, quae Deus instituit et ordinavit ut voluit; et est certus motus illorum, quo tempora distinguuntur atque variantur. Quem motum notare, cum quisque nascitur, quo modo se habeat, facile est, per eorum inventas conscriptasque regulas, quos sancta Scriptura condemnat, dicens: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9) ? :CAPUT XXII.-- Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana. 33. Sed ex ea notatione velle nascentium mores, actus, eventa praedicere, magnus error et magna dementia est. Et apud eos quidem qui talia dediscenda didicerunt, sine ulla dubitatione refellitur haec superstitio. Constellationes enim quas vocant, notatio est siderum, quomodo se habebant cum ille nasceretur, de quo isti miseri a miserioribus consuluntur. Fieri autem potest, ut aliqui gemini tam sequaciter fundantur ex utero, ut intervallum temporis inter eos nullum possit apprehendi, et constellationum numeris annotari. Unde necesse est nonnullos geminos easdem habere constellationes, cum paria rerum, vel quas agunt vel quas patiuntur, eventa non habeant, sed plerumque ita disparia, ut alius felicissimus, alius infelicissimus vivat: sicut Esau et Jacob geminos accepimus natos, ita ut Jacob, qui posterior nascebatur, manu plantam praecedentis fratris tenens inveniretur (Gen. XXV, 25). Horum certe dies atque hora nascentium aliter notari non posset, nisi ut amborum constellatio esset una; quantum autem intersit inter amborum mores, facta, labores atque successus, Scriptura testis est, jam ore omnium gentium pervagata. 34. Neque enim ad rem pertinet, quod dicunt ipsum momentum minimum atque angustissimum temporis, quod geminorum partum disterminat, multum valere in rerum natura atque coelestium corporum rapidissima velocitate. Etsi enim concedam ut plurimum valeat, tamen in constellationibus a mathematico inveniri non potest, quibus inspectis se fata dicere profitetur. Quod ergo in constellationibus non invenit, quas necesse est unas inspiciat, sive de Jacob, sive de ejus fratre consulatur; quid ei prodest si distat in coelo quod temere securus infamat, et non distat in tabula quam frustra sollicitus intuetur? Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumptione institutis, ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conventa referendae sunt. :CAPUT XXIII.-- Cur repudianda genethliacorum scientia. 35. Hinc enim fit ut occulto quodam judicio divino, cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis voluntatum suarum, illudentibus eos atque decipientibus praevaricatoribus angelis; quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum ordinem rerum, divinae providentiae lege subjecta est. Quibus illusionibus et deceptionibus evenit, ut istis superstitiosis et perniciosis divinationum generibus multa praeterita et futura dicantur, nec aliter accidant, quam dicuntur; multaque observantibus secundum observationes suas eveniant, quibus implicati curiosiores fiant, et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris. Hoc genus fornicationis animae salubriter divina Scriptura non tacuit; neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam si dixerint vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis (Deut. XIII, 1-3). Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli regi vera praenuntiavit (I Reg. XXVIII, 14-20; Eccli. XLVI, 23), propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus exsecranda sunt: aut quia in Actibus Apostolorum ventriloqua femina verum testimonium perhibuit Apostolis Domini, idcirco Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundavit (Act. XVI, 16-18). 36. Omnes igitur artes hujusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum, quasi pacta quaedam infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda christiano: Non quod idolum sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis immolant, et non Deo; nolo autem vos socios daemoniorum fieri (I Cor. X, 19, 20). Quod autem de idolis, et de immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae vel ad cultum idolorum, vel ad creaturam ejusque partes tanquam Deum colendas trahunt, vel ad remediorum aliarumque observationum curam pertinent; quae non sunt divinitus ad dilectionem Dei et proximi tanquam publice constituta, sed per privatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. In omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque vitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinavit Deus, humanae et deceptoriae conjecturae ab hominibus institutae sunt; sic etiam de quibusque nascentibus vel quoquo modo divinae providentiae administratione existentibus rebus, multi multa humanis suspicionibus, quasi regulariter conjectata, litteris mandaverunt, si forte insolite acciderint, tanquam si mula pariat, aut fulmine aliquid percutiatur. :CAPUT XXIV.-- Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu. 37. Quae omnia tantum valent, quantum praesumptione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. Quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae servitutis. Non enim quia valebant, animadversa sunt; sed animadvertendo atque signando iactum est ut valerent. Et ideo diversis diverse proveniunt secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus vident. Sicut enim, verbi gratia, una figura litterae X quae decussatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos valet, non natura, sed placito et consensione significandi; et ideo qui utramque linguam novit, si homini Graeco velit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram, in qua eam ponit cum homini scribit Latino: et Beta uno eodemque sono, apud Graecos litterae, apud Latinos oleris nomen est; et cum dico, Lege, in his duabus syllabis, aliud Graecus, aliud Latinus intelligit: sicut ergo hae omnes significationes pro suae cujusque societatis consensione animos movent, et quia diversa consensio est, diverse movent; nec ideo consenserunt in eas homines, quia jam valebant ad significationem, sed ideo valent, quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cujusque observationibus valent. Quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam observent, et posteaquam observata signa tenuerint, id agunt ne videant volatus, aut audiant voces avium; quia nulla ista signa sunt, nisi consensus observantis accedat. :CAPUT XXV.-- In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria. 38. Quibus amputatis atque eradicatis ab animo christiano, deinceps videndae sunt institutiones hominum non superstitiosae, id est, non cum daemonibus, sed cum ipsis hominibus institutae. Namque omnia quae ideo valent inter homines, quia placuit inter eos ut valeant, instituta hominum sunt: quorum partim superflua luxuriosaque instituta sunt, partim commoda et necessaria. Illa enim signa quae saltando faciunt histriones, si natura, non instituto et consensione hominum valerent; non primis temporibus, saltante pantomimo, praeco pronuntiaret populis Carthaginis quid saltator vellet intelligi. Quod adhuc multi meminerunt senes, quorum relatu haec solemus audire. Quod ideo credendum est, quia nunc quoque si quis theatrum talium nugarum imperitus intraverit, nisi ei dicatur ab altero quid illi motus significent, frustra totus intentus est. Appetunt tamen omnes quamdam similitudinem in significando, ut ipsa signa, in quantum possunt, rebus quae significantur similia sint. Sed quia multis modis simile aliquid alicui potest esse, non constant talia signa inter homines, nisi consensus accedat. 39. In picturis vero et statuis, caeterisque hujusmodi simulatis operibus, maxime peritorum artificum, nemo errat cum similia viderit, ut agnoscat quibus sint rebus similia. Et hoc totum genus inter superflua hominum instituta numerandum est, nisi cum interest quid eorum, qua de causa, et ubi, et quando, et cujus auctoritate fiat. Millia denique fictarum fabularum et falsitatum, quarum mendaciis homines delectantur, humana instituta sunt. Et nulla magis hominum propria, quae a seipsis habent, existimanda sunt, quam quaeque falsa atque mendacia. Commoda vero et necessaria hominum cum hominibus instituta sunt, quaecumque in habitu et cultu corporis ad sexus vel honores discernendos differentia placuit; et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas, aut non omnino, aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum impressionibus vel aestimationibus, sua cuique civitati et populo sunt propria; et caetera hujusmodi, quae nisi hominum instituta essent, non per diversos populos varia essent, nec in ipsis singulis populis pro arbitrio suorum principum mutarentur. 40. Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum vitae necessarium proficiunt, nequaquam est fugienda christiano; imo etiam quantum satis est, intuenda, memoriaque retinenda. :CAPUT XXVI.-- Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint. Adumbrata enim quaedam et naturalibus utcumque similia hominum instituta sunt. Quorum ea quae ad societatem, ut dictum est, daemonum pertinent, penitus repudianda sunt et detestanda: ea vero quae homines cum hominibus habent, assumenda, in quantum non sunt luxuriosa atque superflua; et maxime litterarum figurae, sine quibus legere non possumus, linguarumque varietas quantum satis est, de qua superius disputavimus. Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui didicerunt proprie jam notarii appellantur. Utilia sunt ista, nec discuntur illicite, nec superstitione implicant, nec luxu enervant, si tantum occupent, ut majoribus rebus, ad quas adipiscendas servire debent, non sint impedimento.
- CAPUT XXVII.-- Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum. 41. Jamvero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus, aut divinitus instituta, investigando homines prodiderunt, ubicumque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. Quorum alia sunt ad sensum corporis, alia vero ad rationem animi pertinentia. Sed illa quae sensu corporis attinguntur, vel narrata credimus, vel demonstrata sentimus, vel experta conjicimus. :CAPUT XXVIII.-- Historia quatenus juvet. 42. Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad sanctos Libros intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas, et per Consulum nomina multa saepe quaeruntur a nobis; et ignorantia consulatus, quo natus est Dominus, et quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Judaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica (Luc. III, 23): sed postea quot annos in hac vita egerit, quanquam textu ipso actionum ejus animadverti possit; tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia gentium collata cum Evangelio, liquidius certiusque colligitur. Tunc enim videbitur non frustra esse dictum, quod quadraginta sex annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quo indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia. 43. De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos, quantam noster Ambrosius quaestionem solvit, calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus; qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum adventum Domini Platonem fuisse, negari non potest! Nonne memoratus episcopus, considerata historia gentium, cum reperisset Platonem Jeremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi propheta ille tunc erat, probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Jeremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel scribere quae jure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebraeorum, in qua unius Dei cultus emicuit, ex qua secundum carnem venit Dominus noster, nec ipse quidem Pythagoras fuit, a cujus posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque bona et vera dixerunt, quam de Platonis Dominum Jesum Christum, quod dementissimum est credere. 44. Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda est; quia jam quae transierunt, nec infecta fieri possunt, in ordine temporum habenda sunt, quorum est conditor et administrator Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fideliter atque utiliter; libri autem aruspicum, et quaeque similes litterae, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide. :CAPUT XXIX.-- Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio. 45. Est etiam narratio demonstrationi similis, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecumque de locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumve corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda docuimus: non ut pro quibusdam signis adhibeantur, tanquam ad remedia vel machinamenta superstitionis alicujus; nam et illud genus jam distinctum ab hoc licito et libero separavimus. Aliud est enim dicere, Tritam istam herbam si biberis, venter non dolebit; et aliud est dicere, Istam herbam collo si suspenderis, venter non dolebit. Ibi enim probatur contemperatio salubris, hic significatio superstitiosa damnatur. Quanquam ubi praecantationes, et invocationes, et characteres non sunt, plerumque dubium est utrum res quae alligatur, aut quoquo modo adjungitur sanando corpori, VI naturae valeat, quod libere adhibendum est, an significativa quadam obligatione proveniat, quod tanto prudentius oportet cavere christianum, quanto efficacius prodesse videbitur. Sed ubi latet qua causa quid valeat, quo animo quisque utatur interest, duntaxat in sanandis vel temperandis corporibus, sive in medicina, sive in agricultura. 46. Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est, quorum perpauca Scriptura commemorat. Sicut autem plurimis notus est lunae cursus, qui etiam ad passionem Domini anniversarie celebrandam solemniter adhibetur; sic paucissimis caeterorum quoque siderum vel ortus, vel occasus, vel alia quaelibet momenta sine ullo sunt errore notissima. Quae per seipsam cognitio, quanquam superstitione non alliget, non multum tamen ac prope nihil adjuvat tractationem divinarum Scripturarum, et infructuosa intentione plus impedit; et quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata cantantium, commodius honestiusque contemnitur. Habet autem praeter demonstrationem praesentium, etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione, motuque siderum, et in praeterita eorum vestigia regulariter licet recurrere. Habet etiam futurorum regulares conjecturas, non suspiciosas et ominosas, sed ratas et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta et eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam, cum hodie inspexerit quota sit, et ante quotlibet annos quota fuerit, et post quotlibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. De qua tota cognitione, quantum ad usum ejus attinet, quid mihi videretur aperui. :CAPUT XXX.-- Quid eodem conferant artes mechanicae. 47. Artium etiam caeterarum, quibus aliquid fabricatur, vel quod remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus, et scamnum, et vas aliquod, atque alia hujuscemodi; vel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina, et agricultura, et gubernatio; vel quarum omnis effectus est actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum: harum ergo cunctarum artium de praeteritis experimenta faciunt etiam futura conjici; nam nullus earum artifex membra movet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. Harum autem cognitio tenuiter in ipsa humana vita cursimque usurpanda est, non ad operandum, nisi forte officium aliquod cogat, de quo nunc non agimus; sed ad judicandum, ne omnino nesciamus quid Scriptura velit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit. :CAPUT XXXI.-- Quid juvet dialectica. Sophismata. 48. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in Litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet: tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit: verum enim erat ex parte, vel eo ipso quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum. Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est (Eccli. XXXVII, 23). Quanquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam gravitatem decet, verborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur. 49. Sunt etiam verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur: quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in iis erubescens ille cujus errorem consequuntur, eumdem relinquat errorem; quia si in eodem manere voluerit, necesse est etiam illa quae damnat, tenere cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus, cum diceret, Neque Christus resurrexit; et illa alia, Inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra (I Cor. XV, 14); et deinceps alia quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant: sed ista falsa verissime connectebantur illi sententiae qua dicebatur non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis repudiatis, quoniam vera erant si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum. Cum ergo sint verae connexiones, non solum verarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est veritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam sunt. Sententiarum autem veritas in sanctis Libris ecclesiasticis investiganda est. :CAPUT XXXII.-- Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata. 50. Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa est ab hominibus et notata, ut eam possint vel discere vel docere: nam est in rerum ratione perpetua et divinitus instituta. Sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit; et locorum situs, aut naturas animalium vel stirpium vel lapidum qui ostendit, non res ostendit ab hominibus institutas; et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se vel ab homine aliquo rem institutam demonstrat: sic etiam qui dicit, Cum falsum est quod consequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit; verissime dicit, neque ipse facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex hac regula illud est quod de apostolo Paulo commemoravimus: praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruere volebat Apostolus. Porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur, Neque Christus resurrexit: hoc autem quod sequitur, falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo et quod praecedit; praecedit autem, non esse resurrectionem mortuorum est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breviter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit: Christus autem resurrexit; est igitur resurrectio mortuorum. Hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt. Et haec regula pertinet ad veritatem connexionum, non ad veritatem sententiarum. :CAPUT XXXIII.-- In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae. 51. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula connexionis vera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis autem sententiis, connexionis veritas est isto modo: faciamus aliquem concessisse, Si animal est cochlea, vocem habet; hoc concesso, cum probatum fuerit vocem cochleam non habere, quoniam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cochleam. Quae sententia falsa est, sed ex concesso falso vera est conclusionis connexio. Veritas itaque sententiae per seipsam valet; veritas autem connexionis ex ejus cum quo agitur, opinione vel concessione consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur vera connexione quod falsum est, ut eum cujus errorem corrigere volumus, poeniteat concessisse praecedentia, quorum consequentia videt esse respuenda. Jam hinc intelligere facile est, sicut in falsis sententiis veras, sic in veris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac enim aliquem proposuisse, Si justus est ille, bonus est, et esse concessum; deinde assumpsisse, Non est autem justus; quo item concesso, intulisse conclusionem, Non est igitur bonus. Quae tamen etsi vera sint omnia, non est tamen vera regula conclusionis. Non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod consequitur. Quia verum est, cum dicimus, Si orator est, homo est: ex qua propositione si assumamus, Non est autem orator; non erit consequens cum intuleris, Non est igitur homo. :CAPUT XXXIV.-- Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum. 52. Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum veritatem. In illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est, Si orator est, homo est: inconsequens, Si homo est, orator est: repugnans, Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione judicatur. In veritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda est: sed veris certisque sententiis, cum incertae vera connexione junguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam autem sic se jactant, cum veritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit veritas. Et rursus, quidam plerumque retinentes veram sententiam, male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant; cum melior sit qui novit esse resurrectionem mortuorum, quam ille qui novit consequens esse, ut si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit. :CAPUT XXXV.-- Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid. 53. Item scientia definiendi, dividendi, atque partiendi, quanquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est, neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta. Non enim quia et fabulis suis eam poetae, et opinionibus erroris sui vel falsi philosophi, vel etiam haeretici, hoc est, falsi christiani adhibere consueverunt, propterea falsum est neque in definiendo, neque in dividendo aut partiendo, aliquid complectendum esse quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet praetereundum. Hoc verum est, etiamsi ea quae definiuntur aut distribuuntur, vera non sint. Nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsum esse significationem rei non ita se habentis ut significatur, sive alio aliquo modo: quae definitio vera est, quamvis falsum verum esse non possit. Possumus etiam dividere, dicentes, duo esse genera falsi: unum eorum quae omnino esse non possunt; alterum eorum quae non sunt, quamvis esse possint. Nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest: qui autem dicit calendis, verbi gratia, januariis pluisse, tamenetsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. Definitio igitur et divisio falsorum potest esse verissima, quamvis falsa ipsa utique vera non sint. :CAPUT XXXVI.-- Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur. 54. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae jam eloquentia nominatur, quae nihilominus vera sunt, quamvis eis possint etiam falsa persuaderi: sed quia et vera possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed ea male utentium perversitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut charitatis expressio conciliet auditorem, aut ut facile quod intendit, insinuet brevis et aperta narratio, et varietas ejus sine fastidio teneat intentos; et caeterae hujusmodi observationes, quae sive in falsis sive in veris causis, verae sunt tamen, in quantum vel sciri vel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumve animos movent, et inventae potius quod ita se habeant, quam ut ita se haberent institutae. :CAPUT XXXVII.-- Quae utilitas rhetoricae et dialecticae. 55. Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quae intellecta sunt, quam ut intelligamus, adhibenda est. Illa vero conclusionum et definitionum et distributionum, plurimum intellectorem adjuvat: tantum absit error, quo videntur homines sibi ipsam beatae vitae veritatem didicisse, cum ista didicerint. Quanquam plerumque accidat ut facilius homines res eas assequantur, propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. Tanquam si quispiam dare volens praecepta ambulandi, moneat non esse levandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat movere, describat. Vera enim dicit, nec aliter ambulari potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant, quam animadvertunt cum faciunt, aut intelligunt cum audiunt. Qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant, quae nec experiendo possunt attendere. Ita plerumque citius ingeniosus videt non esse ratam conclusionem, quam praecepta ejus capit; tardus autem non eam videt; sed multo minus quod de illa praecipitur: magisque in his omnibus ipsa spectacula veritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut judicando adjuvamur; nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc est, ut aut decipere verisimili sermone atque interrogationibus ament, aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putent qui ista didicerunt. :CAPUT XXXVIII.-- Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa. 56. Jam vero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata atque inventa. Non enim sicut primam syllabam Italiae, quam brevem pronuntiaverunt veteres, voluit Virgilius, et longa facta est; ita quisquam potest efficere cum voluerit, ut ter terna aut non sint novem, aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intelligibiles numeri semissem non habent. Sive ergo in seipsis considerentur, sive ad figurarum aut ad sonorum aliarumve motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas. 57. Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut jactare se inter imperitos velit, et non potius quaerere unde sint vera, quae tantummodo vera esse persenserit; et unde quaedam non solum vera sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit; ac sic a specie corporum usque ad humanam mentem perveniens, cum et ipsam mutabilem invenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se veritatem, et mutabilia infra se caetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta convertere, a quo cuncta esse cognoscit; doctus videri potest, esse autem sapiens nullo modo. :CAPUT XXXIX.-- Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae. 58. Quamobrem videtur mihi studiosis et ingeniosis adolescentibus, et timentibus Deum, beatamque vitam quaerentibus, salubriter praecipi ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tanquam ad beatam vitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque dijudicent: et si quas invenerint ab hominibus institutas, varias propter diversam voluntatem instituentium, et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem per quarumdam signi cationum quasi quaedam pacta atque conventa; repudient penitus et detestentur; alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. Illa vero instituta hominum, quae ad societatem conviventium valent, pro ipsa hujus vitae necessitate non negligant. In caeteris autem doctrinis, quae apud gentes inveniuntur, praeter historiam rerum, vel praeteriti temporis vel praesentis, ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et conjecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri, nihil utile esse arbitror. In quibus omnibus tenendum est, Ne quid nimis; (Terent. in Andr., act. 1, scen. 1.) et maxime in iis quae ad corporis sensus pertinentia, volvuntur temporibus, et continentur locis. 59. Sicut autem quidam de verbis omnibus et nominibus hebraeis, et syris, et aegyptiis, vel si qua alia lingua in Scripturis sanctis inveniri potest, quae in eis sine interpretatione sunt posita, fecerunt, ut ea separatim interpretarentur; et quod Eusebius fecit de temporum historia propter divinorum Librorum quaestiones, quae usum ejus flagitant: quod ergo hi fecerunt de his rebus, ut non sit necesse christiano in multis propter pauca laborare; sic video posse fieri, si quem eorum qui possunt, benignam sane operam fraternae utilitati delectet impendere, ut quoscumque terrarum locos, quaeve animalia vel herbas atque arbores sive lapides vel metalla incognita, speciesque quaslibet Scriptura commemorat, ea generatim digerens, sola exposita litteris mandet. Potest etiam de numeris fieri, ut eorum tantummodo numerorum exposita ratio conscribatur, quos divina Scriptura meminit. Quorum aliqua aut omnia forte jam facta sunt, sicut multa quae a bonis doctisque christianis elaborata atque conscripta non arbitrabamur, invenimus; sed sive propter turbas negligentium, sive propter invidorum occultationes latent. Quod utrum de ratione disputandi fieri possit, ignoro: et videtur mihi non posse, quia per totum textum Scripturarum colligata est nervorum vice; et ideo magis ad ambigua solvenda et explicanda, de quibus post loquemur, legentes adjuvat, quam ad incognita signa, de quibus nunc agimus, cognoscenda. :CAPUT XL.-- Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum. 60. Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Sicut enim Aegyptii non solum idola habebant et onera gravia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem, quae ille populus exiens de Aegypto, sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit; non auctoritate propria, sed praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea, quibus non bene utebantur (Exod. III, 22, et XII, 35): sic doctrinae omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate Gentilium exiens, debet abominari atque devitare; sed etiam liberales disciplinas usui veritatis aptiores, et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla vera inveniuntur apud eos; quod eorum tanquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae, quae ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque injuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre christianus ad usum justum praedicandi Evangelii. Vestem quoque illorum, id est, hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, qua in hac vita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum convertenda christianum. 61. Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam? quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII, 22). Quibus omnibus viris superstitiosa Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus, cum Christi recutiens jugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat, nunquam commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo vanus idolorum cultus exscinderetur, conversum iri suspicaretur: sed dederunt aurum, et argentum, et vestem suam exeunti populo Dei de Aegypto, nescientes quemadmodum illa quae dabant, in Christi obsequium cederent. Illud enim in Exodo factum, sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret; quod sine praejudicio alterius, aut paris, aut melioris intelligentiae dixerim. :CAPUT XLI.-- Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates. 62. Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, charitas aedificat (I Cor. VIII, 1). Ita enim sentiet, quamvis de Aegypto dives exeat, tamen nisi Pascha egerit, salvum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus (Id. V, 7), nihilque magis immolatio Christi nos docet, quam illud quod ipse clamat, tanquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone videt laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30): quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed charitas aedificat? Meminerint ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni juberentur, hyssopo fuisse signatos (Exod. XII, 22). Herba haec mitis et humilis est, et nihil fortius et penetrabilius ejus radicibus: ut in charitate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, id est, crucem Domini: cujus latitudo dicitur in transverso ligno, quo extenduntur manus; longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad summum, cui adhaeret caput; profundum vero, quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis, omnis actio christiana describitur, bene operari in Christo, et ei perseveranter inhaerere, sperare coelestia, sacramenta non profanare. Per hanc actionem purgati valebimus cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 17-19). Est etiam in hyssopo vis purgatoria, ne inflante scientia de divitiis ab Aegypto ablatis, superbe aliquid pulmo tumidis anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Deinde consequenter annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 9, 10). :CAPUT XLII.-- Sacrae Scripturae cum profana comparatio. 63. Quantum autem minor est auri, argenti vestisque copia, quam de Aegypto secum ille populus abstulit, in comparatione divitiarum quas postea Jerosolymae consecutus est, quae maxime in Salomone rege ostenduntur (III Reg. X, 14-23); tanta fit cuncta scientia, quae quidem est utilis, collecta de libris Gentium, si divinarum Scripturarum scientiae comparetur. Nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est, ibi damnatur; si utile est, ibi invenitur. Et cum ibi quisque invenerit omnia quae utiliter alibi didicit, multo abundantius ibi inveniet ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. Hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, mitem et numilem corde, subjugatum leniter Christo, et oneratum sarcina levi, fundatum et radicatum et aedificatum in charitate, quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in Scripturis consideranda et discutienda, de quibus jam tertio volumine dicere aggrediar, quod Dominus donare dignabitur. LIBER TERTIUS.
Postquam egit in superiore libro de removenda signorum ignorantia, transit nunc S. Doctor ad considerationem ambiguitatis, quae cum in propriis tum in translatis signis occurrit. In propriis quidem ex interpunctione vocum, ex earum pronuntiatione, ex ancipiti significatu: quod genus ambiguitatis ex contextu sermonis, et collatione interpretum, aut ejus linguae unde Scriptura translata est inspectione resolvi ostendit. In translatis vero signis ambiguitas contingit, cum ipsa dictio non ad litterae sensum ponitur in Scripturis: qua de re operosius disputat, traditque regulas quibus dignoscatur an locutio figurata sit, et si quidem figurata, quo pacto debeat explicari. Ad extremum ipsius Tichonii septem regulas singulatim expendit.
CAPUT PRIMUM.-- Summa superiorum librorum, et scopus sequentis. 1. Homo timens Deum, voluntatem ejus in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; praemunitus etiam scientia linguarum, ne in verbis locutionibusque ignotis haereat; praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne vim naturamve earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret; adjuvante etiam codicum veritate, quam solers emendationis diligentia procuravit: veniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque solvenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui potest; fieri autem potest ut istas vias quas ostendere volumus, tanquam pueriles vel magnitudine ingenii, vel majoris illuminationis claritate derideat: sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est, ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in verbis propriis esse, aut in translatis; quae genera in secundo libro demonstravimus. CAPUT II.-- Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda. 2. Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo videndum est ne male distinxerimus, aut pronuntiaverimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de qua satis egimus, cum de rebus in primo libro loqueremur. Quod si ambae vel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatem secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur. 3. Jam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sensus sit, Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult Verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus, Et Deus erat Verbum; deinde subjungamus, Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). 4. Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei, et ideo textu ipso sermonis dijudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Incertum enim est utrum ex duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adjungatur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur, multo enim magis optimum, apparet eum ejus optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti verbo dijudicatur, quod positum est, enim: quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; quam distinctionem sequitur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Et tanquam quaereretur quare hujus rei potius habeat concupiscentiam; multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus compellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subjecit, Manere in carne necessarium propter vos. 5. Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos. Nemini nocuimus (II. Cor. VII, 1, 2). Dubium est quippe utrum, Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34); an, Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt. CAPUT III.-- Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant. 6. Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut praecedentis vel consequentis contextione sermonis; aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Nisi enim fides revocet, qua credimus Deum non accusaturum adversus electos suos, et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari, Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur, Deus qui justificat. Et iterum interrogetur, Quis est qui condemnat? et respondeatur, Christus Jesus qui mortuus est. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt; ad interrogationem vero, aut Non, aut Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus, Quis accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur, Deus qui justificat? ut tacite respondeatur, Non: et item percontemur, Quis est qui condemnat? rursusque interrogemus, Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33, 34)? ut ubique tacite respondeatur, Non. At vero illo loco ubi ait, Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. IX, 30); nisi post percontationem qua dictum est, Quid ergo dicemus? responsio subjiciatur, Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse (Joan. I, 46), sive affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait, A Nazareth? sive totum cum dubitatione interrogantis; non video quomodo discernatur: uterque autem sensus fidem non impedit. 7. Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est, Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito (Psal. CXXXVIII, 15), non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet, an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa; si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione dijudicantur: nam in Graeco non στόμα, sed ὀστέον positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus, quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici, Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente dijudicatur: sicut est illud Apostoli, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). Si tantummodo dixisset, Quae praedico vobis, neque subjunxisset, sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an corripienda esset media syllaba: nunc autem manifestum est producendam esse; non enim ait, Sicut praedicavi, sed sicut praedixi. CAPUT IV.-- Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur. 8. Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt: qualis illa est ad Thessalonicenses, propterea consolati sumus, fratres, in vobis (I Thess. III, 7). Dubium est enim utrum, O fratres; an, Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet, et ideo illa inspecta renuntiatur vocativus, id est, O fratres. Quod si voluisset interpres dicere, Propterea consolationem habuimus, fratres, in vobis; minus servitum esset verbis, sed minus de sententia dubitaretur: aut certe si adderetur, Nostri, nemo fere ambigeret vocativum esse casum, cum audiret, Propterea consolati sumus, fratres nostri, in vobis. Sed jam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus. Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu (I Cor. XV, 31). Ait enim quidam interpres, Quotidie morior, per vestram juro gloriam; quia in graeco vox jurantis ( νή) manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis, quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio. CAPUT V.-- Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis. 9. Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio cavendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Cum enim figurate dictum sic accipitur, tanquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est, intelligentia carni subjicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo significatur, refert ad aliam significationem: sed si Sabbatum audierit, verbi gratia, non intelligit nisi unum diem de septem, qui continuo volumine repetuntur; et cum audierit Sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fieri de victimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere; et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse. CAPUT VI.-- Judaeorum servitus sub signis utilibus. 10. Quae tamen servitus in Judaeo populo longe a caeterarum gentium more distabat; quandoquidem rebus temporalibus ita subjugati erant, ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quanquam signa rerum spiritualium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non videbant, placerent Deo. Quam custodiam tanquam sub paedagogo parvulorum fuisse scribit Apostolus (Galat. III, 24). Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum jam tempus revelationis eorum venisset, ferre non potuerunt (Matth. XII, 2); atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum (Luc. VI, 7); populusque signis illis tanquam rebus adstrictus, non credebat Deum esse, vel a Deo venisse, qui ea sicut a Judaeis observabantur, nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Jerosolymitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit coelum et terram, opinionem observantium religarent. Namque illi quia proximi spiritualibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus votis atque signis, quamvis quomodo spiritualiter essent intelligenda nescirent, unum tamen didicerant venerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque pretium indigentibus distribuendum, ante Apostolorum pedes ponerent (Act. IV, 34), seque totos dedicarent Deo tanquam templum novum, cujus terrenae imagini, hoc est, templo veteri, serviebant. 11. Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope invenit erant, qui simulacra manufacta deos habebant. CAPUT VII.-- Servitus gentium sub signis inutilibus. Et si quando aliqui eorum illa tanquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam venerandamque referebant. Quid enim mihi prodest simulacrum, verbi gratia, Neptuni non ipsum habendum Deum, sed eo significari universum mare, vel etiam omnes aquas caeteras, quae fontibus proruunt? sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene recolo, ita dicente: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit oceanus, et flumina crinibus errant. Haec siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatita non est autem hominum, sed porcorum cibus. Novit quid dicam, qui Evangelium novit (Luc. XV, 16). Quid ergo mihi prodest quod Neptuni simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum colam? tam enim mihi statua quaelibet, quam mare universum, non est Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei; sed nobis unus diligendus et colendus Deus praecipitur (Deut. VI, 5), qui fecit haec omnia, quorum illi simulacra venerantur, vel tanquam deos, vel tanquam signa et imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est servitus; quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere? Quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum obligaveris, nihilominus servili carnalique onere atque velamine non carebis.
CAPUT VIII.-- Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles. 12. Quamobrem christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tanquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit: ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia: ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis jam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intelligentia spirituali. CAPUT IX.-- Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia. 13. Sub signo enim servit qui operatur aut veneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet: qui vero aut operatur, aut veneratur utile signum divinitus institutum, cujus vim significationemque intelligit, non hoc veneratur quod videtur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt Talis autem homo spiritualis et liber est, etiam tempore servitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa revelari, quorum jugo edomandi sunt Tales autem spirituales erant Patriarchae ac Prophetae, omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus sanctus ipsa Scripturarum et auxilia et solatia ministravit. Hoc vero tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostrae libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quae jam intelligimus, operatione gravi onerati sumus; sed quaedam pauca pro multis, eademque factu facillima, et intellectu augustissima, et observatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina: sicuti est Baptismi sacramentum, et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quae unusquisque cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali servitute, sed spirituali potius libertate veneretur. Ut autem litteram sequi, et signa pro rebus quae iis significantur accipere, servilis infirmitatis est; ita inutiliter signa interpretari, male vagantis erroris est. Qui autem non intelligit quid significet signum, et tamen signum esse intelligit, nec ipse premitur servitute. Melius est autem vel premi incognitis, sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando, a jugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere. :CAPUT X.-- Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia. 14. Huic autem observationi qua cavemus figuratam locutionem, id est, translatam quasi propriam sequi; adjungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur prius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit. Et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem Dei et proximi, cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo libro dictum est. 15. Sed quoniam proclive est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines vituperare atque damnare consueverunt; et ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum cum quibus vivit, admittit: eoque contingit ut si quid Scriptura vel praeceperit quod abhorret a consuetudine audientium, vel quod non abhorret culpaverit, si animum eorum jam verbi vinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi charitatem, nec culpat nisi cupiditatem; et eo modo informat mores hominum. Item si animum praeoccupavit alicujus erroris opinio, quidquid aliter asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur. Non autem asserit nisi catholicam fidem, rebus praeteritis, et futuris, et praesentibus. Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio: sed omnia haec ad eamdem charitatem nutriendam atque corroborandam, et cupiditatem vincendam atque exstinguendam valent. 16. Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum: cupiditatem autem, motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur: quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum; sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quo removeantur impedimenta flagitiorum, aut adjumenta quaerantur. Item quod agit charitas quo sibi prosit, utilitas est: quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas; quia nemo potest ex eo quod non habet, prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur. :CAPUT XI.-- Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum. 17. Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum ejus, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua: iis quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, vitam aeternam; iis autem qui ex contentione sunt, et diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci (Rom. II, 5-9). Sed hoc ad eos, cum quibus evertitur ipsa cupiditas, qui eam vincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabatur, regna cupiditatis subvertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). Nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti est, ira Dei, et, crucifixerunt: sed non tam multa sunt, vel ita posita, ut obtegant sensum, et allegoriam vel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Jeremiae dicitur, Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes (Jerem. I, 10); non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus. :CAPUT XII.-- Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis. 18. Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum dicta, sive etiam facta sunt, vel ex Dei persona, vel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt: quorum ad charitatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est: quisquis vero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur, excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos (Joan. XII, 3), ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia convivia detestamur. Odor enim bonus, fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes ejus pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cujusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae vaticinatione conjunctio meretricis (Osee I, 2): nec, si flagitiose in conviviis temulentorum et lascivorum nudantur corpora; propterea in balneis nudum esse flagitium est. 19. Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo vitio cupediae vel voracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce vesci (Luc. XXIV, 43), quam lenticula more Esau nepotis Abraham (Gen. XXV, 34), aut hordeo more jumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus hujuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est, vel improbandum quod facimus. 20. Regno terreno veteres justi coeleste regnum imaginabantur, et praenuntiabant. Sufficiendae prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo (Id. XVI, 3, XXV, 1; et II Reg. V, 13); et ideo unam feminam maritos habere plurimos honestum non erat: non enim mulier eo est fecundior, sed meretricia potius turpitudo est, vel quaestum vel liberos vulgo quaerere. In hujuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamvis ea facerent quae hoc tempore nisi per libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum charitatis, sive Dei, sive proximi, sive utriusque. Sicut enim talares et manicatas tunicas habere apud Romanos veteres flagitium erat; nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas habere flagitium est: sic animadvertendum est, in caetero quoque usu rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos vivit, consuetudine nequiter abutitur; sed etiam saepe fines ejus egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum solemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat. :CAPUT XIII.-- Continuatio ejusdem argumenti. 21. Quidquid autem congruit consuetudini eorum cum quibus vita ista degenda vel necessitate imponitur, vel officio suscipitur, a bonis et magnis hominibus ad utilitatem et beneficentiam referendum est; vel proprie, sicut et nos debemus, vel etiam figurate, sicut Prophetis licet. :CAPUT XIV.-- Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam. 22. In quae facta legenda cum incurrunt indocti alterius consuetudinis, nisi auctoritate reprimantur, flagitia putant; nec possunt animadvertere totam conversationem suam, vel in conjugiis, vel in conviviis, vel in vestitu, caeteroque humano victu atque cultu, aliis gentibus et aliis temporibus flagitiosam videri. Qua varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormitantes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem poterant evigilare, putaverunt nullam esse justitiam per seipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam justam videri: quae cum sit diversa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere justitia, fieri manifestum nullam usquam esse justitiam. Non intellexerunt, ne multa commemorem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tobiae IV, 16; Matth. VII, 12), nullo modo posse ulla eorum gentili diversitate variari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei, omnia flagitia moriuntur; cum ad proximi, omnia facinora. Nemo enim vult corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere habitaculum Dei, seipsum scilicet. Et nemo vult sibi a quoquam noceri: nec ipse igitur cuiquam nocuerit. :CAPUT XV.-- Regula in figuratis locutionibus servanda. 23. Sic eversa tyrannide cupiditatis, charitas regnat justissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Servabitur ergo in locutionibus figuratis regula hujusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur. Si autem hoc jam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. :CAPUT XVI.-- Regula de locutionibus praeceptivis. 24. Si praeceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Facinus vel flagitium videtur jubere: figura est ergo, praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit: sed quod sequitur, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Prov. XXV, 21, 22; Rom. XII, 20); malevolentiae facinus putes juberi: ne igitur dubitaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo ejus miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet eam (Joan. XII, 25), non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam; sed figurate dictum, perdat animam, id est, perimat atque amittat usum ejus, quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem (Eccli. XII, 4). Posterior pars hujus sententiae videtur vetare beneficentiam; ait enim, Ne suscipias peccatorem: intelligas ergo figurate positum pro peccato peccatorem, ut peccatum ejus non suscipias. :CAPUT XVII.-- Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi. 25. Saepe autem accidit ut quisquis in meliori gradu spiritualis vitae vel est, vel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur, quae inferioribus gradibus praecipiuntur: ut verbi gratia, si caelibem amplexus est vitam, et se castravit propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri praecipiunt, non proprie sed translate accipi oportere contendat; et si quis statuit servare innuptam virginem suam, tanquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est, Trade filiam, et grande opus perfeceris (Eccli. VII, 27). Erit igitur etiam hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum; ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cujusque membri propriam infirmitatem medicina pertineat. In suo quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi. :CAPUT XVIII.-- Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum. 26. Item cavendum est ne forte quod in Scripturis veteribus pro illorum temporum conditione, etiamsi non figurate, sed proprie intelligatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora quis putet in usum vitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum, quibus evertenda est, satellitium quaerente, non faciet; nec intelligit miser ad hanc utilitatem illa sic esse posita, ut spei bonae homines salubriter videant et consuetudinem quam aspernantur posse habere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi charitas utentium, et hic cupiditas attendatur. 27. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud, quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus voluptatibus implicata: inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus carnalem cum singulis conjugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum (I Cor. VII, 2), quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac vita invenisset Domini adventus, cum jam non mittendi, sed colligendi lapides tempus esset (Eccle. III, 5), statim seipsos castrarent propter regnum coelorum: non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Noverant quippe illi homines etiam in ipsis conjugibus luxuriam esse abutendi intemperantiam: quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum; et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te coeli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam, et dedisti illi adjutorium Evam: et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa veritate, ut miserearis nostri, Domine (Tob. VIII, 7-9). :CAPUT XIX.-- Mali alios de suo aestimant ingenio. 28. Sed qui effrenata libidine, vel per multa stupra diffluentes evagantur, vel in ipsa una conjuge, non solum excedunt ad liberorum procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris intemperantiae sordes inverecunda omnino licentia servilis cujusdam libertatis accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis antiqui uterentur viri, nihil servantes in usu illo nisi congruum tempori propagandae prolis officium; et quod ipsi laqueis libidinis obstricti, vel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse arbitrantur. 29. Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere viros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia; tanto avidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior ventilaverit; qua ita leves fiunt, ut eos rumoris aura, sive quae prospera, sive quae adversa existimatur, in quaslibet invehat voragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari; et non ex se alios metiantur. :CAPUT XX.-- In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes. Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur ab hominibus, inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe tentatio defuit illis viris: nam et credentium celebrabantur praeconio, et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus, et non corrumpebantur; sic illi veteres, usum feminarum ad sui temporis convenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui serviunt qui ista non credunt.
30. Et ideo isti sese nullo modo cohiberent ab inexpiabili odio filiorum, a quibus vel uxores vel concubinas suas attentatas, aut attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset. :CAPUT XXI.-- David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia. Rex autem David cum hoc ab impio atque immani filio passus esset, non solum ferocientem toleravit, sed etiam planxit exstinctum (II Reg. XVIII, 33). Non enim carnali zelo irretitus tenebatur, quem nullo modo injuriae suae, sed peccata filii commovebant. Nam ideo, si vinceretur, eum occidi prohibuerat, ut edomito servaretur poenitendi locus: et quia non potuit, non orbitatem doluit in ejus interitu, sed noverat in quas poenas tam impie adultera et parricidalis anima raperetur. Namque alio prius filio qui innocens erat, pro quo aegrotante affligebatur, moriente laetatus est.
31. Ex hoc maxime apparet qua moderatione ac temperantia illi viri feminis utebantur, quod cum in unam illicite irruisset rex idem, aestu quodam aetatis et temporalium rerum prosperitatibus abreptus, cujus etiam maritum occidendum praeceperat; accusatus est per prophetam: qui cum ad eum venisset convincendum de peccato, proposuit ei similitudinem de paupere qui habebat ovem unam, cujus vicinus cum haberet multas, ad adventum hospitis sui unicam potius vicini sui pauperis oviculam exhibuit epulandam. In quem commotus David occidi eum jussit, et quadruplicari ovem pauperi; ut se nesciens condemnaret, qui peccaverat sciens. Quod cum ei manifestatum esset, et divinitus denuntiata vindicta, diluit poenitendo peccatum (II Reg. XII, 1-14). Sed tamen in hac similitudine stuprum tantummodo designatum est de ove vicini pauperis; de marito autem mulieris interempto, hoc est, de ipso paupere, qui unam habebat ovem, occiso, non est per similitudinem interrogatus David, ut in solum adulterium diceret sententiam damnationis suae. Ex quo intelligitur quanta temperantia multas mulieres habuerit, quando de una in qua excessit modum, a seipso puniri coactus est. Sed in isto viro immoderatae hujus libidinis non permansio, sed transitus fuit: propterea etiam ab arguente Propheta ille illicitus appetitus hospes vocatus est. Non enim dixit eum regi suo, sed hospiti suo vicini pauperis ovem ad epulandum exhibuisse. At vero in ejus filio Salomone, non quasi hospes transitum habuit, sed regnum ista libido possedit: de quo Scriptura non tacuit, culpans eum fuisse amatorem mulierum (III Reg. XI, 1). Cujus tamen initia desiderio sapientiae flagraverant (II Paralip. I, 7-12); quam cum amore spirituali adeptus esset, amore carnali amisit. :CAPUT XXII.-- Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria. 32. Ergo, quanquam omnia vel pene omnia quae in Veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint: tamen etiam illa quae proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt; figuram ad intelligentiam referat, factum vero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt. :CAPUT XXIII.-- Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur. Si qua vero peccata magnorum virorum legerit, tametsi aliquam in eis figuram rerum futurarum animadvertere atque indagare potuerit; rei tamen gestae proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte factis suis jactare audeat, et prae sua justitia caeteros tanquam peccatores contemnat, cum videat tantorum virorum et cavendas tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum hominum scripta sunt, ut Apostolica illa sententia ubique tremenda sit, qua ait: Quapropter qui videtur stare, videat, ne cadat (I Cor. X, 12). Nulla enim fere pagina est sanctorum Librorum, in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
- CAPUT XXIV.-- Ante omnia considerandum genus locutionis. 34. Maxime itaque investigandum est utrum propria sit, an figurata locutio, quam intelligere conamur. Nam comperto quod figurata sit, adhibitis regulis rerum quas in primo libro digessimus, facile est eam versare omnibus modis, donec perveniamus ad sententiam veritatis, praesertim cum usus accesserit pietatis exercitatione roboratus. Invenimus autem utrum propria sit, an figurata locutio, illa intuentes quae supra dicta sunt. :CAPUT XXV.-- Idem verbum non idem significat ubique.
Quod cum apparuerit, verba quibus continetur, aut a similibus rebus ducta invenientur, aut ab aliqua vicinitate attingentibus.
35. Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione fermentum posuit Dominus, cum diceret, Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 11); et in laude, cum diceret, Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec fermentaretur totum (Luc. XIII, 21). 36. Hujus igitur varietatis observatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut tantummodo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5); significat et diabolum, ubi scriptum est, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Ita serpens in bono est, Astuti ut serpentes (Matth. X, 16); in malo autem, Serpens Evam seduxit in astutia sua (II Cor. XI, 3). In bono panis, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51); in malo, Panes occultos libenter edite (Prov. IX, 17): sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut, Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Judaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Judaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex ejus non est exinanita (Psal. LXXIV, 9). Cum vero res eadem non in contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in exemplum, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus (Apoc. XVII, 15, et XIX, 6); et Spiritum sanctum, unde est illud, Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 38); et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur. 37. Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum, non solum duo aliqua diversa, sed etiam nonnunquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur. :CAPUT XXVI.-- Obscura ex locis apertioribus explicanda. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligantur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehenda arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV, 2), quam ex illo loco ubi legitur, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13). Nec tamen ita ut jam ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei: dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere (Ephes. VI, 16). Nec rursum ideo debemus in armis hujuscemodi spiritualibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et charitatis (I Thess. V, 8).
- CAPUT XXVII.-- Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet. 38. Quando autem ex eisdem Scripturae verbis, non unum aliquid, sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest: id tamen eo conante qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris, per quem Scripturam illam sanctus operatus est Spiritus; sive hoc assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis, quae fidei rectae non refragatur, exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco divinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intelligere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit; et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori, sine dubitatione praevidit; imo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit. Nam quid in divinis eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina contestantia faciant approbari? :CAPUT XXVIII.-- Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur. 39. Ubi autem talis sensus eruitur, cujus incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cujus verba intelligere quaerimus, eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est: per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur; quas verbis translatis opacatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controversiam; aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque inventis atque adhibitis testibus terminetur. :CAPUT XXIX.-- Troporum cognitio necessaria. 40. Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius, quam possunt existimare vel credere qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui noverunt, agnoscunt in Litteris sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantum adjuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Extra sane ut discantur admoneo, quamvis jam superius id admonuerim, id est, in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. Nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit, Γράμματα enim Graeci litteras vocant, signa utique sunt sonorum ad articulatam vocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis Libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quamvis pene omnes ii tropi, qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur loquelis, qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo vulgus utitur sermone contenti sunt. Quis enim non dicit, Sic floreas? qui tropus metaphora vocatur. Quis non dicit piscinam etiam quae non habet pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen accepit? qui tropus catachresis dicitur. 41. Longum est isto modo caeteros persequi: nam usque ad illos pervenit vulgi locutio, qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant, sicuti est quae appellatur ironia vel antiphrasis. Sed ironia pronuntiatione indicat quid velit intelligi, uti cum dicimus homini mala facienti, Res bonas facis: antiphrasis vero ut contraria significet, non voce pronuntiantis efficitur, sed aut verba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat; aut consuevit aliquid ita dici, quamvis dicatur etiam non e contrario, veluti cum quaerimus accipere quod ibi non est, et respondetur nobis, Abundat; aut adjunctis verbis facimus ut a contrario intelligatur quod loquimur, veluti si dicamus, Cave illum, quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus, nec omnino sciens qui sint, vel quid vocentur hi tropi? Quorum cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria, quia cum sensus, ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod non intelligimus; et sic pleraque inventa sunt quae latebant. :CAPUT XXX.-- Regulae Tichonii donatistae expenduntur. 42. Tichonius quidam qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum fuerit donatista, et illic invenitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum vocavit, quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum primam ponit, De Domino et ejus corpore; secundam, De Domini corpore bipartito; tertiam, De promissis et Lege; quartam, De specie et genere; quintam, De temporibus; sextam, De recapitulatione; septimam, De diabolo et ejus corpore. Quae quidem consideratae, sicut ab illo aperiuntur, non parum adjuvant ad penetranda quae tecta sunt divinorum eloquiorum: nec tamen omnia quae ita scripta sunt ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura, in quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque enim aliquid illic tale versatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi Joannis quaerit, quemadmodum intelligendi sint angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere jubetur, et ratiocinatur multipliciter, et ad hoc pervenit ut ipsos angelos intelligamus Ecclesias (Apoc. I, 20). In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum, et utique res illic obscurissima quaeritur; quod exempli gratia satis dictum sit: nam colligere omnia, nimis longum et nimis operosum est, quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis, ut nihil istarum septem ibi requirendum sit. 43. Iste autem cum has velut regulas commendaret, tantum eis tribuit, quasi omnia quae in Lege, id est, in divinis Libris obscure posita invenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intelligere valeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi ante omnia, quae mihi videntur, libellum Regularum scribere, et secretorum Legis veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae universae Legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit; clausa quaeque patefient, et obscura dilucidabuntur; ut quis prophetiae immensam silvam perambulans, his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur. Hic si dixisset, Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae nonnullos Legis recessus obtinent, aut certe, quae Legis magnos recessus obtinent; non autem quod ait, universae Legis recessus: neque dixisset, Clausa quaeque patefient, sed, clausa multa patefient; verum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plusquam res ipsa postulat dando, in spem falsam lectorem ejus cognitoremque misisset. Quod ideo dicendum putavi, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adjuvat ad Scripturas intelligendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quaedam in quibus ut homo erravit; sed maxime propter illa quae sicut donatista haereticus loquitur. Quid autem doceant vel admoneant istae septem regulae, breviter ostendam. :CAPUT XXXI.-- Regula prima Tichonii. 44. Prima de Domino et ejus corpore est; in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est, Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus, Ergo Abrahae semen estis [Galat. III, 29], cum sit unum semen Abrahae, quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens, sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10); et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est. :CAPUT XXXII.-- Regula secunda Tichonii.
Secunda est de Domini corpore bipartito, quod quidem non ita debuit appellari; non enim revera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum: sed dicendum fuit, De Domini corpore vero atque permixto, aut, vero atque simulato, vel quid aliud; quia non solum in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamvis in ejus esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia. Quae regula lectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios jam loquatur, tanquam ad eos ipsos ad quos loquebatur, videtur loqui; vel de ipsis, cum de aliis jam loquatur; tanquam unum sit utrorumque corpus, propter temporalem commixtionem et communionem Sacramentorum. Ad hoc pertinet in Canticis canticorum, Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis (Cant. I. 5). Non enim ait, Fusca fui ut tabernacula Cedar, et speciosa sum ut pelles Salomonis; sed utrumque se esse dixit, propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum (Matth. XIII, 48). Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit haeres cum filio liberae (Gen. XXI, 10; Galat. IV, 30). Itaque cum de bona parte Deus dicat, Ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt; et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum: haec verba faciam, et non derelinquam eos: mox de alia parte, quae male permixta est, dicit, Ipsi autem conversi sunt retro (Isai. XLII, 16, 17), quamvis alii jam significentur his verbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tanquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in Evangelio, cujus dominus cum venerit, dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51).
- CAPUT XXXIII.-- Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera. 46. Tertia regula est de Promissis et Lege, quae alio modo dici potest de spiritu et littera, sicut nos eam appellavimus, cum de hac re librum scriberemus. Potest etiam sic dici, de gratia et mandato. Haec autem magis mihi videtur magna quaestio quam regula, quae solvendis quaestionibus adhibenda est. Haec est quam non intelligentes Pelagiani, vel condiderunt suam haeresim, vel auxerunt. Laboravit in ea dissolvenda Tichonius bene, sed non plene. Disputans enim de fide et operibus, opera nobis dixit a Deo dari merito fidei; ipsam vero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a Deo. Nec attendit Apostolum dicentem, Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Sed non erat expertus hanc haeresim, quae nostro tempore exorta, multum nos, ut gratiam Dei quae per Dominum nostrum Jesum Christum est, adversus eam defenderemus, exercuit; et secundum id quod ait Apostolus, Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19), multo vigilantiores diligentioresque reddidit, ut adverteremus in Scripturis sanctis, quod istum Tichonium minus attentum, minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum illius esse qui ejus mensuram unicuique partitur (Rom. XII, 3). Ex qua sententia quibusdam dictum est, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Philipp. I, 29). Unde quis dubitet utrumque esse Dei donum, qui fideliter atque intelligenter audit utrumque donatum? Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur: sed hoc nunc non agimus; alibi autem atque alibi saepissime ista egimus. :CAPUT XXXIV.-- Regula quarta Tichonii. 47. Quarta Tichonii regula est de specie et genere. Sic enim eam vocat, volens intelligi speciem partem, genus autem totum, cujus ea pars est quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque civitas pars est utique universitatis gentium: hanc ille vocat speciem; genus autem omnes gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur qui, inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque civitate, sed de unaquaque provincia vel gente vel regno tale aliquid in divinis reperiatur eloquiis. Non solum enim, verbi gratia, de Jerusalem, vel de aliqua gentium civitate, sive Tyro, sive Babylonia, sive alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis, quod modum ejus excedat, et conveniat potius omnibus gentibus: verum etiam de Judaea, de Aegypto, de Assyria, et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae civitates, non tamen totus orbis, sed pars ejus est, dicitur quod transeat ejus modum, et congruat potius universo, cujus haec pars est; vel sicut iste appellat, generi, cujus haec species est. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae intelligant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur, excedunt ejus modum, et potius ad Christum vel Ecclesiam, cujus ille pars est, relata clarescunt. 48. Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae vel ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius invenire. Facile quippe est illud quod ait propheta Ezechiel, Domus Israel habitavit in terra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis, et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et ventilavi eos in regiones; secundum vias eorum et secundum peccata eorum judicavi eos (Ezech. XXXVI, 17-19): facile est, inquam, hoc intelligere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18); quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit, et passus est. Alia etiam quae sequuntur, eidem intelliguntur populo convenire: sed cum coeperit dicere, Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et scient gentes quia ego sum Dominus; jam intentus debet esse, qui legit, quemadmodum species excedatur, et adjungatur genus. Sequitur enim et dicit: Et dum sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram; et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos: et dabo vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et Spiritum meum dabo in vos: et faciam ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et faciatis: et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris; et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; et mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris (Ezech. XXXVI, 23-29). Hoc de Novo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, ne quibus alibi scriptum est, Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22), verum etiam caeterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt; non ambigit quisquis intuetur et lavacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc videmus omnibus gentibus redditum: et illud quod ait Apostolus, cum Novi Testamenti gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret, Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2, 3), hinc esse respicit et perspicit ductum ubi iste propheta dicit, Et dabo vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Cor quippe carneum, unde ait Apostolus, tabulis cordis carnalibus, a corde lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem significavit intelligentem. Sic fit Israel spiritualis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus. 49. Hic ergo Israel spiritualis ab illo Israele carnali, qui est unius gentis, novitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non gente distinguitur: sed altitudo prophetica dum de illo vel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum jam de isto vel ad istum loquatur, adhuc de illo vel ad illum loqui videtur; non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter invidens, sed exercens medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait, Et inducam vos in terram vestram; et paulo post, tanquam idipsum repetens, Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus vestris; non carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritualiter sicut spiritualis debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga (Ephes. V, 27) ex omnibus gentibus congregata, atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra viventium (Psal. XXVI, 13); ipsa intelligenda est patribus data, quando eis certa et incommutabili Dei voluntate promissa est: quoniam ipsa promissionis vel praedestinationis firmitate jam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est; sicut de ipsa gratia quae sanctis datur, scribens ad Timotheum Apostolus ait, Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri (II Tim. I, 9, 10). Datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur; quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei jam factum erat quod suo tempore futurum erat, quod ipse dicit manifestatum. Quamvis haec possint intelligi et de terra futuri saeculi, quando erit coelum novum et terra nova (Apoc. XXI, 1), in qua injusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum; quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est. :CAPUT XXXV.-- Regula quinta Tichonii. 50. Quintam Tichonius regulam ponit, quam De temporibus appellat; qua regula plerumque inveniri vel conjici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere dicit hanc regulam; aut tropo synecdoche, aut legitimis numeris. Tropus synecdoche, aut a parte totum, aut a toto partem facit intelligi: sicut unus evangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol, et vestimenta ejus sicut nix (Luc. IX, 28; Matth. XVII, 1, 2; Marc. IX, 1, 2). Utrumque enim verum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit, post dies octo, intelligatur partem novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is vero qui dixit, post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio. Pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est, adjuncta etiam nocte praeterita; et nox in cujus parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adjuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum (Matth. XII, 40). 51. Legitimos autem numeros dicit, quos eminentius divina Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel duodenarium, et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim hujusmodi numeri pro universo tempore ponuntur: sicut, Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164), nihil est aliud quam, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Tantumdem valent et cum multiplicantur, sive per denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et septuaginta anni Jeremiae (Jerem. XXV, 11) pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia: sive per seipsos, sicut decem per decem, centum sunt; et duodecim per duodecim, centum quadraginta quatuor; quo numero significatur universitas sanctorum in Apocalypsi (Apoc. VII, 4). Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas, sed latius patere significationes eorum, et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines. :CAPUT XXXVI.-- Regula sexta Tichonii. 52. Sextam regulam Tichonius Recapitulationem vocat, in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur: quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur. Sicut in Genesi, Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit; et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum, et bonum in escam; ita videtur dictum tanquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso: cum breviter utroque commemorato, id est, quod plantavit Deus paradisum, et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adjunxit: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, divisum in quatuor principia fluviorum quatuor, explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod jam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso (Gen. II, 8, 9), etc. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat: non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intelligatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa. 53. Itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum et secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus (Id. X, 20, 31, 32, et XI, 1). Hoc itaque quod adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tanquam eo jam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis; quod procul dubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est, In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse jam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas: et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis judicio divino ingesta est poena superbiae; post quod factum dispersi sunt super terram secundum linguas suas. 54. Fit ista recapitulatio etiam obscurius: sicut in Evangelio Dominus dicit, Die quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo revelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur retro: meminerit uxoris Loth (Luc. XVII, 29-32; Gen. XIX, 26). Numquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt ista servanda, ne quisque retro respiciat, id est, vitam praeteritam cui renuntiavit, inquirat; et non potius isto tempore, ut cum Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit vel contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum est, In illa hora, tunc putantur ista servanda, cum fuerit Dominus revelatus, nisi ad intelligendam recapitulationem, sensus legentis invigilet, adjuvante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit, Filii, novissima hora est (I Joan. II, 18). Tempus ergo ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servari; quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die judicii terminabitur (Rom. II 5, et XIII, 11). :CAPUT XXXVII.-- Regula septima Tichonii. 55. Septima Tichonii regula est, eademque postrema, De diabolo et ejus corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt ejus quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni (Matth. XXV, 41): sicut Christus caput est Ecclesiae, quod est corpus ejus, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna (Ephes. I, 22). Sicut ergo in prima regula, quam vocat de Domino et ejus corpore, vigilandum est ut intelligatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conveniat capiti, quid corpori; sic et in ista novissima, aliquando in diabolum dicitur quod non in ipso, sed potius in ejus corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec unusquisque de hac vita exeat, vel a frumento palea ventilabro ultimo separetur (Luc. III, 17). Quod enim scriptum est apud Isaiam, Quomodo cecidit de coelo Lucifer mane oriens (Isai. XIV, 12), et caetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona, vel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione sermonis, de diabolo utique intelliguntur; et tamen quod ibi dictum est, Contritus est in terra, qui mittit ad omnes gentes, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus ejus, non ipse, conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). 56. Hae autem omnes regulae, excepta una, quae vocatur De promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intelligi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi videtur, ab aliquo universa comprehendi. Nam ubicumque velut aliud dicitur ut aliud intelligatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non invenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus: cum vero ubi non solet, laboratur ut intelligatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusve dona Dei sunt in ingeniis hominum, vel adjutoria tribuuntur. Proinde sicut in verbis propriis, de quibus superius disputavimus, ubi res ut dicuntur intelligendae sunt; sic in translatis quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intelligendum est, de quibus huc usque quantum visum est, satis egimus; non solum admonendi sunt studiosi venerabilium Litterarum, ut in Scripturis sanctis genera locutionum sciant, et quomodo apud eas aliquid dici soleat, vigilanter advertant, memoriterque retineant; verum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent ut intelligant. In eis quippe Litteris, quarum studiosi sunt, legunt quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus. (Prov. II, 6); a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt. Sed haec satis etiam de signis, quantum ad verba pertinet dicta sint. Restat ut de proferendis eis quae sentimus, sequenti volumine, quae Dominus donaverit, disseramus. LIBER QUARTUS.
Hactenus de investigando Scripturae sensu, nunc demum agitur de disserendo. Et quidem rhetoricae artis praecepta ad hujus libri institutum pertinere non vult Augustinus; sed tamen summa diligentia christiani oratoris partes persequitur: cui sacrarum Litterarum auctores et doctores ecclesiasticos dicendi sapientia, imo et eloquentia longe praestantissimos imitandos proponit, ex eorum scriptis elocutionis exempla in vario dicendi genere subjiciens. Postremo ipsum ecclesiasten hortatur, ut in primis orationi det operam; et quod verbis docet alios, id omnino vita et moribus praestet.
CAPUT PRIMUM.-- Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti. 1. Hoc opus nostrum quod inscribitur de Doctrina Christiana, in duo quaedam fueram prima distributione partitus. Nam post prooemium, quo respondi eis qui hoc fuerant reprehensuri: Duae sunt res, inquam, quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quae intelligenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Quia ergo de inveniendo multa jam diximus, et tria de hac una parte volumina absolvimus, Domino adjuvante, de proferendo pauca dicemus; ut, si fieri potuerit, uno libro cuncta claudamus, totumque hoc opus quatuor voluminibus terminetur. 2. Primo itaque exspectationem legentium, qui forte me putant rhetorica daturum esse praecepta quae in scholis saecularibus et didici et docui, ista praelocutione cohibeo, atque ut a me non exspectentur, admoneo; non quod nihil habeant utilitatis; sed quod, si quid habent, seorsum discendum est, si cui fortassis bono viro etiam haec vacat discere, non autem a me vel in hoc opere, vel in aliquo alio requirendum. CAPUT II.-- Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit. 3. Nam cum per artem rhetoricam et vera suadeantur et falsa, quis audeat dicere, adversus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut videlicet illi qui res falsas persuadere conantur, noverint auditorem vel benevolum, vel intentum, vel docilem prooemio facere; isti autem non noverint? illi falsa breviter, aperte, verisimiliter; et isti vera sic narrent, ut audire taedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat? illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem; isti nec vera defendere, nec falsa valeant refutare? illi animos audientium in errorem moventes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhortentur ardenter; isti pro veritate, lenti frigidique dormitent? Quis ita desipiat, ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu prava seu recta valet plurimum; cur non bonorum studio comparatur, ut militet veritati, si eam mali ad obtinendas perversas vanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant? CAPUT III.-- Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt. 4. Sed quaecumque sunt de hac re observationes atque praecepta, quibus cum accedit in verbis plurimis ornamentisque verborum exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia vel eloquentia nominatur, extra istas litteras nostras, seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et convenienti aetate discenda sunt eis qui hoc celeriter possunt. Nam et ipsos Romanae principes eloquentiae non piguit dicere quod hanc artem nisi quis cito possit, nunquam omnino possit perdiscere ( Cicero, de Oratore ). Quod utrum verum sit, quid opus est quaerere? Non enim, etiam si possint haec a tardioribus tandem aliquando perdisci, nos ea tanti pendimus, ut eis discendis jam maturas vel etiam graves hominum aetates velimus impendi. Satis est ut adolescentulorum ista sit cura; nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupavit. Quoniam si acutum et fervens adsit ingenium, facilius adhaeret eloquentia legentibus et audientibus eloquentes, quam eloquentiae praecepta sectantibus. Nec desunt ecclesiasticae litterae, etiam praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatum, quas legendo homo capax, etsi id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his versatur, imbuitur; accedente vel maxime exercitatione sive scribendi, sive dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. Si autem tale desit ingenium, nec illa rhetorica praecepta capiuntur; nec, si magno labore inculcata quantulacumque ex parte capiantur, aliquid prosunt. Quandoquidem etiam ipsi qui ea didicerunt, et copiose ornateque dicunt, non omnes ut secundum ipsa dicant, possunt ea cogitare cum dicunt, si non de his disputant: imo vero vix ullos eorum esse existimo, qui utrumque possint, et dicere bene, et ad hoc faciendum praecepta illa dicendi cogitare cum dicunt. Cavendum est enim ne fugiant ex animo quae dicenda sunt, dum attenditur ut arte dicantur. Et tamen in sermonibus atque dictionibus eloquentium, impleta reperiuntur praecepta eloquentiae, de quibus illi ut eloquerentur, vel cum eloquerentur, non cogitaverunt, sive illa didicissent, sive ne attigissent quidem. Implent quippe illa, quia eloquentes sunt; non adhibent, ut sint eloquentes. 5. Quapropter, cum ex infantibus loquentes non fiant, nisi locutiones discendo loquentium; cur eloquentes fieri non possint, nulla eloquendi arte tradita, sed elocutiones eloquentium legendo et audiendo, et quantum assequi conceditur, imitando? Quid, quod ita fieri ipsis quoque experimur exemplis? Nam sine praeceptis rhetoricis novimus plurimos eloquentiores plurimis qui illa didicerunt; sine lectis vero et auditis eloquentium disputationibus vel dictionibus, neminem. Nam neque ipsa arte grammatica, qua discitur locutionis integritas, indigerent pueri, si eis inter homines, qui integre loquerentur, crescere daretur et vivere. Nescientes quippe ulla nomina vitiorum, quidquid vitiosum cujusquam ore loquentis audirent, sana sua consuetudine reprehenderent et caverent; sicut rusticos urbani reprehendunt, etiam qui litteras nesciunt. CAPUT IV.-- Officium doctoris christiani. 6. Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere; atque in hoc opere sermonis conciliare adversos, remissos erigere, nescientibus quid agatur, quid exspectare debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit, aut ipse fecerit, caetera peragenda sunt, sicut postulat causa. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. Si vero qui audiunt movendi sunt potius quam docendi, ut in eo quod jam sciunt, agendo non torpeant, et rebus assensum, quas veras esse fatentur, accommodent, majoribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones, et quaecumque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria. 7. Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in iis quae eloquendo agunt, facere non quiescunt: CAPUT V.-- Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat. Sed cum alii faciant obtuse, deformiter, frigide; alii acute, ornate, vehementer; illum ad hoc opus unde agimus, jam oportet accedere, qui potest disputare vel dicere sapienter, etiamsi non potest eloquenter, ut prosit audientibus, etiamsi minus quam prodesset, si et eloquenter posset dicere. Qui vero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in iis quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quoniam diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat. Haec autem sententia nec illos fugit, qui artem rhetoricam docendam putarunt: fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus; eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse nunquam (Cicero, lib. 1 de Inventione). Si ergo hoc illi qui praecepta eloquentiae tradiderunt, in eisdem libris in quibus id egerunt, veritate instigante coacti sunt confiteri, veram, hoc est, supernam quae a Patre luminum descendit, sapientiam nescientes; quanto magis nos non aliud sentire debemus, qui hujus sapientiae filii et ministri sumus? Sapienter autem dicit homo tanto magis vel minus, quanto in Scripturis sanctis magis minusve profecit. Non dico in eis multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intelligendis, et diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt, et negligunt; legunt ut teneant, negligunt ne intelligant. Quibus longe sine dubio praeferendi sunt qui verba earum minus tenent, et cor earum sui cordis oculis vident. Sed utrisque ille melior, qui et cum volet eas dicit, et sicut oportet intelligit.
8. Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest eloquenter, verba Scripturarum tenere maxime necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse ditiorem; ut quod dixerit suis verbis, probet ex illis; et qui propriis verbis minor erat, magnorum testimonio quodammodo crescat. Probando enim delectat, qui minus potest delectare dicendo. Porro qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit; ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes eum mitto libentius, quam magistris artis rhetoricae vacare praecipio: si tamen ii qui leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse vel dicere veraci praedicatione laudantur. Qui enim eloquenter dicunt, suaviter; qui sapienter, salubriter audiuntur. Propter quod non ait Scriptura, Multitudo eloquentium; sed, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26). Sicut autem saepe sumenda sunt et amara salubria, ita semper vitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suavitate, vel suavi salubritate quid melius? Quanto enim magis illic appetitur suavitas, tanto facilius salubritas prodest. Sunt ergo ecclesiastici viri qui divina eloquia non solum sapienter, sed eloquenter etiam tractaverunt: quibus legendis magis non sufficit tempus, quam deesse ipsi studentibus et vacantibus possunt. CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus. 9. Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo, an eloquentes etiam nuncupandi sint. Quae quidem quaestio apud meipsum, et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime solvitur. Nam ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi videri potest. Et audeo dicere, omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul intelligere non eos aliter loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia quae magis aetatem juvenilem decet, est quae senilem; nec jam dicenda est eloquentia, si personae non congruat eloquentis: ita est quaedam, quae viros summa auctoritate dignissimos planeque divinos decet. Hac illi locuti sunt, nec ipsos decet alia, nec alios ipsa: ipsis enim congruit; alios autem, quanto videtur humilior, tanto altius non ventositate, sed soliditate transcendit. Ubi vero non eos intelligo, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est ubi intelligo. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inventione, verum etiam exercitatione deberet. 10. Possem quidem, si vacaret, omnes virtutes et ornamenta eloquentiae, de quibus inflantur isti qui linguam suam nostrorum auctorum linguae, non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere in istorum Litteris sacris, quos nobis erudiendis, et ab hoc saeculo pravo in beatum saeculum transferendis, providentia divina providit. Sed non ipsa me plus quam dici potest in illa eloquentia delectant, quae sunt his viris cum oratoribus Gentilium poetisve communia: illud magis admiror et stupeo, quod ista nostra eloquentia ita usi sunt per alteram quamdam eloquentiam suam, ut nec deesset eis, nec emineret in eis: quia eam nec improbari ab illis, nec ostentari oportebat; quorum alterum fieret, si vitaretur; alterum putari posset, si facile agnosceretur. Et in quibus forte locis agnoscitur a doctis, tales res dicuntur, ut verba quibus dicuntur, non a dicente adhibita, sed ipsis rebus velut sponte subjuncta videantur: quasi sapientiam de domo sua, id est, pectore sapientis procedere intelligas, et tanquam inseparabilem famulam etiam non vocatam sequi eloquentiam. CAPUT VII.-- Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exempla ponuntur ex Epistolis Pauli, et ex Amos propheta. Exemplum aliud sanae eloquentiae ex Amos 6, 1. 11. Quis enim non videat quid voluerit dicere, et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3-5)? Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus, artis eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic figura, quae κλίμαξ graece, latine vero a quibusdam est appellata gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum verba vel sensa connectuntur alterum ex altero; sicut hic, ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, ex probatione spem connexam videmus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronuntiationis voce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem κῶλα et κόμματα vocant, sequitur ambitus sive circuitus, quem περίοδον illi appellant, cujus membra suspenduntur voce dicentis, donec ultimo finiatur. Nam eorum quae praecedunt circuitum, membrum illud est primum, quoniam tribulatio patientiam operatur; secundum, patientia autem probationem; tertium, probatio vero spem. Deinde subjungitur ipse circuitus, qui tribus peragitur membris, quorum primum est, spes autem non confundit; secundum, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; tertium, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. At haec atque hujuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quod ejus sapientiam secuta sit eloquentia, non negamus. 12. Scribens ad Corinthios, in secunda Epistola redarguit quosdam, qui erant ex Judaeis pseudoapostoli, eique detrahebant: et quoniam seipsum praedicare compellitur, hanc sibi velut insipientiam tribuens, quam sapienter dicit, quamque eloquenter? sed comes sapientiae, dux eloquentiae; illam sequens, istam praecedens et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse; alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Toleratis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego. In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. A Judaeis quinquies, quadraginta una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci: nocte et die in profundo maris fui; in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in jejuniis saepius, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor (II Cor. XI, 16-30). Quanta sapientia ista sint dicta vigilantes vident. Quanto vero etiam eloquentiae concurrerint flumine, et qui stertit advertit. 13. Porro autem qui novit, agnoscit quod ea caesa quae κόμματα Graeci vocant, et membra, et circuitus, de quibus paulo ante disserui, cum decentissima varietate interponerentur, totam istam speciem dictionis, et quasi ejus vultum, quo etiam indocti delectantur moventurque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum inserere, circuitus sunt: primus minimus, hoc est bimembris; minus enim quam duo membra circuitus habere non possunt, plura vero possunt: ergo ille primus est, Iterum dico, ne quis me existimet insipientem esse. Sequitur alius trimembris, Alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur membra habet quatuor, Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quartus duo habet, Quandoquidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus habet duo, Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Etiam sextus bimembris est, Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit. Sequuntur tria caesa, Si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra, Si quis in faciem vos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circuitus, In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hinc jam singulis quibusque caesis interrogando positis, singula itidem caesa responsione redduntur, tria tribus, Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet, Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego. Jam caesa quatuor sequentia, remota decentissime interrogatione funduntur, In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. Deinde interponitur brevis circuitus, quoniam suspensa pronuntiatione distinguendum est, A Judaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum, quadraginta una minus accepi. Inde redditur ad caesa, et ponuntur tria, Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte ac die in profundo maris fui. Deinde quatuordecim caesa decentissimo impetu profluunt, In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis saepius, in fame et siti, in jejuniis saepius, in frigore et nuditate. Post haec interponit trimembrem circuitum, Praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et huic duo membra percontatione subjungit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus, bimembri circuitu terminatur, Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Quod vero post hunc impetum interposita narratiuncula quodammodo requiescit, et requiescere facit auditorem, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior (II Cor. XI, 31). Ac deinde quomodo periclitatus fuerit, et quomodo evaserit, brevissime narrat. 14. Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis quae illa arte traduntur, in iis saltem quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? nonne facilius graves homines me nimium, quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quando a magistris docentur, pro magno habentur, magno emuntur pretio, magna jactatione venduntur. Quam jactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt, eloquentiam. 15. Sed forte quis putat, tanquam eloquentem nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim ubi ait, Etsi imperitus sermone, sed non scientia (Ibid., 6), quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tanquam id verum agnosceret, confitendo. Si autem dixisset, Imperitus quidem sermone, sed non scientia, nullo modo aliud posset intelligi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse doctor Gentium non valeret. Certe si quid ejus proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis Epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores ejus, qui sermonem praesentis contemptibilem putari volebant, graves et fortes esse confessi sunt (Ibid. X, 10). Dicendum ergo mihi aliquid esse video et de eloquentia Prophetarum, ubi per tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis verbis videntur operiri, tanto magis cum fuerint aperta dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid commemorare debeo, ubi quae dicta sunt non cogar exponere, sed commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius prophetae libro potissimum hoc faciam, qui se pastorem vel armentarium fuisse dicit, atque inde divinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret (Amos VII, 14, 15). Non autem secundum Septuaginta interpretes, qui etiam ipsi divino Spiritu interpretati, ob hoc aliter videntur nonnulla dixisse, ut ad spiritualem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio; unde etiam obscuriora nonnulla, quia magis tropica, sunt eorum: sed sicut ex hebraeo in latinum eloquium, presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante, translata sunt. 16. Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos, et fraternae ideo negligentissimos charitatis, rusticus vel ex rustico iste propheta exclamavit, dicens: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Transite in Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: qui canitis ad vocem Psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Joseph (Amos, VI, 1-6). Numquidnam isti, qui Prophetas nostros tanquam ineruditos et elocutionis ignaros veluti docti disertique contemnunt, si aliquid eis tale vel in tales dicendum fuisset, aliter se voluissent dicere, qui tamen eorum insanire noluissent? 17. Quid enim est quod isto eloquio aures sobriae plus desiderent? Primo ipsa invectio, quasi sopitis sensibus ut evigilarent, quo fremitu illisa est? Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Dein, de ut beneficiis Dei, qui eis ampla spatia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samariae, ubi utique idola colebantur, Transite, inquit, in Chalanne, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino vestro est. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tanquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Samaria, Chalanne, Emath magna, et Geth Palaestinorum. Deinde verba quae his adjunguntur locis, decentissime variantur: Opulenti estis, confiditis, transite, ite, descendite. 18. Consequenter denuntiatur futura sub iniquo rege appropinquare captivitas, cum adjungitur, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subjiciuntur merita luxuriae, Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum da grege, et vitulos de medio armenti. Ista sex membra tres bimembres circuitus ediderunt. Non enim ait, Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, qui lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; si ita diceretur, esset quidem et hoc pulchrum, ut ab uno pronomine repetito singula sex membra decurrerent, et pronuntiantis voce singula finirentur: sed pulchrius factum est, ut eidem pronomini essent bina subnexa, quae tres sententias explicarent; unam ad captivitatis praenuntiationem, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis; alteram ad libidinem, Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; ad voracitatem vero tertiam pertinentem, Qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti: ut in potestate sit pronuntiantis, utrum singula finiat, et membra sint sex, an primum et tertium et quintum voce suspendat, et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat; unum quo calamitas imminens, alterum quo lectus impurus, tertium quo prodiga mensa monstretur. 19. Deinde luxuriosam remordet aurium voluptatem. Ubi cum dixisset, Qui canitis ad vocem psalterii, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus musica, mirabili decore dicendi, invectionis impetu relaxato, et non ad illos, sed de illis jam loquens, ut nos musicam sapientis a musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait, Qui canitis ad vocem psalterii, et sicut David putatis vos habere vasa cantici: sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent, Qui canitis ad vocem psalterii, imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicavit, adjungens, Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Tria haec melius pronuntiantur, si suspensis duobus prioribus membris circuitus, tertio finiantur. 20. Jam vero quod his omnibus adjicitur, Et nihil patiebantur super contritione Joseph, sive continuatim dicatur ut unum sit membrum, sive decentius suspendatur, et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur, super contritione Joseph, atque sit bimembris circuitus; miro decore non dictum est, Nihil patiebantur super contritione fratris, sed positus est pro fratre, Joseph, ut quicumque frater proprio significaretur ejus nomine, cujus ex fratribus fama praeclara est, vel in malis quae pendit, vel in bonis quae rependit. Iste certe tropus ubi Joseph quemcumque fratrem facit intelligi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus, arte tradatur. Quam sit tamen pulcher, et quemadmodum afficiat legentes atque intelligentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit. 21. Et plura quidem, quae pertinent ad praecepta eloquentiae, in hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri. Sed bonum auditorem, non tam si diligenter discutiatur, instruit, quam si ardenter pronuntietur, accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter; non intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt, ea quae velut oratoria arte discuntur, non observarentur et notarentur, et in hanc doctrinam non redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis; quid mirum si et in istis inveniuntur, quos ille misit qui facit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes, canonicos nostros auctores doctoresque fateamur, tali eloquentia, qualis personis ejusmodi congruebat. CAPUT VIII.-- Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis. 22. Sed nos etsi de litteris eorum, quae sine difficultate intelliguntur nonnulla sumimus elocutionis exempla; nequaquam tamen putare debemus imitandos eos nobis esse in iis quae ad exercendas et elimandas quodammodo mentes legentium, et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere volentium, celandos quoque, sive ut ad pietatem convertantur, sive ut a mysteriis secludantur, animos impiorum, utili ac salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi locuti sunt, ut posteriores qui eos recte intelligerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, verumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tanquam se ipsi exponendos simili auctoritate proponant; sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intelligantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intelligat, aut in rerum quas explicare atque ostendere volumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa quo minus tardiusve quod dicimus possit intelligi. CAPUT IX.-- Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda. 23. Sunt enim quaedam quae vi sua non intelliguntur, aut vix intelliguntur, quantolibet et quantumlibet, quamvis planissime, dicentis versentur eloquio; quae in populi audientiam, vel raro, si aliquid urget, vel nunquam omnino mittenda sunt. In libris autem, qui ita scribuntur ut ipsi sibi quodammodo lectorem teneant cum intelliguntur, cum autem non intelliguntur molesti non sint molentibus legere, et in aliquorum collocutionibus, non est hoc officium deserendum, ut vera, quamvis difficillima ad intelligendum, quae ipsi jam percepimus, cum quantocumque labore disputationis ad aliorum intelligentiam perducamus, si tenet auditorem vel collocutorem discendi cupiditas, nec mentis capacitas desit, quae quoquo modo intimata possit accipere; non curante illo qui docet, quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia. :CAPUT X.-- Perspicuitatis in dicendo studium. 24. Cujus evidentiae diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora, nec curat quid bene sonet, sed quid bene indicet atque intimet quod ostendere intendit. Unde ait quidam, cum de tali genere locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem negligentiam ( Cicero, in Oratore ). Haec tamen sic detrahit ornatum, ut sordes non contrahat. Quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit, vel esse debeat, ut verbum quod nisi obscurum sit vel ambiguum, latinum esse non potest, vulgi autem more sic dicitur ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Psal. XV, 4), quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter enuntiaretur hoc nomen, quod in latina lingua tantummodo singulariter dicitur; cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem, ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intelligatur, ubi Afrae aures de correptione vocalium vel productione non judicant? Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt, propter quos ut intelligant loquimur? Qui ergo docet, vitabit omnia verba quae non docent; et si pro eis alia integra, quae intelligantur, potest dicere, id magis eliget: si autem non potest, sive quia non sunt, sive quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. 25. Et hoc quidem non solum in collocutionibus, sive fiant cum aliquo uno, sive cum pluribus; verum etiam multo magis in populis quando sermo promitur, ut intelligamur instandum est. Quia in collocutionibus est cuique interrogandi potestas: ubi autem omnes tacent ut audiatur unus, et in eum intenta ora convertunt, ibi ut requirat quisque quod non intellexerit, nec moris est nec decoris; ac per hoc debet maxime tacenti subvenire cura dicentis. Solet autem motu suo significare utrum intellexerit cognoscendi avida multitudo: quod donec significet, versandum est quod agitur, multimoda varietate dicendi; quod in potestate non habent, qui praeparata et ad verbum memoriter retenta pronuntiant. Mox autem ut intellectum esse constiterit, aut sermo finiendus, aut in alia transeundum est. Sicut enim gratus est qui cognoscenda enubilat; sic onerosus est qui cognita inculcat, eis duntaxat quorum tota exspectatio in dissolvenda eorum, quae panduntur, difficultate pendebat. Nam delectandi gratia etiam nota dicuntur; ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. Quod si et ipse jam notus est, atque auditoribus placet, pene nihil interest utrum is qui dicit, dictor vel lector sit. Solent enim et ea quae commode scripta sunt, non solum ab iis quibus primitus innotescunt, jucunde legi; verum ab iis etiam quibus jam nota sunt, neque adhuc illa de memoria delevit oblivio, non sine jucunditate relegi, vel ab utrisque libenter audiri. Quae autem quisque jam oblitus est, cum commonetur, docetur. Sed de modo delectandi nunc non ago; de modo quo docendi sunt qui discere desiderant, loquor. Is autem est optimus, quo fit ut qui audit, verum audiat, et quod audit intelligat. Ad quem finem cum ventum fuerit, nihil tunc amplius de ipsa re tanquam diutius docenda laborandum est, sed forte de commendanda ut in corde figatur: quod si faciendum videbitur, ita modeste faciendum est, ne perveniatur ad taedium. :CAPUT XI.-- Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter. 26. Prorsus haec est in docendo eloquentia, qua fit dicendo, non ut libeat quod horrebat, aut ut fiat quod pigebat, sed ut appareat quod latebat. Quod tamen si fiat insuaviter, ad paucos quidem studiosissimos suus pervenit fructus, qui ea quae discenda sunt, quamvis abjecte inculteque dicantur, scire desiderant. Quod cum adepti fuerint, ipsa delectabiliter veritate pascuntur: bonorumque ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest? quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est. Sed quoniam inter se habent nonnullam similitudinem vescentes atque discentes, propter fastidia plurimorum, etiam ipsa sine quibus vivi non potest, alimenta condienda sunt. :CAPUT XII.-- Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet. 27. Dixit ergo quidam eloquens, et verum dixit, ita dicere debere eloquentem, ut doceat, ut delectet, ut flectat. Deinde addidit: Docere necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae (Cicero, de Oratore). Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus; reliqua duo, in modo quo dicimus. Qui ergo dicit cum docere vult, quamdiu non intelligitur, nondum se existimet dixisse quod vult ei quem vult docere. Quia etsi dixit quod ipse intelligit, nondum illi dixisse putandus est, a quo intellectus non est: si vero intellectus est, quocumque modo dixerit, dixit. Quod si etiam delectare vult eum cui dicit, aut flectere, non quocumque modo dixerit, faciet; sed interest quomodo dicat, ut faciat. Sicut est autem, ut teneatur ad audiendum, delectandus auditor; ita flectendus, ut moveatur ad agendum. Et sicut delectatur, si suaviter loquaris; ita flectitur, si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat; cum quid laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cavendos terrendo proponis; et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commovendos animos auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quod agendum esse jam sciunt. 28. Si autem adhuc nesciunt, prius utique docendi sunt quam movendi. Et fortasse rebus ipsis cognitis ita movebuntur, ut eos non opus sit majoribus eloquentiae viribus jam moveri. Quod tamen cum opus est, faciendum est: tunc autem opus est, quando cum scierint quid agendum sit, non agunt. Ac per hoc docere necessitatis est. Possunt enim homines et agere et non agere quod sciunt. Quis autem dixerit eos agere debere quod nesciunt? Et ideo flectere necessitatis non est, quia non semper opus est, si tantum docenti vel etiam delectanti consentit auditor. Ideo autem victoriae est flectere, quia fieri potest ut doceatur et delectetur, et non assentiatur. Quid autem illa duo proderunt, si desit hoc tertium? Sed neque delectare necessitatis est: quandoquidem cum dicendo vera monstrantur, quod ad officium docendi pertinet, non eloquio agitur, neque hoc attenditur, ut vel ipsa vel ipsum delectet eloquium, sed per seipsa, quoniam vera sunt, manifestata delectant. Unde plerumque delectant etiam falsa patefacta atque convicta. Neque enim delectant, quia falsa sunt; sed quia falsa esse verum est, delectat et dictio qua hoc verum esse monstratum est. :CAPUT XIII.-- Dicendo demum flectendi animi. 29. Propter eos autem quibus fastidientibus non placet veritas, si alio quocumque modo, nisi eo modo dicatur, ut placeat et sermo dicentis, datus est in eloquentia non parvus etiam delectationi locus. Quae tamen addita non sufficit duris, quos nec intellexisse, nec docentis elocutione delectatos esse profuerit. Quid enim haec duo conferunt homini, qui et confitetur verum, et collaudat eloquium, nec inclinat assensum, propter quem solum, cum aliquid suadetur, rebus quae dicuntur invigilat dicentis intentio? Si enim talia docentur quae credere vel nosse sufficiat, nihil est aliud eis consentire, nisi confiteri vera esse. Cum vero id docetur quod agendum est, et ideo docetur ut agatur, frustra persuadetur verum esse quod dicitur, frustra placet modus ipse quo dicitur, si non ita discitur ut agatur. Oportet igitur eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut teneat, verum etiam flectere ut vincat. Ipse quippe jam remanet ad consensionem flectendus eloquentiae granditate, in quo id non egit usque ad ejus confessionem demonstrata veritas, adjuncta etiam suavitate dictionis. :CAPUT XIV.-- Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est. 30. Cui suavitati tantum operae impensum est ab hominibus, ut non solum non facienda, verum etiam fugienda ac detestanda tot et tanta mala atque turpia, quae malis et turpibus disertissime persuasa sunt, non ut eis consentiatur, sed sola delectationis gratia, lectitentur. Avertat autem Deus ab Ecclesia sua quod de synagoga Judaeorum Jeremias propheta commemorat dicens: Pavor et horrenda facta sunt super terram: Prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs mea dilexit sic. Et quid facietis in futurum (Jerem. V, 30, 31)? O eloquentia tanto terribilior, quanto purior; et quanto solidior, tanto vehementior! O vere securis concidens petras! huic enim rei simile esse verbum suum, quod per sanctos Prophetas fecit, per hunc ipsum prophetam Deus ipse dixit (Id. XLVI, 22). Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant iniqua dicentibus, et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, inquam, tanta dementia: nam quid faciemus in futurum? Et certe minus intelligantur, minus placeant, minus moveant quae dicuntur; verumtamen dicantur; et justa, non iniqua libenter audiantur: quod utique non fieret, nisi suaviter dicerentur. 31. In populo autem gravi, de quo dictum est Deo, In populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18), nec illa suavitas delectabilis est, qua non quidem iniqua dicuntur, sed exigua et fragilia bona spumeo verborum ambitu ornantur, quali nec magna atque stabilia decenter et graviter ornarentur. Est tale aliquid in epistola beatissimi Cypriani, quod ideo puto vel accidisse, vel consulto factum esse, ut sciretur a posteris, quam linguam doctrinae christianae sanitas ab ista redundantia revocaverit, et ad eloquentiam graviorem modestioremque restrinxerit; qualis in ejus consequentibus litteris secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime impletur. Ait ergo quodam loco: Petamus hanc sedem: dant secessum vicina secreta; ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines bajulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt (Cypr., Epist. 1 ad Donatum). Non dicuntur ista nisi mirabiliter affluentissima fecunditate facundiae, sed profusione nimia gravitati displicent. Qui vero haec amant, profecto eos qui non ita dicunt, sed castigatius eloquuntur, non posse ita eloqui existimant, non judicio ista devitare. Quapropter iste vir sanctus et posse se ostendit sic dicere, quia dixit alicubi, et nolle, quoniam postmodum nusquam. :CAPUT XV.-- Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem. 32. Agit itaque noster iste eloquens, cum et justa et sancta et bona dicit, neque enim alia debet dicere; agit ergo quantum potest cum ista dicit, ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur: et haec se posse, si potuerit, et in quantum potuerit, pietate magis orationum, quam oratorum facultate non dubitet; ut orando pro se, ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. Ipsa hora jam ut dicat accedens, priusquam exserat proferentem linquam, ad Deum levet animam sitientem, ut eructet quod biberit, vel quod impleverit fundat. Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque tractanda sunt, multa sint quae dicantur, et multi modi quibus dicantur ab eis qui haec sciunt; quis novit quid ad praesens tempus, vel nobis dicere, vel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium videt? et quis facit ut quod oportet, et quemadmodum oportet, dicatur a nobis, nisi in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16)? Ac per hoc, discat quidem omnia quae docenda sunt, qui et nosse vult et docere; facultatemque dicendi, ut decet virum ecclesiasticum, comparet: ad horam vero ipsius dictionis, illud potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait, Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Si ergo loquitur in eis Spiritus sanctus, qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum? :CAPUT XVI.-- Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus. 33. Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quid, vel quemadmodum doceant, si doctores sanctus efficit Spiritus, potest dicere nec orandum nobis esse, quia Dominus ait, Scit pater vester quid vobis necessarium sit, prius quam petatis ab eo (Id. VI, 8); aut apostolum Paulum Timotheo et Tito non debuisse praecipere quid, vel quemadmodum praeciperent aliis. Quas tres apostolicas Epistolas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesia doctoris persona imposita. Nonne in prima ad Timotheum legitur: Annuntia haec et doce (I Tim. IV, 11)? quae autem sint, supra dictum est. Nonne ibi est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (Id. V, 1)? Nonne in secunda ei dicitur: Formam habe verborum sanorum, quae a me audisti (II Tim. I, 13)? Nonne ibi ei dicitur: Satis age, teipsum probabilem operarium exhibens Deo, non erubescentem, verbum veritatis recte tractantem (Id. II, 15)? Ibi est et illud: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Itemque ad Titum, nonne dicit episcopum juxta doctrinam fidelis verbi perseverantem esse debere, ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere (Tit. I, 9)? Ibi etiam dicit: Tu vero loquere quae decent sanam doctrinam, senes sobrios esse (Id. II, 1, 2), et quae sequuntur. Ibi et illud: Haec loquere, et exhortare, et increpa cum omni imperio. Nemo te contemnat (Ibid. 15). Admone illos principibus et potestatibus subditos esse (Id. III, 1), etc. Quid ergo putamus? Numquid contra seipsum sentit Apostolus, qui cum dicat doctores operatione fieri Spiritus sancti, ipse illis praecipit quid et quemadmodum doceant? An intelligendum est, et hominum officia ipso sancto Spiritu largiente, in docendis etiam ipsis doctoribus non debere cessare; et tamen neque qui plantat esse aliquid, neque qui rigat, sed Deum qui incrementum dat (I Cor. III, 7)? Unde ipsis quoque ministris sanctis hominibus, vel etiam sanctis Angelis operantibus, nemo recte discit quae pertinent ad vivendum cum Deo, nisi fiat a Deo docilis Deo, cui dicitur in Psalmo: Doce me facere voluntatem tuam, quoniam tu es Deus meus (Psal. CXLII, 10). Unde et ipsi Timotheo idem dicit apostolus, loquens utique ad discipulum doctor: Tu autem persevera in iis quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris (II Tim. III, 14). Sicut enim corporis medicamenta, quae hominibus ab hominibus adhibentur, nonnisi eis prosunt quibus Deus operatur salutem, qui et sine illis mederi potest, cum sine ipso illa non possint, et tamen adhibentur; et si hoc officiose fiat, inter opera misericordiae vel beneficentiae deputatur: ita et adjumenta doctrinae tunc prosunt animae adhibita per hominem, cum Deus operatur ut prosint, qui potuit Evangelium dare homini, etiam non ab hominibus, neque per hominem. :CAPUT XVII.-- Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus. 34. Qui ergo nititur dicendo persuadere quod bonum est, nihil horum trium spernens, ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat; oret atque agat, ut quemadmodum supra diximus, intelligenter, libenter, obedienterque audiatur. Quod cum apte et convenienter facit, non immerito eloquens dici potest, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad haec enim tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam tria illa videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dixit, Is igitur erit eloquens, qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere (Cicero, de Oratore): tanquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam dicens. Is erit igitur eloquens, qui ut doceat, poterit parva submisse; ut delectet, modica temperate; ut flectat, magna granditer dicere. :CAPUT XVIII.-- Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur. 35. Haec autem tria ille, sicut ab eo dicta sunt, in causis forensibus posset ostendere; non autem hic, hoc est in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus hujusmodi, quem volumus informare, sermo versatur. In illis enim ea parva dicuntur, ubi de rebus pecuniariis judicandum est; ea magna, ubi de salute ac de capite hominum: ea vero ubi nihil horum judicandum est, nihilque agitur ut agat sive decernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media, et ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt. Modicis enim modus nomen imposuit: nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore populis dicimus, ad hominum salutem, nec temporariam, sed aeternam referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia magna sunt quae dicimus; usque adeo ut nec de ipsis pecuniariis rebus vel acquirendis vel amittendis parva videri debeant, quae doctor ecclesiasticus dicit, sive sit illa magna, sive parva pecunia. Neque enim parva est justitia, quam profecto et in parva pecunia custodire debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est (Luc. XVI, 10). Quod ergo minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est. Nam sicut ratio rotunditatis, id est ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema ducantur, eadem est in magno disco, quae in nummulo exiguo; ita ubi parva juste geruntur, non minuitur justitiae magnitudo. 36. De judiciis denique saecularibus (quibus utique nisi pecuniariis?) cum loqueretur Apostolus: Audet quisquam vestrum, inquit, adversus alterum habens negotium, judicari ab iniquis, et non apud sanctos? An nescitis quia sancti mundum judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quia Angelos judicabimus, nedum saecularia? Saecularia igitur judicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos constituite ad judicandum. Ad reverentiam vobis dico. Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum judicare? Sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles. Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia injusti regnum Dei non haereditabunt (I Cor. VI, 1-9)? Quid est quod sic indignatur Apostolus, sic corripit, sic exprobrat, sic increpat, sic minatur? quid est quod sui animi affectum tam crebra et tam aspera vocis mutatione testatur? quid est postremo quod de rebus minimis tam granditer dicit? Tantumne de illo negotia saecularia meruerunt? Absit. Sed hoc facit propter justitiam, charitatem, pietatem, quae, nulla sobria mente dubitante, etiam in rebus quamlibet parvulis magna sunt. 37. Sane si moneremus homines quemadmodum ipsa negotia saecularia vel pro se vel pro suis apud ecclesiasticos judices agere deberent, recte admoneremus ut agerent tanquam parva submisse: cum vero de illius viri disseramus eloquio, quem volumus earum rerum esse doctorem, quibus liberamur ab aeternis malis, atque ad aeterna pervenimus bona; ubicumque agantur haec, sive ad populum sive privatim, sive ad unum sive ad plures, sive ad amicos sive ad inimicos, sive in perpetua dictione sive in collocutione, sive in tractatibus sive in libris, sive in epistolis vel longissimis vel brevissimis, magna sunt. Nisi forte quoniam calix aquae frigidae, res minima atque vilissima est, ideo minimum aliquid atque vilissimum Dominus ait, quod eum qui dederit discipulo ejus, non perdet mercedem suam (Matth. X, 42): aut vero quando iste doctor in Ecclesia facit inde sermonem, parvum aliquid debet existimare se dicere; et ideo non temperate, non granditer, sed submisse sibi esse dicendum. Nonne quando accidit ut de hac re loqueremur ad populum, et Deus adfuit ut non incongrue diceremus, tanquam de illa aqua frigida quaedam flamma surrexit (II Mach. I, 32), quae etiam frigida hominum pectora, ad misericordiae opera facienda, spe coelestis mercedis accenderet? :CAPUT XIX.-- Alias alio utendum dicendi genere. 38. Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur; temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur: cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec tamen volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna, et submisse dicitur, si docetur; et temperate, si praedicatur; et granditer, si aversus inde animus ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso majus est? Numquid ideo non discitur? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intelligi? Numquid hic ornamenta, et non documenta quaeruntur? numquid ut aliquid agat est flectendus auditor, et non potius ut discat instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de seipso, sive de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocumque non laudat! At si non colatur, aut cum illo vel etiam prae illo colantur idola, sive daemonia, sive quaecumque creatura; quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer dici. :CAPUT XX.-- Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae; deinde temperatae; postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli. 39. Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed ille qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est huic quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 21-26), etc. Itemque ubi ratiocinatur, et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis, sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandas promissiones. Si enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Et quia occurrere poterat audientis cogitationi, Utquid ergo Lex data est, si ex illa non est haereditas? ipse sibi hoc objecit, atque ait velut interrogans: Quid ergo Lex? Deinde respondit: Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, disposita per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus vero unus est. Et hic occurrebat, quod sibi ipse proposuit, Lex ergo adversus promissa Dei? Et respondit, Absit: reddiditque rationem, dicens, Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus, etc. (Galat. III, 15-22); vel si quid ejusmodi est. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos solvere quaestionum; sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus, quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. Fit autem ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur atque solvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit. Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur; ne ibi occurrat, ubi non erit qui respondeat; aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. 40. In illis autem apostolicis verbis dictio temperata est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores (I Tim. V, 1, 2). Et in illis: Obsecro autem vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt, sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis; sive prophetiam, secundum regulam fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; sive qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. Dilectio sine simulatione; odio habentes malum, adhaerentes bono: charitate fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: idipsum invicem sentientes (Rom. XII, 1, 6-16). Et quam pulchre ista omnia sic effusa, bimembri circuitu terminantur, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes! Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseverantes, reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur etiam ipsa circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et post paululum: Nox praecessit, inquit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus itaque opera tenebrarum, et induamus arma lucis: sicut in die honeste ambulemus; non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Id. XIII, 6-8, 12-14). Quod si quisquam ita diceret, Et carnis providentiam ne in concupiscentiis feceritis; sine dubio aures clausula numerosiore mulceret: sed gravior interpres etiam ordinem maluit tenere verborum. Quomodo autem hoc in graeco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, viderint ejus eloquii usque ad ista doctiores: mihi tamen quod nobis eodem verborum ordine interpretatum est, nec ibi videtur currere numerose. 41. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis, deesse fatendum est auctoribus nostris. Quod utrum per interpretes factum sit, an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia devitaverint, affirmare non audeo, quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam hujus numerositatis peritus illorum clausulas eorumdem numerorum lege componat, quod facillime fit mutatis quibusdam verbis, quae tantumdem significatione valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine; nihi. illorum quae velut magna in scholis grammaticorum aut rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse cognoscet: et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis, quibus isti inflantur, litteris invenitur. Sed cavendum est ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris, ut vir doctissimus Hieronymus quorumdam etiam metra commemoret, in hebraea duntaxat lingua ( Hieron. in prologo super Job ): cujus ut veritatem servaret in verbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum; ita in auctoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime invenio. 42. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere temperato, quod non tam verborum ornatibus comptum est, quam violentum animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia; sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur, ut verba congruentia, non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur, intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia pretiosa, sed quia arma sunt: idem ipse est tamen, et valet plurimum, etiam cum rimanti telum ira facit. Agit Apostolus, ut pro evangelico ministerio patienter mala hujus temporis, cum solatio donorum Dei, omnia tolerentur. Magna res est, et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum: sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur; quasi morientes, et ecce vivimus: ut coerciti, et non mortificati; ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Vide adhuc ardentem, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 2-11), et caetera, quae persequi longum est. 43. Itemque ad Romanos agit, ut persecutiones hujus mundi charitate vincantur, spe certa in adjutorio Dei. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat? Quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis non separa bita charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 28 39). 44. Ad Galatas autem quamvis tota ipsa Epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus ubi est eloquium temperatum; tamen interponit quemdam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici. Dies, inquit, observatis, et menses, et annos, et tempora. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos. Estote sicut et ego, quoniam et ego sicut vos: fratres, precor vos; nihil me laesistis. Scitis quia per infirmitatem carnis jampridem evangelizavi vobis, et tentationes vestras in carne mea non sprevistis, neque respuistis; sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Quae ergo fuit beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis verum praedicans? Aemulantur vos non bene; sed excludere vos volunt, ut eos aemulemini. Bonum est autem in bono aemulari semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis (Gal. IV, 10-20). Numquid hic aut contraria contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt, aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quo eloquium fervere sentimus. :CAPUT XXI.-- Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur. 45. Sed apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint; atque ita conscripta memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat. Quapropter videamus ista genera dicendi in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt, eamque Ecclesiae ministrarunt. Beatus Cyprianus submisso dicendi genere utitur in eo libro ubi de Sacramento calicis disputat. Solvitur quippe ibi quaestio, in qua quaeritur utrum calix dominicus aquam solam, an eam vino mixtam debeat habere. Sed exempli gratia aliquid inde ponendum est. Post principium ergo epistolae, jam solvere incipiens propositam quaestionem: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerendo dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem ejus offertur, vino mixtus offeratur. Nam cum dicat Christus, « Ego sum vitis vera » (Joan. XV, 5); sanguis Christi, non aqua est utique, sed vinum; nec potest videri sanguis ejus, quo redempti et vivificati sumus, esse in calice, quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur; qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicatur. Invenimus enim in Genesi circa sacramentum Noc hoc idem praecucurrisse, et figuram dominicae passionis illic exstitisse, quod vinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus; quod nuditas illa patris a medio filio denotata est; a majore vero et minore contecta (Gen. IX, 20-23), et caetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae veritatis ostendens, non aquam sed vinum biberit; et sic imaginem dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Melchisedech dominicum Sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod Scriptura divina testatur, et dicit: « Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum. Fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham » (Id. XIV, 18). Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus sanctus, ex persona Patris ad Filium dicens: « Ante Luciferum genui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech » (Psal. CIX, 4). Haec et alia quae sequuntur hujus epistolae (Cypr. Epist. 63, ad Caecilium, de Sacramento calicis), submissae dictionis modum servant, quod facile est explorare legentibus. 46. Sanctus quoque Ambrosius cum agat rem magnam de Spiritu sancto, ut eum Patri et Filio demonstret aequalem, submisso tamen dicendi genere utitur; quoniam res suscepta non ornamenta verborum, aut ad flectendos animos commotionis affectum, sed rerum documenta desiderat. Ergo inter caetera, in principio hujus operis ait: Commotus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, obtulit haedum caprarum, cujus carnem secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit, et ea jure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat, angelus Dei contigit, de petra ignis erupit, atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est (Jud. VI, 11-21). Quo indicio declaratum videtur, quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est, « Bibebant de consequenti petra, petra autem erat Christus » (I Cor. X, 4). Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Jesus in carne sua, totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur; jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est, « Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt, Quis nos cibabit carne » (Num. XI, 4)? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exiit, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait, « Ignem veni mittere in terram » (Luc. XII, 49); et caetera, in quibus rei docendae ac probandae maxime incumbit (Ambros. lib. 1 de Spiritu sancto, in prologo). 47. De genere temperato est apud Cyprianum virginitatis illa laudatio: Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, major et cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritualis, laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per ipsas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas: quantoque plus gloriosa virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit. Et alio loco in fine epistolae: Quomodo portavimus, inquit, imaginem ejus qui de limo est, sic portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49). Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et veritas; portant disciplinae Dei memores, justitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendas injurias mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae vos singula, o bonae virgines, observare, diligere, implere debetis, quae Deo et Christo vacantes, ad Dominum cui vos dicastis, majore et meliore parte praeceditis. Provectae annis, junioribus facite magisterium; minores natu, praebete majoribus ministerium, comparibus incitamentum; hortamentis vos mutuis excitate, aemulis de virtute documentis ad gloriam provocate; durate fortiter, spiritualiter pergite, pervenite feliciter; tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari (Cypr. Tract. de disciplina et habitu Virginum). 48. Ambrosius etiam genere dicendi temperato ei ornato professis virginibus proponit, tanquam sub exempli forma, quod moribus imitentur, et dicit: Virgo erat, non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum: corde humilis, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior; non in incerto divitiarum, sed in prece pauperis spem reponens; intenta operi, verecunda sermoni; arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere; nullum laedere, bene velle omnibus; assurgere majoribus natu, aequalibus non invidere; fugere jactantiam, rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando risit debilem? quando vitavit inopem? Eos solos solita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia. Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, et figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum, tanquam lucernae lux intus posita, foris luceat. Quid ego exsequar ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam; alterum ultra naturam superfuisse, alterum ipsi naturae pene defuisse? Illic nulla intermissa tempora, hic congeminati jejunio dies; et si quando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius qui mortem arceret, non delicias ministraret (Ambros. de Virginibus, lib. 2, in princip.), etc. Haec autem propterea in exemplo hujus temperati generis posui, quia non hic agit ut virginitatem voveant quae nondum voverunt; sed quales esse debeant quae jam votae sunt. Nam ut aggrediatur animus tantum ac tale propositum, grandi utique dicendi genere debet excitari et accendi. Sed martyr Cyprianus de habitu virginum, non de suscipiendo virginitatis proposito scripsit. Iste vero episcopus etiam ad hoc eas magno accendit eloquio. 49. Verum ex eo quod ambo egerunt, dictionis grandis exempla memorabo. Ambo quippe invecti sunt in eas quae formam pigmentis colorant, vel potius decolorant: quorum prior ille cum hoc ageret, ait inter caetera: Si quis pingendi artifex vultum alicujus et speciem, et corporis qualitatem aemulo colore signasset; et signato jam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut jam formata, jam picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis injuria et justa indignatio videretur. Tu te existimas impune laturam tam improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa homines, et incesta lucis lenocinantibus non sis, corruptis violatisque quae Dei sunt, pejor adultera detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis, praevaricatio est veritatis. Monentis Apostoli vox est: « Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis » (I Cor. V, 7, 8). Num sinceritas perseverat et veritas, quando quae sincera sunt polluuntur, et colorum adulteriis, et medicaminum fucis in mendacium vera mutantur? Dominus tuus dicit, « Non potes facere capillum unum album aut nigrum » (Matth. V, 36); et tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potiorem. Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis; malo praesagio futurorum capillos jam tibi flammeos auspicaris (Cypr. Tract. de disciplina et habitu Virginum). Longum est inserere omnia quae sequuntur. 50. Ille vero posterior ut in tales diceret: Hinc illa, inquit, nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum viris displicere formidant, et de adulterio vultus meditentur adulterium castitatis. Quanta haec amentia, effigiem mutare naturae, picturam quaerere; et dum verentur maritale judicium, prodere suum? Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est: ita dum alii studet placere, prius ipsa sibi displicet. Quem judicem, mulier, veriorem requiremus deformitatis tuae, quam teipsam, quae videri times? Si pulchra es, cur absconderis? si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere: et irasceris si amet alteram, qui adulterare in te docetur. Mala magistra es injuriae tuae. Lenocinari enim refugit, etiam quae est passa lenonem; ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat. Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt: ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur (Ambros. de Virginibus, lib. 1). Satis, ut existimo, apparet feminas ne suam fucis adulterent formam, et ad pudorem et ad timorem hac facundia vehementer impelli. Proinde neque submissum neque temperatum, sed grande omnino genus hoc elocutionis agnoscimus. Et in his autem quos duos ex omnibus proponere volui, et in aliis ecclesiasticis viris et bona, et bene, id est sicut res postulat, acute, ornate, ardenterque dicentibus, per multa eorum scripta vel dicta possunt haec tria genera reperiri, et assidua lectione vel auditione, admixta etiam exercitatione, studentibus inolescere. :CAPUT XXII.-- Omnibus generibus dictio varianda est. 51. Nec quisquam praeter disciplinam esse existimet ista miscere: imo quantum congrue fieri potest, omnibus generibus dictio varianda est. Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem. Cum vero fit in aliud ab alio transitus, etiamsi longius eat, decentius procedit oratio: quamvis habeant et singula genera varietates suas in sermone eloquentium, quibus non sinuntur in eorum qui audiunt, frigescere vel tepescere sensibus. Verumtamen facilius submissum solum, quam solum grande diutius tolerari potest. Commotio quippe animi quanto magis excitanda est, ut nobis assentiatur auditor, tanto minus in ea diu teneri potest, cum fuerit quantum satis est excitata. Et ideo cavendum est, ne dum volumus altius erigere quod erectum est, etiam inde decidat, quo fuerat excitatione perductum. Interpositis vero quae sunt dicenda submissius, bene reditur ad ea quae opus est granditer dici, ut dictionis impetus sicut maris aestus alternet. Ex quo fit ut grande dicendi genus, si diutius est dicendum, non debeat esse solum, sed aliorum generum interpositione varietur: ei tamen genere dictio tota tribuitur, cujus copia praevaluerit. :CAPUT XXIII.-- Quomodo intermiscenda dictionis genera. 52. Interest enim quod genus cui generi interponatur, vel adhibeatur, certis et necessariis locis. Nam et in grandi genere semper aut pene semper temperata decet esse principia. Et in potestate est eloquentis ut dicantur nonnulla submisse, etiam quae possent granditer dici; ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum tanquam umbris luminosiora reddantur. In quocumque autem genere aliqua quaestionum vincula solvenda sunt, acumine opus est, quod sibi submissum genus proprie vindicat. Ac per hoc eo genere utendum est et in aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut laudandum aliquid vel vituperandum, ubi nec damnatio cujusquam nec liberatio, nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocumque alio genere occurrerit, genus adhibendum et interponendum est temperatum. In grandi ergo genere inveniunt locos suos duo caetera, et in submisso similiter. Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando submisso indiget, si, ut dixi, quaestio cujus nodus est solvendus, incurrat; vel quando nonnulla quae ornari possent, ideo non ornantur, sed submisso sermone dicuntur, ut quibusdam quasi toris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. Grande autem genus temperata dictio non requirit: ad delectandos quippe animos, non ad movendos ipsa suscipitur. :CAPUT XXIV.-- Sublime dicendi genus quid efficiat. 53. Non sane si dicenti crebrius et vehementius acclametur, ideo granditer putandus est dicere: hoc enim et acumina submissi generis, et ornamenta faciunt temperati. Grande autem genus plerumque pondere suo voces premit, sed lacrymas exprimit. Denique cum apud Caesaream Mauritaniae populo dissuaderem pugnam civilem, vel potius plus quam civilem, quam Catervam vocabant; neque enim cives tantummodo, verum etiam propinqui, fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes divisi, per aliquot dies continuos, certo tempore anni solemniter dimicabant, et quisque ut quemque poterat occidebat: egi quidem granditer, quantum valui, ut tam crudele atque inveteratum malum de cordibus et moribus eorum avellerem, pelleremque dicendo; non tamen egisse aliquid me putavi, cum eos audirem acclamantes, sed cum flentes viderem. Acclamationibus quippe se doceri et delectari, flecti autem lacrymis indicabant. Quas ubi aspexi, immanem illam consuetudinem a patribus et avis, longeque a majoribus traditam, quae pectora eorum hostiliter obsidebat, vel potius, possidebat, devictam, antequam re ipsa id ostenderent, credidi. Moxque sermone finito ad agendas Deo gratias corda atque ora converti. Et ecce jam ferme octo vel amplius anni sunt, propitio Christo, ex quo illic nihil tale tentatum est. Sunt et alia multa experimenta quibus didicimus, homines, quid in eis fecerit sapientis granditas dictionis, non clamore potius quam gemitu, aliquando etiam lacrymis, postremo vitae mutatione monstrasse. 54. Submisso etiam dicendi genere sunt plerique mutati: sed ut quod nesciebant, scirent, aut quod eis videbatur incredibile, crederent; non autem ut agerent quod agendum jam noverant, et agere nolebant. Ad hujusmodi namque duritiam flectendam, debet granditer dici. Nam et laudes et vituperationes quando eloquenter dicuntur, cum sint in genere temperato, sic afficiunt quosdam, ut non solum in laudibus et vituperationibus eloquentia delectentur, verum et ipsi laudabiliter appetant, fugiantque vituperabiliter vivere. Sed numquid omnes qui delectantur, mutantur, sicut in grandi genere omnes qui flectuntur, agunt; et in submisso genere omnes qui docentur, sciunt, aut credunt verum esse quod nesciunt? :CAPUT XXV.-- Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet. 55. Unde colligitur illa duo genera quod efficere intendunt, hoc eis esse maxime necessarium, qui sapienter et eloquenter volunt dicere Illud vero quod agitur genere temperato, id est, ut eloquentia ipsa delectet, non est propter seipsum usurpandum; sed ut rebus quae utiliter honesteque dicuntur, si nec docente indigent eloquio nec movente, quia et scientes et faventes auditores habent, aliquanto promptius ex delectatione ipsa elocutionis, accedat vel tenacius adhaerescat assensus. Nam cum eloquentiae sit universale officium, in quocumque istorum trium generum, dicere apte ad persuasionem; finis autem, id quod intenderis, persuadere dicendo: in quocumque istorum trium generum dicit quidem eloquens apte ad persuasionem, sed nisi persuadeat, ad finem non pervenit eloquentiae. Persuadet autem in submisso genere vera esse quae dicit; persuadet in grandi, ut agantur quae agenda esse jam sciuntur, nec aguntur; persuadet in genere temperato, pulchre ornateque se dicere: quo fine nobis quid opus est? Appetant eum qui lingua gloriantur, et se in panegyricis talibusque dictionibus jactant, ubi nec docendus, nec ad aliquid agendum movendus, sed tantummodo est delectandus auditor. Nos vero istum finem referamus ad alterum finem, ut scilicet quod efficere volumus, cum granditer dicimus, hoc etiam isto velimus, id est, ut bona morum diligantur, vel devitentur mala; si ab hac actione non sic alieni sunt homines, ut ad eam grandi genere dictionis urgendi videantur: aut, si jam id agunt, ut agant studiosius, atque in eo firmiter perseverent. Ita fit ut etiam temperati generis ornatu, non jactanter, sed prudenter utamur: non ejus fine contenti, quo tantummodo delectatur auditor; sed hoc potius agentes, ut etiam ipso ad bonum quod persuadere volumus, adjuvetur. :CAPUT XXVI.-- In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur. 56. Illa itaque tria, quae supra posuimus, eum qui sapienter dicit, si etiam eloquenter vult dicere, id agere debere, ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur, non sic accipienda sunt tanquam singula illis tribus dicendi generibus ita tribuantur, ut ad submissum intelligenter, ad temperatum libenter, ad grande pertineat obedienter audiri; sed sic potius ut haec tria semper intendat, et quantum potest agat, etiam cum in illorum singulo quoque versatur. Nolumus enim fastidiri, etiam quod submisse dicimus; ac per hoc volumus non solum intelligenter, verum etiam libenter audiri. Quid autem agimus, divinis testimoniis docendo quod dicimus, nisi ut obedienter audiamur, id est ut credatur eis, opitulante illo cui dictum est, Testimonia tua credita facta sunt valde (Psal. XCII, 5)? Quid etiam cupit nisi credi, qui aliquid, licet submisso eloquio, discentibus narrat? et quis eum velit audire, nisi auditorem nonnulla etiam suavitate detineat? Nam si non intelligatur, quis nesciat nec libenter eum posse, nec obedienter audiri? Plerumque autem dictio ipsa submissa, dum solvit difficillimas quaestiones, et inopinata manifestatione demonstrat; dum sententias acutissimas de nescio quibus quasi cavernis, unde non sperabatur, eruit, et ostendit; dum adversarii convincit errorem, et docet falsum esse quod ab illo dici videbatur invictum; maxime quando adest ei quoddam decus non appetitum, sed quodammodo naturale, et nonnulla, non jactanticula, sed quasi necessaria, atque, ut ita dicam, ipsis rebus extorta numerositas clausularum; tantas acclamationes excitat, ut vix intelligatur esse submissa. Non enim quia neque incedit ornata, neque armata, sed tanquam nuda congreditur, ideo non adversarium nervis lacertisque collidit; et obsistentem subruit ac destruit membris fortissimis falsitatem. Unde autem crebro et multum acclamatur ita dicentibus, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectat? Et in hoc igitur genere submisso iste noster doctor et dictor id agere debet, ut non solum intelligenter, verum etiam libenter et obedienter audiatur. 57. Illa quoque eloquentia generis temperati apud eloquentem ecclesiasticum, nec inornata relinquitur, nec indecenter ornatur: nec solum hoc appetit ut delectet, quod solum apud alios profitetur; verum etiam in iis quae laudat, sive vituperat, istis appetendis vel firmius tenendis, illis autem devitandis vel respuendis, vult utique obedienter audiri. Si autem non auditur intelligenter, nec libenter potest. Proinde illa tria, ut intelligant qui audiunt, ut delectentur, ut obediant, etiam in hoc genere agendum est, ubi tenet delectatio principatum. 58. Jam vero ubi movere et flectere grandi genere opus est auditorem (quod tunc est opus, quando et veraciter dici et suaviter confitetur, et tamen non vult facere quod dicitur), dicendum est procul dubio granditer. Sed quis movetur, si nescit quod dicitur? aut quis tenetur ut audiat, si non delectatur? Unde et in isto genere, ubi ad obedientiam cor durum dictionis granditate flectendum est, nisi et intelligenter et libenter qui dicit audiatur, non potest obedienter audiri. :CAPUT XXVII.-- Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet. 59. Habet autem ut obedienter audiatur, quantacumque granditate dictionis majus pondus vita dicentis. Nam qui sapienter et eloquenter dicit, vivit autem nequiter, erudit quidem multos discendi studiosos, quamvis animae suae sit inutilis (Eccli. XXXVII, 22), sicut scriptum est. Unde ait et Apostolus: Sive occasione, sive veritate, Christus annuntietur (Philipp. I, 18). Christus autem veritas est, et tamen etiam non veritate annuntiari veritas potest: id est, ut pravo et fallaci corde, quae recta et vera sunt, praedicentur. Sic quippe annuntiatur Jesus Christus ab eis qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi. Sed quoniam boni fideles non quemlibet hominum, sed ipsum Dominum obedienter audiunt, qui ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt; ideo audiuntur utiliter, qui etiam utiliter non agunt. Sua enim quaerere student, sed sua docere non audent, de loco scilicet superiore sedis ecclesiasticae, quam sana doctrina constituit. Propter quod ipse Dominus priusquam de talibus, quod commemoravi, diceret, praemisit, Super cathedram Moysi sederunt (Matth. XXIII, 2, 3). Illa ergo cathedra, non eorum sed Moysi, cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant ergo sua in vita sua; docere autem sua, cathedra illos non permittebat aliena. 60. Multis itaque prosunt dicendo quae non faciunt; sed longe pluribus prodessent faciendo quae dicunt. Abundant enim qui malae vitae suae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerant, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpunt, ore suo, atque dicentes: Quod mihi praecipis, cur ipse non facis? Ita fit ut eum non obedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei verbum quod eis praedicatur, simul cum ipso praedicatore contemnant. Denique Apostolus scribens ad Timotheum, cum dixisset, Nemo adolescentiam tuam contemnat; subjecit unde non contemneretur, atque ait: Sed forma esto fidelium in sermone, in conversatione, in dilectione, in fide, in castitate (I Tim. IV, 12). :CAPUT XXVIII.-- Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit. 61. Talis doctor ut obedienter audiatur, non impudenter non solum submisse ac temperate, verum etiam granditer dicit, quia non contemptibiliter vivit. Sic namque eligit bonam vitam, ut etiam bonam non negligat famam, sed provideat bona coram Deo et hominibus (II Cor. VIII, 21), quantum potest, illum timendo, his consulendo. In ipso etiam sermone malit rebus placere quam verbis; nec aestimet dici melius, nisi quod dicitur verius; nec doctor verbis serviat, sed verba doctori. Hoc est enim quod Apostolus ait: Non in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi (I Cor. I, 17). Ad hoc valet etiam quod ait ad Timotheum: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14). Neque enim hoc ideo dictum est, ut adversariis oppugnantibus veritatem, nihil nos pro veritate dicamus. Et ubi erit quod cum ostenderet qualis esse episcopus debeat, ait inter caetera: Ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere (Tit. I, 9)? Verbis enim contendere, est non curare quomodo error veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius. Porro qui non verbis contendit, sive submisse, sive temperate, sive granditer dicat, id agit verbis ut veritas pateat, veritas placeat, veritas moveat; quoniam nec ipsa, quae praecepti finis et plenitudo Legis est charitas (I Tim. I, 5; et Rom. XIII, 10), ullo modo recta esse potest, si ea quae diliguntur, non vera, sed falsa sunt. Sicut autem cujus pulchrum corpus et deformis est animus, magis dolendus est, quam si deforme haberet et corpus; ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt, magis miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent. Quid est ergo non solum eloquenter, verum etiam sapienter dicere, nisi verba in submisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia, veris tamen rebus, quas audiri oporteat, adhibere? Sed qui utrumque non potest, dicat sapienter quod non dicit eloquenter, potius quam dicat eloquenter quod dicit insipienter. :CAPUT XXIX.-- Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat. Si autem ne hoc quidem potest, ita conversetur, ut non solum sibi praemium comparet, sed etiam praebeat aliis exemplum, et sit ejus quasi copia dicendi forma vivendi.
62. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient, excogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum, memoriaeque commendent, atque ad populum proferant; si eam personam gerunt, non improbe faciunt. Sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores veritatis fiunt, nec multi magistri, si unius veri magistri idipsum dicant omnes, et non sint in eis schismata (I Cor. I, 10). Nec deterrendi sunt isti voce Jeremiae prophetae, per quem Deus arguit eos qui furantur verba ejus, unusquisque a proximo suo (Jerem. XXIII, 30). Qui enim furantur, alienum auferunt; verbum autem Dei non est ab eis alienum, qui obtemperant ei: potiusque ille dicit aliena, qui cum dicat bene, vivit male. Quaecumque enim bona dicit, ejus excogitari videntur ingenio, sed ab ejus moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari verba sua, qui boni volunt videri, loquendo quae Dei sunt; cum mali sint, faciendo quae sua sunt. Nec sane ipsi dicunt bona quae dicunt, si diligenter attendas. Quomodo enim dicunt verbis, quod negant factis? Non enim frustra de talibus ait Apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Modo ergo quodam ipsi dicunt, et rursus alio modo non ipsi dicunt, quoniam utrumque verum est quod Veritas ait. De talibus enim loquens. Quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite; hoc est, Quod ex ore illorum auditis, facite; quod in opere videtis, facere nolite: dicunt enim, inquit, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Ergo quamvis non faciant, dicunt tamen. Sed alio loco tales arguens: Hypocritae, inquit, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Id. XII, 34)? Ac per hoc et ea quae dicunt, quando bona dicunt, non ipsi dicunt, voluntate scilicet atque opere negando quod dicunt. Unde contingit ut homo disertus et malus, sermonem quo veritas praedicetur, dicendum ab alio non diserto sed bono, ipse componat; quod cum fit, ipse a seipso tradit alienum, ille ab alieno accipit suum. Cum vero boni fideles bonis fidelibus hanc operam commodant, utrique sua dicunt: quia et Deus ipsorum est, cujus sunt illa quae dicunt; et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite vivunt. :CAPUT XXX.-- Concionator praemittat orationem ad Deum. 63. Sive autem apud populum vel apud quoslibet jamjamque dicturus, sive quod apud populum dicendum vel ab eis qui voluerint aut potuerint legendum, est dictaturus; oret ut Deus sermonem bonum det in os ejus. Si enim regina oravit Esther, pro suae gentis temporaria salute locutura apud regem, ut in os ejus Deus congruum sermonem daret (Esther. XIV, 13); quanto magis orare debet, ut tale munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in verbo et doctrina laborat? Illi vero qui ea dicturi sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam accipiant, orent pro eis a quibus accipiunt, ut eis detur quod per eos accipere volunt; et cum acceperint, orent ut bene et ipsi proferant, et illi ad quos proferunt sumant; et de prospero exitu dictionis eidem gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant: ut qui gloriatur, in illo glorietur, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16). :CAPUT XXXI-- Excusat prolixitatem libri. 64. Longior evasit liber hic quam volebam, quamque putaveram. Sed legenti vel audienti, cui gratus est, longus non est: cui autem longus est, per partes eum legat, qui habere vult cognitum; quem vero cognitionis ejus piget, de longitudine non queratur. Ego tamen Deo nostro gratias ago, quod in his quatuor libris non qualis ego essem, cui multa desunt, sed qualis esse debeat, qui in doctrina sana, id est christiana, non solum sibi, sed etiam aliis laborare studet, quantulacumque potui facultate disserui.