De divisione naturae (Joannes Scotus Erigena)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De divisione naturae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 122


De divisione naturae

De divisione naturae (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne 122.1022B

De divisione naturae


Editio princeps A
Cod. ms. Parisiensis S. Germani in editione principe adhibitus B
Cod. ms. S. Germani 309 bibl. Reg. Paris., membran., sec. XI C
Cod. ms. lat. 1764 bibl. Reg. Paris., membran., sec. XII (mutilus) D
Cod. ms. S. Germani 280 bibl. Reg. Paris., membran., sec. XII (mutilus) E
Cod. ms. S. Germani 830 bibl. Reg. Paris., membran., sec. XI (lib. IV et V) F

MONITUM AD LECTOREM. Joannis Scoti « de divisione Naturae » libri satis ampli omnino duplicem speciem prae se ferunt. Modo enim fidem Ecclesiae non migrant, et « sanctorum Patrum intellectus pie ac venerabiliter suscipiendos esse » nos edocent, modo philosophicas referunt theorias a veritate plurimum recedentes. Unde fit, ut, cum his theoriis primae partes tribuantur, pessimi saepenumero nascantur errores. Quos excusare ideo, quod Joannes Scotus aliis locis saniorem doctrinam protulit, vel interdum ipsam veritatem ingeniose ac praeclare exposuit, non licet. Haec igitur quum illorum librorum indoles sit, ut in iis veritas cum erroribus, quos Joannes Scotus e philosophia sua petivit, artificiose misceatur, quid mirum, quod Ecclesiae antistites tale opus, ubi, eousque neglectum, a medii aevi haereticis e bibliothecis protrahi et pro apice scientiae ac veritatis venditari coepit, respuerunt, damnarunt, atque Honorius Papa III id igni adjudicandum esse censuit? Cujus bullam integram ut in medium afferamus, res postulare videtur. Est enim talis: Honorius episcopus, servus servorum Dei, archiepiscopis et episcopis etc. Inimicus homo zizania bono semini seminare non cessat etc. Nuper siquidem, sicut nobis significavit venerabilis frater noster Parisiensis episcopus, est quidam liber, Periphysis titulatus, inventus, tot scatens vermibus haereticae pravitatis, unde a venerabili fratre nostro archiepiscopo Senonensi et suffraganeis ejus, in provinciali concilio congregatis, justo est Dei judicio reprobatus. Quia igitur liber, sicut recepimus, in nonnullis monasteriis et aliis locis habetur, et claustrales nonnulli et viri scholastici, novi tamen forte plus quam expediat amatores, se studiosius lectione occupant dicti libri, gloriosum reputantes, ignotas proferre sententias, cum Apostolus profanas novitates doceat vitare, nos juxta pastoralis sollicitudinis debitum corruptelae, quam posset ingerere liber hujusmodi, occurrere satagentes, vobis universis et singulis in virtute sancti Spiritus districte praecipiendo mandamus, quatenus libellum istum sollicite perquiratis, et ubicunque ipsum vel partem ejus inveniri contigerit, ad nos, si secure fieri possit, sine dilatione mittatis solemniter comburendum; alioquin vos ipsi publice comburatis eundem, subditis vestris expresse injungentes, ut, quicunque ipsorum habent vel habere possunt in toto vel in parte exemplaria dicti libri, ea nobis differant resignare, in omnes, qui ultra quindecim dies, postquam hujusmodi mandatum seu denuntiatio ad notitiam eorum pervenerit, librum ipsum totum aut partem scienter retinere praesumpserint, excommunicationis sententiam incurrisse notamque pravitatis haereticae non evadent. Datum Laterani decimo Kalendas Februarii etc.. Lata hac sententia acerbissima, nulla medio aevo illorum librorum amplius mentio fit. Anno demum 1681 prodierunt typis excusi cura Thomae Galei, Angli. Statim repetitur censura Ecclesiae. Nam in indice librorum prohibitorum haec reperis: Erigena Joannes Scotus de Divisione naturae libri V. Accedit Appendix ex Ambiguis S. Maximi graece et latine. Decretum III April. MDCLXXXV. Haec igitur quum ita se habeant, quid de indole ac natura horum librorum statuendum sit, inter catholicos dubium esse nequit. Cur ii hic typis repetantur, in Prooemio aperuimus. Systema autem eorum exponere, singulosque errores perstringere, quod hoc loco supersedere possumus, scriptori Commentationis de Joanne Scoto supra impressae debetur: cujus ad partem alteram, quae in hoc argumento integra versatur, ne acta agere videamur, delegamus. Guilelmus Malmesburiensis opus illud praedicat propter perplexitatem quarundam quaestionum solvendam bene utile; sed addit: si tamen ignoscatur ei (Joanni Scoto) in quibusdam, quibus a Latinorum tramite deviavit, dum in Graecos acriter oculos intendit. Quapropter et haereticus putatus est . . . Sunt enim revera in libro Peri physion perplurima, quae, nisi diligenter discutiantur, a fide catholica abhorrentia videantur. Anglus cum Scoto leniter agere videtur. Libros vero περὶ Φύσεως μερισμοῦ si attente perlegeris, tibi facile persuadebis, errores, quos in libro de Praedestinatione cognovimus, ex illorum systemate quasi sponte procedere. ↑

ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΣ ΜΕΡΙΣΜΟΥ ID EST DE DIVISIONE NATURAE. LIBER PRIMUS 122.0441|

122.0441A| MAGISTER. Saepe mihi cogitanti, diligentiusque quantum vires suppetunt inquirenti, rerum omnium, quae vel animo percipi possunt, vel intentionem ejus superant, primam summamque divisionem esse in ea quae sunt, et in ea quae non sunt, horum omnium generale vocabulum occurrit, quod graece φύσις, latine vero natura vocitatur. An tibi aliter videtur?

DISCIPULUS. Imo, consentio; nam et ego dum ratiocinandi viam ingredior, haec ita fieri reperio. MAG. Est igitur natura generale nomen, ut diximus, omnium quae sunt et quae non sunt.

DISC. Est quidem; nihil enim in universo cogitationibus nostris potest occurrere, quod tali vocabulo valeat carere.

MAG. Quoniam igitur inter nos convenit de hoc vocabulo generale esse, velim dicas divisionis 122.0441B| ejus per differentias in species rationem: aut sicubi libet, prius conabor dividere, tuum vero erit, divisa judicare.

DISC. Ingredere, quaeso; impatiens enim sum, de his veram rationem a te audire volens.

1. MAG. Videtur mihi divisio naturae per quattuor differentias quattuor species recipere: quarum prima est in eam, quae creat et non creatur; secunda in eam, quae creatur et creat; tertia in eam, quae creatur et non creat; quarta, quae nec creat nec creatur. Harum vero 122.0442A| quattuor binae sibi invicem opponuntur; nam tertia opponitur primae, quarta vero secundae; sed quarta inter impossibilia ponitur, cujus differentia est non posse esse. Rectane tibi talis divisio videtur, an non? DISC. Recta quidem: sed velim repetas, ut praedictarum formarum oppositio clarius elucescat. MAG. Vides, ni fallor, tertiae speciei primae oppositionem. Prima namque creat et non creatur; cui e contrario opponitur illa, quae creatur et non creat. Secunda vero quartae; siquidem secunda et creatur et creat, cui universaliter quarta contradicit, quae nec creat neque creatur.

DISC. Clare video. Sed multum me movet quarta species, quae a te addita est. Nam de aliis tribus nullo modo haesitare ausim, cum prima, ut arbitror, in causa omnium, quae sunt 122.0442B| et quae non sunt, intelligatur; secunda vero in primordialibus causis; tertia in his, quae in generatione temporibusque et locis cognoscuntur. Atque ideo de singulis disputari subtilius necessarium, ut video. MAG. Recte aestimas. Sed quo ordine ratiocinationis via tenenda sit, hoc est, de qua specie naturae primo discutiendum, tuo arbitrio committo.

DISC. Ratum mihi videtur, ante alias de prima, quicquid lux mentium largita fuerit, dicere.

2.

MAG. Ita fiat. Sed prius de summa ac principali 122.0443A| omnium, ut diximus, divisione in ea, quae sunt et quae non sunt, breviter dicendum existimo. DISC. Jure provideque. Non enim ex alio primordio ratiocinationem inchoari oportere video; nec solum, quia prima omnium differentia, sed quia obscurior ceteris videtur esse, et est.

MAG. Ipsa itaque primordialis omnium discretiva differentia certos suae interpretationis modos inquirit.

3.

Quorum primus videtur esse ipse, per quem ratio suadet, omnia, quae corporeo sensui, vel intelligentiae perceptioni succumbunt, posse rationabiliter dici esse; ea vero, quae per excellentiam suae naturae non solum ὕλιον, id est omnem sensum, sed etiam intellectum rationemque fugiunt, jure videri non esse. Quae non nisi in solo Deo, materiaque, et 122.0443B| in omnium rerum, quae ab eo conditae sunt, rationibus atque essentiis recte intelliguntur. Nec immerito; ipse namque omnium essentia est qui solus vere est, ut ait Dionysius Areopagita: Esse, inquit, omnium est, superesse Divinitas. Gregorius etiam Theologus multis rationibus, nullam substantiam seu essentiam, sive visibilis sive invisibilis creaturae, intellectu vel ratione comprehendi posse confirmat, quid sit. Nam sicut ipse Deus in seipso ultra omnem creaturam nullo intellectu comprehenditur, ita etiam in secretissimis sinibus creaturae ab eo factae et in eo existentis considerata οὐσία incomprehensibilis est. Quicquid autem in omni creatura vel sensu corporeo percipitur, seu intellectu consideratur, nihil aliud est, nisi quoddam accidens incomprehensibile 122.0443C| per se, ut dictum est, uniuscujusque essentiae; quae aut per qualitatem, aut quantitatem, aut formam, aut materiem, aut differentiam quandam, aut locum, aut tempus cognoscitur, non quid est, sed quia est. Iste igitur modus primus ac summus est divisionis eorum, quae dicuntur esse et non esse; quia vero modus iste, qui videtur quodam modo introduci posse, qui in privationibus circa substantias habitudinum, ut circa oculos visus et orbitas, constituitur, nullo modo recipiendus est, ut arbitror. Nam quod penitus non est, nec esse potest, nec prae eminentiae suae existentiae intellectum exuperat, quomodo in rerum divisionibus recipi valeat, non video, nisi forte quis dixerit, rerum, quae sunt, absentias et privationes non omnino 122.0443D| nihil esse, sed earum, quarum privationes seu absentiae seu oppositiones sunt, mirabili quadam naturali virtute contineri, ut quodam modo sint.

4.

Fiat secundus modus essendi et non essendi, 122.0444A| qui in naturarum creatarum ordinibus atque differentiis consideratur, qui ab excelsissima et circa Deum proxime constituta intellectuali virtute inchoans, usque ad extremitatem rationalis irrationalisque creaturae descendit; hoc est, ut apertius dicamus, a sublimissimo angelo usque ad extremam rationabilis irrationabilisque animae partem, nutritivam dico et auctivam vitam. Quae pars generalis animae ultima est, quae corpus nutrit et auget. Ubi mirabili intelligentiae modo unusquisque ordo cum ipso deorsum versus novissimo, qui est corporum, et in quo omnis divisio terminatur, potest dici esse et non esse. Inferioris enim affirmatio, superioris est negatio. Itemque inferioris negatio, superioris est affirmatio. Eodemque modo superioris affirmatio, 122.0444B| inferioris est negatio. Negatio vero superioris erit affirmatio inferioris. Affirmatio quippe hominis, mortalis adhuc dico, negatio est angeli. Negatio vero hominis affirmatio est angeli: et vicissim. Si enim homo est animal rationale, mortale, visibile, profecto angelus neque animal rationale est, neque mortale, neque visibile. Item si angelus est essentialis motus intellectualis circa Deum rerumque causas, profecto homo non est essentialis motus intellectualis circa Deum et rerum causas. Eademque regula in omnibus caelestibus essentiis, usque dum ad supremum omnium perveniatur ordinem, observari potest; ipse vero in suprema sursum negatione terminatur. Ejus namque negatio nullam creaturam superiorem se confirmat. 122.0444C| Tres autem ordines sunt, quos ὁμοταγεῖς vocant; quorum primus Cherubim, Seraphim, Throni; secundus Virtutes, Potestates, Dominationes; tertius Principatus, Archangeli, Angeli. Deorsum vero corporum novissimus solummodo superiorem se aut negat aut affirmat, quia infra se nihil habet, quod vel auferat vel constituat, quia ab omnibus superioribus se praeceditur, nullum vero inferiorem se praecedit. Hac item ratione omnis ordo rationalis et intellectualis creaturae esse dicitur et non esse. Est enim, quantum a superioribus vel a se ipso cognoscitur; non est autem, quantum ab inferioribus se comprehendi non sinit.

5.

Tertius modus non incongrue inspicitur in his, quibus hujus mundi visibilis plenitudo perficitur, et in suis causis praecedentibus in secretissimis naturae 122.0444D| sinibus. Quicquid enim ipsarum causarum in materia formata, in temporibus et locis per generationem cognoscitur, quadam humana consuetudine dicitur esse. Quicquid vero adhuc in ipsis naturae 122.0445A| sinibus continetur, neque in formata materia, vel loco vel tempore, ceterisque accidentibus apparet, eadem praedicta consuetudine dicitur non esse. Hujusmodi exempla late patent, et maxime in humana natura. Cum enim Deus omnes homines in illo primo atque uno, quem ad imaginem suam fecit, simul constituerit, sed non simul in hunc mundum visibilem produxit, certis vero temporibus locisque naturam, quam simul condiderat, quadam, ut ipse novit, serie ad visibilem essentiam adducit, hi, qui jam in mundo visibiliter apparent, et apparuerunt, dicuntur esse; qui vero adhuc latent, futuri tamen sunt, dicuntur non esse. Inter primum et tertium hoc distat. Primus generaliter in omnibus, quae simul et semel in causis et effectibus facta 122.0445B| sunt. Tertius specialiter in his, quae partim adhuc in causis suis latent, partim in effectibus patent, quibus proprie mundus iste contexitur. Ad hunc modum pertinet ratio illa, quae virtutem seminum considerat, sive in animalibus, sive in arboribus, sive in herbis. Virtus enim seminum eo tempore, quo in secretis naturae silet, quia nondum apparet, dicitur non esse; dum vero in nascentibus crescentibusque animalibus, seu floribus fructibusve lignorum et herbarum apparuerit, dicitur esse.

6.

Quartus modus est, qui secundum philosophos non improbabiliter ea solummodo, quae solo comprehenduntur intellectu, dicit vere esse; quae vero per generationem, materiae distentionibus, seu detractionibus, locorum quoque spatiis temporumque 122.0445C| motibus variantur, colliguntur, solvuntur, vere dicuntur non esse, ut sunt omnia corpora, quae nasci et corrumpi possunt.

7.

Quintus modus est, quem in sola humana natura ratio intuetur. Quae cum divinae imaginis dignitatem, in qua proprie substitit, peccando deseruit, merito esse suum perdidit, et ideo dicitur non esse. Dum vero unigeniti Dei filii gratia restaurata ad pristinum suae substantiae statum, in qua secundum imaginem Dei condita est, reducitur, incipit esse, et in eo, qui secundum imaginem Dei conditus est, inchoat vivere. Ad hunc modum videtur pertinere, quod Apostolus dicit: Et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt; hoc est, qui in primo homine perditi sunt, et ad quandam insubsistentiam 122.0445D| ceciderunt, Deus Pater per fidem in Filium suum vocat, ut sint, sicut hi, qui jam in Christo renati sunt. Quanquam et hoc ita intelligi possit et de his, quos quotidie Deus ex secretis naturae sinibus, in quibus aestimantur non esse, vocat, ut appareant visibiliter in forma, et materia, ceterisque, in quibus occulta apparere possunt, et 122.0446A| si quid praeter hos modos indagatior ratio invenire potest. Sed praesentialiter, ut arbitror, de his satis dictum est, si tibi aliter non videtur. DISC. Satis plane, ni me paulisper perturbaret, quod a sancto Augustino in Exemero suo dictum videtur; hoc est: angelicam naturam ante omnem creaturam dignitate, non tempore conditam fuisse; ac per hoc et aliorum omnium praeter suimet primordiales causas, hoc est, principalia exempla, quae Graeci πρωτότυπα nominant, prius in Deo considerasse, deinde in seipsa, deinde ipsas creaturas in effectibus suis. Nam suimet causam, priusquam in speciem propriam procederet, cognoscere non valuit.

MAG. Nec illud te movere oportet. Sed intentius ea, quae dicta sunt, considera. Si enim angelos principales rerum causas in Deo 122.0446B| constitutas cognovisse dixerimus, Apostolo resistere videbimur, qui super omne, quod dicitur et intelligitur, ipsum Deum et causas omnium in eo, sive aliud sive non aliud sint praeter id, quod ipse est, affirma esse. Ac per hoc necessarium est, rectam mediamque viam tenere, ne vel Apostolo videamur resistere, vel sententiam summae ac sanctae autoritatis magistri non obtinere. Utrumque igitur verum dixisse non dubitandum, imo firmiter tenendum. Causam igitur omnium rerum, quae omnem intellectum exuperat, nulli creatae naturae secundum Apostolum cognitam fieri, ratio sinit. Quis enim, inquit, intellectum Domini cognovit? et alibi: Pax Christi, quae exuperat omnem intellectum. At si causa omnium ab omnibus, quae ab ea creata sunt, remota est, absque 122.0446C| ulla dubitatione rationes omnium rerum, quae aeternaliter et incommutabiliter in ea sunt, ab omnibus, quorum rationes sunt, penitus remotae sunt. In angelicis vero intellectibus earum rationum theophanias quasdam esse, hoc est, comprehensibiles intellectuali naturae quasdam divinas apparitiones, non autem ipsas rationes, id est principalia exempla, quisquis dixerit, non, ut arbitror, a veritate errabit. Quas theophanias in angelica creatura sanctum Augustinum ante omnium generationem inferiorum se visas non incongrue dixisse credimus. Non ergo nos moveat, quod diximus, quia angeli et primum in Deo, deinde in seipsis inferioris creaturae causas vident. Non enim essentia divina Deus solummodo dicitur, sed etiam modus ille, quo se quodammodo 122.0446D| intellectuali et rationali creaturae, prout est capacitas uniuscujusque, ostendit, Deus saepe a sacra Scriptura vocitatur. Qui modus a Graecis theophania, hoc est, Dei apparitio solet appellari. Cujus exemplum: Vidi Dominum sedentem, et cetera hujusmodi; cum non ipsius essentiam, sed aliquid ab eo factum viderit. Non est ergo mirum, si trina 122.0447A| quaepiam cognitio in angelo intelligatur. Una quidem superior, quae de aeternis rerum rationibus juxta praedictum modum primo in eo exprimitur. Deinde quod ex superioribus excipit, veluti in mirabili atque ineffabili quadam memoria sibi ipsi committit, quasi quaedam imago imaginis expressa. Ac per hoc, si superiora se tali modo potest cognoscere, quis audeat dicere, inferiorum quandam cognitionem in se non habere? Recte igitur dicuntur esse, quae ratione atque intellectu comprehendi possunt. Quae vero omnem rationem ac intellectum exuberant, recte similiter dicuntur non esse.

8.

DISC. Quid ergo dicemus de illa futura felicitate, quae promittitur sanctis, quam nihil aliud putamus esse, praeter ipsius divinae essentiae puram contemplationem 122.0447B| atque immediatam, sicut ait sanctus evangelista Joannes: Scimus, quia filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus; cum autem apparuerit, similes ei erimus; videbimus enim eum, sicuti est. Item apostolus Paulus: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Item S. Augustinus in libro de Civitate Dei XXII de futura contemplatione divinae, ut arbitror, essentiae dicit: Per corpora, quae gestabimus, in omni corpore, quodcunque videbimus, quaquaversum oculos nostri corporis duxerimus, ipsum Dominum perspicua claritate contemplabimur. Nam si angelicae contemplationis purissimam virtutem divinae essentiae superat altitudo; praedictis enim rationibus confectum est, divinam essentiam nulli intellectuali creaturae comprehensibilem 122.0447C| esse, quae maxime in angelis consistere dubium non est; nobis quoque nulla alia felicitas promittitur, quam ad angelicam naturam aequalitas: quomodo humanae naturae felicitas divinae essentiae altitudinem contemplari valebit? MAG. Acute ac vigilanter; non enim sine causa in hoc moveris. Sed tibi sufficere aestimarim, quod prius generaliter de omni suasimus creatura. DISC. Quid illud? Repetas, peto.

MAG. Nonne universaliter definivimus, divinam essentiam nulli corporeo sensui, nulli rationi, nulli seu humano seu angelico intellectui per se ipsam comprehensibilem esse?

DISC. Recordor, ac me sic sumpsisse negare non possum. Sed, ut mihi videtur, aut illa praedicta conclusio penitus solvetur, et intellectuali creaturae divinae essentiae per seipsam 122.0447D| contemplationem dabimus; aut, si solvi non potest, quoniam certissimis rationibus stabilita est, necessarium erit, ut modum divinae contemplationis, quae sanctis in futuro promittitur, et in qua semper angeli subsistunt, veris rationibus probabilibusque exemplis absolvas.

MAG. Quem modum quaeras, ignoro, praeter illum, de quo paulo ante breviter 122.0448A| discussimus.

DISC. Quis ille sit, velim repetas; non enim ipsius recolo.

MAG. Recordarisne, quid inter nos convenerat, dum de Exemero sancti patris Augustini quaedam dicebamus?

DISC. Recordor quidem; sed te iterum de hoc audire volo.

MAG. Movebat te, ut arbitror, quomodo praedictus pater dixerit, causas rerum creandarum, quae aeternaliter in Deo sunt, et Deus sunt, angelos primum in Deo considerasse, deinde in seipsis, deinde ipsarum creaturarum proprias species differentiasque cognovisse, si ulli creaturae divina essentia cum rationibus, quae in ea sunt, essentialiter nequeat comprehensibilis esse.

DISC. Totum teneo.

MAG. Recordarisne, quid ad haec respondebamus?

DISC. Utique recordor, si me memoria non fallit. Dicebas enim, 122.0448B| non ipsas causas rerum, quae in divina essentia subsistunt, angelos vidisse, sed quasdam apparitiones divinas, quas, ut ais, theophanias Graeci appellant, causarumque aeternarum, quarum imagines sunt, nomine appellatas. Addidisti etiam, non solum ipsam divinam essentiam incommutabiliter in seipsa existentem Deum vocari, sed etiam ipsas theophanias, quae ex ea, et de ea, in natura intellectuali exprimuntur, Dei nomine praedicari.

MAG. Bene tenes; ita enim diximus.

DISC. Sed quid ad negotium praesens pertinet?

MAG. Non parum, ut video; eo enim modo et angelos Deum semper videre arbitror, justos quoque et in hac vita, dum mentis excessum patiuntur, et in futuro sicut angeli visuros esse. Non ergo ipsum Deum per semetipsum videbimus, 122.0448C| quia neque angeli vident; hoc enim omni creaturae impossibile est; solus namque, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: sed quasdam factas ab eo in nobis theophanias contemplabimur. Non unusquisque enim secundum suae sanctitatis atque sapientiae celsitudinem ab una eademque forma, quam omnia appetunt, Dei Verbum dico, formabitur? Ipsa namque de seipsa loquitur in Evangelio: In domo Patris mei mansiones multae sunt; seipsam domum Patris appellans, quae cum sit una eademque, incommutabilisque permaneat, multiplex tamen videbitur his, quibus in se habitare largietur. Nam unusquisque, ut diximus, unigeniti Dei Verbi notitiam in seipso possidebit, quantum ei gratia donabitur. Quot enim 122.0448D| numerus est electorum, tot erit numerus mansionum; quanta fuerit sanctarum animarum multiplicatio, tanta erit divinarum theophaniarum possessio. DISC. Verisimile videtur.

MAG. Recte dicis, verisimile. Quis enim de talibus firmarit ita aeternaliter esse, dum vires humanae adhuc in hac fragili carne intentionis videantur excedere?

122.0449A|

9.

DISC. Sed velim, quid de hac theophania conjicere possis, breviter aperias; hoc est, quid sit, unde sit, ubi sit, utrum extra nos, an intra nos formatur. MAG. Altum quaeris, et nescio quid altius humanis inquisitionibus fieri possit. Dicam tamen, quod super hac re in libris sanctorum Patrum, qui talia ausi sunt dicere, potui invenire.

DISC. Dic quaeso.

MAG. Quaeris itaque, quid sit, et unde, et ubi.

DISC. Etiam.

MAG. Maximum monachum, divinum philosophum, in expositione Sermonum Gregorii Theologi de hac theophania altissime atque subtilissime disputasse reperimus. Ait enim, theophaniam effici non aliunde nisi ex Deo, fieri vero ex condescensione divini Verbi, hoc est, unigeniti Filii, qui est sapientia Patris, veluti deorsum versus ad 122.0449B| humanam naturam a se conditam atque purgatam, et exaltatione sursum versus humanae naturae ad praedictum Verbum per divinum amorem. Condescensionem hic dico non eam, quae jam facta est per incarnationem, sed eam, quae fit per theosin, id est per deificationem creaturae. Ex ipsa igitur sapientiae Dei condescensione ad humanam naturam per gratiam, et exaltatione ejusdem naturae ad ipsam sapientiam per dilectionem, fit theophania. Cui sensui sanctus pater Augustinus astipulari videtur, exponens illud Apostoli: Qui factus est nobis justitia et sapientia. Ita enim exponit: Sapientia Patris, in qua et per quam omnia facta sunt, quae non est creata, sed creans, fit in animabus nostris quadam ineffabili suae misericordiae condescensione, ac 122.0449C| sibi adjungit nostrum intellectum, ut ineffabili quodam modo quaedam quasi composita fiat sapientia ex ipso descendente ad nos, et in nobis habitante, et ex nostra intelligentia ab eo per amorem ad se assumpta, et in se formata. Similiter de justitia ceterisque virtutibus exponit, non aliter fieri, nisi ex divinae sapientiae nostraeque intelligentiae quadam mirabili atque ineffabili conformatione. In quantum enim, ut ait Maximus, humanus intellectus ascendit per caritatem, in tantum divina sapientia descendit per misericordiam. Et haec est causa omnium virtutum et substantia. Igitur omnis theophania, id est omnis virtus, et in hac vita, in qua adhuc incipit in his, qui digni sunt, formari, et in futura vita perfectionem divinae beatitudinis accepturi, non extra se, sed in se, 122.0449D| et ex Deo, et ex seipsis efficitur.

DISC. Ex Deo itaque theophaniae in natura angelica atque humana illuminata, purgata, perfecta per gratiam, fiunt ex descensione divinae sapientiae, et ascensione humanae angelicaeque intelligentiae.

MAG. Sane; nam huic rationi convenit, quod idem Maximus ait: Quodcunque intellectus 122.0450A| comprehendere potuerit, id ipsum fit. In quantum ergo animus virtutem comprehendit, in tantum ipse virtus fit.

10.

Horum autem exempla si quaeris, ab eodem Maximo evidentissime posita sunt: Sicut enim aer a sole illuminatus nihil aliud videtur esse nisi lux, non quia sui naturam perdat, sed quia lux in eo praevaleat, ut id ipsum lucis esse aestimetur; sic humana natura Deo adjuncta, Deus per omnia dicitur esse, non quod desinat esse [humana ] natura, sed quod Divinitatis participationem accipiat, ut solus in ea Deus esse videatur. Item: Absente luce aer est obscurus, solis autem lumen per se subsistens nullo sensu corporeo comprehenditur. Cum vero solare lumen aeri misceatur, tunc incipit apparere, ita, ut in 122.0450B| seipso sensibus sit incomprehensibile, mixtum vero aeri sensibus possit comprehendi. Ac per hoc intellige, divinam essentiam per se incomprehensibilem esse, adjunctam vero intellectuali creaturae mirabili modo apparere, ita ut ipsa, divina dico essentia, sola in ea creatura, intellectuali videlicet, appareat. Ipsius enim ineffabilis excellentia omnem naturam sui participem superat, ut nil aliud in omnibus praeter ipsam intelligentibus occurrat, dum per seipsam, ut diximus, nullo modo appareat. DISC. Video admodum, quid suadere vis; sed utrum sancti patris Augustini verbis convenire possint, non satis clare perspicio.

MAG. Attentior igitur esto, et ad ejus verba, quae primo posuimus, redeamus. Sunt autem haec, ut aestimo, in libro vicesimo 122.0450C| secundo de urbe Dei: Per corpora quae gestabimus, in omni corpore quodcunque videbimus, quaquaversum oculos nostri corporis duxerimus, ipsum Deum perspicua claritate contemplabimur. Vim verborum intuere. Non enim dixit: per corpora, quae gestabimus, ipsum Deum contemplabimur, quia ipse per se videri non potest; sed dixit: per corpora, quae gestabimus, in omni corpore quodcunque videbimus, ipsum Deum contemplabimur. Per corpora ergo in corporibus, non per seipsum videbitur. Similiter per intellectum in intellectibus, per rationem in rationibus, non per seipsam divina essentia apparebit. Tanta enim divinae virtutis excellentia in futura vita omnibus, qui comtemplatione ipsius digni futuri sunt, manifestabitur, ut 122.0450D| nihil aliud praeter eam sive in corporibus sive in intellectibus eis eluceat: erit enim Deus omnia in omnibus. Ac si aperte Scriptura diceret: Solus Deus apparebit in omnibus. Hinc ait sanctus Job: Et in carne mea videbo Deum. Ac si dixisset: in hac carne mea, quae multis tentationibus affligitur, tanta 122.0451A| gloria futura erit, ut, quemadmodum nihil in ea nunc apparet nisi mors et corruptio, ita in futura vita nihil mihi in ea apparebit nisi solus Deus, qui vere vita est, et immortalitas, et incorruptio. At si de sui corporis felicitate talem gloriam promisit, quid de sui animi dignitate existimandum est, praesertim cum, ut ait magnus Gregorius Theologus, corpora sanctorum in rationem, ratio in intellectum, intellectus in Deum, ac per hoc tota illorum natura in ipsum Deum, mutabitur? Cujus rei pulcherrima paradigmata a praedicto Maximo in expositione Gregorii posita sunt, quorum unum praemisimus, cum de aere loquebamur; alterum vero nunc subjungemus, quod est in igne et ferro. Nam cum ferrum conflatum in igne in liquorem solvitur, nihil de natura 122.0451B| ejus remanere sensibus videtur, sed totum in igneam qualitatem vertitur. Sola vero ratione suam naturam quamvis liquefactam servare cognoscitur. Sicut ergo totus aer lux, totumque ferrum liquefactum, ut diximus, igneum, imo etiam ignis apparet, manentibus tamen eorum substantiis: ita sano intellectu accipiendum, quia post finem hujus mundi omnis natura, sive corporea sive incorporea, solus Deus esse videbitur, naturae integritate permanente, ut et Deus, qui per seipsum incomprehensibilis est, in creatura quodammodo comprehendatur, ipsa vero creatura ineffabili miraculo in Deum vertatur. Sed sufficiant ista, si tibi clare lucescant.

DISC. Lucescunt sane, quantum talia nostris mentibus lucere sinuntur. De re enim ineffabili quis in hac vita luculenter 122.0451C| potest fari, ut nihil amplius inquirentium appetat desiderium, praesertim cum nulla alia promittitur nobis gloria praeter eorum, quae hic per fidem creduntur, et ratione quaeruntur, et quantum licet suadentur, in futura vita per experimentum cognitionem! MAG. Caute ac rationabiliter existimas. Proinde ad ea, quae proposita sunt, hoc est, ad divisionem Naturae redeundum esse censeo.

DISC. Redeundum sane, quoniam modus observandus est in his, quae dicenda sunt, ut ad finem quendam possint pervenire.

11.

MAG. Praedictarum itaque Naturae divisionum prima differentia nobis visa est in eam, quae creat et non creatur. Nec immerito, quia talis Naturae species de Deo solo recte praedicatur, qui solus omnia creans ἄναρχος, hoc est, sine principio 122.0451D| intelligitur, quia principalis causa omnium, quae ex ipso et per ipsum facta sunt, solus est, ac per hoc et omnium, quae ex se sunt, finis est. Ipsum enim omnia appetunt. Est igitur principium, medium et finis. Principium, quia ex se sunt omnia, quae essentiam participant; medium autem, quia in ipso, et per ipsum subsistunt atque moventur; finis vero, quia ad ipsum moventur quietem motus 122.0452A| sui suaeque perfectionis stabilitatem quaerentia. DISC. Firmissime credo, et, quantum datur, intelligo, de divina solummodo omnium causa recte hoc praedicari, quia sola omnia, quae a se sunt, creat, et a nulla superiori ac se praecedente creatur. Ipsa enim est summa ac sola causa omnium, quae ex se et in se subsistunt.

12.

Velim tamen scire, quid de hac re sentias. Non enim parum me movet, dum saepissime in libris sanctorum Patrum, qui de divina natura disputare conati sunt, invenio, eam non solum omnia, quae sunt, creare, sed etiam creari. Ea siquidem, ut aiunt, facit, et fit, et creat, et creatur. Si igitur ita est, quomodo nostra ratiocinatio steterit, non facile invenio. Dicimus enim, eam solummodo 122.0452B| creare, a nullo autem creari. MAG. Merito moveris; nam et ego de hoc multum admiror, et quomodo haec, quae videntur esse contraria, sibi invicem adversari nequeant, quomodoque vera ratio de hoc consulenda est, optarim per te nosse.

DISC. Ingredere, precor; nam de talibus non meam, sed tuam sententiam ratiocinandique viam expecto.

MAG. Primum itaque, si videtur, de ipso nomine, quod in sacra Scriptura usitatissimum est, quod est Deus, considerandum arbitror. Quamvis enim multis nominibus divina natura denominetur, ut est Bonitas, Essentia, Veritas, ceteraque hujusmodi, frequentissime tamen eo nomine divina utitur Scriptura.

DISC. Plane videtur.

MAG. Hujus itaque nominis etymologia a Graecis assumpta est. Aut enim a verbo, quod 122.0452C| est θεωρῶ, hoc est, video, derivatur; aut ex verbo θέω, hoc est, curro; aut, quod probabilius est, quia unus idemque intellectus inest, ab utroque derivari recte dicitur. Nam cum a verbo θεωρῶ deducitur Θεός, videns interpretatur. Ipse enim omnia, quae sunt, in seipso videt, dum nihil extra seipsum aspiciat, quia nihil extra seipsum est. Cum vero a verbo θέω, Θεός currens recte intelligitur. Ipse enim in omnia currit, et nullo modo stat, sed omnia currendo implet, sicut scriptum est: Velociter currit sermo ejus. Attamen nullo modo movetur: de Deo siquidem verissime dicitur motus stabilis, et status mobilis. Stat enim in seipso incommutabiliter, nunquam naturalem suam stabilitatem deserens. Movet autem seipsum per omnia, ut sint ea, quae a se 122.0452D| essentialiter subsistunt; motu enim ipsius omnia fiunt. Ac per hoc unus idemque intellectus est in duabus interpretationibus ejusdem nominis, quod est Deus. Non enim aliud est Deo currere per omnia, quam videre omnia; sed sicut videndo, ita et currendo [per eum] fiunt omnia.

DISC. De etymologia nominis satis ac probabiliter suasum est. Sed non satis video, quo se moveat, qui ubique est, sine 122.0453A| quo nihil esse potest, et extra quem nihil extenditur; est enim locus omnium atque circumscriptio. MAG. Deum moveri non extra se dixi, sed a seipso, in seipso, ad seipsum. Non enim alium motum in eo oportet credi, praeter suae voluntatis appetitum, quo vult omnia fieri; sicut status ejus, non quasi post motum stet, sed ejusdem suae voluntatis incommutabile propositum intelligitur, quo omnia incommutabili rationum suarum stabilitate permanere definit. Non enim in ipso proprie status aut motus dicitur. Haec enim duo opposita sibi invicem esse videntur: opposita autem in eo cogitari vel intelligi vera ratio prohibet, praesertim cum status proprie finis motionis sit. Non autem Deus moveri inchoat, ut ad statum quendam perveniat. Haec igitur 122.0453B| nomina, sicut et multa similia, ex creatura per quandam divinam metaphoram ad Creatorem referuntur. Nec irrationabiliter, quoniam omnium, quae in statu et motu sunt, causa est. Ab eo enim incipiunt currere ut sint, quoniam principium est omnium, et per eum ad eum naturali motu feruntur, ut in eo incommutabiliter atque aeternaliter stent, quoniam finis quiesque omnium est. Nam ultra eum nil appetunt. In eo enim sui motus principium finemque inveniunt. Deus ergo currens dicitur, non quia extra se currat, qui semper in seipso immutabiliter stat, qui omnia implet; sed quia omnia currere facit ex non-existentibus in existentia. DISC. Redi ad propositum; haec enim non irrationabiliter dicta videntur.

MAG. Quale propositum 122.0453C| quaeras, admoneas peto. Nam cum de incidentibus quaestionibus quaedam dicere conamur, principalium quaestionum saepissime obliviscimur.

DISC. Nunquid hoc proposuimus, ut pro viribus investigaremus, qua ratione ab his, qui de divina natura disputant, eadem creare et creari dicitur? Creare enim [eam] omnia, nullus sane intelligentium ambigit; quo modo vero creari dicitur, non transitorie praetereundum nobis visum est.

MAG. Ita profecto. Sed, ut arbitror, ex his, quae praedicta sunt, ad hanc quaestionem solvendam non exiguus introitus reseratus est. Confectum est enim inter nos, quod motu divinae naturae nihil aliud intelligendum, praeter divinae voluntatis propositum ad ea condenda, quae facienda 122.0453D| sunt. Fieri ergo dicitur in omnibus divina natura, quae nihil aliud est, nisi divina voluntas. Non enim aliud in ea est esse et velle, sed unum idemque velle et esse in condendis omnibus, quae facienda visa sunt. Verbi gratia, si quis dixerit, ad hoc divinae voluntatis motus adducitur, ut sint ea, quae sunt: creat igitur omnia, quae de nihilo adducit, ut 122.0454A| sint ex non-esse in esse; creatur autem, quia nihil essentialiter est praeter ipsam; est enim omnium essentia. Nam sicut nullum bonum naturale est praeter ipsum, sed omne, quod dicitur bonum esse, ex participatione unius summi boni est bonum: ita omne, quod dicitur existere, non in seipso existit, sed participatione vere existentis naturae existit. Non solum itaque, ut in his, quae ante dicta sunt, consideratum est, divina natura fieri dicitur, dum in iis, qui fide, et spe, et caritate, ceterisque virtutibus reformantur, Dei Verbum mirabili atque ineffabili modo innascitur, sicut ait Apostolus de Christo loquens: Qui factus est in nobis sapientia a Deo, et justificatio, et redemptio; sed etiam, quia in omnibus, quae sunt, apparet, quae per seipsam invisibilis 122.0454B| est, non incongrue dicitur facta. Nam et noster intellectus, priusquam veniat in cogitationem atque memoriam, non irrationabiliter dicitur esse; est enim per se invisibilis, et nulli nisi Deo nobisque ipsis cognitus est. Dum vero in cogitationes venerit, et ex quibusdam phantasiis formam accipit, non immerito dicitur fieri. Fit enim in memoria, formas quasdam accipiens rerum, seu vocum, seu colorum, ceterorumque sensibilium, qui informis erat, priusquam in memoriam veniret; deinde veluti secundam formationem recipit, dum quibusdam formarum seu vocum signis, literas dico, quae sunt signa vocum, et figuras, quae sunt signa formarum, matheseos seu aliis sensibilibus indiciis formatur, per quae sentientium sensibus insinuari possit. Hac similitudine, quamvis a 122.0454C| divina natura remota sit, suaderi tamen posse arbitror, quomodo ipsa, dum omnia creat, et ab ullo creari nesciat, in omnibus, quae ab ea sunt, mirabili modo creatur; ut, quemadmodum mentis intelligentia, seu propositum, seu consilium, seu quoquo modo motus ille noster intimus et primus dici possit, dum in cogitationem, ut diximus, venerit, quasdamque phantasiarum formas acceperit, deindeque in signa vocum seu sensibilium motuum indicia processerit, non incongrue dicitur fieri; fit enim in phantasiis formatus, qui per se omni sensibili caret forma: ita divina essentia, quae per se subsistens omnem superat intellectum, in his, quae a se, et per se, et in se, et ad se facta sunt, recte dicitur creari, ut in iis sive intellectu, si solummodo intelligibilia 122.0454D| sunt, sive sensu, si sensibilia sunt, ab his, qui eam recto studio inquirunt, cognoscatur.

DISC. De his sat est dictum, ut censeo.

13. MAG. Sat plane, ni fallor. DISC. Sed adhuc necessarium edisseras, quare divina natura creatrix solummodo dicitur esse, et non creata, si, ut praedictis rationibus suasum est, et creat et creatur. 122.0455A| Haec enim sibimet videntur contradicere.

MAG. Caute vigilas; nam et hoc inquisitione dignum esse video.

DISC. Dignum profecto.

MAG. Attende itaque in ea, quae sequuntur, mentisque contuitum huic brevi responsioni accommoda.

DISC. Praecede, intentus subsequar.

MAG. Divinam naturam universitatis conditricem esse non dubitas.

DISC. Perge ad cetera; hinc enim haesitare nefas est.

MAG. Similiter [eam] a nullo creari, fide atque intellectu percipis.

DISC. Nihil eo firmius.

MAG. Non ergo ambigis, dum ipsam creari audis, non ab alia, sed a seipsa creari.

DISC. Non ambigo.

MAG. Quid igitur? Nonne semper [est] creans, sive seipsam, sive a se creatas essentias creaverit? Nam cum dicitur seipsam creare, nil aliud recte intelligitur, 122.0455B| nisi naturas rerum condere. Ipsius namque creatio, hoc est, in aliquo manifestatio, omnium existentium profecto est substitutio.

DISC. Hactenus quae dicta sunt, videntur esse probabilia. Sed velim audire, quid de hac ineffabili atque incomprehensibili creatrice omnium causalique natura Theologia edocet, id est, utrum sit, quid sit, vel qualis, et quomodo definitur.

MAG. Nonne ab ipsa, quam nunc nominasti, Theologia, quae aut solummodo aut maxime erga divinam naturam versatur, satis ac plane veritatem intuentibus suasum est, ex his, quae ab ipsa creata sunt, solummodo ipsam essentialiter subsistere, non autem, quid sit ipsa essentia, intelligi? Nam non solum, ut saepe diximus, humanae ratiocinationis conatus, verum etiam essentiarum 122.0455C| caelestium purissimos superat intellectus. Ipsam tamen esse, ex his quae sunt; et sapientem esse, ex divisionibus eorum in essentias, in genera, in species, differentiasque, numerosque; vivereque eam ex motu omnium stabili et ex statu mobili, rectae mentis contuitu Theologi scrutati sunt. Hac etiam ratione causam omnium ter substantem verissime invenerunt. Nam, ut diximus, ex essentia eorum, quae sunt, intelligitur esse; ex mirabili rerum ordine, sapientem esse; ex motu, vitam esse repertum est. Est igitur causa omnium creatrixque natura, et sapit, et vivit. Ac per hoc per essentiam Patrem, per sapientiam Filium, per vitam Spiritum Sanctum intelligi, inquisitores veritatis tradiderunt.

DISC. Haec mihi satis planeque suasa sunt, eaque verissima 122.0455D| esse conspicio. Omnino siquidem, quid vel qualis, definiri non potest. Nam quod intelligi omnino non sinitur, definiri omnino nequit. Velim tamen audire, qua ratione Theologi unitatem et trinitatem de causa omnium praedicare ausi sunt.

MAG. In hac ultima tua propositione non magnopere nobis laborandum, praesertim S. Dionysio Areopagita 122.0456A| Theologo nobis verissime atque probatissime suadente divinae unitatis atque trinitatis mysteria. Ait enim, nulla verborum, seu nominum, seu quacunque articulatae vocis significatione, summam omnium atque causalem essentiam posse significari. Non enim est unitas neque trinitas talis, qualis ab humano quamvis purissimo cogitari, aut angelico intellectu etsi serenissimo considerari potest. Sed ut de re ineffabili atque incomprehensibili religiosi piorum animorum motus aliquid cogitare ac praedicare possent, maxime propter eos, qui Christianae Religionis rationem a Catholicis viris exigunt, sive discendae veritatis gratia, si boni sint, sive tentandae et reprehendendae occasione, si mali, haec religiosa fidei symbolica verba a sanctis Theologis et reperta 122.0456B| et tradita sunt, ut corde credamus, et ore confiteamur, divinam bonitatem in unius essentiae tribus substantiis esse constitutam. Et nec hoc absque spiritualis intelligentiae rationabilisque investigationis contuitu inventum est. Unam enim ineffabilem omnium causam, unumque principium, simplex atque individuum, universaleque, quantum divino spiritu illuminati sunt, contemplantes, unitatem dixerunt. Iterum ipsam unitatem non in singularitate quadam et sterilitate, sed mirabili fertilique multiplicitate contuentes, tres substantias unitatis intellexerunt; ingenitam scilicet, genitamque, et procedentem. Habitum autem substantiae ingenitae ad substantiam genitam, Patrem; habitum vero substantiae genitae ad substantiam ingenitam, Filium; 122.0456C| habitum vero procedentis substantiae ad ingenitam genitamque substantiam, Spiritum sanctum nominaverunt. Sed quoniam in hac re fere omnis sanctorum expositorum sacrae Scripturae versatur intentio, satis, ut arbitror, praesentialiter dictum est. DISC. Satis plane. Verumtamen planius velim audire de habitu trium divinarum substantiarum. Poterit enim quis haec mystica sanctae Trinitatis nomina, Patrem videlicet et Filium et Spiritum sanctum, non secundum habitudinem, sed secundum naturam accipere. Pater enim substantiae Patris nomen esse videtur. Similiter et Filius nomen substantiae Filii, Spiritus quoque sancti nominatio non aliud praeter substantiam ipsius significare.

MAG. Fortassis et nos idipsum credere atque fateri non negaverimus, 122.0456D| si S. Gregorii Theologi summa venerabilisque autoritas, veraque rationis approbatio talia credere non prohiberet. Nam cum ab Eunomianis venenosissimis catholicae fidei adversantibus interrogatus esset de hoc nomine, quod est Pater, utrum naturae sit an operationis significativum, divina gratia illuminatus mirabiliter respondit, dicens: Neque 122.0457A| naturae esse, neque operationis, sed solius ad Filium habitudinis. Si enim responderet, naturae esse nomen Patrem, illi continuo sequerentur, dicerentque, similiter et Filium nomen esse naturae. Si autem hoc daretur, necessario sequeretur, alterius naturae Pater esse nomen, alterius Filius; in una enim eademque natura duo nomina a se invicem differentia fieri non possunt. Ac per hoc conficerent, Patrem et Filium ἑτερουσίους, hoc est, diversae essentiae seu naturae esse. Similiter de operatione responsum est. Nam si daretur eis, operationis nomen Pater esse, confestim concluderent, Filium esse creaturam, quando Pater operationis, hoc est, creationis suae nomen esse conceditur.

DISC. Hoc responsum laudabile esse certissimum est, et ex veritate inspiratum: sed paulo 122.0457B| luculentius considerare debemus. Nam, ut mihi videtur, non continuo eum reprehendere possent, etsi diceret, Patrem nomen naturae esse. Quid enim? Nunquid duo nomina, a se invicem sono, non sensu discrepantia, in una eademque natura intelligi non valent, cum et Abraham et Isaac, patrem videlicet et filium, unam naturam significare videamus? Non enim alterius naturae nomen est Abraham, alterius Isaac, sed unius atque ejusdem.

MAG. Recte diceres, si similiter in hoc tuo exemplo de Abraham et Isaac affirmare valeres, quod non aliud significat Abraham seu Isaac, et aliud significat in eis pater et filius. Nam Abraham et nomen est ipsius Abraham, et pater nomen est eidem Abraham. Similiter et Isaac et nomen est Isaac, et filius nomen est eidem Isaac. Sed 122.0457C| non de eadem re Abraham et pater, seu Isaac et filius praedicantur. Nam de substantia Abraham, id est, de speciali ejus persona Abraham dicitur; de relatione vero ejus ad suum filium Isaac patrem vocari, nemo bene intelligentium dubitarit. Eodem modo de Isaac intelligendum; hoc enim nomine Isaac propria individuaque substantia ipsius significatur; habitus autem ad patrem suum per filium cognoscitur. Non enim potes negare, talia nomina, id est, patrem et filium, relativa esse, non substantiva. Si ergo apud nos, hoc est in nostra natura, non substantialiter, sed relative tales voces praedicantur, quid de summa ac sancta dicturi sumus essentia, in qua substantiarum inter se invicem relationis vel habitudinis talia nomina, Pater videlicet et Filius et 122.0457D| Spiritus sanctus, sacra Scriptura constituit?

DISC. Jam video praedicti sancti Theologi responsum omnino veritate suffultum. Non enim potest, ut suasum est, sive in divina, sive in humana natura, relationis nomen in substantia seu essentia recipi. Nosse tamen aperte et breviter per te velim, utrum omnes categoriae, cum sint numero decem, de summa divinae bonitatis una essentia in tribus substantiis, 122.0458A| et de tribus substantiis in eadem una essentia, vere proprieque possint praedicari.

MAG. De hoc negotio nescio quis breviter atque aperte potest dicere. Aut enim de hujusmodi causa per omnia tacendum est, et simplicitati orthodoxae fidei committendum; nam exsuperat omnem intellectum, sicut scriptum est: Qui solus habes immortalitatem, et lucem habitas inaccessibilem; aut si quis de ea disputare coeperit, necessario multis modis multisque argumentationibus verisimile suadebit, duabus principalibus Theologiae partibus utens, affirmativa quidem, quae a Graecis καταφατική, et abnegativa, quae ἀποφατική vocatur. Una quidem, ἀποφατική, divinam essentiam seu substantiam esse aliquid eorum quae sunt, id est, quae dici aut intelligi possunt, 122.0458B| negat; altera vero, καταφατική, omnia quae sunt, de ea praedicat, et ideo affirmativa dicitur, non ut confirmet aliquid esse eorum quae sunt, sed omnia, quae ab ea sunt, de ea posse praedicari suadeat. Rationabiliter enim per causativa causale potest significari. Dicit enim esse veritatem, bonitatem, essentiam, lucem, justitiam, solem, stellam, spiritum, aquam, leonem, urbem, vermem, et cetera innumerabilia. Et non solum ex his, quae sunt secundum naturam, eam edocet, sed ex his, quae contra naturam, quando eam inebriari, stultamque esse, et insanire dicit. Sed de his nunc non est nostri propositi disserere; satis enim de talibus a sancto Dionysio Areopagita in symbolica Theologia dictum est. Ideoque ad id, quod a te quaesitum est, 122.0458C| redeundum. Quaesieras enim, utrum omnes categoriae de Deo praedicandae sint proprie, an quaedam ipsarum.

DISC. Redeundum sane. Sed prius considerandum, ut arbitror, cur praedicta nomina, essentiam dico, bonitatem, veritatem, justitiam, sapientiam, ceteraque id genus, quae videntur non solum divina, sed etiam divinissima, et nihil aliud praeter illam ipsam divinam substantiam seu essentiam significare, metaphorica fieri, id est, a creatura ad Creatorem translata, praedictus sanctissimus pater atque Theologus pronunciarit. Non enim sine quadam mystica atque secreta ratione talia dixisse aestimandum.

MAG. Bene vigilas; non enim hoc quoque inconsiderate transeundum [esse] video. Ac per hoc respondeas velim, utrum Deo aliquid 122.0458D| oppositum aut sibi cointellectum intelligas. Oppositum dico, aut per privationem, aut per contrarietatem, aut per relationem, aut per absentiam: cointellectum vero, hoc est, simul cum eo aeternaliter intellectum, non tamen ei coessentiale.

DISC. Clare video quod velis, ac per hoc, neque aliquid ei oppositum, neque sibi cointellectum ἑτέρουσιον, hoc est, quod sit alterius essentiae, quam ipse est, dicere 122.0459A| ausim. Nam opposita per relationem ita sibi semper opposita sunt, ut simul et inchoare incipiant, et simul esse desinant, dum ejusdem naturae sint, ut simplum ad duplum, subsesqualterum ad sesqualterum; aut per negationem, ut est, non est; aut per qualitales naturales; per absentiam, ut lux atque tenebrae; aut secundum privationem, ut mors et vita; aut per contrarium, ut sanitas et imbecillitas, [vox et silentium]. Haec autem his, quae intellectui succumbunt atque sensui, recta ratione attribuuntur, ac per hoc in Deo non sunt. Ea quippe, quae a seipsis discrepant, aeterna esse non possunt. Si enim aeterna essent, a se invicem non discreparent. Aeternitas enim sui similis est, et tota per totum, in seipsa una simplex individuaque subsistit. 122.0459B| Est siquidem omnium unum principium unusque finis, in nullo a seipso discrepans.

14.

Eadem ratione coaeternum Deo esse, quod sibi coessentiale non sit, nescio quis audeat affirmare. Nam si hoc cogitari aut inveniri potest, necessario sequitur, non esse unum omnium principium, sed duo quaedam seu plura, longe a se invicem differentia. Quod vera ratio sine ulla haesitatione renuere consuevit. Merito ab uno omnia, a duobus autem vel pluribus nihil esse inchoat. MAG. Recte disceptas, ut aestimo. Si igitur praedicta divina nomina opposita e regione sibi alia nomina respiciunt, necessario etiam res, quae proprie eis significantur, oppositas sibi contrarietates obtinere intelliguntur, ac per hoc de Deo, cui nihil oppositum, aut cum quo coaeternaliter 122.0459C| natura differens nihil inspicitur, proprie praedicari non possunt. Praedictorum enim nominum aliorumque sibi similium nullum vera ratio reperire potest, cui non ex adversa parte, aut secum in eodem genere, differens aliud, ab ipso discedens nomen non reperiatur. Et quod in nominibus cognoscimus, necessarium, ut in his rebus, quae ab eis significantur, cognoscamus. Sed quoniam divinae significationes, quae in sacra Scriptura a creatura ad Creatorem translatae de Deo praedicantur, si tamen recte dicitur aliquid de Deo posse praedicari, quod alio loco considerandum est, innumerabiles sunt, et parvitate nostrae ratiocinationis nec inveniri, nec in simul colligi possunt, pauca tamen exempli gratia divina vocabula ponenda sunt. Essentia 122.0459D| ergo dicitur Deus, sed proprie essentia non est, cui opponitur nihil; ὑπερούσιος igitur est, id est, superessentialis. Item bonitas dicitur, sed proprie bonitas non est; bonitati enim malitia opponitur; ὑπεράγαθος igitur, plusquam bonus, et ὑπεραγαθότης, id est, plusquam bonitas. Deus dicitur, sed non proprie Deus est; visioni enim caecitas opponitur, 122.0460A| et videnti non videns: igitur ὑπερθεός, plusquam videns, si Θεός videns interpretatur. Sed si ad aliam originem hujus nominis recurras, ita ut non a verbo θεωρῶ, video, sed a verbo Θέω, id est curro, Θεόν, Deum, derivari intelligas, adest tibi similiter eadem ratio. Nam currenti non currens opponitur, sicut tarditas celeritati. Erit igitur ὑπερθεός, id est, plusquam currens, sicut scriptum est; Velociter currit sermo ejus. Nam hoc de Deo Verbo, quod ineffabiliter per omnia, quae sunt, ut sint, currit, intelligimus. Eodem modo de veritate accipere debemus. Veritati etenim falsitas opponitur, ac per hoc proprie veritas non est; ὑπεραληθής igitur est, et ὑπεραλήθεια, plusquam verus, et plusquam veritas. Eadem ratio in omnibus divinis nominibus observanda 122.0460B| est. Non enim proprie dicitur aeternitas, quoniam aeternitati temporalitas opponitur; ὑπεραιώνιος igitur est, et ὑπεραιωνία, plusquam aeternus, et plusquam aeternitas. De sapientia quoque nulla alia occurrit ratio, ideoque proprie de Deo praedicari non est arbitrandum, quoniam sapientiae et sapienti insipiens et insipientia oppugnant; proinde ὑπερσόφος, id est, plusquam sapiens, et ὑπερσοφία, plusquam sapientia, recte vereque dicitur. Similiter plusquam vita est, siquidem vitae mors opponitur. Eodem modo de luce intelligendum est; nam luci tenebrae obstant. Hactenus, ut arbitror, de his sufficienter dictum est.

DISC. Atqui fatendum, satis esse dictum. Nam de talibus quaecunque necessaria sunt proferri propter ea, quae praesenti negotio disputanda 122.0460C| sunt, nunc nostrae disceptationis propositum non admittit. Redi igitur, si placet, ad denariae quantitatis categoriarum considerationem.

MAG. Intentionis tuae acumen, quae adhuc admodum pervigil videbatur, admiror.

DISC. Unde, quaeso, dicas? MAG. Nonne diximus, quod ineffabilis natura nullo verbo, nullo nomine, seu aliquo sensibili sono, nulla re significata proprie possit significari? Et hoc dedisti. Non enim proprie, sed translative dicitur essentia, veritas, sapientia, ceteraque hujusmodi; sed superessentialis, plusquam veritas, plusquam sapientia, et similia dicitur. Sed nonne et haec quasi quaedam propria nomina videntur esse, si essentia proprie non dicitur, superessentialis autem proprie? Similiter si veritas seu sapientia proprie non vocatur, 122.0460D| plus vero quam veritas, et plusquam sapientia proprie dicitur? Non ergo propriis nominibus caret; haec enim nomina, quamvis apud Latinos sub uno accentu, subque una compositionis harmonia usitate non proferantur, excepto eo nomine quod est superessentialis, a Graecis tamen sub uno tenore composita pronunciantur. Nunquam enim, aut vix 122.0461A| invenies, superbonum seu superaeternum ceteraque similia composite proferri.

DISC. Et ego ipse valde admiror, quo intendebam, quando hanc non spernendam inquisitionem intactam praetermiseram. Atque ideo eam a te aperiri obnixe postulo. Quoquo modo enim divina substantia seu simplicibus orationis partibus, seu compositis, seu solutis, graece seu latine, tantum ut proprie proferatur, non ineffabilis esse videbitur. Non enim ineffabile est, quod quodammodo fari potest.

MAG. Nunc vigilas, ut video.

DISC. Vigilo quidem, sed de hac interposita quaestione nil adhuc video.

MAG. Redi igitur ad ea, quae paulo superius inter nos confecta sunt. Duas namque, ni fallor, sublimissimas theologiae partes esse diximus; et hoc non ex nobis, sed auctoritate S. Dionysii Areopagitae accipientes, qui 122.0461B| apertissime, ut dictum est, bipertitam Theologiam asserit esse, id est, καταφατικήν et ἀποφατικήν, quas Cicero in intentionem et repulsionem transfert, nos autem, ut apertius vis nominum clarescat, in affirmationem et negationem maluimus tranferre. DISC. Talium, ut arbitror, recordari me video. Sed quid ad haec, quae nunc considerare volumus, prosint, nondum agnosco.

MAG. Nonne vides, haec duo, affirmationem videlicet et negationem, sibi invicem opposita esse?

DISC. Satis video, et nil plus contrarium posset esse, arbitror.

MAG. Intende igitur diligentius. Nam cum ad perfectae ratiocinationis contuitum perveneris, satis clare considerabis, haec duo, quae videntur inter se esse contraria, nullo modo sibimet opponi, dum circa divinam naturam versantur, 122.0461C| sed per omnia in omnibus sibi invicem consentiunt. Et ut hoc apertius fiat, paucis utamur exemplis. Verbi gratia, καταφατική dicit, veritas est; ἀποφατική contradicit, veritas non est. Hic videtur quaedam forma contradictionis; sed dum intentius inspicitur, nulla controversia reperitur. Nam quae dicit, veritas est, non affirmat, proprie divinam substantiam veritatem esse, sed tali nomine per metaphoram a creatura ad Creatorem vocari posse; nudam siquidem omnique propria significatione relictam divinam essentiam talibus vocabulis vestit. Ea vero, quae dicit, veritas non est, merito divinam naturam incomprehensibilem ineffabilemque clare cognoscens, non eam negat esse, sed veritatem nec vocari proprie, nec esse. Omnibus enim significationibus, 122.0461D| quas καταφατική Divinitatem induit, ἀποφατική eam spoliare non nescit. Una enim dicit, sapientia est, verbi gratia, eam induens; altera dicit, sapientia non est, eandem exuens. Una igitur dicit, hoc vocari potest, sed non dicit, hoc proprie est; altera dicit, hoc non est, quamvis ex hoc appellari potest.

DISC. Haec, ni fallor, apertissime video, et ea quae adhuc mihi a se invicem discrepantia 122.0462A| videbantur, nunc inter se invicem convenire, et in nullo a seipsis dissentire, dum circa Deum considerantur, luce clarius patescunt. Sed quomodo ad praesentis quaestionis solutionem attineant, nondum nosse me fateor.

MAG. Attende igitur vigilantius, atque ipsas significationes, quae prius adjectae sunt, superessentialem dico, plusquam veritatem, plusquam sapientiam, ceterasque similes, ad quam partem Theologiae pertineant, utrum affirmativae an negativae applicandae sunt, quantum tibi possibile, edissere. DISC. Hoc per meipsum discernere non satis audeo. Nam cum praedictas significationes negativa carere particula considero, quae est non, negativae parti Theologiae adjungere eas pertimesco. Si vero 122.0462B| affirmativae parti easdem adjunxero, intellectum earum mihi non consentire cognosco. Cum enim dicitur, superessentialis est, nil aliud mihi datur intelligi, quam negatio essentiae. Qui enim dicit, superessentialis est, aperte negat essentialem esse. Ac per hoc, quamvis in pronunciatione vocum negatio non appareat, occulte tamen ipsius intellectus bene considerantes non latet. Proinde, ut arbitror, fateri cogor, has praedictas significationes, quae negatione videntur carere, quantum datur intelligere, plus negativae Theologiae parti quam affirmativae convenire.

MAG. Cautissime et vigilantissime respondisse te video, multumque approbo, quomodo in pronunciatione affirmativae partis intellectum negativae subtilissime perspexisti. Fiat igitur, si 122.0462C| placet, praesentis hujus quaestionis solutio hoc modo, ut haec omnia, quae adjectione super vel plusquam particularum de Deo praedicantur, ut est superessentialis, plusquam veritas, plusquam sapientia, et similia, duarum praedictarum Theologiae partium in se plenissime sint comprehensiva; ita ut in pronunciatione formam affirmativae, in intellectu vero virtutem abdicativae obtineant. Et hoc brevi concludamus exemplo. Essentia est, affirmatio; essentia non est, abdicatio; superessentialis est, affirmatio simul et abdicatio. In superficie etenim negatione caret; in intellectu negatione pollet. Nam qui dicit, superessentialis est, non, quid est, dicit, sed, quid non est; dicit enim essentiam non esse, sed 122.0462D| plusquam essentiam. Quid autem illud est, quod plusquam essentia est, non exprimit, asserens, Deum non esse aliquid eorum quae sunt, sed plus quam ea quae sunt esse: illud autem esse quid sit, nullo modo definit.

DISC. In hac quaestione non diutius demorandum, ut aestimo, et nunc, si videtur, categoriarum natura consideranda est.

MAG. Aristoteles acutissimus apud Graecos, ut aiunt, naturalium 122.0463A| rerum discretionis repertor, omnium rerum, quae post Deum sunt, et ab eo creatae, innumerabiles varietates in decem universalibus generibus conclusit, quae decem categorias, id est, praedicamenta vocavit. Nihil enim, ut ei visum, in multitudine creatarum rerum, variisque animorum motibus inveniri potest, quod in aliquo praedictorum generum includi non possit. Haec autem a Graecis vocantur οὐσία, ποσότης, ποιότης, πρός τι, κεῖσθαι, ἕζις, τόπος, χρόνος, πράττειν, παθεῖν. Quae latialiter dicuntur essentia, quantitas, qualitas, ad aliquid, situs, habitus, locus, tempus, agere, pati. Horum autem decem generum innumerabiles subdivisiones sunt, de quibus nunc disputare praesens negotium non admittit, ne longius a proposito recedamus, 122.0463B| praesertim cum illa pars philosophiae, quae dicitur dialectica, circa horum generum divisiones a generalissimis ad specialissima, iterumque collectiones a specialissimis ad generalissima versetur.

15. Sed, ut ait sanctus pater Augustinus in libris de Trinitate, dum ad theologiam, hoc est, ad divinae essentiae investigationem pervenitur, categoriarum virtus omnino extinguitur. Nam in ipsis naturis a Deo conditis, motibusque earum, categoriae qualiscunque sit potentia, praevalet. In ea vero natura, quae nec dici, nec intelligi potest, per omnia in omnibus deficit. Attamen, ut praediximus, quemadmodum fere omnia, quae de natura conditarum rerum proprie praedicantur, de conditore rerum per metaphoram, significandi gratia, dicuntur: 122.0463C| ita etiam categoriarum significationes, quae proprie in rebus conditis dignoscuntur, de causa omnium non absurde possunt proferri, non ut proprie significent, quid ipsa sit, sed ut translative, quid de ea nobis quodammodo eam inquirentibus probabiliter cogitandum est, suadeant. DISC. Clare conspicio, nulla ratione categorias de natura ineffabili proprie posse praedicari. Nam si aliqua categoriarum de Deo proprie praedicaretur, necessario genus esse Deus sequeretur. Deus autem nec genus, nec species, nec accidens est. Nulla igitur categoria proprie Deum significare potest.

MAG. Recte intueris. Non in vanum, ut arbitror, in praedictis rationibus duarum partium theologiae sudare voluimus. Non enim tam facile ac fere absque ullo labore ad hanc 122.0463D| categoriarum disputationem pervenire valuissemus, non posse scilicet proprie de Deo praedicari, nisi prius de primordialibus causis ab una omnium causa praeconditis, essentiam dico, bonitatem, virtutem, veritatem, sapientiam ceterasque hujusmodi, ad purum conficeremus, non aliter nisi translative Deum 122.0464A| significare. Nam si sublimissimae naturarum omnium post eam ordinatarum creatae causae, solisque purae mentis aspectibus perspicuae, ab una omnium ineffabili causa excellentia essentiae deseruntur, ut nullo modo earum vocabulis ea proprie possit significari: quid dicendum est de his decem generibus praedictis, quae non solum in rebus intelligibilibus, verum etiam in rebus sensibilibus dignoscuntur? Numquid credibile est, ut vere ac proprie de divina atque ineffabili natura praedicentur?

DISC. Ita arbitror incredibile esse. Non est igitur οὐσία, quia plus est quam οὐσία; et tamen dicitur οὐσία, quia omnium οὐσιῶν, id est essentiarum, creatrix est. Non est quantitas, quia plus quam quantitas est. Omnis enim quantitas tribus spatiis extenditur, longitudine 122.0464B| quidem, latitudine, altitudine. Quae iterum tria spatia senario protenduntur numero. Nam longitudo sursum et deorsum; latitudo dextrorsum et sinistrorsum; altitudo ante et retro protenditur. Deus autem omni spatio caret. Caret igitur quantitate. Item quantitas [est] in numero partium, aut naturaliter conjunctarum, ut est linea aut tempus, aut naturaliter disjunctarum, ut sunt numeri, seu corporales, seu intelligibiles. Divina substantia nec continuis partibus componitur, nec dividuis distinguitur. Non est igitur quantitas. Quantitas tamen non incongrue denominatur duobus modis, aut quia quantitas saepe pro magnitudine virtutis ponitur, aut quia totius quantitatis principium est et causa. De qualitate quoque non aliter intelligendum. 122.0464C| Nulla enim Deus qualitas est, nulla ei accidit, nullius est particeps. At vero saepissime qualitas de eo praedicatur, aut quia totius qualitatis conditor est, aut quod qualitas frequentissime in significatione virtutum ponitur. Nam et bonitas et justitia ceteraque virtutes qualitates esse dicuntur, Deus autem virtus est, et plusquam virtus.

16.

Relationis autem ratio non tam aperte patescit, quemadmodum aliarum categoriarum definitiones apparent. Videtur enim ista sola categoria veluti proprie in Deo praedicari. Atque ideo cum summa diligentia investigandum esse video, utrum proprie in summa ac sancta Trinitate trium maximarum substantiarum Pater relative ad Filium dicitur, similiter Filius ad Patrem, Spiritus quoque sanctus 122.0464D| ad Patrem et Filium, quia Spiritus amborum est; haec enim nomina habitudinum esse sanctus pater Gregorius Theologus indubitanter asserit: an etiam, quemadmodum ceterae categoriae, ita et ista, quae dicitur relationis sive habitudinis, metaphorice de Deo praedicari, credendum et intelligendum 122.0465A| sit. MAG. Rationabiliter, ut aestimo, ad investigandum veritatis mysterium procedis. Nulla enim categoriarum praeter istam solam de Deo proprie praedicari videtur. Sed utrum ita sit nec ne, piissime cautissimeque inquirendum. Nam si proprie de Deo dicitur, omnis ferme praedicta nostra ratiocinatio evacuabitur. Universaliter enim diximus, nil proprie de Deo aut dici aut intelligi posse. Praesertim categoria relationis non inter decem genera categoriarum reputabitur, si proprie de Deo pronunciatur. Si autem hoc confectum fuerit, categoriarum numerus non denario, sed novenario concludetur. Restat igitur, ut intelligamus, hanc etiam categoriam, sicut et ceteras, translative de Deo praedicari. Vera siquidem ratiocinatio ad hoc invitat atque coartat, ne ea, quae praedicta sunt, incipiant vacillare. Quid 122.0465B| enim? Numquid veris ratiocinationibus obsistit, si dicamus, Patrem et Filium ipsius habitudinis, quae dicitur ad aliquid, nomina esse, et plusquam habitudinis? Non enim credendum est, eandem habitudinem in excelsissimis divinae essentiae substantiis, et in his, quae post eam ab ea condita sunt. Ut enim, ni fallor, quemadmodum superat omnem essentiam, sapientiam, virtutem, ita etiam et omnem habitudinem ineffabiliter supergreditur. Quis enim crediderit, talem habitudinem inter Patrem et Verbum suum esse, qualem inter Abraham et Isaac potest cogitare? Hic enim habitus carnalis ex divisione naturae post peccatum primi hominis in multiplicatione per generationem inquiritur: illic ineffabilis ingenitae 122.0465C| genitaeque substantiae sibimet copula creditur, proutque datur, divini luminis radio cognoscitur; hic quod quaeritur, non ex natura processit, ut diximus, sed ex vitio: illic quod cogitatur, ex ineffabili divinae bonitatis fecunditate procedere cognoscitur. Sed ad ceteras categorias transeamus. DISC. Sex restant, ni fallor, quarum prima κεῖσθαι, id est jacere, quam alii situm appellant. Situs autem intelligitur in positione cujusdam creaturae, sive visibilis sive invisibilis. Verbi gratia, de aliquo corpore dicitur, aut jacet aut stat. Similiter de animo dicitur, si quietus, jacet; si pervigil, stat. Status namque huic categoriae applicari solet; nam motus ad tempus refertur. Sed quia Deus nec stat, nec jacet, praedicta categoria nulla ratione proprie 122.0465D| de eo praedicari potest. At vero quoniam standi et jacendi causa est; in ipso enim omnia et stant, hoc est, immutabiliter secundum suas rationes subsistunt, et jacent, hoc est quiescunt; finis enim omnium est, ultra quem nihil appetunt: potest de eo translative jacere vel situs praedicari. Nam si vere proprieque Deus jacet, aut sedet, aut stat, positione non caret. Si non caret positione localis est. Non 122.0466A| est autem localis. Nullo igitur situ continetur.

17. MAG. Clare, quid velis, perspicio. Ac per hoc ad habitudinis categoriam transeundum esse video. Quae omnium categoriarum propter nimiam sui amplitudinem obscurissima esse videtur. Non enim est ulla categoria fere, in qua habitus quidam inveniri non possit; nam et essentiae seu substantiae habitu quodam ad se invicem respiciunt. Dicimus enim, rationabilis essentia irrationabilisque qua proportione, id est quo habitu, ad se invicem respiciunt. Non enim irrationabilis diceretur, nisi ab habitu absentiae rationis; quomodo non aliunde rationabilis vocatur, nisi habitu praesentiae rationis. Omnis enim proportio habitus est, quamvis non omnis habitus proportio. Proprie namque proportio 122.0466B| non minus quam in duobus potest inveniri; habitus vero etiam in singulis rebus perspicitur. Verbi gratia, habitus rationabilis animae virtus est. Est igitur proportio species quaedam habitudinis. Si autem exemplo vis declarari, quomodo habitus proportionalis in essentia invenitur, ex numeris elige exemplar. Numeri enim, ut aestimo, essentialiter in omnibus intelliguntur; in numeris namque omnium rerum subsistit essentia. Vides igitur, qualis proportio est in duobus et tribus. DISC. Video plane, sesqualteram esse arbitror, et hoc uno exemplo aliorum omnium substantialium numerorum, inter se invicem collatorum, varias proportionis species possum cognoscere.

MAG. Intende itaque ad reliqua, et cognosce, nullas quantitatis species esse, seu 122.0466C| qualitatis, seu ipsius, quae dicitur ad aliquid, seu situs, locive, temporisve, agendi, vel patiendi, in quibus quaedam species habitudinis non reperiatur. DISC. Saepe talia quaesivi, et ita reperi. Nam, ut paucis exemplis utar, in quantitatibus magna et parva et media inter se comparata, multa pollent habitudine. Item in quantitatibus numerorum, linearum, temporum, aliorumque similium habitudines proportionum perspicue reperies.

18.

Similiter in qualitate. Verbi gratia, in coloribus album, et nigrum, mediusque, qualiscunque sit, color habitu sibimet junguntur. Album siquidem et nigrum, quae extremos colorum locos obtinent, habitu extremitatis ad se invicem respiciunt. Color autem ad extrema sui, album dico nigrumque, habitu 122.0466D| medietatis respicit. In ea quoque categoria, quae dicitur πρός τι, id est ad aliquid, clare apparet, qualis habitus sit patris ad filium, seu filii ad patrem, amici amico, dupli ad simplum, ceteraque hujusmodi. 19. De situ quoque facile patet, quomodo stare et jacere habitudinem quandam inter se invicem possideant. Haec enim ex diametro sibi e regione 122.0467A| respondent. Nequaquam enim intellectum standi absolutum ab intellectu jacendi cogitabis; sed semper simul occurrunt, quamvis in re aliqua non simul appareant.

20.

Quid dicendum est de loco? Quando superiora, inferiora et media considerantur, nunquid habitudine carent? Nullo modo. Non enim haec omnia ex natura rerum proveniunt, sed ex respectu quodam intuentis eas per partes. Sursum siquidem et deorsum in universo non est, atque ideo neque superiora, neque inferiora, neque media in universo sunt; nam universitatis consideratio haec respuit, partium vero introducit intentio. Eadem ratio est de majori et minori. Nullum enim in suo genere parvum aut magnum esse potest, ex cogitatione tamen comparantium diversas quantitates talia inventa 122.0467B| sunt. Ideoque locorum seu partium contemplatio habitum in talibus gignit. Nulla enim natura major aut minor alia natura sit, sicut neque superior neque inferior, cum una omnium subsistat natura, ex uno Deo condita. DISC. Quid de tempore? Nonne in ipsis, dum inter se invicem conferuntur, luculenter habitus arridet? Verbi gratia, diei ad horas, horae ad punctos, puncti ad momentum, momenti ad atoma. Similiter in superioribus temporum commensurationibus, si quis ascenderit, reperiet. In his enim omnibus habitus totius ad partes, partiumque ad totum perspicitur.

MAG. Profecto non aliter. DISC. Quid in diversis agendi et patiendi motibus? Nonne habitus ubique relucet? Nam amare et amari 122.0467C| habitudines sunt amantis et amati, siquidem inter se invicem respiciunt; sive in una persona sint, quod a Graecis dicitur αὐτοπάθεια, id est, cum actio et passio in una eademque inspicitur persona, ut meipsum amo; sive inter duas personas, quod a Graecis dicitur ἑτεροπάθεια, id est, cum alia persona amantis, et alia amati sit, ut amo te.

MAG. Et haec vera esse decerno.

DISC. Quaero igitur a te, quare ista categoria habitudinis, cum ceteris categoriis naturaliter inesse videatur, per se specialiter, veluti suis propriis rationibus subnixa, suum in denaria categoriarum quantitate locum obtineat.

MAG. An forte, quia in omnibus invenitur, propterea in seipsa subsistit? Nam quod omnium est, nullius proprie est, sed ita est in omnibus, ut in seipsa subsistat. Eadem 122.0467D| enim ratio etiam in categoria essentiae inspicienda est. Quid enim? Nunquid, cum decem categoriae sint, una earum essentia seu substantia dicitur, novem vero accidentia sunt, et in subsistentia subsistunt? Per se enim subsistere non possunt. Essentia in omnibus esse videtur, sine qua esse non possunt, et tamen per se locum suum obtinet. Quod enim omnium est, nullius proprie est, sed omnium commune; et dum in omnibus subsistat, 122.0468A| per seipsum propria sua ratione esse non desinit. De quantitate similiter dicendum. Dicimus enim quanta essentia, quanta qualitas, quanta relatio, quantus situs, quantus habitus, quam magnus locus, quam parvum vel spatiosum tempus, quanta actio, quanta passio? Videsne, quam late patet per ceteras categorias quantitas? Non tamen suum proprium deserit statum. Quid de qualitate? Nonne et ipsa de omnibus aliis categoriis frequenter praedicari solet? Dicimus enim, qualis οὐσία, qualis magnitudo, qualis relatio, situs, habitus, locus, tempus, agere, pati? Haec enim omnia, qualia sunt, interrogamus; non tamen qualitas sui proprii generis rationem deserit. Quid ergo mirum, si categoria habitudinis, dum in omnibus inspicitur, 122.0468B| propriam suam rationem possidere dicatur?

DISC. Nullo modo mirandum; nam vera ratio suadet, non aliter esse posse.

MAG. Nonne igitur vides, divinam essentiam nullius habitudinis participem esse, de ea tamen non incongrue, quoniam ipsius est causa, praedicari posse? Si enim proprie de ipsa habitus praedicaretur, nequaquam suimet, sed alterius esset. Omnis quippe habitus in aliquo subjecto intelligitur, et alicujus accidens est, quod de Deo, cui nullum accidit, et qui accidit nulli, in nulloque intelligitur, et nullum in ipso, impium est credere.

DISC. Satis de hac categoria disputatum est, ut arbitror.

21.

MAG. Quid igitur? Nonne ex his, quae praedicta sunt, de ceteris categoriis breviter possumus colligere? Non enim Deus locus, neque tempus 122.0468C| est; attamen locus omnium translative dicitur, et tempus, quia omnium locorum temporumque causa est. Omnium quippe definitiones, quasi quidam loci, in ipso subsistunt, et ab ipso quasi a quodam tempore, per ipsum veluti per quoddam tempus, et in ipsum veluti in finem quendam temporum, motus omnium et incipit, et movetur, et desinit, dum ipse nec se moveat per tempus, nec ab alio moveatur. Quid enim? Num si proprie locus diceretur et tempus, videretur non extra omnia per excellentiam essentiae, sed in numero omnium, quae sunt, includi? Locus siquidem et tempus inter omnia, quae creata sunt, computantur. In his namque duobus totus mundus, qui nunc est, consistit, et sine quibus esse non potest. Ideoque a Graecis dicuntur 122.0468D| ὧν ἄνευ τὸ πᾶν, id est, quibus sine universitas esse non valet. Omne enim, quod in mundo est, moveri tempore, loco definiri necesse est; et locus ipse definitur, et tempus movetur; Deus autem nec movetur, nec definitur. Nam locus, quo definiuntur omnia loca, locus locorum est. Et quia ille a nullo locatur, sed omnia intra se collocat, non locus, sed plusquam locus est. A nullo namque definitur, sed omnia definit. Causa igitur est omnium. Eodem 122.0469A| modo causa temporum tempora movet, ipsa vero a nullo, in nullo tempore movetur. Est enim plusquam tempus, et plusquam motus. Neque locus igitur, neque tempus est. DISC. Ita quidem etiam luce clarius apparent, quae dicta sunt, in tantum, ut jam nunc de natura categoriarum, deque earum translatione in divinae essentiae significationem satis dictum videatur propter cetera, quae ad praesens negotium necessario pertinent.

22.

MAG. Horum decem generum quattuor in statu sunt, id est οὐσία, quantitas, situs, locus; sex vero in motu, qualitas, relatio, habitus, tempus, agere, pati. Nec te latere hoc aestimo. DISC. Imo mihi clare patet, ac de his nil amplius quaesierim. Sed quorsum istuc?

MAG. Ut scias plane, decem genera 122.0469B| praedicta aliis duobus superioribus generalioribusque comprehendi, motu scilicet atque statu, quae iterum generalissimo colliguntur genere, quod a Graecis τὸ πᾶν, a nostris vero universitas appellari consuevit.

DISC. Hoc valde libet propter eos, qui putant, in natura rerum nullum genus generalius praeter decem praedicta genera, quae ab Aristotele et inventa et nominata sunt, posse reperiri. MAG. Ratane itaque tibi videtur haec divisio categoriarum in motum atque statum, id est, quattuor in statu, sex in motu?

23. DISC. Rata quidem. Sed adhuc de duabus non satis mihi patet, de habitu dico et relatione. Hae namque duae categoriae magis mihi videntur esse in statu, quam in motu. Quod enim cunque ad perfectum 122.0469C| pervenerit habitum, immutabiliter manet. Nam si quodammodo moveatur, jam non esse habitum manifestum est. Virtus enim in anima tum vere habitus animi est, cum ei immutabiliter adhaeret, ut ab eo separari non possit. Ideoque corporum nulla vera habitudo invenitur; nam armatus vel indutus potest armis seu indumentis carere. In relatione item status praevalere aestimatur. Relatio siquidem patris ad filium, seu dupli ad simplum, et e contrario, immobilis est. Nam pater semper pater est filii; similiter filius semper filius est patris, et cetera. MAG. Fortassis non magnopere haesitasses, si diligentius intuereris, quia omne, quod non simul connaturaliter perfectae inest creaturae, sed per incrementa quaedam ad inseparabilem 122.0469D| incommutabilemque perfectionem procedit, in motu esse necesse est. Omnis autem habitus motu quodam ad perfectionem ascendit in eo, cujus habitus est. De qua perfectione, quis firmus fieri in hac vita praesumat! Habitus igitur in motu est. De relatione item miror, cur dubitas, cum videas, eam in uno eodemque esse non posse; in duobus namque semper videtur. Duorum autem ad se invicem 122.0470A| appetitus motu quodam fieri, quis dubitarit? Est item alia ratio, quae apertissime ea, quae in motu, ab his, quae in statu sunt, discernit. Ut enim de ipsa generalissima ratione nunc plura non dicam, quae omnia, quae a Deo post Deum condita sunt, in motu esse manifestat--omnia namque ex non existentibus in existentia per generationem moventur, ex non esse in esse divina bonitate omnia vocante, ut sint, de nihilo; ut unumquodque eorum, quae sunt, ad essentiam suam, genusque, speciemque, numerumque suum naturali appetitu movetur--ea proprie dicimus in statu esse, quae per se subsistunt, nulliusque indigent subjecti, ut sint; quae vero in aliquo existunt, quia per se subsistere non possunt, in motu esse non incongrue judicamus. 122.0470B| Habitus itaque atque relatio in aliquo subjecto sunt, in quo semper esse naturali motu appetunt, quia sine eo esse non possunt. In motu igitur sunt.

24.

DISC. Quid ergo dicemus de loco, de quantitate, de situ, quae in his, quae in statu sunt, posuisti? Nam de οὐσία, id est essentia, nemo dubitat, quod nullius indiget ad subsistendum. Ab ipsa enim cetera fulciri creduntur. Haec vero, locum dico et quantitatem, situmque, inter accidentia essentiae connumerantur. Ac per hoc illud subjectum, in quo sunt, et sine quo esse non possunt, appetendo moventur. Et si ita est, omnia in motu sunt praeter οὐσίαν, quae sola motu caret, eo solo excepto, quo omnia appetunt esse, quoniam sola per se subsistit. 122.0470C| MAG. Non usquequaque absurda est inquisitio tua, quia opinionem communem sequeris. Sed si diligentius intuearis, invenies, locum a nullo contineri, continere vero omnia, quae in eo locantur. Si enim nil aliud locus sit, nisi terminus atque definitio uniuscujusque finitae naturae, profecto locus non appetit, ut in aliquo sit, sed omnia, quae in eo sunt, ipsum merito terminum finemque suum semper desiderant, in quo naturaliter continentur, et sine quo in infinitum fluere videntur. Locus itaque in motu non est, cum omnia, quae in eo sunt, ad se moveantur, ipse vero stat. Eadem de quantitate atque situ ratio edocet. Quid enim? Unumquodque quantitatis seu positionis sensibilis intelligibilisve particeps, nisi ut ad perfectam suam quantitatem positionemve 122.0470D| perveniat, appetit, ut in ea quiescat. Non ergo appetunt, sed appetuntur. In motu itaque non sunt. Stant igitur. DISC. Num itaque accidentia οὐσίας haec tria dicenda sunt, quantitas, situs, locus, an per se subsistentiae?

25. MAG. Et hoc dignum quaesitu video. Nam juxta Dialecticorum opinionem omne, quod est, aut subjectum, aut de subjecto, aut in subjecto est. 122.0471A| Vera tamen ratio consulta respondet, subjectum et de subjecto unum esse, et in nullo distare. Nam si, ut illi aiunt, Cicero subjectum est et prima substantia, homo vero de subjecto secundaque substantia, quae differentia est juxta naturam, nisi quia unum in numero, alterum in specie, cum nil aliud sit species, nisi numerorum unitas, et nil aliud numerus, nisi speciei pluralitas? Si ergo species tota et una est individuaque in numeris, et numeri unum individuum sunt in specie, quae, quantum ad naturam, distantia est inter subjectum et de subjecto, non video. Similiter de accidentibus primae substantiae intelligendum. Non aliud est enim, quod in subjecto dicitur, et aliud, quod in subjecto simul et de subjecto. Nam disciplina, ut exemplo utar, 122.0471B| una eademque est in seipsa, et in suis speciebus numerisque. Non aliud igitur uniuscujusque propria disciplina, quae a Dialecticis in subjecto dicitur solummodo, et aliud generalis disciplina, quae ab iisdem in subjecto et de subjecto vocatur, veluti in subjecto, prima scilicet substantia, subsistens de subjecto, id est, propria alicujus disciplina praedicitur: sed una eademque est in toto et in partibus. Ac per hoc relinquitur subjectum et in subjecto. Si autem acutius vestigia sancti Gregorii Theologi, expositorisque sui Maximi sapientissimi sequens inspexeris, invenies, οὐσίαν omnino in omnibus, quae sunt, per se ipsam incomprehensibilem non solum sensui, sed etiam intellectui esse. Atque ideo ex his veluti circumstantiis suis intelligitur existere, loco 122.0471C| dico, quantitate, situ; additur etiam his tempus. Intra haec siquidem, veluti intra quosdam fines circumpositos, essentia cognoscitur circumcludi, ita ut neque accidentia ei quasi in ea subsistentia videantur esse, quia extrinsecus sunt; neque sine ea existere posse, quia centrum eorum est, circa quod volvuntur tempora, loca vero et quantitates et situs undique collocantur. Categoriarum igitur quaedam circa οὐσίαν praedicantur, quae veluti περιοχαί, id est, circumstantes dicuntur, quia circa eam inspiciuntur esse; quaedam vero in ipsa sunt, quae a Graecis συμβάματα, id est accidentia vocantur, qualitas, relatio, habitus, agere, pati. Quae etiam extra eam in aliis categoriis intelliguntur, verbi gratia, qualitas in quantitate, ut color in corpore. Item 122.0471D| qualitas in οὐσίᾳ, ut in generibus invisibilitas incomprehensibilitasque. Item relatio extra οὐσίαν, pater ad filium, filius ad patrem. Non enim sunt ex natura, sed accidente corporum corruptibili generatione. Siquidem pater non naturae filii pater est, neque filius naturae patris filius est. Unius enim ejusdemque naturae sunt pater et filius; nulla autem natura seipsam gignit, aut a seipsa gignitur. In ipsa vero οὐσία relatio est, cum genus ad speciem refertur, 122.0472A| et species ad genus. Genus enim speciei est genus, et species generis est species. Habitus quoque et extra οὐσίαν et intra reperitur, ut armatum, indutum secundum corpus dicimus. Habitus vero οὐσίας, generis, aut speciei, est virtus ipsa immobilis, per quam genus, dum per species dividitur, in seipso semper unum individuumque permanet, et totum in speciebus singulis, et singulae species in ipso unum sunt. Eadem virtus et in specie perspicitur, quae, dum per numeros dividatur, suae individuae unitatis inexhaustam vim custodit. Omnesque numeri, in quos dividi videtur in infinitum, in ipsa finiti, unumque individuum sunt. De agendo autem et patiendo nemo dubitat, cum videamus corpora, dum ad quantitatem pertineant, et agere et pati. Genera 122.0472B| quoque et species ipsius οὐσίας, cum se in diversas species numerosque multiplicant, agere videntur. Si quis vero rationis virtute juxta illam disciplinam, quae ἀναλυτική vocatur, et numeros in species, et species in genera, generaque in οὐσίαν colligendo adunaverit, pati dicuntur, non quod ipse colligat; natura enim collecta sunt, sicut etiam divisa; sed quia colligere actu rationis ea videtur. Nam cum et eadem dividit, similiter agere dicitur, ea vero pati. 26. DISC. Haec quamvis videantur esse obscura, non tamen sic animum meum effugiunt, ut nil in eis purum atque discretum ei reluceat. Et quoniam video, omnes fere categorias inter se invicem concatenatas, ut vix a se invicem certa ratione 122.0472C| discerni possint; omnes enim omnibus, ut video, insertae sunt: in qua proprietate singula quaeque inveniri valeant, aperias flagito. MAG. Quid tibi videtur? Num οὐσία in generibus generalissimis et in generibus generalioribus, in ipsis quoque generibus eorumque speciebus, atque iterum specialissimis speciebus, quae atoma, id est individua dicuntur, universaliter proprieque continetur?

DISC. Nil aliud esse video, in quo naturaliter inesse οὐσία possit, nisi in generibus et speciebus, a summo usque deorsum descendentibus, hoc est, a generalissimis usque ad specialissima, id est, individua; seu reciprocatim sursum versus ab individuis ad generalissima. In his enim veluti naturalibus partibus universalis οὐσία subsistit.

MAG. Ingredere ergo ad cetera. Num alibi 122.0472D| videtur tibi esse quantitatis proprietas, nisi in numero partium, spatiisque, atque mensuris, sive illae partes continuae sint, ut sunt linearum, temporum, ceterorumque, quae continua quantitate continentur; sive segregatae sint, certis naturalibusque finibus discretae, ut sunt numeri, atque omnis multitudo, in quibus discreta quantitas constare manifestum est?

DISC. Et hoc luculenter apparet.

MAG. Num et ea, quae vocatur qualitas, 122.0473A| propriam sedem obtinet, nisi in figuris et superficiebus, sive in naturalibus corporibus, seu in geometricis, ut sunt planae, triangulae, quadratae, multigonae, rotundae, solida etiam in superficie, ut sunt cubica, conica, spherica? Nam solida corpora, sive naturalia, sive geometrica, quantum interius considerantur, propter tria spatia, in quibus sunt, longitudinem dico, latitudinem et altitudinem, ad quantitatem applicantur: dum vero superficies eorum perspicitur, qualitati junguntur. Item in rebus incorporalibus, nonne maximum obtinet locum, cum omnes disciplinae, omnes virtutes, sive rationabiles sint, seu irrationabiles, nondum tamen ad immutabilem mentis statum pervenientes, ad eam referantur?

DISC. Ingredere ad ea, quae restant; 122.0473B| haec enim plane video, et sic se habere assero. MAG. Num et ea, quae a Graecis dicitur πρός τι, a nobis vero ad aliquid, vel relatio, alium locum proprie in natura rerum possidet, nisi in proportionibus rerum seu numerorum, inque reciprocis eorum, quae ad se invicem respiciunt, conversionibus inseparabilibus, ita ut, quod unum dicitur, non a seipso, sed ab altero, quod ei opponitur, accipere intelligatur? Cujus inconcussae amicitiae inseparabilisque copulae exempla sunt multiplices numeri inter se invicem copulati, dupli, tripli, quadrupli, ceterique id genus in infinitum; item particulares, ut sunt sesqualteri, sesquitertii, sesquiquarti, ceterique hujusmodi. In quibus omnibus non solum integri numeri ad se invicem comparati proportionibus 122.0473C| diversis pollent, sed etiam singulorum numerorum partes sibi invicem conjunctae proportionum rationibus inseparabiliter copulantur. Et non solum hoc in ipsis terminis numerorum, verum etiam in proportionibus proportionum, quas arithmetici proportionalitates appellant, reperies.

DISC. Illud quoque non ignoro. Haec enim artium peritis notissima sunt.

MAG. Quid de situ dicendum est? Nonne in ordinibus rerum naturalibus, seu artificialibus corporalium seu spiritualium positionibus, proprium locum obtinet? Cum enim dico, primum, secundum, tertium, ac deinde, sive in totis, sive in partibus, sive in generibus, sive in speciebus, nonne situm quendam singulorum considero? Item si dextrorsum, sinistrorsum, 122.0473D| sursum, deorsum, ante, retro dixero, quid aliud praeter positionem quandam, sive generaliter totius mundi, seu partium ejus demonstro? Nam qui dicit de aliquo corpore, jacet, seu sedet, seu stat, nil aliud insinuat, nisi aut deorsum accumbit, aut sursum versus erigitur, aut veluti quodam libramine inter sursum atque deorsum pendet. Item si 122.0474A| quis de animo talia dixerit, nil aliud videbitur intelligere, nisi quod aut adhuc in passionibus delictorum jaceat, aut quodammodo eas deserere conetur, aut perfecte in virtutes erigatur.

DISC. Et hoc ad intelligendum non adeo difficile videtur. Sequere, quae restant.

MAG. Habitus restat, ut aestimo. Qui apertissime in virtutum seu vitiorum certis possessionibus inspicitur. Omnis enim disciplina, hoc est, omnis rationabilis animi motus aut irrationabilis, dum ad certum statum pervenerit, ita ut nullo modo ab eo ulla occasione moveri possit, sed semper animo adhaereat, ut unum id ipsumque ei esse videatur, habitus dicitur. Ac per hoc omnis perfecta virtus animo inseparabiliter adhaerens, vere ac proprie habitus appellatur. Proinde in corporibus, in 122.0474B| quibus nil stabile videtur esse, aut vix aut nunquam proprie habitus invenitur. Quod enim semper non habetur, quamvis ad tempus haberi videatur, abusive habitus nominatur.

DISC. Tende ad cetera; hoc enim verisimile esse nullus denegat.

27.

MAG. Locus sequitur, qui, ut paulo ante diximus, in definitionibus rerum, quae definiri possunt, constituitur. Nil enim aliud est locus, nisi ambitus, quo unumquodque certis terminis concluditur. Locorum autem multae species sunt; tot enim loca sunt, quot res, quae circumscribi possunt, sive corporales, sive incorporales sint. Verbi gratia, corpus est compositio quaedam quattuor elementorum qualitatibus, sub una quadam specie conglobata. Hac enim definitione, generali quadam descriptione, 122.0474C| omnia corpora, quae materie ac forma consistunt, concluduntur. Item spiritus est natura incorporea, forma per se atque materie carens. Omnis enim spiritus, sive rationabilis sive intellectualis sit, per se ipsum informis est. Si vero conversus fuerit ad causam suam, hoc est, ad Verbum, per quod facta sunt omnia, tunc formatur. Est igitur una forma omnium spirituum, rationabilium et intellectualium, Dei Verbum. Si vero irrationabilis spiritus sit, similiter informis est per seipsum, formatur tamen rerum sensibilium phantasiis. Est iterum forma omnium spirituum irrationabilium phantasia corporalium rerum, in memoria eorum per corporales sensus infixa. Item in disciplinis liberalibus plurima loca reperiuntur. Nulla enim ars est, 122.0474D| quae suis locis careat, ut sunt loci dialectici, a genere, a specie, a nomine, ab antecedentibus, a consequentibus, a contrariis, ceterique hujusmodi, de quibus nunc disserere longum est. Nam tam late patent dialectici loci, ut, undecunque dialecticus animus in natura rerum argumentum, quod rei dubiae facit fidem, repererit, locum argumenti esse 122.0475A| describat, seu argumenti sedem. Similiter in aliis artibus reperies; quae suis locis, id est, propriis definitionibus ambiuntur. Quarum exempla sunt haec. GRAMMATICA est articulatae vocis custos et moderatrix disciplina. RHETORICA est finitam causam persona, materia, occasione, qualitate, loco, tempore, facultate discutiens copiose atque ornate disciplina; breviterque definiri potest, RHETORICA est finitae causae septem periochis sagax et copiosa disciplina. DIALECTICA est communium animi conceptionum rationabilium diligens investigatrixque disciplina. ARITHMETICA est numerorum contemplationibus animi succumbentium rata intemerataque disciplina. GEOMETRIA est planarum figurarum solidarumque spatia superficiesque sagaci mentis intuitu considerans 122.0475B| disciplina. MUSICA est omnium, quae sunt sive in motu sive in statu scibili, naturalibusque proportionibus, harmoniam rationis lumine dignoscens disciplina. ASTROLOGIA est caelestium corporum spatia motusque reditusque certis temporibus investigans disciplina. Hi sunt generales loci artium liberalium; his terminis continentur, intra quos aliae innumerabiles sunt.

28.

DISC. His rationibus cogor fateri, non esse locum nisi in animo. Si enim definitio omnis in disciplina est, et omnis disciplina in animo, necessario locus omnis, quia definitio est, non alibi nisi in animo erit.

29.

MAG. Recte intueris. DISC. Quid igitur dicendum est de his, qui dicunt, habitationes hominum ceterorumque animalium locos esse? similiter istum 122.0475C| communem aera, terram quoque, omnium habitantium in eis locos aestimant? aquam locum piscium dicunt, planetarum aethera, spheram caelestem astrorum locum esse putant?

MAG. Nihil aliud, nisi ut aut suadeatur eis, si disciplinabiles sint et doceri voluerint, aut penitus dimittantur, si contentiosi sint. Eos enim, qui talia dicunt, vera deridet ratio. Nam si aliud est corpus et aliud est locus, sequitur, ut locus non sit corpus. Aer autem istius corporalis atque visibilis mundi quarta pars est. Locus igitur non est. Constat etenim, hunc mundum visibilem quattuor elementis, veluti quattuor generalibus quibusdam partibus compositum esse. Et est quasi quoddam corpus, suis partibus 122.0475D| compactum. Ex quibus videlicet partibus catholicis omnium animalium, arborum, herbarum propria specialissimaque corpora mirabili ineffabilique mixtura 122.0476A| coeuntia, componuntur, inque eas iterum resolutionis tempore redeunt.

30. Ut enim totus iste mundus sensibus apparens assiduo motu circa suum cardinem volvitur, circa terram dico, circa quam veluti quoddam centrum cetera tria elementa, aqua videlicet, aer, ignis, incessabili rotatu volvuntur, ita invisibili motu sine ulla intermissione universalia corpora, quattuor elementa dico, in se invicem coeuntia, singularum rerum propria corpora conficiunt. Quae resoluta iterum ex proprietatibus in universalitates recurrunt, manente semper immutabiliter quasi quodam centro singularum rerum propria naturalique essentia, quae nec moveri, nec augeri, nec minui potest. Accidentia enim in motu sunt, non essentiae. Nec 122.0476B| etiam ipsa accidentia in motu sunt, seu in incrementis, detrimentisve, sed participatio eorum ab essentia tales patitur mutabilitates. Aliter enim vera ratio non sinit esse. Omnis siquidem natura seu essentiarum, seu eis accidentium immutabilis est; participatio vero, ut diximus, essentiarum ab accidentibus, seu accidentium ab essentiis, semper in motu est. Participatio siquidem et inchoari et augeri minuique potest, donec mundus iste ad finem suae stabilitatis in omnibus perveniat, post quem nec essentia, nec accidens, nec eorum inter se invicem participatio ullum motum patietur: omnia enim unum et idipsum immobile erunt, quando in suas immutabiles rationes omnia reversura sunt. De quo reditu alibi disserendum arbitror. 122.0476C| 31. Qua autem ratione solummodo mundi centrum, id est terra, semper stat, cetera vero elementa circa eam aeterno motu volvuntur, non parva indiget consideratione. Nam et secularium Philosophorum, et catholicorum Patrum de hac quaestione sententias cognovimus. Plato siquidem, philosophantium de mundo maximus, in Timaeo suo multis rationibus asserit, hunc mundum visibilem, quasi magnum quoddam animal, corpore animaque componi; cujus animalis corpus quidem est quattuor elementis notissimis generalibusque, diversisque corporibus ex eisdem compositis compactum; anima vero ipsius est generalis vita, quae omnia, quae in motu atque in statu sunt, vegetat atque movet. Hinc Poeta: Principio caelum ac terram camposque liquentes, 122.0476D| Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit. Sed quia ipsa anima, ut ait ipse, aeternaliter movetur 122.0477A| ad corpus suum, id est, mundum totum vivificandum, regendum, diversisque rationibus variorum corporum singulorum conjunctionibus resolutionibusque movendum, manet etiam in suo naturali immobilique statu. Movetur ergo semper et stat, ac per hoc et corpus ejus, id est universitas rerum visibilium, partim quidem stat aeterna stabilitate, ut est terra, partim vero aeterna velocitate movetur, ut spatium aethereum, partim nec stat nec velociter movetur, ut aqua, partim velociter, sed non velocissime, ut est aer. Et haec ratio summi philosophi non est omnino spernenda, ut aestimo; acuta enim atque naturalis esse videtur. Sed quoniam de hac eadem causa magnus Gregorius Nyssaeus Episcopus subtilissime disputat in Sermone de imagine, magis 122.0477B| video ipsius sententiam esse sequendam. Dicit enim, conditorem Universitatis hunc mundum visibilem inter duas sibi invicem contrarias extremitates constituisse, inter gravitatem dico et levitatem, quae sibi omnino opponuntur. Atque ideo quoniam in gravitate terra est constituta, semper immobilis manet. Nam gravitas moveri nescit, et est in medio mundi constituta, extremumque ac medium obtinet terminum. Aetherea vero spatia propterea ineffabili velocitate semper circa media volvuntur, quoniam in natura levitatis constituta sunt, quae stare ignorat, et extremum mundi visibilis obtinent finem. Duo vero in medio elementa constituta, aqua videlicet et aer, proportionali moderamine inter gravitatem et levitatem assidue moventur, ita ut proximum sibi extremum terminum utraque magis 122.0477C| sequantur, quam ab eis longe remotum. Aqua namque tardius movetur aere, quoniam gravitati telluris adhaeret; aer vero velocius aqua concitatur, quoniam aethereae levitati conjungitur. Sed quamvis videantur extremae mundi partes a se invicem discrepare propter diversas earum qualitates, non tamen per omnia a se invicem dissentiunt. Nam aetherea spatia quamvis semper celerrima velocitate volvantur, chorus tamen astrorum suam immutabilem observat sedem, ita ut et cum aethere volvatur, et naturalem locum ad similitudinem terrenae stabilitatis non deserat. Terra vero e contrario cum aeternaliter in statu sit, omnia tamen, quae ex ea oriuntur, ad similitudinem levitatis aethereae semper in motu sunt, nascendo per generationem, crescendo in numerum locorum ac temporum, iterumque 122.0477D| decrescendo, et ad solutionem formae atque materiae perveniendo.

32.

DISC. Videris mihi paulo longius a principali quaestione ad incidentem transitum fecisse. Nam cum de loco disputare nostri propositi fuerat, loco relicto, ad mundi tractatum transisti, et quorsum haec tendant, adhuc ignoro. 122.0478A|

33.

MAG. Non aliorsum, nisi ut corporum naturam a locorum natura diligenti ratiocinatione segregemus. Horum namque confusio aut maxima, aut sola est erroris causa multis ac paene omnibus, aestimantibus, hunc mundum visibilem, partesque ejus universales atque speciales loca esse. Si enim recta ratione rerum omnium genera acute ac sine ullo errore discernerent, nullo modo corpus atque locum in uno eodemque genere concluderent. Nemo enim naturas rerum recte considerantium atque discernentium loca et corpora in uno genere miscet, sed rationabili discretione segregat. Nam corpora in categoria quantitatis continentur. Categoria autem quantitatis a categoria loci longe naturaliter distat. Non est igitur corpus locus, quia localitas non est quantitas. 122.0478B| Siquidem, ut praediximus, nil aliud est quantitas, nisi partium, quae seu sola ratione, seu naturali differentia separantur, certa dimensio, eorumque, quae naturalibus spatiis extenduntur, longitudine dico, latitudine, et altitudine, ad certos terminos rationabilis progressio. Locus vero nil aliud est nisi rerum, quae certo fine terminantur, ambitus atque conclusio. Si ergo mundus iste visibilis corpus est, sequitur necessario, ut et partes ejus corpora sint. At si corpora sunt, quantitatis, non localitatis generi subiugantur. Sunt antem corpora. Loca igitur non sunt. Videsne itaque, quomodo praedictis rationibus confectum est, hunc mundum cum partibus suis non esse locum, sed loco contineri, hoc est, certo definitionis suae ambitu? Aliud est enim, 122.0478C| quod continet, et aliud, quod continetur. Corpora continentur locis suis. Aliud igitur est corpus, et aliud locus, sicut aliud est quantitas partium, aliud definitio earum. Non igitur quattuor ista notissima elementa loca sunt, sed in loco circumscripta, quia sunt principales partes, quibus universalitas sensibilis mundi completur. DISC. Haec, quae a te dicta sunt de differentia locorum et corporum, verisimilia esse videntur. Sed subtilius eadem velim repetas. Non enim video, quare mundus iste locus non sit, cum multa in eo locentur.

MAG. Non te latet, ut arbitror, nullam praedictarum categoriarum, quas decem esse Aristoteles definivit, dum per seipsam, hoc est, in sua natura rationis contuitu consideratur, sensibus corporeis succumbere. Nam οὐσία incorporalis 122.0478D| est, nullique corporeo sensui subjacet; circa quam, aut in qua aliae novem categoriae versantur. At si illa incorpora est, num tibi aliter videtur, nisi ut omnia, quae aut ei adhaerent, aut in ea subsistunt, et sine ea esse non possunt, incorporea sint?

34. Omnes igitur categoriae incorporales sunt per 122.0479A| se intellectae. Earum tamen quaedam inter se mirabili quodam coitu, ut ait Gregorius, materiem visibilem conficiunt; quaedam vero in nullo apparent, semperque incorporales fiunt. Nam οὐσία, et relatio, locus, tempus, agere, pati, nullo sensu corporeo attinguntur. Quantitas vero, qualitasque, situs, et habitus, dum inter se coeuntes materiem, ut praediximus, jungunt, corporeo sensu percipi solent. Si igitur locus inter ea, quae nullo modo corporeis sensibus succumbunt, connumeratur; corpora vero, si sensibus non percipiantur, corpora non sunt: nonne datur, quod locus non sit corpus? Corpora nunc dico, quae ex coitu quattuor mundi elementorum conficiuntur. Nam quattuor mundi elementa, dum corpora sint per se ipsa discreta, 122.0479B| ineffabili sua naturali subtilitate atque puritate omnem sensum mortalem superant. Aliud est igitur locus, et aliud corpus. An tibi aliter videtur? DISC. Nullo modo. Et haec postrema ratiocinationis nostrae conclusio nequaquam sinit concedere, locum et corpus unius generis esse. Sed quod interpositum a te video, nil aliud esse materiem visibilem formae adjunctam--quicquid enim apparet, per formam apparet--nisi accidentium quorundam concursum, non parvum me movet MAG. Non te moveat. Nam, ut dixi, magnus Gregorius Nyssaeus in Sermone de imagine certis rationibus ita esse suadet, nil aliud dicens materiam esse, nisi accidentium quandam compositionem, ex invisibilibus causis ad visibilem materiem procedentem. Nec immerito. Si 122.0479C| enim corporalis huius materiae solubilisque quaedam simplex atque immutabilis essentia et nullo modo solubilis inesset, nulla ratione nullaque actione penitus solveretur. Jam vero solvitur. Nil igitur ei insolubile subest. Nam genera et species et atoma propterea semper sunt ac permanent, quia inest eis aliquod unum individuum, quod solvi nequit, neque destrui. Ipsa quoque accidentia propterea in sua natura immutabiliter permanent, quia omnibus eis unum quoddam individuum subest, in quo naturaliter omnia unum subsistunt.

35. DISC. Nil verius, ut arbitror; atque ideo praesentem inquisitionem concludas, specto. MAG. Quid restat, nisi ut dicamus, verbi gratia, dum videmus corpora nostra in hac terra constituta, vel 122.0479D| hoc aere circumfusa, nil aliud nisi corpora in corporibus esse? Eadem ratione pisces in fluctibus, planetae in aethere, astra in firmamento, corpora in corporibus sunt, minora in majoribus, crassiora in subtilioribus, levia in levioribus, pura in purioribus. Haec enim omnia sensibilia, sicut etiam 122.0480A| intelligibilia, suis propriis locis, id est, naturalibus definitionibus contineri vera ratio edocet.

.36. DISC. Nec huic conclusioni resisto, dum eam veram esse video. Sed valde miror, cur in communem usum humanae vitae pervenit, ut omnia haec corpora, sive caelestia, sive aeria, sive aquatica, sive terrena, minorum intra se corporum loca esse dicere consuescat; quemadmodum nil aliud esse aestimat οὐσίαν praeter hoc corpus visibile atque tangibile. Ideoque obnixe flagito, ne sit tibi morosum, diutius de hac praesenti difficultate disputare. MAG. Quid igitur? Nempe jamdudum inter nos est confectum, omnia, quae vel sensu corporeo, vel ratione, vel intellectu cognoscuntur, de Deo merito creatore omnium posse praedicari, dum nihil eorum, 122.0480B| quae de se predicantur, pura veritatis contemplatio eum approbat esse.

DISC. Id ipsum inconcussum esse, luceque clarius ratio edocet.

37.

MAG. Si ergo de Deo omnia, quae sunt, non quidem proprie, sed modo quodam translationis, quoniam ab ipso sunt, rite praedicantur: quid mirum, si cuncta, quae in loco sunt, dum majoribus se undique videantur circumfundi, loca possint nominari, cum nullum illorum proprie locus sit, sed loco suae propriae naturae continetur, cumque videamus, per metonymiam, id est transnominationem, ab his, quae continent, nominari ea, quae continentur, non tamen ita continentur ab eis, ut sine eis intra naturales suos terminos subsistere non possint. Usus siquidem mortalium domum, uxorem, seu familiam solet appellare, 122.0480C| cum haec naturaliter distent. Non enim domus praestat uxori seu familiae substantialiter esse, sed naturae locus. Quoniam vero in ea possident, ab ea denominari solent. Similiterque ea, quae continent, ab his, quae continentur. Verbi gratia, aer continet lucem; ideoque illuminatus aer lux dicitur. Oculus visus vocatur, seu visio, dum neque visus, neque visio sit juxta naturae proprietatem. Quis enim nesciat, oculum partem quandam corporalem capitis, humidamque esse, per quam visus radiorum instar ex menica, hoc est membranula cerebri, foras funditur? Menica vero luminis naturam ex corde, ignis videlicet sede, recipit. Est enim visus naturalis luminis in sensu videndi possidentis radiatim foras prosiliens emissio, quae 122.0480D| cum coloribus formisque exteriorum sensibilium corporum circumfunditur, mirabili celeritate ipsis coloratis visibilibus formis conformatur. Est enim visio formarum colorumque corporalium in radiis oculorum quaedam imago conformata, quae nulla mora interstante sensu recipitur, memoriaeque sentientis 122.0481A| infigitur. Eadem ratio est et in sensu aurium. Nam et particula capitis, quae proprie auris dicitur, ex auditu denominatur, quoniam instrumentum auditus est. Atque id genus mille. 38. DISC. Et hoc plane perspicio. MAG. Videsne itaque, qua consuetudine, rerumque significandarum necessitate, inops verarum rerum discretionis humanitas has abusivas rerum denominationes repererit, imam mediamque mundi visibilis partem, terram dico, animalium gressibilium nominans locum? Cui similiter coadunatam inseparabilemque partem, qualitateque frigiditatis proximam, aquam videlicet, locum natantium evocat. Deinde naturali ordine tertiam mundi partem pennati generis locum esse aestimat. Eodemque modo amplissima 122.0481B| aetheris spatia caelestium corporum circulariter in eo revolutorum loca nominare consuevit. Quae omnia, vera ratione discretionis naturarum consulta, non loca, sed partes mundi suis locis circumscripta conspiciuntur.

39. Ut autem perspicue cognoscas, has praedictas mundi generales partes, earumque partium partes, usque ad minutissimas pervenientes partitiones, non esse loca, sed locis circumscriptas, ipsius loci natura paulo diligentius, si tibi placet, consideranda est. DISC. Placet equidem; et ad hoc audiendum ardenter insisto.

MAG. Accipe igitur tale ratiocinationis hujusmodi exordium, quam a sanctis Patribus, Gregorio videlicet theologo, Sermonumque ejus egregio expositore Maximo sumpsimus. Omne, 122.0481C| quodcunque est praeter Deum, qui solus super ipsum esse proprie subsistit, intelligitur in loco. Cum quo, videlicet loco, semper et omnino cointelligitur tempus. Non enim possibile est, locum subtracto tempore intelligi; sicut neque tempus sine loci cointelligentia definiri potest. Haec enim inter ea, quae simul et semper sunt, inseparabiliter ponuntur; ac sine his nulla essentia, quae per generationem accepit esse, ullo modo valet consistere vel cognosci. Omnium itaque existentium essentia localis atque temporalis est; atque ideo, nisi in loco et tempore, et sub loco et sub tempore, nullo modo cognoscitur. Non enim omnium rerum universitas sub se ipsa et intra seipsam est. Hoc enim statuere, irrationabile est et impossibile, ipsam videlicet universitatem 122.0481D| super suimet universitatem esse, dum circumscriptionem habeat post omnia circumscribentem omnia sub se ipsa, in se ipsa causalissimam virtutem. Ipse itaque finis exterior locus universitatis est, sicut quidam definiunt locum, dicentes: locus est ipse extra universitatem ambitus, vel ipsa extra universitatem positio, vel finis comprehendens, in quo comprehenditur comprehensum. Sub tempore etiam universa comprobantur, 122.0482A| quoniam non simpliciter, sed aliquo modo esse habent universa, quaecumque post Deum esse habent, ac per hoc non carent principio. Omne enim, quodcumque rationem recipit, alicujusmodi essentiae, etsi est, non erat. Itaque aliquo modo esse, hoc est localiter esse, et aliquo modo inchoasse esse, hoc est temporaliter esse. Ideoque omne, quod est praeter Deum, quoniam aliquo modo subsistit, et per generationem subsistere inchoavit, necessario loco ac tempore concluditur. Unde Deum esse dicentes, non aliquo modo esse dicimus. Ac per hoc et est et erat, simpliciter et infinite et absolute in ipso dicimus. Incomprehensibile enim omni rationi et intellectui divinum est, atque ideo praedicantes ipsius esse, non dicimus ipsum esse. Ex ipso enim 122.0482B| esse, sed non ipsum esse. Est enim super ipsum esse aliquo modo, super esse et universaliter super quod dicitur et intelligitur. Si autem aliquo modo, sed non universaliter ea, quae sunt, habent esse, quemadmodum sub loco esse, per positionem et finem rationum, in quibus secundum naturam sunt, et sub tempore esse, omnino per principium, non ostendentur? Videsne igitur, locum tempusque ante omnia, quae sunt, intelligi? Numerus enim locorum et temporum, ut ait sanctus Augustinus in sexto de Musica, praecedit omnia, quae in eis sunt. Modus siquidem, id est, mensura omnium rerum, quae creatae sunt, naturaliter conditionem earum ratione praecedit. Qui modus atque mensura uniuscujusque locus dicitur et est. Similiter principium nascendi 122.0482C| atque inchoatio ante omne, quod nascitur atque inchoat, ratione praecedere perspicitur. Ideoque omne, quod non erat et est, a principio temporis coepit esse. Solus itaque Deus infinitus est; cetera ubi et quando terminantur, id est, loco et tempore, non quod locus et tempus in numero eorum, quae a Deo creata sunt, non sint, sed quod omnia, quae in universitate sunt, non spatiis temporum, sed sola ratione conditionis praecesserint. Necessario enim ea, quae continent, prius intelliguntur, quam ea, quae continentur; sicut causa praecedit effectum, ignis incendium, vox verbum, ceteraque similia. Ac per hoc non aliam beatitudinem his, qui digni sunt, aestimamus esse promissam, nec alium hujus mundi finem fore, quam ut omnes, qui gloriam 122.0482D| theoseos, id est, deificationis accepturi sunt, ultra loca et tempora ascendant. Nam, qui loco et tempore coartantur, finiti sunt. Aeterna autem beatitudo infinita est. Aeternae igitur beatitudinis atque infinitae participes neque loco circumscribentur, neque tempore.

40.

Quod enim de solo Melchisedech scriptum est, patre ac matre caruisse, nullumque dierum principium per generationem in essentiam, neque finem 122.0483A| temporis habuisse, universaliter de omnibus, qui futurae beatitudinis participes erunt, intelligendum arbitror. Omnes siquidem, qui ad aeternas suas rationes, quae neque initium temporis per generationem in loco temporeve, neque finem per resolutionem habent, neque ulla locali positione circumscribuntur, reversuri sunt, ut solae in eis, et nil aliud sint, profecto omni locali temporalique termino carebunt. Causae enim omnium rerum, quae omni caret circumscriptione, quoniam infinita est, infiniti in infinitum adhaerebunt. Solus namque Deus in ipsis apparebit, quando terminos suae naturae transcendent; non ut in eis natura pereat, sed ut in eis solus appareat, qui solus vere est. Et hoc est naturam transcendere: naturam non apparere; sicut 122.0483B| aer, ut saepe diximus, luce plenus non apparet, quoniam sola lux regnat. Quod igitur de generali loco, generalique tempore universalis creaturae intelligitur, necessario de partium ejus locis temporibusque specialibus et propriis a summo usque deorsum intelligetur. Praecedit autem locus generalis tempusque generale secundum intelligentiam omnia, quae in eis sunt. Praecedit igitur specialium propriorumque locorum temporumque cognitio ea, quae in eis specialiter proprieque intelliguntur. Ac per hoc concluditur, nil aliud esse locum, nisi naturalem definitionem, modumque, positionemque uniuscujusque sive generalis sive specialis creaturae; quemadmodum nil aliud est tempus, nisi rerum per generationem motiones ex non esse in esse inchoatione, 122.0483C| ipsiusque motus rerum mutabilium certae dimensiones, donec veniat stabilis finis, in quo immutabiliter omnia stabunt. DISC. Clarescit paululum, ut reor, hujus ratiocinationis intentio. Nam nil aliud appetit, quantum mihi datur intelligere, quam ut nihil esse locum suadeat, nisi naturalem uniuscujusque creaturae definitionem, intra quam tota continetur, et extra quam nullo modo extenditur. Ac per hoc datur intelligi, sive locum quis dixerit, sive finem, sive terminum, sive definitionem, sive circumscriptionem, unum idipsumque significare, ambitum videlicet finitae naturae.

41.

Quamvisque multae definitionum species quibusdam esse videantur, sola ac vere ipsa dicenda est definitio, quae a Graecis οὐσιώδης, a nostris vero 122.0483D| essentialis vocari consuevit. Aliae siquidem aut connumerationes intelligibilium partium οὐσίας, aut argumentationes quaedam extrinsecus per accidentia, aut qualiscunque sententiarum species sunt. Sola vero οὐσιώδης id solum recipit ad definiendum, quod perfectionem naturae, quam definit, complet ac perficit. Definitio enim, ut ait Augustinus, nihil 122.0484A| majus, nihil minus tenet, quam id, quod susceptum est ad explicandum. Aliter omnino vitiosa est. MAG. Clare perspicis. Non enim aliud, praeter quod dixisti, praedicta ratio appetit suadere.

DISC. Sed miror, nec pure perspicio, quomodo definitio cujuscunque essentiae non intra ipsam, sed extra esse dicatur, hoc est, neque totum ipsius, neque pars dici valeat.

MAG. Attentior igitur esto, ut et hoc plane cognoscas.

DISC. Quantum lux interior admittit. MAG. Dic, quaeso, cum rerum omnium duo genera sint; omne enim, quod dicitur esse, aut visibile est, et sensibus corporeis percipitur, aut percipi potest, aut invisibile, et intelligentiae obtutu consideratur, aut considerari possibile est, aut per se, aut per aliquod sibi adhaerens: in quo praedictorum generum 122.0484B| definitiones esse judicas?

42. DISC. Ridiculum istuc. Quis enim locum, seu finem, seu definitionem, seu qualemcunque circumscriptionis speciem, qua uniuscujusque substantia ambitur, inter ea, quae sensibus corporeis succumbunt, recte sapientium posuerit, cum videat, terminos lineae, seu trianguli, seu alicujus planae solidaeve figurae incorporeos esse? Punctum siquidem, ex quo linea incipit, et in quo terminatur, nec linea, nec pars ejus est, sed terminus lineae. Ac per hoc locus ejus nec sensu percipitur, sed sola ratione cogitatur. Punctus enim sensibilis pars lineae est, non autem ejus principium, seu finis. Similiter et ipsa linea ratione consulta incorporea est, et est principium superficiei. Item superficies incorporea est, 122.0484C| et est finis lineae, principium vero soliditatis. Soliditas quoque incorporea est, et est finis totius perfectionis. Quicquid enim in his, id est, sive punctum, sive lineam, sive superficiem, sive soliditatem visibilem corporeus sensus attigerit, profecto figurae incorporalium rerum sunt, non earum ipsa vera substantia, quae incorporea est. Similiterque naturalium corporum, sive sensibilia sint per contemperantiam elementorum, quibus subsistunt, sive subtilitate sui mortales fugitent contuitus, solo intellectu naturae fines perspiciuntur. Forma siquidem, quae omnem materiam corporum continet, incorporea est. Ipsa etiam materies, si quis intentus aspexerit, ex incorporeis qualitatibus copulatur. MAG. Itaque in genere invisibilium definitiones, quas locos rerum 122.0484D| circumscriptarum diximus, concludi arbitraris?

DISC. Ita quidem arbitror et nil certius video.

43.

MAG. Recte aestimas. Sed quia iterum genus invisibilium in multas species dividi patitur; quaedam enim invisibilium sunt, quae intelliguntur et intelligunt, quaedam intelliguntur et non intelligunt, quaedam neque intelliguntur, neque intelligunt: 122.0485A| in qua specie horum definitiones connumerandas esse censes? DISC. In ea profecto, quae intelligit et intelligitur. Actio siquidem definitionis ratiocinantis intelligentisque naturae actio est.

MAG. Nec aliter videtur esse posse. Nulla enim natura, quae seipsam non intelligit esse, aut sui aequalem, aut se inferiorem potest definire. Nam quod supra se est, quomodo potest cognoscere, dum ejus notitiam non valeat superare?

DISC. Solius ergo intellectualis naturae, quae in homine angeloque constituitur, definitionis peritia est. Sed utrum angelus aut homo seipsum, aut homo angelum, aut angelus hominem possit definire, non parva quaestio est. De qua, quid tibi videtur, nosse cupio.

MAG. Videtur mihi neque seipsos, neque inter se invicem definire posse. Nam 122.0485B| si homo seipsum vel angelum definit, major seipso est et angelo. Majus enim est quod definit, quam quod definitur. Eadem de angelo est ratio. Hos itaque ab ipso solo, qui eos ad imaginem suam condidit, definiri posse arbitror.

DISC. Videtur mihi hac ratione concludi, non alias naturas rationabili animo definiri, nisi inferiores se, sive visibiles sint, sive invisibiles.

MAG. Quisquis hoc dixerit, veritate non errat. Ideoque ubi definitiones sunt eorum, quae definiuntur, ibi profecto et loci eorum, quae circumscribuntur. Praedictis enim rationibus confectum est, locum definitionem esse, et definitionem locum. DISC. Confectum scilicet.

MAG. Atqui definitiones corporum, rerumque ratione carentium, non alibi nisi in anima rationabili sunt. In ea itaque et loci 122.0485C| omnium, quae localiter comprehenduntur. At si rationalis anima incorporea est, unde nullus sapiens dubitat, necessario, quicquid in ea intelligitur, incorporeum esse manifestum est. Et locus in animo intelligitur, sicut prius datum est. Incorporalis est igitur.

DISC. Et hoc jure conclusum video. Sive enim angelica natura rerum inferiorum se definitiones contineat, ut Augustino videtur placere, nam et angeli inferiora se creduntur administrare, sive ad superiora se semper intendat, id est, ad causas rerum aeternas, huic rationi non obstat. Non enim a veritate distat, ut video, si quis aestimaverit, humanum animum, terrenis adhuc phantasiis depressum, causas creatas inferiorum se naturarum posse comprehendere, si pure vixerit, angelicum vero omnium 122.0485D| rerum aeternas appetere rationes, et ad hoc semper caritate motus humanam naturam attrahere.

MAG. Recte vides. Videsne itaque, non aliud esse locum, nisi actionem intelligentis atque comprehendentis virtute intelligentiae ea, quae comprehendere potest, sive sensibilia sint, sive intellectu comprehensa? Atqui si ita est, aliud igitur est quod definitur, 122.0486A| et aliud ejus definitio.

DISC. Aliud esse video. Sed intellectus, qui seipsum intelligit, quoniam seipsum definit, suimet locus esse videtur.

MAG. Nec hoc absurde quis dixerit, si ullus intellectus post Deum, qui intellectus omnium dicitur, seipsum potest intelligere. Si autem omnis intellectus praeter Deum non a seipso, sed a superiori se circumscribitur, nullus intellectus suimet locus erit, sed intra superiorem se collocabitur. Et hoc paulo superius nonne convenerat, non aliter esse?

DISC. De hoc alibi latius disputandum aestimo.

44.

Nunc autem velim scire, utrum aliud est natura animi definientis, id est, omne, quod ab eo intelligitur, cognitionis loco comprehendentis, et aliud locus ipse, seu definitio locati vel definiti. MAG. Nec 122.0486B| hoc inquisitione indignum esse video. Multi enim de hoc dubitant. Sed quoniam videmus, aliud esse constitutas in anima liberales artes, aliud ipsam animam, quae quasi quoddam subjectum est artium, artes vero veluti inseparabilia naturaliaque animae accidentia videntur esse, quid nos prohibet, definiendi disciplinam inter artes ponere, adjungentes dialecticae, cujus proprietas est, rerum omnium, quae intelligi possunt, naturas dividere, conjungere, discernere, propriosque locos unicuique distribuere? Atque ideo a sapientibus vera rerum contemplatio solet appellari. Nam cum in omni rationabili intellectualique natura tria inseparabilia semperque incorruptibiliterque manentia considerentur, οὐσίαν dico, et δύναμιν, ἐνέργειαν que, hoc est, essentiam, 122.0486C| virtutem, operationem; haec enim teste sancto Dionysio inseparabiliter sibimet adhaerent, ac veluti sunt, et nec augeri nec minui possunt, quoniam immortalia sunt atque immutabilia: num tibi verisimile videtur, certaeque rationi conveniens, omnes liberales disciplinas in ea parte, quae ἐνέργεια, id est, operatio animae dicitur, aestimari? Siquidem a philosophis veraciter quaesitum repertumque est, artes esse aeternas, et semper immutabiliter animae adhaerere, ita ut non quasi accidentia quaedam ipsius esse videantur, sed naturales virtutes actionesque, nullo modo ab ea recedentes, nec recedere valentes, nec aliunde venientes, sed naturaliter ei insitas, ita ut ambiguum sit, utrum ipsae aeternitatem ei praestent, quoniam aeternae sint, eique semper 122.0486D| adhaereant, ut aeterna sit, an ratione subjecti, quod est anima, artibus aeternitas administratur; οὐσία enim animae et virtus et actio aeternae sunt; an ita sibi invicem coadhaereant, dum omnes aeternae sint, ut a se invicem segregari non possint.

45.

DISC. Huic rationi, quoniam vera est, nescio quis audeat reluctari. Nam quodcunque horum quis 122.0487A| firmaverit, rationi non resistit. Ultimum tamen, quod a te positum est, verisimilius esse ceteris elucet. Sed ut ad eadem redeamus, non mihi plane patet, quomodo οὐσία sive in generibus, sive in speciebus, sive in atomis definiri possit, cum in praedictis rationibus hujus libelli conclusum sit, eam nulli sensui corporeo, nulli intellectui comprehensibilem esse. MAG. Οὐσίαν per seipsam definire, et dicere, quid sit, nemo potest. Ex his autem, quae inseparabiliter ei adhaerent, et sine quibus esse non potest, ex loco dico et tempore--omnis enim οὐσία de nihilo creata, localis temporalisque est; localis quidem, quia aliquo modo est, quoniam infinita non est; temporalis vero, quoniam inchoat esse, quod non erat--solummodo definiri potest. Οὐσία itaque nullo modo definitur 122.0487B| quid est, sed definitur, quia est. Ex loco namque, ut diximus, et tempore, accidentibusque aliis, quae sive in ipsa, seu extra intelliguntur esse, tantummodo datur, non quid sit, sed quia est. Et hoc generaliter de omni οὐσία sive generalissima, sive specialissima, sive media, non incongrue quis dixerit. Nam et causa omnium, quae Deus est, ex his, quae ab ea condita sunt, solummodo cognoscitur esse; nullo vero creaturarum argumento possumus intelligere, quid sit: atque ideo sola haec definitio de Deo praedicatur, quia est, qui plus quam esse est. DISC. Huic quoque rationi nemo sane intelligentium, ut opinor, obstabit.

46. MAG. Nunc igitur sole lucidius perspicis, eos esse deridendos, imo etiam dolendos, ac per hoc 122.0487C| ad veram rerum discretionem revocandos, si velint, aut penitus relinquendos, si suam consuetudinem veritati inimicissimam sequi malint, qui partes hujus mundi visibilis ceterorum corporum intra se constitutorum naturalia loca esse opinantur. Nam ut, verbi gratia, de meo corpore dicam; animam quippe corporalibus hujus mundi spatiis putare contineri impudentissimum est; si aer iste locus ejus est, sequitur, ut quarta pars sui locus suus sit. Nam omne corpus visibile quattuor partibus constare omnibus notum est, ex igne videlicet, aere, terra, aqua. Nil autem irrationabilitati propinquis, quam ut totum corpus sui parte locari putetur. Totum siquidem omnes suas partes comprehendere, non autem pars totum recte aestimatur ambire. Item si corpus meum 122.0487D| in isto aere veluti in suo loco esse dicam, sequitur, nullum certum locum ibi posse habere. Iste etenim aer semper circa terram volvitur, ac per hoc uno eodemque temporis spatio innumerabiles locos habere corpus in eo constitutum necesse est. Quod nulla ratione conceditur. Praedictis siquidem rationibus suasum est, locum in statu esse, nulloque motu variari. Sicut ergo, qui in flumine stat, sedetve, seu natat, illam partem fluminis non potest retinere, ut 122.0488A| possit dicere, se certum locum fluminis possidere, cum constet, sine ulla intermissione illud transire: ita nemo debet dicere locum corporis sui hunc aerem, sine ulla intermissione mobilem, nulloque temporis momento stantem. Si autem quis huic rationi objecerit terram, quoniam semper stat, corporum jure appellari locum, videat similiter, terram materiem corporum esse, non locum. Quis autem materiam corporum eorundem esse locum ratione utens audeat dicere, praesertim cum materia, per seipsam ratione considerata, nec in motu, nec in statu sit? In motu siquidem non est, quod nondum inchoat certa forma contineri. Nam per formam movetur materia; sine forma immobilis est, ut Graeci volunt. Quo enim movebitur, quod nullo loco, 122.0488B| nullo tempore certo adhuc coartatur? Nec in statu est, quia nondum finem suae perfectionis possidet. Status siquidem finis motionis est. Quomodo autem potest in statu fieri, quod non coepit jam moveri? Quomodo igitur materia corporis locus corporis, quod ex ea conficitur, potest esse, cum et ipsa in seipsa nullo certo loco, seu modo, seu forma circumscribatur, nulla certa ratione definitur, nisi per negationem? Negatur enim, aliquid esse eorum, quae sunt, cum ex ea omnia, quae creata sunt, condita esse credantur. Item si partes hujus visibilis mundi nostrorum corporum seu aliorum loca sunt, loca nostra semper esse non possunt. Dum enim corpus cujusdam animalis solutum fuerit, partesque illius ad sedes suas naturales, ex quibus assumptum 122.0488C| est, separatim revertuntur, locus ejus, aer verbi gratia, seu aqua, seu terra, seu ignis non erit; sed singulae partes unius corporis singulis connaturalibus sibi elementis ita commiscentur, ut unum cum eis sint, non ut in eis sint veluti aliquid in aliquo. Quod enim reddetur aeri, aer erit, et non quasi in quodam loco aeris statuetur; non, ut confusio quaedam corporum sit, sed mirabili naturae modo unusquisque partem suam propriam in singulis habebit elementis, totum per totum, non in parte partem; ita ut resurrectionis tempore nullus accipiat, nisi quod suum est, sicut multorum luminarium lux simul est conjuncta, ut nulla in ea sit commixtio, nulla segregatio. Dum enim una eademque lux videatur esse, unumquodque tamen luminare suam 122.0488D| propriam possidet lucem, alterius luci non commixtam, sed mirabiliter totae in totis fiunt, et unum lumen conficiunt. Aliud igitur est aer, et aliud locus ejus. Eodem modo de ceteris elementis, partibusque solutorum corporum sibi redditis, intelligendum esse censeo. Et si ita est, necessario dabitur, aut istas partes mundi generales loca corporum ab eis perfusorum compositorumque non esse, aut corpora ipsa certum locum non habere, aut penitus 122.0489A| omni loco vacare. Quod natura rerum, veraque ipsius contemplatio non sinit concedere. Non enim ulla creatura certo suo loco atque immutabili, certisque temporum spatiis finibusque, sive corporea sit, sive incorporea, potest carere. Ideoque, ut saepe diximus, duo haec, locus profecto et tempus, a philosophis ὧν ἄνευ appellantur, hoc est, quibus sine. Nam sine his nulla creatura generatione inchoans et aliquo modo subsistens potest consistere. Utque proximo rerum utamur argumento, si locus corporis est omne, quodcunque ei circumfunditur, color erit locus corporis. Nullum etenim visibile corpus est, quod luce coloris non circumfundatur. Si autem color colorati corporis locus est, necessario dabitur, qualitas locus corporis esse. Sed quis tam dira stultitia 122.0489B| opprimitur, ut qualitatem corporis locum corporis esse fateatur? At si color corporis qualitas est incorporea, et extra corpus undique corpori circumfunditur, non tamen locus ejus esse ulli sapientum videtur. Qua ratione aer iste, seu aliquod aliud mundi elementum, quamvis corporibus intra se positis circumfusa sint, eorum tamen ullo modo esse posse loca, non conceditur.

47.

DISC. Satis de his disputatum. Sed adversus eos, qui non aliud esse corpus, et aliud corporis essentiam putant, in tantum seducti, ut ipsam substantiam corpoream esse, visibilemque atque tractabilem non dubitent, quaedam breviter dicenda esse arbitror. Nam multi ac paene omnes tali errore fatigantur, naturales rerum differentias ignorantes. MAG. 122.0489C| Adversus stultitiam pugnare nil est laboriosius. Nulla enim auctoritate vinci fatetur, nulla ratione suadetur. Sed quoniam non est aequalis hominum stultitia, nec eadem erroris caligine mentes eorum obscurantur, paucis argumentationibus adversus eos utendum video.

DISC. Utendum sane. Si enim eis proderit, lucrum erit; sin vero, nosmetipsos de talibus naturarum discretionibus disputationis studio certiores efficiemus.

MAG. Has itaque paucas de pluribus dialecticas collectiones intentus considera. Omne corpus, quod materia formaque componitur, quoniam solvi potest, corruptibile est. Mortale autem corpus materia formaque componitur. Corruptibile est igitur. Item, omnis οὐσία simplex est, nullamque ex materia formaque compositionem recipit, 122.0489D| quoniam unum inseparabile est. Nulla igitur οὐσία corpus mortale rationabiliter conceditur esse. Hoc autem dictum est, quia omnis οὐσία, quanquam intelligatur ex essentia et essentiali differentia composita esse--hac enim compositione nulla incorporea essentia potest carere, siquidem et ipsa divina οὐσία, quae non solum simplex, sed plusquam simplex creditur 122.0490A| esse, essentialem differentiam recipit; est enim in ea ingenita, genita, procedens substantia--ipsa tamen compositio, quae sola ratione cognoscitur, nulloque actu et operatione fieri comprobatur, rationabiliter simplicitas esse judicanda est. Ut autem firmius cognoscas, οὐσίαν, id est essentiam, incorruptibilem esse, lege librum sancti Dionysii Areopagitae de divinis Nominibus eo loci, quo de natura daemonum deque eorum malitia disputat,, quod nullam essentiam, neque eorum, neque aliorum corrumpere possit, et reperies, eum disputare subtilissime, nullum eorum, quae sunt, in quantum essentia et natura est, ullo modo corrumpi posse.

48.

Haec enim tria in omni creatura, sive corporea sive incorporea, ut ipse certissimis argumentationibus 122.0490B| edocet, incorruptibilia sunt et inseparabilia, οὐσία, ut saepe diximus, δύναμις, ἐνέργεια, hoc est, essentia, virtus, operatio naturalis. DISC. Horum trium exemplum posco.

MAG. Nulla natura, sive rationalis sive intellectualis, est, quae ignoret se esse, quamvis nesciat, quid sit.

DISC. Hoc non ambigo.

MAG. Dum ergo dico, intelligo me esse, nonne in hoc uno verbo, quod est intelligo, tria significo a se inseparabilia? Nam et me esse, et posse intelligere me esse, et intelligere me esse demonstro. Num vides uno verbo et meam οὐσίαν, meamque virtutem et actionem significari? Non enim intelligerem, si non essem; neque intelligerem, si virtute intelligentiae carerem; nec illa virtus in me silet, sed in operationem intelligendi prorumpit.

DISC. Verum et verisimile. 122.0490C| MAG. Num igitur necesse est, eos, qui dicunt, corpus materiale οὐσίαν esse, aut corpus suum ex forma materieque compositum non esse fateri, sed οὐσίαν incorruptibilem esse, aut corpus suum corruptibile et materiale esse, ac per hoc οὐσίαν non esse, veritate coactos concedere?

DISC. Necesse sane. Sed mihi videris dicere, non omne corpus οὐσίαν esse universaliter, sed omne corpus materia formaque compactum solummodo negare. MAG. Intentus itaque haec intuere. Nec me aestimes, non de specie quadam corporum, sed universaliter de omni corpore dixisse, quamvis specialiter de corpore composito ex forma materiaque dixerim, pro praesentis quaestionis utilitate, adversus eos, qui mortalia sua corpora transitoriaque non aliud 122.0490D| esse, nisi suam οὐσίαν, suamque οὐσίαν nihil aliud esse, nisi corpus materiale suum diversisque speciebus compositum, forma videlicet atque materia variisque accidentibus, dicunt.

49. Ut autem plane cognoscas, universaliter οὐσίαν nullum corpus esse, hanc argumentationis accipe speciem. DISC. Accipiam; sed prius quandam formulam 122.0491A| praedictae argumentationis fieri necessarimm video. Nam praedicta ratiocinatio plus argumentum e contrario videtur esse, quam dialectici syllogismi imago.

MAG. Fiat igitur maxima propositio sic: utrum οὐσία corpus corruptibile est? Omnis οὐσία incorruptibilis est. Omne incorruptibile corpus materiale non est. Omnis igitur οὐσία corpus materiale non est. Et reflexim: Omne igitur corpus materiale οὐσία non est. Item: Omne corpus, quod ex forma atque materia componitur, simplex non est. Omnis autem οὐσία simplex est. Nullum igitur corpus forma materiaque compositum οὐσία est. Item: Omnium hominum una eademque οὐσία est. Omnes enim unam participant essentiam, ac per hoc, quia omnibus communis est, nullius proprie est. Corpus autem 122.0491B| commune omnium hominum non est. Nam unusquisque suum proprium possidet corpus, non et οὐσίαν. Igitur communis est, et corpus commune non est. Est autem οὐσία communis. Non est igitur corpus. Eadem ratio in ceteris animalibus inanimalibusque perspicue splendet.

DISC. Haec formula idonea est. Redi, precor, ad promissam argumenti universalem speciem, qua concluditur, nullum corpus οὐσίαν esse.

MAG. Omne quod longitudine, latitudine, altitudine comprehenditur, quoniam diversis spatiis concluditur, corpus est. Quod autem nullum praedictorum spatiorum recipit, quoniam unum est atque simplex, nullumque motum naturae suae per spatia potest recipere, necessario incorporale est. Οὐσία autem nec longitudine, nec latitudine, nec altitudine 122.0491C| protenditur, et quoniam in suae naturae simplicitate individua permanet, incorporalis est. Nulla itaque οὐσία, quoniam caret spatio, corporalis est; sicut nullum corpus, quoniam spatiis extenditur, οὐσία est. DISC. Hoc etiam certa dialectica formula imaginari volo.

MAG. Fiat itaque formula syllogismi conditionalis. Ita maxima propositio: utrum οὐσία corpus est? Si οὐσία corpus est, longitudinis, latitudinis altitudinisque spatia recipit. Οὐσία autem longitudinem, latitudinem, altitudinemque non recipit. Corpus igitur non est. Si autem ἐνθυμήματος, hoc est, conceptionis communis animi syllogismum, qui omnium conclusionum principatum obtinet, quia ex his, quae simul esse non possunt, assumitur, audire desideras, 122.0491D| accipe hujusmodi formulam: Non et οὐσία est, et incorporalis non est. Est autem οὐσία. Incorporalis igitur. Non enim simul esse potest, ut et οὐσία sit, et incorporea non sit. Item: Non et οὐσία est, et corpus est. Est autem οὐσία. Non est igitur corpus. Item: Non et οὐσία est, et incorporalis est. Est autem οὐσία. Incorporalis igitur. Maximum itaque argumentum est, ex quo dignoscitur, aliud esse corpus, aliud οὐσίαν. Nam οὐσία in genera 122.0492A| et species dividitur; corpus vero veluti totum quoddam in partes separatur. Item corpus in partibus suis totum non est. In capite enim, seu manibus, pedibusve, totum corpus non comprehenditur. Et est majus in omnibus suis partibus simul; minus vero in singulis non simul. E contrario autem οὐσία tota in singulis suis formis speciebusque est; nec major in omnibus simul collectis, nec minor in singulis a se invicem divisis. Non enim amplior est in generalissimo genere, quam in specialissima specie; nec minor in specialissima specie, quam in generalissimo genere. Et ut exemplis utamur: οὐσία non est major in omnibus hominibus, quam in uno homine, nec minor in uno homine, quam in omnibus hominibus. Non est major in genere, in quo omnes species animalium 122.0492B| unum sunt, quam in homine solo, vel bove, vel equo. Nec minor in his singulis speciebus, quam simul in omnibus. Item corpus in partes potest secari, ut totum suum pereat. Verbi gratia, dum solvitur in ipsa clementa, ex quibus coeuntibus superaddita forma conficitur, totum perit. Ubi enim partes simul non sunt, neque propria forma continentur, totum simul esse non potest in aliqua re actu et opere; quamvis simul videantur esse naturas rerum considerantis cogitatione. Sed aliud est, simul esse rationabili naturae consideratione, quae omnia simul semper intellectu colligit, et inseparabiliter comprehendit universitatem; aliud, quod operatione agentis, aut passione patientis, visibiliter in separatione seu collectione sensibilium partium peragitur. 122.0492C| Ratio siquidem omnium numerorum in unitate inconcussa est, nec augeri potest, nec minui. Corporales vero numeri seu phantastici et augeri in infinitum possunt, et minui, ita ut penitus non sint. At vero οὐσία, quamvis sola ratione in genera sua speciesque et numeros dividatur, sua tamen naturali virtute individua permanet, ac nullo actu seu operatione visibili segregatur. Tota enim simul et semper in suis subdivisionibus aeternaliter et incommutabiliter subsistit, omnesque subdivisiones sui simul ac semper in seipsa unum inseparabile sunt. Atque ideo, etsi corpus, quod nihil aliud est quam οὐσίας quantitas, et ut verius dicam, non quantitas, sed quantum, actu et operatione, vel certae suae fragilitatis 122.0492D| passione, in diversas segregetur partes, ipsa per se, id est οὐσία, cujus est quantum corpus, immortalis inseparabilisque sua propria naturalique virtute perdurat.

50.

Ideo autem addidi, rectius corpus quantum vocari quam quantitas, quoniam illa accidentia, quae naturalia dicuntur, dum in seipsis naturaliter perspiciuntur, incorporalia sunt et invisibilia, et circa ipsam οὐσίαν, seu in ipsa sola rationis contuitu 122.0493A| considerantur, et veluti quaedam causae suorum effectuum sunt, ut est ipsa quantitas et qualitas causa quanti et qualis, ceteraque accidentium genera, de quibus satis, ut arbitror, diximus, quoniam invisibiles sunt, suos visibiles effectus gignunt. Corpus igitur non est οὐσίας quantitas, sed quantum; sicut color visibilis, qui circa corpus sentitur, non est οὐσίας qualitas, sed quale in quanto constitutum, ceteraque id genus. Placuit etiam sententiam sancti patris Augustini ex libro, quem de categoriis Aristotelis scripsit, nostris disceptatiunculis inserere. 51. Descripta igitur, inquit, οὐσία, quoniam definiri non potuit propter eas causas, quas superius memoravi, accidentium definitionem necessarius ordo poscebat. Quorum primum est quantum. Nec sine 122.0493B| causa. Nam cum aliquid viderimus, id necesse est, quantum sit, aestimare. Quantum vero sit, inveniri non potest, nisi fuerit adhibita mensura collectum. Si ergo omissa latitudine solam quis longitudinem voluerit emetiri, longitudo sine latitudine mensurae subjecta γραμμή dicitur; non quod sit longitudo aliqua, quae careat latitudine, sed quod solam quis metiens longitudinem γραμμή metiri dicitur. Emensa vero cum longitudine latitudo dicitur ἐπιφάνεια. Sin autem et altitudo fuerit mensurae sociata, corpus cuncta perficiunt. Quod tamen non ita accipimus, quemadmodum solemus accipere naturale, ne ad οὐσίαν reverti videamur. Hoc ideo dictum est, ut has singulas regulas in geometricis corporibus sciamus esse constitutas, in quibus haec tria separatim discreta 122.0493C| esse possunt. In naturalibus autem inseparabiliter cohaerent, in quibus solo intellectu quantitas ab οὐσία separatur. Nam cum videtur quis de quantitate disputare, tanquam de οὐσία quid diceret, putatur confundere. Videsne quid summae auctoritatis magister edicat? Cum videtur, inquit, quis de quantitate, hoc est, de spatiis, quibus corpus conficitur, disputare, ab his, qui nihil aliud esse οὐσίαν aestimant nisi corpus quod vident, de ipsa οὐσία putatur quid dicere. Si igitur geometrica corpora, quae sola animi contuitu contemplamur, solisque memoriae imaginationibus fingere procuramus, in aliqua οὐσία subsistunt, profecto naturalia sunt, nullaque inter geometrica et naturalia corpora differentia est. Nunc vero, quoniam geometrica corpora 122.0493D| solo animo consideramus, in nullaque οὐσία subsistunt, atque ideo phantastica jure vocantur, naturalia vero corpora propterea naturalia sunt, quoniam in naturalibus suis ousiis, id est essentiis, subsistunt, et sine quibus esse non possunt, ideoque vera sunt; alioquin non in rebus naturalibus, sed sola ratione cogitarentur: profecto datur intelligi, aliud esse 122.0494A| corpus, aliud οὐσίαν, quoniam corpus aliquando caret οὐσία, aliquando adhaeret ousiae, ut verum sit, sine qua verum fieri non potest, sed quadam imaginatione figuratum; οὐσία vero nullo modo corporis indiget, ut sit, quoniam per se ipsam subsistit. Satis de his dictum esse reor. D. Satis plane: sed restat, sicuti video, ut de ipsa materia formaque, quibus materialia componi asseris, pauca edisseras. Non enim praetereundum est, ut arbitror; siquidem non mihi satis elucet, utrum eadem forma est et quae generi subditur, et quae materiae, ut corpus sit, copulatur.

52.

M. Formarum aliae in οὐσία, aliae in qualitate intelliguntur; sed quae in οὐσία sunt, substantiales species generis sunt. Nam de ipsis genus praedicatur, quia in ipsis subsistit. Genus namque, 122.0494B| ut saepe diximus, totum in singulis suis formis est, quemadmodum et singulae formae unum in suo genere sunt. Et haec omnia, id est, genera et formae ex uno fonte ousiae manant, inque eam naturali ambitu redeunt. Formae vero, quae qualitati attribuuntur, in naturalibus corporibus proprie formae, in geometricis autem figurae vocantur. Omne enim geometricum corpus spatiis solummodo atque figura, nulla vero substantia continetur. Omne siquidem phantasticum corpus universalibus tribus spatiis perficitur, longitudine videlicet, latitudine, altitudineque. Non autem universaliter omnia corpora geometrica una figura circumscribuntur. Eorum namque alia ex triangula surgunt figura, alia ex tetragona, alia ex pentagona, ceterisque in infinitum 122.0494C| polygonis, alia ex circulari crescunt superficie. Atque ideo, in quantum numerus linearum ex ternario inchoans progreditur, in tantum et figurarum et superficierum multiplex ordo variatur. Numerus itaque spatiorum et linearum in geometricis corporibus quantitati deputatur. Laterum vero angulorumque ordo atque positio, superficierumque habitudines, qualitatis proprium est, et dicitur forma geometrica, seu proprie figura. Dum vero in naturalibus corporibus numerus membrorum, atque distinctio, sive naturalibus discretionibus segregentur, sive naturaliter sibi invicem conjuncta sint, perspicitur, quantitatis proprium esse nemo denegat, ordinem vero atque positionem naturalium partium seu membrorum ad qualitatem referrri, formamque proprie vocari. 122.0494D| Dicimus enim formam hominis sursum versus erectam, ceterorum vero animalium deorsum versus pronam. Unde deformes dicuntur, qui congrua membrorum harmonia carent, seu coloris pulchritudine privantur, quae ex qualitate ignea, quae est calor, corporibus innascitur. Nam color dicitur quasi calor mutatione unius litterae. Et forma vocatur 122.0495A| a formo, hoc est calido, conversa mum syllaba in ma. Antiqui siquidem formum dicebant calidum. Unde et forcipes formum capientes appellantur. In normes quoque eos, qui naturalem membrorum regulam excedunt, quasi sine norma, id est regula, solemus nominare. Nonne vides, hoc non in numero, nec magnitudine membrorum, sed in positione partium corporis, luceque coloris consistere? An tibi aliter videtur? DISC. Non ut opinor. Sed quid ad propositam quaestionem talis attineat differentia, nosse specto.

MAG. Num praedictis rationibus inter nos est concessum, aliud esse corpus, aliud οὐσίαν? DISC. Satis, plurimumque.

53.

MAG. Si itaque naturali discretione quantitas corporis ab intellectu ousiae separatur, quamvis sibimet 122.0495B| adhaereant, ita ut οὐσία subjectum quantitatis sit et quanti, ipsa vero quantitas seu quantum accidentia sint ousiae: nonne luce clarius est, aliam esse formam, quae in ipsa οὐσία, non ut accidens, sed ut idipsum, ei, prospicitur, aliam, quae ex qualitate quantitati adjuncta corpus efficit perfectum? DISC. Jam video, quo tendis.

MAG. Putasne, me velle formam essentialem materiae adjunctam naturale corpus efficere?

DISC. Ne id quidem; immo vero nolle te video.

MAG. Dic, quaeso, quomodo?

DISC. Ex praedicta formarum differentia, ousiadum scilicet qualitativarumque, videris mihi non aliud suadere, nisi eam formam, quae species qualitatis est, materiae superadditam corpus, cui οὐσία subsistit, perficere. Haec etenim tria in omnibus 122.0495C| naturalibus inspiciuntur corporibus: οὐσία, quantitas, qualitas. Sed οὐσία solo semper intellectu cernitur; in nullo enim visibiliter apparet. Quantitas vero et qualitas ita invisibiliter sunt in οὐσίᾳ, ut in quantum et quale visibiliter erumpant, dum corpus sensibile inter se conjunctae componunt. Si enim geometricum corpus, cui nulla subest οὐσία, sola quantitate spatiorum, linearumque, qualitatisque forma, quae figura dicitur, rationabiliter constare probatur: quid impedimenti est, ut naturale corpus, cui virtus ousiae ad permanendum substat, quantum manere valet, ea forma, quae ex qualitate est, adjecta quantitati, quae ex materia assumitur, perfici non dicamus? Non enim aliud te suadere aestimo, quam ut cognoscamus, quattuor mundi 122.0495D| hujus elementorum in se invicem concursu contemperantiaque materiam corporum fieri, cui adjecta qualicunque ex qualitate forma perfectum corpus efficitur. Non enim mihi obstat, quod multis. Videmur namque eis contra nosmet agere, contrariaque et nobis adversantia firmare, dicentes, aliquando 122.0496A| quattuor elementorum coitum materiam gignere, aliquando quantitatis atque qualitatis ousiae conventum causam materiae esse. Nec mirum, quoniam illos latet, non aliunde mundi hujus elementa, nisi praedictorum ousiae accidentium concursu componi. Ignem siquidem caliditas ariditati, aera caliditas humiditati, aquam humiditas frigiditati, terram frigiditas ariditati copulata conficiunt. Et quoniam praedictae qualitates sibimet coeuntes per se apparere non possunt, quantitas subministrat eis quantum, in quo sensibiliter eluceant. Quantitas siquidem veluti secundum subjectum est post οὐσίαν, ideoque in ordine categoriarum prima post eam ponitur, quoniam sine quantitate qualitas nescit manifesta fieri. Si itaque elementa quantitate qualitateque fiunt, et 122.0496B| corpora ex elementis, ex quantitate igitur et qualitate corpora sunt.

MAG. Quoniam igitur video, te intentionis nostrae finem acute perspexisse, dic, oro, num tibi haec divisio formarum in duas species diversi generis, ousiae videlicet atque qualitatis, rata esse videtur, necne?

DISC. Rata quidem, verique similis, licet non sine animi mei scrupulo hanc rationabilem esse concesserim. Etenim facilius mihi suaderes, formam substantialem materiae adjectam naturale corpus constituere, quam qualitativam. Causam siquidem constitutionis corporis οὐσίαν esse, non qualitatem, probabilius crediderim. Praedictis namque rationibus collectum opinor, qualitatem non solum materiae, verum etiam formae causam esse; excepto, quod materiam mixta quantitati 122.0496C| efficiat, formam vero per se sola materiae superfundat. Non quod nescierim, unam causam multos ex se effectus producere, cum videam, ex uno igne calorem simul et lucem erumpere, ipsamque lucem causam splendoris et umbrarum esse. Quid dicam? Quanta diversa corpora una eademque fiunt materia? Una forma in quot multiplicatur numeros? et cetera hujusmodi. Atque ideo οὐσίαν ipsam formam materiae fieri putarim, non autem ejus accidentia.

MAG. Miror valde, cur tam cito, quae paulo ante inter nos ad purum deducta sunt, tua labuntur memoria. Considera itaque diligentius, atque eadem breviter repetamus.

DISC. Praesto sum; repete. MAG. Num inconcusse inter nos convenerat, οὐσίαν incorpoream esse?

DISC. Convenerat.

MAG. Atqui 122.0496D| nondum oblivioni te dedisse aestimarim, quantitates qualitatesque, quantum in seipsis cogitantur, incorporeas esse, et non in alio subjecto nisi in οὐσὶα, cui accidunt, subsistere, et inseparabiliter in ea manere.

DISC. Hoc quoque firmiter obtineo.

MAG. Num itaque probabiliter dicendum est, omne, quod 122.0497A| quantitate et qualitate conficitur, hoc est quantum et quale, non aliunde constitutionis suae causam accipere, nisi ab ipsa οὐσία, cui naturaliter ipsa quantitas et qualitas veluti prima accidentia maximaque probantur accidere, et sine qua non possunt esse? Quicquid enim ex his, quae in fonte sunt, progreditur, cur non ad ipsum fontem referatur, non habeo; praesertim cum ipsa οὐσία, in quantum οὐσία est, nullo modo visibiliter tractabiliterque ac spatiose valeat apparere. Concursus vero accidentium, quae ei insunt, vel circa eam intelliguntur, sensibile quoddam spatiosumque per generationem potest creare. Quantitas siquidem et qualitas quantum et quale inter se conjungunt. Quae duo sibi invicem conjuncta, modo quodam temporeque generationem accipientia, corpus integrum ostendunt. Cetera enim 122.0497B| accidentia his superaddita esse videntur. Haec enim quattuor in corporibus nostris ceterorumque animalium inanimaliumque principaliter inquirimus, quantum sit, quibus partibus constet, num spatiis longitudinis protenditur, latitudinisque, altitudinisque, quale sit, rectaene formae atque humanae, pronaeve atque bestialis, quo tempore genitum, quove modo definitur. Itaque in se locatur, ne infinitum sit, sed unum aliquid in suo genere terminatum. Haec, ut diximus, in corporibus nostris primordialiter inspiciuntur. Extra vero haec altiori consideratione οὐσίαν, quae est formarum substantialium origo, contemplamur. Dicimus enim, hoc corpus vel hoc, cujus ousiadis, id est, substantialis formae 122.0497C| est? Utrum humanae, an equinae, alicujusve irrationabilis animalis intra οὐσίαν comprehensi? His enim nominibus non animalium corpora, sed substantiales eorum formae appellantur.

54.

Tria siquidem discrete debemus cognoscere, sive de nobismetipsis cogitantes, sive de aliis animalibus: Quid sumus? Quid nostrum est? Quid circa nos? Nos sumus substantia nostra, quae vitalis atque intelligibilis est, supra corpus omnesque ejus sensus visibilemque formam. Nostrum est, non autem nos, corpus, quod nobis adhaeret, quanto, et quali, ceterisque accidentibus compositum, atque sensibile, mutabile, solubile, corruptibile; nihilque aliud esse verissimum est dicere, quam sensuum instrumenta vel sedes, quae a Graecis vocantur 122.0497D| αἰσθητήρια, id est αἰσθήσεων τηρία, sensuum custodiae. Dum enim anima incorporea sit, suasque operationes per seipsam sine sensibus aperire non possit, sensusque ipsi non nisi in sedibus quibusdam custodiri valeant, naturae conditor corpus ad usus animae condidit, in quo sua quasi quaedam vehicula, id est, sensus custodiret. Circa nos sunt omnia sensibilia, 122.0498A| quibus utimur; ut sunt quattuor mundi hujus elementa, corporaque ex eis composita. Non enim mortalia nostra corpora sine his possunt permanere. Terra siquidem pascuntur, humore potantur, aere inspirantur, igne caleficantur. Duobus crescunt et nutriuntur, terra et aqua: duobus ut vivant administrantur, aere et igne: duo patiuntur in corpus transeuntia, terra et aqua; duo operantur officinam corporis conflantia, aer et ignis. Ignea siquidem virtus, cujus sedes in corde est, cibi potusque subtilem per occultos poros in diversas corporis partes vaporem distribuit, faeculentum in secessum discernit. Sed ipse ignis, nisi aerio spiritu insuffletur, ciboque ac potu veluti quibusdam fomentis nutriatur, cito extinguitur, ac sine mora totum corporis aedificium 122.0498B| solutum collapsumque rigescit, frigore vim caloris superante. Sed de his alius disserendi locus est. 55. DISC. Haec probabiliter accipio. Sed mecum tractare non desino, qualiter haec sibimet possunt convenire, quomodo incorporales res per se atque invisibiles suo concursu inter se invicem visibilia corpora efficiunt, ita ut nihil aliud sit materia, nullamque aliam causam constitutionis habeat, nisi eorum, quae solo sapientiae contuitu considerantur, inter se ipsa, in seipsis, et non in aliquo contemperatum contuitum; praesertim magnifico Boethio, summo utriusque linguae philosopho, in libris suis de Arithmetica talia asserente: Sapientia est rerum quae sunt, suique immutabilem substantiam sortiuntur, comprehensio veritatis. Esse autem illa dicimus, 122.0498C| quae nec intentione crescunt, nec retractione minuuntur, nec variationibus permutantur, sed in propria semper vi suae se naturae subsidiis nixa custodiunt. Haec autem sunt qualitates, quantitates, formae, magnitudines, parvitates, aequalitates, habitudines, actus, dispositiones, loca, tempora, et quicquid adunatum quodam modo corporibus invenitur; quae ipsa quidem natura incorporea sunt, et immutabilis substantiae ratione vigentia, participatione vero corporis permutantur, et tactu variabilis rei in vertibilem inconstantiam transeunt. Haec igitur, quoniam, ut dictum est, natura immutabilem substantiam vimque sortita sunt, vere proprieque esse dicuntur. 56. Num ex hac sententia aperte datur intelligi, aliud esse materiam corpusque ex ea factum, aliud 122.0498D| quantitatem et qualitatem, ceteraque, quae sola contemplantur sapientia, immutabilemque naturae suae virtutem semper custodiunt? Materia vero corpusque, quibus accidunt, variabili permutatione diversa inconstantiaque sunt. Quid enim? Numquid verisimile videtur, si ex quantitate et qualitate ceterisque naturalibus accidentibus sibi invicem copulatis materia 122.0499A| subsisteret, necessario et ipsa immutabilis esset? Nam quod de causis intelligitur, cur non etiam de effectibus earum intelligatur, ut, quemadmodum quantitates et qualitates ceteraque similia solo animi contuitu aspiciuntur, ita et materia et corpus non sensibus corporeis, sed intellectui succumbant? Nunc vero formatam materiam, qua corpus efficitur--nam informis omnino intelligibilis est--sensu corporeo percipimus; quantitatem vero et qualitatem solo intellectu videmus. Quomodo igitur quantitas et qualitas materiam longe ab eis distantem possunt conficere? MAG. Acute admodum falso argumento falleris, aut alios fallere vis. Sed utrum tu ipse de his dubitas, an aliorum de his dubitantium personas arripis, adhuc ignoro. DISC. Utrumque in meipso perspicio. Nam et 122.0499B| ex aliorum persona, qui non immerito de talibus aut haesitant, aut penitus ignorant, haec proponere curavi; et meipsum non adhuc tantae puritatis in his esse video, ut jam nil amplius de eis inquiram. MAG. Utendum igitur est, ut opinor, ratione et auctoritate, ut haec ad purum dignoscere valeas. His enim duobus tota virtus inveniendae rerum veritatis constituitur.

DISC. Utendum sane. Haec enim a multis quaesita sunt, paucis vero reperta.

MAG. Dic itaque, quid tibi videtur de ipsa materia, ex qua formata corpora fiunt, num per se, dum sit informis, sensu an ratione consideratur?

DISC. Ratione profecto; non enim audeo dicere sensu. Nam materia forma carens nullo sensu corporeo potest attingi. MAG. Recte respondisti. Sed vide, ne diutius de his, 122.0499C| quae nunc assumpseris, iterum nos interroges. Nam in talibus nimium moramur, cum altiora ad considerationem sui nos invitent.

DISC. De his, quae nunc inter nos puro mentis intuitu fuerint definita, non, ut arbitror, ulterius sollicitum te faciam. De eo autem quod dixisti, altiora ad considerandum nos invitant, mirari non desino. Quid enim altius sit ratione considerandum post Deum, quam informis materia, non video, dum quaeritur, quid sit materia, quid forma, quid ex materia formaque conficitur, unde materia, num inter primordiales causas, quae primitus a Deo conditae sunt, connumeranda sit, an etiam inter sequentes causas, quae ex primordialibus nascuntur; num in his, quae sensibus incumbunt, an in his, quae intellectui, computanda; 122.0499D| et utrum definiri possit, dum adhuc infinita est; an etiam infinita definiri potest; quod rationi videtur resistere, cum a sanctis Patribus ad purum deductum sit, duo solummodo esse, quae nullo modo possint definiri, Deum videlicet atque materiam. Deus siquidem infinitus informisque, quoniam a nullo formatur, dum sit forma omnium. Materia 122.0500A| similiter informis infinita; aliunde enim formari indiget finirique, dum per se non forma, sed formabilis sit. Et haec similitudo causae omnium, ex qua, et in qua, et per quam, et ad quam omnia sunt, et ipsius causae informis, dico autem materiae, quae ad hoc creata est, ut ea, quae per se sensibus attingi non possent, quodam modo in ea sensibiliter appareant, e contrario intelligitur. Nam summa omnium causa per excellentiam omnium formarum finiumque informis est atque infinita. Non enim solummodo forma omnium est principalis, sed plusquam forma, omnem formam superans, omneque formabile et informabile formans. Nam et eorum, quae formari possunt, forma est, quoniam eam aut appetunt, aut ad eam convertuntur. Et eorum, quae 122.0500B| formari nequeunt, propter suae excellentiam naturae, proximamque ei, videlicet causae, similitudinem informitas est. Siquidem ipsa informitas eorum, quae informabilia sunt, non ideo dicitur informitas, ut omni forma careat, sed quia omnem formam sensibilem intelligibilemque superascendat. Atque ideo ipsa omnium causa et firmari et negari solet, uti de ea sic dicatur, forma est, forma non est, informitas est, informitas non est. Quicquid enim de ipsa praedicatur, et firmari et negari potest, quia super omne, quod dicitur et intelligitur et non intelligitur, est. Materia vero informis vocatur per privationem omnium formarum. Ab ea siquidem nihil formatur, sed diversas innumerabilesque recipit formas.

MAG. Non longe distas a vero. Num igitur materia informis, 122.0500C| quoniam solo mentis oculo, ratione dico, perspicitur, necessario eam incorpoream esse sequetur? DISC. Ne hoc quidem negare ausim.

MAG. Igitur incorporea est.

DISC. Est quidem; meoque judicio conclusum me esse video.

MAG. Visne, hoc auctoritate roborari?

DISC. Valde; et, ut fiat, posco.

57. MAG. Multos de materia disputasse reperimus et mundanae, et divinae sophiae peritorum; sed paucorum testimonio uti sat est. Sanctus Augustinus in libris Confessionum informem materiem esse asserit mutabilitatem rerum mutabilium, omnium formarum capacem. Cui assentit Plato in Timeo, similiter informem materiam esse dicens formarum capacitatem. His ambobus sibimet consentientibus 122.0500D| potest sic dici et definiri: Mutabilitas rerum mutabilium capax omnium formarum informis materia est. Sanctus Dionysius Areopagita in libro de divinis Nominibus materiam dicit esse ornatus et formae et speciei participationem, quibus sine per se informis est materia, et in nullo intelligi potest. Ac sic secundum Dionysium potest colligi. Si materia 122.0501A| est ornatus et formae et speciei participatio, quod ornatus et formae et speciei participatione caret, materia non est, sed quaedam informitas. Sive itaque informis materia mutabilitas sit formarum capax secundum Augustinum atque Platonem, sive informitas quaedam, speciei, formae, ornatusque participatione carens secundum Dionysium, non negabis, ut arbitror, si quodam modo intelligi potest, non nisi solo intellectu percipi. DISC. Jam dudum hoc inconcusse dedi.

MAG. Quid? Ipsam speciem, formamque, ornatumque, quorum participatione informitas illa praedicta seu mutabilitas in materiam vertitur, putasne aliter nisi mentis contuitu considerari? DISC. Nullo modo; nam de forma et specie, sine quibus nullus ornatus fieri potest, omnino incorporea 122.0501B| esse praedictis rationibus, satis est actum. MAG. Nunc itaque vides, ex incorporeis, mutabili videlicet informitate formarum quidem capaci, ex ipsaque forma quoddam corporeum, materiam dico corpusque, creari.

DISC. Plane video.

MAG. Concedis itaque, ex incorporalium coitu corpora posse fieri. DISC. Concedo ratione coactus.

58.

MAG. Atqui dum haec ita sint, necessario fateberis, corpora in incorporea posse resolvi, ita ut corporea non sint, sed penitus soluta. Incorporea vero naturali suo concursu mirabilique harmonia ita corpora conficiunt, ut naturalem suum statum immobilemque vigorem nullo modo desinant habere; quemadmodum, ut quadam similitudine utamur, ex luce et corpore umbra nascitur, neque tamen lux 122.0501C| neque corpus in umbram movetur; umbra vero dum solvitur, in causas suas, corpus videlicet atque lucem, intelligitur redire. Umbrarum siquidem causam corpus lucemque esse vera ratio edocet, in quibus naturaliter silent, dum in nullo loco apparere valeant propter undique circa corpora circumfusam luminis claritatem. Errant enim, qui putant, umbram perire, dum sensibus non apparet. Non enim umbra nihil est, sed aliquid. Alioquin non diceret Scriptura: Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem. Deus namque non nominat, nisi quod ex ipso est; neque eo loci altitudo theoriae aufert veritatem historiae. Ibi siquidem secundum rerum factarum considerationem non aliud tenebras noctemque accipimus, 122.0501D| nisi umbram terrae solarium radiorum circumfusione factam instar coni, semperque globo luminis oppositam. Eademque ratio est in minoribus umbris, qualicunque lumine corporibusque projectis, seu finitae seu infinitae sint, et qualiscunque formae sint. Non mireris itaque, ex incorporalibus causis corpora creari, inque easdem iterum resolvi, ipsas vero causas ab una eademque rerum omnium creatrice creatas procedere.

59.

Ex forma enim omnium, unigenito videlicet 122.0502A| Patris Verbo, omnis forma, sive substantialis, sive quae ex qualitate assumitur, materiaeque adjuncta corpus generat, creata est. Ab ipsa quoque omnis informitas. Nec mirum, ex informi forma per excellentiam informitatem, quae est formarum omnium privatio, conditam fieri, quando quidem non solum monogena, sed etiam heterogena, hoc est, non solum quae sunt unius, sed etiam quae sunt diversi generis, et non solum quae per excellentiam, sed etiam quae per privationem dicuntur esse vel non esse, ab eodem fonte omnium manant. Quid igitur? Num jam tibi clare lucet, non sine ratione a nobis dictum esse, ex accidentium concursu corpora fieri, auctoritatem sancti Gregorii Nyssaei sequentibus, cum videas alios, sive graecos, sive latinos 122.0502B| auctores, ex incorporalibus asserere corpora fieri? Ideoque praedicti patris Gregorii sententiam disputationi nostrae placuit inseri. Ait enim in libro de Imagine, adversus eos, qui dicunt, materiam Deo esse coaeternam, agens: Neque extra ea, quae consequenter inventa sunt, de materia susceptio illa fertur, quae ex intellectuali et immateriali eam subsistere profert. Omnem siquidem materiam ex quibusdam qualitatibus consistere invenimus; quibus si nudata fuerit, per seipsam nulla ratione comprehendetur. Atqui unaquaeque qualitatis species ratione subjecto separatur. Ratio autem intellectualis est quaedam et incorporalis theoria; utputa proposito quopiam animali seu ligno in theoria, seu aliquo alio materialium constitutionem habentium, multa circa subjectum secundum 122.0502C| intelligentiam divisione intelligimus, quorum uniuscujusque ad id, quod consideratur, inconfuse habetur ratio. Alia siquidem coloris, et alia gravitatis ratio; alia iterum quantitatis, et alia intelligentiae, quae est secundum tactum proprietatis. Mollities enim et bicubitale, cetera etiam eorum, quae dicta sunt, neque sibi invicem, neque corpori secundum rationem commiscentur. Nam in unoquoque horum specialis, juxta quam est interpretata, intelligitur causa; nullaque earum, quae circa subjectum theorizantur, alteri qualitati permiscetur. Si ergo intelligibilis color, intelligibilis etiam soliditas et quantitas, et cetera talium specialitatum. Horum autem unumquodque si sublatum fuerit subjecto, omnis ratio corporis simul solvetur. Consequens erit, quorum absentiam solutionis 122.0502D| corporis causam invenimus, horum concursum materialem naturam creare assumere. Ut enim non est corpus, cui res, id est οὐσία, et figura, et soliditas, et distantia, et gravitas, ceteraque specialitatum non adsunt, horum autem unumquodque corpus non est, sed alterum quid praeter corpus seorsum invenitur: sic conversim, ubicunque, quae dicta sunt, concurrerint, corporalem substantiam perficiunt. At si intelligibilis est specialitatum intelligentia, intelligibilis quoque notura 122.0503A| Deus dicitur, nil inconsequens, ex incorporali natura has intellectuales occasiones ad corporum generationem substitutas esse ab intellectuali quidem natura intelligibiles substituente virtutes, harum vero ad se invicem concursu materialem naturam in generationem adducente.

60.

Num itaque vides, maximum fortissimumque praedicti magistri argumentum sufficere? Si enim aliud esset corpus praeter accidentium οὐσίας concursum, subtractis eisdem in seipso per seipsum subsisteret. Siquidem omne subjectum per se subsistens accidentium non indiget, ut sit, sicut ipsa οὐσία. Sive enim accidant ei, sive non accidant; sive in ea sint, quae sine ea esse non possunt, sive ab ea recedant, quae ab ea segregari possunt, seu sola 122.0503B| cogitatione, seu actu et opere: suis naturalibus subsidiis semper immutabiliterque subsistit. Corpus autem subtractis accidentibus nullo modo per se subsistere potest, quoniam nulla substantia fulcitur. Nam si quantitatem a corpore subtraxeris, corpus non erit; spatiis enim membrorum numeroque continetur. Similiter si qualitatem ab eo dempseris, deforme remanebit, et nihil. Eadem ratio in ceteris accidentibus, quibus corpus contineri videtur, contemplanda est. Quod igitur sine accidentibus per se non potest subsistere, nihil aliud intelligendum est praeter eorundem accidentium concursum esse.

61.

Quid ergo mirum, aut rationi contrarium, si similiter accipiamus, magnificum Boëthium non aliud aliquid variabilem rem intellexisse, nisi corpus materiale, 122.0503C| quod ex concursu earum rerum, quae vere sunt, ut ait ipse, constituitur? Et dum in ipso considerantur, mutabilitatem quandam pati necesse est. Nec hoc mirum, si aliter res per se immutabiles puro mentis contuitu perspicientur in sua simplicitate, aliter sensu corporeo in aliqua materia ex concursu earum facta compositae, cum videamus ea, quae per se simplicia sunt et incorruptibilia, compositum quoddam atque corruptibile inter se coeuntia perpetrare. Cui enim incognitum sit, hanc molem terreni globi ex quattuor simplicibus elementis esse compactam, quae quidem corruptibilis solubilisque dum sit, ea tamen elementa, ex quibus conficitur, in sua simplicitate insolubili permanent? Et haec in omnibus fere corporibus communiter speculatur ratio. 122.0503D| Ac de his satis dictum aestimo. DISC. Satis profecto; et jam ad reliquarum categoriarum theoriam redeundum esse video. Nam de his diutius dubitare, minus considerantium rerum naturas esse, dubium non est. Ac per hoc meae tarditatis in multis me pudet et poenitet.

MAG. Non te pudeat, nec poeniteat. Quamvis enim haec, de quibus disputamus, tam praeclara sapientibus sint, ut eorum nullus in eis 122.0504A| haesitet, rudibus tamen, et ex inferioribus ad superiora rationis iter carpentibus, utilia esse non ambigo. DISC. Nullo modo ambigendum, et hoc in meipso perspicio; perge ad cetera.

62.

MAG. Duae categoriae contemplationi restant, ni fallor: agendi videlicet et patiendi. Nam disputantes de loco, quaedam de tempore, quantum praesentis disputationis necessitas exigebat, discussimus. DISC. Nil nunc amplius de tempore deque loco a te quaero. Sufficiunt enim, quae de his dicta sunt. Nam si de singulis omnia, quae ratio considerari appetit, quis dixerit, aut vix, aut nullum finem disputatio habebit. MAG. Considera itaque, num actio passioque proprie de Deo praedicantur, an, sicut ceterae categoriae, per metaphoram dici aestimandum est.

DISC. Per metaphoram 122.0504B| sane. Quid enim? Nunquid arbitrandum est, has duas aliarum regulas excedere, cum minoris virtutis videantur esse?

MAG. Dic, quaeso, quid tibi videtur, movere et moveri, nonne agere est et pati? DISC. Aliter esse non video.

MAG. Similiter, ut opinor, amare et amari.

DISC. Eadem regula colliguntur. Haec enim verba, suique similia, activa et passiva esse, nemo artium liberalium peritus ignorat.

MAG. Si igitur haec verba, sive activae, sive passivae significationis sint, non jam proprie, sed translate de Deo praedicantur, et omnia, quae translate praedicantur, non revera, sed quodammodo de eo dicuntur, revera neque Deus agit, neque patitur, neque movet, neque movetur, neque amat, neque amatur.

DISC. Haec postrema conclusio non parvae indiget considerationis. 122.0504C| Nam huic, ut opinor, totius sacrae Scripturae sanctorumque Patrum reluctari videtur auctoritas. Quoties enim, ut nosti, sacra Scriptura Deum manifeste pronuntiat agere et pati, amare et amari, diligere et diligi, videre et videri, movere et moveri, ceteraque id genus? Quorum exempla quoniam innumerabilia sunt, passimque quaerenti occurrunt, ne nunc prolixitatem gignerent, placuit praeterire. Satisque hoc uno evangelico utendum est exemplo: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi. Sanctus item Augustinus in Exemero suo de divino motu disserens, haec verba protulit: Spiritus quidem creator movet seipsum sine tempore et loco, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et 122.0504D| locum. Si itaque agere et pati de Deo, ut praediximus, non revera, id est, non proprie praedicantur, sequitur, nec movere, nec moveri. Movere enim agere est, moveri vero pati. Item si nec agit nec patitur, quomodo dicitur amare omnia, et amari ab omnibus, quae ab eo facta sunt? Amare enim motus quidam agentis est, amari vero patientis; et causa et finis est motus. Sed hoc dico usum publicum 122.0505A| sequens. Nam si quis diligentius rerum inspexerit naturam, reperiet, quod multa verba, quae cum sola vocis superficie activa esse videantur, intellectu tamen passivam habent significationem, et e contrario passiva superficies actum significat. Nam qui amat vel diligit, ipse patitur; qui vero amatur vel diligitur, agit. At si amat Deus quae fecit, profecto videtur moveri; suo enim amore movetur. Et si amatur ab his, quae amare possunt, sive sciant, quid amant, sive nesciant, nonne apertum est, quia movet? Amor siquidem pulchritudinis ipsius ea movet. Quomodo ergo dicitur neque movere, neque moveri, ne videatur agere et pati, per meipsum considerare nequeo. Ac per hoc hujus quaestionis nodum solvas, obnixius postulo.

MAG. Putasne, in his, qui agunt, 122.0505B| aliud esse agentem, aliud posse agere, aliud agere, an unum idemque?

DISC. Non unum esse opinor, sed tria quaedam a se differentia. Amans enim, hoc est, qui amat, substantia quaedam certae ac definitae est personae, cui accidit quaedam potentia, per quam potest agere, sive agat, sive non. Si vero ipsa substantia per ipsam potentiam se moverit, ut aliquid agat, agere dicitur. Ac per hoc tria quaedam videntur esse, substantia videlicet, cui inest agere posse: cujus possibilitatis veluti cujusdam causae effectus est in aliqua re agere, sive ipsa actio reciproca sit, id est, in eandem redeat, seu in alteram transeat personam.

MAG. Recte discernis. Quid tibi videtur? Nonne eadem discretio est observanda in eo qui patitur, ut 122.0505C| aliud sit patiens, aliud posse pati, aliud ipsum pati, sive a seipso quis patiatur, sive ab alio?

DISC. Eadem profecto.

MAG. Haec igitur tria et in his qui amant, et in his qui amantur, ejusdem naturae non sunt.

DISC. Non sunt, ut opinor. Alia siquidem natura est substantiarum, alia accidentium. Nam qui agit vel patitur, substantia est. Posse autem agere vel pati, et ipsum agere et pati accidentia sunt.

MAG. Miror, quomodo eorum, quae in praedictis ratiocinationibus et quaesita et inventa, ut arbitror, et definita sunt, oblitus es.

DISC. Admone, precor, et, quae sunt illa, in memoriam revoca. Nam me vitio memoriae, quod est oblivio, negligentem obliviosumque esse non denego. MAG. Recordarisne, collectum conclusumque a nobis fuisse, οὐσίαν, δύναμιν, ἐνέργειαν, id est, essentiam, 122.0505D| ut saepe diximus, virtutem et operationem, trinitatem quandam inseparabilem incorruptibilemque nostrae naturae esse, quae sibi invicem mirabili naturae harmonia conjuncta sunt, ut et tria unum sint, et unum tria, neque veluti diversae naturae sunt, sed unius atque ejusdem, non ut substantia ejusque accidentia, sed quaedam essentialis unitas substantialisque differentia trium in uno?

DISC. Recordor, ac deinceps nunquam oblivioni tradam. Apertissimam 122.0506A| namque conditoris imaginem oblivioni tradere, stultissimum est atque miserrimum. Sed quorsum isthaec, nondum video, nisi forte, quia tria quaedam a se invicem discrepantia, dum a te interrogatus responderim, unum quidem secundum subjectum, duo vero secundum accidens esse, quae tria prioribus tribus longe videntur abesse. Ac per hoc aut illa tria, quae diximus unius ejusdemque substantiae esse, sola vereque sunt, id est essentia, virtus, et operatio; quae vero nunc a me addita sunt, id est substantia cum accidentibus, possibilitate videlicet agendi, ipsiusque possibilitatis effectu, quod est agere, superflua esse nullaque ratione reperta arbitrandum; aut e contrario; aut etiam, quod rectius dicendum mihi videtur, et haec et illa in 122.0506B| natura rerum sunt, suisque naturalibus differentiis discernuntur. Sed utrum ita concedendum, necne, tuo judicio decernendum committo.

MAG. Quod novissime posuisti, rectae rationi videtur convenire. Quisquis enim dixerit, essentialem trinitatem, essentiam scilicet, virtutem, operationem, inconcussam incorruptibilemque omnibus inesse, et maxime rationabilibus intellectualibusque naturis, a veritate, ut opinor, non recedit. Quae trinitas in omnibus, quibus inest, nec augeri nec minui potest. Sequens vero trinitas veluti praecedentis trinitatis effectus quidam intelligitur esse. Non enim veritati obstrepat, ut aestimo, si dicamus, ex ipsa essentia, quae una et universalis in omnibus creata est, omnibusque communis, atque ideo, quia omnium se participantium 122.0506C| est, nullius propria dicitur esse, singulorum se participantium quandam propriam substantiam, quae nullius alicujus est, nisi ipsius solummodo, cujus est, naturali progressione emanare. Cui etiam substantiae propria possibilitas inest, quae aliunde non assumitur, nisi ex ipsa universali virtute ipsius praedictae universalis et essentiae et virtutis. Similiter de propria operatione specialissimae et substantiae et potestatis dicendum, non aliunde descendere, nisi ab ipsa universali operatione ejusdem universalis et essentiae et virtutis. Nec mirum, si haec tria, quae in singulis considerantur, quasi quaedam accidentia praedictae universalis trinitatis dicantur esse, primaeque apparitiones; quandoquidem ipsa per se unum sit, et in omnibus, quae ex ea et in ea existunt, 122.0506D| incommutabiliter permanet, nec augeri nec minui, nec corrumpi, nec perire potest. Haec vero, quae specialissime in singulis considerantur, augeri possunt et minui, multipliciterque variari. Non enim omnes similiter participes sunt universalis essentiae et virtutis et operationis. Alii enim plus, alii minus. Nullus tamen participatione ipsius penitus privatur. Ipsa quoque in omnibus participantibus se una atque eadem permanet, nullique ad participandum se plus 122.0507A| aut minus adest. Sicut lux oculis. Tota enim in singulis est, et in seipsa. Augeri autem, vel minui, quidam defectus seu profectus est participationis; ideoque non irrationabiliter accidens esse judicatur.

63.

Nam quod semper id ipsum est, vera substantia recte dicitur; quod vero variatur, aut ex mutabilitate instabilis substantiae, aut ex participatione accidentium, sive naturalium sive non naturalium, procedit. Et ne mireris, quaedam accidentia substantias dici, quoniam aliis accidentibus subsistunt, dum vides, quantitati, quae sine dubio accidens substantiae est, alia accidentia accidere, ut est color, qui circa quantitatem apparet, et tempora, quae in morosis rerum motibus intelliguntur. Est enim tempus mutabilium 122.0507B| rerum morae motusque certa rationabilisque dimensio. DISC. In hoc nostrae intentionis non discrepat finis, ut arbitror. Sed breviter lucideque de hac rerum postrema consideratione definias vellem. MAG. Trinam rerum intelligentiam, hoc est essentiae, virtutis, operationis immutabilem subsistentiam firmumque fundamentum rerum a conditore omnium constitutum ponamus, si placet.

DISC. Ponendum arbitror.

MAG. Deinde illa trinitas, quae in singulis considerari potest, et a prima trinitate essentiali procedens, veluti praecedentis causae effectus, ejusque primordiales motus, quaedamque primordialia accidentia pensanda est, ut video.

DISC. Hoc quoque fatendum.

MAG. Quicquid autem illis tribus sequentibus, sive interius sive exterius, sive naturaliter, 122.0507C| sive quibusdam evenientibus acciderit, veluti accidens accidentium fieri videtur.

DISC. Huic etiam conclusioni non resisto. Nam cum sint secundum Aristotelem decem genera rerum, quae categoriae, id est, praedicamenta dicuntur, et huic divisioni rerum in genera nullum Graecorum vel Latinorum obstare reperimus, sed sub uno genere omnes primas essentias, quas Graeci οὐσίας appellant merito, quia per se sunt, et nullius indigent ut sint, sic enim a conditore omnium veluti quaedam immutabilia fundamenta stabilitae sunt, conclusas esse videmus: et ad similitudinem principalis omnium causae mirabili incommutabilique sua trinitate subsistunt, hoc est, ut saepe jam dictum, essentia, virtute, operatione, cetera vero novem genera accidentia 122.0507D| esse dicuntur. Nec sine ratione. Non enim per se, sed in praedicta essentiali trinitate subsistunt. Nam quod a Graecis locus et tempus appellantur, ὧν ἄνευ, hoc est, sine quibus cetera esse non possunt, non ita intelligendum, ut inter ea, quae sine loco et tempore non valent subsistere, substantialis illa trinitas praedicta rerum computetur. Ea 122.0508A| namque loci temporisque auxilio, ut subsistat, non eget, dum per seipsam ante supraque tempus et locum conditionis suae dignitate existat. Sed novem genera, quae solis accidentibus attribuuntur, ita ab auctoribus divisa sunt, ut ipsa accidentia, quae primordialiter in essentiis conspiciuntur, mox vertantur in substantias, quoniam aliis accidentibus subsistunt. Prima siquidem rerum omnium divisio est in essentias et accidentia, secunda accidentium in substantias. Quae fere in infinitum protenditur, dum, quod nunc accidens est prioris se, mox sequentis se substantia efficitur. Sed de his alibi disputandum; nunc vero si tibi videtur, quod nobis propositum est, sequamur.

MAG. Quid igitur? Putasne accidentia non nisi cujuspiam essentiae aut accidentis 122.0508B| esse?

DISC. Nullus artium peritus aliter dixerit. Non enim aliam ob causam accidens vocari meruit, nisi quia aut essentiae, aut substantiae, aut alicui accidenti contingit.

MAG. Agere et pati accidentium numero continentur?

DISC. Etiam.

MAG. Cujuspiam igitur substantiae sunt? Haec etenim propriis accidunt substantiis; nam generalibus essentiis nihil accidit.

DISC. Nec hoc negarim.

MAG. Dic, quaeso, num summae ac simplici divinaeque naturae aliquid accidit?

DISC. Absit.

MAG. Num ipsa accidit alicui?

DISC. Nec hoc quidem dixerim; alioquin passibilis, mutabilisque, alteriusque naturae capax esse videretur.

MAG. Nullum ergo accidens recipit, nullique accidit.

DISC. Nullum profecto, nullique.

MAG. Agere et pati accidentia sunt?

DISC. 122.0508C| Et hoc datum est.

MAG. Summa igitur omnium causa summumque principium, quod Deus est, agere et pati non recipit.

DISC. Hujus ratiocinationis violentia nimium coartor. Nam si dixero, falsum esse, fortassis ipsa ratio me deridebit, omneque, quod hactenus dedi, vacillare non sinet. Si verum, necessario sequetur, ut, quod de agere et pati concesserim, id ipsum etiam de ceteris activis passivisque verbis, cujuscunque generis verborum sint, concedam, hoc est, neque Deus amare, neque amari, neque movere, neque moveri, similiaque mille; eoque magis neque esse, neque subsistere. At si hoc, videsne, quot et quantis frequentibus Scripturae sacrae obruar telis? Undique enim videntur obstrepere, atque hoc falsum esse conclamare. Nec te latet, ut 122.0508D| opinor, quam arduum difficileque simplicibus animis talia suadere; quandoquidem eorum, qui videntur esse sapientes, dum haec audiunt, aures horrescunt. MAG. Noli expavescere. Nunc enim nobis ratio sequenda est, quae, rerum veritatem investigat, nullaque auctoritate opprimitur, nullo modo impeditur, ne ea, quae et studiose ratiocinantium ambitus 122.0509A| inquirit, et laboriose invenit, publice aperiat atque pronuntiet.

64.

Sacrae siquidem Scripturae in omnibus sequenda est auctoritas, quoniam in ea veluti quibusdam suis secretis sedibus veritas possidet. Non tamen ita credendum est, ut ipsa semper propriis verborum seu nominum signis fruatur, divinam nobis naturam insinuans; sed quibusdam similitudinibus, variisque translatorum verborum seu nominum modis utitur, infirmitati nostrae condescendens, nostrosque adhuc rudes infantilesque sensus simplici doctrina erigens. Audi Apostolum dicentem: Lac vobis potum dedi, non escam. In hoc enim divina student eloquia, ut de re ineffabili, incomprehensibili, invisibilique aliquid nobis ad nutriendam nostram fidem 122.0509B| cogitandum tradant atque suadeant. Siquidem de Deo nil aliud caste pieque viventibus, studioseque veritatem quaerentibus dicendum vel cogitandum, nisi quae in sacra Scriptura reperiuntur, neque aliis nisi ipsius significationibus translationibusque utendum his, qui de Deo sive quid credant, sive disputent. Quis enim de natura ineffabili quippiam a seipso repertum dicere praesumat, praeter quod illa ipsa de seipsa in suis sanctis organis, Theologis dico, modulata est? Sed ut hoc firmius et credas et teneas, sancti Dionysii Theologi testimonium huic loco inserendum, si tibi videtur, arbitror. DISC. Videtur plane, et nil libentius accipio, quam rationem firmissima auctoritate roboratam.

MAG. Capitulo primo de divinis Nominibus auctoritatem sacrae Scripturae 122.0509C| praedictus Theologus magnis laudibus commendat. Ast quia more suo perplexe hyperbaticeque disputat, ideoque valde abstrusus, difficilisque ad intelligendum multis videtur, placuit mihi de hac re sententiam ipsius faciliori verborum ordine ad intelligendum, quam suo loco scripta est, depromere. Universaliter, inquit, non audendum dicere, neque intelligere quid de superessentiali Divinitate, praeter divinitus nobis ex sacris eloquiis expressa. Ipsius enim super rationem et intellectum et essentiam superessentialitatis scientia referenda est ad superiores claritates, circa divina temperantia et sanctitate coartatas, in tantum sursum respicientes, quantum se infert divinorum eloquiorum radius.

65. Videsne, quemadmodum universaliter prohibet, 122.0509D| ne quis de occulta Divinitate, praeter quae in sacris eloquiis dicta sunt, dicere audeat? Quae videlicet eloquia gloriosissimo verissimoque nomine appellat superiores claritates, in sanctitate et temperantia circa divina coartatas. Idem in eodem paulo post: Sicut enim incomprehensibilia et incontemplabilia sunt sensibilibus invisibilia, et his, 122.0510A| quae sunt in figmento et similitudine simpla, et similitudine carentia, et secundum corporum figuras formatis incorporalium intacta, et non figurata informitas; juxta eandem veritatis rationem superat essentias superessentialis magnitudo, et animos super animum unitas. Et omnibus virtutibus impossibile est, quod super sensum est, arcanumque rationi omni superrationabile bonum, unitas unifica omnis unitatis, et superessentialis essentia, et intellectus invisibilis, et verbum arcanum, irrationabilitas, et invisibilitas, et innominabilitas, secundum nullum eorum quae sunt existens. Et causale quidem essendi omnibus, ipsum autem non ὄν, quippe omnis essentiae summitas, et utcunque ipsa de seipsa proprie et scienter manifestat. De hac igitur, ut dictum est, superessentiali 122.0510B| et occulta Divinitate non audendum dicere, neque intelligere quid praeter divinitus nobis expressa. Etenim sic ipsa de semetipsa in eloquiis optime tradidit. Ejus quidem, qualis est, scientia et contemplatio omnibus, quae sunt, invia est, tanquam omnibus essentialiter separata. Haec de sequenda auctoritate solummodo sacrae Scripturae in divinis maxime disputationibus sufficiunt. 66. Ratio vero in hoc universaliter studet, ut suadeat, certisque veritatis investigationibus approbet, nil de Deo proprie posse dici, quoniam superat omnem intellectum, omnesque sensibiles intelligibilesque significationes; qui melius nesciendo scitur; cujus ignorantia vera est sapientia; qui verius fideliusque negatur in omnibus, quam affirmatur. Quodcunque 122.0510C| enim de ipso negaveris, vere negabis: non autem omne, quodcunque firmaveris, vere firmabis. Siquidem si approbaveris, hoc vel hoc illum esse, falsitatis redargueris, quia omnium, quae sunt, quae dici vel intelligi possunt, nihil est. Si vero pronuntiaveris, nec hoc, nec illud, nec ullum ille est, verax esse videberis, quia nihil horum, quae sunt et quae non sunt, est; ad quem nemo potest accedere, nisi prius corroborato mentis itinere sensus omnes deserat, et intellectuales operationes, et sensibilia, et omne, quod est et quod non est, et ad unitatem, ut possibile est, inscius restituatur ipsius, qui est super omnem essentiam et intelligentiam; cujus neque ratio est, neque intelligentia, neque dicitur, neque intelligitur, neque nomen ejus est, neque verbum. 122.0510D| Non autem irrationabiliter, ut saepe diximus, omnia, quae a summo usque deorsum sunt, de eo dici possunt quadam similitudine, aut dissimilitudine, aut contrarietate, aut oppositione, quoniam ab ipso omnia sunt, quae de eo praedicari possunt. Non autem similia sibi solummodo condidit, sed et jam dissimilia, quoniam ipse similis est et dissimilis. 122.0511A| Contrariorum quoque causa est. Virtute siquidem eorum, quae vere ab eo condita sunt, ea etiam, quae contraria videntur esse, et per privationem essentiae non sunt, vera ratio contineri approbat. Nullum enim vitium invenitur, quod non sit alicujus virtutis umbra, aut quadam fallaci similitudine, aut aperta contrarietate. Similitudine quidem, ut superbia verae potentiae umbram gerit, luxuria quietis, furor fortitudinis, ira correctionis justitiaeque, et similia. Contrarietate vero, ut malitia bonitatis. Quemadmodum enim bonitas ex non existentibus existentia ducit, ut sint; ita malitia appetit corrumpere omnia quae sunt, et penitus solvere, ut non sint. Et si hoc esset, id est, si omnia perirent, simul et ipsa periret. Nam si periret natura, periret simul et vitium. Sed virtute bonitatis 122.0511B| omnis natura continetur, ne pereat. Adhuc tamen malitia permittitur in ea, videlicet natura, ad laudem bonitatis ex contrario comparatione et exercitatione virtutum rationabili operatione, et purgationem ipsius naturae, quando absorbebitur mors in victoria, et sola bonitas in omnibus et apparebit, et regnabit, et universaliter est peritura malitia. Sed de his in quinto latius disputabitur. Nulla itaque auctoritas te terreat ab his, quae rectae contemplationis rationabilis suasio edocet. Vera enim auctoritas rectae rationi non obsistit, neque recta ratio verae auctoritati. Ambo siquidem ex uno fonte, divina videlicet sapientia, manare dubium non est. 122.0511C| 67. Una quidem de natura incomprehensibili ineffabilique pie quaerentibus multa concessit ac tradidit et cogitare et dicere, ne verae religionis studium in omnibus sileat, ut et rudes adhuc in fidei simplicitate doctrina nutriat, et catholicae fidei aemulis instructa armataque, divinis propugnaculis munita respondeat. Altera vero, ut simplices adhuc, in cunabulis Ecclesiae nutritos, pie casteque corrigat, ne quid indignum de Deo vel credant, vel aestiment, nec omnia, quae sacrae Scripturae auctoritas de causa omnium praedicat, proprie praedicari examinent, sive gloriosissima et summa omnium sint, ut vita, virtus, ceterarumque virtutum nomina; sive media, ut sol, lux, stella, cunctaque, quae ex partibus sublimioribus hujus 122.0511D| mundi visibilis de Deo praedicantur; sive ex inferioribus visibilis creaturae motibus, ut spiritus, nubis splendor, ortus, tonitrus, ros, imber, pluvia; item aqua, flumen, terra, petra, lignum, vinea, oliva, cedrus, ysopum, lilium, homo, leo, bos, equus, ursus, pardalis, vermis; item aquila, columba, 122.0512A| piscis, κήτη, ceteraque innumerabilia, quae ex natura condita ad naturam conditricem transformatione quadam figurataque significatione transferuntur. Eoque mirabilius non solum ex creatura ad Creatorem artificiosa Scriptura translationes fecit, verum etiam ex naturae contrariis, ex insania videlicet, ebrietate, crapula, oblivione, ira, furore, odio, concupiscentia, ceterisque similibus, quibus minus simplicium animi falluntur, quam superioribus transfigurationibus, quae ex natura fiunt. Rationabilis siquidem anima, quamvis admodum simplex, naturalium rerum nomina de Deo praedicari audiens, proprieque de ipso dici aestimans, fallatur, non tamen omnino decipitur, ut eorum, quae contra naturam sunt, nomina de conditore rerum praedicari 122.0512B| auscultans, aut omnino falsa esse judicet et respuat, aut figurate dicta et concedat et credat. DISC. Non ita sum territus auctoritate, aut minus capacium animorum expavesco impetum, ut ea, quae vera ratio clare colligit, indubitanterque definit, aperta fronte pronuntiare confundar; praesertim cum de talibus non nisi inter sapientes tractandum sit, quibus nil suavius est ad audiendum vera ratione, nil delectabilius ad investigandum, quando quaeritur, nil pulchrius ad contemplandum, quando invenitur. Sed quid praedicta ratiocinatione moliris, nosse expeto.

68.

M. Quid tibi viderer his argumentationibus machinari, nisi ut intelligas, quemadmodum significativa rerum vocabula, sive substantiarum sint, 122.0512C| sive accidentium, sive essentiarum, translative, non autem proprie, ita etiam significativa naturalium seu non naturalium naturae conditae motuum verba de natura conditrice translative, non autem proprie posse praedicari? Si enim essentiarum vocabula, seu substantiarum, seu accidentium, non revera, sed quadam necessitate ineffabilis naturae significandae in Deo ponuntur, num necessario sequitur, ut et verba, quae essentiarum, substantiarum, accidentium significant motus, proprie de Deo dici non possint, qui omnem essentiam, substantiam, omneque accidens, omnemque motum, actionemque et passionem, et quodcunque de talibus dicitur et intelligitur, et quodcunque nec dicitur nec intelligitur, et tamen eis inest, incomprehensibili 122.0512D| ineffabilique suae naturae excellentia superascendit? Quid enim? Si Deus per metaphoram amor dicitur, dum sit plusquam amor, omnemque superat amorem, cur non eodem modo amare diceretur, dum omnem motum amoris exsuperat, quia nihil praeter seipsum appetit, dum solus omnia 122.0513A| in omnibus sit? Similiter si agens et actor, faciens et factor, non jam proprie, sed modo quodam translationis nominatur: cur non et agere et facere, vel agi vel pati eodem locutionis genere praedicaretur? De ceteris item verbis, quae omnes totius mutabilis creaturae motus, seu naturales, seu non naturales, seu intellectuales, seu rationabiles, seu irrationabiles, seu corporales, seu incorporeos, seu locales, seu temporales, rectos, obliquos, angulares, circulares, sphaericos significant, similiter intelligendum esse arbitror. DISC. Admodum urges, me talia rationabiliter fateri; sed auctoritate sanctorum Patrum aliquod munimen ad haec roboranda vellem inseras.

69.

MAG. Non ignoras, ut opinor, majoris dignitatis 122.0513B| esse, quod prius est natura, quam quod prius est tempore. DISC. Hoc paene omnibus notum est.

MAG. Rationem priorem esse natura, auctoritatem vero tempore didicimus. Quamvis enim natura simul cum tempore creata sit, non tamen ab initio temporis atque naturae coepit esse auctoritas. Ratio vero cum natura ac tempore ex principio rerum orta est.

DISC. Et hoc ipsa ratio edocet. Auctoritas siquidem ex vera ratione processit, ratio vero nequaquam ex auctoritate. Omnis enim auctoritas, quae vera ratione non approbatur, infirma videtur esse. Vera autem ratio, quoniam suis virtutibus rata atque immutabilis munitur, nullius auctoritatis astipulatione roborari indiget. Nil enim aliud mihi videtur esse vera auctoritas, nisi rationis virtute 122.0513C| reperta veritas, et a sanctis Patribus ad posteritatis utilitatem literis commendata. Sed forte tibi aliter videtur.

MAG. Nullo modo. Ideoque prius ratione utendum est in his, quae nunc instant, ac deinde auctoritate.

70. DISC. Ingredere, quo vis, ordine; tui etenim pedisequus sum. MAG. Num tibi videtur facere et pati sine aliquo motu facientis vel patientis posse esse? DISC. De faciente non dubito. Facere enim facientem sine aliquo suo motu posse non video. Quod vero patitur, quomodo moveatur in seipso, non iam clare cognosco.

MAG. Nonne vides, quia omne, quod facit, ad hoc se movet aut movetur, ut id, quod appetit facere, ab eo quod non erat, in id quod est, moveat? Nil enim ab eo, quod non erat, in 122.0513D| id, quod est, sine suo et alieno motu potest transire, sive illos motus sciat sive nesciat. Non jam dico motum illum generalem communemque naturaliter omnibus creaturis, quo omnia de nihilo in esse moventur, sed usitatum temporibus motum, quo quotidie mutabilis materia, sive natura movente, sive arte, formas quasdam qualitativas accipit.

DISC. 122.0514A| Jam perspicio; et meipsum nimiae tarditatis accuso, qui non videbam, omne, quod patitur, motus suos, seu alienos, seu utrosque pati.

MAG. Faciens igitur et factum motus suos patiuntur. Nam quod facit, suum motum ad faciendum patitur. Quod vero fit, suum motum et alienum sustinet. Suum quidem, ex eo, quod non erat, in id, quod est, transeundo, alienum vero, quia non est sui motus causa per seipsum, sed facientis se aut naturalis motus, aut libera voluntas, aut quaedam necessitas. Quod ergo fit, ut diximus, et motum proprium et alienum, quod vero facit, proprium solummodo patitur. Quamvis saepe contingat, ut ab alia causa moveatur ad faciendum, qui facit, ut et faciens et patiens unus atque idem videatur esse. Sed ipse 122.0514B| facientis motus, quamvis ex variis causis, sive naturalibus, sive libentibus, sive non libentibus nascatur, propterea proprius dicitur, quoniam non extra ipsum, sed in ipso intelligitur.

DISC. Istuc mihi a te suasum esse non denego. Ideoque quae restant expecto.

MAG. Nullum motum principio ac fine carere posse arbitror. Non enim aliter ratio sinit, nisi ut omnis motus ex quodam principio inchoet, et ad quendam finem tendat, in quo, dum pervenerit, quiescat. Quod apertissime venerabilis Maximus in tertio capitulo de Ambiguis asserit dicens: Si Deus immutabilis est, utputa omnium plenitudo, omne autem, quod ex non existentibus esse accipit, movetur, merito ad quandam omnino fertur causam. Nam, ut alibi docet idem Maximus, causa omnium 122.0514C| eadem et finis omnium est. Deus enim principium, id est causa, omnium creaturarum est et finis, quoniam ab ipso et accipiunt, et incipiunt esse, et ad eum moventur, ut in eo quiescant. Idem in eodem Capitulo paulo post: Eorum, quae facta sunt, est motus, sive intelligibilium intelligibilis, sive sensibilium sensibilis. Nullum enim eorum, quae facta sunt, omnino est immobile. Et paulo post: Talem autem motum virtutem vocant naturalem, ad suum finem festinantem, qui sacram divinorum nobis mysteriorum scientiam sacre introduxerunt; aut passionem, id est, motum ex altero venientem ad alterum, cujus finis est impassibilitas; aut operationem activam, cujus finis est per se ipsam perfectio. Nullum vero eorum, quae facta sunt, suimet finis est, quoniam 122.0514D| neque sui causa est; alioquin et ingenitum, et carens principio, et incommutabile esset, merito ad nullum quoquomodo habens moveri; transcenderet enim eorum, quae sunt, naturam, utpote pro nullo esset, siquidem vera de ipso definitio est, quamvis aliena, quae dicit, finis est, pro quo omnia, ipse vero pro nullo: neque per se perfectio; alioquin non efficeretur 122.0515A| jure plenum, et similiter et a nullo esse haberet; per se enim perfectum, quemadmodum et incaussate: neque impassibilitas; alioquin et manens, et infinitum, et incircumscriptum esset. Non enim pati naturaliter inest, quod naturaliter impassibile est, quod neque amatur ab alio, aut movetur ad aliud quid per amorem. Solius enim Dei est finis esse et perfectio et impassibilitas, merito incommutabilis, et pleni, et impassibilis: eorum vero, quae facta sunt, ad finem principio carentem moveri. Omnia enim, quaecunque facta sunt, patiuntur moveri, sicut ea, quae non sunt, per se ipsum motus, aut per se ipsam virtus sunt. Si ergo ea, quae genita sunt, rationabilia subsistunt, omnino etiam moventur, utpote ex principio secundum naturam per esse ad finem, secundum cognitionem 122.0515B| per bene esse mota. Finis enim eorum, quae moventur, motus ipsum in eo, quod semper est, bene esse est. Sicut et principium est ipsum esse, quod quidem est Deus, qui et esse dat, et bene esse donat, jure principium et finis. Ex ipso enim et absolute moveri nos, ut a principio, et quoquo modo moveri ad se, ut ad finem, est. Si autem movetur conrationabiliter sibimet intellectualiter intellectuale, omnino etiam intelligit. Si autem intelligit, omnino amat, quod intelligit. Si amat, patitur omnino ad ipsum, ut amabile, excessum. Si autem patitur, profecto etiam festinat. Si festinat, omnino intendit validum motum. Si autem intendit validum motum, non stat, quousque fiat totum in toto amato, et a toto comprehendatur, libenter totum secundum voluntatem, 122.0515C| salutarem accipiens circumscriptionem, ut totum toto afficiatur circumscribente, ut nihil omnino restet velle ex seipso seipsum totum cognoscere valendo circumscriptum, sed ex circumscribente, sicut aer per totum illuminatur lumine, et igne ferrum totum toto liquefactum. Videsne, quomodo praedictus venerabilis magister omnem motum non nisi his, quae a principio inchoant, et per naturalem motum ad finem suum tendunt, edocet inesse, ipsumque naturalem motum tripliciter definiat sic: Motus est virtus naturalis ad suum finem festinans, vel sic: Motus est passio ex altero veniens ad alterum, cujus finis est impassibilitas, aut sic: Motus est operatio activa, cujus finis est per seipsam perfectio? Quod autem dixit, motus est passio ab altero veniens ad 122.0515D| alterum, dum de naturali motu intelligitur, non ita est intelligendum, ut aliud sit principium, ex quo passibilis motus, id est, motum suum patiens inchoat, et aliud finis, quem appetit, dum omnium, quae naturaliter moventur, principium et finis unum sit; est enim Deus, a quo, et per quem, et ad quem moventur omnia: sed quia alius intellectus est principii, et alius intellectus finis, ideoque 122.0516A| quasi alterum et alterum ipsi duo intellectus dicuntur, dum circa unum omnium principium et finem versantur, verbi gratia, veluti si quis dixerit ab intellectu principii ad intellectum finis in Deo.

71. Deinde considera, quia omne, quod principio caret et fine, omni quoque motu carere necesse est. Deus autem ἄναρχος, hoc est, sine principio est, quia nil eum praecedit, nec eum efficit, ut sit. Nec finem habet, quoniam infinitus est. Nil enim post eum intelligitur, dum terminus omnium sit, ultra quem nihil progreditur. Nullum igitur motum recipit. Non enim habet, quo se moveat, dum plenitudo, et locus, et perfectio, et statio, et totum omnium sit: immo etiam plusquam plenitudo et perfectio, plusquam locus et statio, 122.0516B| plusquam totum omnium est. Plus enim est, quam quod de se dicitur et intelligitur, quovis modo et dicatur quid de eo et intelligatur. DISC. Haec mihi clare lucescunt, ut opinor.

MAG. Si igitur omnem motum creaturae distribuis, Deum vero liberum omni motu facis, tantaene tarditatis es, ut ei, a quo omnem motum abstrahis, facere vel pati tribuas, cum ista duo indubitanter non nisi in his, quibus motus inest, fieri posse prioribus rationabilibus conclusionibus, ut arbitror, non incaute dederis? DISC. De pati nullo modo dubitarim, impassibilem namque Deum esse omnino et credo et intelligo: passionem dico, quae opponitur facere, id est fieri. Quis enim dixerit aut crediderit, quanto magis intellexerit, Deum pati fieri, dum Creator sit, non 122.0516C| creatura? Dum enim, ut jamdudum inter nos confectum est, fieri Deus dicitur, figurata quadam locutione dici manifestum est. Fieri siquidem aestimatur in creaturis suis universaliter, dum in eis non solum intelligitur esse, sine quo esse non possunt, sed etiam eorum essentia sit. Esse enim omnium est, superesse Divinitas, ut sanctus ait Dionysius. Dicitur etiam in animabus fidelium fieri, dum aut per fidem et virtutem in eis concipitur, aut per fidem quodam modo inchoat intelligi. Nil enim aliud est fides, ut opinor, nisi principium quoddam, ex quo cognitio Creatoris in natura rationabili fieri incipit. De facere vero nondum clare video, totam sacram Scripturam, catholicamque fidem factorem omnium Deum fateri audiens.

MAG. Facere 122.0516D| sine motu facientis esse non posse jam dedisti.

DISC. Dedi.

MAG. Aut igitur motum Deo dabis, sine quo facere non intelligitur, aut simul et motum et facere ab eo auferes.

72.

Haec enim duo inter ea, quae simul sunt, computantur, simulque oriuntur et occidunt. DISC. Motum Deo dare non possum, qui solus immutabilis est, nec habet, quo, vel ad quid se moveat, cum in 122.0517A| ipso omnia sint, immo cum sit ipse omnia. Facere vero ab eo auferre non possum, cum sit factor omnium. MAG. Segregabis ergo motum et facere.

DISC. Ne id quidem, dum inseparabilia esse a se invicem video. MAG. Quid ergo facturus eris?

DISC. Nescio; atque ideo viam quandam mihi aperias, summaque hac difficultate me liberes, obnixe supplico.

MAG. Accipe igitur hunc ratiocinandi progressum. Quid tibi videtur? Num Deus erat, priusquam omnia faceret? DISC. Videtur mihi fuisse.

MAG. Accidens ergo ei erat facere. Nam quod ei coaeternum non est atque coessentiale, aut aliud extra eum est, aut ei accidens.

DISC. Aliud praeter eum et extra eum esse non crediderim; in ipso enim omnia sunt, et extra ipsum nihil est, nullumque ei 122.0517B| accidens temere dederim. Alioquin simplex non est, sed ex essentia et accidentibus quaedam compositio. Nam si aliud cum ipso intelligitur, quod ipse non est, aut si quippiam ei accidit, profecto neque infinitus est, neque simplex; quod fides catholica, veraque ratio firmissime denegat. Fatetur enim Deum infinitum esse, plusquequam infinitum; infinitas enim infinitorum est: et simplicem, et plusquam simplicem; omnium enim simplicium simplicitas est. Et cum ipso nihil esse credit vel intelligit, quoniam ipse est ambitus omnium, quae sunt, et quae non sunt, et quae esse possunt, et quae esse non possunt, et quae ei seu contraria seu opposita videntur esse, ut non dicam similia et dissimilia. Est enim ipse similium 122.0517C| similitudo, et dissimilitudo dissimilium, oppositorum oppositio, et contrariorum contrarietas. Haec enim omnia pulchra ineffabilique harmonia in unam concordiam colligit atque componit. Nam quae in partibus universitatis opposita sibimet videntur atque contraria et a se invicem dissona, dum in generalissima ipsius universitatis harmonia considerantur, convenientia consonaque sunt.

MAG. Recte intelligis, et vide, ne quid de his, quae nunc dederis, de cetero te dedisse poeniteat.

DISC. Ingredere, quo vis, ordine; te sequar, et quodcunque jam concessero, non repetam.

MAG. Deus ergo non erat, priusquam omnia faceret.

DISC. Non erat. Si enim esset, facere omnia ei accideret. Et si ei accideret omnia facere, motus et tempus in eo intelligerentur. 122.0517D| Moveret enim se ad ea facienda, quae jam non fecerat, temporeque praecederet actionem suam, quae nec sibi coessentialis erat, nec coaeterna. MAG. Coaeternum igitur est Deo suum facere 122.0518A| et coessentiale.

DISC. Ita credo et intelligo.

MAG. Duone quaedam sunt Deus et suum facere, hoc est sua actio, an unum simplex atque individuum?

DISC. Unum esse video. Deus enim numerum in se non recipit, quoniam solus innumerabilis est, et numerus sine numero, et supra omnem numerum causa omnium numerorum.

MAG. Non ergo aliud est Deo esse, et aliud facere, sed ei esse id ipsum est et facere.

DISC. Huic conclusioni resistere non audeo. MAG. Cum ergo audimus, Deum omnia facere, nil aliud debemus intelligere, quam Deum in omnibus esse, hoc est, essentiam omnium subsistere. Ipse enim solus per se vere est, et omne, quod vere in his, quae sunt, dicitur esse, ipse solus est. Nihil enim eorum, quae sunt, per se ipsum vere est. Quodcunque 122.0518B| autem in eo vere intelligitur, participatione ipsius, unius qui solus per seipsum vere est, accipit. DISC. Nec hoc negare velim.

MAG. Videsne ergo, quemadmodum vera ratio categoriam faciendi ex natura divina penitus segregat, mutabilibusque ac temporalibus, principioque ac fine carere non valentibus distribuit?

DISC. Hoc quoque clare perspicio; et jam nunc nullam categoriam in Deum cadere, incunctanter intelligo.

73. Quid igitur? Num eadem ratione debemus inspicere omnium verborum, quae sacra Scriptura de divina natura praedicat, virtutem, ut nil aliud per ea aestimemus significari, praeter ipsam simplicem, incommutabilem, incomprehensibilemque 122.0518C| omni intellectu ac significatione divinam essentiam et plusquam essentiam? Verbi gratia, dum audimus Deum velle, et amare, aut diligere, videre, audire, ceteraque verba, quae de eo praedicari possunt, nil aliud oportet nos cogitare, nisi ineffabilem ipsius essentiam atque virtutem connaturalibus nobis significationibus suaderi, ne in tantum vera ac pia Christiana religio de Creatore omnium sileat, ut nil de eo fari audeat, ad simplicium animorum instructionem, haereticorumque semper veritati insidiantium, eamque eruere laborantium, minusque in ea eruditos fallere appetentium, refellendas astutias. Non aliud itaque Deo esse, et velle, et facere, et amare, et diligere, et videre, ceteraque hujusmodi, quae de eo, ut diximus, possunt praedicari, sed 122.0518D| haec omnia in ipso unum idipsumque accipiendum, suamque ineffabilem essentiam ee modo, quo se significari sinit, insinuant. DISC. Non aliud quidem. Ubi enim est vera et aeterna et insolubilis per se ipsam 122.0519A| simplicitas, ibi aliud, et multum, diversumque fieri impossibile est.

74.

Vellem tamen apertius mihi suadeas, ut clare videam, dum audio Deum amare vel amari, nil aliud nisi ipsius naturam sine ullo motu amantis vel amati intelligam. Cum enim hoc mihi fuerit suasum, nullo modo haesitabo, ubicunque legero seu audiero, ipsum velle, vel desiderare et desiderari, diligere et diligi, videre et videri, appetere et appeti, movere similiter et moveri. Haec enim omnia uno eodemque accipienda sunt intellectu. Ut enim voluntas, et amor, et dilectio, visio, desiderium quoque et motus, dum de eo praedicantur, unum idipsumque nobis insinuant; ita verba, seu activa, seu passiva, seu neutralia sint, et cujuscunque 122.0519B| modi significatione proferantur, nulla intelligentiae differentia intelliguntur discrepare, ut opinor. MAG. Nec in talibus deceptum te reor; ita enim sunt, ut arbitraris. Primum igitur hanc amoris definitionem accipe: Amor est connexio ac vinculum, quo omnium rerum universitas ineffabili amicitia insolubilique unitate copulatur. Potest et sic definiri: Amor est naturalis motus omnium rerum, quae in motu sunt, finis quietaque statio, ultra quam nullus creaturae progreditur motus. His definitionibus aperte sanctus Dionysius astipulatur in amatoriis hymnis, sic dicens: Amorem sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicamus, unitivam quandam et continuativam intelligamus virtutem, superiora quidem moventem in providentiam 122.0519C| inferiorum, et aequiformia iterum in sociabilem vicissitudinem, et novissima subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. Idem in eisdem: Quoniam ex uno multos amores ordinavimus, nunc iterum omnes in unum et complicitum amorem, et omnium ipsorum patrem convolvamus simul et congregemus ex multis, primo in duas comprehendentes eum amatorias universaliter virtutes, quarum potentatur et principatur omnino ex omnium summitate omnis amoris immensurabilis causa, et ad quam extenditur connaturaliter unicuique existentium et existentibus omnibus universalis amor. Idem in eisdem: Age nunc, et has iterum, hoc est, amoris virtutes in unum congregantes dicamus, quia una quaedam est simplex virtus, seipsam movens ad unitivam quandam temperantiam 122.0519D| ex optimo usque existentium novissimum, et ab illo iterum consequenter per omnia usque ad optimum; ex se ipsa, et per se ipsam, et ad seipsam seipsam reducens, et in seipsam semper eodem modo revoluta. Merito ergo amor Deus dicitur, quia omnis amoris causa est, et per omnia diffunditur, et in unum colligit omnia, et ad seipsum ineffabili regressu 122.0520A| revolvitur, totiusque creaturae amatorios motus in seipso terminat. Ipsa quoque divinae naturae in omnia, quae in ea et ab ea sunt, diffusio omnia amare dicitur, non quia ullo modo diffundatur, quod omni motu caret, omniaque simul implet, sed quia rationabilis mentis contuitum per omnia diffundit et movet, dum diffusionis et motus animi causa sit, ad eum inquirendum et inveniendum et, quantum possibile est, intelligendum, quia omnia implet, ut sint, et universalis veluti amoris pacifica copulatione in unitatem inseparabilem, quae est, quod ipse est, universa colligit et inseparabiliter comprehendit. Amari item dicitur ab omnibus, quae ab eo sunt, non quod ab eis aliquid patiatur, qui solus impassibilis est, sed quia eum 122.0520B| omnia appetunt, ipsiusque pulchritudo omnia ad se attrahit. Ipse enim solus vere amabilis est, quia solus summa ac vera bonitas et pulchritudo est: omne siquidem, quodcunque in creaturis vere bonum, vereque pulchrum amabileque intelligitur, ipse est. Sicut enim nullum bonum essentiale est, ita nullum pulchrum seu amabile essentiale, praeter ipsum solum.

75.

Sicut ergo lapis ille, qui dicitur magnes, quamvis naturali sua virtute ferrum sibimet propinquans ad se attrahat, nullo modo tamen, ut hoc faciat, se ipsum movet, aut a ferro aliquid patitur, quod ad se attrahit: ita rerum omnium causa omnia, quae ex se sunt, ad seipsam reducit, sine ullo sui motu, sed sola suae pulchritudinis virtute. Hinc idem sanctus Dionysius inter cetera ait: Quare autem 122.0520C| Theologi Deum aliquando quidem amorem, aliquando vero dilectionem, aliquando amabile et dilectabile vocant? Conclusit sermonem sic dicens: quia eo quidem movetur, eo vero movet. Quam conclusionem apertius venerabilis Maximus exponens ait: ut amor quidem subsistens Deus et dilectio movetur, ut vero amabile et dilectum movet ad seipsum omnia amoris et delectationis acceptiva. Et planius iterum proferendum: Movetur quidem, quasi conjunctionem ingerens inseparabilem amoris et dilectionis eorum acceptivis; movet autem, quasi attrahens per naturam eorum, quae in ipsum moventur, desiderium, et iterum movet et movetur, quasi sitiens sitiri, et amans amari, et diligens diligi. Nam et lux ista sensibilis, quae totum visibilem mundum implet, dum sit semper immobilis, 122.0520D| quamvis vehiculum ejus, quod solare corpus dicimus, per media aetheris spatia circa terram aeterno motu volvatur, ipsa vero lux ab ipso vehiculo, veluti quodam fonte inexhausto, manans, ita totum mundum radiorum suorum immensurabili diffusione perfundit, ut nullum locum relinquat, quo se moveat, manetque semper immobilis. Ubique enim in 122.0521A| mundo est plena semper et integra, nullum locum deserens vel appetens praeter portiunculam quandam inferioris hujus aëris circa terram, quam ad capiendam umbram telluris, quae nox dicitur, relinquit; omnium tamen animalium lumen sentire valentium obtutus movet, et ad seipsam attrahit, ut per eam aspiciant, quantum aspicere possunt, quod aspicere possunt, ideoque moveri putatur, quia radios oculorum, ut ad se moveantur, permovet, hoc est, oculorum motionis ad videndum causa est. Et ne mireris audiens, naturam lucis, quae est ignis, totum mundum sensibilem implere, immutabiliterque ubique esse; nam et sanctus Dionysius hoc docet in libro de caelesti Ierarchia: sanctus item Basilius in Exemero eadem affirmat: substantiam 122.0521B| quidem luminis ubique esse, in vero mundi luminaribus, sive magnis, sive parvis, naturali quadam operatione prorumpere, non ut solum illuminet, sed ut motibus caelestium corporum omne tempus distinguat. Quid dicam de artibus, quas sapientes liberales appellant disciplinas, quae, dum in semetipsis per semetipsas plenae, integrae, immutabilesque permanent, moveri tamen dicuntur, quando rationabilis animi contuitum ad se quaerendas inveniendasque permovent, et ad se considerandas attrahunt, ita ut et ipsae, dum per se, ut diximus, immutabiles sunt, moveri tamen in mentibus sapientum videantur, cum eas moveant? Et multa alia, in quibus divinae virtutis obscura conspicitur similitudo. Ipsa enim est super omnem similitudinem, omneque excellit exemplum. 122.0521C| Quae dum per se et in se immutabiliter aeternaliterque stat, movere tamen omnia dicitur, quoniam per eam et in ea omnia subsistunt, et ex non esse in esse adducta sunt. Essendo enim est: omnia vero de nihilo ad esse procedunt. Et ad se omnia attrahit: moveri quoque dicitur, quoniam seipsam ad seipsam movet, ac per hoc seipsam movet, ac veluti a seipsa movetur. Deus itaque per seipsum amor est, per seipsum visio, per seipsum motus: et tamen neque motus est, neque visio, neque amor, sed plus quam amor, plus quam visio, plus quam motus. Et est per seipsum amare, videre, movere: nec tamen est per seipsum amare, videre, movere, quia est plus quam amare, videre, movere. Item per seipsum amari est, viderique, moverique: non tamen 122.0521D| per seipsum moveri est, nec videri, neque amari, quoniam plus est, quam ut possit amari, et videri, et moveri. Amat igitur seipsum et amatur a seipso, in nobis et in seipso: nec tamen amat seipsum nec 122.0522A| amatur a seipso, in nobis et in seipso, sed plus quam amat et amatur in nobis et in seipso. Videt seipsum et videtur a seipso, in seipso et in nobis: nec tamen videt seipsum, nec videtur a seipso, in seipso et in nobis, sed plus quam videt, et videtur in seipso, et in nobis. Movet seipsum et movetur a seipso, in seipso et in nobis: non tamen movet seipsum, nec movetur a seipso, in seipso, et in nobis, quia plus quam movet et movetur in seipso et in nobis.

76.

Et haec est cauta et salutaris et catholica de Deo praedicanda professio, ut prius de eo juxta catafaticam, id est affirmationem, omnia sive nominaliter, sive verbaliter praedicemus, non tamen proprie, sed translative; deinde ut omnia, quae de eo praedicantur per catafaticam, 122.0522B| eum esse negemus per apofaticam, id est negationem, non tamen translative, sed proprie. Verius enim negatur Deus quid eorum, quae de eo praedicantur esse, quam affirmatur esse: deinde super omne, quod de eo praedicatur, superessentialis natura, quae omnia creat et non creatur, superessentialiter superlaudanda est. Quod ergo Deus verbum caro factum suis dicipulis ait: Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis, vera ratio cogit nos de aliis similibus similiter credere, dicere, intelligere. Non vos estis, qui amatis, qui videtis, qui movetis, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis veritatem de me et Patre meo et seipso, ipse amat et videt me, et Patrem meum et seipsum in vobis, et movet seipsum 122.0522C| in vobis, ut diligatis me et Patrem meum. Si ergo seipsam sancta Trinitas in nobis et in seipsa amat, seipsam et videt et movet: pro certo a seipsa amatur, videtur, movetur, secundum excellentissimum modum, nulli creaturae cognitum, quo seipsam et amat et videt et movet, et a seipsa, in seipsa, et in creaturis suis amatur, videtur, movetur, cum sit super omnia, quae de se dicuntur. De ineffabili enim quis et quid potest fari, cujus nec nomen proprium, nec verbum, nec ulla vox propria invenitur, nec est, nec fieri potest, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem? Quis enim cognovit intellectum Domini? Sed priusquam praesentem disputationem terminemus, sancti Dionysii de divino statu motuque capitulum visum est mihi 122.0522D| huic loco inserendum, si tibi videtur. 77. DISC. Videtur plane, atque hac novissima ratiocinatione ab omni ambiguitate purgatum me esse video. MAG. In libro de divinis nominibus: Reliquum 122.0523A| autem, inquit, ut de divino statu sive sede dicamus. Quid autem aliud praeter manere ipsum in seipso Deum, et immobili naturali immutabilitate animo defixum esse, et supercollocari secundum eadem et circa idipsum, et similiter operari, et secundum stabilissimum ipsum ex seipso omni modo subsistere, et secundum idipsum intransmutabilem et universaliter immutabilem, et haec superessentialiter? Etenim ipse est omnium stationis et aedificationis causalis, qui est super omnem aedificationem et stationem, et in seipso omnia constituit, et propriorum bonorum statione immobilia et custodita. Quid autem? Et cum iterum Theologi et in omnia provenientem et mutabilem dicunt immutabilem, nonne divinitus et hoc intelligendum? Moveri enim ipsum pie arbitrandum, non 122.0523B| secundum delationem, aut alienationem, aut alternationem, aut conversionem, aut localem motum, non rectum, non circulariter ferentem, non ex ambobus, non intelligibilem, non amabilem, non naturalem, sed in essentiam ducere Deum et continere omnia, et universaliter omnibus providere, et adesse omnibus omnium immensurabili circumstantia, et in existentia omnia providis processionibus et operationibus. Sed et motum Dei immutabili divinitus ratione concedendum laudare, et rectus quidem inflexibilis intelligendus, et irrevocabilis processio operationum, et ex ipso omnium generatio: elicoeides vero, id est, obliquus stateralis processio, et fertilis status: quod autem secundum cyclum, id ipsum, et media, et extrema 122.0524A| continens et continenda continere, et in ipsum ab ipso provenientium conversio.

DISC. Ordo exigit, ut video, brevem complexionem de eo, quod agere et pati, seu facere et fieri de Deo proprie praedicare nemo valeat, colligas, ac sic terminum libello imponas. MAG. Jamdudum dedisti, ni fallor, non aliud Deo esse et agere seu facere, sed unum atque idipsum ei est et esse, et agere, et facere. Non enim recipit simplex natura intellectum substantiae et accidentium.

78.

DISC. Inconcusse quidem dedi. MAG. Ut igitur de eo praedicatur esse, dum non sit proprie esse, quoniam plus est quam esse, et causa omnis esse et essentiae et substantiae, ita etiam de eo dicitur agere et facere, dum sit plus quam agere et facere, 122.0524B| et causa omnium faciendi et agendi, sine ullo motu, qui secundum accidens possit intelligi, super omnem motum. Omnium namque motuum, omniumque accidentium, sicut et omnium essentiarum, causa est atque principium.

DISC. Et hoc indubitanter concesserim.

MAG. Quid igitur aliud restat, nisi ut intelligas, omnino necesse esse, ut, quemadmodum ab ipso et esse, et agere, et facere proprie aufertur, ita et pati et fieri auferatur. Quod enim agere et facere non recipit, quomodo pati et fieri recipere possit, non video.

DISC. Fige limitem libri. Sat enim est in eo complexum. Explicit liber primus ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ .

INCIPIT LIBER SECUNDUS. 122.0523|

1.

122.0523D| MAG. Quoniam in superiori libro de universalis Naturae universali divisione, non quasi generis in formas, seu totius in partes--non enim Deus genus est creaturae, nec creatura species Dei, sicut creatura non est genus Dei, neque Deus species creaturae: eadem ratio est in toto et partibus: Deus siquidem non est totum creaturae, neque creatura pars Dei, quomodo nec creatura est totum Dei, neque Deus pars creaturae: quamvis altiori theoria juxta Gregorium Theologum pars Dei simus, qui humanam participamus naturam, quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus, metaphoriceque Deus 122.0524D| dicatur et genus, et totum, et species, et pars; omne enim, quod in ipso et ex ipso est, pie ac rationabiliter de eo praedicari potest--sed intelligibili quadam universitatis contemplatione--universitatem dico Deum et creaturam--breviter diximus, nunc eandem naturae divisionem latius, si videtur, repetamus. DISC. Videtur quidem, ac valde necessarium. Nam si latiori rationis inquisitione non aperiatur, tacta solummodo, non autem discussa resedisse videbitur. MAG. Talis itaque erat, ut opinor, supradicta universalis naturae quadriformis divisio in eam, scilicet formam vel speciem, si rite forma vel 122.0525A| species dicenda est prima omnium causa, quae superat omnem formam et speciem, dum sit formarum et specierum omnium informe principium, quae creat et non creatur. Informe autem principium propterea Deum dicimus, ne quis eum formarum numero aestimet censeri, dum sit formarum omnium causa; ipsum etenim omne formatum appetit, cum sit per se ipsum infinitus et plus quam infinitus; est enim infinitas omnium infinitatum. Quod igitur nulla forma coartatur vel definitur, quia nullo intellectu cognoscitur, rationabilius dicitur informe quam forma, quia, ut saepe dictum est, verius per negationem de Deo aliquid praedicare possumus, quam per affirmationem. Secunda in eam, quae et creatur et creat. Sequitur tertia, quae creatur et non 122.0525B| creat. Dehinc quarta, quae nec creat nec creatur. DISC. Ita sane divisum est.

MAG. Quoniam igitur de oppositionibus praedictarum naturae formarum breviter in priori disputatione jam dictum est--consideravimus enim, quomodo resultat tertia: primae ambae siquidem veluti quodam diametro ad se invicem e regione opposita respiciunt; creata enim, ut diximus, et non creans opponitur creanti et non creatae: similiter secunda forma e diverso respicit quartam; opponitur enim creata et creans neque creatae neque creanti: universalem vero naturam formas habere propterea dicimus, quoniam ex ea nostra intelligentia quodammodo formatur, dum de hac ipsa tractare nititur; nam per se ipsam 122.0525C| universa natura non ubique formas recipit; eam siquidem Deo et creatura contineri non incongrue dicimus, ac per hoc, in quantum creatrix est, nullam formam accipit in seipsa, formatae vero a se naturae multiformitatem praestat--jam nunc de similitudine earum deque differentia considerandum esse arbitror.

DISC. Non aliter ordo rerum exigit.

MAG. Secunda forma primae similis est in eo quod creat, ab ea vero distat in eo quod creatur. Nam prima creat et non creatur, secunda vero et creat et creatur. Tertia secundae similitudinem attrahit eo quod creatur, ab ea tamen differt eo quod nil creat. Nam secunda et creatur et creat, tertia vero creatur et non creat. Tertia quartae similis est 122.0525D| in eo quod non creat, dissimilis vero in eo quod creatur. Tertia enim creatur et non creat, quarta vero neque creatur neque creat. Item quarta similis est primae, quia non creatur, ab ea vero distare videtur, quia non creat. Prima siquidem creat et non creatur, quarta vero neque creat neque creatur. Et quia de oppositionibus et similitudinibus 122.0526A| deque differentiis est dictum, de earundem reditu atque collectione ea disciplina, quam ἀναλυτικὴν Philosophi vocant, breviter dicendum video.

DISC. Hoc quoque ordo poscit. Nulla enim rationabilis divisio est, sive essentiae in genera, sive generis in formas et numeros, sive totius in partes, quae proprie partitio nominatur, sive universitatis in ea, quae vera ratio in ipsa contemplatur, quae non iterum possit redigi per eosdem gradus, per quos divisio prius fuerat multiplicata, donec perveniatur ad illud unum inseparabiliter in seipso manens, ex quo ipsa divisio primordium sumpsit. Sed prius de etymologia ipsius nominis, quod est ἀναλυτική pauca edisseras, non enim mihi plane patet, necessarium esse video.

MAG. Ἀναλυτική a verbo 122.0526B| ἀναλύω derivatur, id est resolvo vel redeo; ἀνά enim re, λύω vero solvo interpretatur. Inde etiam nomen nascitur ἀνάλυσις, quod in resolutionem vel reditum similiter vertitur. Sed ἀνάλυσις proprie de solutione propositarum quaestionum dicitur; ἀναλυτική vero de reditu divisionis formarum ad principium ejusdem divisionis. Omnis enim divisio, quae a Graecis μέρισμος dicitur, quasi deorsum descendens ab uno quodam definito ad infinitos numeros videtur, hoc est generalissimo usque ad specialissimum. Omnis vero recollectio veluti quidam reditus iterum a specialissimo inchoans, et usque ad generalissimum ascendens, ἀναλυτική vocatur. Est igitur reditus et resolutio individuorum in formas, formarum in genera, generum in οὐσίας, 122.0526C| ousiarum in sapientiam et prudentiam, ex quibus omnis divisio oritur, in easdemque finitur.

DISC. Satis dictum est de ἀναλυτικῇ etymologia; perge ad cetera.

2.

MAG. Quaternarum itaque praedictarum formarum binis in unum coeuntibus fiat analytica, id est, reditiva collectio. Prima namque et quarta unum sunt, quoniam de Deo solummodo intelliguntur; est enim principium omnium, quae a se condita sunt, et finis omnium, quae eum appetunt, ut in eo aeternaliter immutabiliterque quiescant. Causa siquidem omnium propterea dicitur creare, quoniam ab ea universitas eorum, quae post eam ab ea creata sunt, in genera et species et numeros, differentias 122.0526D| quoque, ceteraque, quae in natura condita considerantur, mirabili quadam divinaque multiplicatione procedit. Quoniam vero ad eandem causam omnia, quae ab ea procedunt, dum ad finem pervenient, reversura sunt, propterea finis omnium dicitur, et neque creare neque creari perhibetur. Nam postquam in eam reversura sunt omnia, nil ulterius 122.0527A| ab ea per generationem loco et tempore generibus et formis procedet, quoniam in ea omnia quieta erunt, et unum individuum atque immutabile manebunt. Nam quae in processionibus naturarum multipliciter divisa atque partita esse videntur, in primordialibus causis unita atque unum sunt. Ad quam unitatem reversura, in ea aeternaliter atque immutabiliter manebunt. Sed de hac quarta universitatis consideratione, quae in solo Deo intelligitur, quemadmodum et prima, suo loco latius disputabitur, quantum lux mentium donaverit. Quod autem de prima et de quarta dicitur, hoc est, nec illa nec ista creatur, cum et illa et ista unum sint, utraeque enim de Deo praedicantur, nulli recte 122.0527B| intelligentium obscurum esse arbitror; a nullo enim creatur, quod causa superiori se vel sibi coaequali caret. Est enim prima omnium causa Deus, quem nihil praecedit; nil ei cointelligitur, quod sibi coessentiale non sit. Videsne itaque, primam et quartam naturae formam in unum esse revocatas? DISC. Satis video, pureque intelligo. Non enim in Deo prima forma a quarta discernitur. In ipso siquidem non duo quaedam, sed unum sunt, in nostra vero theoria dum aliam rationem de Deo concipimus secundum considerationem principii, aliam vero juxta finis contemplationem, duae veluti quaedam formae esse videntur, ex una eademque simplicitate divinae naturae propter duplicem nostrae contemplationis intentionem formatae.

122.0527C| MAG. Recte vides. Quid igitur? Num et secundam et tertiam in unum similiter debemus redigere? Non enim te latet, ut aestimo, quod, sicut prima et quarta in Creatore, ita secunda et tertia in creatura rationabiliter cognoscuntur. Secunda enim, ut praedictum est, et creatur et creat, et in primordialibus causis conditarum rerum intelligitur; tertia vero forma creatur et non creat, atque in effectibus primordialium causarum reperitur. Secunda itaque et tertia uno eodemque genere, creatae videlicet naturae, continentur, atque in ea unum sunt. Formae siquidem in genere unum sunt. Num itaque vides, quattuor formarum praedictarum duas quidem, primam videlicet et quartam, in Creatorem, duas, secundam dico et tertiam, in creaturam recollectas? 122.0527D| DISC. Plane video, admodumque admiror rerum subtilitatem. Nam duae praedictae formae non in Deo, sed in nostra contemplatione discernuntur, et non Dei, sed rationis nostrae formae sunt, propter duplicem principii atque finis considerationem; neque in Deo in unam formam rediguntur, sed in nostra theoria, quae dum principium et finem considerat, duas quasdam formas contemplationis in seipsa 122.0528A| creat, quas iterum in unam formam theoriae videtur redigere, dum de simplici divinae naturae unitate incipit tractare. Principium enim et finis divinae naturae propria nomina non sunt, sed habitudinis ejus ad ea, quae condita sunt. Ab ipsa enim incipiunt, atque ideo principium dicitur, et quoniam in eam terminantur, ut in ea desinant, finis vocabulo meruit appellari; aliae vero duae formae, secundam dico et tertiam, non solum in nostra contemplatione gignuntur, sed etiam in ipsa rerum creatarum natura reperiuntur, in qua causae ab effectibus separantur, et effectus causis adunantur, quoniam in uno genere, in creatura dico, unum sunt.

MAG. De quattuor igitur fiunt duae.

DISC. Non resisto.

MAG. Quid, si creaturam Creatori adjunxeris, 122.0528B| ita ut nil aliud ea intelligas, nisi ipsum, qui solus vere est; nil enim extra ipsum vere essentiale dicitur, quia omnia, quae ab eo sunt, nil aliud sunt, in quantum sunt, nisi participatio ipsius, qui a seipso solus per seipsum subsistit: num negabis, Creatorem et creaturam unum esse?

DISC. Non facile negarim; huic enim collectioni resistere videtur mihi ridiculosum esse.

MAG. Universitas itaque, quae Deo et creatura continetur, prius in quattuor veluti formas divisa, iterum ad unum individuum, principium quippe causamque finemque, revocatur.

DISC. De universali universalis naturae divisione et adunatione interim satis dictum video. Nam de subdivisionibus singularum formarum suis locis considerabimus, secundae dico 122.0528C| et tertiae; primam quippe et quartam subdivisiones recipere non facile dixerim. Ideoque ad alia, quae jam dicenda sunt, transeundum arbitror.

MAG. Quid tibi videtur? Num alia tenenda est semita ad investigationem propositarum quaestionum, quam ut nunc secundam naturae formam quaeramus, quoniam de prima in priori libro, quantum facultas suppetebat, consideravimus, in quo magis de decem rerum omnium generibus, quod proprie de creatrice omnium causa dici non possunt, disputatum est, quam de ipsa omnium causa? Nam quae de ea dicenda sunt, ad quartae formae considerationem reservanda esse judicavimus, non quod et ibi de divina natura proprie quid aut digne nos dicturos esse promittamus, sed quod de reditu omnium in eam per 122.0528D| primordiales causas, quantum ipsa dederit, dicturi sumus. Sicut in hac secunda inquisitione maxime intentionis nostrae propositum, Deo largiente, constitutum est, quaedam dicere de processione creaturarum ab una et prima omnium causa per primordiales essentias, ante omnia ab ea, in ea, per eam conditas, in diversa rerum genera diverhumanus animus ad Deum perveniet, tum divinam 122.0529A| sasque formas numerosque in infinitum. Et ne mireris, si quaedam in hoc libro de reditu creaturarum ad principium sui finemque dicta videris. Processio namque creaturarum earumdemque reditus ita simul rationi occurrunt eas inquirenti, ut a se invicem inseparabiles esse videantur, et nemo de una abosolute sine alterius insertione, hoc est, de processione sine reditu et collectione, et conversim, dignum quid ratumque potest explanare.

DISC. Disputationis series nil aliud exigit, quam ut post primae quaestionis considerationem ad secundam transeamus. MAG. Universalis itaque naturae, ut jam dictum est, ea forma secunda enitet, quae creatur et creat, et non nisi in primordialibus causis rerum, ut aestimo, intelligenda est. Ipsae autem primordiales 122.0529B| rerum causae a Graecis πρωτότυπα, hoc est primordialia exempla, vel προορίσματα, hoc est, praedestinationes vel definitiones vocantur; item ab eisdem θεῖα θελήματα, hoc est, divinae voluntates dicuntur; ἰδέαι quoque, id est, species vel formae, in quibus omnium rerum faciendarum, priusquam essent, incommutabiles rationes conditae sunt, solent vocari. De quibus latius in processu operis dicemus, testimoniisque sanctorum Patrum roborabimus. Et nec immerito sic appellantur, quoniam Pater, hoc est principium omnium, in Verbo suo, unigenito videlicet Filio, omnium rerum rationes, quas faciendas esse voluit, prius quam in genera et species numerosque atque differentias, ceteraque, quae in condita creatura aut considerari 122.0529C| possunt et considerantur, aut considerari non possunt prae sui altitudine, et non considerantur et tamen sunt, praeformavit.

3.

Sed priusquam ad primordialium causarum theoriam perveniamus, visum est mihi, sententiam venerabilis Maximi de divisione omnium, quae facta sunt, huic disputationi nostrae, si tibi placet, inserere. Si enim multiplex rerum omnium divisio, iterumque adunatio, multipliciter demonstrata fuerit, ad cognitionem principalium causarum, quae principaliter a Deo conditae sunt, patefacta via facilius apparebit; praesertim cum ipsius divisio a nostra praedicta divisione in nullo discrepare videatur, excepto quod ille sensibilem creaturam, quam tertiam formam naturae posuimus, quoniam in ea 122.0529D| maxime causarum effectus apparent, in tres species subdividit, quartamque nostram a prima non discernit, sicut sequentia demonstrabunt. Quam subdivisionem sensibilis creaturae ad materiem nostrae quaestionis tertiae, prout Deus dederit, reservabimus. Tricesimo et septimo capitulo de Ambiguis: Sancti, inquit, qui multa divinorum mysteriorum ex his, qui pedisequi et ministri fuerunt Verbi, et inde immediate eorum, quae sunt, eruditi scientiam 122.0530A| per successionem per eos, qui ante se erant, in se ipsos distributam accipiunt, dicunt omnium, quae facta sunt, quinque divisionibus segregari substantiam. Videsne, quanta autoritate divisionis quae originem commendat? Ab ipso enim verbo, hoc est, Dei Filio, qui est fons totius perfectae doctrinae--merito, quia ipse est sapientia, quam omnes sapientes participant per pedisequos suos, hoc est, discipulos, qui eum et in carne viventem viderunt, et docentem audierunt--inchoasse commemorat, et per apostolorum successores in doctrina et sapientia immediate, hoc est, nulla alia autoritate interposita, usque ad sua tempora traditam fuisse. Quarum primam, inquit, esse aiunt eam, quae a non creata natura creatam universaliter naturam, et per generationem 122.0530B| esse accipientem dividit; dicunt namque, Deum per bonitatem fecisse existentium simul omnium claram dispositionem. Et paulo post: Secundam vero, per quam ipsa simul omnis natura, a Deo per creationem esse accipiens, dividitur in intelligibilia et sensibilia; tertiam deinceps, per quam ipsa sensibilis natura dividitur in caelum ac terram; quartam itidem, per quam terra dividitur in Paradisum et orbem terrarum; et quintam, per quam ipse in omnibus veluti quaedam cunctorum continuatissima officina, omnibusque per omnem differentiam extremitatibus per seipsum naturaliter medietatem faciens bene ac pulchre secundum generationem. His, quae sunt, superadditus homo in masculum feminamque dividitur, omnem habens profecto naturaliter extremorum omnium 122.0530C| medietatibus per ipsam ad extrema omnia copulativam propriarum partium proprietatem adunationis virtutem. Partem siquidem sui, ut idem magister alibi ait, cum sensibilibus possidet, in quantum corpus est; partem cum intelligibilibus, in quantum anima: ideoque universam creaturam in se continet. Et paulo post: Hujus rei gratia novissimus introducitur in his, quae sunt, homo, veluti conjunctio quaedam naturalis universaliter per proprias partes medietatem faciens extremitatibus, et in unum ducens in seipso, multo secundum naturam a seinvicem distantia spatio. Extremitates hic vocat invisibilem sensibilemque creaturam, quae a se invicem veluti longissimo spatio naturali differentia discrepant. Sunt enim naturarum conditarum duo extremi termini sibimet oppositi, 122.0530D| sed humana natura medietatem eis praestat; in ea enim sibi invicem copulantur, et de multis unum fiunt.

4.

Nulla enim creatura est, a summo usque deorsum, quae in homine non reperiatur. Ideoque officina omnium jure nominatur; in ea siquidem omnia confluunt, quae a Deo condita sunt, unamque harmoniam ex diversis naturis, veluti quibusdam distantibus sonis, componunt. Ut ad Deum, utpote causalem 122.0531A| omnia unitate congregante ex propria prius divisione inchoans, ac deinde per media connexione ordineque progrediens, in Deum acciperet finem ipsius ex omnibus factae per unitatem ascensionis excelsae, in quo non est divisio. Hucusque praedicti venerabilis magistri non continuatim, sed quibusdam intermissis, verba introduximus, incipientis quidem eorum, quae facta sunt, substantiae divisionem a summa omnium causa, et in homine, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus est, universalis substantiae differentias terminantis. Homo siquidem, ut diximus, iterumque saepissime repetemus, in tanta naturae conditae dignitate creatus est, ut nulla creatura, sive visibilis sive invisibilis sit, quae in eo reperiri non possit. 122.0531B|

5.

Est enim ex duabus conditae naturae universalibus partibus mirabili quadam adunatione compositus, ex sensibili namque et intelligibili, hoc est, ex totius creaturae extremitatibus conjunctus. Nil quidem inferius est in natura rerum, quam corpus, et nil superius, quam intellectus, teste sancto Augustino in libro de Vera religione, sic dicente: Inter mentem nostram, qua ipsum intelligimus Patrem, et veritatem, per quam ipsum intelligimus, nulla interposita creatura est. Quibus verbis sanctissimi Patris datur intelligi, humanam naturam etiam post praevaricationem dignitatem suam non penitus perdidisse, sed adhuc obtinere. Non enim dixit magister, nulla interposita creatura erat, sed nulla interposita est. Non ergo etiam in languoribus nostris 122.0531C| Deum penitus deserimus, nec ab ipso deserti sumus, dum inter mentem nostram et illum nulla interposita natura est. Lepra siquidem animae vel corporis non aufert aciem mentis, qua illum intelligimus, et in qua maxime imago Creatoris condita est. Videsne igitur, quomodo omnium substantiarum divisio in humana natura terminatur? DISC. Plane video, multumque nostrae naturae inter omnia, quae facta sunt, dignitatem admiror, dum in ea veluti quandam omnium creatarum substantiarum mirabilem compositionem, praedictis rationibus suasus, perspicio.

MAG. Itaque quoniam clare vides divisionem naturalem omnium, a Creatore et creatura inchoantem, et in homine, qui in summitate divinae operationis veluti in senaria quadam perfectione 122.0531D| conditus est, desinentem; jam nunc substantiarum omnium adunatam collectionem ab homine inchoantem, et per hominem ascendentem usque ad ipsum Deum, qui est totius divisionis 122.0532A| principium, totiusque adunationis finis, praedicti patris Maximi verba considerantes videamus.

6.

Non enim, ut praediximus, recta ratio de divisione permittit absolute tractare, et analyticam intermittere, sed de ambobus connexim veritatem jubet consulere. Ait ergo ex propria divisione inchoans, ac si aperte diceret: quoniam substantiarum divisio, quae a Deo sumpsit exordium, et gradatim descendens, in divisione hominis in masculum et feminam finem constituit; iterum earundem substantiarum adunatio ab homine debuit inchoare, et per eosdem gradus usque ad ipsum Deum ascendere; in quo, ut ipse ait, non est divisio, quoniam in eo omnia unum sunt. Incipiet ergo ab homine naturarum adunatio, per Salvatoris gratiam, in quo, ut 122.0532B| ait Apostolus, non est masculus neque femina, quando humana natura in pristinum restaurabitur statum. Nam si primus homo non peccaret, naturae suae partitionem in duplicem sexum non pateretur, sed in primordialibus suis rationibus, in quibus ad imaginem Dei conditus est, immutabiliter permaneret. Quod his verbis praedictus Magister aperit; dicit enim: Hujus rei gratia novissimus introducitur in his, quae sunt, homo, veluti conjunctio quaedam naturalis universaliter per proprias partes medietatem faciens extremitatibus, et in unum ducens in seipso, multo secundum naturam a se invicem distantia spatio; ut ad Deum, utpote causalem omnia unitatem congregante, ex propria prius divisione inchoans, ac deinde per media connexione ordineque progrediens in 122.0532C| Deum acciperet finem ipsius ex omnibus factae per unitatem ascensionis excelsae, in quo non est divisio. Ipsam nullo modo pendentem videlicet adversus primordialem rationem ipsius circa generationem hominis divini propositi secundum masculum feminamque proprietatem. In ipsa circa divinam virtutem impassibilissima copula ubique naturae extenturus, ita ut ostenderet, futurum hominem secundum divinum propositum solummodo secundum masculum et feminam appellationem non dividendum; per quam rationem primitus etiam factus est; in ipsis nunc existentibus circa eum sectionibus non divisus propter ipsam perfectam adunationem ad propriam rationem, per quam subsistit. In his verbis apertissime insinuat divini consilii propositum erga hominis conditionem, 122.0532D| si eum peccaturum non praenosceret. Homo namque solummodo esset in simplicitate suae naturae creatus, eoque modo, quo sancti Angeli multiplicati sunt, intellectualibus numeris multiplicatus. Sed 122.0533A| reatu suae praevaricationis obrutus, naturae suae divisionem in masculum et feminam est passus. Et quoniam ille divinum modum multiplicationis suae observare noluit, in pecorinam corruptibilemque ex masculo et femina numerositatem justo judicio redactus est. Quae divisio in Christo Jesu adunationis sumpsit exordium, qui in se ipso humanae naturae restaurationis exemplum veraciter ostendit, et futurae resurrectionis similitudinem praestitit.

7.

In ipsis, inquit, quae nunc circa eum, sectionibus non divisus. Sectiones dicit circa hominem post peccatum non solum divisionem in masculum et feminam verum etiam in multiplices varietates qualitatum et quantitatum differentiarumque unius formae. Siquidem diversitas hominum a seipsis, qua 122.0533B| uniuscujusque species ab aliis discernitur, et staturae modus variatur, non ex natura provenit, sed ex vitio, et diversitate locorum et temporum terrarum, aquarum, aërum, escarum, ceterarumque similium, in quibus nascuntur et nutriuntur. De diversitate morum cogitationumque superfluum est dicere, cum omnibus manifestum sit, ex divisione Naturae post peccatum initium sumpsisse. Propter ipsam, inquit, perfectam adunationem ad propriam rationem, per quam subsistit. Ac si diceret: ideo homo naturae suae divisionem non pateretur, si non peccaret, quia perfectis rationibus suis, in quibus secundum imaginem Dei conditus est, primordialibus videlicet causis, in quibus subsistit, inseparabiliter adhaereret, si sponte sua ab eis se ipsum 122.0533C| non evelleret. Non enim in his, in quibus nunc videtur esse homo, subsistit, sed in occultis naturae causis, secundum quas primitus conditus est, et ad quas reversurus est, continetur, in quantum est.

8.

Et quoniam post adunationem hominis, hoc est, duplicis sexus in pristinam naturae unitatem, in qua neque masculus neque femina, sed simpliciter homo erat, confestim orbis terrarum adunatio ad Paradisum sequetur: deinde, inquit, Paradisum orbemque terrarum per propriam sanctam conversationem adjungens, unam faceret terram non divisam in eo secundum partium ejus differentiam, sed magis congregatam, ut nulla partium ejus ullam patiatur subductionem. Quae sententia valde obscura videtur. Non enim facile patet, quid suadere velit, utrum 122.0533D| orbis terrarum, dum omnes substantiae adunabuntur, paradiso copulabitur, ut nulla diversitas partium 122.0534A| in eis fiat, sed totus paradisus erit--nam in ratione adunationis hoc semper observari necessarium est, ut quod inferius esse videtur, in id, quod superius, hoc est, melius moveatur, non autem quod melius est, in deterius transire, hoc est, redire in renovatione naturarum, alioquin adunatio non erit sed divisio, vera sinit ratio, sicut humanae naturae adunatio duplicis sexus divisionem in simplicitatem hominis revocat, quia homo melior est quam sexus; masculus siquidem et femina non sunt nomina naturae, sed partitionis ejus per praevaricationem; homo vero specialis ipsius naturae appellatio est--an sic orbis terrarum et paradisus in unam illam terram, quae altera species est sensibilis creaturae, in caelum et terram divisae, applicabuntur, ut ipsa 122.0534B| terra non solum varietate partium careat, sed etiam in simplicitatem quandam naturae revocabitur, ut plus spiritualis quam corporalis esse credatur, qualis futura esset, si homo non peccaret? Et intelligamus quod dixit: non segregatam in eo, id est, homine. Nam in homine omnia adunantur secundum partium suarum, terrae videlicet, differentiam; ut, quemadmodum nulla partium diversitas in homine erit, quoniam nulla compositio in eo permanebit, ita etiam terrena natura sibi copulabitur, ut unum in eo et cum eo esse videatur. Ait enim: sed magis congregatam, quatenus nullam ulla partium ejus subductionem, hoc est, separationem patiatur. Ubi quippe vera est simplicitas, ibi nullius subductionis, id est segregationis, reperitur varietas. Cui sensui 122.0534C| sequentia favere apertissime videntur; sequitur enim: inde caelum et terram adjungens per ipsam angelis vitae omnino secundum virtutem, quantum hominibus possibile est, similitudinem, unam faceret inseparabilem ubique a seipsa sensibilem creaturam, non separatam in eo, videlicet homine; localiter omnino in spatiis, levi facto spiritu et nulla gravilate corporali detento, neque ad caelos ascensione prohibito, per ipsam ad haec perfectam animi ἀορασίαν, hoc est, exorbitatem vel caecitatem, sincere ad Deum pervenientis sapienter ad eum intentione. Ubi datur intelligi, quod homo, quando revocabitur in pristinam naturae suae gratiam, quam praevaricando deseruit, omnem sensibilem inferiorem se creaturam in unitatem sibi recolliget, 122.0534D| mirabili quadam divinae virtutis potentia, in restitutione hominis. Dum enim sincere, ut ipse ait, 122.0535A| ἀορασίαν, hoc est, omnium creaturarum, quas omnino superascendet, ignorantiam patietur, ad ipsum Deum perveniens, ipsumque in omnibus contemplans. Totus namque homo, ut ait ipse, levis spiritus futurus est, et nulla gravitate corporali in terra detinebitur, neque ad caelos ascensione prohibebitur. Deinde, inquit, intelligibilia et sensibilia cum his copulans, hoc est, cum praedictis naturarum adunationibus, per ipsam ad angelos scientiae aequalitatem unificabit creaturam, simul omnem creaturam non separatam in eo secundum scientiam et ignorantiam, aequali sibi ad angelos indifferenter futura, rationum in his, quae sunt, gnostica scientia, per quam ipsa verae sophiae infinita donorum effusio superveniens, quantum fas est, pure 122.0535B| de cetero ipsam circa Deum et immediate dignis praestat incognitam et ininterpretabilem notitiam. Hujus sententiae altitudo incomprehensibilis mihi videtur, et maxime ubi ait, secundum scientiam et ignorantiam aequali sibi ad angelos gnostica scientia. Et merito. In prioribus enim nil aliud videbatur suasisse, nisi omnium rerum sensibilium et intelligibilium in unitatem quandam adunationem, ita ut nil separabile, nil corporeum, nil varium in eis remaneat, sed ut mirabili quadam regressione inferiora semper in superiora transeant. Nunc vero dicere videtur, adunationem naturalium substantiarum in intellectu solummodo, non autem in ipsis rebus esse, hoc est, non eas res, quae per generationem in diversa genera, diversasque formas, infinitosque numeros juxta 122.0535C| Creatoris providentiam, intelligibilem sensibilemve acceperunt varietatem. Non enim aliter adunationem creatarum substantiarum in angelis esse intelligimus, nisi sola gnostica scientia, non autem ipsarum rerum collectione in unum. Naturarum quippe omnium conditarum rationes in semetipsis sub uno quodam intelligentiae tenore cognoscunt, quemadmodum in quadam humana sapientissima anima diversarum artium una eademque et inseparabilis cognitio est, ita ut ignorantia, sive in angelis--nam et eorum quosdam nondum omni purgatos ignorantia legimus--sive in hominibus, nullam segregationem rerum faciat, scientia vero gnostica adunationis causa fiat. Intellectus enim rerum veraciter ipsae res sunt, dicente 122.0535D| sancto Dionysio: Cognitio eorum, quae sunt, ea quae sunt, est; sed ipsas primordiales suas causas rationesque in adunationem quandam actione intelligentiae, non autem re ipsa colligi. Verum priusquam ad hujus quaestionis theoriam perveniamus, si de ea quid dicendum, praedictae adunationis rerum secundum Maximum residua dicenda esse arbitror. 122.0536A| Et finis, inquit, in omnibus his creatam naturam non creatae per dilectionem unificans. O miraculum erga nos divinae clementiae; unum id ipsumque ostendet secundum habitum gratiae totus homo toto universaliter ambitus Deo, et factus. Omne siquidem Deus, praeter similitudinem secundum essentiam, et totum ipsum accipiens; ab ipso, videlicet Deo, Deum veluti ascensionis praemium ipsum singularissimum possessurus Deum, utpote finem eorum, quae moventur, motionis, et statum firmum immutabilemque eorum, quae feruntur in ipsum, et omnis finis, et statuti, et legis, rationisque intellectusque, et naturae finem ac terminum infinitum et interminatum existentem.

9.

Ad hoc igitur, quantum ex praedicti magistri sermonibus datur intelligi, inter primordiales rerum 122.0536B| causas homo ad imaginem Dei factus est, ut in omnis creatura et intelligibilis et sensibilis, ex quibus veluti diversis extremitatibus compositus unum inseparabile fieret, et ut esset medietas atque adunatio omnium creaturarum. Non enim ulla creatura est, quae in homine intelligi non possit; unde etiam in sacris Scripturis omnis creatura nominari solet. In Evangelio siquidem scriptum est: Praedicate Evangelium omni creaturae; item in Apostolo: Omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Et si non peccaret, non esset in eo divisio sexuum, sed solummodo homo esset; non separaretur in eo orbis terrarum a Paradiso, sed omnis terrena natura in eo esset paradisus, hoc est, spiritualis terra atque conversatio; caelum et terra in eo non segregarentur, 122.0536C| totus enim caelestis esset, et nil terrenum, nil grave, nil corporeum in eo appareret; esset enim et multiplicaretur in numerum, a conditore sui praefinitum, sicut angeli et sunt, et multiplicati sunt; sensibilis natura ab intelligibili in eo non discreparet, totus enim esset intellectus, Creatori suo semper et immutabiliter adhaerens, et nullo modo a primordialibus suis causis, in quibus conditus est, recederet; omnis creatura, quae in eo condita est, nullam divisionem in eo pateretur. Sed quoniam primus homo in tali felicitate permanere neglexerat, et ab ea superbiendo cecidit, et in infinitas partitiones varietatesque naturae humanae unitas dispersa est, divina clementia assumpsit novum hominem, 122.0536D| in quo ipsa natura, quae in veteri homine dispertita est, ad pristinam unitatem revocaretur: in mundo de mundo, hoc est, homo ex hominibus propter homines nasci constituit. Hinc idem Maximus: Quoniam itaque, inquit, naturaliter, ut creatus est, circa immutabile proprium principium, dico autem Deum, homo non est motus; circa vero ea, quae sub 122.0537A| ipso sunt, quorum ipse divinitus principari ordinatus est, contra naturam volens insipienter est motus; ea in adunationem separatorum data sibi naturali potentia, per generationem in ipsam adunandorum magis abusus est separationem. Novantur naturae, et Deus homo fit, ut hominem perditum salvet; et in toto universaliter naturae per seipsum, quae contra naturam sunt, fissuras adjungens, et universaliter eorum, quae partita sunt, praemonstratas rationes, quibus ipsa segregatorum fieri consuevit adunatio, ostendens magnum consilium implere Dei, et Patris in seipsum recapitulans omnia, id est, recolligens, quae in caelo sunt, et quae in terra; in quo etiam creata sunt. Ipsa itaque universaliter omnium ad seipsum adunatione, ex nostra inchoans divisione, fit perfectus homo, ex nobis, 122.0537B| propter nos, secundum nos omnia nostra perfecta habens; non ex nuptiali consequentia; per hoc ostendens, ut arbitror, quomodo erat et alius modus propagationis hominum in multitudinem Deo praecognitus, si mandatum primus homo custodiret, inque pecudalitatem seipsum eo modo, qui est per abusionem, propriis potentiis non dejiceret, in ipsam secundum masculum et feminam differentiam et divisionem naturae retrusus. Cujus ut fieret, sicut dixi, homo non omnino indigebat, sine quibus autem esse fortassis est possibile, haec in perpetuum non necesse manere; in Christo enim Jesu, inquit divinus Apostolus, neque masculus est neque femina.

10.

Videsne, quantum divisionis humanae naturae causam ad peccatum primi hominis referendam 122.0537C| esse inculcat? Sine quibus enim, inquit, esse fortassis est possibile, haec in perpetuum non necesse manere. Ac si aperte diceret, quoniam, si homo non peccaret, absque divisione suae naturae permanere poterat. Non enim hoc ei ex natura accessit, sed ex delicto contigit. Quae igitur necessitas cogit, ut post adunationem naturae in pristinam sui dignitatem illa divisio permaneat? Ut enim ante peccatum potuit ea carere, ita poterit post ejus redintegrationem aeternaliter permanere. Sed ne per singula ipsius persequar sermones, in quibus apertissime edocet adunationem totius creaturae, quae in primo homine fieret, si non peccaret, in Christo resurgente ante omnes per omnia factam, pauca de pluribus praesentis disputationis gratia introducam. 122.0537D| Primo igitur Dominum Jesum divisionem naturae, id est, masculum et feminam in seipso adunasse edocet; non enim in sexu corporeo, sed in homine tantum surrexit ex mortuis, in ipso enim 122.0538A| nec masculus nec femina est, quamvis in ipso sexu virili, in quo natus est ex virgine, et in quo passus est, apparuit discipulis suis post resurrectionem, ad confirmandam resurrectionis suae fidem. Non enim aliter eum cognoscerent, si notam eis formam non viderent; nondum siquidem Spiritum sanctum pleniter acceperunt, qui eos docuit omnia Deinde post resurrectionem nostrum orbem terrarum paradiso in seipso copulavit. Nam ex mortuis in paradisum rediens, in hoc orbe cum discipulis suis conversatus est, ostendens eis manifeste, non aliud esse paradisum praeter resurrectionis gloriam, quae primum in eo apparuit, et quam omnibus fidelibus suis daturus est, docensque, nostrum orbem terrarum differentiam a paradiso juxta rationem 122.0538B| naturae non habere; non enim natura separantur, sed qualitatibus et quantitatibus, ceterisque varietatibus, quae propter peccatum generale generalis humanae naturae ad poenam ejus, immo etiam ad correctionem et exercitationem huic terrae habitabili superaddita sunt: et quoniam una terra, dum ad seipsam constituitur, inseparabilis est, ipsam naturae rationem, in qua est, liberam divisione secundum differentiam salvans; non enim mole vel spatiis discernitur paradisus ab isto habitabili orbe terrarum, sed diversitate conversationis, differentiaque beatitudinis. Nam et primus homo, si non peccaret, feliciter in orbe terrarum vivere posset, quoniam una eademque ratio est in principalibus causis orbis terrarum et paradisi. Quod apertissime 122.0538C| in seipso Dominus noster post resurrectionem manifestavit; simul enim et in paradiso erat, et in hac terra et cum discipulis suis moratus est.

11.

Non enim credendum est, aliunde venisse localiter, ut suis discipulis appareret, et aliorsum recessisse, quando non apparebat, qui post resurrectionem naturam locorum ac temporum non solum divinitate, verum etiam humanitate fuerat supergressus. Spiritualia siquidem corpora loco temporeve coartari non facile crediderim, quemadmodum neque qualitatibus, quantitatibusve, seu alicujus formae descriptionibus variari; simplicissimae enim naturae sunt. Quod maxime argumento puri ignis colligitur, qui, dum per omnia sensibilis 122.0538D| mundi corpora diffunditur, tantae subtilitatis est, ut nullo loco detineatur, et tamen in omnibus operationem suam manifestare dignoscitur. Sed uno eodemque tempore, uno eodemque loco ad tempus eis 122.0539A| apparebat in ea forma, in qua passus fuerat, ut fidem illorum nutriret, donec verae cognitionis virtutem, qua postmodum perfusi sunt, illuminarentur. Et peracto momentaneae apparitionis spatio, mox in intellectualem invisibilemque spiritualis corporis ἀορασίαν, id est invisibilitatem, quae omne tempus, ut praediximus, omnemque locum superat, redibat: vel quod credibilius esse videtur, nullo modo ex resurrectionis gloria loco, vel tempore, vel quantitate, qualitateve recedens, his siquidem omnibus spiritualia corpora carere, nemo qui dubitat, in ea forma, qua mundo apparuit in mundo vivens, pro mundi salute post resurrectionem discipulis suis seipsum manifestabat. Non enim humana ratiocinatio praevalet, ubi divina potentia solummodo 122.0539B| pollet. Nam quod ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, satis ac plane indicat, ipsum non solum secundum verbum, quo omnia implet, et super omnia est, verum etiam secundum carnem, quam in unitatem suae substantiae vel personae accepit, et ex mortuis suscitavit, et in Deum transmutavit, semper et ubique esse, non tamen localiter seu temporaliter, nec ullo modo circumscriptum. Mirabili siquidem et ineffabili modo et super omnes caelestes essentias, et cum Patre est secundum humanitatem, quae Verbo Patris adunata est, et Deus est, et ubique regit mundum, et diligentibus se, sive invisibiliter, sive visibiliter apparet, caelum non deserit et mundum regit, ad dextram Patris sedet, in summis omnia gubernans, 122.0539C| humanae naturae salutem in imis ministrans. Noli ergo in loco fingere Christi humanitatem, quae post resurrectionem translata est in divinitatem. Divinitas Christi in loco non est; igitur neque ejus humanitas. Eodem modo sane intellige de tempore, de qualitate, de quantitate, de forma circumscripta. His enim omnibus tota Christi humanitas, hoc est, corpus et anima et intellectus carere piissime creditur purissimeque intelligitur post resurrectionis palmam; et ad eamdem gloriam electos suos post catholicam resurrectionem ducturus, qui unum in eo et cum eo futuri sunt. Christus igitur et in paradiso erat simul et in mundo, ostendens et mundi et paradisi unam rationem naturalem esse, in seipso mundum et paradisum adunans. Non enim in mundo 122.0539D| moles corporeas, spatiisque distentas, multiplicesque diversarum partium ejus varietates vera ratio considerat et honorificat, sed naturales et primordiales illius causas, in seipsis unitas atque pulcherrimas, in quas dum finis suus venerit, reversurus erit, et in eis aeternaliter mansurus. Non autem alium finem mundi hujus sensibilis credimus esse futurum, nisi 122.0540A| in Deum et in primordiales causas suas, in quibus naturaliter subsistit, reditum.

12.

Etenim, ut ratio edocet, mundus iste in varias sensibilesque species, diversasque partium suarum multiplicitates non erumperet, si Deus casum et interitum primi hominis, unitatem suae naturae deserentis, non praevideret, ut saltem post ruinam suam de spiritualibus ad corporalia, de aeternis ad temporalia, de incorruptibilibus ad caduca, de summis ad ima, a spirituali homine in animalem, a simplici natura ad sexuum divisionem, ex angelica dignitate et multiplicatione ad pecorinam contumeliosamque corruptibilemque secundum corpus generationem, suum miserabilem interitum tali poena admonitus cognosceret, et ad suae dignitatis pristinum 122.0540B| statum poenitendo, superbiamque suam deponendo, divinasque leges, quas transgressus fuerat, implendo redire postularet. Non enim credendum est, divinissimam conditoris clementiam peccantem hominem in hunc mundum retrusisse quasi quadam indignatione commotam, aut quodam vindicandi motu cupidam; his enim accidentibus divinam bonitatem carere vera ratio indicat: sed modo quodam ineffabilis doctrinae incomprehensibilisque misericordiae, ut homo, qui liberae voluntatis arbitrio in suae naturae dignitate se custodire noluerat, conditoris sui gratiam suis poenis eruditus quaereret, et per eam divinis praeceptis obediens, quae prius superbiendo neglexerat, ad suum pristinum statum cautus providusque pristinae suae negligentiae 122.0540C| superbique casus humilis atque memor rediret, unde iterum gratia ac libero suae voluntatis arbitrio custoditus non caderet, nec cadere vellet, nec posset. Sed redeamus in adunationem naturarum in Christo. Deinde, inquit praedictus magister, per assumptionem in caelum, profecto caelum unificavit et terram, et cum terreno hoc corpore nobis connaturali, in spiritualem substantiam videlicet mutato, rediens in caelum, unam existentem omnem sensibilem naturam manifestavit; deinde sensibilia et intelligibilia consequenter per omnes caelestes, divinosque, intellectuales ordines transiens, cum anima et corpore, hoc est, perfecta nostra natura adunavit totius creaturae secundum principalissimam ejus rationem concursum in se ipso perfecte inseparabilem atque immobilem ostendens; 122.0540D| et finis in omnibus his secundum intelligentiam humanitatis, hoc est, secundum ipsam humanitatem, apud ipsum fit Deum, apparens pro nobis, sicut scriptum est, vultui Dei et Patris, quantum homo, qui numquam ullo modo a Patre, quantum verbum, potest recedere. Ac primum adunavit nos nobismet in seipso per ablationem secundum masculum et feminam 122.0541A| differentiae, et pro viris et pro mulieribus, quibus divisionis maxime inspicitur modus, homines solummodo proprieque vereque ostendit, mundam ferentes imaginem, quam nullo modo corruptionis notamina tangunt. Videsne, quantum aperte denuntiat, hominem ad imaginem et similitudinem Dei conditum sexus differentia omnino caruisse, et adhuc, quantum in eo imago et similitudo conditoris permanet, carere, ipsamque divisionem propter peccatum secundum corpus solummodo accidisse. Quamquam enim in anima spiritales sexus intelligantur, νοῦς siquidem intellectus veluti quidam masculus in anima est, αἴσθησις vero, id est sensus, veluti quaedam femina, non tamen ibi cognoscimus naturae divortium, sed Christi et ecclesiae mysterium, uniusque intellectus 122.0541B| ad Creatorem et ad creaturam contuitum. Et nobiscum, inquit, et propter nos simul omnem creaturam per medietates veluti propriarum partium extrema comprehendens, et circa se ipsum insolubiliter paradisum orbemque terrarum conjunxit, caelum et terram, sensibilia et intelligibilia; corpus quippe, et sensum, et animam secundum nos habens et intellectum, quibus quasi partibus per singula unicuique universaliter cognatum associans extremum, juxta prius redditum modum divinitus omnia in se ipsum recapitulavit.

13.

Vim verborum intentus perspice; non enim vacant virtute. Corpus quippe, inquit, et sensum et animam secundum nos habens, Christus videlicet, et intellectum. His enim veluti quattuor partibus 122.0541C| humana natura constituitur. Quas partes verus quippe homo Christus et assumpsit, et in seipso adunavit; homo siquidem perfectus factus est. Nil enim hominis reliquit praeter peccatum, quod in unitatem substantiae suae non acciperet, inque semetipso non adunaret, hoc est, unum non faceret. Non enim in illo post resurrectionem quattuor sunt, sed unum; et non compositum unum, sed simpliciter unum corpus et sensus anima et intellectus. Quibus, inquit, quasi partibus, per singula unicuique universaliter cognatum associans extremum. Ac si aperte diceret: quoniam Christus quattuor humanae naturae partes accepit et in seipso adunavit, universam creaturam, hoc est, intellectualem et sensibilem assumpsisse, et in seipso adunasse manifestum est. 122.0541D| Etenim in homine, quem totum accepit, universa creatura condita est. Singulis enim partibus, ut ipse ait, cognatum associans extremum; cognata vocans extrema corpora omniaque visibilia. Haec enim extremitatem universae creaturae deorsum versus obtinent, 122.0542A| sibique invicem cognata sunt; sursum vero versus alteram creaturae obtinent extremitatem omnes intellectuales essentiae, quae inter se invicem similiter cognatae sunt. Singulis ergo partibus humanae naturae cognata extrema, hoc est, connaturales naturae in Christo sociatae sunt. Corpus siquidem accipiens, quartam veluti hominis partem, omnem corporalem creaturam sibi adjunxit. Sensum vero assumens, universam sensibilem sensuque utentem sibimet copulavit. Quid de anima dicendum? Nonne in ea, quam accepit, non solum rationabilem animam, verum etiam omnem vitam nutritivam et auctivam in se ipso associavit? De intellectu nemo sapientum dubitat; humano enim intellectui, quem Christus assumpsit, omnes intellectuales essentiae 122.0542B| inseparabiliter adhaerent. Nonne plane vides, omnem creaturam, intelligibiles dico sensibilesque mediasque naturas, in Christo adunatam? Quod breviter conclusit magister dicens: Unam subsistentem simul omnem creaturam, quasi aliquem hominem, partium suarum ad se invicem coitu completam ostendens, et ad seipsam intuentem per universitatis subsistentiam; juxta unam et simplam et indefinibilem ex eo, quod non est deductionis, et indifferentem notitiam; per quam unam eandemque omnis creatura recipere potest causam penitus indiscretam. Hactenus de divisionibus, deque adunationibus substantiarum venerabilem magistrum, Maximum dico, secuti, quantum ad praesentis quaestionis attinet negotium, diximus. Et jam ad propositum, 122.0542C| id est, ad eam formam universalis naturae, quae et creatur et creat, et in primordialibus causis constituta est, discutiendam, de hac enim in hoc libro dicere proposuimus, si tibi videtur, redeundum. DISC. Videretur plane, si de quibusdam, quae in praedictis rationibus dicta sunt, quoniam multum me movent, clarius explanares. MAG. Dic mihi, quae sunt illa, quae inter ea, quae a me dicta sunt, valde te movent, quorumque explanationem luculentiorem poscere videris.

14.

DISC. In divisionibus creatarum substantiarum secundum Maximum nihil me movet, vel valde mihi obscurum videtur seu ambiguum, praeter hominis divisionem in masculum et feminam, eamque non ex prima hominis conditione ad imaginem 122.0542D| Dei, sed ex poena peccati processisse, iterumque post catholicam omnium corporum resurrectionem, quae in fine mundi futura est, ipsam divisionem non amplius permansuram, sed in unitatem primordialis conditionis naturae reversuram. Quis 122.0543A| enim talia audiens non expavescat, confestimque in haec verba non erumpat dicturus: Non ergo post resurrectionem masculi feminaeque futurus est sexus, si uterque ab humana penitus auferetur natura! Aut qualis forma in homine apparebit, si nemo masculi seu feminae formam habuerit? Aut qualis poterit fieri cognitio, si utriusque sexus futura sit exterminatio, inque simplicem indiscretamque formarum differentiis adunationem omnium hominum coagulatio, sive spiritualis incorporeaque, sive visibilis et corporea, loco ac tempore circumscripta? Et hoc in ambiguo a te praetermissum est, atque indiscussum, quamvis videaris in corporibus resurrectionis spirituales qualitates quantitatesque magis quam corporales suadere 122.0543B| esse futuras. Ut non dicam, quantum haec doctrina omnium aut paene omnium latialis linguae sanctorum magistrorum autoritati resistat, qui unanimiter post resurrectionem omnium utriusque sexus integritatem futuram esse asserunt, ita ut vir in formam viri, femina in formam feminae, cum omnibus corporalium partium indiciis, quibus maxime uterque sexus discernitur, redeat, ac sic sive in gloria, sive in poena aeternaliter permaneat, si tamen aeterna poena corporaliter futura sit, sicut aeterna gloria, de qua quaestione in quinto tractabimus. Multis enim videtur incongruum, coaeternam beatitudini miseriam fore credere; quibus evangelicus sermo videtur resistere, qui ait: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Haec, ut dixi, in praedictis 122.0543C| substantiarum factarum a Deo divisionibus maxime mihi scrupulum ingerunt. De reditu autem ac adunatione quicquid jam a te dictum est, durum mihi atque obscurum universaliter esse fateor. Non enim clare video, quomodo utriusque sexus humanae naturae adunatio in Christo, primum ex mortuis resurgente, facta est, et in omnibus hominibus finito mundo futura sit. In eodem enim sexu, quo in carne vixit, Christum credimus resurrexisse, semperque permanere et permansurum esse. Quis autem negabit, virilem sexum ipsum fuisse indutum, priusquam pateretur et resurgeret? Similiter etiam credimus, omnes homines in eodem sexu, in quo cadunt, resurrecturos esse. Quomodo orbis terrarum paradiso, terraque unita caelo, omnis sensibilis creatura intelligibili, et haec 122.0543D| omnia Deo copulabuntur, ita ut unum sint, nullaque in eis diversitas appareat? Et maxime illud, quod promisisti a te explanandum, hoc est, quomodo omnium 122.0544A| substantiarum praedictarum reditus in unum atque adunatio futura sit? Utrum reipsa, hoc est, transitu omnium sensibilium in intellectualia, ita ut peracto mundi hujus sensibilis curriculo omnia sint spiritualia, nihilque corporeum seu sensibile remaneat; an solo contuitu animi naturalem unitatem omnium rerum in suis rationibus primordialibusque causis contemplantis? Ea namque, quae extrinsecus corporeo sensui varia multipliciaque locis, temporibus, qualitatibus, quantitatibus, ceterisque sensibilis naturae differentiis apparent, in suis rationibus, secundum quas a Creatore omnium condita sunt, aeternaliterque immutabili suae naturae statu, certisque divinae providentiae regulis subsistunt, puro intellectui, rerum omnium veritatem inquirenti, invenienti, 122.0544B| consideranti, unum individuum esse videntur, et sunt. Nam quantum exteriores naturae, sensibiles dico atque corporeas, locis temporibusque ceterisque accidentibus variari appetunt, in his enim eorum pulchritudo maxime arridet, ideoque a carnalibus animis, longe a veritate et unitate distantibus, inque temporalium rerum numerositatem diffusis, intemperate luxurioseque amantur, tantum interiores, hoc est, intelligibiles essentiae simplicem sui individuamque unitatem in seipsis et inter seipsas inseparabiliter ostendunt, ac per hoc sapientum animos pulchritudinem harmoniae societatisque earum contemplantes delectant. Quibus ex instabili diversaque locorum ac temporum varietate redeuntibus, solius unitatis immutabilisque veritatis contemplatio 122.0544C| praemium promittitur. Non enim caelestes virtutes, quas variis nominationibus Scriptura sacra nominat, hunc mundum visibilem extrinsecus corporeisque sensibus intueri credendas esse aestimo. Nec tamen eas omnino ignorare est putandum, quando per eas regi ac ministrari haec omnia visibilia sacra edocet historia. Leges siquidem divinae per angelos administratae sunt, bonorum hominum mores correcti, ordinati, a pravis viis reducti multiplicibus divinae providentiae doctrinis exercitati, ad pristinum naturae modum revocantur; sed in aeternis causis, quas ipsae aeternaliter considerant, hunc mundum, quem gubernant, quantum eis sinitur, perspiciunt, non locorum spatiis divisum, non variis temporum motibus distinctum, non numerositate 122.0544D| partium suarum dispersum, non qualitatum quantitatumve multiplicibus differentiis dissimilem, non molis magnitudine tumidum, non diversis 122.0545A| longitudinis, latitudinis, altitudinisque spatiis distentum, sed totum simul simpliciterque in suis rationibus immutabiliter subsistentem. De his igitur obscuris quaestionibus, quae per meipsum ad liquidum intueri nequeo, luculentius a te discernendum esse aestimarim. Tuo tamen arbitrio, quo ordine aperiendae sint, tantum ut aperiantur, sive nunc sive postea, mihi visum est tribuere. MAG. De his omnibus, quae, ut dicis, tibi non clare patescunt, alium disserendi locum ordo rerum expetit. Sed hic breviter praelibandum, quoniam haec omnia, quae difficilia tibi videntur, uno argumento possunt concludi. Si enim Christus, qui omnia intelligit, immo est omnium intellectus, reipsa omnia, quae assumpsit, adunavit: quis dubitet, 122.0545B| quod praecessit in capite et principali exemplo totius humanae naturae, in tota fore subsecuturum, sicut in quinto libro tractabimus? Siquidem hujus praesentis libri textus nil aliud flagitat, quam ut pro viribus nostris, quicquid lux animorum largita fuerit, de primordialibus causis disputemus.

15.

DISC. Ingredere quo vis ordine. Eo enim modo, quo praesentes quaestiones de quadripertita universalis naturae divisione propositae sunt, non incongrue explanandas esse opinor. MAG. Ratiocinationis exordium ex divinis eloquiis assumendum esse aestimo.

DISC. Nil convenientius; ex ea enim omnem veritatis inquisitionem initium sumere necessarium est.

MAG. Divinissimus propheta, Moisen dico, in prima fronte libri Geneseos: In principio, inquit, 122.0545C| fecit Deus caelum et terram. Quo in loco omnes sacrae Scripturae expositores ingenii sui acumen exercuerunt, diversisque intelligentiae modis, quid caeli nomine, quid terrae, propheta, immo etiam Spiritus sanctus per prophetam, voluit significari, exposuerunt. Alii siquidem brevem quandam comprehensionem totius perfectae creaturae his verbis insinuari aestimant. Caeli quidem nomine totam spiritualem intellectualemque creaturam conditam atque formatam, terrae vero omnem corpoream sensibilemque suis perfectissimis definitionibus constitutam intimari arbitrantur. Alii informitatem utriusque creaturae, spiritualis quidem nomine caeli, terrae vero appellatione mundi hujus corporalis inchoationem suadere conantur. Alii totius sensibilis 122.0545D| creaturae, quae veluti duabus principalibus partibus, caelo dico ac terra, perficitur, creationem his verbis indicari affirmant, ita ut nihil de spiritualis creaturae conditione hoc in loco significetur, sed solummodo plenitudinem corporeae creaturae propheta voluerit describere. Inter has enim duas partes, 122.0546A| caelum dico et terram, veluti inter quosdam extremos terminos, a sese invicem discretos, suls medietatibus connexos, hujus mundi sensibilis universitatem harmonia quadam naturali compositam coadunatamque esse certis rationibus edocent. Sed longum est, et praesentis operis proposito inconveniens, per diversas diversorum opiniones multas ac varias sermonem extendere, superfluumque videbitur, aliorum intellectus de hujusmodi negotio, nisi ubi summa necessitas exigit, introducere. Mihi autem multorum sensus consideranti nil probabilius, nil verisimilius occurrit, quam ut in praedictis sacrae Scripturae verbis, significatione videlicet caeli et terrae, primordiales totius creaturae causas, quas Pater in unigenito suo Filio, qui principii appellatione 122.0546B| nominatur, ante omnia, quae condita sunt, creaverat, intelligamus, et caeli nomine rerum intelligibilium caelestiumque essentiarum, terrae vero appellatione sensibilium rerum, quibus universitas hujus mundi corporalis completur, principales causas significatas esse accipiamus.

DISC. Similiter etiam hunc intellectum prae ceteris elegerim, si me paululum non moveret illa ambiguitas, quae in praedictis intelligentiae discretionibus videtur oriri. Nam, ut mihi videtur, aut parva aut nulla differentia est inter eorum intellectum, qui dicunt, informitatem utriusque naturae, intelligibilis dico atque sensibilis, et eorum, qui primordiales causas intelligibilium et sensibilium praedictis Scripturae verbis descriptas esse judicant. Nam informem materiam ejusque informitatem 122.0546C| causam quandam rerum esse dicimus. In ea siquidem inchoant, quamvis informiter, id est, adhuc imperfecte ac prope nihil esse; non tamen penitus nihil esse intelliguntur, sed inchoamentum quodammodo esse, formamque et perfectionem appetere.

MAG. Esto igitur intentior, et rerum differentias acute perspice, nebulasque ambiguitatis ex acie intentionis tuae penitus depelle. Non enim, ut arbitror, te potest latere, alias esse rerum informitates, et alias rerum causas perfectaque principia. Nam si esse et non esse sibi invicem e contrario opponuntur, et nil propinquius est ad vere esse, quam causae creatae creatarum rerum, nihilque vicinius ad non vere esse, quam informis materia; est enim, 122.0546D| ut ait Augustinus, informe prope nihil: num tibi videtur parva distantia inter id, quod verae essentiae est propinquum, et id, quod verae essentiae privationi, quae nihil omnino dicitur, proximum? Nec rerum informitatem causam essentiae formaeque ac perfectionis rerum esse diximus, sed magis privationem 122.0547A| essentiae, formae perfectionisque rerum. Causa siquidem, si vere causa est, omnia perfectissime, quorum causa est, in seipsa praeambit, effectusque suos, priusquam in aliquo appareant, in seipsa perficit; et dum in genera formasque visibiles per generationem erumpunt, perfectionem suam in ea non deserunt, sed plene et immutabiliter permanent, nulliusque alterius perfectionis indigent, nisi ipsius unius, in qua semel et simul et semper subsistunt.

DISC. Non parva quidem mihi videtur esse talis differentia; longe siquidem a seipsis distant primordiales causae, quae ab uno summoque omnium principio, quod a nullo est, perfectissime in suis immutabilibus rationibus conditae sunt, et informitates omnium rerum, quae non solum ad 122.0547B| perfectionem formae nondum perveniunt, sed vix jam esse incipiunt, nec longe ex non esse recedunt. Quamvis enim videantur rerum informitates medietatis locum obtinere inter esse et non esse, incipientes ex non-esse esse--siquidem ex non esse processionem quandam ad esse inchoant, nondum tamen ad perfectionem formae atque essentiae intelliguntur pervenisse--plus appropinquare judicantur ad non esse quam ad esse. Nil enim est aliud rerum informitas nisi motus quidam, non esse omnino deserens, et statum suum in eo, quod vere est, appetens. Primordiales vero causae ita in principio, hoc est, Dei Verbo, quod vere dicitur esse et est, conditae sunt, ut nullo motu perfectionem suam in aliquo appetant, nisi in eo, in quo sunt 122.0547C| immutabiliter, perfecteque formatae sunt. Semper enim ad unam rerum omnium formam, quam omnia appetunt, Verbum Patris dico, conversae formantur, et formationem suam nusquam nunquam deserunt. Causae quippe locorum et temporum in eis sunt; quae vero sub ipsis sunt in inferioribus rerum ordinibus, ita ab eis creantur, ut ad seipsas ea attrahant, omniumque rerum unum principium appetant; ipsae vero nullo modo ad ea, quae sub eis sunt, respiciunt, sed suam formam superiorem se semper intuentur, ut semper ab ea formari non desinant. Nam per seipsas informes sunt, et in ea universali sua forma, in Verbo dico, semetipsas perfecte conditas cognoscunt. Quis autem rectae intelligentiae haec, quae de primordialibus causis dici possunt, de informitate rerum 122.0547D| dicere audebit, praesertim cum et informis rerum materia non aliunde credatur manare, nisi ex primordialibus causis? Si enim primordiales causae ideo primordiales appellantur, quia primitus ab una creatrice omnium causa creantur, et ea, quae 122.0548A| sub ipsis sunt, creant; nam primordiales causas et creari et creare praediximus: quid mirum, si quemadmodum in numero eorum, quae post, et per primordiales causas condita sunt, informem materiam esse credimus, certisque rationibus firmamus, eam quoque a primordialibus causis creari fateamur?

16.

MAG. Alius igitur intellectus est primordialium causarum, alius informium materiarum. DISC. Praedictis rationibus ita concedere cogimur; cetera considera. MAG. Similiter et, quod sequitur, varie tradunt. Terra autem erat inanis et vacua, vel, juxta LXX, invisibilis et incomposita, et tenebrae super faciem abyssi. Alii namque terrae inanis et vacuae, seu invisibilis et incompositae nominatione visibilis creaturae, abyssi vero tenebrosae vocabulo invisibilis 122.0548B| essentiae informitatem figurate significari volunt. Omnis siquidem corporalis sensibilisque creatura ex materia et forma constituitur, atque ideo materia carens forma, informis dicitur, hoc est, carens forma, et invisibilis et incomposita, seu inanis et vacua; accedente vero forma visibilis dicitur et composita, solidaque atque perfecta, naturae suae certis finibus circumscripta. Invisibilis vero creatura, id est intellectualis et rationalis, informis dicitur, priusquam ad formam suam, Creatorem videlicet suum, convertatur. Non enim ei sufficit ad perfectionem ex essentia essentialique differentia subsistere, his enim duobus omnis intellectualis creatura componitur, nisi ad Verbum unigenitum, Dei Filium dico, 122.0548C| qui est forma omnis intellectualis vitae, conversa perficiatur; alioquin imperfecta informisque remanet. Alii terram inanem vacuamque, seu invisibilem incompositamque, dictam arbitrantur molem hanc terreni corporis primo conditam, vacuam quidem atque inanem, ut illis videtur, quia nondum diversis generibus formisque germinum, fruticum, animaliumque ornata erat; invisibilis vero, aut quia humidae naturae abundantia undique superfusa erat, aut quia homo, qui eam aspicere posset, nondum ex primordialibus causis per generationem eruperat; tenebras autem super abyssum fuisse aiunt, quia aer, qui abysso undique circumfusus fuerat, adhuc lucidus non erat, ideoque constitutam inter se abyssum nondum illuminare poterat. Cui sensui quamvis sanctus 122.0548D| Augustinus refragari videatur, non omnino tamen, quoniam sancti Basilii est, a nobis refellitur. Non enim nostrum est, de intellectibus sanctorum Patrum dijudicare, sed eos pie ac venerabiliter suscipere; non tamen prohibemur eligere, quod magis 122.0549A| videtur divinis eloquiis rationis consideratione convenire. Sed si quis dixerit, praedicta prophetae verba non aliud, quam primordiales rerum causas innuere, non videbitur ex veritate deviare. Quid enim? Num incredibile est, πρωτότυπον, hoc est principale exemplar corporalis naturae, quod significatur terrae nomine, quodque ante hunc mundum sensibilem perpetuo perfectissimeque Deus in principio, hoc est Pater in Filio condiderat, vacuum atque inane posse vocari? Vacuum quidem, quoniam omni sensibili in suis effectibus vacabat, priusquam in genera formasque sensibilis naturae per generationem locis temporibusque prodiret. Inane vero, quia nullam quantitatem, nil corporali mole densum, nil locis dispersum, nil temporibus mobile 122.0549B| adhuc in eo intellectus propheticus, qui in divina mysteria est introductus, aspexerat. Haec enim vocabula, inane dico et vacuum, plus primordialis naturae ante omnia in Verbo conditae plenissimam immutabilemque significant perfectionem, quam mutabilem imperfectamque hujus mundi sensibilis informem adhuc processionem, locis temporibusque dispersam, perque generationem esse inchoantem, diversisque sensibilis creaturae numeris formari appetentem. Saepe siquidem inane et vacuum etiam in laudibus corporalium rerum solent poni. Totum namque spatium, quod inter globum terrae chorosque siderum extremumque mundi ambitum in medio est constitutum, in duas partes a sapientibus mundi divinaeque Scripturae divisum. 122.0549C| Inferior enim pars a terra usque ad lunam aer dicitur, hoc est spiritus: superior vero a luna usque ad sidera extremae sphaerae aether, id est purus spiritus; ambae autem κῦφος a Graecis, vacuum seu inane a Latinis vocantur. Sed purissimum clarissimumque illud superius spatium constat semper esse serenissimum, aeternoque silentio quietum, exceptis harmonicis consonantiis planetarum, omnem mortalem terrenumque sensum tonorum semitonorumque acumine superans, subtilissimique ignis motibus labens, diuturni luminis plenum, praeter portiunculam, quam umbra terrae obtinet, quae nox appellatur, ideoque dicitur vacuum. Nec immerito, quoniam omni terrena crassaque mole vacat, nulloque corporeo pondere impletur. 122.0549D| Planetarum etenim globi levissimi et spirituales sunt, nulla terrena qualitate gravantur, nullam obscuritatem efficiunt. Lunae siquidem humiditas, sordesque, quae in ea apparent, non ex suae naturae puritate, sed ex terrenae molis vaporibus, quos 122.0550A| Graeci ἀτμίδας vocant, humidaeque abyssi vicinitate accidunt. Hujus quoque corpulentioris aeris inferiorisque nebulositas et obscuritas non ex seipso, sed ex aquarum terrarumque propinquitate advenit. Unde enim nascitur lunae humiditas, inde etiam aeris nebulositas, tonitrua quoque fulminaque, imbres, pluviae, nix, gelu, varii ventorum flatus: non aliunde nisi ex terrenis aquaticisque vaporibus occasionem accipiunt.

17.

Quid ergo mirum, si primordiales visibilium rerum causae terrae inanis et vacuae vocabulo figurate insinuentur, prae nimia sui subtilitate ineffabilique intellectualis suae naturae simplicitate, priusquam in genera et formas sensibilesque numeros, in quibus veluti quibusdam nebulis corporeis sensibus 122.0550B| apparent, per generationem profluerent, quando praedicta visibilis mundi spatia, propter sui subtilitatem ac paene incorporalitatem, inania seu vacua non incongrue appellantur, sicut ait quidam poetarum: Aera per vacuum saltu jaculabere corpus. Item Virgilius in duodecimo: Tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus. Eadem ratio est alterius interpretationis, quae dicit, terram invisibilem incompositamque fuisse. Quid enim aliud rationabilius ista invisibilitas mysticae terrae significaret, quam primordialium causarum corporalis creaturae obscuritatem, nullo coloris lumine, nulla formarum discretione adhuc declaratam, insuper etiam purissimos intellectus superantem. 122.0550C| Merito quoque causae primordiales incompositae praedicantur; sunt enim simplices omnique compositione omnino carentes. Nam in eis est ineffabilis unitas, inseparabilisque incompositaque harmonia, universaliter differentium seu similium partium copulationem supergrediens. Quid dicam de causis principalibus intellectualis essentiae? Nonne congruentissime tenebrosae abyssi vocabulo a Spiritu sancto appellatae sunt? Abyssus enim dicuntur propter earum incomprehensibilem altitudinem, infinitamque sui per omnia diffusionem, quae nullo percipitur sensu, nullo comprehenditur intellectu, praeque ineffabilis suae puritatis excellentia tenebrarum nomine appellari meruerunt. Siquidem et sol iste sensibilis intuentibus eum saepe ingerit tenebras, 122.0550D| non valentibus eximium sui intueri fulgorem. Tenebrae itaque erant super causarum primordialium abyssum. Nam priusquam in spiritualium essentiarum numerositatem procederent, nullus intellectus conditus cognoscere eas potuit, quid essent. Et 122.0551A| adhuc tenebrae sunt super hanc abyssum, quia nullo percipitur intellectu, eo excepto, qui eam in principio formavit. Ex effectibus autem, hoc est, processionibus ejus in intelligibiles formas cognoscitur solummodo, quia est, non autem intelligitur, quid est.

18.

Sed utrum mystica illa terra invisibilis, ipsaque tenebrosa abyssus et intellectualis primarum causarum perpetuo invisibilis erit, abyssusque tenebrosa aeternaliter permanebit, an quandoque, hoc est, post finem hujus mundi visibilis in notitiam intellectualium rationaliumque essentiarum perventurae sunt, non parva indiget indagine. DISC. Immo maxima, et ne hoc intactum praetermittas, obnixe peto.

MAG. Dic, quaeso, quid tibi videtur? Num primordiales rerum causae, quas terrae atque 122.0551B| abyssi vocabulis significatas esse, praeque incomprehensibili atque excellenti altitudine invisibiles tenebrosasque dictas arbitramur, dum per generationem in genera formasque, in numeros differentiasque rerum seu sensu seu intellectu comprehensibilium procedunt, invisibiles incomprehensibilesque esse desinunt? An semper in excellentia suae naturae, in qua ante omnia in principio conditae sunt, permanent, et sub nullum sensum intellectumve cadunt, ita ut et in rebus, quarum causae sunt, sensibus seu intellectibus quodammodo appareant, et excelsitudinem suae incomprehensibilitatis non deserant, ac veluti in tenebris quibusdam, in secretissimis dico divinae sapientiae sinibus, semper sedeant? DISC. Eas perpetuo invisibiles tenebrosasque 122.0551C| esse crediderim. Si enim ipsa sapientia Dei Patris, in qua omnia facta sunt vereque subsistunt, et extra quam nihil esse intelligitur, in seipsa incomprehensibilis invisibilisque permanet; lux enim est inaccessibilis, omnem intellectum superans: quid mirum, si causae omnium, quae in ea, et per eam, et ad eam factae sunt, invisibiles incomprehensibilesque aeternaliter credantur esse, et incommutabiliter permanere? Et exemplo nostrae naturae illud possumus conjicere. Nam quod intellectus noster in seipso primum rationabiliter concipit, et ad habitum purae perfectaeque intelligentiae perducit, semper et in se obtinet, et quibusdam signis extrinsecus profert. Verbi gratia, si veram cognitionem de aliquo sensibili vel intelligibili sapiens 122.0551D| animus perceperit, ipsa cognitio et in eo fixa permanet, et phantasias primo in cognitionem, deinde in sensus, deinde in vocum signa, aliosque nutus, quibus animus secreta sua molimina gradatim descendentia solet aperire, inque aliorum 122.0552A| animorum notitiam naturalibus artificialibusque progressionibus proferre non retardat.

MAG. Principales itaque causae et in ea, quorum causae sunt, proveniunt, et principium, id est, sapientiam Patris, in qua factae sunt, non relinquunt, et, ut sic dicam, in se ipsis permanentes invisibiles, tenebris suae excellentiae semper absconditae, in effectibus suis veluti in quandam lucem cognitionis prolatae, non cessant apparere.

DISC. Haec probabiliter suaderi possunt. Sed nosse velimutrum principia rerum, quae primordialium causarum nominibus appellantur, seipsa intelligunt, priusquam in ipsas res, quarum causae sunt, profluant necne?

MAG. Ad hoc breviter respondendum. Si Deus in sapientia sua fecit omnia quae fecit, teste 122.0552B| Scriptura, quae dicit, omnia in sapientia fecisti, cui dubitare permittitur, omnia, quae in sapientia facta sunt, sicut ipsa sapientia seipsam cognoscit, et quae in ipsa facta sunt, non solum seipsa cognoscere, sed et rerum, quarum principia sunt, notitia non carere? Non enim credendum est, in divina sapientia aliquid insipiens et seipsum ignorans conditum fuisse. Sed de his diligentius alibi considerandum.

DISC. Ita fiat. Nam non brevem transitoriamque quaerit indagationem, si primordiales causae seipsas sapiunt, quoniam in sapientia creatae sunt, aeternaliterque in ea subsistunt, quae nullum insipiens in se recipit, quomodo ex sapientibus causis multa insipientia procedunt. Non enim omnia, quae ex iis profluunt, sapientia sunt. 122.0552C| Duas siquidem naturas sapientiae participes esse credimus, intellectualem in angelis, et in hominibus rationalem: cetera vero, quae a sensibus seu intellectu comprehendi possunt, sapientiae expertia existimamus esse. Quamvis breviter quis respondere valeat, non esse mirum, in sapientibus exemplaribus insipientium causas subsistere, dum videmus, in solaribus radiis tenebrarum occasiones naturaliter inesse, dumque in se ipsis nullas tenebras esse sinunt, eas tamen de causis in se insitis veluti sibi oppositas gignunt.

19.

DISC. Quid ergo vult quod sequitur: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas? An forte hoc additum, ne aestimarentur primordiales causae non solum intellectualis rationalisque creaturae virtutem, 122.0552D| verum etiam Creatoris earum intelligibilem cognitionem prae nimia suae naturae excellentia superare? Et Spiritus, inquit, Dei ferebatur super aquas. Ac si diceret: primordialium causarum infinita incomprehensibilisque abyssus, ac per hoc invisibilis 122.0553A| tenebrosaque merito appellata, non ita omnem intellectum rationemque altitudine obscuritatis suae effugit, ut etiam a Spiritu Dei comprehendi et superari non possit. Deus namque ipsas veluti quaedam fundamenta principiaque naturarum omnium, quae ab eo sunt, in principio fecit, supereminentique infinita sua gnostica virtute eas comprehendit, spiritusque ejus non locali vehimine, sed cognitionis eminentia eis superfertur. Potest et sic dici: Spiritus Dei superferebatur super aquas. Non enim primordiales omnium causas tantae excellentiae esse credere debemus, ut nulla superior eas causa praecedat, quae eas superat. Est enim una eademque omnium causa, ex qua, et per quam, in qua, et ad quam rerum omnium causae atque praecedentes 122.0553B| occasiones primitus factae sunt. Ideoque omnibus superferri non immerito Scriptura testatur, quia universae creaturae a se inchoantis esse ordinem praecedit, et in eam desinit. Non quod in ea hoc prius et hoc posterius ratione temporum creatum sit, simul enim et semel omnia aeternaliter in ipsa sunt, et ab ipsa facta sunt, sed quod ordine ineffabili incomprehensibilique omni intellectui divina providentia universitatem conditae naturae ex non-existentibus in existentia produxit, quadam essentiali dignitate alia aliis praeferuntur, ita ut ea, quae-circa universalem omnium causam, ipsum Deum dico, proxime atque immediate, hoc est, nulla superiori creatura interposita creduntur et intelliguntur esse, principalissima conditae 122.0553C| universitatis principia jure praedicentur, ac deinde alia ex aliis a summo usque deorsum, hoc est, ab initio intellectualis creaturae usque ad omnium infimum, quod est corpus, descendunt. Spiritus ergo Dei super tenebrosam abyssum causarum omnium primordialiter factarum superfertur, quia solus conditor spiritus conditas causas cognitionis excellentia supereminet, omniumque causarum, quas creaverat, una ac sola praecedens et superexcellens causa est, et principalissimus fons omnium, quae a se in infinitum profluunt, et in se recurrunt, et a nullo alio, si de Spiritu sancto proprie intelligitur, nisi a Patre manat. Ab ipso enim est Filius per ineffabilem generationem, in quo ut in principio fecit omnia; ab ipso est Spiritus 122.0553D| sanctus per processionem, qui fertur super omnia. Pater siquidem vult, Filius facit, Spiritus sanctus perficit. Nec hoc theologiae videtur obsistere, quae dicit, Patrem in Filio omnia fecisse. Non enim aliud est Patrem velle omnia fieri, et aliud Patrem in Filio omnia facere, sed unum atque id ipsum est Patrem 122.0554A| velle et Patrem facere; ipsius enim actio suum velle est. Nam et de Filio et Spiritu sancto similiter intelligendum. Eorum siquidem operatio nil aliud est, quam eorum voluntas. Nec alia voluntas est Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, sed una eadem que voluntas, unus amor trium substantiarum unius essentialis bonitatis, quo se movet Pater facere omnia in Filio, perficere in Spiritu sancto. Et quod facit Filius, et Spiritus sanctus perficit, totum refertur ad Patrem facientem et perficientem, quia ex ipso sunt omnia. Ex ipso enim est Filius per generationem, qui facit omnia; ex ipso est Spiritus sanctus per processionem, qui perficit omnia: summa Trinitas, quae intelligitur esse ex his quae sunt, et sapiens esse cognoscitur ex his quae sapiunt, et vivere 122.0554B| ex his, quae moventur, manifestissime approbatur. Est igitur, et sapit, et vivit. Si autem, sicut quidam Syrus transtulisse fertur, qui, ut ait sanctus Basilius, tantum a mundana sapientia recessit, quantum verorum doctrinae appropinquavit, sic legatur: Et Spiritus Dei fovebat aquas, facilior intellectus occurrit. Spiritus enim sanctus causas primordiales, quas Pater in principio, in Filio videlicet suo fecerat, ut in ea, quorum causae sunt, procederent, fovebat, hoc est, divini amoris fotu nutriebat. Ad hoc namque ova ab alitibus, ex quibus haec metaphora assumpta est, foventur, ut intima invisibilisque vis seminum, quae in eis latet, per numeros locorum temporumque in formas visibiles corporalesque pulchritudines igne aereque in humoribus 122.0554C| seminum terrenaque materia operantibus erumpat.

20.

DISC. Nec hoc sano intellectui repugnat, sed brevem luculentamque ἀνακεφαλαίωσιν, hoc est, recapitulationem velim a te fieri, quatenus clarius distinctiusque valeam intelligere, quae verba specialiter praedictae sacrae Scripturae primitivas rerum causas, quae causarum omnium causam volunt significare. MAG. Adesto igitur ad haec diligentius intuenda.

DISC. Praesto sum.

MAG. Primitivas causas, quas sanctus Dionysius principia rerum omnium vocat, simpliciter generaliterque significatas esse his verbis intellige: In principio fecit Deus caelum et terram, hoc est, Deus in verbo suo intelligibilium 122.0554D| essentiarum sensibiliumque universaliter causas condidit. Sed propheta quae generaliter pronuntiavit, specialiter dividere voluit. Causas itaque sensibilium rerum, quibus mundus iste conficitur, praeque nimia suae naturae subtilitate mentis oculis incontemplabiles, eximiaque sui puritate omni corporea crassitudine 122.0555A| carentes. his verbis insinuatas esse cognosce: Terra autem erat invisibilis et incomposita; sic enim transtulerunt Septuaginta; seu secundum hebraicam veritatem: Terra autem erat inanis et vacua. Deinde caelestium invisibiliumque essentiarum primitiva principia, tanta altitudine tantaque subtilitate obscuritateque suae conditionis omnem intellectum superantia, his verbis noveris esse introducta utriusque interpretationis consonantia: Et tenebrae erant super abyssum. Quoniam vero causarum omnium causa, omniumque principiorum principium singularisque fons, ex quo omnia, quae in caelo et in terra sunt, profluunt, inaccessibili incomprehensibilique lucis suae excellentia omnia, quae in primordialibus causis condidit, 122.0555B| superexaltat, et supercognoscit, superessentialitatem superexcellentiamque ipsius his verbis inspice esse intimatam: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas. Nam quod specialiter theologia de Spiritu sancto protulit, hoc communiter de summa sanctaque Trinitate sana fides et credit et intelligit. Sancta etenim et inseparabilis Trinitas infinite abysso a se conditae excellentia suae essentiae sapientiaeque superfertur. Si vero illum Syrum, quem sanctus Basilius in Exemero suo magnis laudibus praedicat, qui pro eo, quod alii interpretes posuere, hoc est: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas, interpretatus est e syra lingua, quae hebraicae vicina est: Et Spiritus Dei fovebat aquas, vel: Et Spiritus Dei fecundabat aquas, sequi volueris, divinam 122.0555C| pietatem, altitudine suae clementiae tenebrosam primordialium causarum abyssum superantem, eamque foventem et fecundantem, ut ex occultis ignotisque suae naturae finibus in cognitionis facultatem per generationem, perque in genera ac formas speciesque proprias sensibilium intelligibiliumque substantiarum multiplicem processionem, in suos varios innumerabilesque prodirent effectus, his verbis insinuatum reperies: Et Spiritus Dei fovebat aquas, ac per hoc summam ac singularem omnium causam, sanctam dico Trinitatem, aperte declaratam his verbis intellige: In principio fecit Deus caelum et terram, Patrem videlicet Dei nomine, Verbumque ejus principii appellatione, et paulo post Spiritum sanctum ubi ait: Spiritus Dei superferebatur. 122.0555D| Non enim de alio spiritu hunc locum sacra Scriptura protulit. Ecce habes et causas primordiales, et causarum causam praedictis theologiae 122.0556A| verbis aperte distincteque, ni fallor, declaratas. DISC. Habeo plane, libenterque accipio, Dei nomine Patrem, principii Filium, Spiritus Dei Spiritum sanctum significatos, terrae vero vocabulo visibilium causas, abyssi intelligibilium indicatas, divinae vero naturae supereminentiam, hoc est, altitudinem causae causarum superlationis seu fotus seu fecunditatis symbolo esse suasam.

MAG. Prius itaque quam ad senariae quantitatis primordialium causarum in sex intelligibiles primas dies a theologia distinctarum veniamus considerationem, pauca de prima summaque omnium causa, de sancta dico Trinitate, dicenda arbitror, si tibi videtur.

DISC. Nil avidius quaesierim, nil lubentius audierim, nil salubrius crediderim, nil altius intellexerim, 122.0556B| quam quod de universali omnium ineffabili fonte veris probabilibusque dicitur investigationibus. Non enim alia fidelium animarum salus est, quam de uno omnium principio, quae vere praedicantur, credere, et quae vere creduntur, intelligere.

MAG. Dic itaque, quaeso, quid intelligis, quando theologiam dicentem audis: In principio fecit Deus?

DISC. Nil aliud nisi quod inter nos convenerat, Patrem in Verbo suo omnia fecisse. Dum enim Deum audio, Deum Patrem cogito, dum principium, intelligo Deum Verbum.

MAG. Quid est, quod Theologus ait: In principio fecit Deus? Utrum intelligis, Patrem Verbum suum primo genuisse, ac deinde caelum et terram in eo fecisse? An forte suum verbum aeternaliter genuit, et in ipso aeternaliter omnia 122.0556C| fecit, ita ut nullo modo processio Verbi a Patre per generationem praecedat processionem omnium de nihilo in Verbo per creationem? Et ut manifestius dicam, utrum primordiales causae in Verbo Dei, in quo factae sunt, non semper fuerunt, et erat Verbum, quando non erant causae? An coaeternae ei sunt, et nunquam erat Verbum sine causis in se conditis, et nullo alio modo intelligitur Verbum causas in se conditas praecedere, nisi quod Verbum creat causas, causae vero creantur a Verbo et in Verbo? DISC. Illud primum non omnino concesserim. Non enim video, quomodo possit temporaliter praecedere generatio Verbi ex Patre creationem omnium a Patre in Verbo et per Verbum, sed haec coaeterna sibi esse arbitror, generationem dico Verbi, et 122.0556D| creationem omnium in Verbo; nullum quippe in Deo accidens aut temporales motus aut temporales processiones recte quis existimat. Hoc autem, quod 122.0557A| posterius propositum est, non incongrue concesserim, hoc est, generationem Verbi a Patre nullo modo creationem omnium in Verbo a Patre temporaliter praecedere, sed coaeternam sibi esse. Nam et Propheta dicit Patrem alloquens: Omnia in sapientia fecisti. Simul enim Pater et sapientiam suam genuit, et in ipsa omnia fecit. Et alibi idem Propheta ex persona Patris ait: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Ac si aperte diceret, ex secreto substantiae meae Verbo in eo nascente opera mea in eo facio, quae ego ipsi regnanti do. Item iterum ad Patrem: Tecum principium in die virtutis tuae. Ac si dixisset: Tecum semper est, et in te principium omnium, hoc est, Verbum tuum. Si ergo semper principium est in 122.0557B| Patre et cum Patre, nunquam erat et principium non erat, sed semper principium. Et quia non accidit ei principium esse, nunquam sine his, quorum principium est, erat. In die virtutis tuae. In die, hoc est, in notitia intellectualis et rationalis creaturae generationis a te. Virtutis tuae, hoc est, sapientiae tuae. Dies enim virtutis Patris in hoc loco non incongrue intelligitur cognitio ineffabilis nativitatis Dei Verbi ex Deo Patre, quantum datur creaturae intelligere quod superat omnem intellectum, et ad lucem inaccessibilem conceditur accessus per theophanias, hoc est, divinas apparitiones, quas theologia puris intellectibus ingerit, et ineffabili modo, nullique cognito infigit, ut de omnino per seipsum incognito habitum quendam verae cognitionis in semetipsis 122.0557C| possideant. Virtus enim Patris est sapientia Patris, in qua omnia fecit. Sed illa cognitio divinae generationis adhuc in me est per fidem, in angelo est per speciem; immo etiam nec in me est per speciem, nec in angelo. Generationem enim ejus quis enarrabit? Nullus quippe hominum, nulla caelestium virtutum generationem Verbi a Patre potest cognoscere, quomodo, vel qualis est; sicut nemo novit hominum vel angelorum, quid est vel quis, qui genuit, et quis est vel quid est, quod genitum est; sed solus novit quid genuit, qui genuit, et quomodo genitum est, quod genitum est, et, qui genuit, novit seipsum, quid est, et quomodo, et qualiter genuit, quod de se genuit; similiter 122.0557D| quod genitum est, novit seipsum, quid est, et quomodo, et qualiter genitum est, et novit eum, qui se genuit, quis, et quid est. Si enim nemo novit Patrem nisi Filius, et cui vult Filius revelare, nonne 122.0558A| consequens est dicere, nemo novit Filium nisi Pater, et cui vult Pater revelare? Ita ut intelligamus, revelare per theophanias; nam essentiam Patris et Filii et Spiritus sancti, atque substantias eorum per seipsas immediate creaturae revelari impossibile est. Similiter de modo et qualitate divinae generationis intelligendum, si tamen proprie dicitur de divina natura quis et quid. Plus enim est quam persona, et plus est quam substantia, similiter, si proprie modus et qualitas de ea natura praedicanda sunt, quae superat omnem modum omnemque qualitatem, ceteraque, quae secundum accidens dicuntur. De quibus in priori libro inter nos convenit. Sequitur: In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. Ordo verborum: ex utero genui te in 122.0558B| splendoribus sanctorum ante luciferum. Uterum hic intellige secretos paternae substantiae sinus, ex quibus unigenitus Filius, qui est Verbum Patris, natus est, et de quibus semper nascitur, et in quibus, dum semper nascitur, semper manet. De quibus in Evangelio dictum est: Deum nemo vidit unquam. Unigenitus autem Filius qui est in sinibus Patris, ipse narrabit. Non enim separatur a Patre, quia aeternaliter et incommutabiliter est in Patre, sicut ipse ait: Ego in Patre et Pater in me. Pater igitur ex utero suo genuit Filium suum in splendoribus sanctorum. Nascente enim Filio ex Patre splendores fiunt sanctorum, hoc est, cognitiones electorum, et praedestinationes substantiales in Verbo Dei, qui nos, apostolo teste, ante tempora secularia praedestinavit 122.0558C| in regnum. Non dixit ante tempora aeterna; tempora enim aeterna sunt Patris et Filii et Spiritus sancti coessentialis aeternitas, in qua substantiales splendores sanctorum, omniumque rerum primordiales causae aeternaliter conditae sunt, ipsarumque causarum effectus et praesciti et praedestinati fuerunt; sed ante tempora secularia, in quibus causae semel ac simul aeternaliter in principio factae, ordine quodam seculorum similiter praedefinito atque praecognito, in effectus suos sive visibiles sive invisibiles, divina providentia administrante, procedunt. Praedestinationes siquidem et praecognitiones sanctorum, quas Psalmista fulgores nominat, rerumque omnium visibilium et 122.0558D| invisibilium rationes Patri et Filio coaeternas esse credimus. In Verbi enim Dei dispensatione, ait Augustinus, non facta, sed aeterna sunt. Non facta dicit, adhuc temporibus et locis per generationem, 122.0559A| facta vero aeternaliter in Verbo juxta primordialium causarum conditionem In principio enim fecit Deus caelum et terram. Idem alibi: Verbum Dei, inquit, per quod facta sunt omnia, ubi incommutabiliter vivunt omnia, non solum quae fuerunt, sed quae futura sunt; nec tamen in illo fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt, et omnia sunt, et omnia unum sunt, et magis unum est. Item Joannes Theologus in Evangelio: Quod factum est in ipso, vita erat. In splendoribus itaque sanctorum Pater ex utero suo suum genuit Filium, hoc est, in Filio suo unigenito cognitionem futurorum sanctorum genuit, immo etiam eos creavit. Sanctorum quippe in sapientia Patris cognitio, eorum est creatio. Intellectus enim omnium in Deo essentia 122.0559B| omnium est. Siquidem id ipsum est Deo cognoscere, priusquam fiant, quae facit, et facere quae cognoscit: cognoscere enim et facere Dei unum est. Nam cognoscendo facit, et faciendo cognoscit. Cognitio non praecedit factum, nec factum praecedit cognitionem, quia semel et simul sunt omnia coaeterna praeter rationem creantis et creati. Non enim Deus cognovit omnia, postquam facta sunt, sed antequam facta essent, cognovit omnia, quae facienda erant. Et quod est mirabilius, propterea omnia sunt, quia praecognita sunt. Nihil enim est aliud omnium essentia, nisi omnium in divina sapientia cognitio. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Cognitio enim, ut ait sanctus Dionysius, eorum quae sunt, ea, quae sunt, est. Splendores igitur 122.0559C| sanctorum sunt eorum in sapientia divina, et in primordialibus suis causis clarae cognitaeque Deo substitutiones. Et hoc totum ante luciferum, hoc est, et nativitas Verbi ex Patre, et splendor cognitionis sanctorum, immo etiam omnium naturarum, in principalibus suis causis praecedit luciferum. Sed quis est iste lucifer, ante cujus ortum praedicta omnia intelliguntur esse, multis variisque modis a sapientibus tractatur, quorum sententias longum est modo introducere. Nam quod per Isaiam prophetam dicitur: Quomodo cecidit de caelo lucifer mane oriens? de diabolo aperte intelligitur, deque ejus corpore, quod maxime in impiis et apostatis et haereticis dignoscitur constitutum. Psalmistae autem lucifer quibusdam videtur in significatione 122.0559D| ipsius clarissimae stellae, quae solet ortum solis praecedere ante cujus stellae apparitionem sursum 122.0560A| versus horizontem, Christus secundum carnem ex Virgine natus traditur, sicut sanctus pater Augustinus in Decadibus suis scribit. Sed quoniam sacrae Scripturae interpretatio infinita est, quod praesenti disputationi magis convenire videtur, quia non satis video, dic, quaeso, atque edissere.

21.

MAG. Mihi quidem in hoc loco mea sufficit simplicitas, quia non convenit aliorum sagacitas. Lucifer iste mysticus atque propheticus, ante cujus ortum splendores sanctorum in Verbo Dei unigenito intelliguntur esse, istum mundum visibilem significare videtur verisimile, ea forma locutionis, quae graece dicitur συνεκδοχή, et interpretatur conceptio, qua forma pars a toto, totumque a parte significatur. Prius igitur quam mundus iste visibilis in 122.0560B| genera et species omnesque numeros sensibiles per generationem procederet, ante tempora secularia, Deus pater Verbum suum genuit, in quo et per quod omnium naturarum primordiales causas perfectissimas creavit, quae divina providentia administrante mirabili quadam harmonia processionibus suis per generationem, numeris locorum et temporum, generum quoque ac specierum multiplicibus differentiis hunc mundum visibilem ab initio, quo coepit, usque ad finem, quo desinet esse, non abolitione essentiae, sed qualitatum et quantitatum mutatione naturali cursu perficiunt. Et ne mireris, totum hunc mundum parte sua significari, quae est lucifer, cum videas, per ipsum solem, cui semper lucifer adhaeret, non enim longe ab eo recedit, 122.0560C| sed aut paulo ante ipsum orientem oritur, aut paulo post occidentem occidit, hunc eundem mundum sensibilem mystice significari, dicente Salomone: Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod futurum est? ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum. Solem siquidem non incongrue hic intelligimus omnem visibilem creaturam. Non enim solummodo de ea parte mundi hujus, quae intra solarem circulum comprehenditur, terram dico aquarumque naturam, aera quoque cum inferiore aetheris parte, qua lunaris globus volvitur, his verbis theologi significantur, verum etiam supra mundi spatia a solari linea usque ad extremum caelestis sphaerae ambitum. In his enim omnibus sub sole, hoc est, sub mundo non est novum, sive quis 122.0560D| intelligat, nil novum esse in praesentis vitae curriculo, quod prius in naturali rerum ordine non appareret; 122.0561A| nil enim aliud in temporibus praeter earundem rerum revolutionem sentitur et intelligitur: sive, ut Maximus hunc Scripturae intelligit locum, quod ante hunc mundum fuit, id ipsum futurum est post mundum, id est, ea sola, quae aeterna sunt, ante hunc mundum fuerunt, et post eum futura sunt. Et nihil sub sole novum, hoc est, quicquid novum sub hoc mundo est, nihil est; mundus enim iste totus novus dicitur, quia aeternus non est, et in tempore ortus est; ideoque nihil est; peribit enim cum omnibus, quae in eo sunt, teste Psalmista, qui ait: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. Si autem maxima pars mundi, quae caelum esse perhibetur atque pulcherrima, ceterasque partes undique ambire non ignoratur, peritura sit, putasne: 122.0561B| quod in ceteris suis partibus interioribus vilioribusque permanere praevalebit? In omni enim corpore compacto, dum ea, quae continent, pereunt, quae continentur, remanere non possunt. Sed quia ad nihilum penitus redire non poterit, quoniam ex Deo factus est, et omne, quod ex Deo factum est, semper manet: quid in eo peribit et quid non peribit, diligenti indagine quaerendum, et in aliud tempus reservandum. Nunc autem, quod instat, sequere. DISC. Caute ac vigilanter disputas.

MAG. Coaeternae igitur sunt principales rerum omnium causae Deo, et principio, in quo factae sunt. Nam si Deus nullo modo praecedit principium, id est Verbum a se ac de se genitum, ipsumque Verbum nullo modo praecedit factas in se rerum causas, 122.0561C| sequitur, haec omnia, Deum Patrem dico, et Verbum, rerumque causas in eo factas coaeterna esse.

DISC. Non omnino coaeterna sunt. Nam Filium Patri coaeternum esse omnino credimus, ea vero, quae facit Pater in Filio, coaeterna esse Filio dicimus, non autem omnino coaeterna: coaeterna quidem, quia nunquam fuit Filius sine primordialibus naturarum causis in se factis. Quae tamen causae non omnino ei, in quo factae sunt, coaeternae sunt; non enim factori facta coaeterna esse possunt; praecedit enim factor ea quae facit. Nam quae omnino coaeterna sunt, ita sibi invicem coadunantur, ut nullum sine altero possit manere, quia coessentialia sunt. Factor autem et factum, quoniam coessentialia non sunt, non coguntur esse coaeterna, coguntur 122.0561D| autem semper esse relativa et simul esse, quia factor sine facto non est factor, et factum sine factore non est factum. Hinc conficitur, quod ideo primordiales rerum causas Deo coaeternas esse dicimus, quia semper in Deo sine ullo temporali 122.0562A| principio subsistunt, non omnino tamen Deo esse coaeternas, quia non a seipsis, sed a suo Creatore incipiunt esse; ipse vero Creator nullo modo incipit esse; solus enim ipse est vera aeternitas, omni principio omnique fine carens, quia ipse est principium omnium et finis. Non enim vera est aeternitas, quae quodammodo incipit esse, sed vere aeternitatis, quae ἄναρχος est, hoc est, omni caret principio, participatio est. Omnis autem creatura incipit esse, quia erat, quando non erat: erat in causis, quando non erat in effectibus. Non omnino igitur vere aeternitati coaeterna est. Si autem in ipsa causa causarum omnium, in Trinitate dico, quaedam intelligitur praecessio; Deitas enim gignens et mittens praecedit Deitatem genitam et Deitatem procedentem 122.0562B| ex gignente et genita, dum sit una et inseparabilis Deitas: num mirum aut incredibile, causarum causam omnium omnia, quorum causa est, praecedere, et in ea commutabiliter aeternaliterque sine temporali initio fuisse? Si ergo Pater occasiones rerum, quas fecit in Filio eo modo, quo factor facta sua, et Verbum ea, quae Pater in se fecit eo modo, quo ars artificis eas rationes, quae in ea ab artifice conduntur, praecedit: quid obstat, si sanctus Spiritus, qui super abyssum primordialium causarum, quas Pater in Verbo creavit, superfertur, his, quibus superfertur, praeesse intelligatur? Spiritus ergo sanctus mysticas aquas, quas fovet et fecundat, in seipso aeternaliter aeternitatis suae virtute et superat et praecedit. Sed si haec rationabiliter 122.0562C| responsa sunt de conditione principiorum, quid veluti specialiter Patri, quid Verbo, quid sancto Spiritui attribuendum videtur, plane edisseras flagito.

22.

Quanquam enim trium substantiarum divinae bonitatis una atque eadem communisque credatur et intelligatur esse operatio, nulla tamen differentia ac proprietate dicendum est carere; sunt enim, quae singulis personis veluti quadam proprietate a sancta theologia distribuuntur, quorum exempla nota tibi esse non dubito. Sed ut paucis utamur exemplis, proprium Patris audiamus divino ore loquente: Dum venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum ex lege, proprium Filii: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus 122.0562D| est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et reliqua. Proprium Spiritus sancti in administratione incarnationis Verbi Evangelium manifestat, dicente angelo de sancta Dei genitrice: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto 122.0563A| est. MAG. Ratiocinationis tuae investigatio rata mihi videtur; non enim a veritate opinor eam deviare. Ideoque, quod a me postulas, conabor inquirere, eo duce, qui ad seipsum inquirendum nos illuminat et invitat. Videtur itaque mihi conditionis naturarum causaliter proprietatem Deo Patri theologiam tribuere: In principio, inquit, fecit Deus caelum et terram; item alibi: Omnia in sapientia fecisti; item: Qui fecisti mundum de materia informi; et alibi: Omnia, quaecunque voluit Dominus, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, et cetera mille. In Verbo autem rationes omnium rerum substantivas conditas esse perhibet, praedictis eisdem attestantibus testimoniis: In principio fecit Deus caelum et terram; et: Omnia in 122.0563B| sapientia fecisti. Non enim aliud est principium, aliud sapientia, aliud Verbum, sed his omnibus nominationibus unigenitus Filius Dei, in quo et per quem omnia a Patre facta sunt, proprie significatur. Apostolus item: In quo vivimus, inquit, et movemur et sumus, id est, ipse est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in caelestibus et in terra, sive visibilia sive invisibilia, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, et potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Omnium vero causarum, quas Pater in Verbo suo universaliter et essentialiter creavit, distributionem Spiritui sancto eandem theologiam reperimus applicare. Si enim ipsi divinarum donationum partitio distributioque, teste Apostolo, datur, cur non etiam 122.0563C| primordialium causarum substantialiter in Verbo Dei conditarum divisio daretur? Alii enim, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii autem donationes sanitatum in eodem Spiritu, alii autem operatio virtutum, alii prophetiae, alii discretio spirituum, alii autem genera linguarum, alii interpretatio sermonum: omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique, prout vult. Hoc etiam ex Scriptura Geneseos possumus argumentari, ubi scriptum est: Et Spiritus Dei fovebat aquas. Ad quid enim aliud aestimandus est Spiritus Dei primordialium causarum aquas fovisse, fecundasse, nutrisse, nisi ut ea, quae uniformiter unitimque ac 122.0563D| simpliciter in Verbo facta sunt, per differentias generum, formarum, totorumque ac partium, numerorumque omnium distribueret atque ordinaret? Et, si 122.0564A| nemo sane credentium recteque intelligentium haesitat affirmare, spiritualia dona, quae propheta Isaias super caput Ecclesiae, quod est Christus, requietura prophetavit, non per alium nisi per Spiritum sanctum Deo verbo incarnato distributa esse, quid mirum, si Ecclesiae, quae est corpus ejus, non solum dona gratiae per Christum, sed etiam dona naturae per eundem Christum idem Spiritus dividat et det? Insuper etiam omni creaturae visibili et invisibili donum essentiae tribuit, ut sint quae solummodo sunt; donum vitae viventibus, quo vivunt; sentientibus donum sensus, quo sentiunt; rationalibus rationis donum, quo naturas rerum ratiocinandi actu vere ac diligenter perquirunt et inveniunt; intellectualibus intelligendi donum, quo 122.0564B| circa Deum, causam videlicet donationum omnium, incognite ac super omnem creaturam volvuntur ineffabili motu mirabilique reditu. Nam mysticum Zachariae prophetae candelabrum, ut de Mosaico sileam, dum ad ipsum pertinet mysterium, Ecclesiam significat. Lampas vero ejus desuper posita paternum est lumen ac verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. Dominus noster Jesus Christus, qui, quoniam pro nobis, ex nobis, in nostrae carnis natura, et conceptus et natus est, et apparuit mundo, super candelabrum Ecclesiae lampas dicitur, dum sit secundum naturam ipsa Dei et Patris substantialis sapientia et Verbum, super quem primo secundum intelligentiam humanitatis, caput quippe universi corporis Ecclesiae 122.0564C| est, donationes sancti Spiritus, quae septenario numero significari solent, requiescunt. Divina siquidem dona, quae per Spiritum sanctum distribuuntur Ecclesiae, quoniam ab uno spiritu distribuuntur, ab ipsius capite, Christo dico, inchoantia, nomine ipsius Spiritus solent significari. Non enim ipse secundum naturam donum dici potest, sed distributor donorum. Ideoque septiformis dicitur, quia plenitudinem divinorum donorum, quae septenario insinuatur numero, universaliter Ecclesiae dividit ac proprie. Ipse enim Spiritus coessentialis est Patri et Filio secundum divinitatem. Super quem, Filium dico, divinas donationes, quas distribuit, requiescere facit secundum humanitatem: Et requiescet, inquit Propheta, super eum Spiritus Dei; ac si aperte diceret, 122.0564D| et requiescent super eum dona, quae dividit Spiritus Dei: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et 122.0565A| pietatis et implebit eum spiritus timoris Domini quos omnes spiritus, hoc est, quas omnes donationes Spiritus, caput Ecclesiae, quod est Christus, primo secundum humanitatem accipiens, corpori suo, Ecclesiae suae, per Spiritum sanctum partitur. Ipse autem Spiritus sanctus, sicut in natura secundum essentiam subsistit Dei et Patris, sic et in Filii natura est, secundum essentiam, quia ex Patre substantialiter per Filium natum ineffabiliter procedit. Ac per hoc dona, quae distribuit, non sua solummodo sunt, sed et Patris, ex quo procedit, et Filii, a quo et per quem procedit. Et ne aestimes, multiformes donationes Spiritus, quibus multiformia peccati genimina expelluntur ab Ecclesia penitusque extinguuntur, solas per Spiritum distributas. Facit 122.0565B| enim sapientia interemptionem insipientiae, intellectus stultitiae ablationem, consilium indiscretionis destructionem, fortitudo infirmitatis solutionem, scientia ignorantiae abolitionem, pietas impietatis et in ipsa operum pravitatis persecutionem, timor contemptus abigit caecitatem. Sed et praeter haec dona gratiae, quibus et purgatur, et aedificatur, et illuminatur, et perficitur Ecclesia, bonorum omnium donationes, quae et secundum essentiam sunt, et secundum naturalia accidentia, non aliunde venire nemo fidelium dubitat, nisi ex causa omnium bonorum, ex Patre dico, ex quo omnia, per Filium, in quo sunt omnia, nec eorum per alium nisi per Spiritum sanctum esse distributionem, qui dividit omnia omnibus prout vult. Omne, inquit theologus, 122.0565C| datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum. Quid apertius? Quid clarius? Non aliunde, ait, nisi a Patre luminum, hoc est, a Patre omnium bonorum, quae sunt secundum naturam, et quae sunt secundum gratiam. Pulchre siquidem lumina dicuntur omnia dona, quae ex ingenito lumine per genitum lumen descendunt, et per procedens lumen, prout est capacitas naturae et largitas gratiae, in uniuscujusque sive generalis sive specialis essentiae individuam substantiam dividuntur. Nam quod apostolus veluti soli homini videtur dicere: O homo, quid habes, quod non accepisti? universaliter omni creaturae visibili et invisibili potest dici. Nulla enim natura est creata, quae habeat quid, praeter quod a creatrice acceperit. Si enim est, ut 122.0565D| praediximus, inde accepit esse; si vivit, inde vivere; si sensit, inde sentire; si ratione fruitur, inde ratio; si intelligit, inde intellectus, ceteraque id genus mille. Si igitur nil in natura rerum creatarum esse cognoscitur, praeter quod a Creatore donatur, sequitur, nil aliud esse creaturam, sive essentialiter, sive secundum accidens, nisi Creatoris data et dona; 122.0566A| donorum autem distributionem quasi quandam proprietatem Spiritui sancto theologia dedicat. Omnia igitur, quae Pater in Filio facit, Spiritus sanctus distribuit, et unicuique propria, prout vult, dividit. Videsne igitur, quomodo theologia singulis divinae bonitatis substantiis seu personis suas veluti proprietates dare intelligitur? Patri enim dat omnia facere, Verbo dat omnes in ipso universaliter, essentialiter, simpliciter, primordiales rerum causas aeternaliter fieri; Spiritui dat ipsas primordiales causas, in Verbo factas, in effectus suos fecundatas distribuere, hoc est, in genera et species, numeros differentiasque, sive caelestium et spiritualium essentiarum corporibus omnino carentium, seu purissimis spiritualibusque corporibus ex catholicorum 122.0566B| elementorum simplicitate factis adhaerentium, seu sensibilium hujus mundi visibilis universalium vel particularium separatarum locis, temporibus mobilium, qualitate et quantitate differentium. Primordiales siquidem causas, sive visibili sive invisibili corpore, qualitate quoque et quantitate in seipsis omnino carere non irrationabiliter quis approbarit; invisibile autem corpus dicimus simplicem ac per se intellectam singulorum hujus mundi elementorum subsistentiam. Caelestes vero essentias, id est, angelicas virtutes, quamvis ultra hunc mundum sensibilem suae naturae intellectualis excellentia non incongrue existimentur esse, non omnino tamen consultis sanctorum Patrum sententiis spiritualibus corporibus judicandi sunt privari. Non enim in 122.0566C| extraneis, sed suis adhaerentibus sibi semper spiritualibus corporibus, sensibus humanis, quibus saepe apparent, credendi sunt succumbere; non quia operatio inseparabilis unitatis divinarum substantiarum sit segregata; quod enim Pater facit, hoc et Filius facit, hoc et Spiritus sanctus facit; sed quia divina theologia singulis earum proprietates quasdam videtur distribuere, veraciterque intelligitur habere. In sancta siquidem Trinitate et communis operationis cognoscitur unitas, et discretarum operationum non excluditur proprietas. Si enim in ea est essentiae unitas et substantiarum differentia, cur non et communis operatio atque differens in ea crederetur et intelligeretur, non video, ut communi essentiae communis attribuatur operatio, et substantiali Trinitati 122.0566D| trina non auferatur actio.

23.

DISC. Video plane, et mihi videtur esse verisimile, ac divinis eloquiis convenire. Sed utinam quadam similitudine ex nostra natura assumpta, quoniam Deo similis esse perhibetur, quae dicta sunt de proprietatibus divinae administrationis, suaderes. MAG. Trinitatem nostrae naturae te latere 122.0567A| non facile crediderim.

DISC. Dic, quaeso, quae sit. MAG. Recordarisne, quid in prioris libri disputatione inter nos convenerat? Num nobis visum est, nullam naturam esse, quae non in his tribus terminis intelligatur subsistere, qui a Graecis, ut saepe diximus, οὐσία, δύναμις, ἐνέργεια, appellantur, hoc est, essentia, virtus, operatio?

DISC. Recordor sane, firmissimeque teneo.

MAG. Nostra itaque natura, quae humana dicitur, eo quod eam omnes homines participant, essentia, virtute, operationeque subsistit.

DISC. Neminem peritorum divinae philosophiae de hoc dubitare aestimarim.

MAG. Quid tibi videtur? Num nostra natura, teste sacra Scriptura, ad imaginem et similitudinem Dei condita est?

DISC. Liberaliter agis; qui de hoc dubitat, homo non est. 122.0567B| MAG. Putasne, ipsum Deum, qui ad imaginem suam nostram creavit naturam, corpus esse, an spiritum? DISC. Hinc quoque haesitare ridiculum est. Deus enim spiritus est, et qui adorant eum, in spiritu et veritate adorant.

MAG. Non ergo secundum corpus, sed secundum animam imago Dei nostrae naturae impressa est.

DISC. Hoc quoque verissimum est fateri.

MAG. Deus est Trinitas et Unitas, hoc est, tres substantiae in una essentia, et una essentia in tribus substantiis vel personis. Sicut enim Graeci μίαν οὐσίαν, τρεῖς ὑποστάσεις vel τρία πρόσωπα dicunt, id est unam essentiam, tres substantias vel tres personas: ita Romani unam essentiam, tres substantias vel personas. In hoc tamen videntur differre, quod Graecos μίαν ὑπόστασιν, id est, unam substantiam dicere non 122.0567C| reperimus, Latini vero unam substantiam, tres personas frequentissime solent dicere. Graeci dicunt ὁμοούσιον, ὁμοάγαθον ὁμόθεον, hoc est, unius essentiae, unius bonitatis, unius Deitatis: vel una essentia, una bonitas, una Deitas. Haec autem nomina, quae apud Graecos inseparabilitatem divinae naturae insinuant, in romanum sermonem non facile vertuntur, et nullo modo ad purum, ut arbitror; ideoque solus corum intellectus separatis verbis per περίφρασιν transfertur, ut eorum solummodo virtus intelligatur, quorum interpretatio de verbo ad verbum non exprimitur. DISC. Hoc totum fides catholica universalis Ecclesiae fatetur, et, quantum datur, intelligit, sed quorsum tendunt istaec?

MAG. Non aliorsum, nisi ut quaeramus pro viribus, quomodo Trinitas nostrae 122.0567D| naturae Trinitatis creatricis imaginem et similitudinem in seipsa exprimat, hoc est, quid in ea convenientius Patri, quid Filio, quid Spiritui sancto adjungendum. 122.0568A| Convenientius dico. Quamvis enim convenienter nostrae naturae Trinitas tota totius divinae Trinitatis imago est, tota enim Patris, tota Filii, tota Spiritus sancti imaginem gerit; in ea tamen est, quod veluti specialibus singulis personis accommodari posse videtur, ut arbitror. Nam et in se ipsa nostra Trinitas tota in singulis suis est: sua enim essentia, et virtus, et operatio est; sua virtus, et essentia, et operatio; sua operatio, et essentia est et virtus: sicut et Pater in Filio et in Spiritu sancto, et Filius in Patre et in Spiritu sancto, et Spiritus sanctus in Patre et Filio est.

DISC. Nil mihi probabilius occurrit, quam ut Patris imaginem, essentia; Filii, virtus, Spiritus sancti, operatio nostrae naturae accommodet. Paterna 122.0568B| siquidem substantia, quae de se substantiam filiatam genuit, et procedentem substantiam ex se emisit, non immerito principalis dicitur substantia, non quod una essentia sit sanctae Trinitatis separabilis, est enim una atque individua, sed quod substantialibus differentiis, dum sit una, non careat. Est enim Deitas genitrix, et genita Deitas, et procedens Deitas; et dum sit una Deitas individua, non tamen substantialibus differentiis indiscreta. Virtus quoque non incongrue Deo Filio adjungitur, quoniam saepe virtus Patris a theologia nominatur. Sed ut unum a pluribus testimoniis accipiamus, audi Apostolum: Invisibilia enim ejus per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et aeternitas. In hoc enim loco virtutem 122.0568C| Patris sapientiam Patris, Filium dico, intelligimus, aeternitatem vero Spiritum sanctum, teste Maximo, venerabili magistro. Nam quod Spiritus sanctus virtutis nomine in Scripturis solet appellari, testatur Evangelium, Domino dicente, mulierem αἱμοῤῥοῦσαν, hoc est, fluxum sanguinis patientem sanans: Sensi a me exisse virtutem, hoc est, Spiritum sanctum, qui dividit dona sanitatum. Quid dicam de operatione essentiali nostrae naturae? Nonne aptissime sancto Spiritui copulatur, cui veluti proprie operatio virtutum divinarumque donationum, et universaliter et proprie unicuique divisio tribuitur? In naturae igitur nostrae essentia paternae substantiae, in virtute vero substantiae filii, in operatione substantiae Spiritus sancti proprietas dignoscitur. 122.0568D| MAG. Responsionem tuam a veritate non discrepare arbitror. Sed vide, quid tibi videtur de famosissima nostrae naturae trinitate, quae intellectu, 122.0569A| et ratione, et sensu intelligitur: num dissonat ab ea, quam praediximus, anima, an una eademque et haec et ipsa, et non duae quaedam unius ejusdemque nostrae naturae? Sensum autem dico non exteriorem sed interiorem. Nam interior coessentialis est rationi atque intellectui, exterior vero, quamvis plus ad animam pertinere, quam ad corpus videatur, non tamen essentiam animae constituit, sed, ut aiunt Graeci, conjunctio quaedam est animae et corporis: soluto enim corpore et recedente vita penitus interimitur. Nam si in anima maneret, et ad substantiam ejus pertineret, eo profecto etiam extra corpus uteretur. At vero, quia sine corpore eo nec utitur, nec uti potest, relinquitur, nec in corpore soluto manere, nec animae regimen corporis deserenti 122.0569B| adhaerere. Nam et ipsa definitio, qua sanctus Augustinus exteriorem sensum voluit definire, intra substantiales animae partes non videtur connumerari: Sensus est, inquit, passio corporis, per se ipsam non latens animam. Item alia, quae dicit: Sensus est sensibilium rerum phantasia per instrumenta corporis assumpta. Similiter naturae animae non videtur eum conjungere, sed velut internuncium corporis et animae constituere, et si quis intentius graecae linguae proprietatem perspexerit, duorum sensuum in homine proprietatem reperiet. In ea enim νοῦς intellectus dicitur, λόγος ratio, διάνοια sensus, non ille exterior sed interior; et in his tribus essentialis trinitas animae ad imaginem Dei constitutae subsistit. Est enim intellectus, et ratio, et sensus, qui 122.0569C| dicitur interior et essentialis; exterior vero, quem corporis et animae copulam diximus, αἴσθησις vocatur; instrumenta autem, in quibus possidet, αἰσθητήρια, quasi αἰσθήσεως Τήρια, hoc est, sensus custodiae. In eis enim sensus custoditur et operatur; et sunt numero quinque, visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Nec te movere debet, quod nominibus quinquepertiti sensus quinquepertitum ejus instrumentum appellarim; nam frequentissimus et communis locutionis et sacrae Scripturae usus est, sedes sensuum ipsorum sensuum nominibus appellare. Visus enim vocatur oculus, et auris auditus, ceterique similiter sensus suis instrumentis significationem praestant. Non autem propterea quinquepertitus sensus dicitur, quod in seipso quinario numero 122.0569D| dividatur; est enim simplex et uniformis, et in corde veluti principali sede possidet: sed quod per quinquepertitum corporis instrumentum, veluti per quasdam cujusdam civitatis quinque portas, sensibilium rerum similitudines ex qualitatibus et quantitatibus exterioris mundi venientes, ceterisque, quibus sensus exterior formatur, interius recipiat, et 122.0570A| veluti ostiarius quidam internunciusque ea, quae extrinsecus introducit, praesidenti interiori sensui annunciet.

DISC. Neque me movet, sensuum nominibus eorum instrumenta significari; neque duorum sensuum differentia, quam ad purum discrevisti, me latet, ut opinor. Et quid de praedicta trinitate naturae nostrae sentio, pro ingenioli mei captu edisseram. Duae trinitates videntur esse, quibus nostra natura, quantum ad imaginem Dei facta est, probatur subsistere. Sed consulta veritate non re ipsa, sed solis nominibus a se invicem discrepare reperiuntur. Nam νοῦς et οὐσία, hoc est, intellectus et essentia excelsissimam nostrae naturae partem significant, immo excelsissimum motum. Siquidem, ut tu ipse intelligis, non aliud est nostrae naturae esse, 122.0570B| et aliud moveri; essentia enim ejus est motus circa Deum et creaturam stabilis, et mobilis status. Sed dum movetur circa Deum, qui superat omnia, summus motus ejus datur; dum vero circa primordiales causas versatur, quae proximae immediate post Deum sunt, veluti medio quodam moderamine intelligitur moveri; quando autem primordialium causarum effectus sive visibiles, sive invisibiles perspicere conatur, extremum sui motum pati dignoscitur, non quia idem motus substantialis augeri vel minui in seipso possit, sed quod secundum dignitatem rerum, circa quas volvitur, et minimus, et medius, et maximus esse judicatur. Essentia itaque animae nostrae est intellectus, qui universitati humanae naturae praesidet, quia circa Deum supra omnem naturam incognite 122.0570C| circumvehitur. Λόγος vero vel δύναμις, hoc est, ratio vel virtus secundam veluti partem insinuat; non irrationabiliter, quia circa principia rerum, quae primo post Deum sunt, circumfertur. Tertia vero pars, διανοίας et ἐνεργείας, id est, sensus et operationis vocabulis denominatur, et veluti extremum humanae animae obtinet locum; nec immerito, quoniam circa effectus causarum primordialium, sive visibiles, sive invisibiles sint, circumvolvitur. Ac per hoc non duas substantiales trinitates, sed unam eandemque ad similitudinem Creatoris sui conditam oportet nos intelligere. Sed miror, qua de causa vitam ipsam, quae a Graecis θρεπτική et αὐξητική vocatur, a nostris vero nutritiva et auctiva--nutrit enim corpora, et incrementa eis praestat--nec veluti quartam substantialem 122.0570D| humanae naturae partem, nec intra substantialem trinitatem connumeratam a te video, ac veluti penitus praetermissam, et nullo modo ad naturae nostrae constitutionem pertinentem.

MAG. Ne mireris; non enim sine causa hoc fecimus. Siquidem nunc non de universa humana natura sermo est, quae veluti quinque partibus, hoc est, corpore 122.0571A| vitalique motu, sensu, et ratione constare videtur, et intellectu; sed de ea solummodo parte, in qua imago et similitudo conditoris perspicitur, hoc est, de intellectu et ratione et sensu interiori, vel, ut ita dicam, essentia, virtute, operatione. In hoc enim ternario summae ac sanctae Trinitatis imago expressa cognoscitur. Nam de vitali motu, quo anima corpus et nutrit, et in unum colligit, et vivificat, et ministrat, eique incrementum dat, deque ipso corpore, quod totius creaturae extremum obtinet locum, alius disserendi locus erit, dum in quarto libro de naturis sensibilibus, Deo duce, disputabitur. Quae pars, quoniam extra proprietatem intelligibilis nostrae essentiae, qua ad imaginem Dei conditi sumus, dignoscitur, propterea a nobis praesentialiter 122.0571B| intermissa est, dum sit motus quidam extra naturam primordialiter conditam, substantiali nostrae operationi, quae sensus interior, ut diximus, vocitatur, subjectus, inque poenam peccati additus; quo videlicet motu ea, quae post peccatum humanae naturae superaddita sunt; administrat: corpus hoc corruptibile dico, atque mortale, locis temporibusque varium, partium suarum numero discretum, spatiis distentum, incrementis decrementisque subditum, qualitatibus quantitatibusque diversis subjectum, ad omnes irrationabiles motus pronum, carnalis adhuc animae, merito suae inobedientiae superbiaeque diversis calamitatibus involutae hospitium, ceteraque, quae de infelicitate in hanc vitam humanae naturae ex felicitate 122.0571C| paradisi expulsae et dici et experimento cognosci possunt. Motus itaque humanae naturae ad ea administranda, quae sibi ad vindictam praevaricationis divini praecepti adjuncta sunt; vindictam autem dico, non irascentis Dei ultionem, sed miserentis exercitationem; non irrationabiliter extra terminos essentialis nostrae trinitatis relinquitur. Et ne aestimes, nos his verbis docere velle, praedictam humanae naturae trinitatem ad imaginem Dei in paradiso conditam, priusquam peccaret, omnino corpore caruisse: absit, absit a nobis hoc dicere, aut quodammodo putare; semel enim et simul animas nostras et corpora in paradiso conditor creavit, corpora dico caelestia, spiritualia, qualia post resurrectionem futura sunt. Tumida namque 122.0571D| corpora, mortalia, corruptibilia, quibus nunc opprimimur, non ex natura, sed ex delicto occasionem ducere non est dubitandum. Quod ergo naturae ex peccato adolevit, eo profecto renovata in Christo, et in pristinum statum restituta carebit. Non enim potest naturae esse coaeternum, quod ei adhaeret propter peccatum; et intra substantiales ejus constitutiones non computari, non incongruum, ut 122.0572A| arbitror, non ut et illud superadditum pereat, sed ut in illud, quod primo est conditum, transeat, et unum cum illo fiat, non quasi duo, sed unum incorruptibile et spirituale per gratiam Dei Verbi, qui non solum in nostra naturalia, verum etiam in superaddita nobis descenderat, ut omnia nostra in seipso restauraret, et desuper adjectis naturaliter insita faceret, qui fecit utraque unum.

DISC. Plane non incongruum; sed ratae subtilique investigationi et inventioni rationabilis naturae convenientissimum. Quorsum vero haec, nondum video.

MAG. Patiens esto. Non enim res parva inter nos quaeritur, nec nisi multis diligentissime ratiocinationis ambagibus et investigari et inveniri potest, si 122.0572B| tamen ad purum inveniri potest. Nulli enim mortali sensui, quamvis videatur acute inquirere, licet hoc promittere, ne incautus redarguatur esse, quod suas vires superat invenire per se ipsum promittens. Nam si invenitur, non ipse, qui quaerit, sed ipse, qui quaeritur, et qui est lux mentium, invenit. Quaerimus namque, ni fallor, quomodo ex argumento substantialis trinitatis nostrae naturae ad imaginem Dei creatae, summam illam Trinitatem, quae Deus est, ejusque veluti proprias in natura condita operationes singulis personis distributas possumus investigare.

DISC. Id ipsum nunc, non aliud quaerimus. Et ordo rerum exigit, ut sic veritatem quaeramus; argumento siquidem imaginis ipsa veritas, cujus imago est, quaerenda est, quae 122.0572C| quanto studiosius laboriosiusque inquiritur, tanto ardentius diligitur, et apertius invenitur. Quid enim prodest illa velocitas, quam pura veritatis contemplatio effugit, aut quid nocet ipsa tarditas, cui desiderata facies occurrit?

MAG. Itaque ratiocinationis nostrae exordium ex verbis venerabilis Maximi sumamus, non eisdem sermonibus connexim, sed eodem sensu utentes. DISC. Ingredere, quoquo modo vis, ratiocinandi viam.

MAG. Tres universales notus animae sunt. Quorum primus est secundum animum, secundus secundum rationem, tertius secundum sensum. Et primus quidem simplex est, et supra ipsius animae naturam, et interpretatione caret, hoc est, cognitione ipsius circa quod movetur; per quem 122.0572D| circa Deum incognitum mota, nullo modo ex ullo eorum, quae sunt, ipsum propter sui excellentiam cognoscit secundum quod, quid sit, hoc est, in nulla essentia seu substantia, vel in aliquo, quod dici vel intelligi valeat, eum reperire potest. Superat enim omne, quod est et quod non est, et nullo modo definiri potest, quid sit.

Secundus vero motus est, quo incognitum Deum 122.0573A| definit secundum quod causa omnium sit. Definit vero Deum causam omnium esse, et est motus iste intra animae naturam, per quem ipsa naturaliter mota omnes naturales rationes omnium formatrices, quae in ipso cognito solummodo per causam--cognoscitur enim, quia causa est--aeternaliter factae subsistunt, operatione scientiae sibi ipsi imponit, hoc est, in se ipsa per earum cognitionem exprimit, ipsaque cognitio a primo motu nascitur in secundo.

Tertius motus est compositus, per quem, quae extra sunt, anima tangens, veluti ex quibusdam signis apud seipsam visibilium rationes reformat, qui compositus dicitur, non quod in seipso simplex non sit, quemadmodum primus et secundus simplices 122.0573B| sunt, sed quod non per seipsas sensibilium rerum rationes incipit cognoscere. Primo siquidem phantasias ipsarum rerum per exteriorem sensum quinquepertitum secundum numerum instrumentorum corporalium, in quibus et per quae operatur, accipiens, easque secum colligens, dividens, ordinans disponit; deinde per ipsas ad rationes earum, quarum phantasiae sunt, perveniens, intra seipsam eas, rationes dico, tractat atque conformat. Et nec te moveat, quod paulo ante exteriorem sensum phantasiam rerum sensibilium esse definivimus, nunc vero per eum phantasias earundem rerum sensibilium ad interiorem sensum pervenire docemus. Praedictus quippe tertius motus ex phantasiis rerum exteriorum per exteriorem sensum sibi nunciatis 122.0573C| moveri incipit. Phantasiarum enim duae species sunt, quarum prima est, quae ex sensibili natura primo in instrumentis sensuum nascitur, et imago in sensibus expressa proprie vocatur, altera vero est ipsa, quae consequenti ordine ex praedicta imagine formatur, et est ipsa phantasia, quae proprie sensus exterior consuevit nominari. Et illa prior corpori semper adhaeret, posterior vero animae; et prior quamvis in sensu sit, seipsam non sentit; posterior vero et seipsam sentit, et priorem suscipit. Dum vero tertius ille motus phantasias rerum visibilium deserit, nudasque omni imaginatione corporea rationes ac per se simplices pure intelligit, ipse quoque simplex simpliciter, hoc est, universales universaliter rationes visibilium, omni 122.0573D| phantasia absolutas, inque semetipsis purissime ac verissime perspectas, per medium motum primo motui renunciat. Ipse vero primus motus, quodcunque ex tertio per medium, et ex ipso medio immediate in moderationibus rerum creatarum percipit, 122.0574A| per seipsum immediate incognito quidem quid est, cognito vero, quod causa omnium est, principiisque omnium rerum, hoc est, principalibus causis, ab eo et in eo factis, et a se distributis refert, hoc est, a Deo per ipsas in omnia, quae post se sunt, procedere, et iterum per ipsas in ipsum intelligit recurrere. Animae igitur purgatae per actionem, illuminatae per scientiam, perfectae per theologiam motus, quo semper circa Deum incognitum aeternaliter volvitur, ultra et suam et omnium rerum naturam ipsum Deum omnino absolutum ab omnibus, quae et dici et intelligi possunt, necnon omnibus, quae nec dici nec intelligi possunt, et tamen quodammodo sunt, intelligens, eumque esse aliquid eorum, quae sunt et quae non sunt, 122.0574B| denegans, et omnia, quae de eo praedicantur, non proprie sed translative de eo praedicari approbans, νοῦς a Graecis, a nostris intellectus, vel animus, vel mens dicitur, et substantialiter est, et principalis pars animae esse intelligitur. Non enim aliud est animae essentialiter esse, et substantialiter moveri. Ipsa siquidem in motibus suis subsistit, suique motus in ipsa subsistunt; est enim simplex natura et individua, motuumque suorum substantialibus differentiis solummodo discreta. Nam si caelestes essentias, quas etiam caelestes virtutes angelicasque divina nominant eloquia, nil aliud esse substantialiter a sanctis traditur Patribus, nisi intelligibiles, aeternos, incessabilesque motus circa principium omnium, a quo, et per quem, et in quo, et ad 122.0574C| quem, et moventur et subsistunt--est enim iste circularis motus caelestium virtutum circa suum principium, ab eo videlicet incipiens ut a principio; per ipsum per causas creatas currens; in ipso, ut in legibus naturalibus, quae in ipso sunt, extraque quas egredi nec vult, nec potest, nec posse vult; in ipsum, ut in finem suum rediens: et in sola intelligentia talis motus est; intelligunt enim se ab ipso esse, et per ipsum, et in ipso intellectum suum moveri, et nullum alium finem praeter illum se habere non ignorant--quid obstat, ne similiter intelligamus, humanos intellectus indesinenter circa Deum volvi, quoniam ab ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum sunt? Eodem namque intelligibili circulo 122.0574D| volvuntur, praesertim cum divina eloquia hominem ad imaginem Dei factum perhibeant, quod de angelis dixisse aperte non reperitur, subintelligendum tamen propter intellectualem naturam relinquitur. Astantes etiam et ministrantes Deo caelestes 122.0575A| virtutes legimus, humanam vero naturam in Verbo Dei Deum factam, et sedere ad dextram Dei, et regnare, fides testatur catholica. Quod autem post resurrectionem omnium generaliter omnibus hominibus Dominus promittit: Erunt sicut angeli Dei in caelo, de condignitate naturae, deque immortalitatis aequalitate, et quod omni sexu corporeo omnique corruptibili generatione carebunt, intelligendum arbitror. Primam namque hominis conditionem ante peccatum in paradiso, hoc est, in caelesti beatitudine aequalem angelis, ac veluti connaturalem fuisse, non incongruum credere. De his namque ambabus naturis, angelica dico atque humana, theologia pronuntiat, dicens: Qui fecisti caelos in intellectu, hoc est, ut essentialiter et 122.0575B| substantialiter intellectus essent. Quoniam vero homo, cum in honore esset, non intellexit, et comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est eis, longe ex angelica dignitate recessit, inque mortalis hujus vitae calamitatem cecidit. Postquam autem Verbum caro factum est, hoc est, Deus homo factus est, impletur, quod in psalmo scriptum est: Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quia visitas eum? Admirans videlicet primae conditionis humanae naturae altitudinem: Minorasti eum, inquit, paulo minus ab angelis, hoc est minorari eum merito suae superbiae permisisti, et in turpitudinem irrationabilis vitae cadere sua propria voluntate reliquisti. Deus enim facere, quod fieri sinit, modo quodam loquendi dicitur: Gloria et honore coronasti 122.0575C| eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subjecisti sub pedibus ejus. Videsne, quantum humana natura in primo homine post peccatum humiliata, et quantum in secundo homine, in Christo dico, per gratiam exaltata? Siquidem non solum ad pristinum naturae suae statum, de quo cecidit homo, restitutus, verum etiam in capite suo, quod est Christus, super omnes caelestes virtutes exaltatus. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Si igitur humana natura non solum ad dignitatem angelicam in Christo renovata pervenit, verum etiam ultra omnem creaturam in Deum assumpta est, et quod factum est in capite, in membris futurum esse impium est negare: quid mirum, si humani intellectus nil aliud sint, nisi ineffabiles incessabilesque 122.0575D| motus? In his dico, qui digni sunt circa Deum, in quo vivunt, et moventur, et sunt. Sunt quidem per rationes, quibus existunt; moventur per rationes virtutum, quibus bene existere possunt; vivunt per rationes, quibus semper existunt. Sunt itaque, et bene sunt, et semper sunt, in Deo. 122.0576A| DISC. Non solum concedo, verum etiam intelligo, excellentissimum animae motum circa incognitum Deum ultra omnem creaturam verissime vocari et subsistere intellectum. Sed quo modo, vel qua ratione intellectus, dum intra terminos humanae naturae concluditur, supra seipsum omnemque creaturam potest ascendere, ut circa incognitum Deum, qui longe ab omni creata natura remotus est, suos substantiales motus valeat perficere, quaerendum puto.

MAG. In hac parte theoriae, quae de intellectualibus rationalibusque substantiis disputat, dum pervenitur ad considerandum, quomodo natura creata extra seipsam potest ascendere, ut creatrici naturae valeat adhaerere, omnis de potentia naturae ratiocinantium 122.0576B| inquisitio deficit. Non enim ibi naturae ratio, sed divinae gratiae ineffabilis et incomprehensibilis altitudo conspicitur. Nulli siquidem conditae substantiae naturaliter inest virtus, per quam possit et terminos naturae suae superare, ipsumque Deum immediate per seipsum attingere; hoc enim solius est gratiae, nullius vero virtutis naturae. Hinc apostolus fatetur se ignorasse, quomodo raptus est in paradisum, dicens: Scio hominem raptum, sed nescio quomodo, in corpore, an extra corpus; ac si diceret, non enim in naturalibus animae motibus, in corpore vel extra corpus, video ullam virtutem, per quam rapi possim in tertium caelum; Deus autem solus scit, cujus gratia sola raptum me fuisse non ignoro. Nulla siquidem natura per seipsam 122.0576C| potest ascendere in illum locum, de quo Dominus ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit. Ut ergo superat omnem intellectum, quomodo Dei Verbum descendit in hominem; ita superat omnem rationem, quomodo homo ascendit in Deum.

DISC. Quanquam breviter, sat tamen et clare est responsum; ideoque, quod instat, ad secundum animae motum considerandum mentis aciem dirige.

MAG. Motus animae secundus est, ut diximus, qui et intra terminos naturae continetur, ipsumque Deum secundum causam definit; hoc est, illud solummodo de Deo incognito quidem cognoscit, quod omnium, quae sunt, causa sit, et quod primordiales omnium causae ab eo et in eo aeternaliter 122.0576D| conditae sint, earumque causarum, quantum datur ei, intellectarum ipsi animae, cujus motus est, cognitionem imprimit. Ut enim ex inferioribus sensibilium rerum imagines, quas Graeci phantasias vocant, anima recipit; ita ex superioribus, hoc est, primordialibus causis cognitiones, quae a Graecis 122.0577A| theophaniae, a Latinis divinae apparitiones solent appellari, sibi ipsi infigit, et per ipsas quandam de Deo notitiam percipit; per primas causas dico, non ut intelligat, quid substantialiter sunt; hoc enim superat omnem animae motum; sed ut universaliter cognoscat, quia sunt, inque suos effectus ineffabili processione profluunt. Et hic est motus, qui a Graecis λόγος vel δύναμις, a nostris vero ratio seu virtus vocatur, et ex primo motu nascitur, qui est intellectus. Sicut enim quidam sapiens artifex artem suam de seipso in seipso efficit, et in ipsa, quae sibi facienda sunt, praenoscit, eorumque causas vi et potestate, priusquam appareant actu et opere, universaliter atque causaliter creat; sic intellectus de se et in se suam rationem genuit, in qua omnia, 122.0577B| quae vult facere, praecognoscit, causaliterque praecreat. Nam non aliud dicimus esse consilium, praeter artificiosae mentis conceptum. Secundus itaque motus animae est ratio, quae veluti quidam obtutus substantialis in animo intelligitur, ac veluti ars ab ipso de seipso in seipso genita, in qua ea, quae vult facere, praenoscit et praecondit. Ideoque non immerito forma ejus nominatur; siquidem ipse per se ipsum incognitus est, sed in sua forma, quae est ratio, et sibi ipsi et aliis apparere incipit. Nam quemadmodum causa omnium per seipsam, nec a seipsa, nec ab aliquo inveniri potest, quid sit; in suis vero theophaniis quodammodo cognoscitur: ita intellectus, qui semper circa eum volvitur, et ad ejus imaginem omnino similem conditus est, nec a 122.0577C| se ipso, nec ab aliquo intelligi potest, quid sit, in ratione autem, quae de ipso nascitur, incipit apparere. Quod vero dixi, causam omnium et intellectum a seipsis non intelligi, quid sint, qua ratione potest esse, paulo post considerabitur. De secundo motu, quid sit, et unde originem ducat, satis dictum, ut opinor.

DISC. Sat plane.

MAG. Tertius itaque restat motus, qui circa singulas singularum rerum rationes, quae simpliciter, hoc est, universaliter in primordialibus causis conditae sunt, versatur, et, cum ex sensibilium rerum phantasiis per exteriorem sensum sibi nunciatis motus sui substantialis sumat exordium, ad purissimam rerum omnium discretionem per rationes proprias in essentias generalissimas, inque genera generaliora, 122.0577D| deinde in formas speciesque specialissimas, hoc est, in numeros innumerabiles infinitosque, immutabilibus tamen naturae suae analogiis finitos pervenit. Et ille motus est, qui graece διάνοια vel ἐνέργεια, latine vero sensus vel operatio vocatur; ipsum dico sensum, qui substantialis est, et interior, qui similiter ab intellectu procedit per rationem. Omne siquidem, quod intellectus ex primordialium causarum gnostico contuitu arti suae, hoc est, rationi imprimit per sensum suum ex se procedentem, ejusque operationis 122.0578A| nomine appellatum, in proprias rationes singularum rerum, quae primordialiter in causis universaliterque creatae sunt, dividit. Cunctae quidem essentiae in ratione unum sunt, sensu vero in essentias differentes discernuntur. Omnium itaque essentiarum ex suorum principiorum simplicissima unitate per intellectum descendentem simplicissimam cognitionem ratio percipit; sed sensus ipsam simplicitatem per differentias segregat. Similiter rerum genera uniformiter et simpliciter in suis universalibus causis, et in seipsis per intellectum ratio cognoscit, illam vero generalissimam simplicitatem, in se ipsa individuam nullisque, differentiis obnoxiam, nullis accidentibus subjectam, nullis spatiis distantem, nullis partibus compositam, nullo locali vel 122.0578B| temporali motu variam, in diversa genera differentiasque praedictas, aliasque mille, sensus partitur. Id ipsum est in differentibus formis, quae consulta ratione in generibus suis unum sunt, sensu tamen operante per rationales distinctiones a se invicem discernuntur: hoc est, quo modo naturalibus motibus, divina providentia regente, jubente, administrante, in discretas rerum multiformitates dividuntur, ipse intellectus mediante ratione per consubstantialem sibi sensum sine errore investigat et persequitur, certisque regulis comprehendit. Quid dicam de infinitis numeris, qui, quanto interioris sensus actione sive in seipso, sive in rerum natura multiplices fiunt, tanto ratione considerata in suis formis universaliter et simpliciter unum 122.0578C| sunt? Et ut breviter colligamus, quodcunque anima per primum suum motum, qui est intellectus, de Deo et primordialibus causis uniformiter et universaliter cognoscit, secundo suo motui, qui est ratio, eodem modo uniformiter universaliterque infigit. Quod autem a superioribus per intellectum in ratione formatum accipit, hoc totum in discretas essentias, in discreta genera, in diversas formas, in multiplices numeros per sensum inferioribus effectibus distribuit. Et ut apertius dicam, quodcunque anima humana per intellectum suum in ratione sua de Deo deque rerum principiis uniformiter cognoscit, semper uniformiter custodit; quodcunque vero per rationem in causis unum et uniformiter subsistere 122.0578D| perspicit, hoc totum per sensum in causarum effectibus multipliciter et uniformiter intelligit; et iterum totum, quod per sensum multipliciter sparsum in effectibus intelligit, per rationem in causis unum uniformiter subsistere perspicit. Omnia vero ex una omnium causa et multiplicationis momentum incipere, et unitatis simplicitatem, qua in ea aeternaliter et incommutabiliter subsistunt, nullo modo deserere, totiusque sui motus finem in eam et in ea terminare, per intellectum purissime cognoscit. De tribus animae motibus, hoc est, de intellectu, 122.0579A| qui etiam essentia; de ratione, quae virtus; et de sensu, qui operatio dicitur, sufficienter suasum, ut opinor.

DISC. Lucidissime ac multipliciter.

24.

MAG. Intuere itaque, acieque mentis, tota ambiguitatis caligine depulsa, cognosce, quam clare, quam expresse divinae bonitatis substantialis trinitas in motibus humanae naturae recte eos intuentibus arridet, seque ipsam pie quaerentibus se, veluti in quodam proprio speculo ad imaginem suam facto, limpidissime manifestat, et cum sit ab omni creatura remota, omnique intellectui incognita, per imaginem suam et similitudinem veluti cognitam et comprehensibilem intellectualibus oculis, ac veluti praesentem seipsam depromit, ultroque specillam, in qua relucet, purificat, ut in ea clarissime resplendescat 122.0579B| una essentialis bonitas in tribus substantiis, quae unitas et trinitas in seipsa per seipsam non appareret, quia omnem intellectum effugit eximia suae claritatis infinitate, nisi in sua imagine vestigia cognitionis suae imprimeret: Patris siquidem in animo, Filii in ratione, sancti Spiritus in sensu apertissima lucescit similitudo. Nam quemadmodum Filium artem omnipotentis artificis vocitamus, nec immerito, quoniam in ipso, sua quippe sapientia, artifex omnipotens Pater ipse omnia, quaecunque voluit, fecit, aeternaliterque et incommutabiliter custodit: ita etiam humanus intellectus, quodcunque de Deo, deque omnium rerum principiis purissime incunctanterque percipit, veluti in quadam arte sua, in ratione dico, mirabili quadam operatione scientiae creat per 122.0579C| cognitionem, inque secretissimis sinibus ipsius recondit per memoriam. Ut autem Pater opifex omnium omnipotens, quaecunque in arte sua, quae est ipsius sapientia et virtus, in Verbo suo, in unigenito Filio, simul et semel, primordialiter, causaliter, uniformiter, universaliter condidit per Spiritum sanctum ex se Filioque procedentem, in primordialium causarum innumerabiles effectus dividit, sive in essentias intelligibiles differentiasque omnem sensum corporeum superantes manarint, sive in hujus mundi sensibilis varium multiplicemque ornatum locorum temporumque discretionibus variabilem profluxerint: ita intellectus, hoc est, principalis animae motus, ex intelligibilium rerum gnostica contemplatione formatus, omne, quodcunque in arte rationis 122.0579D| creat, et reponit per sensum animae interiorem, in singularum rerum sive intelligibilium sive sensibilium discretam inconfusamque dividit cognitionem. Omnia enim, quae intellectus in ratione universaliter considerat, particulariter per sensum in rerum omnium discretas cognitiones definitionesque partitur. Vides itaque, Patrem in Filio suo omnia, quaecunque voluit, universaliter condidisse, et per Spiritum sanctum suum particulariter distribuisse, et distribuere, et distributurum esse; et ad similitudinem 122.0580A| trium Divinitatis personarum cognosce intellectum nostrum omnia, quaecunque de Deo causisque rerum potest intelligere, universaliter in ratione per cognitionem actu scientiae creare, hoc est formare, et per sensum consubstantialem sibi particulariter in singulas rerum definitiones, quas in ratione colligit, contemplationis virtute inconfusae dividere; hoc est, suam cognitionem unicuique cautissimae discretionis contuitu accommodare. DISC. Haec quodammodo mihi splendescunt. Sed quid distat inter operationem creatricis trinitatis et non creatae, et actum trinitatis creatae et creantis, nondum perspicio. Creantis dico; non enim dubitamus, trinitatem nostrae naturae, quae non imago Dei est, sed ad imaginem Dei condita, sola quippe vera imago invisibilis Dei est, 122.0580B| et in nullo dissimilis, unigenitum Dei Verbum, Patri et Spiritui coessentiale, non solum de nihilo esse creatam, verum etiam sub se adhaerentes sibi sensus sensuumque officinas, totumque hoc corpus suum, mortale dico, creare; ex Deo siquidem ad imaginem Dei de nihilo facta est; corpus vero suum ipsa creat, non tamen de nihilo, sed de aliquo. Anima namque incorporales qualitates in unum conglutinante, et quasi quoddam subjectum ipsis qualitatibus ex quantitate sumente et supponente, corpus sibi creat, in quo occultas suas actiones per se invisibiles manifeste aperiat, inque sensibilem notionem producat, ut jam in priori libro disputatum est, et adhuc, dum ad considerationem actionis primordialium causarum perventum fuerit, diligentius investigabitur. 122.0580C| Nunc autem, quod instat, aperias flagito.

MAG. Hujus quaestionis solutio facillima ac pene sine ullo labore mihi videtur. Summa siquidem Trinitas, omnium rerum creatrix, et a nullo creata, omnia, quae fecit, de nihilo fecit. Proprium enim divinae bonitatis est, ex non-existentibus in existentia, quae vult fieri, vocare. Nam et hoc nomen, quod est bonitas, non aliunde originem ducit, nisi a verbo graeco, quod est βοῶ, hoc est, clamo; βοῶ autem et καλῶ, id est, clamo et voco, unum sensum possident; etenim qui vocat, saepissime in clamorem erumpit. Deus ergo non inconvenienter bonus dicitur et bonitas, quia omnia de nihilo in essentiam venire intelligibili clamore clamat, ideoque graece dicitur Deus καλός, id est, bonus, διὰ τὸ πάντα καλεῖν 122.0580D| εἰς οὐσίαν, hoc est, eo quod omnia vocat in essentiam. Cuncta siquidem, quae naturaliter subsistunt, de nihilo in essentiam a conditore vocata sunt per quinquepertitum universalis creaturae motum. Quaedam namque vocata sunt, ut solummodo essentialiter subsistant; quaedam, ut subsistant et vivant; in quibusdam substantiali vitae sensus est additus; in quibusdam vitali sensui ratio cumulatur; in quibusdam ad praedictorum naturalium motuum perfectionem intellectus superponitur. Et est primus motus 122.0581A| in corporibus naturalibus; secundus in ea vita, qua ligna herbaeque et vivunt et crescunt; tertius in irrationabilibus animantibus; quartus proprie in humana; quintus in angelica conspicitur natura. Et his quinque gradibus in condendis de nihilo rebus summae ac sanctae Trinitatis bonitas perspicitur, ineffabilisque operatio manifestatur. Ea vero trinitas, quae in nostra natura ad imaginem Creatoris condita, nihil creat de nihilo. Illud enim solius Dei est, et nullius creaturae. Duplex vero ejus actio videtur: aut enim ea, quae de nihilo suus Creator condidit, rationabilibus intellectualibusque suis motibus investigat, et quae in natura rerum puro intelligentiae contuitu cognoscit, in intimis rationis suae sedibus disponit, omniumque rerum, 122.0581B| quas potest cognoscere, cognitiones aut in unum colligit, verbi gratia genera in essentia, formas in genere, numeros individuorum in forma scientiae, aut unum facit, aut multipliciter dividit, singulas cognitiones singulis rebus, quarum cognitiones sunt, distribuens, hoc est, ut eodem exemplo utamur, essentiam in genera, genus in formas, formam in individua gnostica operatione discernens. Et haec est principalis summaque rationalis naturae operatio. Secunda vero est, quae, ut diximus, in creatione sui corporis cognoscitur, inque ejus sollicito regimine aperitur. Primo siquidem materiam ejus ex qualitatibus rerum sensibilium accipit, eique nullo temporali spatio interposito formam vitalemque motum accommodat, quo ipsam materiam et vivificat 122.0581C| et nutrit, inque augmenta perfectae staturae per numeros locorum et temporum provehit, sensum quoque exteriorem ei praestat, per quem omnium rerum, quas extrinsecus attingit, phantasias recipit, et cetera, quae de sollicitudine assidua continentique actione animae circa corpus suum resque corporeas, sive sensibus praesens vigilando, sive ab eis remota dormiendo, imaginesque rerum, quas per sensus hauserat, secum tractando, aut imagines imaginum fingendo, aut alimenta corporalia, quae extrinsecus in aedificium corporis accipit, per occultos venarum nervorumque meatus, quos Graeci poros vel arterias appellant, distribuendo, et cogitari et intelligi possunt. Ut enim summa Trinitas universitatem totius creaturae, quam de nihilo condidit, providentiae 122.0581D| suae regulis movet, regit, ordinat, et nihil perire, hoc est, penitus ad nihilum redire, ex his, quae condidit, sinit; ita nostrae naturae trinitas universitati corporis sui omniumque sensuum ejus incolumitati providet, ipsumque vivificat et movet, et 122.0582A| continet, quantum mortalis fragilitas ipsius permittit.

25.

Sed vide, ne ex his rationibus incipias conjicere, animae creationem temporali quodam spatio conditionem corporis spiritualis ante peccatum, praecedere. Sola siquidem dignitate excellentiaque naturae praecedit anima corpus, non autem loco vel tempore; simul enim ac semel in illo uno homine, qui ad imaginem Dei factus est, omnium hominum rationes secundum corpus et animam creatae sunt. Nullo enim modo juxta moras temporum essentia animae corporis essentiam, sicut nec corporis essentia animae essentiam praecedit. Et ne me existimes, primum illud essentiale corpus in paradiso conditum, sola tamen ratione adhuc factum, sicut et ipsa anima--in ipso quippe generali et universali 122.0582B| homine ad imaginem Dei facto omnes homines secundum corpus et animam simul et semel in sola possibilitate condita sunt, et in ipso omnes peccaverunt, priusquam in proprias substantias spiritualiter, sicut angeli, prodirent, hoc est, antequam unusquisque secundum angelicam multiplicationem in sua discreta differentia in anima rationali et spirituali corpore appareret; quod videlicet corpus incorruptibile aeternaliter et coaeternaliter animae adhaereret, si non peccaret, in quo omnes homines resurrecturi sunt--ab anima creari dixisse. Illud enim ab uno omnium Creatore immediate simul cum rationali anima in caelesti beatitudine, immo ad caelestem beatitudinem substantialiter conditum est; substantialiter autem dico, quia uniuscujusque creaturae 122.0582C| vera est substantia sua in primordialibus causis praecognita, praeconditaque ratio, qua Deus definivit, sic et non aliter erit. Ad caelestem beatitudinem quoque dixi; non enim video, quomodo homo beatitudinem perderet, si eam re ipsa plene perfecteque gustaret. Prius enim, ut arbitror, ad se ipsum, quam ad Deum conversus est, atque ideo lapsus. Hoc vero corpus corruptibile ac materiale, quod ex limo terrae assumptum est, ut superius diximus, post peccatum merito peccati ad exercitandam in eo negligentem animam erga mandatorum custodiam, suasque occultas operationes revelandas, veluti quadam propria actione animae et creatum fuisse et quotidie creari, affirmare non haesito. Quod enim Scriptura sacra Deum lutum 122.0582D| de terra sumpsisse, deque eo corpus homini formasse perhibeat, non te movere debet. Nam et actio creaturae ad eum, ex quo omnis naturalis actio incipit, non immerito refertur. Siquidem et in caelestibus essentiis a primo ordine, qui immediate 122.0583A| post Deum incipit, usque ad extremum gradatim descendentibus, quodcunque ordo superior in inferiori se ordine propria quadam actione administraverit atque perfecerit, hoc totum ad eum, a quo omnis naturalis motus inchoat, naturalisque actio a summo usque deorsum descendit, refertur. Ipsa enim causa omnium, quamvis non per seipsam, quoniam immutabilis est, sed per subditam sibi creaturam universitatem totius naturae a se conditae creet, moveat, gubernet; tota tamen divinae providentiae dispensatio in eam refunditur, quia causa omnium est. Quid dicam de ordinibus Ecclesiae in hac adhuc mortali vita constitutae, quibus episcoporum ordo praefertur? Nunquid omne, quod ceterae dispositiones, quae posteriores sunt, in distributis 122.0583B| sibi officiis peregerint, ad eum reducitur, quoniam ab eo posteri ordines, quae sibi peragenda sunt, accipiunt? Ab eo siquidem singula singulis symbolica ministeria distribuuntur, totiusque ecclesiae spiritualis operatio per ipsum refertur in ipsam causam, Deum dico, omnium bonarum mysticarumque actionum. Cur ergo mirum, si primus homo ad imaginem Dei conditus, divinumque praeceptum transgressus, ac per hoc de beatitudine paradisi expulsus, fragile atque mortale de luto terrae sibimet habitaculum crearet, divina providentia admonitus, ut, quia caeleste corpus ac spirituale ab ipso Deo conditum possidere et custodire superbus neglexerat, congruum sibi suae inobedientiae merito mortale hospitium, ex terrena materia sumptum, 122.0583C| humiliatus faceret, in quo punitus poeniteret, et exercitatus ad pristinam dignitatem naturae suae redire seipsum recognoscendo et humiliando peteret? Nec de hoc Scriptura tacet. 26. Nam post praevaricationem continuo de simplici humana natura ante peccatum, in duplicem sexum divisa post casum, ait: Et consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi περιζώματα, aperte insinuans foliorum symbolo fragilem atque caducam mortalis hujus corporis conditionem, quam sibi homo post sui ruinam texerat. Nostra siquidem mortalia corpora latis fici foliis simillima sunt. Nam quemadmodum folia illa umbram faciunt, radios solis recludunt; sic nostra corpora et tenebras ignorantiae animabus nostris ingerunt, et veritatis cognitionem repellunt. 122.0583D| Quae tamen folia nostra, terrena corpora dico, terrenarum mortiferarumque deliciarum dulcedinem quasi quendam fructum undique vallare et obumbrare, inque eis nos allicere ac fallere consuescunt. Et ut cognoscas, mortalis nostri corporis creationem ad eum, cujus consilio acta sunt, quaecunque erga nostram exercitationem et revocationem et salutem 122.0584A| leguntur, apertissime referri, audi eandem Scripturam dicentem: Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori suae tunicas pelliceas, et induit eos. Ubi non incongrue intelligimus, non aliud per tunicas pelliceas significari, praeter περῖζώματα, mortalia videlicet corpora, quae sibi justo conditoris judicio permittente primi homines post transgressionem fecere. Et num tibi videtur credibilius ducendum, mortalem hominem mortalem sibi carnem fecisse, quam ipsum Deum per se creasse, sed tantum permisisse et admonuisse? Deus enim immortalis est, et quodcunque per se ipsum facit, immortale est. Omne siquidem mortale, quodcunque in hoc sensibili mundo esse videtur, et fragile, et transitorium, aut nos ipsi facimus nostris irrationabilibus 122.0584B| motibus errantes, aut propter delictum nostrum ad usum mortalis vitae nostrae et exemplum fieri sinitur, sive bonis virtutibus administrantibus et perficientibus, sive malis naturali cursui, ne ad suum finem perveniat, certis spatiis constitutum impedientibus. Vitalem namque motum in seminibus agere, ut per generationem in formas visibiles procedant, nullus recte philosophantium dubitat; sed ipse vitalis motus non semper aequaliter in singulis generibus actionis suae virtutem manifestat, sive propter quaedam accidentia, quae seminibus non conveniunt, et ex contrariis qualitatibus nascuntur, sive propter adversas, ut diximus, virtutes, quae naturali motui repugnant. De quibus nunc disserere et longum est et superfluum, quia multis disputatum. 122.0584C| Sed fortassis quis dicet, illud primum corpus incorruptibile, quod animae, si non peccaret, adhaereret, ubi nunc est? Perire enim incorruptibile non potest. Huic breviter respondendum, in secretis humanae naturae sinibus adhuc latet, in futuro autem seculo apparebit, quando mortale hoc in illud mutabitur, et corruptibile hoc induetur incorruptionem. Audi Apostolum: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur in contumelia, surget in gloria, immortalitatis videlicet, et incorruptibilitatis, sive in bonis, sive in malis. Hoc autem generaliter de omni humano corpore dictum esse arbitror; in omnibus enim aeternae immortalitatis, non autem beatitudinis aequalis erit gloria. Tota siquidem natura 122.0584D| primordialis cum sibi superadditis in unum reparabitur.

27.

DISC. De hac interim quaestione satis dictum, ut opinor, et ad considerationem illius trinitatis, in qua ad imaginem et similitudinem Dei conditi sumus, redeundum, diligenterque considerandum, utrum per omnia imago illa similitudinem 122.0585A| ilius, cujus imago est, imitatur, an in aliquo dissimilis deficit, ad perfectamque imaginem non omnino pervenit. Nam in quantum imitatur, in tantum imago recte dicitur. Si enim in aliquo vacillaverit, ex perfectae imaginis ratione recedit. MAG. Hominem ad imaginem et similitudinem Dei perfectissime factum, et in nullo defecisse in paradiso ante peccatum credimus, excepta ratione subjecti. Deus enim per se ipsum subsistens, et a nullo praecedente se subsistere accipiens, hominem ad imaginem et similitudinem suam de nihilo in essentiam adduxit. Eo itaque notato, quod Deus per se ipsum ἄναρχος, id est, sine principio essentiam suam possidet; homo vero, de nihilo creatus, habet conditionis suae initium, non solum in primordialibus causis, in quibus 122.0585B| omnia simul creata sunt, verum etiam in processionibus in diversas essentias formasque sive intellectuales sive sensibiles: cetera omnia, quae de Deo dicuntur et intelliguntur per essentialem excellentiam, omnino in imagine ejus perspiciuntur per naturam et gratiam. Conditor quippe invisibilis, incomprehensibilis, omnem intelligentiam exsuperans, imaginem suam in his omnibus sibi similem creavit. Nam et noster intellectus nec a se ipso cognoscitur, quid sit secundum essentiam, nec ab alio praeter Deum, qui solus novit, quae fecit; sed quemadmodum de conditore suo hoc tantum cognoscit, quia est, non autem percipit, quid sit: ita de seipso solummodo definit, quia creatus est; quomodo vero vel in qua substantia substitutus est, intelligere 122.0585C| non potest. Si enim, quid sit, aliquo modo intelligeret, necessario a similitudine Creatoris deviaret: Πρωτότυπον quippe, hoc est, principale exemplum Deus est per naturam, imago Deus est per gratiam; Πρωτότυπον diffunditur per omnia, distribuens eis essentiam; imago luce gratiae purgata, illuminata, perfecta per omnia discurrit, eorum in seipsa confirmans notitiam. Πρωτότυπον omnia, quae fecit, penetrat, sua singulis secundum propriam uniuscujusque analogiam dividens; imago omnia lustrat, bonorum largitorem ex donis suis innumerabilibus omnibus distributis laudans. Alia siquidem sunt dona substantialia, quae proprie data dicuntur, alia substantiae adjecta. Et quemadmodum πρωτότυπον imaginem suam creavit, in qua notitiam quandam de se 122.0585D| ostenderet; ita imago imaginem sibi fecit, in qua motus suos per se occultos manifestaret. Anima namque imago Dei est, corpus vero imago animae, ceteraque, quae de similitudine imaginis intelligenda et pronuncianda sunt. De quibus quisquis plenius scire voluerit, legat librum sancti Gregorii Nyssaei de imagine.

DISC. Haec libenter accipio; sed video aliam differentiam praeter substantialem quae imaginem 122.0586A| ex principali forma videtur dividere.

MAG. Dic, postulo, quae sit illa.

DISC. Num tibi videtur parva differentia inter illam naturam, quae cognoscit seipsam et esse, et quid sit; et illam, quae tantum cognoscit se esse, non autem intelligit, quid sit? Siquidem non negabis, ut aestimo, ipsum Deum seipsum intelligere, quid sit; ceteras vero creatas essentias et substantias se ipsas non negamus intelligere non posse, quid sint, ne videamur Nazianzeno Gregorio Theologo Nyssaeoque praedicto impudenter refragari, qui unanimiter certis approbant rationibus, nullam creatam essentiam a se ipsa, vel ab alia, quamvis ratione vel intellectu praedita, posse definiri, quid sit. Videsne ergo dissimilitudinem imaginis principalisque suae formae, 122.0586B| hoc est, humani intellectus et conditoris Dei, non solum in ratione subjecti, verum etiam in eo, quod ipsa principalis forma cognoscit, quid sit, imago vero nec se ipsam, quid sit, nec suam formam, quam imitatur, substantialiter definire intelligit?

28.

MAG. Similitudine verae ratiocinationis deceptum te esse video. Nec immerito. Nisi enim quis ea, in quibus falli videris, acute ac diligenter circumspexerit, non solum verisimilia, sed etiam vera esse putabuntur. DISC. Explices, posco, ubi fallor. MAG. Num tibi videtur divina essentia infinita esse, an finita?

DISC. Hinc dubitare et impium et stultissimum est, praesertim cum non essentia, sed plusquam essentia, et essentiarum omnium infinita 122.0586C| causa et credi debeat et intelligi, et non solum infinita, sed omnium essentiarum infinitarum infinitas, et plusquam infinitas.

MAG. Recte itaque atque catholice; omnino igitur infinita est.

DISC. Hoc dedi, nec me poenitet dedisse, sed firmissime approbo, omnino aliter non esse.

MAG. Vide, ne te retrahas. DISC. Nil inde suspicandum.

MAG. Itaque, quando interrogamus, quid est hoc vel illud, num tibi videmur aliud quaerere, nisi aut jam definitam substantiam, aut definiri valentem?

DISC. Non aliud. Hoc enim nomen, quid, dum sit interrogativum, non quaerit, nisi ut illa substantia, quam quaerit, quodammodo definiatur. MAG. Si ergo nemo sapientum generaliter de omni 122.0586D| essentia inquirit, quid sit, quoniam definiri non potest, sed ex circumstantiis suis, intra quas veluti terminos circumscribitur, loco dico et tempore, quanto et quali, relatione, copulatione, statu, motu, habitu, ceterisque accidentibus, quibus ipsa ratione subjecti substantia per seipsam incognita indefinibilisque subsistens, esse tantum, non autem quid sit, manifestatur: quis Theologiae 122.0587A| disciplinis eruditus interrogare praesumat de divina substantia, quid sit, cum purissime intelligat, de ipsa nec definiri posse, nec ullum eorum, quae sunt, esse, omniaque, quae definiri possunt, superare? Audi Nazianzenum: Si nihil omnino est, inquit, existentium secundum ipsum esse ipsa cumulatio, quae est, et dicitur eorum, quae a nobis circa illud, quod quaeritur, et intelliguntur et dicuntur, sed alterum quid praeter illud, circa quod haec sunt; continet namque ea, ipsum vero ab his nullo modo continetur; quiescat omnis anima ab omni ratione eorum, quae circa Deum sunt, temere in definitionem ejus insilire, sed silentio colat tantum ineffabilem et super intellectum, omnisque summum scientiae, divinae essentiae veritatem. Si ergo nemo sapientissimorum potest 122.0587B| cognoscere existentium substantiae rationes, secundum quas fundatae sunt, quis audeat Deum in aliquo definire?

DISC. Nec hoc quaerere praesumpserim, cognoscens ipsam omnino infinitam esse.

MAG. Itaque si Deus cognoscit seipsum, quid sit, nonne se ipsum definit? Omne siquidem, quod intelligitur, quid sit, definiri a se ipso vel ab alio potest. Ac per hoc non universaliter infinitus est, sed particulariter, si ex creatura solummodo definiri non potest, a se vero ipso potest. Vel ut ita dicam, sibi ipsi finitus, creaturae infinitus subsistit. Et si hoc datum fuerit, necessario sequetur, ut aut non universaliter Deus infinitus sit, si a sola creatura, non autem a seipso, non recipit definiri; aut omnino nec a creatura, nec a seipso, ut universaliter infinitus sit, ullo modo 122.0587C| definitionem percipit.

DISC. Praesentis hujus ratiocinationis caliginem inaccessibilem esse aestimo: et nisi ipse, qui quaeritur, dextram suam quaerentibus se praetendat, nullum in eam introitum facile crediderim. Si enim Deus seipsum non definit, aut se definire non possit, quis ignorantiam et impotentiam in eum cadere negarit? Ignorantiam scilicet, si se non intelligit, quid sit; impotentiam vero, si non potest definire, quid subsistit. Impotens enim videbitur esse, quando seipsum in aliquo non potest definire. Si vero et intelligit et definit, quid ipse sit, non omnino infinitus esse probabitur, dum a sola creatura definiri non potest, quia nullo modo ab ea intelligitur, a se vero ipso et definitur et cognoscitur, quid sit.

MAG. Ne turbere, sed magis bono animo 122.0587D| esto. Haec enim consideratio nos ad nos ipsos intelligendos attrahit, et ad ea, quae pie de Deo nostro cogitanda et intelligenda et pronuncianda sunt, ipso praeeunte perducit. Quanto namque in introitu inquisitionis caliginosa et laboriosa putabitur, tanto perspicua et fructuosa reperietur. Fieri enim non potest, ut ait sanctus Augustinus, quadam divina providentia, ut religiosis animis seipsos et Deum suum, 122.0588A| id est, veritatem pie ac studiose quaerentibus inveniendi facultas desit.

DISC. Non perturbor, sed magis et merito de obscuritate praesentis quaestionis moveor, ejusque solutionem facilem fieri non opinor. MAG. Redeamus itaque ad ea, quae in priori libro inter nos discussa, et ad purum, ni fallor, deducta sunt.

DISC. Quae sunt illa, admoneas, quaeso.

MAG. Recordarisne, inter nos ad liquidum consedisse, nullam categoriarum denario numero conclusarum de divina natura ullo modo proprie praedicari posse? DISC. Illud inconcusse et concessum est et stabilitum. MAG. Non igitur tam laboriose, ut aestimes, in hujus quaestionis difficultate solvenda sudabimus, si prioris libri ratas conclusiones acute perspiciamus. Illarum siquidem subtilis ac perspicax 122.0588B| utilitas in hoc loco pulcherrimum fructum utilissimumque ferre manifestabitur.

DISC. Valde erit necessarium, si sic fuerit.

MAG. Erit plane. Ipsas itaque categorias breviter in memoriam revocare ratiocinationis series videtur exposcere.

DISC. Alia inquisitionis non arridet via. Attamen interrogative eas recapitules velim.

MAG. Intentus itaque hunc interrogandi ordinem intuere: Quid? quantum? quale? ad quid? quo situ? quo habitu? locine? temporisne? agitne? an patitur? Item si vis graece: Τί; πόσον; ποῖον; πρὸς τί; κεῖσθαι; ἆρα ἔχεσθαι; ἆρα ποῖ; πότε; τί πράττει; ἄρα ἢ πάσχει; Horum itaque nullum de Deo proprie interrogatur, quia nullum horum in ipso, nec a se ipso, nec ab alio intelligitur. Haec etenim in his, quae sub intellectum seu sensum cadere 122.0588C| probantur, proprie considerari possunt. Quid enim? Si interrogaveris de Deo, quid sit, nonne quandam propriam substantiam definitam quaeres? Et si quis responderit, hoc vel illud, nonne certam quandam circumscriptamque videbitur definire substantiam? Quod si quis veraciter de ipso pronunciaverit, vel ipse de se ipso intelligit, primum categoriarum locum jure obtinebit, qui certis definitisque tribuitur subjectis, in quibus, et circa quae omnia versantur et continentur accidentia. Ac per hoc non translative, sed proprie prima de eo praedicabitur categoria. Sive enim ab intellectuali creatura, sive a seipsa in aliqua definita essentia intelligatur divina natura, non omnino est infinita et incircumscripta, omnique accidenti carens. Ideoque non ultra omne, 122.0588D| quod dicitur et intelligitur, veraciter remota esse creditur, quoniam intra quosdam terminos definitae naturae intelligitur. Omne enim, de quo potest praedicari vel intelligi, quid sit, eorum, quae sunt, numerum non potest excedere, sed veluti pars in toto, vel totum in partibus, vel forma in genere, vel genus in formis, vel individui numeri in specie, vel species in individuis, vel praedictorum 122.0589A| omnium quaedam in quandam unitatem ex multis collectio jure aestimabitur esse. Quod longe distat ex divinae naturae simplici infinitaque veritate, quae nihil horum, quae sunt, subsistit. Non enim totum est, neque pars: totum tamen et pars dicitur, quoniam ab ea omne totum et omnis pars, et omnia tota et omnes partes condita sunt. Similiter neque genus est, neque forma, neque species, neque numerus, neque οὐσία, sive generalissima, sive specialissima subsistit: et tamen haec omnia de ea praedicantur, quoniam ab ea subsistendi facultatem accipiunt. Nec non universitas horum omnium dicitur, dum totius creaturae universitatem infinitate suae excellentiae superat, quoniam ab ea universalis universitas creata est. Quomodo igitur divina natura 122.0589B| seipsam potest intelligere, quid sit, cum nihil sit? Superat enim omne, quod est, quando nec ipsa est esse, sed ab ipsa est omne esse, quae omnem essentiam et substantiam virtute suae excellentiae supereminet. Aut quomodo infinitum potest in aliquo definiri a se ipso, vel in aliquo intelligi, cum se cognoscat super omne finitum et infinitum, et finitatem et infinitatem? Deus itaque nescit se, quid est, quia non est quid; incomprehensibilis quippe in aliquo et sibi ipsi et omni intellectui. Et cum ipsa veritas intelligibili voce in puris intellectibus haec de Deo verissime dici proclamat, nemo pie cognoscentium, inque divina mysteria introductorum, audiens de Deo, seipsum intelligere non posse, quid sit, aliud debet existimare, nisi ipsum Deum, qui non est quid, 122.0589C| omnino ignorare in se ipso, quod ipse non est, seipsum autem non cognoscit aliquid esse. Nescit igitur, quid ipse est, hoc est, nescit se quid esse, quoniam cognoscit, se nullum eorum, quae in aliquo cognoscuntur, et de quibus potest dici vel intelligi, quid sunt, omnino esse. Nam si in aliquo seipsum cognosceret, non omnino infinitum et incomprehensibilem innominabilemque seipsum indicaret. Ut quid interrogas, inquit, nomen meum? Et hoc est genus mirabile. Aut nonne hoc vere est mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod innominabile, quod omni supercollatum nomini nominato, sive in seculo hoc, sive in futuro? Si ergo increpat nomen suum quaerere, quia super omne nomen est, innominabile, quid, si quis quaerat ejus substantiam, 122.0589D| quae, si in aliquo finito esset, finito nomine non careret? Quoniam vero in nullo substituitur, quia infinitus omni nominatione caret, innominabilis est. Omne siquidem, quod in aliquo substantialiter intelligitur, ita ut proprie de eo praedicetur quid sit, neque modum neque mensuram excedit: aliquo namque modo, quo finitur, concluditur; aliqua mensura, quam superare non potest, lineatur. Si enim infimum in natura rerum obtinuerit locum, quo omnia 122.0590A| corpora continentur, inferius naturae suae mensuram non potest extendere, quia nihil inferius est, nec superius potest ascendere. Finitur enim in ipso vitali motu, quo nutritur et augetur, atque ideo ultra ipsam non provehitur. Si vero in sublimitate universae creaturae subsistit, ut intellectualis cognoscatur, suis finibus coartari necesse est. Non enim potest ascendere in altiorem se creaturam, quia altius illo in rebus creatis nil esse videtur. Inferius item non potest remitti propter sequentes se subsistentias. Si vero in medio libramine locum obtineret, nec ad inferiora se relaxaret, nec ad superiora se extenderet, sed naturalem suum mediumque obtineret statum. Ac per hoc nulla creatura est, sive visibilis sive invisibilis, quae non intra terminos 122.0590B| propriae naturae in aliquo coartetur in mensura et numero et pondere. Deus autem in nullo eorum intelligit se esse, sed cognoscit, se supra omnes esse naturae ordines suae sapientiae excellentia, et infra omnia suae virtutis altitudine, et intra omnia suae providentiae ininvestigabili dispensatione, et omnia ambire, quia in ipso sunt omnia, et extra ipsum nihil est. Solus enim ipse est mensura sine mensura, numerus sine numero, pondus sine pondere. Et merito, quia a nullo, nec a seipso mensuratur, numeratur, ordinatur, nec in ulla mensura, in ullo numero, in ullo ordine intelligit se esse, quoniam in nullo eorum substantialiter continetur, cum solus vere in omnibus supra omnia infinitus existat. Et ne mihi opponas, quare dixerim, ordinem corporum in altiores se 122.0590C| naturas extendi non valere, cum credamus, omnia corpora in incorporeas qualitates atque substantias esse transitura. Quando enim hoc erit, corpora esse cessabunt. Adhuc autem dum corpora sunt, nec inferius neque superius suae naturae terminos possunt transgredi. De qua parte philosophiae, dum de reditu rerum in causas considerabimus, diligentius tractabitur. Nunc autem de eo, quod instat, hoc est, quod Deus, quid sit, non intelligit, intueamur. Et de hoc quod conamur suadere, quid tibi videtur, non te pudeat fateri.

DISC. De hac mirabili divina ignorantia, qua Deus non intelligit, quid ipse sit, quae a te dicta sunt, quamvis caliginosa, non tamen falsa, sed vera, verique similia mihi videri fateor. Non enim suades, Deum seipsum ignorare, sed solummodo 122.0590D| ignorare, quid sit. Et merito, quia non est quid; infinitus quippe est et sibi ipsi, et omnibus, quae ab eo sunt. Ac per hoc in hac specie ignorantiae apertissime pulcherrimeque summa et ineffabilis arridet sapientia. Stultum enim Dei sapientius est hominibus.

MAG. Quid itaque? Si quis de Deo interrogaverit, quantus vel qualis sit, num tibi recte videbitur responderi, tantus et talis? Non illam dico quantitatem et qualitatem, de qua Propheta dicit: 122.0591A| Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Vide, quam alte Theologus loquitur: Magnus, inquit, Dominus. Sed ne quis finita quantitate eum finiri putaret, continuo addit: et magnitudinis ejus non est finis. Item, ne quis qualitatem finitam in eo esse opinaretur, non dixit simpliciter et laudabilis, sed subjunxit: nimis; nimis autem dicitur, quod omnem modum excedit. Non illam itaque, ut dixi, quantitatem infinitam nomino, nec illam qualitatem, quae est nimis; haec namque non incongrue de Deo cogitantur; sed qualitatem et quantitatem, quae secundum accidens in subjecto dicuntur. DISC. Non recte quidem. Ubi enim non invenitur definita substantia, vel, ut ita dicam, definitum subjectum, ibi quantitatem et qualitatem quaerere 122.0591B| et firmare stultum valde risuque dignum mihi videtur. Ac per hoc, dum in Deo nec ipse, nec alius intellectus ullam definitam substantiam, vel, ut ita dicam, definitum subjectum, secundum quod dici vel intelligi valeat quid sit, reperire non potest, nonne limpidissime claret, nullam finitam vel infinitam quantitatem, nullam qualitatem finitam vel infinitam in ipso cognosci a se ipso, vel ab alio valere? Si enim omnem finitam et infinitam substantiam infinita et plusquam infinita propriae virtutis excellentia superexaltat, quis non continuo ac sine ulla dubitatione erumpat, ut aperte fateatur atque exclamet, nullam finitam vel infinitam quantitatem vel qualitatem in eum cadere, aut ullo modo quid omnino esse? Nam ubi invenitur quid, ibi confestim, 122.0591C| quantum et quale. Ubi vero non est quid, ibi quantum et quale impossibile est reperiri. Si ergo in rerum generibus neque quid, neque quantum, neque quale, neque ullum accidens intelligitur, quoniam simplicia sunt, haec vero in individuis solummodo quaeruntur, quis, nisi stultus, in Deo quid vel quantum vel quale audeat quaerere?

MAG. Quid igitur? Num in eo aestimas esse relationem, quae a Graecis dicitur πρός τι. DISC. Ne hoc quidem dixerim. Ubi enim definita substantia non potest intelligi, ibi nullam relationem fieri posse non ambigo. Non enim est secundum substantiam, sed secundum quandam copulam habitudinemque duorum seu plurium subjectorum. Nam quod in divinae bonitatis Trinitate, sub relativa forma, Pater 122.0591D| Filii dicitur, et Filius Patris, plus mihi possessionis habitum, quam relationis vicissitudinem videtur significare. Non autem accidens est Patri possidere Filium, nec Filio possidere Patrem.

MAG. De ceteris categoriis per singula superfluum videtur dicere, ut aestimo. Nam si Deus ipse seipsum in nulla definita substantia, seu quantitate, seu qualitate, seu relatione intelligit, cui luce clarius non apparebit, 122.0592A| nullum situm habitumve, nullum locum seu tempus, nullum agere vel pati omnino ei accidere, ac per hoc nullum eorum nec a seipso, nec ab alio in seipso intelligi posse? Siquidem definita substantia in eo non reperta, neque intellecta, nullum accidentium definitae substantiae ei accidere rectum est dubitare. Ubi enim deficit definitum subjectum, ibi nullum accidens intelligitur adjunctum vel separatum, vel ullo modo natura subjecti discretum. Sed ut breviter de singulis dicamus, de quibus in superiori libro copiose tractavimus: Quis divinae naturae situm dederit, dum et ipsa in seipsa nullum situm cognoscit? Situs enim aut partium in toto est; verbi gratia, situs humani corporis est ordo membrorum, quo omne membrum in suo ordine 122.0592B| sinitur. Situs quoque dicitur totius corporis positio, verbi gratia, stat, sedet, jacet, quibus omnibus omnino divinae essentiae virtutem carere nemo recte philosophantium ignorat. Non enim totum est, neque pars, neque sedet veluti fatigata, neque jacet ut prostrata, neque post ullum motum stat. Ad dextram Patris sedere Filius dicitur, totus Filius, Verbum et caro. Dextra Patris est potentia Patris, fortitudo Patris. Ipse itaque Filius dextra Patris est. Ubi igitur sedet, in seipso sedet, consubstantialis Patri manens, judicans omnia quietus. Stat Stephano militibus compugnans suis, dans eis virtutem, ut vincant in terris, dextra Domini fecit virtutem, largiens eis coronam confessionis sibi in caelis. Vide quomodo sedet, quomodo stat. Situs iste mysticus 122.0592C| est, non corporeus, non localis, sed spiritualis. Talem situm divinae naturae cognosce. Quis ei habitum adjunxerit, dum in seipsa nullum percipit habitum? Ipsa siquidem sibi ipsi ad habendum sufficit, nec ulla virtus ei accidit, quoniam in seipsa simplicissima virtus, et plusquam virtus subsistit, et fons omnium virtutum, et quaecunque substantia virtutem possidet, non aliunde habet, nisi ex participatione generalium virtutum, quas omnium causalis virtus in primordialibus suis condidit principiis. Omni loco caret divina natura, quamvis intra seipsam omnia, quae ab ea sunt, collocet; ideoque omnium locus dicitur, seipsam tamen nescit locare, quia infinita est et incircumscripta, et a nullo intellectu, neque a seipsa locari, id est, definiri et circumscribi 122.0592D| permittit. Ab ipsa siquidem infinita et plusquam infinita omnia finita et infinita procedunt, inque ipsam infinitam et plusquam infinitam redeunt. Tempore caret ea natura, quae se ignorat principium habere vel finem, et omnem motum, quo movetur omne, quod a principio ad finem et in finem movetur. Nescit in se incrementa, quae fiunt per numeros locorum et temporum, vel detrimenta, quoniam 122.0593A| in seipsa plena atque perfecta est. Quid de agere et pati dicendum? Num ineptum incongruumque est, si quis putaverit, agere vel pati ipsi naturae accidere, quae in seipsa nullum motum ad agendum, nullum habile ad patiendum percipit? Non enim, sicut in nobis aliud est substantia, aliud accidens substantiae, hoc est actio et passio, ita ipsa in se ipsa cognoscit compositionem quandam substantiae et accidentium. His enim in seipsa caret, nec inesse sibi cognoscit; est enim simplicissima omnique compositione aliena. Voluntas siquidem sua, quae ets ipsa substantialiter, et plusquam substantialiter, et plusquam voluntas, actio et passio ejus est. Agere enim dicitur, quia vult omnia fieri quae sunt, pati autem, quia vult ab omnibus amari, et seipsam amat 122.0593B| in omnibus. Ipsa enim est substantialis et verus amor, et plusquam substantialis amor; et eum amant, quaecunque amant, sive sciant quia amant, sive nesciant; hoc est, sive motu intelligibili rationabilive amant, ducente gratia, sive simplici appetitu naturae. Nihil enim ab ea est creatum, quod non ejus habeat desiderium. Videsne igitur, quod omnia, quae intra decem categoriarum terminos amplexantur, non immerito Deus dicitur in sua natura subsistere ignorare, quando omnino ea altitudine virtutis suae et infinitate probatur excellere? Quod enim infinitum est omni ratione et modo, infinitum est per essentiam, per virtutem, per operationem, per utrosque fines, sursum dico et deorsum, hoc est, secundum principium et finem; incomprehensibile 122.0593C| enim secundum essentiam, et inintelligibile secundum virtutem, et secundum operationem incircumscriptum, et sine principio de sursum, et sine fine deorsum, et infinitum, et simpliciter dicendum ac verius, per omnia infinitum.

DISC. Plane video, verumque esse, ac verae ratiocinationis conclusionibus munitum perspicio. Sed valde me movet, qua ratione ignorantia in Deum cadat, quem nihil latet aut in seipso, aut in his quae a se sunt.

MAG. Esto itaque intentus, et ea, quae dicta sunt, diligenter inspice. Si enim puro mentis contuitu virtutem rerum atque verborum consideraveris, apertissime reperies, nulla obstante caligine, nullam in Deum ignorantiam cadere. Ipsius enim ignorantia ineffabilis est intelligentia. Et ut ex praedictis 122.0593D| hoc conemur approbare, verborum virtutem intuere. Num tibi videmur aliud suadere, dum dicimus, Deum seipsum, quid sit, ignorare, quam in nullo eorum, quae sunt, se esse intelligere? Quomodo enim in seipso potest cognoscere, quod non potest in seipso esse? Si enim rationes rerum, quas ipse in seipso, hoc est, Pater in Filio creavit, in ipso unum individuum sunt, nullamque definitionem propriae substantiae per proprias differentias seu 122.0594A| accidentia recipiunt; haec enim, in effectibus suis, non autem in se ipsis patiuntur: quid de ipsius ineffabili natura incomprehensibilique existimandum? Quis in eo aliquod finitum termino, distentum spatio, partibus discretum, substantiis accidentibusque compositum cogitarit? Ipsa itaque ignorantia summa ac vera est sapientia. Tale autem est, quod dicimus, veluti si quis nostrum de seipso dicat lapidem me esse insensatum, omni vitali motu carentem, omnino non intelligo, hoc est, me lapidem insensatum, vitali motu carentem omnino me non esse intelligo. Item ullum hominem vivum in carne, sensu ac ratione carere non intelligo, quia omnem hominem viventem in carne sensu ac ratione non carere cognosco. Item ullum irrationabilem motum naturaliter 122.0594B| in anima mea subsistere non intelligo, id est, nullum irrationabilem motum naturaliter animae meae inesse certissime sapio. Et hoc a sacra Scriptura possumus approbare. Nam et in Evangelio legimus, Dominum in futuro judicio reprobis responsurum: Non novi vos, hoc est, non novi vos in rationibus omnium rerum, quas Pater in me condidit, quoniam intelligo, non esse vos in meis, non in quantum naturaliter substitui vos, sed quantum ex legibus naturae vestrae cecidistis: novi enim quod in vobis feci; non novi vero quod non feci: ideoque non punio, nec recedere a me jubeo, quod in me novi; sed quod in me non novi illud punio, et a me recedere praecipio. Ignorat itaque Deus in impiis peccatoribusque, quod non fecit, illorum videlicet 122.0594C| malignos irrationabilesque motus. Est etiam alia species ignorantiae in Deo, quando ea, quae praescivit et praedestinavit, ignorare dicitur, dum adhuc in rerum factarum cursibus experimento non apparent. Inde ipse in Evangelio: De die autem illa, inquit, et hora illa nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius hominis, nisi Pater solus. In quibus verbis non est mirum, si futuri judicii scientia humanos animos adhuc mortali carne depressos lateat. Neque etiam omnino de angelis negandum adhuc ignorantiae esse capaces, cum sacra Scriptura eos semper discere perhibeat, teste sancto Dionysio Areopagita in septimo capitulo de caelesti Ierarchia, dicens: Theologi aperte declarant, suppositas quidem caelestium essentiarum dispositiones ex superformatis ornate erudiri 122.0594D| deificas scientias, omnium vero altiores ab ipsa Divinitate, quantum fas, doctrinas illuminari, et eas ipsum Jesum immediate docentem, praelargiens eis manifestam suam humanam benignitatem. Ego enim, inquit, disputo justitiam et judicium salutaris. Item: Miror, inquit, quia et caelestium essentiarum primae, et simul omnes supereminent divinas ordines angelicos illuminationes, et, ut mediatae, quaestiones reverenter petunt. Nonne inde interrogant, quare tua 122.0595A| rubra vestimenta? apud seipsas vero deliberant, ante interrogare, ostendentes quidem, quia discunt, et deificam scientiam appetunt. Si ergo, teste praedicto σόφῳ, caelestes virtutes discunt, necessario non omnis ignorantiae expertes sunt. Et si ita est, non mirandum, futuri judicii mysteria adhuc eas ignorare posse. Quod vero de seipso Dominus dicit: neque Filius hominis, nisi Pater solus, obscurissimam efficit quaestionem. Quomodo enim Filius ignorat, quod Pater scit, praesertim de die judicii, cum judicium specialiter ad Filium pertineat? Pater enim, ut ipse ait, non judicat quenquam, sed omne judicium dedit Filio. Caliginem tamen hujus quaestionis sanctus Epiphanius, Constantiae Cypri episcopus, in libro, quem de fide scripsit, elegantissime acutissimeque aperuit, 122.0595B| dicens: Patrem solummodo nosse futurum judicium, non solum per praescientiam, sed etiam per experimentum. Pater siquidem per experimentum cognoscit judicium, jam enim re ipsa omne judicium dedit Filio; omnino enim Pater peregit judicium, dum omne illud dedit Filio. Filius vero et scit, et nescit judicium. Praescientia namque scit, nondum tamen experimento, et ideo experimento nescit, quia nondum re ipsa factum est judicium, hoc est, segregatio reproborum ab electis, siquidem adhuc messis Ecclesiae frumento et zizaniis mixta est. Non ignoramus tamen, sanctum Augustinum tropice hunc locum explanare, ut Filius hominis nescire dicatur diem judicii, quia nos nescire sinit. Audi quoque apostolicam ignorantiam, 122.0595C| de qua scriptum est in Actibus apostolorum, Paulo maledicente summo sacerdoti Ananiae, et dicente: Nesciebam, fratres, quia princeps sacerdotum est; scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. Num tibi videtur sapientissimus apostolus et in lege peritissimus, Ananiam summum sacerdotem fuisse, sicut ceteri Judaei, non cognovisse? Quod nullo modo est aestimandum. Sed ideo ipsum ignorasse dixit, quoniam a Deo fuisse ordinatum non vidit. Ignorabam, fratres, inquit, quia princeps sacerdotum est, quia cognosco, quod nec ex Deo, nec secundum legem, sed secundum Judaicam superstitionem constitutus est; ideoque ignoro cum principem sacerdotum esse, quoniam vere cognosco, eum non sic esse. Si enim principem populi verum ac legitimum esse cognoscerem, profecto ei non 122.0595D| maledicerem. Quoniam vero ignoro, eum principem esse in veritate, propterea non me poenitet ei maledicere. Aliam ejusdem cognosce ignorantiam. Scio, inquit, hominem raptum usque ad tertium caelum, nescio in corpore, an extra corpus nescio, Deus scit. Nescio ait, corpore, quoniam scio non in corpore, aut extra corpus nescio, quoniam extra corpus me raptum non fuisse cognosco. Non enim operationibus animae per corporeos sensus, neque 122.0596A| ejusdem operationibus extra corpus raptus sum in tertium caelum, sed operatione divinae gratiae absque ullius creaturae administratione super omnem creaturam raptum me fuisse apertissime scio. Nescio ergo in corpore an extra corpus, quia scio, quod nec in corpore, nec extra corpus raptus sum. Et ne diutius in eadem re immoremur, prius enim deficiet tempus, quam divinae ignorantiae, sive in Scriptura, sive in rerum natura, exempla: hoc solummodo nosse arbitror sufficere, divinae ignorantiae tres principales species esse. Primam quidem, per quam malum non cognoscit, quia ejus cognitio simplex est, et a solo substantiali bono, hoc est, a seipso formatur. Solus enim ipse est substantiale bonum per se ipsum; cetera vero bona ipsius participatione 122.0596B| bona sunt. Deus itaque malum nescit. Nam si malum sciret, necessario in natura rerum malum esset. Divina siquidem scientia omnium, quae sunt, causa est. Non enim ideo Deus scit ea, quae sunt, quia subsistunt; sed ideo subsistunt, quia Deus ea scit. Eorum enim essentiae causa est divina scientia, ac per hoc, si Deus malum sciret, in aliquo substantialiter intelligeretur, et particeps boni malum esset, et ex virtute et bonitate vitium et malitia procederent, quod impossibile esse vera edocet ratio. Secunda species est, per quam dicitur Deus ignorare alia praeter ea, quorum rationes in seipso aeternaliter et fecit et cognoscit. Quorum enim naturaliter habet virtutem, eorum essentialiter possidet scientiam. Tertia est, per quam dicitur Deus 122.0596C| ignorare, ut praediximus, ea, quae nondum experimento actionis et operationis in effectibus manifeste apparent; quorum tamen invisibiles rationes in seipso a seipso creatas et sibi ipsi cognitas possidet. His praedictis quarta species additur, de qua nunc tractare ordo disputationis poscebat, qua Deus dicitur ignorare, se esse in numero rerum, quae ab eo factae sunt, quas intra denariam quantitatem praedicamentorum Philosophi conantur concludere. Ac per hoc universaliter dicendum, quod in nullo eorum, quae intra decem genera rerum a philosophis comprehenduntur, neque eorum, quae extra illa diligentior inquisitio invenit, sive secundum substantiam, sive secundum accidens sint, neque eorum, quae in nulla substantia vel accidente possunt inveniri, sive 122.0596D| in rationibus occultis, sive in possibilitatibus, sive in impossibilitatibus sint, Deus se intelligit subsistere, quoniam se cognoscit nullum eorum esse dum omnia ineffabili essentiali sua virtute et plusquam virtute et incomprehensibili sua infinitate intelligit se excellere.

29.

Propterea autem dixi, diligentiorem inquisitionem posse quaedam invenire in rerum natura praeter ea, quae decem praedicamentis comprehenduntur. Nam et illa a philosophis reperta sunt, ne 122.0597A| quis minus capacium existimet, rerum diligentem indagationem ultra praedictam categoriarum quantitatem non posse progredi. Generaliora enim genera eorum comprehendit ratio; siquidem in motu et in statu sunt. Item status et motus universali essentia colliguntur, quae in infinitum divisionem sui patitur. Ea namque substantia, quae primum in categoriis obtinet locum, finita est, et accidentibus subjecta; ea vero universalis essentia nullum in se accidens recipit; in suis quippe subdivisionibus usque ad individua pervenientibus accidentium capax est, ipsa vero in seipsa simplex est, nullique accidentium subjecta. Cui motus ille generalissimus nullique catagoriae obnoxius, quo omnia de nihilo in esse procedunt, status quoque, in quem omnia motuum 122.0597B| sui terminum constituent, qui etiam nulli categoriae succumbit, subdividuntur. Quod autem addidi, in natura rerum esse quaedam, quae nec in substantia, nec in accidentibus cognoscuntur, hoc est, quae nec substantiae nec accidentia sunt, de rationibus adhuc in nulla re apparentibus sive substantialiter, sive secundum accidens, sensui vel intellectui dictum esse intellige. Possibilia quoque et impossibilia in numero rerum computari nemo recte philosophantium contradicet. Quae nulla alia ratione esse dicuntur, nisi quia possibilia possunt in aliqua re fieri, etsi non sint: impossibilia vero sola virtute impossibilitatis continentur; eorum enim esse est impossibilitas in aliqua re intellectuali seu sensibili apparere. Et possibilium quidem exemplum fiat: quidam homo 122.0597C| potest prolem gignere, sed amore virginitatis detentus spernit prolem habere. Impossibilium vero, rationabile animal impossibile est irrationabile esse, aut conversim. De quibus quisquis plene voluerit percipere, legat περὶ ἑρμηνείας, hoc est, de interpretatione Aristotelem; in qua aut de his solis, hoc est possibilibus et impossibilibus, aut maxime a Philosopho disputatum est. Nunc itaque ad ea, quae restant, consideranda transeamus, si tibi de speciebus divinae ignorantiae, quibus dicitur Deus ignorare, satis videtur discussum. DISC. Satis quidem superque, ac diutius in eis immorari non necessarium video. Solari namque radio lucidius patefactum, divina ignorantia nil aliud intelligendum esse, nisi incomprehensibilem infinitamque divinam scientiam. Nam 122.0597D| quod sancti Patres, Augustinum dico et Dionysium, de Deo verissime pronuntiant, Augustinus quidem: Qui melius inquit nesciendo scitur, Dionysius autem: Cujus ignorantia vera est sapientia, non solum de intellectibus, qui eum pie studioseque quaerunt, verum etiam de seipso intelligendum opinor. Sicut enim, qui recto ratiocinandi itinere investigant, in nullo eorum, quae in natura rerum continentur, ipsum 122.0598A| intelligere possunt, sed supra omnia sublimatum cognoscunt, ac per hoc eorum ignorantia vera est sapientia, et nesciendo eum in his quae sunt, melius eum sciunt super omnia, quae sunt et quae non sunt: ita etiam de seipso non irrationabiliter dicitur, in quantum seipsum in his, quae fecit, non intelligit subsistere, in tantum intelligit se super omnia esse, ac per hoc ipsius ignorantia vera est intelligentia. Et in quantum se nescit in his, quae sunt, comprehendi, in tantum se scit ultra omnia exaltari; atque ideo nesciendo seipsum, a seipso melius scitur; melius est enim, se scire ab omnibus remotum esse, quam si sciret, in numero omnium se constitui. MAG. Recte intelligis; et quod de talibus ratio suadet, pure ac indubitanter te perspicere sentio. Nec jam 122.0598B| cernis, ut opinor, ullam differentiam imaginis et principalis formae, praeter rationem subjecti.

Summa siquidem Trinitas substantialiter per seipsam subsistit, et ex nulla causa creata est; trinitas vero nostrae naturae de nihilo facta est ab ipsa, quae per seipsam aeterna est, ad imaginem et similitudinem suam; et si aliqua dissimilitudo praeter hoc imaginis et principalis exempli reperta fuerit, non ex natura hoc processit, sed ex delicto accidit, neque ex creatricis Trinitatis invidia, sed ex creatae imaginis culpa. Totum namque, quod de Deo vel intelligitur secundum essentiae virtutem, de ejus imagine in his, quibus purgatur, illuminatur, perficitur, et dici, et intelligi potest secundum creationis gratiam eo, ut praediximus, excepto, quod divina natura 122.0598C| Deus est excellentia essentiae, humana vero Deus est divinae gratiae largitate; et quod illa creatrix sit, et a nullo creata, ista vero ab illa creata est, et ea, quae suae naturae infra se adhaerent, creat, corpus hoc mortale dico, post peccatum animae adjunctum, quod etiam imago imaginis vocatur, ut saepe diximus. Nam quemadmodum animam ad imaginem suam Deus creavit; ita anima corpus veluti instrumentum quoddam quodammodo sui simile efficit. Sed ad divinae trinitatis, quae causa omnium est, theoriam redeundum, si tibi, quae de talibus dicta sunt, sufficiunt.

DISC. Sufficiunt sane.

MAG. In summa itaque ac singulari universorum causa, ex qua et in qua et sunt et condita sunt totius creaturae principia, 122.0598D| hoc est, primordiales causae, considerandum arbitror, utrum ipsa, dum sit unitas et trinitas--divina siquidem bonitas est una essentia in tribus substantiis, et tres substantiae in una essentia, vel secundum usum Romanae linguae dicendum, una substantia in tribus personis, et tres personae in una substantia--in seipsa causas quodammodo differentes sicut substantias a se invicem habeat; hoc est, utrum sicut de ipsa praedicatur una essentia 122.0599A| in tribus substantiis, ita etiam una essentialis causa in tribus subsistentibus causis, et tres subsistentes causae in una essentiali causa credenda est, et intelligenda. Et quid de hujusmodi theoriis sana fide cogitandum sit et praedicandum, non incongruum orthodoxae fidei contemplationibus explanare. DISC. Immo congruentissimum, et fidelium animarum saluti necessarium.

MAG. Quid igitur? Num debemus hoc de causa omnium et credere, et quantum datur, intelligere et praedicare, et essentialem causam unam in tribus substantialibus causis, et tres substantiales causas in una essentiali causa? DISC. Quid hoc prohibet intelligi et praedicari, non mihi occurrit. Si enim Deus causa omnium est, nonne sequitur, ut et causa omnium Deus 122.0599B| cognoscatur? At si Deus causa, et causa Deus, nonne consequens est, ut et omne, quod de Deo credere debemus, similiter sine ulla discrepantia de causa non dubitemus intelligere? Nam si unum Deum per se existentem in tribus substantiis per se subsistentibus fides fatetur catholica, quid obstat, ne similiter dicamus, unam causam per se existentem in tribus causis per se subsistentibus?

MAG. Pie et orthodoxe. Est igitur una causa in tribus causis, et tres in una.

DISC. Jam et concessum est et datum.

30.

MAG. Nunc itaque ad theologiam redeamus, quae pars prima est et summa sophiae; nec immerito, quia aut sola aut maxime circa divinae naturae versatur speculationem; et dividitur in duas partes, in affirmationem, dico, et negationem, quae graece 122.0599C| appellantur καταφατική et ἀποφατική. Quarum una in primo libro usi sumus, ubi certis rationibus decem categorias omniaque rerum genera et formas numerosque et accidentia de Deo proprie praedicari negavimus; et iterum in praesenti libro eandem, ἀποφατικήν dico, serie quaestionum exigente, repetivimus, dum ipsum Deum nullum eorum, quae sunt, et quae non sunt, in sua essentia intelligere diximus, quia omnem superat essentiam, ipsumque, quid ipse sit, quoniam nullo modo definitur, et quantus et qualis sit, quia nihil ei accidit, et in nullo intelligitur, omnino ignorare, ac per hoc seipsum in his quae sunt, et quae non sunt, comprehendi penitus negare, quae species ignorantiae omnem scientiam superat et intellectum. Jam vero alteram, 122.0599D| καταφατικήν dico, conamur inspicere, eo duce, qui quaeritur, et qui quaerit se quaeri, et se quaerentibus occurrit, et inveniri desiderat; et ea pars est, quae contemplatur, quid de divina natura veluti proprie proferendum, cauteque et rationabiliter intelligendum. DISC. De parte negativa in prioribus satis mihi est suasum; nunc vero de affirmativa quid explices, ardens exspecto. MAG. Jam inter nos non temere, ut censeo, ad purum est deductum, omne, 122.0600A| quod de Deo catholica fide approbante datur intelligi, de causa omnium similiter pie philosophantes oportere fateri.

DISC. Hoc inconcusse stabilitum est.

MAG. Num igitur divinitatem ingenitam et gignentem, et deitatem genitam, et deitatem procedentem credimus, et dum sit una et inseparabilis divinitas, differentias tamen substantiales recipit? In Patre enim deitatem ingenitam, in Filio deitatem genitam, in Spiritu sancto deitatem procedentem accipimus et religiose credimus, et sancti Dionysii Areopagitae aliorumque Patrum sanissima auctoritate utentes approbamus.

DISC. Quisquis in hoc haesitat, longe a veritate distat.

MAG. Est igitur substantialis causa ingenita et gignens; et est substantialis causa genita et non gignens; item substantialis est causa 122.0600B| procedens et non ingenita, nec genita, nec gignens; et tres causae substantiales unum sunt, et una causa essentialis.

DISC. Ex praedictis rationibus hoc necessario conficitur.

MAG. In causa itaque omnium est causa praecedens, et sunt causae sequentes. Pater siquidem praecedit Filium et Spiritum sanctum; ab eo enim Filius est genitus, et Spiritus sanctus est procedens; ac per hoc causa causarum Pater non incongrue creditur. Est enim causa nascentis causae et procedentis causae. Paternitas praecedit filiolitatem, filiolitatem vero paternitatem praecedere nemo recte sapientium dixerit. Hinc et ipse de se ipso Filius ait: Pater major me est; major quippe Pater est Filio, non secundum naturam, sed secundum causam. Pater namque causa est Filii, non autem 122.0600C| Filius causa est Patris, neque hic reciprocam nominum relationem, vel substantiarum virtutem consideramus. Aliter enim inspicimus in substantiis vel personis relationum habitudinem, aliter ex ingenito generationem vel processionem; illic quidem quomodo a se invicem denominentur; hic vero quomodo inter se invicem differunt. Filius itaque ex Patre est, non autem Pater ex Filio; in Deo etenim non humanarum generationum considerantur relationes, sed ineffabilium substantiarum substantiales habitudines. Major quidem est Pater Filio secundum causam. Prius etenim sacra theologia habitudinem Patris ad Filium considerat, ac deinde Filii ad Patrem. Et ut hoc certius et intelligas et credas, ad Gregorii Theologi auctoritatem 122.0600D| recurre, qui in primo sermone de Filio contra Arianos disputans, majorem esse Patrem Filio juxta causam sapienter edocet, quippe ex Patre existere Filium, et non ex Filio subsistere Patrem definiens. Nec tamen hoc dicimus illorum sensum respuentes, qui Dominum nostrum de seipso secundum humanitatem dixisse asserunt: Pater major me est. Uterque siquidem intellectus sana fide recipiendus est.

DISC. Etiam; quamvis enim non ejusdem sint subtilitatis 122.0601A| atque altitudinis, neuter tamen a catholica professione recedit.

MAG. Non id ipsum igitur Patri est naturaliter subsistere, et Filii sui causam esse. Non enim natura Patris causa est Filii; una siquidem eademque est Patris et Filii natura, quia una eademque est amborum essentia. Ac per hoc id ipsum est Patri Patrem esse et causam Filii; nam secundum naturam, quae una atque eadem est in Patre et Filio. Non enim juxta naturam haec omnia de Patre praedicantur et Filio, sed secundum habitum gignentis ad genitum, et causae praecedentis ad causam consequentem; quemadmodum non secundum naturam de Filio dicitur Filius, aut causa genita, sed secundum habitum Filii ad Patrem, et causae genitae ad causam gignentem. 122.0601B| DISC. Haec jam etiam in priori libro suasa sunt, et nunc iterum non irrationabiliter repetita.

MAG. Causa itaque Filii Pater est, et Spiritus sancti; Filius vero causa est conditionis principaliter causarum; earundem autem causarum distributionis Spiritus sanctus causa est.

DISC. Illud etiam fateri, a veritate non abhorrere perspicio.

31.

Sed mihi talia cogitanti atque credenti de trina omnium causa alia caligo occurrit. Non enim clare considero, utrum solus Pater causa est Spiritus sancti, an Pater et Filius, ut, quemadmodum fides fatetur catholica, a Patre et Filio eum procedere, ita etiam credamus, duas suae processionis causas possidere. Si enim ex duabus personis, seu, ut Graeci dicunt, ex duabus substantiis Spiritus sanctus procedit, 122.0601C| quid mirum, aut verae religioni contrarium, ex duabus causis ipsum procedere fateri? Et hanc caliginem mihi reseras, flagito. MAG. Vere vere. Densissima caligo est, et non solum te, sed et me ipsum involvit. Et nisi ipsa lux mentium nobis revelaverit, nostrae ratiocinationis studium ad eam revelandam nil proficiet. Ad cumulum quoque obscuritatis augetur, quod symbolum catholicae fidei secundum Graecos, a Nicaena synodo traditum, a Patre solummodo Spiritum sanctum procedere profiteatur, teste Epiphanio Cypri episcopo in libro suo de Fide, iuxta vero Latinos, a Patre et Filio; quamvis in quibusdam Graecorum expositionibus eundem Spiritum a Patre per Filium procedere reperiamus. Ideoque praesentis quaestionis difficultate reperculsus 122.0601D| contrariis cogitationum fluctibus allidor. Delibero enim, quid mihi de hac sit agendum, utrum silentio eam honorificemus, dum vires intentionis nostrae superat, an quodammodo, prout divinus radius in animo refulserit, conabimur quippiam inter nos de ipsa non temere definitum intueri?

DISC. Noli 122.0602A| expavescere; non enim ille, qui quaeritur, quaerentes se deserit, nec inveniendi se possibilitatem pie ac humiliter investigantibus denegat. Ipse siquidem ait: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperieiur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur. MAG. Primo igitur de his, quae in hac quaestione sibimet videntur contradicere, dicendum arbitror. DISC. Nec alia via quaerendi est; nemo enim concordantia copulabit, nisi prius discordantia dividi caverit. MAG. Non tibi videtur rectae fidei convenire, ut credamus, Filium ex una causa, Patre videlicet, nasci, sanctum vero Spiritum ex duabus, Patre scilicet ac Filio procedere? Ex duabus namque causis unam causam confluere, rationi non facile 122.0602B| occurrit, praesertim in simplici natura, et plusquam simplici, et ut verius dicatur, in ipsa simplicitate omni divisione et numerositate carente; ab una autem causa multas causas erumpere, multis exemplis potest approbari. Omnibus namque recte philosophantibus perspicue patet, ex uno genere multas formas nasci; ex monade multos numeros; ex puncto multas lineas. Formae iterum diversae, quae ex uno genere nascuntur, causae fiunt specierum individuarum, ex quibus et in quibus multitudines, quantitatesque, qualitates, differentiaeque nascuntur. Numeri ex monade procedentes diversarum proportionum causae sunt; proportiones vero proportionalitatum, proportionalitates harmoniarum. Lineae ex centro procedentes angulorum et 122.0602C| laterum, latitudinis et altitudinis causae dignoscuntur, quae iterum geometricorum corporum occasiones fiunt. Quid dicam de igneo elemento? Quod cum sit unum atque simplex, in seipso et per seipsum consideratum, caloris simul et lucis causa est; calor autem ardentibus ardendi causa est; lux similiter splendentibus causa splendendi constituitur; splendor diversos gignit colores. Aeris elementum diversarum vocum occasio; diversae voces diversorum tonorum origines fiunt. Aquae elementum, cum sit in se simplex et unum, humorum diversorum causa est, qui iterum ex se diversas qualitates odorum, saporum, viriditatum emittunt. Ex una materia diversorum corporum diversae quantitates nascuntur: quantitatem nunc dico non ipsam incorpoream, sed ipsam molem, 122.0602D| quam diversarum partium compositionem esse nemo ambigit, et cetera id genus. Eadem ratione in natura rerum sive visibilium sive invisibilium exempla reperiri est facillimum.

DISC. Filium ex una causa, id est ex Patre suo, nasci nullus fidelium dubitat; Spiritum vero sanctum utrum ex una causa, Patre 122.0603A| videlicet, an ex duabus, hoc est, ex Patre et Filio procedat, nec affirmare, nec negare temere ausim. Ac per hoc rectae fidei professionibus non convenire non satis video, cum Spiritum sanctum Patris et Filii Spiritum dici frequentissime invenerim. Est enim Spiritus amborum, quoniam ex Patre per Filium procedit, et est donum utriusque, quoniam ex Patre per Filium donatur, et est amor utriusque, Patrem et Filium jungens, ut sanctus edocet Augustinus in libris, quos de summa ac sancta edidit Trinitate, ipsius imaginem in humana natura mirabili indagatione quaerens, luculentissimaque inventione ostendens, interioris nostrae naturae, hoc est rationabilis animae, trinitatem ad imaginem Dei conditam approbans esse mentem, principalem 122.0603B| scilicet animae partem, et notitiam sui, qua seipsam cognoscit, et amorem, quo seipsam suique notitiam conjungit. Humana siquidem mens notitiam suam, qua seipsam cognoscit, veluti quandam prolem sui de seipsa gignit. Et est sui notitia aequalis sibi, quia seipsam totam novit ad similitudinem Dei et Patris, qui de seipso Filium suum, qui est sapientia sua, gignit, qua seipsum sapit; et aequalis ei est, quia seipsum totum intelligit, et coessentialis ei est, quia de seipso gignit, quem gignit. Ex humana mente procedit appetitus quidam, quo seipsam quaerit, ut suam notitiam pariat. Qui appetitus vel inquisitio, dum ad inventionem notitiae perfectam pervenit, amor efficitur, qui mentem notitiamque sui conjungit. Et est aequalis menti, mentisque notitiae, 122.0603C| quoniam totam se amat, totamque notitiam suam. Et est coessentialis menti atque notitiae, quoniam ipse amor, qui mentem notitiamque ejus copulat, non aliunde, nisi de ipsa mente procedit ad imaginem sancti Spiritus, qui, de Patre procedens, Patrem et Filium ineffabili caritatis vinculo conjungit. Quod autem dixisti, ex duabus causis unam causam fluere vel procedere rationi non facile occurrit, non jam plane video. Verbum autem quod est fluere, quare posuisti pro eo, quod est procedere, pure, ni fallor, perspicio. Nam et Spiritus sanctus flumen in sacris appellatur Scripturis, et aqua. Unde et ipse Dominus ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, de qua si quis biberit, non sitiet in aeternum, sicut Samaritanae 122.0603D| mulieri dictum est. Ipse quoque fons Paradisi, qui in quattuor principalia flumina dividitur, dum typice consideratur, Spiritum sanctum significare nemo sapientum denegat. Ex quo veluti principali et unico et inexhausto fonte quattuor principales virtutes in Paradiso rationabilis animae manant, prudentiam dico, temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Ex quibus iterum omnia omnium virtutum fluenta profluunt, et in eis irrigata et fecundata 122.0604A| humanae naturae superficie refluunt. Merito ergo Spiritus sanctus seu a Patre solo, seu a Patre et Filio fluere dicitur, quia fons et origo est omnium virtutum, et in ipsum ineffabili meatu per occultos naturae nostrae poros redeunt.

MAG. Recte intelligis de spiritualibus fluentis. Sed dicas, quaeso, quid tibi obstat, ne perspicue intelligas, quod a nobis dictum est, hoc est, unam causam ex duabus causis fluere rationi non facile occurrit.

DISC. Multa exempla mihi obstare video. Nam et exempla, quae ex quattuor mundi elementis introduxisti, satis, ut arbitror, edocent, unam causam ex duabus causis fieri posse. Ignis siquidem dum sit caloris et luminis fons, ex duabus causis nasci videtur. Igneum namque elementum ex caliditate et siccitate conficitur, quae 122.0604B| duae qualitates, veluti duae causae, unam ex se gignunt. Similiter et de ceteris elementis est dicendum. Nam dum sint suorum effectuum causae, ex superioribus se causis duplicibus nasci sapientes mundi dixerunt. Sicut enim, ut praediximus, ignis ex calido et sicco; ita aer ex calido et humido, aqua ex humido et frigido, terra quoque ex frigido et sicco componitur. Quid igitur? Non negandum est, unam causam ex duabus causis confluere, dum praedicta exempla, ut de ceteris sileam, ad hoc approbandum sufficiunt?

MAG. Satis miror, et admiratione dignum, cur, cum cetera acute et probabiliter videas, in his falleris exemplis.

DISC. Dic, deprecor, in quo et quomodo decipior.

MAG. Num tibi 122.0604C| a philosophis suasum est, mundum istum visibilem quattuor universalibus atque simplicibus constare elementis, igne videlicet, aere, aqua, et terra, quorum unumquodque propriam et singularem sui qualitatem possidet? Est enim ignis caliditas, aeris humiditas, aquae frigiditas, terrae siccitas. DISC. Haec mihi fere ab infantia notissima sunt. MAG. Dic itaque, quis est ille ignis, ut uno utamur exemplo, qui veluti una causa ex duabus causis manat, ut ais? Illene, qui simplex et invisibilis, et per seipsum incomprehensibilis, omnia visibilia penetrat atque movet, an ille visibilis et corporalis, tangibilisque, et materialiter nutrius?

DISC. Illum simplicem et incomprehensibilem, omnia corpora implentem et efficientem, non dixerim. Nam et 122.0604D| primordialis est sensibilium, et quarta omnium corporum causa; iste vero sensibilis et materialis ex caliditate et siccitate procedere, veluti ex duabus causis, mihi videtur.

MAG. Num in prioribus dedisti, caliditatem non alterius elementi propriam qualitatem esse, nisi solius ignis, siccitatem vero nullius, nisi terrae solius? Singula enim singulis dantur, id est propriae qualitates suis singulis substantialibus elementis. DISC. Jam dedi; aliter namque philosophi me 122.0605A| non sinunt intelligere.

MAG. Dic itaque, utrum aliud est ignis, et aliud caliditas, an unum atque idem? DISC. Duo quaedam esse mihi videntur. Ignis siquidem substantia est, caliditas vero ipsius substantiae qualitas, et propria qualitas.

MAG. Quid ergo? Num substantia causa est qualitatis, an qualitas causa substantiae, an neque qualitas causa est substantiae, neque substantia qualitatis, quoniam ex eodem genere non sunt?

DISC. Quod ultimum posuisti approbo. Quamvis enim qualitas in substantia contineatur, nulla siquidem qualitas per se subsistit, non tamen causam qualitatis substantiam esse dixerim. Etenim omnis species suum genus sequitur, quomodo a suo genere nascitur, et in eo immutabiliter custoditur. Ac per hoc omnis substantia ex generali 122.0605B| essentia defluit, omnis autem qualitas ex generali qualitate.

MAG. Ignis itaque, quia substantia est, non ab alia causa descendit nisi a generalissima essentia. Similiter caliditas, quia qualitas est, non ab alia causa procedit, nisi a generalissima qualitate. DISC. Quicunque huic conclusioni contendit, rationibus philosophiae videtur resistere.

MAG. Cur igitur ignem, sive simplicem sive materialem, veluti unam causam ex duabus causis, id est caliditate et siccitate, confluere ausus es pronuntiare, cum videas, ignis substantiam non solum ab aliena qualitate, quae est siccitas et terrenae substantiae propria, verum etiam a sua, quae est caliditas, nasci non posse?

DISC. Nunc video me deceptum in eo, quod dixi, caliditatem et siccitatem veluti duas causas 122.0605C| unius causae, id est ignis, subsistere. Multos tamen eodem errore seductos cognovi, qualitatum et substantiarum differentias naturasque non satis discernentes. Et jam nullum locum fugiendi video. Nam si dixero, ignem et caliditatem unum et id ipsum esse, continuo me redargues, dicturus, quare ergo eandem rem suimet esse causam aestimas? Dixi siquidem, ignem ex caliditate et siccitate componi. Si dixero mundum istum visibilem non ex quattuor substantialibus elementis, sed ex quattuor solummodo simplicibus qualitatibus constare, caliditate videlicet, humiditate, frigiditate et siccitate, quoniam et hoc multis visum est, fortassis a me quaeras: si ergo quattuor qualitatibus totus hic mundus cum suis corporibus a summo usque deorsum 122.0605D| constat, ipsae qualitates quibus substantiis continentur? Si enim qualitates sunt, per se subsistere non posse vera edocet ratio. Et non potero invenire, quid respondeam, hoc est, quibus substantiis ipsae primordiales et generales qualitates, quibus mundus constituitur, fulciuntur; et veris rationibus constrictus fateri compellar, quattuor substantialia mundi elementa subsistere, in quibus quattuor principales qualitates consistunt, quarum coitu 122.0606A| omnia corpora composita efficiuntur. Sed unum adhuc restat, quo in eadem mea sententia, qua dixi, unam causam ex multis fluere, mihi videor posse permanere.

MAG. Quid est illud unum, velim detegas. DISC. Num omnes philosophi de mundo isto tractantes unanimiter suadent, et ad purum deducere videntur, omnia corpora composita ex quattuor simplicibus elementis eorumque propriis qualitatibus quattuor componi? Et si ita est, non solum ex duabus, verum etiam ex multis causis singulorum corporum efficitur compositio.

MAG. Hunc locum fugiendi fortassis habere potuisses, si moles has corporum compositas et corruptibiles et solutioni habiles aliorum effectum infra se sequentium causas esse vera ratione asseres. Jam vero, quoniam 122.0606B| nihil inferius est corpore composito, nullius sequentis se, neque aequalis sibi naturae, causa esse potest. Et nunc de causis agimus sive principalibus, sive sequentibus et concatenatis. Et omnis causa nec vere nec recte causa dici potest, quoniam vere causa non est, quae in effectus suos erumpere nescit. Omnino enim effectibus propriis caret, quorum causa merito posset vocari. Corpora autem corruptibilia nullius effectus causa sunt, quoniam nullam naturam de se gignunt, cum omnium naturarum extremum atque infimum ac prope nihil obtineant locum. Spiritualia autem corpora simplicia sunt, ac per hoc insolubilia et manentia, donec totus iste mundus cum partibus suis, dum ad suum finem pervenerit, solvatur. Et haec 122.0606C| corpora adhuc incorruptibilia et insolubilia non nisi in quattuor catholicis principalibus purissimisque in seipsis et simplicibus et dicuntur et intelliguntur elementis; cetera vero corpora, quae videntur ex eorum qualitatibus composita, quoniam et componi et solvi possunt, non inter causas, sed inter extremos effectus, qui de se nihil efficiunt, a sapientibus computantur. Simplicissima etiam et purissima et sensum corporeum fugientia quattuor hujus mundi elementa ad unam simplicem et individuam causam solique intellectui perfectissimorum sapientum cognitam referuntur, hoc est, ad generalissimam, et in seipsa semper manentem substantiarum omnium ad visibiles effectus procedentium essentiam. Similiter et de quattuor eorum primordialibus 122.0606D| ac propriis qualitatibus non incongrue intelligitur. Cum enim ipsae sibimet contrariae videantur, nam caliditas frigiditati opponitur, humiditati siccitas, ad unam tamen secretissimam ac solummodo rationi subjectam redeunt causam, ad generalissimam dico omnium qualitatum qualitatem, ex qua mirabili naturae opere ad efficienda haec corpora corruptibilia ac solutioni obnoxia procedunt, et in qua ineffabili universalis naturae pacifica concordia sibi 122.0607A| invicem, remota omni contrarietate, consentiunt. DISC. Hac ultima conclusione undique septum me video, nullamque viam evadendi remanere, ac per hoc priori ex te prolatae sententiae consentire cogor, ut et ego dicam, unam causam ex duabus causis fluere non facile rationi occurrit.

MAG. Quid igitur dicemus? Num Spiritum sanctum, quem distributionis donorum divinae bonitatis, sive eorum, quae secundum substantiam sunt, sive quae secundum gratiam, infinitam et inexhaustam largissimamque et plusquam largissimam causam esse catholice confitemur, ex una causa, hoc est, ex Patre, an ex duabus causis, Patre et Filio, procedere profiteri debemus? DISC. Illa exempla, quae ex natura rerum protulimus, hoc dicere omnino prohibent, hoc est, 122.0607B| non ex duabus, sed ex una procedere, nisi forte quis dicat, rationem summae atque ineffabilis divinae Trinitatis naturae conditae exempla superare.

MAG. Si quis hoc dixerit, confestim interrogandus erit, unde ergo divinae bonitatis Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate quaerere et investigare possumus, ut aliquid de ea, quo eam laudemus, verisimile credamus, et quantum datur, intelligamus, si non prius quasi quibusdam gradibus exemplis naturae ab ea conditae ad eam ascendamus, ea duce atque praecipiente: Quaerite et invenietis? Praesertim Divino Paulo testante: Invisibilia enim ejus, inquit, id est Patris, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus, hoc est Filius, et aeternitas, hoc est Spiritus 122.0607C| sanctus. Ita enim hunc locum sacrae Scripturae beatus Maximus exponit.

DISC. Quid, si quis dixerit, Patrem et Filium non duas causas esse, sed unam et inseparabilem causam, ipso Filio dicente: Ego et Pater unum sumus?

MAG. Huic quoque respondendum est. Tres causae divinae bonitatis, de quibus nunc agimus, non in ipsa essentia, quae una atque eadem est, sed in ipsa ipsius essentiae substantiarum vel personarum Trinitate quaeruntur. Non enim confundit dualitatem personarum, dum dicit: Ego et Pater unum sumus. Nam non ait: Ego et Pater unum sum, sed sumus, ostendens et essentiae unitatem et substantiarum differentiam. Et siquidem diceret: Ego et Pater et Spiritus sanctus unum sumus, 122.0607D| trinitatem in ejusdem essentiae unitate subsistentem. Et quamvis sic dictum esse non reperiamus, verissime tamen ita esse intelligamus. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unum sunt et tres unum. A Patre siquidem Filius est genitus, et ab eodem Patre Spiritus est procedens. Ac per hoc dum sacra Scriptura praedicante et suadente audio gignentem et genitum et procedentem, tres substantias seu personas 122.0608A| unius essentiae, quantum mihi conceditur, intelligo. Siquidem impossibile est, ut et gignens et genitus et procedens una substantia sit. Tres autem esse naturalis admonet ratio secundum substantias, dum sunt unum secundum essentiam. Nam et Abraham et Isaac et Jacob unum sunt juxta naturalem essentialitatem, tres vero secundum substantialem differentiam. Et hoc exemplum in omnibus generibus et formis et individuis facillime veritatis inquisitor inveniet.

DISC. Quid itaque de hac praesenti quaestione multumque difficili conceptu in animo habeas, detege, si placet, ne tam diu in eisdem locis demoremur, dum ad cetera, quae restant, exponenda debeamus accelerare.

32.

MAG. Dicas, peto. Num tibi videtur ex igne 122.0608B| radium nasci, et ex radio splendorem procedere? DISC. Quisquis hoc dixerit, ex naturae rerum diligenti consideratione non discrepat, ut arbitror. Ignis enim, cum sit per se invisibilis, visibilem de se radium gignit, qui etiam per se invisibilis esset naturae suae simplicitate subsistens, si corpulentis crassisque naturis non immisceretur. Aiunt enim philosophi, radium Solis animalium sensibus incomprehensibilem esse, naturae ipsius subtilitatem non valentium sentire; dum autem gradatim a solari corpore ad inferiora elementa descendit, paulatim incipit apparere. Primum quidem in aethere purissimo vix lucere inchoat, quoniam ipsius aetheris natura ipsi simillima est; progrediens vero longius ad superioris hujus aeris partes, paulatim clarescit; ac 122.0608C| deinde, in quantum crassiores naturas penetrat deorsum versus, in tantum lucidius elucet, sensibusque corporeis comprehensibilem se praestat. Verum ex ipso radio splendor luculentissimus totum mundum implens, et ex omnium corporum superficie resiliens, diversasque colorum species detegens emittitur. Ipse quoque naturali sua tenuitate corporales sensus effugeret, si non se corporalibus elementis temperaret. MAG. Ita est, et naturarum inquisitio non aliter fieri posse perdocet. Numquid ergo cogemur, ut ipsum splendorem, qui per nascentem radium ab igne procedit, duas causas habere dicamus? Quamvis enim ab igne per radium procedat, ignis tamen solummodo causa ipsius est, non radius. Sicut enim ipse radius per se non subsisteret, si de causa sua, 122.0608D| quae est ignis, non nasceretur, ita splendor per radium non esset, nisi prius ex ipsius radii causa procederet. Vides itaque, nullam rationem exigere, ut splendor ex duabus causis procedat, quamvis ex igne per radium manare intelligatur, verum ex una eademque causa et radium nasci, et splendorem procedere, ac per hoc et splendorem ex igne radioque procedere, natura ipsa magistra non tacet. Et 122.0609A| adhuc virtutem ejusdem exempli intentus perspice. Radius ipse ex igne nascens non ita nascitur, ut gignentem se ignem deserat aut aliquo modo relinquat; sed ita gignitur, ut virtus ignea, quae eum gignit, semper et ubique inseparabiliter et immutabiliter in eo permaneat, tota in toto, et totus in tota, et unum duo, et duo unum. Et quamvis videatur splendor de radio exire, non tamen ex ipso radio, in quantum radius est, sed ex ipsa virtute procedit, ex qua radius nascitur, et quae tota et totum radium et totum splendorem penetrat atque implet. Ac per hoc naturale exemplum ad causam omnium, quae trina et una est, quoniam trinitas in unitate et creditur et intelligitur esse, possumus ascendere, ut cognoscamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres causas 122.0609B| et unam causam; tres enim unum sunt: Patrem autem causam gignentem nascentis de se Filii sui unigeniti, qui causa est omnium primordialium causarum in seipso a Patre conditarum; eundem vero Patrem causam procedentis a se per Filium sancti Spiritus, qui Spiritus causa est divisionis et multiplicationis distributionisque causarum omnium, quae in Filio a Patre factae sunt, in effectus suos et generales et speciales et proprios secundum naturam et gratiam. Et quamvis sanctum Spiritum a Patre per Filium credamus et intelligamus procedere, non tamen duas causas eundem Spiritum habere debemus accipere, sed unam eandemque causam, Patrem scilicet, et nascentis de se Filii, et procedentis ex se per Filium Spiritus sancti. Ut enim propterea splendorem 122.0609C| ex igne per radium procedere dicimus, quoniam ignis ipse totus in toto radio subsistit, ex quo per radium splendor emittitur; ita et Spiritum sanctum a Patre per Filium procedere catholica fides praedicat, quoniam ipse Pater, qui principalis causa est et sola processionis sancti Spiritus, totus in toto Filio est, sicut et totus Filius in toto Patre, ex quo per Filium Spiritus sanctus procedit. Et quemadmodum tota virtus ignea in toto radio de se genito permanet, et ipse radius totus et tota virtus ignea, de qua gignitur, in toto splendore, et totus splendor ex virtute ignea per radium procedens in toto ipso radio totaque ipsa virtute, ex qua procedit, existit: ita totus Pater gignens in toto Filio genito, et totus Filius genitus in toto Patre gignente, et totus Pater gignens 122.0609D| et totus Filius genitus in toto Spiritu sancto a Patre per Filium procedente, et totus Spiritus sanctus a Patre per Filium procedens in Patre, a quo procedit, et Filio, per quem procedit, et tres unum sunt per intellectam trinitatem in unitate. Et hoc totum ipse Filius homo factus et incarnatus apertissime insinuat dicens: Ego in Patre, et Pater in me. Ubi subintelligendum reliquit, ac si aperte diceret: Et 122.0610A| sicut ego in Patre, et Pater in me; ita et ego et Pater in Spiritu sancto sumus, et Spiritus sanctus in nobis est, quia nobis coessentialis, et coaequalis, et tres unum sumus. tres videlicet substantialiter, essentialiter unum. Et vide, quomodo ipse Filius Spiritum sanctum ad solum Patrem, unicam quippe sui causam refert, dum dicit: Paracletus autem, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo. Non enim dixit, quem mitto in nomine meo, sed quem mittit Pater in nomine meo, quamquam et alibi seipsum mittere Spiritum dicat, dum ait: Si ego abiero, mittam eum ad vos. Missio ejus processio ejus est; processio autem ejus a Patre solummodo est substantialiter, non localiter, non temporaliter; verumtamen in nomine Filii, quoniam Spiritus Patris et 122.0610B| Filii est. Item alibi ad discipulos ait: Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris, qui loquitur in vobis. Item Psalmista Spiritum sanctum a Patre petit, dicens: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. His et hujusmodi testimoniis sacra Scriptura referta est. DISC. Haec omnia plane et pleniter perspicio, fideliterque accipio, quoniam omnino veritati conveniant. Valdeque miror, quomodo illa quaestio, quae primum veluti insolubilis nobis videbatur, tandem apertissimis rationibus exemplorum et testimoniorum argumentatione introducta, soluta est, et ad purum, quod non facile sperabamus, revelata. Et, ut mihi videtur, interioris nostrae naturae trinitatis similitudine hoc ipsum possumus approbare. Mens etenim et notitiam sui gignit, et a seipsa amor 122.0610C| sui et notitiae suae procedit, quo et ipsa et notitia sui conjunguntur, et quamvis ipse amor ex mente per notitiam sui procedat, non tamen ipsa notitia causa amoris est, sed ipsa mens, ex qua amor inchoat esse, et antequam ad perfectam notitiam sui mens ipsa perveniat. Nam et mens amat seipsam cognoscere, priusquam cognitionem suam de seipsa pariat, veluti prolem suam. Non quod mens humana unquam se vel non nosset vel non amaret, dum haec tria unum sunt secundum naturam vel essentiam, et unum tria secundum rationis considerationem; tria siquidem ratio considerat in una et simplici natura animae: esse, nosse, amare. Etenim mens et seipsam novit, et amat seipsam, et sui notitiam; sed quia merito praevaricationis naturae humanae in primo 122.0610D| homine accidit, ut mens nesciat seipsam nosse, dum naturaliter seipsam novit, et nesciat seipsam amare, dum naturaliter seipsam et notitiam sui amat, ac per hoc rationis viribus nil aliud appetit, nisi ut cognoscat, qualiter et quantum seipsam novit, et seipsam et notitiam sui amat. Et dum hoc totum ad cognitionem et amorem Creatoris sui convertit, perfectissima imago ejus efficitur. Et hic maximus et 122.0611A| pene solus gradus est ad cognitionem veritatis, id est humanam naturam, seipsam prius cognoscere et amare, ac deinde totam cognitionem suam, totumque amorem ad laudem Creatoris et cognitionem et dilectionem referre. Si enim, quod in seipsa agitur, nescit, quomodo ea, quae supra se sunt, nosse desiderat? Sed dum de hac quaestione tractamus, alia mihi non spernenda, ut opinor, in mente supervenit. MAG. Quae est illa?

33.

DISC. Utrum, quemadmodum Spiritum sanctum a Patre per Filium procedere credimus, symbolum Romanae linguae sequentes, ita Filium ex Patre nasci per Spiritum profiteri valeamus, quamvis hoc in ipso symbolo nec secundum Graecos, nec secundum Latinos scriptum reperiamus, nec in divina 122.0611B| Scriptura aperte promulgatum, ut aestimo? MAG. In ipsa ineffabili ac supernaturali divinae bonitatis fecunditate, qua ex corde, hoc est, ex secretis sinibus Dei et Patris Filius nascitur et Spiritus sanctus procedit, eundem Spiritum sanctum ex Patre et Filio, vel ex Patre per Filium procedere fides catholica nos praecipit confiteri; Filium vero a Patre per Spiritum nasci, nec in illo symbolo utriusque linguae, nec in alia scriptura reperi. Et cur hoc, nec per meipsum adhuc quaesivi, nec ab alio quaesitum et inventum legi. Dum autem de inhumanatione Filii Dei, hoc est, de incarnatione Verbi, et Scriptura sacra et symbolum a sacra Niceae urbis Bithyniae synodo traditum, et contra omnes haereses munitum consulitur, manifestissime nobis aperitur, ac sine ulla ambiguitate 122.0611C| docetur, quia Verbum de Spiritu sancto est conceptum. Angelus quoque ad Mariam: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Idem ad Joseph: Joseph, fili David, noli dimittere conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Ex his atque similibus testimoniis nonne credere et intelligere datur, Filium secundum carnem de Spiritu sancto fuisse conceptum et natum? Itaque secundum fecunditatem divinam Spiritum sanctum a Patre per Filium procedere, secundum vero carnis assumptionem Filium de Spiritu sancto conceptum fuisse et natum, non dubitamus. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto natum est. Sed et juxta aliam theoriam Filium de Spiritu sancto et per Spiritum sanctum concipi et 122.0611D| nasci invenies. Dum enim unusquisque fidelium baptismatis subit sacramentum, quid aliud ibi peragitur, nisi Dei Verbi in eorum cordibus de Spiritu sancto et per Spiritum sanctum conceptio atque nativitas. Quotidie igitur Christus in utero fidei veluti castissimae matris visceribus et concipitur et nascitur et nutritur. Et fortassis ideo a Nicena synodo Spiritus sanctus ex Patre solummodo procedere traditur, ne talis quaestio ventilaretur. Inquisitor siquidem 122.0612A| sollicitus sacrae theologiae Spiritum sanctum a Patre per Filium audiens procedere, mox divino studio admonitus, quaerit et dicit: Si ergo Spiritus sanctus a Patre per Filium procedit, cur non similiter Filius a Patre per Spiritum sanctum nascitur? Si autem Filius a Patre per Spiritum sanctum non nascitur, cur Spiritus sanctus a Patre per Filium procedere diceretur? Nam quod de Spiritu sancto catholice creditur, cur non etiam de Filio similiter crederetur? Nisi forte quis dixerit, praedictarum naturalium similitudinum virtutem considerans, ab igne per radium splendorem procedere videmus, non autem ab igne per splendorem radium nasci. Similiter ab animo per rationem sensum interiorem mitti, non autem per ipsum sensum rationem ab animo gigni, naturalis 122.0612B| theoriae edocet ordo. Sed de divinarum substantiarum generatione et processione suadenda seu affirmanda fortassis exempla naturae non sunt idonea. Ac per hoc, quod in sancto symbolo secundum Graecos canitur, hac quaestione liberum omnino est atque absolutum. Dicit enim Filium ἐκ τοῦ πατρὸς γεννηθέντα, hoc est, ex Patre genitum, Spiritum vero ἐκ τοῦ πατρὸς πορευόμενον, id est, ex Patre procedentem. Sed si quis sanctos Patres, qui in latino symbolo addiderunt de Spiritu: « qui ex Patre Filioque procedit » , consuleret, rationabiliter, ut credo, responderent, et causam ipsius additionis non tacerent. Et fortassis consulti sunt et responderunt; sed quid eis visum est de hac re, nondum in manus nostras pervenit. Atque ideo de hujusmodi quaestione nil 122.0612C| temere conamur definire, nisi forte quis dicat, non immerito hoc additum est, quoniam multis sacrae Scripturae locis approbatur. Nam et ipse Dominus dicit: Quem Pater mittit in nomine meo. Videtur enim Filius mittere Spiritum, quem Pater mittit in nomine ejus; ipse quoque Filius Spiritum veritatis Spiritum sanctum vocat; Filius autem veritas est, ipso testante: Ego sum via, et veritas, et vita. Si ergo Spiritus veritatis est, profecto Spiritus sanctus spiritus Filii est. Mulierem quoque αἱμοῤῥοῦσαν, hoc est fluxum sanguinis patientem, sanans: Sensi, inquit, exisse de me virtutem. Et quod paulo ante diximus: Si ego abiero, mittam eum ad vos. Item Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, in quo clamamus, Abba pater. Item Psalmista: Verbo Domini 122.0612D| caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. His itaque atque hujusmodi testimoniis quis catholicorum non possit approbare, Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere?

34.

DISC. De hac quaestione non nimium haesito. Quoquo enim modo quis ecclesiasticum symbolum pronunciaverit, sine naufragio sanae fidei recipio, hoc est, sive Spiritum sanctum a Patre solummodo procedere dixerit, sive a Patre et Filio, salva illa 122.0613A| ratione, qua et credimus et intelligimus, eundem Spiritum ex una causa, id est, ex Patre substantialiter procedere. Est enim Pater causa nascentis de se Filii, et procedentis ex se Spiritus. Sed adhuc velim a te quaerere, ex essentiane Patris, an substantia et Filius natus et Spiritus sanctus procedens est? MAG. De hoc ambiguo facile purgaberis, si prius pure cognoscas, quid sit inter essentiam et substantiam divinae bonitatis.

DISC. De differentia divinae essentiae atque substantiae docuit me theologia ex sanctis Patribus utriusque linguae, graecae videlicet atque latinae, tradita. Siquidem sanctus Dionysius Areopagita, et Gregorius Theologus, eorumque elegantissimus expositor Maximus, differentiam esse dicunt inter οὐσίαν, id est essentiam, et 122.0613B| ὑπόστασιν, id est substantiam; οὐσίαν, quidem intelligentes unicam illam ac simplicem divinae bonitatis naturam, ὑπόστασιν vero singularum personarum propriam et individuam substantiam. Dicunt enim μίαν οὐσίαν ἐν τρίσιν ὑποστάσεσιν, hoc est, unam essentiam in tribus substantiis. Sanctus quoque Augustinus, ceterique sancti Patres latialiter scribentes, fidem sanctae Trinitatis exprimunt, dicentes unam substantiam in tribus personis, significantes unitatem divinae naturae eo nomine, quod est substantia, trinam vero substantiarum proprietatem trium personarum vocabulis. Quod etiam moderni Graecorum recipiunt; dicunt enim μίαν ὑπόστασιν, id est unam substantiam, et τρία πρόσωπα, id est tres personas. Una eademque fides est in omnibus, 122.0613C| quamvis significationum diversitas videatur. Itaque secundum Graecos dicimus, una eademque est οὐσία Patris et Filii et Spiritus sancti, sed non una eademque est ὑπόστασις. Habet enim Pater suam propriam ὑπόστασιν, quae neque Filii neque Spiritus sancti est, sed solius Patris; similiter Filius suam propriam ὐπόστασιν, quae neque Patris neque Spiritus sancti est, sed solius Filii. Eodem modo de Spiritu sancto dicendum, propriam ὑπόστασιν habere, quae neque Patris est, neque Filii, sed solius Spiritus sancti. Neque aliud praeter hoc latina vox edocet, tres personas in una substantia pronuntians. Substat ergo Pater per se, substat Filius, substat Spiritus sanctus, et tres substantiae in una essentia substant, quoniam tres unum sunt.

MAG. Inter 122.0613D| orthodoxae fidei participes hanc fidem computandam arbitror. Jam igitur luculenter potes dignoscere propositam quaestionem. Dixisti enim, te dubitare, ex essentiane an ex substantia Patris et natus Filius et procedens Spiritus sanctus. Ac si aperte diceres, utrum ex una atque communi essentia vel natura trium substantiarum vel personarum nascitur Filius, et procedit Spiritus sanctus, an ex propria substantia 122.0614A| Patris vel persona. Essentia siquidem divinae bonitatis neque propria substantia est Patris, neque Filii, neque Spiritus sancti, sed una atque communis substantiarum trium natura; Pater autem suam propriam habet substantiam, similiter et Filius, similiter et Spiritus sanctus suas possident substantias. Si igitur divina essentia, quia una est atque eadem, neque Pater est, neque Filius, neque Spiritus sanctus, sed communis eorum natura, sequitur, non ab ea nasci Filium, neque Spiritum sanctum procedere. Nam si ex ea Filius nascitur, non ex Patre nascitur; ipsa enim, ut diximus, Pater non est: similiter si ex eadem Spiritus sanctus procedit, non ex Patre procedit. Si autem catholica fides firmissime atque sanissime et credit et docet Filium ex 122.0614B| Patre natum, Spiritum vero sanctum ex eodem Patre procedentem, nonne consequens est, ut credamus et intelligamus, ex substantia Patris et nasci Filium, et procedere Spiritum sanctum? Non igitur ex essentia, sed ex substantia Patris et Filius nascitur, et Spiritus sanctus procedit. Nam et apud homines non dicimus ex communi natura, sed ex propria natura nasci filios; propriam autem naturam dico uniuscujusque personae individuam substantiam. Nam si ex communi natura homines nascerentur, nullus pater proprium filium, sic nullus filius proprium patrem possideret.

35.

Sed haec altius ac verius cogitantur, quam sermone proferuntur, et altius ac verius intelliguntur, quam cogitantur, altius autem ac verius sunt, 122.0614C| quam intelliguntur; omnem siquidem intellectum superant. Nam quaecunque de simplicissimae bonitatis trinitate dicuntur, seu cogitantur, seu intelliguntur, vestigia quaedam sunt atque theophaniae veritatis, non autem ipsa veritas, quae superat omnem theoriam non solum rationalis, verum etiam intellectualis creaturae. Neque enim talis unitas est seu trinitas, qualis ab ulla creatura potest excogitari seu intelligi, seu aliqua phantasia, quamvis lucidissima et verisimillima, formari. Haec enim omnia fallunt, dum in eis finis contemplationis ponitur. Siquidem plusquam unitas est, et plusquam trinitas, habens tamen aliquid de ea dicere et cogitare et intelligere, quantum intellectus eam attingit, sacra theologia duce atque magistra, ut quodam modo materiam habeamus laudandi 122.0614D| eam atque benedicendi. Nam et summos angelos proximasque ei virtutes veluti pedes et facies alis suis velare, sacra confirmat theologia, nobis insinuans caelestes virtutes, summae trinitati atque unitati semper et immutabiliter adhaerentes, timere ea, quae supra se sunt, ac reverenter contemplari. Alae siquidem earum theoriae sunt, quibus pedes suos velare affirmantur, et facies timentes intueri, 122.0615A| quomodo sancta trinitas et inseparabilis unitas a summo usque deorsum per omnia diffunditur, et quo modo omnem superat intellectum, et ab omni sit creatura visibili et invisibili in infinitam naturae suae altitudinem remota. Verumtamen et homines puri et angeli semper et incessanter eam conspicere appetunt, quod contemplari per seipsum nequeunt, et hoc per mediarum alarum volatum significatur. Hinc Scriptura dicit: In quem concupiscunt angeli prospicere. Est enim infinitum, quod quaerunt, et incomprehensibile, quod appetunt, et super omnem intellectum, quod concupiscunt, et ab omni creatura exaltatum. Attamen ad hoc summa atque divina unitas movet seipsam in intellectibus angelicis seu humanis, ut de ea materiam laudis 122.0615B| suae et intelligentiae suae, quantum creaturae conceditur, inveniant, trinitatem in unitate percipientes. Sicut ait sanctus theologus Gregorius in primo sermone de Filio: Propterea, inquit, monas a principio in dyada mota usque in triade stat. Quam sententiam beatus Maximus exponit, dicens: Movetur namque in acceptivo sui intellectu sive angelico sive humano, per ipsam, et in ipsa inquisitiones de ipsa faciente. Et clarius dicendum: docet ipsam in prima acie impartire de monade rationem, ut non separatio in prima causali introducatur; promovet vero ipsam rationem etiam divinam et ineffabilem ipsius causalis fecunditatem accipere, dicens mystice atque occulte ipsi intellectui, non oportere in fecundum esse, unquam sapere illud optimum Verbi ac sapientiae vel sanctificativae 122.0615C| virtutis coessentiaeque in substantiis, non ut compositum ex his suscipiatur divinum, quasi accidentibus et non in eis subsistens credatur. Moveri itaque Divinitas dicitur, causa quippe est, per quem modum subsistit inquisitionis; nam sine illuminatione intueri Divinitatem impossibilium est. Item dicitur moveri per manifestationem particulariter perfectioris de ipsa rationis secundum sacram Scripturam ab inchoante Patrem confiteri et promovente ad confitendum cum Patre Filium, et cum Patre et Filio Spiritum sanctum accipiendum, et coadorare eruditos pulsante, trinitatem perfectam in unitate perfecta, id est, unam essentiam et deitatem et potentiam et operationem in tribus substantiis. His itaque de summa omnium causa causarum secundum parvitatem nostrae intentionis, 122.0615D| quoquo modo sint, investigatis, non autem temere definitis, ad primordiales causas, circa quas nostra disputatio versatur, redeundum. DISC. Redeundum sane; satis enim de his est actum.

36.

MAG. Causae itaque primordiales sunt, quod et in praecedentibus dixeram, quas Graeci ideas vocant, hoc est, species vel formas aeternas et incommutabiles rationes, secundum quas, et in quibus 122.0616A| visibilis et invisibilis mundus formatur et regitur. Ideoque a Graecorum sapientibus πρωτότυπα appellari meruerunt, hoc est, principalia exempla, quae Pater in Filio fecit, et per Spiritum sanctum in effectus suos dividit atque multiplicat. Προορίσματα quoque vocantur, id est praedestinationes; in ipsis enim, quaecunque divina prudentia et fiunt et facta sunt et futura sunt, simul et semel et incommutabiliter praedestinata sunt. Nil enim naturaliter in creatura visibili et invisibili oritur, praeter quod in eis ante omnia tempora et loca praedefinitum et praeordinatum est. Item a philosophis θεῖα θηλήματα, id est, divinae voluntates nominari solent, quoniam omnia, quaecunque voluit Deus facere, in ipsis primordialiter et causaliter fecit, et quae futura sunt, in 122.0616B| eis ante saecula facta sunt. Ac per hoc principia omnium dicuntur esse, quoniam omnia, quaecunque in creatura sive visibili sive invisibili sentiuntur vel intelliguntur, eorum participatione subsistunt. Ipsa vero unius universorum causae, summae videlicet ac sanctae Trinitatis, participationes sunt, atque ideo per se dicuntur esse, quia nulla creatura inter ipsa et unam omnium causam interposita est. Et in ipsa dum immutabiliter subsistunt, primordiales causae aliarum causarum sequentium se sunt usque ad extremos totius naturae conditae et in infinitum multiplicatae terminos, in infinitum dico, non Creatori, sed creaturae; finis enim multiplicationis creaturarum soli Creatori cognitus est, quia ipse et non alius est. Sunt igitur primordiales causae, quas rerum 122.0616C| omnium principia divini sapientes appellant, per seipsam bonitas, per seipsam essentia, per seipsam vita, per seipsam sapientia, per seipsam veritas, per seipsam intellectus, per seipsam ratio, per seipsam virtus, per seipsam justitia, per seipsam salus, per seipsam magnitudo, per seipsam omnipotentia, per seipsam aeternitas, per seipsam pax, et omnes virtutes et rationes, quas semel et simul Pater fecit in Filio, et secundum quas ordo omnium rerum a summo usque deorsum texitur, hoc est, ab intellectuali creatura, quae Deo post Deum proxima est, usque ad extremum rerum omnium ordinem, quo corpora continentur. Quaecunque enim bona sunt, participatione per se boni bona sunt; et quaecunque essentialiter et substantialiter subsistunt, participatione 122.0616D| ipsius per seipsam essentiae subsistunt; quaecunque vivunt, participatione per seipsam vitae vitam possident. Similiter quaecunque sapiunt et intelligunt et rationabilia sunt, participatione per seipsam sapientiae, et per seipsam intelligentiae, et per seipsam rationis participatione sapiunt, et intelligunt, et ratiocinantur. Eodem modo de ceteris dicendum. Nulla siquidem virtus, sive generalis, sive specialis, 122.0617A| in natura rerum invenitur, quae a primordialibus causis ineffabili participatione non procedat. Sed ne quis existimet, quae de primordialibus causis diximus, nullius auctoritatis munimine fulciri, quaedam ex libro sancti patris Dionysii de divinis Nominibus huic operi inserere non incongruum duximus. DISC. Nil aptius, nil veris rationibus convenientius subjungitur, quam sanctorum Patrum inconcussa probabilisque auctoritas. MAG. Ait ergo in undecimo praedicti sui libri capitulo: Quid autem omnino, inquis, quod per seipsum esse dictum est, aut per seipsum vita, aut quaecunque absolute et principaliter esse exposuimus. Hoc dicimus non est pravum, sed rectum, et simplicem declarationem habet. Non enim essentiam quandam divinam vel angelicam esse 122.0617B| dicimus per seipsam existendo existendi, quae sunt, causam. Solummodo enim existendi omnia, quae sunt, et subsistendi ipsum esse superessentiale principium et essentiae causale, neque vitae parentem aliam deitatem praeter superdivinam omnium, quaecunque vivunt et editae vitae causam vitam. Sed per seipsum esse et per seipsam vitam et per seipsam deitatem dicimus principaliter quidem et deiformiter et causaliter unum omnium superprincipale et superessentiale principium et causam, participaliter autem editas ex Deo non participante providas virtutes, per seipsam deificationem, quas existentia proprie sibimet participant, et existentia, et viventia, et divina sunt, et dicuntur, et alia similiter. Proinde et primarum ipsarum optimus substitutor dicitur esse, deinde particularium 122.0617C| ipsarum, deinde totarum ipsas participantium, deinde particulariter eas participantium. Et quid oportet de his dicere, quando quidam divinorum nostrorum sacrorum magistrorum per seipsam bonitatis et deitatis substitutricem aiunt plusquam optimam et plusquam divinam per seipsam bonitatem et divinitatem, dicentes esse beneficam et deificam ex Deo procedentem donationem, et per se ipsam formam per se, ipsam formificam fusionem, et totam formam, et particularem formam, et universaliter bona, et quaecunque alia secundum eundem dicta sunt et dicentur modum, declarantia providentiam et bonitatem participatas ab existentibus, ex Deo non participante provenientes, et copiosa fusione et superscatentes, ut diligens omnium causalis summitas omnium et superessentiale et 122.0617D| supernaturale omnino superexcellit ea, quae sunt secundum qualemcunque essentiam et naturam. Item ex eodem libro capitulo quinto: Principia existentium omnia ipsius esse participantia, et sunt, et principia sunt, et primo sunt, deinde principia sunt. Et si quis vult viventium ut viventium principium dicere per se ipsam vitam, et similium ut similium per se ipsam similitudinem, et unitorum ut unitorum per se ipsam 122.0618A| unitatem, et ordinatorum ut ordinatorum per se ipsam ordinationem, et aliorum, quaecunque hujus sive hujus sive amborum multorumve participantia, hoc aut hoc aut ambo aut multa sunt, per se ipsa participantia invenies, ipsius esse primum ea participantia, et ab eo esse primum quidem existentia; deinde hujus aut hujus principia existentia, et participando eo esse existentia participata. Si autem haec participatione esse sunt, multo magis eorum participantia. Et paulo post: Etenim in monade omnis numerus ante subsistit, et habet omnem numerum monas in se ipsa singulariter, et omnis numerus unitur quidem in monade. Quantum autem a monade provenit, tantum discernitur et multiplicatur. Et in centro omnes circuli lineae secundum primam unitatem consubstitutae 122.0618B| sunt; et omnes habet signum in semetipso simplas lineas uniformiter unitas ad se invicem et ad unum principium, ex quo procedunt, et in ipso quidem centro universaliter adunantur. Paulisper autem eo distantes paulisper discernuntur, magis autem recedentes magis et simpliciter, quantum centro proximiores sunt, tantum et ipsi et sibi invicem adunantur, et quantum eo, tantum et a se invicem distant. Sed et in tota omnium natura omnes secundum singulas naturae rationes convolutae sunt per unam inconfusam unitatem, et in anima uniformiter secundum partes omnium providae totius corporis virtutes. Nil ergo inconsequens, ex obscuris imaginibus in omnium causale ascendentes, super mundanis oculis contemplari omnia in omnium causali, et sibi invicem apposita uniformiter 122.0618C| et unita; principium enim est existentium, ex quo et ipsum esse, et omnia utcunque existentia, omne principium, omnis finis, ac omnis vita, omnis immortalitas, omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia, omnis virtus, omnis custodia, omnis collocatio, omnis distributio, omnis intellectus, omnis ratio, omnis sensus, omnis habitus, omnis status, omnis motus, omnis unitas, omne judicium, omnis amicitia, omnis compactio, omnis discretio, omnis terminus, et alia nominatim, quaecunque ab esse existentia omnia characterizant. Et post aliquanta: Si enim juxta nos sol sensibilium essentias et qualitates, et quidem multas et discretas existentes, tamen ipse unus existens et uniformis illuminans lux renovat, et nutrit, et custodit, et perficit, et discernit, et unit, et refovet, et fecunda 122.0618D| esse facit, et auget, et mutat, et collocat, et plantat, et renovat, et vivificat omnia, et omnium unumquodque proprie sibi eundem et unum solem participat, et multorum participantium unus sol causas in seipso uniformiter praeambit, multo magis super terrae et ipsius et omnia causalis praetexisse ipse omnium existentium paradigmata secundum unam superessentialem unitatem concedendum. Deinde et essentias 122.0619A| adducit juxta ab essentia egressionem. Paradigmata autem dicimus esse ipsas in Deo existentium substantificas et uniformiter praetextas rationes, quas theologia praedestinationes vocat et divinas et optimas voluntates existentium discretivas et factivas, secundum 122.0620A| quas ipsa superessentialis existentia omnia et praedestinavit et adduxit. Et jam huic libro terminus est imponendus ut arbitror.

DISC. Ita fiat. Explicit liber secundus ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ.

INCIPIT LIBER TERTIUS. 122.0619|

MAG. In secundo libro tota fere nostrae ratiocinationis intentio est constituta de secunda universalis naturae consideratione, et, ut ita dicam, forma sive specie, quaecunque verisimilia nobis visa sunt, et ad liquidum, ut arbitror, deducta, veraeque rationis conclusionibus inconcusse munita, literis mandare. Universalis autem naturae secunda consideratio est 122.0619B| in ea ipsius parte, quae et creatur et creat, et in qua rerum omnium principia, hoc est, primordiales causae, seu, ut saepe dictum est, praedestinationes rerum creandarum, seu divinae voluntates, et sanctorum Patrum auctoritas, et ipsa recta ratione consulta veritas edocet esse consideranda. Ubi etiam ipsa disputationis necessitas exigebat, quaedam de incidentibus quaestionibus principalis quaestionis revelandae gratia introducere. Nulla siquidem principalis quaestio est, ut opinor, quae non incidentes quaestiones, dum diligenti mentis contuitu investigatur, recipiat. Enodari enim aliter impossibile est, praesertim cum necessarium atque inevitabile fieret, dum de principiis rerum disputabamus, hoc est, de primordialibus causis, de uno etiam omnium principio, 122.0619C| Deo videlicet, qui solus est sola ac prima causarum omnium causa, et supercausalis causa, et superessentialis bonitas, cujus participatione omnia principia, et omnes causae omnium rerum subsistunt, ipse vero nullum participat, quia omni principio superiori se vel secum existenti, non tamen coessentiali sibi, omnino caret, quod animo occurrebat, inseri. Quis enim de creatis causis recte quid dicet, nisi prius unicam omnium causam per se subsistentem, et a nulla praecedenti se creatam pure perspiciat, in quantum de ineffabili datur fari, deque incomprehensibili comprehendi, de superante omnem intellectum intelligi? Cum his etiam quaedam de reditu rerum mutabilium atque segregatarum per diversas naturae divisiones et partes, quibus mundus 122.0619D| iste perficitur, iterum in principia sua, ex quibus procedunt, et in quibus immutabiliter subsistunt, dum finis omnium venerit, eorumque, quae in motu sunt, status apparuerit, post quem nihil movebitur, breviter praelibavimus. His itaque aliisque, ut diximus, secundi sermonis ordo texitur. Deinde consequentia quaestionum, ni fallor, exigit, tertium librum, Deo duce, de tertia universalis naturae consideratione, hoc est, de ea parte creaturae, quae creatur et non creat, quicquid nobis in mente lux aeterna patefecerit, texi.

DISC. Non aliter disputandi viam ingredi oportet, ut aestimo. Nam si primus liber de natura cuncta creante et a nullo creata, deque solo Deo intellecta, secundus vero de ea, quae et creatur et creat, et in primordiis rerum 122.0620B| cognoscitur, rationabili tractat progressione: num sequens est, ut et tertius de tertia, quae creatur et non creat, constitutionis suae materiam suscipiat? Sed priusquam ad enodandam hanc naturae partem transeamus, nosse velim, qua ratione eam naturam, quae ab omnium naturarum universitate per excellentiam sui atque infinitatem removetur, veluti primam partem ipsius universitatis ponere voluisti. Universitas siquidem formarum suarum partiumque numeris impletur, ac per hoc in infinitum non progreditur; suis enim finibus sursum versus atque deorsum terminatur. Ab intellectuali siquidem creatura, quae in angelis est constituta, et ut altius ascendamus, a primordialibus causis, supra quas vera ratio nil superius praeter solum Deum 122.0620C| reperit, inchoans, per naturales ordines intelligibilium caelestiumque essentiarum et visibilium mundum istum constituentium, usque ad extremum totius creaturae ordinem, qui corporibus corporumque incrementis ac detrimentis impletur, variis quoque decessionibus et successionibus per catholicorum elementorum in propria coitum, eorumque iterum in catholica solutionem peragitur, descendit. Creatrix vero totius universitatis natura, quoniam infinita est, nullis finibus sursum vel deorsum concluditur; ipsa siquidem ambit omnia, et a nullo ambitur. Nec mirum, dum nec a seipsa ambiri sinitur, quia universaliter nescit ambiri; quemadmodum universaliter a seipsa, quanto magis ab alio, comprehendi, seu in aliquo definito vel definibili 122.0620D| supernaturaliter effugit intelligi. Nisi forte quis dicat, in hoc solo se ambit, dum se sapit ambiri non posse; in hoc se comprehendit, dum se sapit comprehensibilem non esse; in hoc se intelligit, dum sapit, in ullo se intelligi impossibile esse, quia omne quod est, et potest esse, superat. Et cum ita sit, nullusque recte philosophantium his rationibus temere resistat, cur intra universitatis divisiones a 122.0621A| te constituatur, non plane video.

MAG. In divisionibus universitatis conditae nullo modo eam posuerim. In divisionibus autem ipsius universitatis, quae uno naturae universalis vocabulo comprehenditur, non uno, sed multiplici rationis intuitu ponendam judicavi. Eo namque nomine, quod est natura, non solum creata universitas, verum etiam ipsius creatrix solet significari. Prima siquidem et maxima divisio est universalis naturae in creatricem universitatis conditae, et creatam in ipsa condita universitate, nimirum cum naturalis ista divisio in omnibus universitatibus in infinitum uniformiter servetur. Nam universalis boni prima sectio est in illud unum ac summum incommutabile per se et substantiale bonum, ex quo omne bonum manat, et in illud bonum, 122.0621B| quod participatione summi et incommutabilis boni bonum est. Similiter universalis essentiae, universalis vitae, universalis sapientiae, universalis virtutis eadem principalis divisio est. In his enim ceterisque similibus primo discernitur ea natura, quae per seipsam, a seipsa, in seipsa vere et immutabiliter essentia est, et vita, et sapientia, et virtus, ab ea natura, quae participatione summi boni aut tantum est; aut et est, et vivit; aut et est, et vivit, et sentit et ratiocinatur; aut et est, et vivit, et sentit et ratiocinatur et sapit. Videsne, quemadmodum totius universitatis conditor primum in divisionibus obtinet locum? Nec immerito, dum sit principium omnium, et inseparabilis ab omni diversitate, quam condidit, et sine quo subsistere conditor non potest. 122.0621C| In ipso enim immutabiliter et essentialiter sunt omnia, et ipse est divisio et collectio universalis creaturae, et genus, et species, et totum, et pars, dum nullius sit vel genus, vel species, seu totum, seu pars, sed haec omnia ex ipso, et in ipso, et ad ipsum sunt. Nam et monas principium numerorum est, primaque progressio, et ab ea omnium numerorum pluralitas inchoat, eorundemque reditus atque collectio in ea consummatur. Siquidem omnes numeri universaliter et incommutabiliter in monade subsistunt, et in omnibus eis totum et pars est, et totius divisionis primordium, dum sit ipsa in seipsa neque numerus neque pars ejus. Eadem ratio est centri in circulo seu sphaera, signi in figura, puncti in linea. Cum igitur totius universitatis divisio ab 122.0621D| ipsius causa et creatrice incipiat, non eam veluti primam partem vel speciem debemus intelligere, sed ab ea omnem divisionem et partitionem inchoare, quoniam omnis universitatis principium est, et medium, et finis. Et dum haec de ea et praedicantur et intelliguntur, hoc est, dum in divisionibus universitatum primum locum obtineat, nemo tamen est pie credentium et veritatem intelligentium, qui non continuo, absque ulla cunctatione exclamet, totius 122.0622A| causam universitatis conditae creatricem supernaturalem esse, et superessentialem, et supra omnem vitam, et sapientiam, et virtutem, et supra omnia, quae dicuntur, et intelliguntur, et omni sensu percipiuntur, dum sit horum omnium principium causale, et medium implens essentiale, et finis consummans, omnemque motum stabilitans, quietumque faciens, et ambitus, omnia, quae sunt et quae non sunt, circumscribens. DISC. His altae cautaeque ratiocinationis collationibus libenter cedo, ac verisimiles eas approbo. Sed priusquam ad considerandos effectus primordialium causarum, ex quibus maxime prima omnium et una creatrix causa solet denominari, accedas, ordinem naturalem earum nosse convenit: adhuc enim mixtim indistincteque introductas 122.0622B| esse arbitror. Nam, ni fallor, ad earum effectuumque suorum perfectam notitiam non mediocre auxilium quaerentibus praestabit, si prius naturalis ordo, quo a creatore conditae sunt, luculenter patefactus fuerit.

MAG. Primordialium causarum seriem divinae providentiae solers investigator sanctus Dionysius Areopagita in libro de divinis Nominibus apertissime disposuit. Summae siquidem bonitatis, quae nullius particeps, quoniam per se ipsam bonitas est, primam donationem et participationem asserit esse per se ipsam bonitatem, cujus participatione, quaecunque, bona sunt. Ideoque per seipsam bonitas dicitur, quia per seipsam summum bonum participat. Cetera enim bona non per seipsa summum et substantiale bonum participant, sed per eam, quae est per seipsam 122.0622C| summi boni prima participatio. Et haec regula in omnibus primordialibus causis uniformiter observatur, hoc est, quod per se ipsas participationes principales sunt unius omnium causae, quae Deus est. Quoniam vero summae ac verae naturae prima consideratio est, qua intelligitur summa ac vera bonitas, secunda vero, qua intelligitur summa ac vera essentia, nec immerito primordialium causarum secundum locum obtinet per seipsam essentia, quae cum summae ac verae essentiae prima participatio sit, omnia, quae post se sunt, sua participatione accipiunt esse, ac per hoc non solum bona, verum etiam existentia sunt, tertia divinae naturae intentio est, qua intelligitur summa veraque vita, ideoque tertia in primordialibus causis per seipsam vita connumeratur, 122.0622D| quae summae ac verae vitae prima per se participatio subsistens, ut omnia post eam viventia participatione ejus viverent, creata est: hinc conficitur et bona, et existentia, et viventia esse. Ejusdem naturae quarta theoria, qua summa ac vera ratio cognoscitur. Hinc perspicitur quartam inter primordiales per se ipsam ratio sessionem, primamque summae ac verae rationis participationem, omniumque post se rationabilium, hoc est, rationis participantium 122.0623A| possidere primordia. Divinae naturae quinta theoria in summa ac vera intelligentia versatur; intellectus enim est intelligens omnia, priusquam fiant. Ac per hoc quinta in ordine primordialium cognoscitur per seipsam intelligentia, cujus participatione intelligunt, quaecunque intelligunt, et intellectus sunt; ipsa vero prima participatio summae ac verae intelligentiae condita est. Sexta contemplatio divinae naturae in vera summaque sapientia constituitur. Hinc non immerito inter primordiales causas sexto loco per seipsam sapientia collocatur, quae prima participatio est summae ac verae sapientiae, participatione vero sui omnibus post se sapientibus sapiendi causa creata est. Verae ac summae naturae septima contemplatio est, quae considerat 122.0623B| summam ipsius ac veram virtutem. Ac per hoc per seipsam virtus inter primordiales septimam sedem occupat, et est prima participatio summae ac verae virtutis; ceterae vero post eam virtutum species participationes ipsius sunt. Octavus theoriae gradus est, in quo mens pura summa veraque divinae naturae beatitudinem intuetur. Cujus prima participatio est per se beatitudo, quam veluti octavam primordialium participant, beataque sunt, quaecunque post se beata sunt, omnia. Nona in ordine theoria divinae ac summae veritatis, cujus prima participatio est per seipsam veritas, post quam et per quam quasi primordialium nonam vera sunt, quaecunque vera sunt, omnia. Decima ponitur per seipsam aeternitas, quae prima participatio 122.0623C| est summae ac verae aeternitatis, et post quam et per quam aeterna sunt, quaecunque aeterna sunt, omnia. Eadem ratio est de magnitudine, de amore et pace, de unitate et perfectione; per has enim primordiales causas a summa omnium causa descendunt, quaecunque magnitudinis, amoris, pacis, unitatis, perfectionis participantia sunt. Sufficiunt haec, ut arbitror, ad ea, quae volumus, manifestanda. Praedicta siquidem theoria uniformiter in omnibus rerum omnium principiis, in infinitum progredientibus, mentis obtutibus deiformiter arridet ubique, sive in his, quae et intelligi et nominari possunt, sive in his, quae solo intellectu percipiuntur, significationibus tamen deficiunt, sive in his, quae nec intellectu comprehenduntur, nec nominationibus 122.0623D| exprimuntur; fugiunt enim omnem sensum omnemque mentis contuitum; nimia siquidem altitudinis suae claritate obscurantur. In ipso enim sunt, de quo Apostolus dixit: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Nec mirum, si causae primordiales in infinitum protendantur. Ut enim prima omnium causa, ex qua, et in qua, et per quam, et ad quam conditae sunt, infinita est, ita et ipsae finem nesciunt, quo claudantur, praeter 122.0624A| Creatoris sui voluntatem. Et notandum, quod ordo iste primordialium causarum, quem a me exigis, ad certum progrediendi modum inconfuse discerni non in ipsis, sed in theoria, hoc est, in animae contuitu quaerentis eas, earumque, quantum datur, notitiam in seipso concipientis, eamque quodammodo ordinantis constitutus sit, ut de eis certum aliquid puraque intelligentia definitum pronuntiare possit. Ipsae siquidem primae causae in seipsis unum sunt, et simplices, nullique cognito ordine definitae, aut a se invicem segregatae; hoc enim in effectibus suis patiuntur. Et sicut in monade, dum omnes numeri sola ratione subsistunt, nullus tamen numerus ab alio numero discernitur; unum enim sunt, et simplex unum, et non ex multis compositum unum, 122.0624B| siquidem ex monade omnis numerorum multiplicatio progreditur in infinitum, non autem monas ex multiplicibus et a se progredientibus numeris veluti in unum collectis conficitur: similiter primordiales causae, dum in principio omnium, in Verbo videlicet Dei unigenito, substitutae intelliguntur, unum simplex atque individuum sunt, dum vero in effectus suos in infinitum multiplicatos procedunt, numerosam ordinatamque sui pluralitatem recipiunt, non quia causa omnium ordo non sit vel ordinatio, vel per seipsam ordinatio in principiis rerum non numeretur, cum omne ordinatum participatione ipsius sit ordinatum; sed quia omnis ordo in summa omnium causa, et in ipsius prima participatione unus ac simplex est, nullisque differentiis discernitur, ubi 122.0624C| omnes ordines a seipsis non discrepant, quoniam unum inseparabile sunt, unde rerum omnium multiplex ordo descendit. Ordo itaque primordialium causarum juxta contemplantis animi arbitrium constituitur, in quantum earum cognitio de divinis causis disputantibus datur. Licet enim pie ac pure philosophantibus ab unaquaque earum, prout vult, inchoare, et per ceteras mentis oculum, qui est vera ratio, ordine quodam contemplationis convolvere, omnes, quascunque potest, percipiens, et in qualicunque earum terminum suae theoriae constituere. Sicut nunc intentionis nostrae humilis capacitas ex bonitate primordialium causarum, veluti quodam ordine constitutarum, numerum coepit computare, et in ea, quae dicitur per seipsam perfectio, veluti 122.0624D| quinto decimo loco constituta finem exemplo dedit, quoniam exempli gratia has principales causas pro viribus intentionis suae elegit, et, ut ei visum est, ordinavit; non quod ita natura sua sint constitutae, ubi omnia unum sunt, et simul et simpliciter sunt, sed quod quaerentibus eas, deque eis quiddam exempli gratia proferre volentibus, sic vel sic, et multipliciter, et infinite, divino radio illuminante, in theophaniis suis solent apparere. Et ut hoc exemplo 122.0625A| rerum sensibilium clarius elucescat, centrum et circumscriptum ei circulum diligenter intuere, rectasque lineas a centro inchoatas, et ad circulum porrectas, ibique terminatas.

DISC. Saepe hoc aspexi, seu in animo per phantasiam interius, seu in figura visibili corporeaque exterius sensui subjecta. MAG. Non intuitus es, quomodo omnes lineae in centro adunantur, ut nulla illarum ab aliis discerni possit, nimirum, quia omnes in eo unum sunt, et nullo modo a seipsis discrepant, ita ut rationabiliter non junctura linearum in unum, sed fons atque principium simplex et individuum, ex quo sive naturaliter, sive arte, multiplex linearum numerus procedit, centrum definiatur; est enim centrum universale linearum initium, in quo omnes 122.0625B| unum sunt.

DISC. Hoc quoque in geometricis rationibus mihi apertissime suasum. Sed haec omnia plus animo quam sensu percipiuntur, sive interius per phantasiam, sive exterius per sensum de talibus velit quis disputare.

MAG. Recte dicis; haec enim et hujusmodi pura mentis acie dijudicantur. Vides, ni fallor, in prima linearum progressione ab ipsa unitate, quae in centro est, quantum sibi invicem lineae conjunguntur, ut vix discerni a se invicem possint. Dum vero longius a centro protenduntur, latius paululum spatia, quibus a se invicem segregantur, crescere incipiunt, donec ad extremum circulum, quo finiuntur, perveniant; ubi latissima sua diastemata mensurantur, hoc est, spatia inter lineas constituta, quae sibi invicem aequalia sunt, 122.0625C| ut nulla eorum latiora aut angustiora aliis reperiantur. Quemadmodum et in ipsis lineis una eademque longitudo est in tantum, ut earum nullae longiores aliis aut breviores sint, naturali rationabilique aequalitate in utrisque servata, in latitudine spatiorum dico et in longitudine linearum.

DISC. Ita est, et plane intelligo.

MAG. Quid, si velis spatiorum et linearum numerum dignoscere, et in ordinem quendam redigere? Num potes speciale spatium, lineamve specialiter invenire, ex quo, vel ex qua naturaliter ac proprie incipias?

DISC. Mihi quaerenti non occurrit. Tanta siquidem aequalitas in his praevalet, ut nullum spatium ab alio, nulla linea ab alia per differentiam quandam seu proprietatem possit discerni. Nam et ille circulus, intra cujus ambitum 122.0625D| omnia colliguntur, ita sibimet in seipso similis est, ut nulla pars ejus ab alia discernatur, seu natura, seu arte. Continua namque quantitate pollet, ac per hoc nullo certo principio inchoat, nullo constituto fine concluditur, sed totus sibimet in toto et principium est, et finis subsistit. Hinc est, quod circularis motus ἄναρχος a Graecis, hoc est, principio carens recte nominatur, aliorumque motuum, id est, recti et obliqui, obtinet principatum.

MAG. In his omnibus 122.0626A| non falleris, ut opinor; non enim aliter vera edocet ratio. Num itaque cernis, quod nulla lex figurarum tibi obstat, vel te cohibet, ut ab omni spatio seu linea incipias totam figuram et ordinare et numerare? Sic enim imperat ratio. Ac per hoc quot spatia lineaeque sunt, tot principia finesque numerandi et ordinandi fieri possunt.

DISC. Huic etiam conclusioni non resisto; sed, quorsum tendat, expecto nosse.

MAG. Non aliorsum, nisi ut luce clarius cognoscamus, summos theologos eorumque pedisequos omnino posse, nulla ratione obstante, et ab omnibus primordialibus causis contemplationis eorum initium sumere, et in omnibus, prout cuique visum fuerit, ipsius contemplationis finem constituere, ita ut, quot primordiales causae sint, et, ut cautius eloquar, quot in 122.0626B| contemplantium intellectibus quoquo modo formantur, seu formari possunt, tot earum ordines numerosaque pluralitas recte philosophantibus juxta capacitatem singulorum theoriae, prout quisque voluerit, mirabili divinae providentiae dispositione ultro sese offerunt; et dum haec in mentibus theorizantium divinae disciplinae divinarumque theophaniarum modis diversis mirabilibusque peraguntur, ipsae per seipsas omnium, quae sunt, primordiales rationes uniformiter et incommutabiliter in Verbo Dei, in quo factae sunt, unum et id ipsum ultra omnes ordines omnemque numerum aeternaliter subsistunt.

DISC. Clare jam video tuae intentionis ratiocinationisque finem, siquidem, ut arbitror, nil aliud suadere contendis, nisi ut in ipsis 122.0626C| principiis rerum nullus ordo naturaliter specialis quaeratur. Et merito. Quis enim in his, quae supra omnem numerum omnemque ordinem excelsitudine suae naturae a conditore omnium creata sunt, ordinem vel numerum rationabiliter quaesierit, dum sint omnis numeri omnisque ordinis initia in semetipsis sibi invicem unita, et a nullo inferioris naturae contuitu discreta? Sola siquidem gnostica conditoris earum virtus eas numerare, discernere, multiplicare, ordinare, dividere non incongrue creditur posse. Quoniam vero modo quodam incognito, ultraque naturam reperto, in theophaniis suis mentibus contemplantium conformantur, in eis etiam et multiplicari, et dividi, et numerari posse dignoscuntur, in intellectibus dico, prout datur eis contemplantium. 122.0626D| Ac per hoc conficitur, eas, id est primordiales causas, nullum ordinem intellectui, vel sensui cognitum in semetipsis recipere; in earum vero theorico, hoc est, contemplative animo quosdam ordines diversos atque multiplices conceptione quadam intelligentiae procedente in ratione per quasdam imaginationes verisimiles nasci. Sed cum haec ita se habeant, non te crediderim sine aliqua speciali ratione principalium causarum connumerationem 122.0627A| ab ipsa per seipsam bonitate inchoasse. Non enim est rite disputantium, otiosum quid, causa carens dicere.

MAG. Hoc fortassis non temere diceres, si de numero pie ac perfecte disputantium, et nullo modo de verae ratiocinationis semita declinantium, unum me esse cognosceres. Quoniam vero inter magnorum philosophorum extremos pedisequos vix locum invenio habere, non incaute de processionibus meis per altissimos theoriae ascensus promittendum. Saepe namque melioris ingenii puriorisque sine comparatione in ipsis ascensionibus inchoantes ingredi, aut errantes deviaverunt, aut altius ascendere non valentes, ad inferiora reversi sunt, aut eas silentio honorificantes, altiora se attingere caute ac rationabiliter non 122.0627B| praesumentes siluerunt. Perfectissimorum namque est divinique radii splendoribus illuminatorum, ac per hoc ad sacratissima caelestium mysteriorum abdita manu ductorum, altissima divinae theoriae βήματα, hoc est gradus superare, ac sine ullo errore apertissimae veritatis speciem nulla caligine obstante intueri. Quae quoniam ultra vires intentionis nostrae constituta sunt, nec adhuc possumus attingere carnalium sensuum pondere oppressi, ne pigri videamur in divinis negotiis, talentum Dominicum in terra fodientes, ac sine ulla usura pecuniam domini negligentes, malique servi sententiam promerentes, de his, quae nunc inter nos conferimus, quantum intima lux capacitati quaerentium se donaverit, quicquid verisimilius visum fuerit dicemus, 122.0627C| humilitatis regula ubique observata, ne nosmet esse aestimemus, quod nos non sumus. Scriptum est enim: Noli altum sapere, sed time.

2.

Hac igitur ratione specialiter principia rerum ab ipsa per seipsam bonitate incipere introductus sum. Perspexi siquidem, nec absque sanctorum Patrum auctoritate, et maxime Areopagitae Dionysii, generalissimam divinarum donationum esse per seipsam bonitatem, aliasque quodammodo praecedere. Causa namque omnium creatrix bonitas, quae Deus est, ad hoc ipsam causam, quae per seipsam bonitas dicitur, primo omnium creavit, ut per eam omnia, quae sunt, in essentias ex non existentibus adduceret. Divinae siquidem bonitatis proprium est, quae non erant, in essentiam vocare. Universitatis etenim 122.0627D| conditae in essentiamque adductae divina bonitas et plusquam bonitas et essentialis et superessentialis causa est. Si igitur Creator per suam bonitatem omnia de nihilo, ut essent, derivavit, necessario intellectus per seipsum bonitatis, intellectum per seipsam essentiae praecedit. Non enim per essentiam introducta est bonitas, sed per bonitatem introducta est essentia. Nam et hoc apertissime Scriptura 122.0628A| pronuntiat, quae dicit: Et vidit Deus omnia, et ecce bona valde Non enim dicit: et vidit. Deus omnia, et ecce valde sunt. Quid enim valeret solummodo esse, adempto bene esse? Omnia siquidem, quae sunt, in tantum sunt, in quantum bona sunt; in quantum autem bona non sunt, aut, ut ita dicam, in quantum minus bona sunt, in tantum non sunt. Ac per hoc adempta penitus bonitate, nulla remanet essentia. Simpliciter enim esse, vel aeternaliter esse, sublato bene esse, et bene aeternaliter esse, abusive dicitur et esse et aeternaliter esse. Subtracta itaque bonitate proprie non dicitur essentia, aut aeterna essentia. Ac ne forte ad haec dicas, nunquid similiter possumus pronuntiare, subtracta penitus essentia nulla bonitas remanebit, 122.0628B| pereunte vero existentia nullum bonum subsistet, accipe majoris virtutis argumentum. Non solum, quae sunt, bona sunt; verum etiam, quae non sunt, bona dicuntur. Eoque amplius meliora dicuntur quae non sunt, quam quae sunt; nam in quantum per excellentiam superant essentiam, in tantum superessentiali bono, Deo videlicet, appropinquant; in quantum autem essentiam participant, in tantum a superessentiali bono elongantur. Non esse autem, ut arbitror, dicuntur, quae nec sensu, nec intellectu, prae nimia sui excellentia, inseparabilique unitate, ac simplicitate percipi possunt; esse vero aestimantur, quae intellectibus sensibusve succumbunt, et in quadam certa definitaque substantia differentiis proprietatibusque circumscribuntur, accidentibusque 122.0628C| subjecta, locis temporibusque varia atque dispersa semel et simul esse non valentia. Videsne igitur, quantum generalior est bonitas, quam essentia? Bonorum siquidem una species bonitatis est in his quae sunt, altera in his quae non sunt. Ac per hoc a generalioribus divinae largitatis donationibus inchoans, et per specialiores progrediens, ordinem quendam primordialium causarum theologia duce constitui.

3.

DISC. Jam intelligo, non irrationabiliter te inchoasse principiorum considerationem. Quicunque enim recte dividit, a generalissimis debet incipere, et per generaliora progredi, ac sic, prout virtus contemplationis succurrit, ad specialissima pervenire. Quod etiam in ipsis rerum principiis, quae primo 122.0628D| posuisti, interius perspiciens, ni fallor, intelligo. Ut enim bonitas veluti quoddam genus est essentiae, essentia vero species quaedam bonitatis esse creditur; ita essentia genus est vitae. Siquidem omnia, quae sunt, dividuntur in ea, quae per se vivunt, et ea, quae per se non vivunt. Non enim omnis essentia per se vivit, aut vita est. Ac per hoc eorum, quae sunt, una species est in his, quae per se 122.0629A| vivunt vel vita sunt, altera in his, quae nec per se vitam participant, nec vita sunt. Hoc quoque in sequentibus potest inspici. Nam vita quoddam genus rationis est. Omnia siquidem, quae vivunt, aut rationabilia sunt, aut irrationabilia. Ac per hoc una species vitae est rationalis, altera irrationalis. Rationis item duplex species arridet, una sapientia, altera scientia. Sapientia namque proprie dicitur virtus illa, qua contemplativus animus, sive humanus, sive angelicus, divina, aeterna et incommutabilia considerat; sive circa primam omnium causam versetur, sive circa primordiales rerum causas, quas Pater in Verbo suo semel simulque condidit, quae species rationis a sapientibus theologia vocitatur. Scientia vero est virtus, qua theoreticus animus, 122.0629B| sive humanus, sive angelicus, de natura rerum, ex primordialibus causis procedentium per generationem, inque genera ac species divisarum, per differentias, et proprietates tractat, sive accidentibus succumbat, sive eis careat, sive corporibus adjuncta, sive penitus ab eis libera, sive locis et temporibus distributa, sive ultra loca et tempora sui simplicitate unita atque inseparabilis. Quae species rationis Physica dicitur. Est enim Physica naturarum sensibus intellectibusque succumbentium naturalis scientia, quam semper sequitur morum disciplina. Et si quis intentus fuerit, eandem regulam aut in omnibus, aut in multis primordialibus causis reperiet; non quod, ut arbitror, primordialium causarum quaedam quidem generaliora sint, quaedam 122.0629C| vero specialiora; talis enim inaequalitas in his, in quibus summa unitas, et summa aequalitas pollet, impossibilis, ut arbitror, est; sed quia in effectibus earum plures participationes aliarum, aliarum vero pauciores contemplantis animus, rerumque multiplex divisio invenit. Multipliciores siquidem sunt participationes per seipsam bonitatis, quam per seipsam essentiae: unam quidem participant quae sunt, et quae non sunt; alteram vero solummodo quae sunt. Eodem modo de ceteris principiis intelligere non alienum est a veritate. Essentiam quoque participant quae vivunt, et quae non vivunt; vitam vero solummodo quae vivunt. Vitam participant rationabilia et irrationabilia; rationem vero sola rationabilia. Rationem participant sapientia et 122.0629D| scientia; sapientiam vero soli illi intellectus, qui circa Deum ultra omnem naturam visibilium et invisibilium, et extra seipsas aeterno et ineffabili motu, et circa rerum principia volvuntur. Ac per hoc non in ipsis rerum principiis genera vel species, pluralitas paucitasque intuenda sunt, sed non in eorum participationibus, hoc est, non in ipsis causis in verbo Dei uniformiter et incommutabiliter et aequaliter factis, verum in earum effectibus, quibus mundus visibilis et invisibilis impletur. In ipsis quidem 122.0630A| summa est aequalitas ac nulla diversitas, in his vero multiplex et infinita differentiarum varietas. Sed quid sit participatio, nondum intelligo, sine cujus intelligentia nemo potest praedicta ad purum dignoscere, ut arbitror. MAG. Omne quod est, aut participans, aut participatum, aut participatio est, aut participatum simul et participans. Participatum solummodo est, quod nullum superius se participat, quod de summo ac solo omnium principio, quod Deus est, recte intelligitur. Ipsum siquidem omnia, quae ab eo sunt, participant, quaedam quidem immediate per seipsa, quaedam vero per medietates interpositas. Participans vero solummodo est, quod supra se naturaliter constitutum participat, a nullo vero infra se posito participatur, quoniam infra se nullus ordo 122.0630B| naturalis invenitur; sicut sunt corpora, quorum participatione nulla rerum subsistit; non enim umbras inter subsistentes res connumeramus. Corpora nunc dico, non illa simplicia, invisibilia, et universalia, sed illa, quae ex ipsis sunt composita, sensibusque et corruptioni, hoc est, solutioni obnoxia: cetera vero, quaecunque ab uno omnium principio per naturales descensiones gradusque divina sapientia ordinatos, usque ad extremitatem totius naturae, qua corpora continentur, in medio sunt constituta, et participantia, et participata sunt et vocantur. Excellentissima namque, inter quae et summum bonum superius nulla creatura interposita est, immediate Deum participant, et sunt principia omnium rerum, hoc est, primordiales causae, 122.0630C| circa et post unum principium universale constitutae, post quas sequentes essentiae earum participatione subsistunt. Videsne, quemadmodum primus ordo universitatis conditae et particeps est unius omnium principii, et participatus ex subsequentibus se creaturis? Simili ratione de ceteris ordinibus intelligendum. Omnis enim ordo a summo usque deorsum in medio constitutus, hoc est, a Deo usque ad corpora visibilia, et superiorem se ordinem participat, et ab inferiori se participatur, ac per hoc et participans est, et participatus; participatio vero in omnibus intelligitur. Ut enim inter numerorum terminos, hoc est, inter ipsos numeros, sub una ratione constitutos, similes proportiones; ita inter omnes ordines naturales, a summo usque deorsum, participationes 122.0630D| similes sunt, quibus junguntur. Et quemadmodum in proportionibus numerorum proportionalitates sunt, hoc est, proportionum similes rationes, eodem modo in naturalium ordinationum participationibus mirabiles atque ineffabiles harmonias constituit creatrix omnium sapientia, quibus omnia in unam quandam concordiam, seu amicitiam, seu pacem, seu amorem, seu quocunque modo rerum omnium adunatio significari possit, conveniunt Sicut enim numerorum concordia, proportionis; proportionum 122.0631A| vero collatio, proportionalitatis: sic ordinum naturalium distributio, participationis nomen, distributionum vero copulatio, amoris generalis accepit, qui omnia ineffabili quadam amicitia in unum colligit. Est igitur participatior non cujusdam partis assumptio, sed divinarum dationum et donationum a summo usque deorsum per superiores ordines inferioribus distributio. Primum siquidem primo ordini immediate a summo omnium bono et datur, et donatur; verbi gratia, datur esse, donatur bene esse: ipse vero primus ordo sequenti se distribuit esse et bene esse; ac sic distributio essendi, et bene essendi, a summo omnium bonorum datorum vel donationum fonte gradatim per superiores in inferiores usque ad extremos ordines defluit. Ubi notandum 122.0631B| duobus modis bene esse intelligi, uno, quo omnia, quae sunt, bona dicuntur esse, quoniam a summo bono facta sunt, et in tantum sunt, in quantum participant bonitatem; altero autem, quo omnia, quae naturaliter bona subsistunt, virtutum donationibus, ut eorum naturalis bonitas plus appareat, exornantur. Quamvis enim maxime ac principaliter rationali et intellectuali creaturae dona gratiae, quae virtutis vocabulo solent significari, distribuantur, nulla tamen naturarum etiam extremarum secundum suam proportionem divinae gratiae participationis expers esse arbitranda est. Ut enim omnia participant bonitatem, ita participant et gratiam; bonitatem quidem ut sint, gratiam vero ut et bona et pulchra sint. Similiter de vita, de 122.0631C| sensu, de ratione, de sapientia, ceterisque divinis dationibus et donationibus accipiendum; eodem enim modo per superiora inferioribus distribuuntur, in quantum perveniunt. Non enim omnes dationes usque ad extrema descendunt; esse siquidem et bene esse secundum naturam usque ad extremum universitatis conditae distribuitur, vita vero extremum ordinem non attingit. Non enim corpora per seipsa vivunt, vel vita sunt, sed per superiorem se ordinem vivere recipiunt; qui ordo in nutritiva et activa vita constitutus est, inque seminibus viget. Quid dicam de sensu, et ratione, et intellectu? Nempe omnibus patet, quia sensus usque ad irrationabilia descendit animantia, ratio et intellectus rationabilia et intellectualia non excedunt. Inter dationes autem et donationes 122.0631D| talis differentia est: dationes quidem sunt et dicuntur propriae distributiones, quibus omnis natura subsistit; donationes vero gratiae distributiones, quibus omnis natura subsistens ornatur. Itaque natura datur, donatur gratia; siquidem omnis creatura perfecta ex natura constat et gratia. Hinc conficitur, omnem essentiam datum, omnem virtutem donum proprie vocari. Hinc theologia dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum 122.0632A| desursum est, descendeus a Patre luminum. Saepe tamen sacra Scriptura et datum pro dono, et donum pro dato solet ponere. Sciendum quoque, virtutem tripliciter intelligendam. Est enim virtus substantialis; omne namque quod subsistit naturali quadam trinitate subsistit, essentia, virtute, et operatione, de quibus in primo libro satis disputatum est. Secunda species virtutis est, quae pugnat adversus corruptionem naturae, ut sanitas adversus aegritudinem, scientia et sapientia adversus dignorantiam et stultitiam. Tertia est, quae opponitur malitiae, ut humilitas superbiae, castitas libidini. Quae species in tantum patet, in quantum liberae voluntatis irrationabilis motus intellectuali naturae porrigitur. In quantum enim malitia vitiorum 122.0632B| species multiplicat, in tantum bonitas virtutum oppugnacula opponit. Et notandum, quod participatio significantius expressiusque, et ad intelligendum facilius a Graecis dicatur, in quorum lingua μετοχὴ vel μετουσία participationem significat, μετοχὴ autem quasi μεταέχουσα, hoc est, post habens vel secundo habens, μετουσία quoque quasi μεταουσία, hoc est, post-essentia vel secunda essentia. Hinc facillime datur intelligi, nihil aliud esse participationem, nisi ex superiori essentia secundae post eam essentiae derivationem, et ab ea, quae primum habet esse, secundae, ut sit, distributio. Et hoc exemplis naturae possumus argumentari.

4.

Siquidem ex fonte totum flumen principaliter manat, et per ejus alveum aqua, quae primo surgit 122.0632C| in fonte, in quantamcunque longitudinem protendatur, semper ac sine ulla intermissione defunditur. Sic divina bonitas, et essentia, et vita, et sapientia, et omnia, quae in fonte omnium sunt, primo in primordiales causas defluunt, et eas esse faciunt, deinde per primordiales causas in earum effectus ineffabili modo per convenientes sibi universitatis ordines decurrunt, per superiora semper ad inferiora defluentia, iterumque per secretissimos naturae poros occultissimo meatu ad fontem suum redeunt. Inde enim est omne bonum, omnis essentia, omnis vita, omnis sensus, omnis ratio, omnis sapientia, omne genus, omnis species, omnis pulchritudo, omnis ordo, omnis unitas, omnis aequalitas, omnis differentia, omnis locus, omne 122.0632D| tempus, et omne quod est, et omne quod non est, et omne quod intelligitur, et omne quod sentitur, et omne quod superat sensum et intellectum. Summae siquidem ac trinae soliusque verae bonitatis in seipsa immutabilis motus et simplex multiplicatio et inexhausta a seipsa, in seipsa, ad seipsam diffusio causa omnium, immo omnia est. Si enim intellectus omnium est omnia, et ipsa sola intelligit omnia; ipsa igitur sola est omnia, quoniam sola 122.0633A| gnostica virtus est ipsa, quae, priusquam essent omnia, cognovit omnia, et extra se non cognovit omnia, quia extra eam nihil est, sed intra se habet omnia. Ambit enim omnia, et nihil intra se est, in quantum vere est, nisi ipsa, quia sola vere est. Cetera, quae dicuntur esse, ipsius theophaniae sunt, quae etiam in ipsa vere subsistunt. Deus itaque est omne, quod vere est, quoniam ipse facit omnia, et fit in omnibus, ut ait sanctus Dionysius Areopagita. Omne namque, quod intelligitur et sentitur, nihil aliud est, nisi non apparentis apparitio, occulti manifestatio, negati affirmatio, incomprehensibilis comprehensio, ineffabilis fatus, inaccessibilis accessus, inintelligibilis intellectus, incorporalis corpus, superessentialis essentia, informis forma, immensurabilis 122.0633B| mensura, innumerabilis numerus, carentis pondere pondus, spiritualis incrassatio, invisibilis visibilitas, illocalis localitas, carentis tempore temporalitas, infiniti definitio, incircumscripti circumscriptio, et cetera, quae puro intellectu et cogitantur, et perspiciuntur, et quae memoriae finibus capi nesciunt, et mentis aciem fugiunt. Et hoc exemplis nostrae naturae possumus conficere. Nam et noster intellectus, cum per se sit invisibilis et incomprehensibilis, signis tamen quibusdam et manifestatur et comprehenditur, dum vocibus vel literis vel aliis nutibus, veluti quibusdam corporibus incrassatur, et dum sic extrinsecus apparet, semper intrinsecus invisibilis permanet, dumque in varias figuras sensibus comprehensibiles 122.0633C| prosilit, semper statum suae naturae incomprehensibilem non deserit, et priusquam exterius patefactus fiat, intra seipsum seipsum movet. Ac per hoc et silet, et clamat; et dum silet, clamat; et dum clamat, silet; et invisibilis videtur, et dum videtur, invisibilis est; et incircumscriptus circumscribitur, et dum circumscribitur, incircumscriptus perseverat; et dum vult, vocibus et literis incorporatur; et dum incorporatur, incorporeus in seipso subsistit; et dum sibi veluti quaedam vehicula, quibus ad aliorum sensus possit provehi, de aeris materia, vel sensibilibus figuris efficit, mox, ut ad sensus exteriores eorum pervenerit, ipsa vehicula deserens, solus per seipsum absolutus, intima corda penetrat, aliisque intellectibus se miscet, et fit unum cum 122.0633D| his, quibus copulatur. Et cum hoc peragat, semper in seipso manet; et dum movetur, stat; et dum stat, movetur; est enim status mobilis, et motus stabilis; et dum aliis adjungitur, suam simplicitatem non relinquit; et multa alia, quae mirabiliter et ineffabiliter de natura, quae ad imaginem Dei facta est, excogitari possunt. Sed haec exemplo sufficiunt ad insinuandam divinae bonitatis ineffabilem diffusionem per omnia a summo usque deorsum, 122.0634A| noc est, per universitatem ab ipsa conditam, quae ineffabilis diffusio et facit omnia, et fit in omnibus, et omnia est. DISC. Sufficiunt sane, et copiose affluunt, in quantum res ineffabilis quibusdam similitudinibus fari potest, dum omni similitudine remota sit. Praedicta siquidem similitudo, quam exempli gratia ab intellectu nostro suscepisti, in hoc deficit, ut opinor, ab ea, cujus similitudo est, quod intellectus, ut dicis, vehicula illa, in quibus ad aliorum sensus invehitur, de materia extra se creata et facit, et suscipit; divina vero bonitas, extra quam nihil est, non de aliquo apparitionis suae materiam sumpsit, sed de nihilo.

5. Sed cum audio, vel dico, divinam bonitatem omnia de nihilo creasse, non intelligo, quid eo nomine, 122.0634B| quod est nihil de nihilo, significatur, utrum privatio totius essentiae, vel substantiae, vel accidentis, an divinae superessentialitatis excellentia. MAG. Non facile concesserim, divinam superessentialitatem nihil esse, vel tali nomine privationis posse vocari. Quamvis enim a theologis dicatur non esse, non eam tamen nihil esse suadent, sed plusquam esse. Quomodo enim causa omnium, quae sunt, nulla essentia intelligeretur esse, cum omnia, quae sunt, eam vere esse doceant, nullo vero argumento eorum, quae sunt, intelligitur, quid sit? Si igitur propter ineffabilem excellentiam et incomprehensibilem infinitatem divina natura dicitur non esse, nunquid sequitur, omnino nihil esse, dum non aliam ob causam praedicetur non esse, sed superessentialis, 122.0634C| nisi quod in numero eorum, quae sunt, numerari eam vera non sinit ratio, dum super omnia, quae sunt et quae non sunt, esse intelligatur. DISC. Quid ergo intelligam, quaeso, te audiens, Deum de nihilo omnia, quae sunt, fecisse? MAG. Intellige ex non existentibus existentia per virtutem bonitatis divinae facta fuisse. Ea enim, quae non erant, acceperunt esse de nihilo. Namque facta sunt, quia non erant, priusquam fierent. Eo namque vocabulo, quod est nihilum, non aliqua materies existimatur, non causa quaedam existentium, non ulla processio seu occasio, quam sequeretur eorum, quae sunt, conditio, non aliquid Deo coessentiale et coaeternum, neque extra Deum per se subsistens, seu ab aliquo, unde Deus veluti 122.0634D| materiem quandam fabricationis mundi susceperit, significari; sed omnino totius essentiae privationis nomen erat, et, ut verius dicam, vocabulum est absentia totius essentiae. Privatio enim habitudinis est ablatio. Quomodo autem, fortassis quis dixerit, poterat fieri privatio, priusquam fieret habitus? Nullus enim habitus erat, antequam omnia, quae sunt, habitudinem subsistentiae acciperent. DISC. Eo igitur nomine, quod est nihilum, negatio 122.0635A| atque absentia totius essentiae vel substantiae, immo etiam cunctorum, quae in natura rerum creata sunt, insinuantur. MAG. Ita est, ut arbitror. Nam paene omnes sacrae Scripturae expositores in hoc consentiunt, quod conditor universae creaturae non de aliquo, sed de omnino nihilo, quaecunque voluit fieri, fecit.

DISC. Nebulis valde tenebrosis cogitationum mearum undique cinctum me esse sentio. In talibus equidem nil mihi remanet, nisi sola fides, quam sanctorum Patrum tradit auctoritas. Dum vero de his, quae sola fide retineo, aliquid conor ad purum intelligentiae habitum perspicere, fugientium me subtilissimarum rationum nimia obscuritate, immo etiam nimia claritate, aciem mentis reperculsus repellor.

MAG. Dicas, quaeso, ubi 122.0635B| nunc haesitas, et quid te tantum perturbat, ut ad nullum purae intelligentiae habitum valeas, ut ais, pervenire, aut ubi nostra ratiocinatio vacillat, quando te ad nullam certam definitionem rerumque cognitionem potest adducere.

DISC. Magnanimum te esse, meaeque tarditatis morulas patienter sustinere postulo. Crediderim namque, has rerum tenuissimas inquisitiones etiam perfectiorum me interioribus oculis non tam facile lucescere, ut confestim ad firmum animi habitum possint adhaerere, praesertim dum ex his, quae hactenus inter nos jam dudum veluti ad liquidum perducta sunt, haec mihi nunc obscura videntur ingeri. Confectum est enim inter nos de primordialibus rerum omnium causis, quod a Patre in verbo suo ingenito, hoc 122.0635C| est, in sua sapientia et simul et semel sunt aeternaliter facta, ita ut, quemadmodum ipsa sapientia Patris aeterna est, suoque Patri coaeterna, sic etiam cuncta, quae in ea facta sunt, aeterna sint, eo excepto, quod in ipso omnia facta sunt; quae non est facta, sed genita, et factrix. Siquidem in condenda universali creatura sicut una eademque est Patris et Filii voluntas, ita una eademque est operatio. In primordialibus itaque suis causis omnia in sapientia Patris aeterna sunt, non tamen ei coaeterna. Praecedit enim causa effectus suos. Ut enim intellectus artificis artis intellectum praecedit, intellectus autem artis praecedit intellectum eorum, quae in ea et per eam fiunt, ita intellectus Patris artificis intellectum suae artis, hoc est, suae sapientiae, 122.0635D| in qua condidit omnia, antecedit. Deinde intellectum ipsius artis omnium, quae in ea et per eam facta sunt, sequitur cognitio. Omne siquidem, quod vera ratio quoquo modo praecessionis praecedere invenit, juxta naturalem consequentiam praecedere necesse est. Ac per hoc artifex omnium Deus Pater secundum causam artem suam praecedit; artifex siquidem causa suae artis est, ars autem sui artificis non est causa; ipsa vero ars 122.0636A| praecedit omnia, quae in ea, et per eam, et ab ea subsistunt; eorum namque causa est. Hinc conficitur, in Patris sapientia omnia aeterna esse, non tamen ei coaeterna.

MAG. Haec jamdudum inter nos discussa, et ad inconcussum mentis habitum deducta sunt vera ratione, sacrorumque Patrum testimoniis in hoc consentientibus.

DISC. Num itaque vides, quod non immerito moveor, et adversantibus sibi invicem diversarum cogitationum fluctibus allidor? Nam quomodo haec sibi invicem convenire possunt? Si omnia, quae sunt, in sapientia creatrice aeterna sunt, quomodo de nihilo sunt facta? Quomodo enim potest aeternum esse, quod priusquam fieret, non erat? Et quod incipit esse in tempore et cum tempore, quomodo potest esse in aeternitate? Omne 122.0636B| siquidem aeternitatis particeps nec incipit esse, nec desinit. Quod autem non erat, et incipit esse, necessario desinet esse, quod est. Omne namque, quod initio non caret, fine carere non potest. Non invenio itaque, quomodo haec sibi invicem non oppugnant, qua ratione et omnia in sapientia Dei aeterna sunt, et de nihilo facta, hoc est, priusquam fierent, non erant. Nisi forte quisdicat, primordiales rerum omnium causas in sapientia Patris semper esse aeternas, informem vero materiem, in qua et per quam in effectos suos per generationem proveniunt in genera et species, quibus mundus impletur, aeternam non esse. Sed quisquis hoc dixerit, cogetur fateri, materiam de nihilo factam causaliter intra aeternas rerum causas non connumerandam. 122.0636C| Et si hoc concesserit, necessario concludetur et cogetur dare, non omnia, sed quaedam in sapientia Patris aeterna esse. Materiem autem informem in numero omnium, quae a Deo facta sunt in sapientia sua, connumerari, nemo recte philosophantium abnegarit. Quomodo enim rerum omnium causas in Verbo Dei aeternaliter conditas esse, informem vero materiem sua causa carere quis potest dicere, omnino non reperio. Proinde, si in numero universitatis conditae materia concluditur, necessario sequitur, ut ipsius causa ex numero causarum aeternaliter in sapientia Dei creatarum non excludatur. MAG. De informi materia, quam Graeci ὕλην vocant, nullus in sacra Scriptura exercitatorum, naturarum conditionem recta ratione considerans, ambigit, quod 122.0636D| a conditore omnium et causaliter inter causales, et inter causarum effectus secundum suas proportiones condita sit. Qui enim fecit mundum de materia informi, ipse fecit informem materiem de omnino nihilo, siquidem non alius est auctor mundi de informi materia facti, et alius ipsius materiae de omnino nihilo prius creatae, sed unus atque idem utriusque est conditor, quoniam ab uno principio omnia quae sunt, sive informia, sive formata, procedunt. 122.0637A| Ab uno enim universitas creata est, sicut a monade omnes numeri, et a centro omnes lineae erumpunt. Nam et in hoc maxime secularium philosophorum, qui de mundi hujus factura tractare ausi sunt, error convincitur, quoniam informem materiem coaeternam Deo esse dixerunt, de qua Deus veluti extra se subsistente et coaeterna sibi suorum operum sumpsit auspicium. Indignum namque eis visum est, materiem informem a Deo fieri creatam. Quomodo enim, inquiunt, ex forma omnium informe fieret, ab immobili et in nullo in seipso variabili varium ac mutabile, ab eo, cui nihil accidit, variis accidentibus subjectum, a non distento per spatia locorum et temporum, quod recipit locorum temporumque intervalla, et quantitatum? Similiter ab eo, 122.0637B| quod nulli qualitati subditum, diversarum qualitatum figurarumque receptivum, ab incorruptibili corruptibile, a simplici compositum et cetera id genus, suae falsae ratiocinationis nebulis obcaecati? Nos autem sacrae Scripturae veritatem inspicientes, divinorumque ipsius interpretum vestigia sequentes, et informitatem rerum omnium, et formas, et omne, quod in eis, sive secundum essentiam, sive secundum accidens est, ab una omnium causa condita esse, et per fidem credimus, et quantum datur per intellectum consideramus.

6.

Non enim universitatis conditor omnipotens, et in nullo deficiens, et in infinitum tendens, similia sibi solummodo, verum etiam dissimilia creare potuit et creavit. Nam si solummodo sui similia, 122.0637C| hoc est vere existentia, aeterna, incommutabilia, simplicia, inseparabiliter unita, incorruptibilia, immortalia, rationalia, intellectualia, scientia, sapientia, ceterasque virtutes condiderit, in dissimilium et oppositorum creatione defecisse videretur, et non omnino cunctorum, quae ratio posse fieri docet, opifex judicaretur. Dissimilia autem sui et opposita dicuntur esse et sunt omnia, quae praedictis virtutibus opponuntur, non ut negativa seu privativa, sed naturae dissimilitudine et oppositione. Siquidem perfectae essentiae similiter in genera formasque per differentias et proprietates, uniformiterque ordinatae per singulas species, omni confusione subtracta, imperfectio informis adhuc materiae et mobilitas opponitur, aeternis temporalia, immutabilibus 122.0637D| mutabilia, simplicibus composita, et cetera, quae veluti ex diametro sibi invicem e contrario respondent. Horum itaque omnium, similium dico et dissimilium, unus atque idem artifex est, cujus omnipotentia in nullius naturae deficit operatione. Proinde pulchritudo totius universitatis conditae, similium et dissimilium, mirabili quadam harmonia constituta est, ex diversis generibus variisque 122.0638A| formis, differentibus quoque substantiarum et accidentium ordinibus, in unitatem quandam ineffabilem compacta. Ut enim organicum melos ex diversis vocum qualitatibus et quantitatibus conficitur, dum viritim separatimque sentiuntur, longe a se discrepantibus intentionis et remissionis proportionibus segregatae, dum vero sibi invicem coaptantur secundum certas rationabilesque artis musicae regulas per singulos tropos, naturalem quamdam dulcedinem reddentibus: ita universitatis concordia, ex diversis naturae unius subdivisionibus a se invicem, dum singulariter inspiciuntur, dissonantibus, juxta conditoris uniformem voluntatem coadunata est. His itaque definitis non immerito, ut inquis, diversis cogitationum fluctibus sibi invicem 122.0638B| adversantibus allideris. Confectum est enim et inconcusse definitum, omnia, quae sunt et quae non sunt, ab uno omnium principio confluere, sive in primordialibus causis semel et simul in Verbo Dei unigenito aeternaliter factis, sive in materia informi, ex qua primordiales causae visibilis creaturae apparitionis suae per generationem occasiones acceperunt, sive in effectibus earum, quibus mundus iste ab initio usque ad finem naturali ordine divina providentia ministrante peragitur. Sicut ait Dominus: Pater meus usque in me operatur et ego operor. Sed quemadmodum haec veluti sibimet adversantia in unam quandam intelligentiae copulam conveniunt, hoc est, quomodo omnia simul et aeterna et facta sunt, non solum tibi, verum 122.0638C| etiam et mihi diligentissima rationis inquisitione dignum esse videtur. 7. DISC. Dignum quidem. Hac enim quaestione nullam altiorem inquisitoribus veritatis quaerendam esse arbitror. Etenim, ut praediximus, facta aeternis opponuntur. Ac per hoc, si facta, non sunt aeterna; si aeterna, non sunt facta. Nam ut eadem et aeterna simul et facta sint, qua ratione doceri valeat, non mihi occurrit. Proinde nil aliud restat, ut aestimo, nisi ut aut ista penitus prae nimia sui altitudine silentio honorificetur, aut, si quid tibi de ea videtur investigandum, investigare incipias. MAG. Utrumque mihi videtur, ut et eandem, quantum acies contemplationis nostrae Deo illuminante ex nimio subtilitatis suae fulgore non repellitur, investigare 122.0638D| non pigeat, ne desidiae seu inertiae culpam incurramus; ubi vero intentionis nostrae virtutem exsuperat, et non patitur mentibus adhuc terrena habitatione depressis perspici, et ad purum dignosci, silentio cordis et oris honorificanda est, ne quid temere de ea definiamus. DISC. Ita fiat, ac sine mora hujus inquisitionis viam arripe.

8. MAG. De eo, quod omnia in Verbo Dei unigenito 122.0639A| aeterna sunt, primo dicendum judico. DISC. Nec aliter volo. Ab eo enim, quod praecedit, ratiocinatio est inchoanda. Praecedit autem aeternitas facturam. Ab ea igitur est inchoandum. MAG. Esto igitur intentus, et vide, ne quid incaute concedas, ne iterum te concessisse poeniteat.

DISC. Ingredere; intentus sum, ne quid temere concedam. MAG. Quid tibi videtur? Num Deus accidentium capax est?

DISC. Absit ab his, qui de veritate sanum sentiunt, hoc dicere vel cogitare. Natura enim ipsius simplex est, et plusquam simplex, omnibusque accidentibus absoluta, et plusquam absoluta. MAG. Nihil ergo Deo accidit?

DISC. Omnino nihil. MAG. Itaque non est ei accidens, universitatem condere. Eam tamen condidisse Scriptura sacra non 122.0639B| tacet, sed aperte clamat, dicens: In principio fecit Deus caelum, et terram, et cetera, quae de operibus primorum sex dierum leguntur.

DISC. Deus et universitatem creaturarum condidit, eamque condidisse non est ei accidens.

MAG. Non ergo erat subsistens, antequam universitatem conderet. Nam si esset, conditio sibi rerum accideret.

DISC. Deum praecedere universitatem credimus, non tempore, sed ea sola ratione, qua causa omnium ipse intelligitur. Si enim tempore praecederet, accidens ei secundum tempus facere universitatem foret. Quoniam vero ea sola ratione, qua causa est, universitatem ab eo conditam praecedit, sequitur, universitatis conditionem non esse Deo secundum accidens, sed secundum quandam ineffabilem rationem, qua 122.0639C| causativa in causa sua semper subsistunt.

MAG. Si igitur nulla alia ratione Deus universitatem a se conditam praecedit, praeter illam solam, qua ipse causa est; ea vero causativa, et omne causativum semper in causa subsistit, aliter enim nec causa causa est, nec causativum causativum; Deoque non accidit causalis esse, semper enim causa et est, et erat, et erit; semper igitur causativa in sua causa subsistunt, et substiterunt, et substitura sunt: proinde universitas in sua causa, quoniam causativa est, hoc est, suae causae particeps, aeterna est. Totius ergo creaturae universitatem aeternam esse in Verbo Dei manifestum est.

DISC. Huic conclusioni contradicere non valeo, dum sine ulla ambiguitate considero, omnes numeros in monade, et 122.0639D| omnes lineas in centro aeternaliter et uniformiter subsistere. Et quamvis actu et opere numerantis et lineantis in varias numerorum species figurasque formentur, semper tamen in principiis suis, in monade dico et centro, uniformiter permanent, nec unquam sine eis principia intelliguntur fuisse, nec in ipsis principiis fieri inchoasse, et dum ab eis multipliciter profluunt, uniformi tamen ratione aeterno atque incommutabili statu in eis esse non 122.0640A| desinunt.

MAG. Simillimo verissimoque usus es exemplo. Testimonia quoque et sacrae Scripturae et sanctorum Patrum omnia in Deo esse aeterna perhibent. Apostolus: In quo vivimus, inquit, et movemur, et sumus. In Deo enim sumus per excellentem et ante existentem in ipso nostrae essentiae rationem; movemur autem in Deo secundum praecedentem in ipso bene essendi rationem per virtutes bonae actionis. Porro in Deo vivimus secundum praecedentem in ipso semper vivendi et existendi rationem. Et ne quis aestimaret, aliud nos esse, et aliud nostras rationes, non dixit, in quo nostrae rationes vivunt et moventur, et sunt, sed dixit, in quo vivimus, et movemur, et sumus. Nihil enim aliud nos sumus, in 122.0640B| quantum sumus, nisi ipsae rationes nostrae aeternaliter in Deo substitutae. Sanctus item Augustinus in opusculis suis operationis divinae quadriformem rationem exponens, secunda in Verbi Dei dispensatione non facta, sed aeterna esse affirmat; ubi non solum secula, verum etiam omnia quibus secula et peraguntur et implentur, voluit intelligi. Operatio, inquit, divina, quae secula creavit et gubernat, quadriformi ratione distinguitur. Primo, quod in Verbi Dei dispensatione non facta, sed aeterna sunt, qui nos Apostolo teste ante tempora secularia praedestinavit in regnum. Item alibi de Trinitate scribens: Verbum Dei, inquit, per quod facta sunt omnia, ubi incommutabiliter vivunt omnia, non solum, quae fuerunt, verum etiam, quae futura sunt; nec tum in ipso 122.0640C| fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt; et omnia unum sunt, et magis unum est. Item in Exemero de Deo Verbo: Aliter, inquit, sub ipso sunt ea, quae per ipsum facta sunt, aliter in ipso sunt ea, quae ipse est. Tanquam aperte diceret: Aliter sub illo sunt, dum per generationem facta in generibus, et formis, locis quoque, temporibusque visibiliter per materiem apparent; aliter in ipso sunt, dum in primordialibus rerum causis, quae non solum in Deo. verum etiam Deus sunt, aeternaliter intelliguntur. Et ideo ait: ea, quae ipse est; non quod alia sint, quae in Deo sunt, et Deus esse discuntur propter unitatem naturae, et alia, quae per generationem in mundum veniunt, sed quia una eademque rerum natura aliter consideratur in aeternitate Verbi Dei, 122.0640D| aliter in temporalitate constituta mundi. Sanctus quoque Dionysius Aeropagita in capitulo de perfecto et uno Deo loquens: Unum, inquit, dicitur, quia omnia universaliter est; nullum enim existentium est non participans unius. Et paulo post: Itaque et hoc cognoscendum, quia secundum unum uniuscujusque praecogitata est species, unire dicitur unita; et omnium est unum exemplar, et si interimas unum, neque universitas, neque aliud aliquod existentium 122.0641A| erit; omnia enim in seipso unum uniformiter praeambit, et circumprendit. His atque hujusmodi exemplis atque testimoniis in unum collectis, apertissime datur intelligi, omnia in Verbo Dei non solum aeterna, verum etiam ipsum Verbum esse. Quoniam vero et facta simul omnia, et aeterna esse in Verbo Dei sacrae Scripturae testimoniis planissime declaratur, Joannes Evangelista: Omnia, inquit, per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ecce, apertissime facta esse omnia in Verbo dicit. Sed, ne quis existimaret, facta esse solummodo, et non aeterna, sequitur: Quod factum est in ipso, vita erat. Ac si dixisset, quod factum est, sive in principalibus causis, sive in earum effectibus, in ipso Verbo, in quo rationes omnium aeternae sunt, vita erat. Item Apostolus: In quo creata sunt omnia, 122.0641B| quae sunt in caelis et quae in terra, sive visibilia sive invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; omnia ex ipso et per ipsum et in ipso creata sunt. Causas enim, ut ait beatus Maximus, eorum, quae facta sunt, habens ante secula praesubstitutas voluntate bona, secundum eas visibilem et invisibilem ex non existente substituit creaturam; ratione et sapientia secundum opportunum tempus et fecit, et facit, et quae universaliter sunt, et quae per singula--causam quidem angelorum creans produxisse credimus causam uniuscujusque complentium mundum, qui super nos est, essentiarum et virtutum, rationem hominum, rationem uniuscujusque ex Deo esse accipientium--in se ipsum omnia recapitulans, hoc est consummans, 122.0641C| per quem et esse, et permanere, et ex quo, quae genita sunt, quantum genita sunt, et ad quem genita sunt, manentia et mota participant Deum. Omnia enim participant, quod ex Deo facta sunt, proportionaliter Dominum, sive per intellectum, sive rationem, sive sensum, sive motum vitalem, sive essentialem et habitam opportunitatem, ut magno et divino manifestatori Dionysio videtur Areopagitae. Neminem itaque fidelium pieque sacram Scripturam investigantium dubitare oportet de eo, quod omnia in Deo Verbo et aeterna simul et facta sunt. Nam et vera ratio et sacrae Scripturae auctoritas in hoc unanimiter consentiunt, et non alia esse, quae aeterna sunt, et alia, quae facta, sed eadem sunt simul et aeterna et facta. Qua vero ratione aeterna 122.0641D| sunt facta, et facta aeterna possimus intelligere, exigis a me non immerito explanare. Siquidem id ipsum aeternum et factum subsistere, videtur tibi verae rationi non convenire, et fortassis nondum ego ipse, quomodo hoc conveniat, ad purum dignosco.

DISC. Incipe itaque de hac quaestione, 122.0642A| si quid dicendum, et inquirere et aperire.

9.

MAG. Rationes omnium rerum, dum in ipsa natura Verbi, quae superessentialis est, intelliguntur, aeternas esse arbitror. Quicquid enim in Deo Verbo substantialiter est, quoniam non aliud praeter ipsum Verbum est, aeternum esse necesse est. Ac per hoc conficitur, et ipsum Verbum, et multiplicem totius universitatis conditae principalissimamque rationem id ipsum esse. Possumus etiam sic dicere: Simplex et multiplex rerum omnium principalissima ratio Deus Verbum est. Nam a Graecis λόγος vocatur, hoc est, verbum, vel ratio, vel causa. Inde, quod in graeco Evangelio scribitur: Ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος potest interpretari: In principio erat Verbum, vel in principio erat ratio, vel in principio erat causa. 122.0642B| Quodcunque enim horum quis dixerit, a veritate non deviabit. Nam unigenitus Dei Filius et Verbum est, et ratio, et causa. Verbum quidem, quia per ipsum Deus Pater dixit fieri omnia, immo etiam ipse est Patris dicere, et dictio, et sermo; sicut ipse ait in Evangelio: Et sermo, quem locutus sum vobis, non est meus, sed ipsius, qui misit me. Tanquam diceret aperte: Ego, qui sum sermo Patris, qui locutus sum vobis, non sum meus, sed loquentis in me Patris, et ex secretis substantiae suae sinibus me gignentis, et omnia per me, hoc est, gignendo me facientis. Ratio vero, quoniam ipse est omnium visibilium et invisibilium principale exemplar, ideoque a Graecis ἰδέα, id est species vel forma dicitur. In ipso enim Pater omnia, quae voluit fieri, 122.0642C| priusquam fierent, vidit facienda. Causa quoque est, quoniam occasiones omnium aeternaliter et incommutabiliter in ipso subsistunt. Quoniam igitur Dei Filius et verbum, et ratio, et causa est, non incongruum dicere, simplex et in se infinite multiplex creatrix universitatis conditae ratio et causa Dei Verbum est. Ac sic recurreret, Dei verbum est simplex, et in se infinite multiplex creatrix universitatis conditae, et ratio, et causa. Simplex quidem, quia rerum omnium universitas in ipso unum individuum et inseparabile est; vel certe individua et inseparabilis unitas omnium Dei Verbum est, quoniam ipsum omnia est. Multiplex vero non immerito intelligitur esse, quoniam per omnia in infinitum diffunditur, et ipsa diffusio subsistentia omnium est. Attingit enim 122.0642D| a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Item in Psalmo: Velociter currit sermo ejus. Sermonem dicit Propheta verbum Patris, quod velociter currit per omnia, ut omnia sint. Ipsius enim cursus per omnia multiplex et infinita omnium subsistentia est. Hinc sanctus Dionysius in capitulo 122.0643A| de perfecto et uno: Perfectum quidem est, inquit, non solum, ut per se ipsum perfectum secundum seipsum a seipso uniformiter segregatum, et totum per totum et perfectissimum, sed et plusquam perfectum, secundum omnium excellentiam, et omnem quidem multitudinem terminans; omni vero summitati superexpansum, et a nullo locatum aut comprehensum, sed extentum in omnia simul, et super omnia non deficientibus augmentis et infinitis operationibus. Perfectum iterum dicitur et velut non auctum et semper perfectum et ut indiminutum, ut omnia in se ipso superans et supermanans secundum unam et incessabilem per se superplenam et non minoratam largitatem. Manet ergo in se ipso universaliter et simpliciter, quoniam in ipso unum sunt omnia. Attingit autem 122.0643B| a fine usque ad finem, et velociter currit per omnia, hoc est, sine mora facit omnia, et fit in omnibus omnia, et dum in seipso unum perfectum et plusquam perfectum et ab omnibus segregatum subsistit, extendit se in omnia, et ipsa extensio est omnia. Hoc etiam nomine ipsius caelestis essentiae, quod est Cherubim, significari videtur. Siquidem Cherubim fusio sapientiae interpretatur, ut sapientes Hebraeorum tradiderunt. Ubi subtilissime intelligendum, quod fusio sapientiae, vel extensio, vel cursus, vel quoquo alio modo infinita verbi multiplicatio dicatur, non quasi in ea, quae prius erant, quam funderetur vel extenderetur vel curreret verbum Patris et sapientia, sed ipsius fusio, vel extensio, vel cursus praecedit omnia, et causa existentiae omnium est, et omnia. Quis 122.0643C| enim veritatem consulens crediderit vel cogitaverit, Deum praeparasse sibi locos, per quos sese diffunderet, qui nullo loco continetur, dum locus omnium communis sit? Ac per hoc locus locorum nullo loco capitur. Aut sibi praeparasse spatia localia seu temporalia, per quae sese extenderet, cursuve suo curreret, qui omni spatio caret, et omnia tempora sua aeternitate superat? Aut quis dixerit, quod incredibilius est, ipsi, Deo dico, ab alio veluti principio praeparata fuisse locorum temporumque spatia, seu qualiumcunque quantitatum intervalla, quae sua diffusione impleret, vel suo cursu perageret, vel sua extensione solidaret? Nec enim de natura ineffabili et superessentiali non solum dicere, verum etiam cogitare, falsisque imaginationibus fingere, et ridiculosissimum 122.0643D| est et perniciosissimum. Non enim alia mors rationalis animae turpior pejorque est, quam talia monstra abominandaque idola de Creatore omnium cogitare, cum veritas ipsa in intellectibus pie quaerentium ac diligentium Creatorem suum intelligibili voce proclamet generaliter de omnibus, quae sunt et quae non sunt, hoc est, quae sensu aut intellectu comprehendi possunt, et quae sensum vel intellectum 122.0644A| superant, quorum esse est omni comprehensibili essentia carere, nihil aliud subsistere, praeter unius solius omnium causae participationem. Omne autem, quod participatur, et participationem sui et participantia se praecedit. Deus igitur praecedit omnia, quaecunque se participant, et quorum essentia participatio ejus est. Hinc magnus Dionysius Areopagita in libro de caelesti Ierarchia, hoc est, episcopatu, quarto capitulo: Primum, inquit, omnium illud dicere verum est, ut bonitate universali superessentialis divinitas eorum, quae sunt, essentias substituens ad esse adduxit. Est enim hoc omnium causae et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea, quae sunt, vocare, ut unicuique eorum, quae sunt, ex propria definitur analogia. Omnia igitur participant providentiam 122.0644B| ex superessentiali et causalissima divinitate manantem. Non enim fortassis essent, nisi eorum, quae sunt, essentiae et principii assumptione. Existentia igitur omnia esse participant. Esse enim omnium est, superesse divinitas. Viventia autem eandem super omnem vitam vivificam virtutem, rationabilia et intellectualia eandem super omnem et rationem et intellectum per se perfectam et ante perfectam sapientiam. Audisti summi theologi Areopagitae Dionysii, praeclarissimi Athenarum episcopi, de participatione divinae essentiae sententiam, qua apertissime manifestat, omnia quae sunt et quae non sunt, nihil aliud intelligenda, praeter divinae essentiae participationem; ipsam vero participationem nihil aliud esse, praeter ejusdem essentiae assumptionem. Non enim, inquit, fortassis 122.0644C| essent, nisi eorum, quae sunt, essentiae et principii assumptione. Est igitur participatio divinae essentiae assumptio. Assumptio vero ejus sapientiae divinae fusio, quae est omnium substantia et essentia, et quaecunque in eis naturaliter intelliguntur. Audi etiam ejusdem de processione Dei per omnia, et mansione in seipso, in epistola, quam rescripsit Tito pontifici interroganti, quae sapientiae domus, quis crater, et qui cibi ejus et potus: Duplicem, inquit, escam divina sapientia proponit: unam quidem solidam et manducabilem, alteram vero humidam et profusam. Et in cratere porrigit providens suas bonitates. Ipse igitur crater rotundus dum sit et repandus, symbolum est expansae simul et in omnia circumeuntis sine principio et infinitae horum omnium providentiae. Veruntamen 122.0644D| quoniam in omnia proveniens manet in se ipsa, et stat immutabili naturae similitudine, et perfectissima inremeabiliter se ipsa collocata uniformiter et fixe, sic crater stat. Aedificans autem sapientia domum sibi dicitur, et in ipsa solidas escas et potus et cratera proponens: sic esse divina divinitus symbola facientibus clarum, quia et providentia perfectissima est ipse essendi et bene essendi omnia causalis, et in omnia procedit, 122.0645A| et in omni fit et continet omnia: et iterum ipse in sese per excellentiam nullum in nullo per nullum est, sed exaltatur omnibus ipse in se ipso similiter et aeternaliter existens et stans et manens, et semper secundum eadem et sic se habens, et nullo modo extra se ipsum factus, neque propria gravitate et incommutabili mansione et bonitate relictus, sed et in se ipso totas et perfectissimas providentias optime operans, et proveniens in omnia, et manens in se ipso, et stans semper motus. Animadverte, quod ait, in omnia procedit, et in omni fit. Quod etiam alibi declarat dicens: Audendum vero et hoc de veritate dicere, quia et ipse omnium causalis bono et optimo omnium amore per excellentiam amatoriae bonitatis extra se ipsum fit in omnia, quae sunt, providentiis, et veluti in bonitate, 122.0645B| et dilectione, et amore fovet et exuperat omnia, ab omnibus remotus, ad hoc in omnibus deducitur secundum mente excedentem superessentialem potentiam inconversibilemque suam. His etiam favet ejusdem Dionysii sententia, quam ex theologicis commentariis sanctissimi Jerothei sumpsit: Omnium, inquit, causa et repletiva Jesu deitas partes universitati consonas salvans; et neque pars neque totum est, et totum et pars, ut omne et partem et totum in semet ipsa coambiens et supereminens et excellens. Perfecta quidem est in imperfectis ut perfectio principalis: imperfecta vero in perfectis tanquam superperfecta, et anteperfecta forma formificans in informibus tanquam forma principalis. Informis in ipsis formis tanquam superformis, essentia totius essentiae incontaminata 122.0645C| supergrediens, et superessentialiter omni essentia remota, tota principia et ordines destinans, et omni principio et ordini supercollocata, et mansura est eorum, quae sunt, et seculorum, et super secula, et ante secula plena in indigentibus, superplena in multitudinibus, arcana, ineffabilis super animum, super vitam, super essentiam, supernaturaliter habet supernaturale, superessentialiter superessentiale. Sufficiunt haec, ut arbitror, bene intelligentibus ad cognoscendum, quod divinae bonitatis in se ipsa permansio causa omnium incommutabilis sit. Processio vero ejus et ineffabilis motus effectus omnium peragit; porro ejus participatio et assumptio nil aliud est nisi omnium essentia. Et intentus perspice, quod ait, quia et providentia perfectissima est omnium 122.0645D| essendi et bene essendi omnia causalis. Non ergo alia est providentia omnium, et alia causa omnium, sed unus atque idem Deus et providentia perfectissima est omnium, et essendi et bene essendi omnia causalis. Quod autem sequitur, et in omnia procedit, et in omni fit, hoc est, in universitate quam facit, et continet omnia, ad solvendam praesentis quaestionis, de qua nunc agitur, nodositatem 122.0646A| in tantum valet, ut nullo alio modo consulta rationis virtute possit solvi, ut arbitror. Si enim ipse, qui causalis est essendi et bene essendi omnia, et in omnia procedit, et in omni creatura fit, et continet omnia: quid aliud restat, nisi ut intelligamus, sapientiam Dei Patris, de qua talia praedicantur, et causam creatricem omnium esse, et in omnibus, quae creat, creari et fieri, et omnia, in quibus creatur et fit, continere? In omnibus enim, quodcunque vere intelligitur esse, nil aliud est nisi sapientiae creatricis multiplex virtus, quae in omnibus subsistit. Si enim intellectu creatricem sapientiam ab omnibus, quae creat, substraxeris, in nihilum omnino redigentur, nullaque essentia, nulla vita, nullus sensus, nulla ratio, nullus intellectus, et omnino nullum 122.0646B| bonum remanebit. Quod etiam sanctus pater Augustinus in libris Confessionum suarum videtur intelligere, sermonem dirigens ad ipsam veritatem, divinam videlicet sapientiam: Et inspexi, inquit, cetera intra te, et vidi, nec omnino esse, nec omnino non esse. Nec omnino esse, quia non sunt, quod tu es, nec omnino non esse, quia a te sunt. Quibus verbis insinuat, omnem creaturam omnino per se consideratam nihil esse. Quicquid autem in ea intelligitur subsistere, ex participatione creatricis veritatis subsistit. Si enim omne verum ex veritate verum, et sola veritas permanet, cetera autem moventur, sola igitur veritas in omnibus veris subsistit. Moventur autem, dixi, quia per se ipsa non subsistunt, sed ad nihilum vergunt; virtute vero 122.0646C| veritatis providae, quae in iis subsistit, ne ad nihilum ruant, prohibentur et stant. Si ergo ipsum Verbum Dei et omnia facit, et in omnibus fit, et hoc ex verbis praedicti patris Dionysii aliorumque potest approbari: quid mirum, si cuncta, quae in ipso Verbo intelliguntur subsistere, aeterna simul et facta credantur et cognoscantur esse? Quod enim de causa praedicatur, qua ratione non etiam de causativis praedicari possunt, non invenio. Omnia igitur, quae sunt, et aeterna simul et facta non incongrue dicuntur, dum in eis fit ipsa sapientia, quae ea facit, et causa, in qua et per quam et aeterna et facta sunt, in eis aeterna et facta est. DISC. Valde miror, et stupefactus veluti exanimis haereo. His enim rationibus attrahor, quoniam verisimiles sunt, et sanctorum 122.0646D| Patrum testimoniis sacraeque Scripturae corroboratae. Sed iterum nutans retrahor, ac mox in tenebras densissimas cogitationum mearum relabor. Non est enim acies mentis meae ad praesentis quaestionis altitudinem intuendam penitusque penetrandam idonea. Audiens quippe illud: Qui fecisti mundum de materia informi, non aliter cogitabam, nisi quia mundus visibilis et invisibilis de 122.0647A| materia informi, quam Deus de omnino nihilo veluti auspicium quoddam suae operationis creavit, factus narratur, et erat, quando totius mundi universitas non erat. Ac per hoc in primordiis conditionis suae de omnino nihilo in informem processit materiem, et consequenter per genera et formas ceterosque numeros naturales ad perfectionem quandam Creatori soli cognitam pervenit. Nec hoc per morulas temporum factum fuisse a sancto patre Augustino in Exemero suo suasum est. Non enim in tempore, praecedit informitas formam, sed naturali ordine, quo causa praevenit effectum. Nempe vox et verbum simul ex ore loquentis prodeunt; et tamen antevenit vox verbum, non quidem tempore, sed causa. De voce enim efficitur verbum, de verbo autem 122.0647B| nullo modo vox. Ita rerum omnium informitas et formatio atque perfectio naturali quadam praecessione et sequentia, non autem temporum intervallis, distincte simul et semel de nihilo in essentiam voluntate Creatoris adductae sunt. Et haec erat mea fides, meaque quantulacunque intelligentia. At nunc aliter a te audio, quae multum me movent, et ab his, quae hactenus tenebam, firmiter, uti mihi visum est, invitum revocant. Praesens enim ratiocinatio, ut reor, nil aliud videtur velle suadere, nisi ea, quae de nihilo putabam esse facta, et nullo modo aeterna--erat enim, quando non erant, ut arbitrabar, ac per hoc acceperant, quod non habuerant--aeterna simul et facta esse. Quod valde contrarium opinor. Et merito; nam haec sibimet 122.0647C| videntur opponi, aeterna factis, et facta aeternis. Quae enim aeterna sunt, nunquam incipiunt esse, nunquam desinunt subsistere, et non erat, quando non erant, quia semper erant; quae autem facta sunt, principium facturae suae acceperunt. Inchoaverunt enim esse, quia erat, quando non erant; et desinent esse, quia inchoaverunt habere. Vera siquidem ratione consulta omne, quod incipit temporaliter esse, non sinitur semper permanere. Necesse quidem est ad finem vergere, in quo cogitur, quod tempore incipit esse, perire. Et nemo aestimet, me velle suadere reditum ad nihilum eorum, quae temporaliter ex materia per generationem in mundo fiunt; hoc enim summum fieret malum. Solutionem vero eorum in ea, ex quibus componuntur, et in 122.0647D| quibus subsistunt, dico. Nam et humana corpora ceterorumque animalium, dum solvuntur, perire dicuntur; non tamen ad nihilum rediguntur, sed in catholica elementa revertuntur. Et hoc generaliter de universitate hujus mundi visibilis intelligitur. Nec incongrue. Nam quoniam principium essendi accepit, essentiae suae terminum inevitabiliter accepturus est. Sicut enim erat, quando non erat, ita erit, quando non erit, Psalmista testante aeternum 122.0648A| rerum conditorem proclamante: Opera manuum tuarum sunt caeli; ipsi peribunt, tu autem permanebis; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertoriorum mutabis eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ipse etiam conditor omnium: Caelum, inquit, et terra transibunt, verba autem mea non transient. Si autem maxima spatio, pulcherrimaque sublimitate siderum, et purissima subtilitate naturae, statu astrorum consita, cursu planetarum harmonica, luminis semper plena pars mundi peritura sit, teste Scriptura, nunquid putandum, interiores partes, ac multo inferiores permansuras? Melioribus enim intereuntibus inferiora non interire impossibile est, et dum aufertur, quod continet, quod continetur, manere vera non sinit 122.0648B| ratio. Hoc autem dicimus ad differentiam eorum, quae aeterna sunt, ab his, quae sunt facta. Non enim parva distantia est inter ea, quae nec incipiunt esse, nec desinunt, et ea, quae inchoant esse, et non possunt semper manere. Non igitur sine causa acies mentis minus talia intelligentium repercutitur, quando ei aeterna esse facta, et facta aeterna suadetur. Nam non facile crediderim, te consentire his, qui volunt intelligere, multa ex his, quae facta sunt, imo paene omnia semper mansura, ac per hoc futura esse aeterna. Verbi gratia, universitas ista, quae constat ex caelo et terra, quatuor elementis in speciem orbis absoluti conglobata, mundique nomine vocitata, et de nihilo facta est, ut aiunt, et aeternaliter mansura, praeter quasdam suas particulas, hoc 122.0648C| est, corruptibilia corpora, generationi et corruptioni subjecta, quae negare non possunt peritura; caelum vero cum suis sideribus semper fore, sive volubile sit, sive moveri desinat. In hoc namque sensus eorum variatur, quibusdam affirmantibus statum mutabilium futurum, quibusdam vero naturalem motum elementorum semper non cessaturum. Illi quidem sequentes quod scriptum est: Erunt omnia quieta, et hoc de statu mutabilium intelligentes; illi vero: Concentum caeli quis dormire faciet? de aeterno mutabilium motu dictum esse accipientes. Harmonia siquidem caelestis sine motu aethereae sphaerae omniumque siderum quomodo poterit concinere, cum musica semper in motu sit, quemadmodum geometria in statu? Terrenam quoque molem suam propriam 122.0648D| quantitatem semper habituram indubitanter affirmant, sequentes quod scriptum est: Generatio venit, generatio vadit, terra vero in aeternum stat, eo excepto, quod superficies ejus undique planabitur, ut pulchrior, quam nunc est, efficiatur, ac veluti nova quadam partium aequalitate renovata, non ut intereat, quod nunc est, sed ut mutata in melius quantitas ejus et aequalitas permaneat. Quod etiam de caelo volunt intelligi, hoc est, quod ejus 122.0649A| pulchritudo, in qua nunc sensibus corporeis arridet, in fine mundi cumulabitur absque ullo globatae suae figurae stellataeque picturae interitu, quoniam scriptum est, ut aiunt: Erit caelum novum et terra nova. Caelos autem perituros non de superioribus mundi partibus, verum de spatiis hujus aeris infra lunam intelligunt, ut quemadmodum in diluvio versa sunt in aquam, ita in mundi fine vertantur in flammam; omnium vero animalium et fruticum arborumque generationem et incrementa et decrementa cunctorum, quae intra circulum lunae continentur, vicissitudinem cessaturam non solum non denegant, verum etiam affirmant. Spatia item aeris et aetheris distribuenda fore arbitrantur: aetheris quidem in aeternam possessionem beatorum angelorum hominumque 122.0649B| sibi similium, aeris vero inferioris circa terram undique diffusi in aeternum carcerem aeternasque flammas, localiter visibiliterque arsuras, torquendo diabolo cum membris suis, hoc est, apostatis angelis, similibusque sibi hominibus impiis. Ac per hoc quoniam omnem creaturam localem et temporalem et esse et futuram esse cogitant, loca et tempora, hoc est, mundi spatia motumque ejus morularum intervallis distinctum semper esse mansura non dubitant. His atque hujusmodi falsis opinionibus conantur asserere, ea, quae non erant, et inchoaverunt esse, et facta simul et aeterna dici posse, quia semper in eodem statu, in quo temporaliter creata sunt, manebunt, et quae principio non carent, fine carere arbitrantur, 122.0649C| ita ut et facta sint, quia esse inchoavere, et aeterna, quia non desinent subsistere. Veruntamen neque talibus opinionibus, quas vera deridet ratio, te assentire aestimarim, neque talem aeternitatem, vel ut verius dicam, semiaeternitatem praedictis tuis rationibus suasisse, neque sic et facta simul et aeterna docuisse; sed altiori naturarum contuitu ultra humanas opiniones, modo quodam adhuc nobis incognito, divinorum arcanorum adyta penetrare te sentio, vestigia Patrum, qui talia scrutati sunt, altius sequendo.

10.

Aiunt enim, naturam hujus mundi semper mansuram, quia incorporea est et incorruptibilis, cetera vero, quibus constat, peritura, hoc est, omne, quod in eo est compositum. Et quia in eo nullum corpus est, quod non sit compositum, et omne 122.0649D| compositum solvetur in ea, ex quibus componitur; totus igitur mundus iste visibilis corporeus compositus solvetur, sola simplici natura manente. MAG. Falsis ratiocinationibus humanarum opinionum longe a veritate distantium quondam me deceptum esse negare non possum, quia deceptus sum. His enim omnibus, aut pene omnibus rudis jam assensum praebui, quadam similitudine veri, carnalibusque sensibus, ut multis evenit, seductus. Nunc vero, 122.0650A| sanctorum Patrum vestigia sequens, divini luminis radio ab erroribus meis et aliorum me revocante, inque viam rectam ducente, paululum pedem retraho. Divina siquidem clementia veritatem pie atque humiliter quaerentes in tenebris ignorantiae non sinit errare, inque foveas falsarum opinionum cadere, et in eis perire. Nulla enim pejor mors est, quam veritatis ignorantia, nulla vorago profundior, quam falsa pro veris approbare, quod proprium est erroris. Ex his enim turpissima et abominabilia monstra in humanis cogitationibus solent fingi, quae dum carnalis anima veluti vera et amat et sequitur, dorsum convertens vero lumini, umbrasque fugaces comprehendere volens, et non valens, in barathrum miseriae consuevit ruere. Hinc 122.0650B| assidue debemus orare ac dicere: Deus, nostra salus atque redemptio, qui dedisti naturam, largire et gratiam, praetende lumen tuum in umbris ignorantiae palpitantibus quaerentibusque te; revoca nos ab erroribus; porrige dexteram tuam infirmis, non valentibus sine te pervenire ad te; ostende te ipsum his, qui nil petunt praeter te; rumpe nubes vanarum phantasiarum, quae mentis aciem non sinunt intueri te eo modo, quo te invisibilem videri permittis desiderantibus videre faciem tuam, quietem suam, finem suum, ultra quem nil appetunt, quia ultra nihil est summum bonum superessentiale. Sed ad residuum sententiae tuae gressus dirige.

DISC. Quid restat, nisi quod me valde movet proferre, hoc est, quomodo omnia aeterna et facta sunt, quomodo 122.0650C| principio ac fine carentia principio ac fine circumscribuntur. Haec enim inter se invicem luctantur, et quomodo sibi conveniant, nisi a te mihi fuerit suasum, ignoro. Siquidem solum Deum ἄναρχον, hoc est, carentem principio aestimabam esse; ipse enim principium omnium et finis est, nullo principio inchoans, nullo fine conclusus; cetera vero inchoare, et ad finem suum proprium unumquodque tendere, ac per hoc non esse aeterna, sed facta. Et his omnibus incomparabiliter altius et mirabilius mihi videtur, quod sancti Dionysii Areopagitae auctoritate utens asseris, ipsum videlicet Deum et omnium factorem esse, et in omnibus factum; hoc enim adhuc inauditum et incognitum non solum mihi, sed et multis ac paene omnibus. 122.0650D| Nam si sic est, quis non confestim erumpat in hanc vocem et proclamet: Deus itaque omnia est, et omnia Deus! Quod monstrosum aestimabitur etiam his, qui putantur esse sapientes, multiplici rerum visibilium et invisibilium varietate considerata; Deus autem unum est. Et nisi haec exemplis rerum animo comprehensibilium suaseris, nil aliud relinquitur, nisi ut vel mota solummodo, non autem discussa praetermittantur, quod sine mentis meae 122.0651A| dolore fieri non poterit. Qui enim in tenebris spississimis constituti ortum lucis futurae sperant, non omnino tristitia opprimuntur; sin autem lux, quam sperant, ab eis auferatur, non solum in tenebris, verum etiam in multa poena resident, ablato ab eis bono, quod speraverant, vel ut omnia, quae a te de talibus dicta sunt, ab his, qui minus intelligunt, omnino falsa esse judicentur, et in pristinas opiniones, quas nec adhuc volunt deserere, veluti veras his contemptis relabantur. Proinde naturalibus exemplis, quibus nisi nimia stultitia excaecatus nemo resistit, primo ratiocinationis via incipienda est.

11.

MAG. Num peritus es artis arithmeticae? DISC. Peritus, ni fallor; eam namque ab infantia mea didici.

MAG. Defini igitur eam aperte ac breviter. 122.0651B| DISC. Arithmetica est numerorum scientia, non quos, sed secundum quos numeramus.

MAG. Caute ac vigilanter arithmeticam definisti. Nam si simpliciter definires arithmeticam numerorum scientiam, omnes numeros generaliter comprehenderes, ac per hoc definitio non staret. Non enim disputat ars illa de omni genere numerorum, sed eos tantum numeros considerat, quos in sola scientia et intellectu novit esse, et secundum quos cetera numerorum genera numerantur. Nam non numeros animalium, fruticum, herbarum, aliorumque corporum seu rerum ad scientiam arithmeticae artis pertinere sapientes dicunt; sed solos intellectuales, invisibiles, incorporales, in sola scientia constitutos, in nullo vero subjecto praeterea substantialiter positos, 122.0651C| arithmeticae attribuunt. Siquidem non ita in scientia vel intellectu, vel ratione, vel memoria, vel sensibus, vel figuris perspiciuntur, ut substantialiter unum sint ipsi cum his, in quibus videntur. Propriam namque substantiam possident seipsos. Nam si ejusdem substantiae essent, non secundum eos, sed de eis scientia et intellectus et ratio judicarent. Ars autem et judex id ipsum esse non possunt. Hoc enim de solo Deo Verbo recte dicitur, qui et judex est et ars sui Patris. Vigilanter itaque, ut dixi, a te additum est, non quos, sed secundum quos numeramus. Eos siquidem in nullo subjecto corporeo vel incorporeo inspicimus; sed ultra omne subjectum solo intellectu in sapientia et scientia cernuntur, suae divinae naturae excellentia ab omnibus, 122.0651D| quae secundum eos numerantur, absoluti.

DISC. Haec saepe cogitavi, et ad purum, ut arbitror, perspexi. MAG. Estne igitur ars illa naturalis?

DISC. Etiam, et nulla naturalior, siquidem non solum aliarum trium matheseos sequentium se partium, hoc est, geometriae, musicae, astrologiae immobile subsistit fundamentum, primordialisque causa atque principium, verum etiam omnium rerum visibilium et invisibilium infinita multitudo juxta regulas numerorum, 122.0652A| quas arithmetica contemplatur, substantiam accipit, teste primo ipsius artis repertore Pythagora, summo philosopho, qui intellectuales numeros substantias rerum omnium visibilium et invisibilium esse certis rationibus affirmat. Nec hoc Scriptura sacra denegat, quae ait, omnia in mensura, et numero, et pondere facta esse.

MAG. Itaque si naturalia quaeris exempla praedictae artis, immo etiam numerorum, quos ipsa comprehendit, naturam regulasque diligenter inspice, ut ad eorum, quae tibi luctantia inter se, sibique oppugnantia putantur, notitiam Deo duce pervenias.

DISC. Exempla arithmeticae libenter accipio. Ea namque nec fallit nec fallitur. Quamvis enim saepe minus intelligentes in ipsa fallantur, non artis culpa, sed incaute de ea 122.0652B| tractantium judicanda est hebetudo. Numerorum itaque, quorum scientia arithmetica est, monada esse principium non dubitas, ut opinor.

DISC. Quisquis in hoc haesitat, arithmeticus non est. Est enim principium, et medium, et finis omnium numerorum monas, id est unitas, omniumque terminorum totum, et pars, et omnis quantitas.

MAG. Dic itaque. Num omnes numeri, quos ratio, quantum vult, multiplicare potest, causaliter in monade sunt et aeternaliter? DISC. Non aliter vera docet ratio; in ea enim causa, in ea enim causaliter sunt, quia omnium numerorum subsistit principium, et ibi omnes unum sunt individuum simpliciter, hoc est, universaliter, et multipliciter sola ratione, non autem actu et operatione, neque unum ex multis cumulatum, 122.0652C| sed unum sua simplici et multiplici singularitate praeditum, ita ut et omnes numeri in ea sint simul et simpliciter secundum causam, et ipsa in omnibus multipliciter ineffabili distributione intelligatur secundum substantiam. Ipsa est enim omnium numerorum causa et substantia, et dum statum immutabilem suae naturae non deserit, se ipsam in omnes multipliciter diffundit; aeternaliter vero in ea subsistunt, quoniam in ea esse temporaliter non incipiunt. Nam non erat unitas multiplicibus omnium numerorum rationibus, in quibus subsistunt, carens. Quis autem pure intelligentium monada dixerit inchoasse, cognoscens eam in infinitum tendere? Quomodo enim potest fieri infinita progressio a finito principio? Infinitum enim ab infinito procedit, 122.0652D| a finito vero nil infinitum. Et si quis dixerit, quomodo hoc stare potest, cum etiam in ipsis numeris multa infinita a finitis inchoantia videamus? ex binario siquidem, qui finitus numerus est, omnes duplices nascuntur, et in infinitum protenduntur; similiter a ternario finito omnes triplices initium sumunt, et finem multiplicationis suae nesciunt; et ut breviter dicam, nullus numerus est suis quantitatibus finitus, seu solis monadibus, a quo multiplex 122.0653A| quidam in infinitum non profluat: huic respondendum est, omnes isti numeri partibus suis finiti, ex quibus multiplices procedunt in infinitum, in ipsa monade, ubi omnes unum sunt, infiniti sunt. Proinde aut in monade esse negabit omnes numeros, et in suis multiplicationibus extra eam finitos esse affirmabit; aut si hoc affirmare non poterit, vera ratione resistente, necessario fatebitur, omnes numeros partibus suis finitos, in monade infinitos subsistere et uniformiter aeternos. Siquidem non ubi fons apparet, ibi aqua incipit esse, sed aliunde per occultos poros sensibusque infinitos longe ante manat, priusquam in fonte appareat. Ac per hoc, quemadmodum abusive dicitur fons, ubi primo visibiliter surgit; longe 122.0653B| enim ante erat in secretis terrae, sive oceani, sive alibi, ubi invisibiliter latebat; latex enim a latendo in venis terrae dicitur: ita et numeri, quorum multiplicatio sicut aliae proportiones in infinitum profluunt, non ab ipsis finitis numeris, qui primum contemplanti animo apparent, sed ab ipsis rationibus aeternis et infinitis, in quibus causaliter subsistunt, originem ducunt. In monade autem sunt; in monade ergo infiniti sunt; ex qua infinitus omnis numerorum cursus procedit, et in quam desinit. Et ut majori argumento utamur, unitatem nunquam inchoasse affirmantes, diligenter animadverte. Si unitas, quae a Graecis dicitur monas, omnium numerorum principium est, et medium et finis; ab ipsa siquidem procedunt, per ipsam moventur, ipsam 122.0653C| petunt, in ipsam desinunt; et nemo sapientum ambigit, quod ita sit: non alia erit unitas, ex qua numeri profluunt, et per quam moventur, et alia, quam petunt, et in quam finiuntur, sed una atque eadem, quia est et principium, medium, et finis. Proinde numeri a suo progredientes principio, non aliunde nisi a suo fine progrediuntur. Non enim aliud est eorum principium et aliud finis, sed una atque eadem unitas. Ac per hoc necessario conficitur, ut, si in infinitum protendantur finem, ab infinito principio protendi incipiant; finis autem infinitus est omnium numerorum unitas eadem; igitur est omnium numerorum infinitum principium. Et si omnes numeri aeternaliter et incommunicabiliter in principio suo subsistunt, in fine suo aeternaliter et incommunicabiliter 122.0653D| subsistere necessarium est. Et quemadmodum non erit finis sine desinentibus in eum, ita non erat principium sine inchoantibus ab eo actu et operatione intelligentiae. Aeternaliter ergo in monade omnes numeri subsistunt, et dum ab ea profluunt, in ea esse non desinunt, quoniam statum suum naturalem deserere non possunt. Nam sive multiplicentur sive resolvantur, 122.0654A| ab ea veniunt, et in eam redeunt secundum regulas disciplinae, quae eorum rationes intuetur. At si ita est, nemo nisi impudens contradicet, aeternos in unitate numeros suis rationibus subsistere; et si quis intentus inspexerit, ipsas rationes sempiternas esse non dubitabit.

MAG. Arithmeticae disciplinae non ignarum te esse perspicio. Hactenus enim quicquid a te de ipsa prolatum est, vera ratio praedicat, ac sic, et non aliter esse confirmat. Sed ut firmius de numerorum aeternitate in monade perdoceas, eorum rationes, quas aeternas atque immutabiles asseris esse, breviter edissere atque aperte. DISC. Prima progressio numerorum est a monade, et multiplicationis auspicium δυάς, id est, binarius, secunda τριάς, ternarius, tertia τέτρας, quaternarius, 122.0654B| deinde omnes termini suis sedibus constituti. Et est quidem binarius omnis paritatis origo sub intellectum cadentis, ternarius vero imparitatis. Ex quibus, paritate dico et imparitate, omnes species numerorum procreantur, sive simplices sint, sive compositi. Simplices sunt par, et impar; compositae, quae ab his duobus constituuntur, pariter par, pariter impar, impariter impar. Videsne, quantum impossibile est, hunc numerorum progressionis ordinem aliter fieri, aut in alium modum moveri? Nullus enim alius numerus, naturali ordine constitutus, primae processionis ab unitate obtinet locum, nisi binarius; nec secundae, nisi ternarius; nec tertiae, nisi quaternarius; et unusquisque numerus suam sedem naturalem possidet, quam 122.0654C| nullus numerus praeter ipsum, cujus locus est, occupare sinitur. In ipsa vero unitate simul omnes numeri sunt, et nullus alium praecedit vel sequitur, quoniam omnes unum sunt. Neque tamen naturalem suum ordinem, quo in suis multiplicationibus continentur, immutabiliter haberent, si non ipsorum aeternaliter immutabilis causa in unitate praecederet. Similiter de duplis, quorum princeps est binarius, et triplis, quos praecedit ternarius, et quadruplis, qui ex quaternario incipiunt, omnibusque multiplicium speciebus intelligendum, quod unaquaeque earum a proprio suo principio inchoat, et in infinitum tendit. Duplex autem proportio, seu triplex, seu quadruplex, seu alia talium proportionum in unitate specialiter atque distincte non intelligitur, siquidem 122.0654D| in ea omnes multiplices et simul sunt et unum sunt, et unum multiplex et simplex; simplex quidem natura, multiplex vero rationibus, secundum quas ordinem suum in multiplicationibus immutabilem accipiunt. Quid dicam de mirabili atque divina superparticularium, et superpartientium, et multiplicium superparticularium et multiplicium superpartientium constitutione et proportione, quas singulatim 122.0655A| species ab unitate accipiunt? Quid de proportionalitatibus, quas in proportionibus, inque differentiis terminorum contemplamur, in quibus ineffabilis atque divinae virtutis est constantia, ut nullus sapientiae secreta penetrans eas non aeternas esse contendat? Si autem recta definitio est veri, quae dicit, verum esse quod semper manet; quod autem semper manet, aeternum est: rationes numerorum verae sunt, quia semper immutabiliterque manent, ac per hoc aeternae sunt. De quibus quisquis diligenter scire desiderat, magnifici Boethii de Mathesi libros intentus legat. Item de numerorum aeternitate in principio suo, id est, in monade, brevissimum accipe argumentum. Si unitas numerorum est unitas, nunquam erat unitas sine 122.0655B| numeris, quorum est unitas. Item si numeri ex monade veluti ex quodam fonte inexhausto profluunt, et in eam, quantumcunque multiplicentur, desinunt, non ab ea quidem profluerent, si ante eorum fluxum in ea causaliter non substiterent, nec in eam desinere appeterent, si non in ea suas causas aeternaliter permanere naturali motu cognoscerent, ad quas semper redire non cessant per eosdem gradus, quibus ad eadem profluxerant, analyticis regulis, per quas omnis inaequalitas ad aequalitatem revocatur. Analyticas autem regulas in fronte secundi tractatus Matheseos magnifici Boethii studiosus quisque talium mirabili naturarum indagatione reperiet. Si autem quis dixerit, et unitatem numerorum, et ipsos numeros simul esse inseparabiliter, 122.0655C| quoniam inter ea, quae simul et inseparabiliter, sunt, non incongrue connumerantur, non negandum, imo etiam fatendum; sed non ideo aeterna esse, principioque carere credendum vel intelligendum. Multa enim sunt, quae simul incipiunt esse, non tamen ideo simul aeternaliter coguntur subsistere. Nam et materies et forma, et vox et verbum simul incipiunt, simul desinunt, nec tamen aeterna sunt. Si enim aeterna essent, nec inciperent, nec desinerent esse, et multa id genus. Respondendum, senarius numerus ab unitate et multiplicatione aliorum numerorum non secluditur, praesertim cum solus in cardinalibus, hoc est, in primo versu numerorum ab uno usque ad decem, perfectus sit; suis namque partibus perficitur, sexta videlicet, et tertia, et dimidia. 122.0655D| Sexta quidem unum est, tertia duo, dimidia tria, quae simul compactae senariam conficiunt quantitatem. Unum siquidem, et duo, et tria sex sunt. Est et alia ratio, quae miro modo senarii numeri perfectionem insinuat, quae primum versum numerorum suis partibus ordinate constitutis perficit. Sexta pars ejus unum primum numerorum obtinet locum, tertia duo secundum, dimidia tria tertium, dimidia et sexta quae sunt tria et unum, 122.0656A| quartum, dimidia et tertia, quae sunt tria et duo, quintum; partes ejus omnes simul conjunctae, quae sunt unum, duo, tria, sextum, seipsum videlicet, complent; totus cum sua sexta, hoc est, sex et unum septimum, totus cum sua tertia, hoc est, sex et duo octavum, totus cum sua dimidia nonum, hoc est, sex et tria, quibus si unum addatur, in quo omnium numerorum finis constituitur, denaria quantitas perficietur. Si ergo perfectus iste numerus, senarius videlicet, in unitate numerorum constituitur, videat, qui dicit, eum aeternum non esse, cum in ipso omnium conditor opera sua perfecerit. Ubi notandum, quod non ideo senarius numerus perfectus est, quoniam in eo Deus cuncta, quae creare voluit, consummavit, sed ideo omnia 122.0656B| opera sua condidit, ut perfectione numeri operum suorum perfectionem significaret. Hoc igitur maximum ac divinissimum exemplar, in quo fecit Deus opera sua, nunquid credibile aut verisimile est temporaliter inchoasse, dum in eo non solum, quae in temporibus sunt, verum et ipsa tempora, et quae ultra tempora subsistunt, ab opifice omnium constituta sunt? Proinde nemo sanum sapiens de aeternitate numerorum dubitabit, solius senarii numeri argumento utens. Nam quod de aeternitate illius intelligitur, de aliorum similiter perennitate intelligendum est. Siquidem non de solo senario, de universitate vero generaliter omnium numerorum dictum est: Omnia in mensura, et numero, et pondere fecit Deus. At si loca et tempora intra omnia, quae 122.0656C| Deus fecit, connumerantur, necessario intellectuales numeri, in sola scientia substituti, loca et tempora naturae suae perpetuitate praecedunt, et intra ea, quae simul et aeterna et facta sunt, computantur; aeterna quidem sunt in monade, in multiplicationibus vero sui facta.

MAG. De aeternitate numerorum in monade satis est disputatum. Quomodo autem fiunt, et ubi, et unde, valde necessarium est investigare. Eorum namque argumento conamur asserere, omnia, quae a Deo sunt, aeterna simul et facta esse.

DISC. Aeternitatem monadis, omniumque numerorum in ea, quantum valeo, exposui. Quomodo autem intellectuales numeri, secundum quos omnia, quae numerari possunt, numerantur, fiunt, et ubi, et unde, tuum est explanare. Hoc autem dico 122.0656D| sciens, facilius eorum aeternitatem, quam facturam et quaeri posse, et inveniri, et suaderi.

MAG. De me bene, ut video, aestimas, quando mihi difficiliora quaerenda, invenienda, suadenda committis. Veruntamen meum est quaerere, invenire vero illius solius est, qui illuminat abscondita tenebrarum; suadere quoque ejusdem est, qui potest solus aperire sensum et intellectum. Quid enim prodest exterior suasio. si non adsit interior illuminatio? Itaque 122.0657A| quod paulo ante a te dictum est, aeterna quidem in monade, in multiplicationibus vero suis facta, hujus quaestionis praelibamen esse arbitror. Et si intellexisti, quod dixisti, superflue quaeris, quod intelligis; sin vero, quaerendum est.

12.

DISC. Omnino video, numeros non nisi in multiplicationibus suis posse fieri; nam in monade aeterni sunt. Quomodo autem, vel ubi, vel unde fiunt, adhuc non video, ideoque horum cognitionem te aperire postulo. MAG. Omnes numeros causaliter, hoc est, vi et potestate in monade semper esse non dubitamus.

DISC. Hinc dubitare minus est intelligentium. MAG. Monada autem in sapientia et scientia aeternaliter subsistere intelligis, ut arbitror.

DISC. Si aliter sentio, ab ipsius monadis vera cognitione 122.0657B| alienus sum.

MAG. Non alios reris, ut opinor, numeros in monade vi et potestate constitutos, et alios actu et opere in genera et species intelligibilium numerorum, sed eosdem profluentes.

DISC. Non alios, eosdem vero, sed aliter.

MAG. Dic, quaeso, quomodo aliter?

DISC. In monade quidem vi et potestate, in generibus vero et formis actu et opere.

MAG. Recte respondisti. Num ergo vides, numeros eosdem ibi aeternos esse, ubi vi et potestate causaliter sunt, hoc est, in monade; ubi vero actu et opere intelliguntur, ibi factos esse?

DISC. Nimium acceleras; pedetentim ratiocinationis ingredienda est via, ne quid incaute temereque statuamus. Prius itaque est quaerendum, quid sit vis, et quid potestas numerorum in monade, eorundemque 122.0657C| quid sit actus, et quid operatio in generibus et formis.

MAG. Vis est, ut aestimo, substantialis eorum virtus, quae aeternaliter et immutabiliter in monade subsistunt; potestas vero est possibilitas eis insita, qua in genera et species possunt multiplicari, et intellectibus manifesti fieri certis terminorum distinctionibus, quantitatum diversitatibus, intervallis differentiarum, proportionum proportionalitatumque mirabili aequalitate et insolubili consonantia. Actus est motus animi, procedentium numerorum ex monade in diversa genera, inque species differentes multiplicationem contemplantis in seipso et in seipsis, priusquam in phantasias cogitationis proveniant, hoc est, simpliciter in incorporea natura, omni imagine carente, 122.0657D| purissimo intellectus oculo ipsos numeros supra omnem quantitatem, et qualitatem, et loca, et tempora considerantis. Et ut breviter definiam, actus est motus animi, purissimos in sua natura numeros absque ulla imaginatione intuentis. Opus vero est ejusdem animi motus, purissimos numeros, quos in seipso considerat, phantasiis veluti quibusdam corporibus incrassatos memoriae commendantis, ibique 122.0658A| eos ordinantis, eorumque rationes facilius tractantis, forasque quibusdam signis corporalium sensuum significatos in aliorum notitiam tradentis. Et ne me existimes velle suadere, ipsos numeros ab intellectu vel ratione multiplicari et creari, et non ab ipso omnium conditore, multiplicatore, ordinatore. Si enim ab ullo creato intellectu multiplicationem suam numeri primum paterentur, non eis divina et ineffabilis immutabilitas et harmonia rationum inesset. Proinde non ideo intellectus intellectuales numeros creare putandus est, quia in seipsos contemplatur. Ab uno autem Creatore omnium in intellectibus, sive humanis, sive angelicis, fieri credendum est, a quo etiam in monade aeternaliter substituti sunt; per intellectum ab ea in notionem rationis descendunt. 122.0658B| Nam quemadmodum, ut exemplo utamur, consilium quoddam, seu qualiscunque ars naturalis, dum in secretissimis intellectualis naturae sinibus continetur, simul est, et unum quoddam simplex, sine partibus seu divisionibus, sine quantitate seu qualitate, sine loco, sine tempore, et omnino omnibus accidentibus absolutum, ac vix soli intellectui cognitum; non enim intellectus naturalium artium factor est, sed inventor, non tamen extra se, sed intra eas invenit; dum vero ipsa ars ab arcanis suis, in quibus simul in animo, in quo est, in rationem intelligibili progressione incipit descendere, mox paulatim suas occultas regulas apertis divisionibus atque differentiis inchoat aperire, adhuc tamen purissimas, omnique imaginatione alienas; et 122.0658C| haec processio prima artis ab ipsa scientia, in qua primitus subsistit, per intellectum in rationem ipsius intellectus actu perficitur; omne siquidem, quod ex secretis naturae in rationem pervenit, per intellectus actionem accedit; iterum autem veluti secundo descensu eadem ars ex ratione in memoriam descendens, paulatim apertius in phantasiis, veluti in quibusdam formis seipsam luculentius declarat; tertio vero descensu ad corporales sensus diffunditur, ubi sensibilibus signis virtutem suam per genera, et species, omnesque divisiones suas, et subdivisiones, et partitiones exerit: ita intellectuales numeri ex monade se defundunt, ut in animo quodam modo splendescant; deinde ex animo in rationem profluentes apertius se patefaciunt; mox de 122.0658D| ratione in memoriam decurrentes phantasticas ex ipsius memoriae natura accipiunt apparitiones, in quibus virtutes multiplicium suarum formarum inquisitoribus suis luculenter aperiunt, deinde in sensus, postremo in figuras. Num igitur vides tria illa, quae quaesieras, quomodo, et ubi, et unde? Unde quidem? a monade; ubi? in intellectu; quomodo? diversis gradibus, primum a semetipsis, 122.0659A| in intellectum, ab intellectu in rationem, ex ratione in memoriam, ex memoria in sensus corporeos, et si necesse est propter utilitatem discentium, extremo gradu a sensibus ad visibiles figuras descendunt. DISC. Plane clarissimeque video.

MAG. Itaque non te latet, ut opinor, numeros et aeternos esse, et factos; aeternos quidem in monade, factos vero multipliciter in suis descensionibus. Primo videlicet in intellectu contemplantium se in semetipsis fiunt. Qui modus faciendi longe a sensibus remotus est; fieri enim dicuntur in notitia se intelligentium. Nam in monade dum sint, ineffabili sua unitate omnem superant intellectum, eo solo, divino videlicet, intellectu excepto, quem nil ubique latet. Ipse est enim intellectus omnium, imo omnia. 122.0659B| Non enim de ipsa monade, quae est causa sola et creatrix omnium visibilium et invisibilium, nunc agitur, sed de illa creata monade, in qua omnes numeri causaliter, uniformiter, rationabiliter et semper subsistunt, et ex qua multiformiter erumpunt. Secundo vero in ratione fiunt, in qua fieri propterea dicuntur, quia in ea manifestius se ostendunt; adhuc tamen per seipsos, absque ullo phantastico colore. Deinde in memoria ac sensibus, in phantasiis quibusdam efficiuntur. Ipsae autem phantasiae aut de natura memoriae, hoc est, de ea parte animae, quae formandis imaginibus est attributa, aut extrinsecus ex superficie corporum per sensus exteriores sumuntur. Sed quae extrinsecus veniunt, phantasiae proprie appellantur, quae vero ex memoria, 122.0659C| phantasmata. Verbi gratia, phantasia est imago, quam de certo corpore, seu colore, seu spatio a me viso per sensum videndi assumptam meae memoriae infigo; phantasma vero est imago illa, quam fingo de aliquo nunquam a me viso. Quae falsa non immerito dicitur imago, quoniam illud, quod cogito, aut penitus non est, aut si est, non ita est, sicut imaginor. Ubi notandum, si sanctum sequimur Augustinum, quod phantasma non aliunde nisi ex phantasia nascitur. Est enim, ut ipse ait, imago imaginis, hoc est, imago ex alia imagine nascens. Verbi gratia, solis quotidie orientis phantasiam habeo, quam de disciformi ipsius specie accepi, et iterum ad similitudinem ipsius phantasiae solares imagines mille in memoria fingo majores 122.0659D| vel minores, juxta cogitationis meae arbitrium, ac per hoc falsae sunt, quia nil veri imitantur. Nam Graeci aliter, quid sit phantasma, intelligunt; dicunt enim notitiam, quae in animo est de sensibilibus naturis, per phantasias earum susceptam, phantasma esse.

DISC. Dupliciter ergo factos numeros in monade aeternaliter substitutos asseris, ni fallor; aut enim in animo, et ratione sola, ac simplici intelligentia 122.0660A| fiunt puri per se, omnique imaginatione absolu apparentes, aut in memoria sensuque corporeo quibusdam imaginationibus incrassati, ac veluti ex quadam et in quadam materia facti.

MAG. Ita est. Sed quod addidisti, ex quadam et in quadam materia facti, non satis acute perspexisti. Phantasiae namque, quas de memoria in memoria vel sensu de sensibili accipiunt, ut in eis appareant, non ex quadam materia fiunt, sed ex incorporalibus incorporales nascuntur. Non enim ex materia corporalium rerum efficiuntur, sed ex specie, quae procul dubio incorporea est, et ex coloribus, qui non corpora, sed circa corpora intelliguntur. Ac per hoc nil est convenientius ac naturalius, quam ut intellectuales numeri in rebus incorporeis, et ex incorporalibus 122.0660B| sumptis, virtutem suam ostendant, et modo quodam ineffabili in generationem sensibilem facti procedant. Perspectisque rerum rationibus non temere quis dixerit, ipsas phantasias, in quibus numeri se interioribus numerantium oculis patefaciunt, non aliunde nisi ab ipsis intelligibilibus numeris provenire. Nam si numerositas formarum sensibilium, in quibus materia continetur, ut sensibus possit percipi; siquidem per se ipsam invisibilis est, atque in formis ab intellectualibus numeris originem ducit, et ex ipsa, formarum videlicet, numerositate per corporeos sensus memoria phantasiis conformatur: nil aliud restat, nisi ut intelligamus, numeros intellectuales ex monade duplici modo fluere, et in memoria factos acie mentis multiplicari, 122.0660C| dividi, comparari, colligi, uniri. Aut enim, ut praediximus, per intellectum in rationem, et ex ratione in memoriam descendunt, aut per species rerum visibilium in sensus corporeos, iterumque ex ipsis in eandem memoriam confluunt, in qua phantasticas accipientes formas fiunt, interioribusque sensibus succumbunt. Ac per hoc, quoquo modo numeri patiantur perspici, non aliunde nisi a semetipsis apparitionis suae occasionem percipiunt. Proinde et in monade aeterni sunt, et a seipsis in quacunque naturae parte apparuerunt facti, hoc est, sive in intellectu, sive in ratione absque ullis imaginationibus, sive in memoria ex speciebus rerum sensibilium formata phantasias quasdam, in quibus appareant, veluti facti de seipsis facientes. 122.0660D| DISC. De numeris satis actum. His enim argumentis conficitur, clareque intelligitur, ubi aeterni sunt, et ubi et quomodo patiuntur fieri, ut non immerito perspiciamus, eos et aeternos esse, et factos. Sed quorsum haec tendant, intentus expecto. Non enim propter se ipsa, sed propter aliud quid suadendum introducta sunt.

MAG. Miror, cur tam cito oblitus es tui. Nam paulo ante postulasti a me naturalia 122.0661A| exempla, quibus possem te introducere ad intelligentiam eorum, de quibus disputabamus, id est, quomodo omnia, quae ex Deo sunt, et aeterna simul et facta sunt, et maxime, quomodo Deus ipse et factor omnium est, et in omnibus fit. Haec est enim summa totius nostrae praesentis ratiocinationis. DISC. Jam in me ipsum redeo. Nam difficultate praedictorum, et adhuc incognita mihi rerum theoria stupefactus, sicut multis evenit, in extasi factus sum. Quis enim rudium, et nondum sublimissimum sophiae verticem ascendentium, talia cogitans, mentis secessum non patiatur, aeternam numerorum a Creatore omnium in monade audiens conditionem, eorundemque processionem in genera et species, in quibus fieri dicuntur, quoniam in eis ab intellectibus 122.0661B| patiuntur intelligi; deinde in naturam rationabilem secundam veluti procreationem, quoniam in ea suas virtutes manifestius propagant; deinde in memoria sensibusque phantasias, imo etiam theophanias accipientes--omne enim, quod ex natura rerum in memoria formatur, occasiones ex Deo habere non est dubitandum--quodam modo fieri non de alia materia, sed de semetipsis facti? Nunc vero veluti expergefactus in me ipsum rediens, interiorisque luminis radium luculentius perspiciens, ea, quae a te dicta sunt, cognoscere incipio. Conaris enim, ut opinor, suadere, omnes numeros ex monade veluti ex quodam fonte manantes, instar duorum fluminum ex una vena surgentium profluere, inque duos alveos segregatos, quorum unus per interiores poros naturae, 122.0661C| hoc est, per intellectum, et rationem, alter vero per exteriores visibilium rerum species decurrit et per sensus, donec simul in memoriam confluant, in qua multipliciter formantur.

13.

Sed quomodo res incorporeae, et non solum a sensibus, verum etiam ex memoria, omnique imaginatione prae nimia suae naturae excellentia remotae, in memoria sensibusve, hoc est, in imaginibus visibilibusque figuris veluti quibusdam corporibus possint apparere, non satis video. MAG. Hoc uno exemplo totum te intelligere sentio. Ita enim, ut dixisti, ex monade numeri manant, et in memoriam confluunt. De eo autem, quod non satis vides, accipe quod sentio. Spiritualium rerum natura non ita contemplationibus mentis succumbit, ut per 122.0661D| singula de his, quae de ea, vel in ea, vel per eam peraguntur, rationem reddamus. Multa enim in ea solent apparere, quae non secundum cognitas vel incognitas ipsius leges, sed ultra omnem legem divina voluntate, quae nulla lege concluditur, est enim lex legum et ratio rationum, mirabili et ineffabili modo fiunt. Quis enim rationem potest reddere, si interrogatus fuerit, quomodo in spiritu Moyses 122.0662A| apostolis in spiritualis visionis montem, hoc est, altitudinem raptis apparuit visibiliter, quando transformatio Domini facta est? Non enim audiendi sunt hi, qui putant, eum ad tempus in corpore resurrexisse, ut simul cum Elia in monte visibiliter, non per se anima, sed in suo corpore appareret, et iterum ad sepulcrum rediisse. Quis ergo dicturus est, qua ratione anima incorporea et invisibilis invisibilibus apostolorum spiritibus veluti corporaliter visa est, cum nec in suo corpore, nec in aliqua materia sensibili, seu aliunde assumpta apparuerit, sed quadam ineffabili virtute, soli Deo cognita, invisibilis spiritus quasi visibilis per se factus est? Quid dicturus es de anima prophetae Samuelis, quomodo invisibiliter tanquam visibilis locuta est Saul? Nam 122.0662B| et ipse, sicut apostoli, in spiritu raptus talia vidit. Siquidem credendi non sunt, qui dicunt, non ipsum, sed aliquod figmentum in similitudine ipsius apparuisse, indignum judicantes animam sanctam incantationibus pythonissae ab inferis revocari, non animadvertentes divinam providentiam non minus per immundos, quam per mundos spiritus naturam rerum administrare. Constat autem, animam Samuelis per se ipsam quasi visibiliter non in corpore, nec in aliqua similitudine consulentis eam regis animae prophetasse. Et si forte alicui hoc videtur incredibile vel dubium, legat sanctum Augustinum in libro de cura defunctorum. Nos autem ad manifestissima naturae exempla recurramus, de quibus nemo recte philosaphantium contendit.

DISC. 122.0662C| Dic, quaeso, quae sunt illa.

14.

MAG. Formas rerum incorporeas esse sapientes dicunt. Eandem quoque sententiam de coloribus proferunt; eos enim incorporeos esse vera ratione consulta pronuntiant. DISC. Quisquis inde dubitat, inter philosophos locum non habet.

MAG. Si ergo formae atque colores in numero rerum incorporalium computantur, qua ratione sensibus corporeis succumbunt, profer, si potes. Omne enim, quod per oculos sentitur, non aliter nisi in forma colorata sentiri potest.

DISC. Formas et colores per se apparere non posse aestimo, in quadam vero materia sibi subjecta apparent.

MAG. Miror valde, cur tam longe a philosophia recedis.

DISC. Nescio ubi.

MAG. Non te sentis 122.0662D| errasse, quando dixisti, formas et colores per se non posse sensibus succumbere, nisi in aliqua materia, cum ipsa materia, carens forma atque colore, omnino invisibilis sit et incorporea; ac per hoc necesse est, rationem reddas, quomodo formae et colores, dum incorporeae naturae sint, in materia per se ipsam considerata, hoc est, sine forma atque colore incorporali possunt sensibus succumbere, 122.0663A| proinde ratiocinabilius diceres, materiam informem in coloribus ac formis, quam formas atque colores in materia, sensibiliter apparere.

DISC. Nunc me errasse non denego, falsae ratiocinationis consuetudine deceptus, et jam, quid agam, penitus ignoro.

MAG. Recordarisne, quid de ipsa materia in primo libro inter nos est confectum, ubi ex intelligibilium coitu ipsam fieri disputavimus? Quantitates siquidem et qualitates, dum per se incorporeae sint, in unum vero coeuntes informem efficiunt materiam, quae adjectis formis coloribusque incorporeis in diversa corpora movetur.

DISC. Recordor sane.

MAG. Ex rebus itaque incorporalibus corpora nascuntur.

DISC. Negare non possum; praedictis enim rationibus collectum 122.0663B| est.

MAG. Corpora ergo non de nihilo, sed de aliquo fiunt. Non enim quis dixerit, praedictas eorum occasiones nihil esse, hoc est quantitates et qualitates, formas vel species, colores, intervalla longitudinis, latitudinis, altitudinis, et cum his loca et tempora. Quae si abstraxeris, corpora non erunt; si ea conjunxeris, mox efficiuntur, sive catholica, ut sunt quattuor mundi maxima corpora, sive propria, specialissimisque rebus distributa. Quae cuncta ex quatuor simplicibus elementis componi non negabis, ut opinor, quoniam in ea resolvuntur.

DISC. Non negabo, sed illa elementa per se simplicia, suaque compositione omnium corporum effectiva, de nihilo esse facta dixerim.

MAG. Quid ergo dicturus es de causis primordialibus, de quibus multa diximus? 122.0663C| Quaerendum est enim, quare causae dicuntur, si in effectus suos non procedunt? Siquidem si omnia corpora ex elementis, elementa vero de nihilo, illorum causa videbitur esse nihil, non autem ipsae primordiales causae, quas Deus Pater in Verbo suo fecit. Et si ita, non nihil erit nihil, sed erit causa. At si fuerit causa, melior erit his, quorum causa est: et necessario sequetur, ut aut Verbum Dei nihil sit, in quo Pater omnia fecit; quod per privationem impium dicere videbitur; negatio enim Verbi per excellentiam naturae, non autem per privationem substantiae in theologia reperitur; aut extra Verbum causa quaedam ponetur, quae nihil dicitur, de qua Deus omnia fecit, et in qua omnia, priusquam fierent, constituit. Aliter enim causa non est. Et si 122.0663D| ita est, qua ratione dicitur nihil, non video. Prius siquidem dixerim eam omnia esse, quam nihil. In causa namque omnia, quorum causa est, causaliter et primordialiter subsistunt.

DISC. Cogor fateri, quattuor mundi hujus elementa in primordialibus causis subsistere. Non enim quorundam, sed universaliter omnium visibilium et invisibilium causae sunt, et nihil in ordine naturalium omnium sensu, seu ratione, seu intellectu percipitur, quod non ab 122.0664A| eis procedat, et in eis causaliter subsistat.

MAG. Sane intelligis. Proinde, ni fallor, non negabis, omnia corpora composita et solubilia, quae natura rerum omnium extremum obtinent locum, de aliquo esse, non autem de nihilo.

DISC. Non negabo. Ex qualitatibus enim et quantitatibus simplicium et invisibilium corporum, sensibusque incomprehensibilium efficiuntur, quae propterea elementa vocantur, quoniam ex illorum concursu omnia corpora componi naturarum inquisitores aiunt, et in ea solvi, et in eis salvari. Catholica quoque solent appellari, id est, universalia; ex ipsis siquidem propria singulorum corpora fiunt. Iterum elementa non de nihilo facta, sed ex primordialibus causis procedere fateor. Quas primordiales causas simul et semel in 122.0664B| Verbo Dei factas nullus fidelium dubitat, audiens prophetam dicentem Deo: Omnia in sapientia fecisti, frontemque sacrae Scripturae aspiciens, qua scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram. MAG. Restat ergo, ut quaeramus de ipsis primordia libus causis, utrum in Verbo Dei de nihilo sunt factae, an semper in eo erant? Et si semper in eo erant, non erat, quando non erant, sicut illud Verbum, in quo erant, non erat, quando non erant. Et si semper in eo Verbo erant, quomodo in ipso de nihilo factae sunt? Non enim rationi convenit, ea, quae semper erant, de nihilo fieri inchoasse. Et si quis dixerit, illud nihil, de quo factae sunt, semper erat, et semper de eo factae sunt, quaeretur ab illo, ubi semper erat illud nihil? Utrum in Verbo 122.0664C| Dei, in quo omnia subsistunt, an per se extra Verbum? Si responderit, in Verbo semper erat, opponetur ei, non ergo nihil, sed magnum aliquid erat; omnia siquidem, quae in Verbo Dei subsistunt, vere et naturaliter subsistunt, et in ordine primordialium causarum connumeratur, quod nihil putabatur, et de quo omnia facta creduntur. Si vero extra Verbum per se putaverit nihil, duo principia sibi invicem adversa, sicut unus Manichaeorum, aestimabitur fingere. Multi siquidem secularium philosophorum informem materiam coaeternam Deo esse putaverunt, de qua omnia opera sua fecit; quam materiam propterea nihil dicebant, quia, priusquam formas et species a Deo acciperet, in nullo apparebat, ac veluti penitus nihil erat. Quidquid enim 122.0664D| omnino caret forma et specie, non immerito potest vocari nihil. Quas omnes delusiones lux veritatis expulit, ab uno principio omnia esse praedicans, et nil in natura rerum visibilium et invisibium inveniri, quoquo modo generationis in speciem propriam erumpat, quod in Verbo Dei unigenito aeternaliter non constat substitui, in quo omnia unum sunt, ipsumque Deum pronuntians nullam materiam seu causam universitatis a se conditae in sua sapientia 122.0665A| extrinsecus accepisse, quia extra illum nihil est, vel intra se non coessentiale sibi reperisse, de quo faceret in sapientia sua, quae fieri voluit.

15.

Proinde non datur locus nihilo, nec extra, nec intra Deum; et tamen de nihilo omnia fecisse, non in vanum creditur. Ac per hoc nil aliud datur intelligi, dum audimus, omnia de nihilo creari, nisi quia erat, quando non erant. Ideoque non incongrue dicimus, semper erant, semper non erant, et non erat quando non erant, et quando non erant, erat. Siquidem semper erant in Verbo Dei causaliter, vi et potestate ultra omnia loca et tempora, ultra omnem generationem localiter et temporaliter factam, ultra omnem formam ac speciem sensu et intellectu cognitam, ultra omnem qualitatem et 122.0665B| quantitatem, ceteraque accidentia, per quae substantia uniuscujusque creaturae intelligitur esse, non autem, quid sit. Et semper non erant; priusquam enim per generationem in formas et species, loca et tempora, inque omnia accidentia, quae aeternae eorum substantiae in Verbo Dei incommunicabiliter substitutae accidunt, profluerent, non erant in generatione, nec erant localiter, nec temporaliter, nec in propriis formis speciebusque, quibus accidentia contingunt. Ac per hoc non irrationabiliter de eis praedicatur, non erat, quando non erant; temporaliter enim inchoaverunt per generationem esse quod non erant, quia semper in Verbo Dei subsistunt, in quo nec esse incipiunt; infinita est enim aeternitas. Et erat quando non erant; 122.0665C| temporaliter enim inchoaverunt per generationem esse quod non erant, hoc est, in formis et speciebus apparere. Proinde si quis naturam rerum intentus perspexerit, nulla creatura sensibus seu intellectibus succumbens reperietur, de qua veraciter dici non possit, semper erat, et est, et erit, et semper non erat, nec est, nec erit. Siquidem incommutabiliter et erat, et est, et erit ipsa prima constitutio in sapientia Dei per primordiales causas; sed quia ipsa constitutio soli Deo cognita est, omnemque sensum et intellectum totius creaturae superat, a nulloque adhuc intellectu creato cognosci potest quid sit, incipit per generationem temporaliter accipere quantitates et qualitates, in quibus veluti quibusdam vestimentis operta potest manifestare, quia est, 122.0665D| non autem quid sit. Inchoat ergo quodammodo esse, non in quantum in causis primordialibus subsistit, sed in quantum ex causis temporalibus incipit apparere. Causas autem temporales dico qualitates et quantitates et cetera, quae substantiis accidunt temporaliter per generationem. Et ideo de iis dicitur, erat quando non erant; non enim semper in accidentibus apparebant. Eadem ratione et nunc dicuntur 122.0666A| esse, et sunt, et vere ac semper futura sunt, in quantum in suis causis subsistunt. In quantum vero in accidentibus, quae eis extrinsecus contingunt, dicuntur esse, nec tamen vere, nec semper sunt. Solventur enim in ea, ex quibus assumpta sunt, in quibus vere et semper sunt, quando omnis substantia ab omnibus corruptibilibus accidentibus purgabitur, et ab omnibus, quae ad statum suae propriae naturae non attinent, absolvetur, solis naturalibus virtutibus decora, insolubili simplicitate, et in his, qui boni sunt, donis gratiae ornata, aeternae beatitudinis contemplationibus ultra omnem naturam, et suam, glorificata, inque ipsum Deum conversa, Deusque non natura, sed gratia facta. His itaque rationibus consideratis, quis nisi nimium 122.0666B| tardus aut nimium contentiosus non concedat, omnia, quae ex Deo sunt, et aeterna simul esse et facta?

16.

DISC. Haec mihi perplane suasa sunt. Non tamen omnis ambiguitas ex me adhuc repulsa est. Quod enim dixisti, propterea omnia, quae ex Deo sunt, et aeterna et facta sunt, quia in Verbo Dei aeterna sunt, et, ut ait sanctus Augustinus, non facta substantialiter existentia, temporaliter vero per generationem in forma et speciebus et accidentibus facta, sublata omni ambiguitate perspicio. Quoniam vero scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, et: Omnia sapientia fecisti, cogor fateri, omnia in Verbo Dei et aeterna et facta esse. Omnia dico visibilia et invisibilia, temporalia et aeterna, 122.0666C| omnes primordiales causas cum omnibus effectibus suis, quibus ordo seculorum localiter et temporaliter peragitur, et mundus iste visibilis impletur. Sed quomodo potest hoc rationi convenire, ad purum non valeo perspicere. MAG. Putasne igitur, me docere voluisse, omnia, in quantum aeterna sunt, in Verbo Dei unigenito aeterna esse; in quantum vero facta sunt, extra Verbum facta esse? Non enim aestimas, rationibus veritatis convenire, universitatem conditae naturae in Verbo et aeternam simul et factam.

DISC. Non putabam, te sic docuisse. Non enim aestimo, ullum recte philosophantium putare, totius universitatis partem in Verbo Dei aeternam subsistere, partem extra Verbum temporaliter factam. Nam neque sinit nos talia cogitare sacra 122.0666D| Scriptura, quae dicit in Psalmo: Omnia in sapientia fecisti; in Genesi: In principio fecit Deus caelum et terram; Apostolus: In quo, inquit, creata sunt omnia, quae sunt in caelis et quae in terra, sive visibilia sive invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia ex ipso et per ipsum, et in ipsum creata sunt; in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: neque 122.0667A| ratio; extra Verbum nil valet perire substantialiter, aut secundum accidens. Clamat enim: Omnia, quae sunt et quae non sunt, non secundum privationem dico, sed secundum excellentiam in Verbo comprehenduntur, et sunt in eo et non sunt. Sunt quidem, quae intellectu seu sensu colliguntur, non sunt vero, quae omnem sensum et intellectum superant. Quod autem omnia in Verbo Dei et aeterna simul et facta sunt, Joannes theologus, hauriens de pectore sapientiae aeternas intelligentiae aquas ac veridicas, testatur dicens: Quod factum est in ipso vita erat. Sive quis secundum Augustinum sic distinguat: Quod factum est localiter et temporaliter, in ipso vita erat. Non enim credendum est, aut ullo modo aestimandum de solertissimo veritatis inquisitore, 122.0667B| propterea Evangelium voluisse sic distinguere, ut insinuaret, quod factum est localiter et temporaliter, non in Verbo, sed veluti extra Verbum factum fuisse, cum idem ipse, sanctus videlicet Augustinus, manifestissime doceat, et loca et tempora cum his, quae in eis facta sunt, in Verbo Dei aeternaliter esse facta, intelligens veraciter Apostolum dicentem de Verbo: In quo creata sunt omnia, quae sunt in caelis, et quae in terra, sive visibilia, sive invisibilia. Ac per hoc si loca et tempora cum omnibus, quae in eis continentur, in numero visibilium sunt, id est, sensibilium; omnia autem visibilia, teste Apostolo, in Verbo sunt creata: loca igitur, et tempora, et omnia quae in eis sunt, in Verbo creata sunt. Sive simpliciter praedictam Evangelistae 122.0667C| sententiam secundum alios quis pronuntiaverit, dicens: Quod factum est in ipso, ac si distinxerit veluti ab alio commate incipiens, vita erat. Sic enim multos Graecorum codices invenimus distinctos, ut intelligamus, quod factum est in ipso temporaliter et localiter per generationem, vita erat aeternaliter per rationem, hoc est, per in primordialibus causis omnium conditionem.

MAG. Non ergo dubitas, omnes omnium causas, causarumque omnes effectus in Verbo aeterna esse, et facta, nec me aliter docere aestimas.

DISC. De aeternitate omnium deque eorum creatione in Verbo nec dubito, neque aliter te docere puto, sed solummodo quaero, quomodo in Verbo Patri coaeterno omnia aeterna sunt simul, et facta. Non 122.0667D| enim, ut arbitror, rationi convenit, ut facta sint aeterna, et aeterna facta. Nulla siquidem differentia videbitur esse inter aeternitatem universitatis in Verbo, et creationem, si aeternitas est creata, et creatio aeterna.

MAG. Miror ac valde moveor, quare quaeris rationem in his, in quibus omnis ratio deficit, 122.0668A| aut intellectum in his, quae omnem superant intellectum. Num aestimas, divinae sapientiae propositum intellectibus aut humanis, aut angelicis posse fieri manifestum, dum legis, mystica illa animalia alis suis et vultus velare et pedes, hoc est altitudinem divinae virtutis intueri; timentia super omnem conditam naturam et profunditatem ipsius in his, quae per eam, et in ea, et de ea facta sunt. Nec tamen desinunt volare sursum versus. Quaerunt enim semper, quantum possunt, divinae gratiae vehimine suaeque naturae subtilitate sublevata et, quae super se sunt, in infinitum appetentia. Ubi autem deficiunt, reverenter vultus suos, hoc est, contemplationis aciem divino radio repercussos abscondunt, et ab introitu incomprehensibilium 122.0668B| mysteriorum suos theologicos pedes, hoc est, intellectuales ingressus retrahunt, ne quid incaute vel temere de ineffabilibus omnemque intellectum superantibus praesumant. Si ergo purissimi intellectus, quorum symbola praedictis animalibus theologia praemisit, inter quos et Verbum nulla medietas est praeter omnium rerum causas primordiales, excelsitudinem divinae claritatis super omnia, fusaeque in omnia virtutis et sapientiae a summo usque deorsum attingentes, a fine usque ad finem, hoc est, ab initio intellectualis creaturae usque ad vermiculum pertimescant inspicere, cognoscentes naturae suae capacitatem ad haec consideranda non sufficere: quid nos adhuc carne gravati de divina providentia et operatione rationem reddere conamur? 122.0668C| Ubi sola divina voluntas cogitanda est, quae operatur omnia prout vult, quia omnipotens est, et naturales rationes occultas et investigabiles inserit omnibus, quia omnium supernaturalis ratio est, quia nihil secretius, nihil praesentius, difficile ubi sit, difficilius ubi non sit, lux ineffabilis, omnibus intellectualibus oculis semper praesens, et a nullo intellectu cognoscitur, quid sit, per omnia diffusa in infinitum, et fit in omnibus omnia et in nullo nullum. Quod autem dixi, inter quos et Verbum nulla medietas est praeter omnium rerum causas, propterea addidi, ne quis aestimet, caelestes essentias immediatas esse, hoc est, nullam medietatem inter se et causam omnium habere. Quamvis enim dicantur angeli quasi eggigi, hoc est, juxta ipsum Deum 122.0668D| constituti; eggis siquidem graece dicitur juxta; non tamen ita credendi sunt facti, ut non eorum causae in Verbo sint conditae. Nulla enim creatura est, cujus causa facta non praecedat in Verbo, secundum quam substituitur, ut sit, et ordinatur, ut pulchre sit, et custoditur, ut aeternaliter 122.0669A| sit, et manifestatur seu sensibus, seu intellectibus ad materiam laudis ipsius unius causae, ex qua, et in qua, et per quam, et ad quam condita est. Credamus itaque et, quantum datur, mentis acie intueamur omnia visibilia et invisibilia, aeterna et intemporalia, illudque aeternum, et tempus, et loca, et spatia, et omnia, quae dicuntur secundum substantiam et accidens, generaliterque dicendum, quaecunque universitas totius creaturae continet, in Verbo Dei unigenito et aeterna simul et facta esse, et neque aeternitatem in eis praecedere facturam, neque facturam praecedere aeternitatem. Siquidem eorum aeternitas condita est, et conditio aeterna in dispensatione Verbi. Nam et cuncta, quae videntur in ordine seculorum temporibus 122.0669B| et locis per generationem oriri, simul et semel aeternaliter in Verbo Domini facta sunt. Neque enim credendum est, tunc inchoasse fieri, quando in mundo sentiuntur oriri. Semper enim fuerunt in Verbo Domini substantialiter, ortusque eorum et occasus in ordine temporum atque locorum per generationem, hoc est per accidentium assumptionem semper in Verbo Dei erat, in quo, quae futura sunt, jam facta sunt. Siquidem divina sapientia circumscribit tempora, et omnia, quae in natura rerum temporaliter oriuntur, in ipsa praecedunt et subsistunt aeternaliter. Ipsa est enim mensura omnium sine mensura, et numerus sine numero, et pondus, id est ordo, sine pondere, et ipsa est tempus et seculum, ipsa est praeterita, et praesentia, 122.0669C| et futura. Ideoque a Graecis ἐπέκεινα vocatur, quia omnia tempora in se creat et circumscribit, dum super omnia tempora sit aeternitate sua omnia intervalla praecedens, ambiens, concludens. Nam et de his, quae naturali cursu in ordine temporum annuatim fieri sentimus, rationem reddere nemo potest. Quis enim vim seminum cogitans, quomodo per numeros locorum et temporum et varias species animalium, fruticum, herbarum erumpunt, cur et quomodo dicere praesumat, aut eorum occasiones ad purum dignoscere praevaleat, et non continuo pronuntiet, haec omnia divinis legibus omnem sensum et intellectum superantibus attribuenda sunt? Nullisque conjecturis animi inquirendum, cur sic vel sic, et quomodo sic vel sic, et non aliter debent 122.0669D| ordinem temporum implere, et ex invisibilibus causis in vi seminum simul constitutis non simul, sed temporum intervallis et locorum, in formas sensibiles procedere, quasi non aliter fieri possent, si divinae voluntati aliter fieri videretur, quae nulla 122.0670A| lege constringitur? Nam et saepe contra consuetum naturae cursum multa solent fieri, ut nobis ostendatur, quod divina providentia non uno, sed multiplici modo atque infinito potest omnia administrare. Si itaque nulli intellectui cognita est universitatis in divinis legibus administratio, cui rationabilium vel intellectualium potest fieri perspicua ejusdem universitatis in Verbo Dei aeterna conditio, in quo omnia et aeterna simul et facta esse nemo fidelium debeat ignorare; quamvis non intelligat, qua ratione aeterna sunt facta, et facta sunt aeterna; hoc enim soli Verbo, in quo et facta sunt et aeterna, cognitum est.

DISC. De conditione universitatis in Verbo, et de aeternitate rationem non quaero. Nemo enim potest dicere, quomodo aeterna, et facta sunt. Modum 122.0670B| namque conditionis rerum in Verbo nulla creatura rationabilis seu intellectualis potest cognoscere; soli siquidem gnosticae virtuti patet. Qua vero ratione compellimur fateri, aeterna esse facta in Verbo Dei, quaero, si potest inveniri. Non enim de primordialium causarum multiplicibus effectibus in rebus visibilibus et invisibilibus nunc agitur, in quibus omnia facta esse nemo sapientum dubitat. Eo namque modo praesens quaestio solvi posse videretur, si quis posset veris rationibus docere, omnia, in quantum in Verbo Dei subsistunt in principiis suis, in tantum aeterna esse intelligenda sunt; in quantum vero in effectus suos, sive intelligibiles, sive sensibiles, in ordine temporum per generationem procedunt, in tantum facta sunt; ita ut eorum 122.0670C| aeternitas in Verbo Dei praecederet eorum conditionem in ordine seculorum, sive invisibilem supra nos, sive visibilem secundum nos mundum implentes. Jam vero, quoniam talia fateri vera nos non sinit ratio; clamat enim, et verissime clamat, non solum primordiales causas, verum etiam earum effectus, et loca, et tempora, et essentias, et substantias, hoc est, genera generalissima, et generales formas, et species specialissimas per individuos numeros cum omnibus accidentibus suis naturalibus, et ut simpliciter dicam, omne, quod est in universitate rerum conditarum, sive sensu, sive intellectu humano, vel angelico comprehendatur, sive omnem sensum, omnemque mentis aciem excedat, et tamen conditum est, in Verbo Dei et semel et 122.0670D| simul aeternum et factum esse; et nunquam erant aeterna et non facta, neque facta et non aeterna: nil aliud relinquitur, nisi ut quaeratur, non quomodo sint aeterna et facta, sed qua ratione dicantur et facta et aeterna.

MAG. Facta dicuntur 122.0671A| juxta sacrae Scripturae auctoritatem, pronunciantis, ut iisdem exemplis utamur: In principio fecit Deus caelum et terram. Omnia in sapientia fecisti. Omnia per ipsum facta sunt. In quo creata sunt omnia, quae sunt in caelis et quae in terra, sive visibilia, sive invisibilia, et multa hujusmodi. Modum autem et rationem conditionis omnium in Verbo Dei dicat, qui potest; me nescire fateor. Nec me pudet nescire, audiens apostolum dicentem: Qui solus habes immortalitatem, et lucem habitas inaccessibilem, praesertim quasi de longe praesentis negotii finem considerans. Ad hoc enim praesens ratiocinatio, immo vero ipsa ratio perducet, ut intelligamus, non solum in Dei Verbo omnia aeterna et facta esse, verum etiam ipsum omnia facere, 122.0671B| et in omnibus fieri simplici mentis acie. Ut ait sanctus Maximus: Per rationes, quae in existentibus sunt, ad causale verbum videlicet, efferentes intellectum, et ipsi soli utpote congreganti omnia, quae ex ipso sunt, et attrahenti alligantes, rationibus per singula existentium ordinate utendo, non jam confuse, sed praeclare credentes, solum Deum proprie esse relictum ex diligenti, quae est ad ea, quae sunt, intentione, et essentiam existentium, et motum, et differentium discretionem, et continentiam insolubilem mixtorum, et fundamentum immutabile positorum, et omnis simpliciter utcunque intellectae essentiae, et motionis et differentiae mixturaeque et positionis causalem. Ac per hoc si Dei Verbum solummodo relinquitur essentia existentium et motus et differentium 122.0671C| discretio et continentia insolubilis mixtorum, hoc est compositorum, et fundamentum immutabile positorum, hoc est ad immutabilem habitum pervenientium, et utcunque intellectae essentiae et motus et discretionis, et compositionis, et habitudinis causa, quid aliud restat intelligi, nisi ipsum omnia in omnibus fieri? Quomodo autem, et qua ratione Dei Verbum in omnibus, quae in eo facta sunt, fit, mentis nostrae aciem fugit. Nec mirum, cum in rebus sensibilibus nemo potest dicere, quomodo vis seminalis incorporea in species visibiles formasque, in varios colores, in diversas odorum suavitates erumpens, fit sensibus manifesta, et in rebus facta, et dum fit manifesta, non desinat esse occulta. Et sive manifesta sit, sive occulta, naturalibus suis 122.0671D| virtutibus nunquam deseritur tota in totis, tota in seipsa, nec crescit, dum videtur multiplicari, nec minuitur, dum putatur in paucitatem contrahi, sed in eodem statu suae naturae immutabiliter permanet. Non enim minor est in uno grano tritici, verbi gratia, quam in multis messibus sub eodem genere multiplicatis, et quod est mirabilius, nec in 122.0672A| uno grano toto major est, quam in particula ipsius grani. Multiplex enim in uno est, et una in multiplicibus. Si vero quis dixerit, vim seminum non per seipsam, sed in aliqua materia, hoc est, in humore patefieri, ac per hoc ipsa fit, quod apparet, sed in uno quod apparere agit, ut sic appareat, non de seipsa, sed de aliqua materia operationes suas peragens, respondendum, si in specie apparet et fit, estne species materia, dum manifesta ratio clamat, quicquid maneat in materia, per speciem manere, dum per seipsam et instabilis et informis ac pene nihil sit? Si in coloribus, num color materia est, cum constet, eos circa materiem, immo etiam circa speciem intelligi? Si in odorum suavitatibus, num odor materia est, cum qualitas olfaciendi 122.0672B| sensum afficiens ab his, qui talia tractant, esse dicatur, qualitas autem incorporea est? Similiter de ceteris qualitatibus, in quibus virtus seminum solet apparere, dicendum. Si autem praedicta omnia incorporalia sunt corporibus adhaerentia, et in semetipsis extra corpora intellecta, quis nisi insipiens dixerit, vim seminum incorporalem corporalis materiae ad apparitionem suam indigere? Ablata siquidem specie, omnique qualitate, et quantitate, virtus seminalis in nuda materia nullo modo potest seu fieri seu sentiri. Quid? Si ipsa materies, in qua putatur apparere et agere, ex qualitatibus in corporalibus originem ducere probatur, nonne conficitur, non aliunde vim seminum accipere illa, in quibus operatur, sed a se ipsa et in se ipsa, hoc est, in naturalibus 122.0672C| suis virtutibus, ita ut mirabili modo fiat et faciat et materia sua et operatio et operatrix?

17.

Inconcussa itaque auctoritas divinae Scripturae nos compellit credere, totius creaturae universitatem in Verbo Dei conditam esse, ipsiusque conditionis rationem omnes intellectus superare, solique Verbo, in quo condita sunt omnia, cognitam esse. Si vero vis audire, quid de universitatis aeternitate in Verbo Dei sentio, ad haec, quae sequuntur, intentus esto. DISC. Praesto sum.

MAG. Num arbitraris, Verbum Dei, in quo facta sunt omnia, fecisse omnia, quae in eo facta sunt?

DISC. Arbitror sane. Quamvis enim divina operatio, in qua condita sunt omnia, tripliciter sacra Scriptura perhibente a theologis consideretur; Pater enim facit, 122.0672D| in Filio fiunt, Spiritu sancto distribuuntur: una tamen atque eadem summae sanctaeque Trinitatis est operatio. Quod enim Pater facit, et Filius facit, et Spiritus sanctus facit, et quod in Filio factum est, in Patre et Spiritu sancto factum est. Siquidem si Filius in Patre est, omne, quod in Filio factum est, in Patre esse necesse est. Nam rationi non convenit, 122.0673A| ut intelligamus Filium ipsum solum in Patre, ea vero, quae Pater in Filio facit, in Patre non esse. Similiter quod Spiritus sanctus nutrit et distribuit, a Patre et Filio nutritur et distribuitur.

MAG. Si itaque Filius facit, quae in eo facta sunt, nunquid credendum est fecisse, quae non vidit?

DISC. Vidisse eum, quae fecit, et in eo facta sunt, arbitror.

MAG. Recte arbitraris. Dic itaque, quomodo vidit, utrum sensu corporeo, an intellectu?

DISC. Nec sensu dixerim, nec intellectu Deum vidisse quae fecit. Sensu siquidem corporeo caret, qui incorporeus est. Nec proprie intellectus dicitur, qui exuperat omnem intellectum. Intellectus tamen per metaphoram dicitur, sicut et animus; a creatura videlicet ad. Creatorem, quoniam totius intellectus et animi causa 122.0673B| est et conditor. Non ergo per creaturam videt, sive corpoream, sive incorpoream, qui nullius creaturae instrumenti indiget ad ea videnda, quae vult facere. Non enim esse, ut ait Maximus, possibile est, sicut ostendit ratio, eum, qui est super ea, quae sunt, ea, quae sunt, accipere. Sed sicut suas voluntates cognoscere eum dicimus ea, quae sunt, addentes etiam ex causa ratiocinationem. Si enim voluntate omnia fecit, et nulla contradicit ratio, cognoscere autem suam voluntatem Deum semper pium dicere et justum est; unumquodque vero eorum, quae facta sunt, volens fecit: igitur ut suas voluntates Deus cognoscit ea, quae sunt, quoniam et volens ea, quae sunt, fecit.

MAG. Quemadmodum igitur Deus suas voluntates videt, ita et ea, quae fecit, videt?

DISC. 122.0673C| Ita quidem, non aliter. Non autem, ut insipientes autumant, per sensum sensibilia, neque per intellectum intelligibilia videt, sed quemadmodum suas voluntates, ita sensibilia et intelligibilia videt.

MAG. Plane ac pure intelligis. Sed dicas, flagito, utrum aliud sunt divinae voluntates, quas Deus videt, et aliud facta, quae ut suas voluntates videt?

DISC. Non sum idoneus, qui huic propositioni satis recteque respondeam. Coartor enim undique. Nam si dixero aliud, mox dicturus eris: non ergo ut suas voluntates Deus videt, quae fecit; in diversis enim naturaque differentibus una ac simplex visio fieri non potest. Et concludes: divina autem visio simplex est et una et uniformis; igitur, si aliud est Dei voluntas, et aliud quod fecit, non ut voluntatem 122.0673D| suam videt quod fecit. Si autem dixero non aliud, necessario sequetur: voluntas igitur Dei factum ejus est, et voluntates suas fecit, et, quae fecit, voluntates suae sunt. Una enim eademque et simplex divina visio cogit, unum et id ipsum esse omne, quod videt. Videt autem ut suas voluntates, quae fecit. Unum igitur et id ipsum sunt divinae voluntates, et quae Deus fecit. Ea siquidem unificat 122.0674A| simplex divina visio, quae omnia videt unum, et unum omnia. Et si hoc datum fuerit, vereor, ne forte me compellas unum e duobus fateri, aut videlicet segregari voluntatem Dei a Deo, et adjungi creaturae, ita ut aliud sit Deus et aliud sua voluntas, hoc est, ut sit Deus factor, voluntas autem ejus facta; aut si hoc non sinit vera ratio dicere, necessario fatebor, et Deum, et voluntates suas, et omnia, quae fecit, unum et id ipsum esse. Ac sine mora ratiocinationis virtute cogente concludetur: Deus igitur seipsum fecit, si non extra ejus naturam suae voluntates sunt, et non aliter videt suas voluntates, et aliter quae fecit, sed ut suas voluntates videt, quae fecit. Et si ita est, quis de aeternitate omnium, quae facta sunt, in Deo dubitarit, quando 122.0674B| non solum facta et aeterna, verum etiam Deus esse intelliguntur?

MAG. Cautissime ac vigilantissime rationis iter ingrederis. Ac per hoc si pure intelligis, sine ambiguitate ulla ita et non aliter esse, quae dixisti, in suadenda aeternitate omnium, quae in Verbo Dei facta sunt, amplius laborare necessarium non esse video.

DISC. Derides me, ut arbitror, dum mecum liberaliter agis, hoc est, dum libertati arbitrii mei concedis eligere, quid velit, et tenere, quod vult, et non veris rationibus exigis me concludere, quid de talibus remota omni falsitate credendum et intelligendum est. Si enim per me ipsum pure intelligerem ea, quae dixi, non fortassis vererer, apertam sententiam de divinis voluntatibus, et de his, quae facta sunt, proferre, num unum et id ipsum 122.0674C| sint necne. Veritus sum autem, meipsum cognoscens non satis idoneum ad haec discutienda incedere. MAG. Gradatim ergo ingredere, ne in aliquo fallaris, et quodcunque concesseris, stabili mentis habitu obtineas.

DISC. Praecede, sequar.

MAG. Quamvis, ut opinor, de voluntate Dei dubites, seu de voluntatibus, seu de ineffabili divinae unitatis multiplicitate--Deus est enim unum multiplex in seipso --utrum ad summae bonitatis simplicem naturam pertineant, ut non aliud praeter ipsum sint, an non: Deum tamen suis voluntatibus caruisse non dubitas.

DISC. Hinc dubitare insipientissimum est. Omne siquidem, quod habet, semper et immutabiliter habet, quoniam nihil ei accidit. Ideoque aut nunquam habuit suas voluntates, aut, si habuit, 122.0674D| semper eas habuisse nullo modo dubitandum.

MAG. Deus itaque semper voluntates suas habuit, easque semper vidit. Non enim latere eum potuit, quod habuit. DISC. Et habuit et vidit. Deum namque voluntatibus suis caruisse, aut semper eas non habuisse, aut non vidisse, dementium est aestimare.

MAG. Divinae ergo voluntates aeternae sunt, quoniam ipse, cujus voluntates sunt, aeternus est.

DISC. Omnino 122.0675A| hoc concesserim.

MAG. Quid igitur? Num et ea, quae voluit, semper habuit, et semper vidit? Clare quidem intelligis, ut reor, Deo nihil esse futurum, dum omnia tempora intra seipsum concludat, et omnia, quae in eis sunt. Omnium quippe principium et medium et finis est, et ambitus et cursus et recursus.

DISC. Nihil Deo futurum esse non ambigo.

MAG. Omnia itaque, quae facere voluit, in suis voluntatibus semper habuit; non enim in eo praecedit velle id, quod vult fieri: ipsius enim voluntati coaeternum est. Siquidem non exspectat fieri, quod vult, quasi futurum, cui omnia praesentia sunt, cujus voluntas causa omnium est, et visio et effectus et perfectio. Fit enim, nulla mora interposita, quod videt faciendum. At si voluntas ejus visio ejus est, et visio voluntas, 122.0675B| omne, quod vult fieri, subtracto omni intervallo fit. At si omne, quod vult fieri, et faciendum videt, et non extra se est, quod vult et videt, sed in se, nihilque in ipso est, quod ipse non sit, sequitur, ut omne, quod videt et vult, coaeternum ei intelligatur, si voluntas illius et visio et essentia unum est.

DISC. Cogis jam nos fateri, omnia, quaecunque aeterna et facta dicuntur, Deum esse. Si enim divina voluntas divinaque visio essentialis est et aeterna, et non aliud est ei esse, aliud velle, aliud videre, sed unum et id ipsum superessentiale, et omne, quodcunque intra voluntatem et visionem suam comprehendit, non aliud praeter ipsum ratio sinit intelligi; simplex siquidem natura intra se non patitur esse, quod ipsa non sit: restat sine ulla controversia, 122.0675C| unum Deum omnia in omnibus esse fateri. Et si ita est, de aeternitate omnium, quae in Deo sunt, imo etiam quae Deus sunt, nemo pie philosophantium debet ignorare. Adhuc tamen non satis video, quomodo divina natura, extra quam nihil est, et intra quam subsistunt omnia, nihil intra se recipit esse, quod sibi coessentiale non sit.

MAG. De eo, quod nulla natura subsistat praeter Deum et creaturam, non dubitare te crediderim, imo etiam satis videre te video. Nam quod dixisti de divina natura, extra quam nihil est, ita intelligis, ut arbitror, creatricem quidem naturam nihil extra se sinere, quia extra eam nihil potest esse; totum vero, quod creavit, et creat, intra seipsam continere; ita tamen, ut aliud sit ipsa, quia superessentialis est, et aliud, 122.0675D| quod in se creat. Nam seipsum creare non tibi verisimile videtur.

DISC. Totam conceptionem cogitationis meae de Deo et creatura perspexisti. Firmiter enim atque inconcusse teneo, nullam naturam vel creatam vel non creatam extra Deum subsistere, et nullo modo esse; omne vero, quod subsistit, sive creatum, sive non creatum, intra ipsum contineri. Ac per hoc totius universitatis plenitudinem his 122.0676A| veluti duabus partibus concludi, hoc est, Deo et creatura, hactenus tenebam. Sed nunc iterum fides mea videtur nutare, praedictis ratiocinationibus infirmata.

MAG. Fidem tuam stabilitam esse, veraque ratione munitam video, saltem in hoc, extra Deum nihil esse credens.

DISC. Ita, ut dicis; illud enim purissime contemplor.

MAG. Diligentius itaque et perspicacius mentis aciem circa ea, quae intra Deum esse credis, circumfer.

DISC. Intra Deum nihil aliud esse sentio praeter seipsum et ab ipso conditam creaturam.

MAG. In Deo ergo vides, quod Deus non est.

DISC. Video, ex Deo tamen creatum. MAG. Quid itaque tibi videtur? Num Deus omnia, quae fecit, antequam fierent, vidit?

DISC. Eum vidisse omnia, quae voluit facere, priusquam fierent, 122.0676B| existimarim.

MAG. Ea ergo vidit, quae facere voluit, et non alia vidit, nisi ea, quae fecit, et ea, quae fecit, priusquam faceret, vidit.

DISC. Ita teneo.

MAG. Dic, quaeso, quae sunt illa, quae Deus, antequam fierent, vidit? Quomodo enim creaturam vidit, quae adhuc non erat facta? Et si nec aliud praeter creaturam vidit, omne enim, quod est, aut Deus aut creatura est: quid vidit? Proinde aut seipsum vidit, antequam faceret omne, quod fecit, aut creaturam vidit, quae adhuc non est creata. Quomodo autem vidit, quod adhuc non erat? Si vero erat, et ideo visum est, quia erat, profecto erat ante creaturam, quod creatura non erat. Si autem solus Deus et sibi coessentiale ante omnem creaturam sinitur esse, non aliud praecessit creaturam, quod Deus 122.0676C| videret, antequam faceret creaturam, nisi aut ipse, aut aeterna in se et coaeterna sibi natura. Confectum est autem inter nos, Deum vidisse, quae facienda erant; non enim ignorans fecit aut non praevidens, quod facere voluit.

DISC. Septum me undique video, nullamque fugiendi viam remanere. Nam si dixero, Deum in seipso vidisse, quae facienda erant, cogor fateri, seipsum vidisse, quia adhuc non erat creatura, quam videret, nec aliud erat ante omnem creaturam, quod praeter seipsum videre posset. Ac per hoc si omnia, quae facienda erant, in seipso vidit, priusquam fierent, necessario seipsum vidisse vera docebit ratio, et ipse erit omnia, quae fecit. Si ea, quae vidit, in seipso fecit, et erit factor et factura. Si autem dixero, creaturam vidit 122.0676D| faciendam, priusquam fieret, dicturus eris: erat ergo creatura, antequam fieret. Si enim Deus vidit eam, antequam fieret, illud vere substantialiter erat, quod Deus in ea vidit, priusquam fieret. Non enim Deus vidit falsa, dum sit incommutabilis veritas, et omne, quod in ea est, verum et incommutabile est. Et si Deus in seipso vidit creaturam, priusquam fieret, semper vidit, quod vidit. Non enim accidit ei 122.0677A| videre, quod videt, quando non aliud est ei esse et aliud videre. Ipsius namque simplex natura est. Si autem semper vidit, quod vidit, semper erat, quod vidit, ac per hoc aeternum esse necesse est, quod vidit. Et si creaturam vidit, quae adhuc non erat, et erat, quod vidit; omne enim, quod Deus videt, verum et aeternum est: nil aliud relinquitur, nisi ut intelligamus, creaturam fuisse in Deo, priusquam fieret in se ipsa; duplexque de creatura dabitur intellectus, unus quidem considerat aeternitatem ipsius in divina cognitione, in qua omnia vere et substantialiter permanent, alter temporalem conditionem ipsius, veluti postmodum in se ipsa. Et si ita est, rationis consequentia compellit, unum e duobus eligere, ut aut eandem creaturam meliorem seipsa, aut 122.0677B| inferiorem dicamus: meliorem quidem, quantum in Deo aeternaliter subsistit; inferiorem vero, quantum in se ipsa creata est; et creatio illius non in Deo, sed veluti extra Deum in seipsa aestimabitur, et erit contrarium Scripturae, quae dicit: Omnia in sapientia fecisti: aut non eandem naturam esse, quae aeternaliter in cognitione Dei erat, et quae veluti postmodum in seipsa condita est. Ac per hoc non ea, quae facta sunt, antequam fierent, vidit, sed ea solummodo, quae aeterna sunt, in seipso vidit. Et si quis hoc dederit, catholicae fidelium professioni videbitur resistere. Sancta siquidem sophia non alia profitetur Deum in seipso, priusquam fierent, vidisse, et alia postmodum in seipsis fecisse, sed eadem aeternaliter visa, et aeternaliter facta, et hoc totum 122.0677C| in Deo, et nihil extra Deum. Si autem aliud est divinae bonitatis natura, et aliud, quod vidit faciendum et fecit, et in seipso vidit et fecit, divinae naturae simplicitas interrumpetur, quando aliud in ipsa intelligitur, quod ipsa non sit: quod omnino impossibile est. Si vero non aliud est divina bonitas, et aliud, quod in seipsa vidit faciendum, sed una atque eadem est natura, cujus inviolabilis est simplicitas et inseparabilis unitas, profecto dabitur, omnia ubique Deum esse, et totum in toto, et factorem et factum, et videntem et visum, et tempus et locum, et essentiam omnium et substantiam, et accidens, et, ut simpliciter dicam, omne, quod vere est, et non est, superessentialis in essentiis, supersubstantialis in substantiis, super omnem creaturam 122.0677D| creator, et intra omnem creaturam creatus, et infra omnem creaturam subsistens, a seipso esse incipiens, et per seipsum seipsum movens, et ad seipsum motus, et in seipso quiescens, per genera et species in seipso in infinitum multiplicatus, simplicitatem suae naturae non deserens, et multiplicationis suae infinitatem in seipsum revocans. In ipso enim omnia unum sunt.

MAG. Nunc video, te perpure inspicere, de quibus videbaris dubitare, et ulterius non titubabis, 122.0678A| ut arbitror, fateri omnia et facta et aeterna esse, et omne, quod in eis vere intelligitur subsistere, nil aliud praeter ineffabilem divinae bonitatis esse naturam. Ipsa est enim substantiale bonum, et nemo bonus nisi solus Deus. Restat igitur de aeterna conditione omnium in Deo tractare, quantum divinae veritatis radius aciem nostrae mentis in divina mysteria permiserit ascendere.

DISC. Restat quidem, et jam ordo disputationis exigit. Prius tamen velim te breviter colligere totum, quod de praesenti quaestione hactenus inter nos est confectum. MAG. Ad purum, ut opinor, deduximus, divinam bonitatem vidisse et semper vidisse ea, quae facienda erant.

DISC. Hoc peractum est. MAG. Et non alia vidit et alia fecit, sed ea, quae 122.0678B| semper vidit facienda, fecit.

DISC. Similiter datum est.

MAG. Et omnia, quae semper vidit, semper fecit. Non enim in eo praecedit visio operationem, quoniam coaeterna est visioni operatio, praesertim dum non aliud ei sit videre et aliud operare, sed ipsius visio ipsius est operatio. Videt enim operando, et videndo operatur.

DISC. Hoc quoque assumptum est.

MAG. De simplicitate divinae naturae discussum, quod non in ea vere ac proprie intelligitur, quod ab ea alienum sit et non ei coessentiale, et quoniam omnia vere ac proprie intra eam intelliguntur esse. Nil enim extra eam subsistunt. Conclusum est, ipsam solam vere ac proprie in omnibus esse, et nihil vere ac proprie esse, quod ipsa non sit.

DISC. Conclusum.

MAG. Proinde non duo a seipsis distantia 122.0678C| debemus intelligere Deum et creaturam, sed unum et id ipsum. Nam et creatura in Deo est subsistens, et Deus in creatura mirabili et ineffabili modo creatur, seipsum manifestans, invisibilis visibilem se faciens, et incomprehensibilis comprehensibilem, et occultus apertum, et incognitus cognitum, et forma et specie carens formosum ac speciosum, et superessentialis essentialem, et supernaturalis naturalem, et simplex compositum, et accidentibus liber accidentibus subjectum, et accidens, et infinitus finitum, et incircumscriptus circumscriptum, et supertemporalis temporalem, et superlocalis localem, et omnia creans in omnibus creatum, et factor omnium factus in omnibus, et aeternus coepit esse, et immobilis movetur in omnia, et fit in omnibus 122.0678D| omnia. Neque hoc de incarnatione Verbi et inhumanatione dico, sed de summae bonitatis, quae unitas est et trinitas, ineffabili condescensione in ea, quae sunt, ut sint, imo ut ipsa in omnibus a summo usque deorsum sit, semper aeterna, semper facta, a seipsa, in seipsa, aeterna a seipsa, in seipsa facta, et dum sit aeterna, non desinit esse facta, et facta non desinit esse aeterna, et de seipsa seipsam facit. Non enim indiget alterius materiae, quae ipsa 122.0679A| non sit, in qua seipsam facit; alioquin impotens videretur, et in seipso imperfectus, si aliunde acciperet apparitionis et perfectionis suae auxilium. A seipso igitur Deus accipit theophaniarum suarum, hoc est, divinarum apparitionum occasiones, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum sunt omnia. Ac per hoc et ipsa materies, de qua legitur mundum fecisse, ab ipso, et in ipso est, et ipse in ea est, quantum intelligitur ea esse. Nec hoc mirum, cum hoc exempla Scripturae de talibus doceant. Si enim animae Moysi et Samuelis, dum sint natura invisibiles et incorporales, visibiles ac veluti corporales non in aliqua extrinsecus assumpta materia, sed per seipsas, nulla medietate interposita, ad perpetranda mysteria non 122.0679B| phantastice, sed veraciter aliorum mentibus, apostolorum dico et Saul, apparuerunt, quid nos prohibet tali miraculo manuductos ad altiora divinae virtutis ascendere, ut intelligamus, eam et super omnia esse, et in omnibus fieri, non aliunde accipientem, ut diximus, materiem, aut de nihilo facientem, in qua fit et manifestam se facit. Satis de virtute seminum disputatum est, quae dum per seipsam invisibilis et incomprehensibilis sit, in infinitas formas ac species seipsam multiplicat, sensibusque corporeis succumbit; quae omnem mentis aciem, dum quaeritur, effugit. Proinde nullus locus conceditur nihilo illi, hoc est, privationi totius habitudinis atque essentiae, de quo omnia putantur ab his, qui minus intelligunt, facta fuisse, nescientes, 122.0679C| quid eo nomine sancta significat Theologia.

18.

DISC. Miror, quomodo, quae nunc a te dicta sunt, quamvis multis invia, et ab his, qui philosophari videntur, remota, verissima tamen esse vera proclamat ratio. Et auctoritas sacrae Scripturae idipsum, dum intentius consideratur, suadet et praedicat; dicit enim: In principio fecit Deus caelum et terram, hoc est, Deus Pater in Deo Filio universitatem totius creaturae visibilis et invisibilis condidit. Et quid in principio de se genito, in Verbo suo, in Filio suo sapientia sua Pater conderet, quod ipse Filius non esset? Alioquin non in ipso condiderit, sed extra ipsum, quod aliunde accepit, aut de nihilo fecit. Aut quomodo pateretur, fieri in se Verbum, quod sibi consubstantiale non esset? Non enim lux 122.0679D| sinit in se tenebras aliunde acceptas, nec veritas recipit in se figmentum. Non autem potest esse verum, quod non erat semper aeternum; aeternum autem non est, quod ex privatione totius aeternitatis atque essentiae factum est. Aut quid aliud faceret Pater in sua sapientia, nisi ipsam sapientiam? Ait enim Propheta: Omnia in sapientia fecisti. Vim verborum 122.0680A| intuere. Numquid quasi in aliquo loco, seu spatio, quoddam aedificium fecit Deus in sua sapientia, non ut ipsa substantialiter fieret omnia, sed solummodo contineret omnia, et quasi aliud in alio, in sapientia fierent omnia? Non sic docet ratio, sed sic: Omnia in sapientia fecisti, hoc est, sapientiam tuam omnia fecisti. Nam et sol iste visibilis, dum per seipsum simplex ignis sit, nullamque compositionem ab his, quae sibi consubstantialia non sunt, recipiat, omnium tamen sensibilium naturam in se continet et comprehendit, non ut aliud praeter se ipsum in se contineat, sed ipse substantialiter est omne, quod omnia in se continet; omnium namque visibilium substantia in ipso est creata. Non enim omnia corpora, in quibus flagrat, veluti in alimonia 122.0680B| sua consumeret, si non prius eorum subsistentiae occasiones praestaret. Solem nunc dico ipsam incomprehensibilem virtutem, quae diffunditur per totum hunc visibilem mundum, quae propterea ignis dicitur, quia intus in omnibus agit, cujus fons maximus est corpus illud aethereum, solis nomine appellatum, in quo, et per quod manifestissimas operationis suae virtutes manifestat, lucem dico, et calorem. Cetera vero omnia corpora, quae nascuntur in mundo et nutriuntur, occultatissimis suis operationibus administrat, et fit ubique totus, et de se ipso, in se ipso, in omnibus factus, erumpens in omnia visibiliter, consumens omnia in se ipsum invisibiliter. Hinc non immerito dicit Scriptura: Gyrans gyrando vadit Spiritus, et in locum suum revertitur. 122.0680C| Spiritus enim igneus eximia suae naturae subtilitate lustrat omnia, et fit in omnibus omnia, et in se ipsum revertitur, quoniam omnium visibilium fons substantialis et origo est. Ideoque a Graecis φοιτῶν appellatur, hoc est revertens; lustratis siquidem omnibus et visibiliter et invisibiliter mundanis corporibus in se ipsum redit, et in se ipsum omnia revocat, quae ab ipso principium generationis suae accipiunt. Hinc etiam sancti Theologi superessentialem divinam et informem essentiam, ut ait S. Dionysius, in igne saepe describunt, tanquam habente multas divinae, si fas dicere, proprietatis, quantum in visibilibus, imagines.

19.

Quid autem eo nomine, quod est nihilum, sancta significat Theologia, explanari a te peto. MAG. 122.0680D| Ineffabilem et incomprehensibilem divinae bonitatis inaccessibilemque claritatem omnibus intellectibus sive humanis, sive angelicis incognitam--superessentialis est enim et supernaturalis--eo nomine significatam crediderim, quae dum per se ipsam cogitatur, neque est, neque erat, neque erit. In nullo enim intelligitur existentium, quia superat omnia; 122.0681A| dum vero per condescensionem quandam ineffabibilem in ea, quae sunt, mentis obtutibus inspicitur, ipsa sola in omnibus invenitur esse, et est, et erat, et erit. Dum ergo incomprehensibilis intelligitur, per excellentiam nihilum non immerito vocitatur. At vero in suis theophaniis incipiens apparere, veluti ex nihilo in aliquid dicitur procedere, et quae proprie supra omnem essentiam existimatur, proprie quoque in omni essentia cognoscitur, ideoque omnis visibilis et invisibilis creatura theophania, id est, divina apparitio potest appellari. Omnis siquidem ordo naturarum a summo usque deorsum, hoc est, ex caelestibus essentiis usque ad extrema mundi hujus visibilis corpora, in quantum occultius intelligitur, in tantum divinae claritati appropinquare 122.0681B| videtur. Proinde a theologia caelestium virtutum inaccessibilis claritas saepe nominatur tenebrositas. Nec mirum, cum et ipsa summa sapientia, cui appropinquant, saepissime tenebrarum vocabulo significetur. Audi Psalmistam: Quia sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus. Ac si aperte diceret: Tantus est divinae bonitatis splendor, ut non immerito volentibus cum contemplari, et non valentibus vertatur in tenebras. Solus enim, ut ait Apostolus, inaccessibilem possidet lucem. In quantum vero longius ordo rerum deorsum descendit, in tantum contemplantium obtutibus manifestius se aperit. Ideoque formae ac species rerum sensibilium manifestissimarum theophaniarum nomen accipiunt. Divina igitur bonitas, quae propterea nihilum dicitur, 122.0681C| quoniam ultra omnia, quae sunt et quae non sunt, in nulla essentia invenitur, ex negatione omnium essentiarum in affirmationem totius universitatis essentiae a se ipsa in se ipsam descendit, veluti ex nihilo in aliquid, ex inessentialitate in essentialitatem, ex informitate in formas innumerabiles et species. Prima siquidem ipsius progressio in primordiales causas, in quibus fit, veluti informis quaedam materia a Scriptura dicitur; materia quidem, quia initium est essentiae rerum, informis vero, quia informitati divinae sapientiae proxima est. Divina autem sapientia informis recte dicitur, quia ad nullam formam superiorem se ad formationem suam convertitur; est enim omnium formarum infinitum exemplar; et dum descendit in diversas visibilium 122.0681D| et invisibilium formas, ad se ipsam veluti ad formationem suam respicit. Proinde divina bonitas super omnia considerata dicitur non esse, et omnino nihil esse, in omnibus vero et est et dicitur esse, quoniam totius universitatis essentia est, et substantia, et genus, et species, et qualitas, et quantitas, et omnium copula, et situs, et habitus, et locus, et tempus, et actio, et passio, et omne, quodcunque in 122.0682A| omni creatura et circa omnem creaturam a qualicunque intellectu potest intelligi. Et quisquis intentus sancti Dionysii verba inspexerit, haec ita se habere inveniet. Ex quibus nunc pauca inserere non incongruum videtur, et quae in prioribus nostrae sermocinationis processionibus ex ipso accepimus, iterum repetere necessarium judicamus. Age, inquit, optimum ut vere, et existentium omnium substantificum laudemus ὌΝ, sic enim ipse Dionysius vocat Deum, totius esse secundum virtutem superessentialem est substituens causa, et Creator existentis subsistentiae, substantiae, essentiae, naturae, principium et mensura seculorum et temporum, essentialitas; et: aeternitas existentium, tempus factorum, esse utcunque factis ex eo, quod est aeternum, et essentia, 122.0682B| et ὄν, et tempus, et generatio, et factum, in existenti essentialitas, et utcunque subsistentia et substantia. Etenim Deus non dum est ὄν, sed simpliciter et incircumfinite totum in se ipso coambiens, proinde et rex dicitur seculorum, tanquam in semetipso, et circa seipsum totius esse et existentis substitutor. Et neque erat, neque erit, neque factus est, neque fit, neque fiet, magis autem neque est, sed ipse est esse existentibus, et non existentia solum, sed idipsum esse existentium ex ante aeternaliter existente. Ipse enim est seculum seculorum, subsistens aute secula, quia omnibus existentibus et seculis esse ex providente est, et omne quidem seculum et tempus ex ipso totius seculi, et temporis, et omnis utcunque existentis, qui est ante omnia ὄν, principium et causa, et omnia ipsum participant, 122.0682C| et a nullo existentium recedit, et ipse est ante omnia, et omnia in se constituit; et simpliciter si quid utcunque est in ante existente, et est, et intelligitur, et salvatur. Et paulo post primordialium causarum explanationem addit, dicens: Esse autem ipsum existentibus omnibus nunquam deseritur, ipsum vero esse ex ante existente, et ab ipso est esse, et principium, et mensura ante essentiam ὌΝ, et on ipse esse, et cum habet esse, et ὄν, et existentis, et seculi, et omnium substantificum principium, et medietas, et consummatio. Et propterea ab eloquiis ipse vere ante ὄν juxta omnem existentium intelligentiam multiplicatur. Et quod erat in ipso, et quod est, et quod erit, et quod factum est, et fit, et fiet, proprie laudatur. Haec enim omnia divinitus intelligentibus secundum 122.0682D| omnem excogitationem ipsum superessentialiter esse significant, et ubique existentium causalem. Etenim neque quidem est hoc, hoc autem non est, neque ibi quidem est, ibi autem non est; sed omnia est, et causalis omnium, et in ipso omnia principia, omnes conclusiones, omnia existentia coambiens, et perhibens, et super omnia est, ut ante omnia superessentialiter super ὄν.

20.

Quisquis horum verborum virtutem perspexerit, 122.0683A| nil aliud reperiet suadere, immo etiam pronunciare, nisi ipsum Deum omnium factorem esse, et in omnibus factum; et dum super omnia quaeritur, in nulla essentia invenitur; nondum enim est esse; dum vero in omnibus intelligitur, nil in eis nisi solus ipse subsistit. Et neque est hoc, ut ait ille, hoc autem non est, sed omnia est. Proinde ex superessentialitate suae naturae, in qua dicitur non esse, primum descendens, in primordialibus causis a se ipso creatur, et fit principium omnis essentiae, omnis vitae, omnis intelligentiae, et omnium, quae in primordialibus causis gnostica considerat theoria. Deinde ex primordialibus causis, quae medietatem quandam inter Deum et creaturam obtinent, hoc est, inter illam ineffabilem superessentialitatem 122.0683B| super omnem intellectum, et manifestam substantialiter naturam puris animis conspicuam descendens in effectibus ipsarum fit, et manifeste in theophaniis suis aperitur. Deinde per multiplices effectuum formas, usque ad extremum totius naturae ordinem, quo corpora continentur, procedit. Ac sic ordinate in omnia proveniens facit omnia, et fit in omnibus omnia, et in se ipsum redit, revocans in se omnia, et dum in omnibus fit, super omnia esse non desinit. Ac sic de nihilo facit omnia, de sua videlicet superessentialitate producit essentias, de supervitalitate vitas, de superintellectualitate intellectus, de negatione omnium, quae sunt et quae non sunt, affirmationes omnium, quae sunt et quae non sunt. Et hoc manifestissime docet omnium reditus 122.0683C| in causam, ex qua processerunt, quando omnia revertentur in Deum, sicut aer in lucem, quando erit Deus omnia in omnibus; non quod etiam nunc non sit Deus omnia in omnibus, sed quod post praevaricationem humanae naturae, et expulsionem de sede paradisi, hoc est, de altitudine spiritualis vitae, et ex cognitione clarissimae sapientiae, in profundissimas ignorantiae tenebras detrusae, nemo nisi divina gratia illuminatur, et in divinorum mysteriorum altitudinem cum Paulo raptus, quomodo Deus omnia in omnibus est, verae intelligentiae contuitu potest perspicere, nube carnalium cogitationum, vanarumque phantasiarum caligine interposita, mentisque acie irrationalibus passionibus infirmata, et ex splendoribus perspicuae veritatis repercussa, 122.0683D| consuetisque corporalibus umbris contenta. Non enim credendum est de caelestibus essentiis, quae nunquam aeternae beatitudinis statum deseruere, aliud aliquid in universa creatura praeter ipsum Deum cognoscere, siquidem in Deo, et in primordialibus causis super omnem sensum et intellectum omnia perspiciunt, omnibus naturae operibus ad cognoscendam veritatem non indigentes, sola autem ineffabili 122.0684A| gratia aeterni luminis fruentes. Ad quam visionem humanam naturam reducere Dei Verbum incarnatum descendit, ipsam prius lapsam, quam ad pristinum statum revocaret, accipiens, delictorum vulnera sanans, falsarum phantasiarum umbras extinguens, oculos mentis aperiens, seipsum in omnibus his, qui digni sunt tali visione, manifestans. DISC. Haec ardua valde sunt, et a sensibus corporalia et visibilia cogitantium remota; his vero, qui super visibilia, et temporalia spiritualiter in cognitionem veritatis ascendunt, verissime et dulcissime clarescunt. Quis enim carnaliter viventium, claramque sapientiae lucem cernere nolentium, talia audiens, non continuo erumpat, et clamet: Insaniunt, qui haec dicunt. Quomodo enim supra omnia 122.0684B| Deus invisibilis, incorporalis, incorruptibilis, potest a seipso descendere, et se ipsum in omnibus creare, ut sit omnia in omnibus, et usque ad extremas hujus mundi visibiles turpitudines et corruptiones, vilissimasque formas et species procedere, ut ipse etiam in eis sit, si omnia in omnibus est! Ignorans, qui haec dicit, nullam turpitudinem in universitate totius creaturae posse esse, nullam malitiam ei nocere, nullo errore falli vel seduci. Quod enim partim contingit, in toto fieri Deus non sinit, cujus universitatis nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Turpiter quidem et maligne viventibus, et a veritate errantibus turpia honesta, mala bona, errantia recta, prava justa putantur esse. Quorum turpitudine, et malitia, et errore 122.0684C| sublatis, omnia pie intelligentibus pura, perfecta, impolluta, valde bona, omni errore carentia remanent. Et non cogitans, quod sacra pronunciat Scriptura: Omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, dati quidem vocabulo omnium rerum substantiales constitutiones, doni vero virtutes, quibus ornatur universa natura, declarans Et hoc totum, substantia videlicet et virtus, de sursum descendit a Patre luminum, hoc est, ex fonte omnium bonorum, Deo, qui in omnia, quae sunt et quae non sunt, profluens, in omnibus fit, sine quo nihil esse potest. Sed, ut opinor, satis de nihilo, de quo omnia Deus fecit, actum est. MAG. Sat profecto; sed cursim repetendo. Neque haec dicimus illorum sensum refutantes, qui 122.0684D| de nihilo, quo totius habitudinis privatio significatur, Deum omnia fecisse arbitrantur, non autem de nihilo, quo superessentialitas et supernaturalitas divinae bonitatis a Theologis innuitur. In Theologicis siquidem regulis ad investigandam divinae naturae sublimitatem et incomprehensibilitatem plus negationis, quam affirmationis virtus valet. Quam si quis intentus inspexerit, non mirabitur, eo vocabulo, 122.0685A| quod est nihilum, saepe in Scripturis ipsum Deum vocari.

DISC. Nec ego miror, cognoscens, plus negationes, quam affirmationes divinae cognitioni, teste sancto Dionysio, coaptari posse.

MAG. Non negabis, ut opinor, cuncta, quae de nihilo facta esse Scriptura testatur, unam quandam naturam communem omnibus, cujus participatione subsistunt, secundum uniuscujusque proportionem possidere.

DISC. Hoc negare risu est dignum. Credimus namque et intelligimus, Deum simul et semel communem omnium rerum naturam creasse, ex cujus participatione fiunt omnia. MAG. Putasne illam naturam de nihilo esse factam? DISC. Non solum puto, verum etiam firmiter teneo, non aliunde nisi de nihilo productam.

MAG. Defini illam naturam, quid sit.

DISC. Non possum. Res enim adhuc infinita omniumque communis, nec 122.0685B| certis formis adhuc distincta vel speciebus, quomodo definiri possit, non video

21.

MAG. Quid? Si quis summae sanctaeque auctoritatis tibi suaderet, illam naturam non aliud esse praeter Dei Verbum, dixissesne eam de nihilo factam esse? De illo nihilo dico, quod privationem totius essentiae et substantiae et qualitatis significat. DISC. Nequaquam. Quis enim dixerit, Dei Verbum de nihilo esse factum, dum sit omnium de nihilo faciens? Sed quis ille, qui Verbum Dei naturam omnium esse non timuit dicere? MAG. Audi sanctum Basilium in octava Homilia in Genesin: Neque enim, inquit, quando audivit terra: germinet herbam foeni, et lignum fructiferum, occultum habens foenum produxit, 122.0685C| neque palmam, aut quercum, aut cypressum ante conspectum visceribus suis occulta eduxit in superficiem, sed Divinum verbum natura est eorum, quae facta sunt. Producut: non, quod habet, depromat, sed quod non habet, creet, Deo donante operationis virtutem. Intende, quam fiducialiter pronunciavit, naturam omnium, quae facta sunt, Dei Verbum esse. Ac nulla tibi suspicio subrepat existimandi, quod aliud sit Dei Verbum, aliud ejus praeceptum. Id ipsum namque in eo et esse est, et omnia esse jubere; essendo enim ipsum fiunt omnia, quoniam ipsum omnia est. Et ut certius cognoscas Dei Verbum et naturam omnium esse, et consubstantialem Patri ante omnia et in omnibus, quae in eo facta sunt, creatum, audi Ecclesiasten: Sapientiam 122.0685D| Dei, inquit, praecedentem omnia quis investigavit? Ecce coaeternitatem Patri et coessentialitatem. Et continuo sequitur: Primo omnium creata est sapientia. Ecce in creaturis factum. Audi Evangelium: Quod factum est in ipso, vita erat. Nam quod alibi in Salomone legitur: Dominus creavit me in initio viarum 122.0686A| suarum, alii de incarnatione Verbi, alii de nativitate ejus ex Patre accipiunt, quorum sensus credibilior mihi videtur.

22.

De his autem, qui de eo nihilo, quod totius essentiae negationem significat vel habitudinis ejus privationem, mundum factum fuisse arbitrantur, quid dicam, ignoro. Non enim video, quare non considerant oppositorum naturam. Siquidem privatio non potest esse, ubi non est habitus essentiae. Privatio namque habitudinis est privatio; ac per hoc, ubi non praecedit habitus, non sequitur privatio. Quomodo ergo dicunt, de privatione mundum factum esse? Si enim hoc verum esset, constaret, ipsum mundum habitudinem quandam habuisse, priusquam fieret. At si sic, quomodo habitudinis 122.0686B| suae privationem pateretur, dum jam non erat, aut, si erat, non de privatione sui erat? Si vero nullo modo erat, priusquam fieret, omni habitudine caruisse nemo sapientum dubitat. At si omni habitudine caruit, quomodo de privatione habitudinis suae fieri potuit, quam nunquam habuit? Eadem est ratio de essentiae negatione. Est enim negatio rei existentis vel fieri valentis perfecta absentia. Absentia namque est rei cujusdam praesentis, vel praesens fieri valentis, a sensibus ablatio. Si ergo mundus de absentia factus est, praecessit aliqua natura, cujus habitudinis privatio vel essentiae absentia condendi mundi occasio facta est. Et ipsa natura aut Deus, aut creatura erat. Et si Deus, cogentur fateri, ex Divinae naturae privatione habitudinis 122.0686C| vel essentiae absentia mundum factum fuisse. Si vero creatura, necessario visibilis, aut invisibilis erit. Si visibilis, alium mundum visibilem praecessisse debemus credere; si invisibilis, qua ratione cogimur concedere, de invisibilis naturae absentia mundum istum factum fuisse, aut eam penitus mundum praecessisse? Si vero universitatem totius visibilis et invisibilis naturae de nihilo factam esse vera docet ratio, nullamque naturam praeter ipsum Deum praecessisse, quomodo de absentia vel privatione rerum, quae nunquam erant, mundus factus est, non intelligo. Si vero quis dixerit, neque privationem habitudinis, neque absentiam alicujus essentiae nihil nomine significari, sed universalem totius habitudinis, et essentiae, vel substantiae, vel 122.0686D| accidentis, et simpliciter omnium, quae dici et intelligi possunt, negationem, concludetur sic: eo igitur vocabulo Deum vocari necesse est, qui solus negatione omnium, quae sunt, proprie innuitur, quia super omne, quod dicitur et intelligitur, exaltatur, qui nullum eorum, quae sunt et quae non 122.0687A| sunt, est, qui melius nesciendo scitur. Ac per hoc inter nos et illum, qui videbamur dissentire, conveniet. Si autem responderit: neque illam negationem dico nihilo significari, qua negatur Deus esse quid eorum, quae sunt, sed illam, quae negat Deum et creaturam; necessario fatebitur, quod negari conabatur, hoc est, de negatione vel privatione Dei et creaturae mundum factum fuisse. Mundus siquidem de materia informi factus est; materia informis de omnino nihilo; ac per hoc et mundus de omnino nihilo. Non enim, ut opinor, audebit dicere, omne quod est, aut Deus, aut creatura est, aut nec Deus, nec creatura; nam si dixerit, inter eos, qui dicunt materiam Deo coaeternam esse, computabitur, de qua Deus mundum fecisse ab iis putabatur. At si omne, 122.0687B| quod est, aut Deus, aut creatura est, et nemo sanum sapiens aestimarit mundum de negatione Dei et creaturae factum, relinquitur sola illa negatio ad causam mundi faciendi, quae ablatione totius creaturae, super omne, quod dicitur et intelligitur, Deum exaltans, nihil eorum, quae sunt et quae non sunt, eum esse pronuntiat. Est enim maximum de hac ratione argumentum. Si duo quaedam sunt Deus et creatura, aut ab uno principio sunt, ac per hoc ejusdem naturae--non enim ex principio uno nascuntur contraria secundum naturam; sui namque principii naturam attrahunt--aut per se duo principia sunt sibimet adversa. Nam sicut substantialia non sunt duo, sed unum. Si autem Deus et creatura non sunt duo, sed unum et unum; aut aequalia sunt, et 122.0687C| nullum ex altero. Si enim duo, ex uno nasci necesse est. Si autem Deus ex nullo, creatura vero ex Deo, erit unum ex altero et non sunt aequalia; unum namque ab aequali sibi uno non gignitur. At si creatura ex Deo erit, erit Deus causa, creatura autem effectus. Si autem nil aliud est effectus, nisi causa facta, sequitur, Deum causam in effectibus suis fieri; non enim ex causa in effectus suos procedit, quod a sui natura alienum sit, siquidem in calorem, et in lucem nil aliud nisi ipsa vis ignea erumpit. Si autem quis dixerit, unum aequale sibi unum gignit; nam et Deus Pater, dum sit unum, aequale sibi unum, Deum Filium, gignit: cognoscat se nimium errare. Summa siquidem sanctaque Trinitas non est unum et unum et unum, sed simplex 122.0687D| et individuum unum in tribus inseparabilibus substantiis, et illud unum multiplex virtute est, non numero, et non aliquod unum est, sed universaliter et infinite unum, et super omne unum, quod dici vel intelligi potest, unus ergo ab uno, non unum ab uno, Filius a Patre. Sed contra eos, qui talia dogmatizant, nunc nobis sermo non est; hoc tantum proposuimus, quantum vires suppetebant investigare, quid eo nomine, quod est nihilum, de quo Deus 122.0688A| creditur fecisse mundum, significatur. Quisquis de constitutione mundi rationem reddere desiderat, suis sequacibus eligat, quid suadeat; nos autem nostrae ratiocinationis iter teneamus, et quoniam propemodum inter nos est confectum, omnia ex Deo, et Deum in omnibus esse, et non aliunde nisi ex ipso facta esse, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso facta sunt omnia, quomodo quadripertita totius naturae discretio Deo conveniat, plane ac breviter recapitules, flagito.

23.

In disputationibus namque, et maxime de obscuris rebus multum valet ἀνακεφαλαίωσις, hoc est, recapitulatio; breviter enim aperteque praedicta omnia in memoriam revocat, mentisque obtutibus cuncta, quae acta sunt, simul manifesta sunt. MAG. 122.0688B| De Deo, ut opinor, inter nos convenerat, quod totius universitatis conditae principium sit, et medium, et finis, non quod aliud ei sit esse principium, aliud medium, aliud finis; haec enim tria in ipso unum sunt; sed quod Theologicae contemplationis triplex motus sit. Aliter enim movetur intellectus sive humanus, sive angelicus, considerans principium omnium Deum esse; aliter cognoscens omnia in ipso, et per ipsum esse, veluti in quadam medietate; aliter contemplatur finem omnium in Deo esse, et Deum, quem omnia appetunt, et in quo quiescunt, et vivunt. Cui sensui favet sanctus Augustinus in libro octavo de Civitate Dei, tertio capitulo, de Socrate philosopho disputans: Nolebat, inquit, immundos terrenis cupiditatibus animos sese extendere in divina conari, quandoquidem 122.0688C| ab iis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius et summi Dei voluntate esse credebat. Unde et non eas putabat, nisi mundata mente posse comprehendi. Et ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intelligentiae puritate conspiceret.

DISC. Perplane convenerat, quia ratio approbat.

MAG. Dum ergo de divina natura pure percipimus, quod omnium principium sit et causa; est enim ἄναρχος, et ἀναίτιος, hoc est, sine principio, et sine causa, siquidem nihil praecedit, quod ei principii, vel causae proportionem 122.0688D| obtineat, ipsa vero omnium, quorum causa et principium est, naturam creat: non immerito eam dicimus creatricem naturam, et non creatam; creat namque, et a nullo creari patitur. Eandem vero, divinam scilicet naturam, finem omnium esse, ultra quem nihil, et in quo omnia aeternaliter subsistunt, et universaliter Deus sunt, cognoscentes, neque creatam, neque creatricem rite vocamus; non creatam quidem, quia a nullo creatur, neque creatricem, quia 122.0689A| jam desinit creare, omnibus in suas aeternas rationes, in quibus aeterniter manebunt, et manent, conversis, appellatione quoque creaturae significari desistentibus. Deus enim omnia in omnibus erit, et omnis creatura obumbrabitur, in Deum videlicet conversa, sicut astra sole oriente. Videsne ergo, qua ratione unam eandemque naturam, divinam videlicet, juxta considerationem principii non creatam, sed creatricem, juxta vero finis speculationem nec creatam, nec creatricem possumus appellare? DISC. Satis video, quid vis. Dic, quod restat.

MAG. Rationem medietatis restare solummodo arbitror, quae duplici modo contemplatoribus suis arridet. Primo quidem, quando et creari, et creare conspicitur divina natura. Creatur enim a seipsa in 122.0689B| primordialibus causis, ac per hoc seipsam creat, hoc est, in suis theophaniis incipit apparere, ex occultissimis naturae suae finibus volens emergere, in quibus et sibi ipsi incognita, hoc est, in nullo se cognoscit, quia infinita est, et supernaturalis, et superessentialis, et super omne, quod potest intelligi et non potest, descendens vero in principiis rerum, ac veluti seipsam creans in aliquo inchoat esse. Secundo vero, dum in extremis effectibus primordialium causarum perspicitur, in quibus creari tantummodo, non autem creare recte praedicatur. Creatur enim descendens in extremos effectus, ultra quos nil creat, ideoque dicitur creari solummodo, et non creare. Non enim ultra extremos effectus descendit, quo et creari, et creare videretur. Creatur ergo et 122.0689C| creat in primordialibus causis; in earum vero effectibus creatur, et non creat. Nec immerito, quoniam in ipsis finem descensionis suae, hoc est, apparitionis suae constituit. Atque ideo omnis creatura corporalis, atque visibilis, sensibusque succumbens extremum divinae naturae vestigium non incongrue solet in Scripturis appellari, quod omnis contemplativus animus, veluti quidam Moyses, ascendens in summitatem theoriae, permittitur inspicere, et quod adhuc vix a sapientibus animis potest ad purum dignosci, fumigationibus terrenarum phantasiarum strepitibusque mutabilium, nec non coruscationibus subito nascentium, subitoque transeuntium impedientibus. Paucissimorum namque, terrenis cogitationibus penitus remotorum, virtute et scientia 122.0689D| purgatorum est, Deum in his visibilibus creaturis cognoscere, sicut Abraham patriarcha ex conversione siderum cognovit, lege naturali duce, ceterique sancti Patres ante legem scriptam, et in lege, quemadmodum Moses in rubo et in montis cacumine. Apostoli dein post legem sub gratia cum Christo in monte per invisibilia quasi visibilia symbola in divina mysteria introducti sunt. Hoc autem dico, 122.0690A| quia in spiritu apostoli transformationem Domini viderunt. Vestimenta enim ejus candida, sicut nix, visibilem creaturam, in qua, et per quam Dei Verbum, quod in omnibus subsistit, intelligitur, significabant. Audi Apostolum dicentem: Invisibilia ejus a creatione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et aeternitas.

DISC. Quadripertitam naturae universalis divisionem nunc clarissime video, et de Deo, et in Deo esse indubitanter intelligendum cognosco. Proinde finita hac quaestione de nihilo, et ad purum, ut opinor, deducta, ad considerationem tertiae partis universae naturae, de qua praedicatur creari solummodo, et non creare, redeundum esse censeo. Ita enim nostrum promittit propositum. Quamvis enim 122.0690B| quidem aliae quaestiones introductae sunt, ipsa tamen principalem materiam tertio libro praestitit; ejus namque gratia diligentius investigandae incidens aliarum propositionum theoria inserta est.

24.

MAG. Recte censes, tempusque postulat. Sed prius de senaria quantitate dierum intelligibilium, in qua Deus opera sua fecisse legitur, si quid promisimus, implere debemus. Breviter dicendum, partim quidem sanctorum Patrum intellectus sequentes, partim quod in animo venit ab eo, qui illuminat nostras tenebras, et quaerit in Scripturis suis quaeri et inveniri, non celantes. Infinitus siquidem conditor sacrae Scripturae in mentibus prophetarum, Spiritus sanctus, infinitos in ea constituit intellectus, ideoque nullius expositoris sensus sensum alterius 122.0690C| aufert, dummodo ut sanae fidei catholicaeque professioni conveniat, quod quisque dicat, sive aliunde accipiens, sive a seipso, a Deo tamen illuminatus, inveniens. DISC. Praecede quo vis ordine, meque attrahe. Te enim sequar, ut sensum aliorum, seu tuum in talibus cognoscam, et quod vera ratio, quae in omnibus et quaerit veritatem et invenit, edoceat, eligam; non quia jam veraces intellectus discernere a fallacibus idoneus sim, sed quod similiora veri dissimilioribus praeponere consulta veritate non temere ausim.

MAG. Temere quoque et inconsiderate nil velim approbare. Primordialium itaque causarum visibilium et invisibilium simul et semel conditionem divinus propheta Moyses breviter scribens, dicendo: In principio fecit Deus caelum et terram, 122.0690D| eorumque occultam in divino consilio, incomprehensibilemque magnificentiam, prius quam in formas speciesque profluerent, inanis terrae et vacuae, aut invisibilis et incompositae, tenebrarum quoque super abyssum vocabulis significans, inchoationem quoque procreationis praeconditarum causarum in effectus suos appellatione Spiritus qui fovebat aquas, vel ferebatur super aquas, insinuans, ad mysticam 122.0691A| senarii numeri virtutem explicandam descendit, inquiens: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. In his autem verbis multiplex sanctorum Patrum intellectus reperitur. Quorum alii quidem angelicae, et intellectualis caelestis essentiae creationem in hoc loco sacrae Scripturae significatam esse discernunt; alii vero visibilis hujus lucis naturam, hoc est, ignem incomprehensibilem adhuc, et invisibilem creatum, quae postmodum veluti in suis fontibus emergens, in corporibus aethereis refulsit, ac veluti spatia trium dierum occulto meatu abyssum superficiei terrae undique, ut aiunt, superfusam lustrando peregit. Quod autem lucis vocabulo ignea natura, adhuc invisibilis et occulta, appellata sit, nulli mirum debet videri, cognoscenti, 122.0691B| sacram Scripturam causarum nomine effectus, et effectuum causas appellare solere. Effectus autem igneae naturae lux est. Ignea igitur natura, in primordio rerum condita, nomine lucis postmodum ab ea processurae, et adhuc in ea latentis, non incongrue appellata est, quamvis quidam primitivam lucem fulsisse continuo arbitrentur; contra quos satis a sancto Augustino est actum. Quod autem sequitur: Et vidit Deus lucem, quod esset bona, et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem et tenebras noctem, et factus est vespere et mane dies unus, de simplici laude corporeae lucis, deque temporalibus intervallis, quibus circa tellurem lux et umbra vicissitudines suas peragunt, dictum esse existimant, qui naturam lucis corporeae conditam 122.0691C| fuisse arbitrantur, quando dictum est: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Nam quia in aequinoctio vernali prima mundi conditio creditur fuisse, in quo sol aequis spatiis et supra terram et sub terra moratur, XII videlicet horis aequinoctialibus, propterea putant dictum esse: Divisit Deus lucem a tenebris. Ac si aperte diceretur, totum unius diei spatium, quod XXIV horis peragitur, aequa partitione inter diem divisit et noctem. Qui vero conditionem angelicae naturae creatione lucis significatam rectius autumant, sanctum Augustinum sequentes, divisionem lucis a tenebris aut discretionem informis materiae et formatae creaturae intelligunt, ut nomine lucis perfectio formae, tenebrarum vero informitatis confusio accipiatur, aut duplicem 122.0691D| caelestium essentiarum theoriam. Aliter namque consideratur creatura in rationibus suis aeternis in Deo, secundum quas condita est, et aliter in se ipsa sub Deo, in quantum creatura est. Et prima quidem consideratio lucis vocabulo, secunda vero tenebrarum significatur. Ut enim lux praecedit tenebras dignitate, ita claritas aeternarum rationum, secundum quas omnis creatura facta est, praeponitur 122.0692A| obscuritati creaturae per se ipsam consideratae. Ideoque appellavit Deus lucem diem, splendorem videlicet divinarum rationum, tenebras vero noctem, hoc est, obscuriorem in se ipsa creatae naturae speciem. Quod autem sequitur, factumque est vespere et mane dies unus, finem peractae operationis, et inchoationem sequentis significare volunt. Mane enim, id est, inchoatio sequentis operationis finis est praecedentis, et praecedentis terminus initium est sequentis. Ideoque dies unus vel primus finitur vespere, cujus mane, hoc est, initium in lucis conditione praecesserat. Haec breviter dicta ab aliis accepimus.

25.

Nos autem primordialium causarum conditionem, sive visibilium, sive invisibilium, in factura 122.0692B| caeli et terrae in principio, earumque in effectus suos processiones in his verbis sacrae Scripturae: Fiat lux et reliqua, volentes intelligere, dicimus, creatione lucis processionem primordialium causarum in suos effectus significari. Nam si ipsas primordiales causas, propter incomprehensibilitatem naturae suae, incognitamque omni intellectui altitudinem, tenebrarum caligine, hoc est, profundae ignorantiae densitate superfusas Scriptura perhibet, cum dicitur: Et tenebrae erant super abyssum, quid mirum, si declaratio earum in effectibus suis per formas et species lucis nomine praedicaretur per hoc: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Veluti quis diceret, primordiales causas, in se ipsis inconspicuas, omnemque intellectum obumbrantes, jussit 122.0692C| Deus in formas perspicuas, speciesque intelligibiles et sensibiles visibilium et invisibilium prodire. Non enim solus Deus, verum etiam omnium rerum principia tenebrarum vocabulo, teste S. Dionysio, solent in eloquiis appellari propter incomprehensibilem infinitatem: processio vero ejus per principia in creaturas visibiles et invisibiles, suas dico theophanias, claritatis nomine meruit significari; in ipsis enim quodam modo patitur intelligi, qui omnem superat intellectum. Fiat ergo lux, inquit Deus, hoc est, procedant primordiales causae ex incomprehensibilibus naturae suae secretis in formas ac species comprehensibiles, intellectibusque contemplantium se manifestas, Et facta est lux, Deo videlicet volente, et dicente, obscuritas primordialium 122.0692D| causarum in formas ac species processit apertas. Et divisit Deus lucem a tenebris, hoc est, segregavit notitiam effectuum ab obscuritate suarum principalium causarum. Divisio quippe lucis a tenebris est discretio rerum per formas ac species apparentium a principiis suis, in quibus omnem superant intellectum. Ideoque praedixit: Et vidit Deus lucem, quia esset bona, hoc est, placuit Deo, originales causas, 122.0693A| ante omnem creaturam ultra omnem intellectum conditas, intellectibus sive humanis, sive angelicis luce quadam intelligentiae superfusas manifestari. Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem, hoc est, contemplantibus animis praestitit manifestationem visibilium et invisibilium per formas et species diem appellare, eorum vero in principiis suis incomprehensibilem altitudinem omnique condito intellectui incognitam vocare noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. Quamvis enim inter obscuritatem causarum, et claritatem effectuum divisio intelligatur ac differentia, unus tamen idemque dies est, hoc est, unus eorum intellectus. Non enim alia creatura intelligitur in causis facta, alia in effectibus causarum condita, sed 122.0693B| una eademque in rationibus aeternis, veluti in quibusdam tenebris secretissimae sapientiae, omnique intellectu remotae facta, et in processionibus rationum in effectus intellectibus succumbens, veluti in quadam die perfectae notitiae manifestata. Haec autem de operibus primi intelligibilis diei congrua, ut opinor, intelligentiarum proportionalitate addidi, non ut meum sensum, veluti ex me ipso repertum, aliorum intellectibus velim praeferre, quod absit, sed considerans, veris contemplationibus non admodum resistere, primordialiumque causarum in effectus suos profusionibus, de quibus nunc agimus, convenire. DISC. De operibus sex primorum dierum quoniam multi et graece, et latine multa exposuere, breviter et succincte nunc disputandum est. Et 122.0693C| quod de prima luce a te dictum est, videtur mihi sufficere. Sive enim conditionem hujus lucis corporeae substantialiter in igne, ut S. Basilio videtur, sive caelestium virtutum formationem, ut S. Augustino, sive primordialium causarum in effectus suos generalem processionem significet, qualemcunque horum intellectuum quis obtinuerit, non longe a veritate distabit.

26.

MAG. Transeamus igitur ad secundi diei considerationem. Ac prius dicendum, quod de allegoricis intellectibus moralium interpretationum nulla nunc nobis intentio est, sed de sola rerum factarum creatione secundum historiam pauca disserere Deo duce conamur. DISC. Nec hoc quaero; satis enim a sanctis Patribus de talium allegoria est actum.

MAG. 122.0693D| Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, et fecit Deus firmamentum. De firmamento omnes unanimiter consentiunt, quod non aliud eo nomine, nisi hoc caelum visibile significatur. Alii tamen extremam illam sphaeram volubilem, undique totum mundum ambientem, chorisque astrorum ornatam solummodo, 122.0694A| alii totum spatium ultra lunam, ubi planetarum corpora et cursus esse creduntur, cum ipso extremo ambitu siderum, alii totum inane, quod circa terram volvitur, hoc est aera, et aethera, sublimissimamque sphaeram uno vocabulo firmamenti comprehendi autumant. Non enim alibi, ut aiunt, legitur aeris et aetheris conditio. Quare autem tali nomine vocatur, prout unicuique visum est, ita exposuit; alii quidem propter sustentationem superiorum aquarum, veluti supra illud corporales aquae sint; alii quia choros siderum sustineat, veluti quaedam ponderosa corpora; alii quia totum visibilem mundum intra se contineat ac firmet. Nec desunt, qui spatium corpulentioris hujus aeris eo nomine proprie vocari volunt, eo quod nubes, pluvias, imbres, nives, 122.0694B| grandines, omneque, quod ex terrenis vaporibus in eo nascitur, firma quadam suae naturae corpulentia sustineat, quantum sustinere potest, ac veluti totum ex parte cetera spatia levioris et superioris visibilis naturae ab eo denominari. Horum vero quis rectius intelligat, legentium arbitrio dijudicandum committo. Mihi autem graeci nominis, quod est στερέωμα, considerata virtute, tale vocabulum videtur meruisse eo, quod in eo totius corporalis creaturae situs stet ac terminetur. Ultra namque firmamentum nil sensibile, vel corporeum, vel locale, vel temporale intelligitur esse. Omnium siquidem visibilium finis in ipso firmatur. Στερέωμα enim dicitur quasi στερεὰ ἅμα, hoc est, solida simul: in ipso quidem omnia solida, hoc est corporalia simul terminantur, 122.0694C| et stant. De aquis autem, in quarum medio firmamentum fieri Deus dixit, non satis reperio quid dicam, non quod me latuerit, quid multi sanctorum Patrum de ipsis senserunt. Sanctus siquidem Basilius in Exemero suo velle videtur, aquas illas abyssi nomine vocatas, undique circa terram diffusas, rarissimasque, ac tenuissimas, super quas prius erant tenebrae, ac deinde Spiritus Dei superferebatur, et in quibus primitiva lux, veluti trium dierum spatiis, gyrans informem adhuc terrenam molem resplenduit, densatasque tertia die, et congregatas in locum unum, ut appareret arida in hoc loco significari, et in earum medio Deum dixisse firmamentum fieri. Cui omnino sensui S. Augustinus refragatur, nec tamen de ipsis aquis, intra quas Deus firmamentum 122.0694D| fecit, satis rationem reddidit. Aliorum namque opiniones introducens, quid ipse intellexit, qua occasione ignoro, non aperuit. Eos autem ceteris praeponit, qui spatia hujus aeris, quae sunt inter aquas marinas, et fluviales infra se positas, et illas in nubibus supra se suspensas, firmamenti nomine vocari contendunt. Nullius itaque sensu refutato, quid de 122.0695A| ipsis aquis senserim, paucis, si libet, rationibus explicabo.

DISC. Libet quidem, ac valde necessarium est. De hac enim quaestione adhuc, quod mihi satis videretur, a nullo est suasum.

MAG. Totius itaque conditae naturae trinam dimensionem esse arbitror. Omne enim, quod creatum est, aut omnino corpus est, aut omnino spiritus, aut aliquod medium, quod nec omnino corpus est, nec omnino spiritus, sed quadam medietatis, et extremitatum ratione, et spirituali omnino natura, veluti ex una extremitate et superiori, et ex altera, hoc est, ex omnino corporea et inferiori proportionaliter in se recipit, unde proprie et connaturaliter extremitatibus suis subsistit. Proinde si quis intentus inspexerit, in hac ternaria proportionalitate 122.0695B| hunc mundum constitutum intelliget. Siquidem in quantum in rationibus suis, in quibus aeternaliter et constitutus est, et essentialiter subsistit, consideratur, non solum spiritualis, verum etiam omnino spiritus cognoscitur. Nemo enim recte philosophantium rationes corporeae naturae spirituales, imo etiam spiritus esse negarit; dum vero extremae ipsius deorsum versus inspiciuntur partes, hoc est, omnia ista corpora ex catholicis elementis composita, maxime etiam terrena, et aquatica, quae et generationi, et corruptioni obnoxia sunt, nihil aliud in iis invenitur praeter corpus omnino et corporeum. At si quis simplicium elementorum naturam intueatur, luce clarius quandam proportionabilem medietatem inveniet, qua nec omnino corpus sunt, quamvis 122.0695C| eorum corruptione naturalia corpora subsistant ex coitu nec omnino corporeae naturae expertia, dum ab eis omnia corpora profluant, et in ea iterum resolvantur: et iterum alterum alterisuperiori quidem extremitate comparata, nec omnino spiritus sunt, quoniam non omnino corporea extremitate absoluta, nec omnino non spiritus, quoniam ex rationibus omnino spiritualibus subsistentiae suae occasiones accipiant. Non irrationabiliter itaque diximus, hunc mundum extremitates quasdam a se invicem penitus discretas, et medietates, in quibus universitatis ipsius concors harmonia conjungitur, possidere. Ponamus igitur inferiores hujus mundi partes veluti inferiores aquas. Nec immerito, dum totum, quod in hoc mundo nascitur, humore crescit atque 122.0695D| nutritur; humida siquidem qualitate corporibus sublata, absque mora tabescunt, et decrescunt, et pene ad nihilum rediguntur. Nam et caelestia corpora ferventissima, et ignea, humida aquarum natura nutriri sapientes mundi affirmant, quod nec sacrae Scripturae expositores denegant. Spirituales vero omnium visibilium rationes superiorum aquarum 122.0696A| nomine appellari ratio edocet. Ex ipsis enim omnia elementa, sive simplicia sive composita, veluti ex quibusdam magnis fontibus defluunt, indeque intelligibili quadam virtute rigata administrantur. Nec hoc silet Scriptura clamans: Et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen Dei. Quamvis enim hoc de caelestibus virtutibus quis intelligat, praedicto sensui non repugnat, dum sit divinorum eloquiorum multiplex interpretatio. Proinde harum aquarum in medio dixit Deus fieri firmamentum, hoc est simplicium elementorum naturam, quae quantum visibilia corpora superat, tantum ab invisibilibus eorum rationibus superatur, quantumque a superioribus suscipit, tantum inferioribus distribuit; quantum vero ab inferioribus recipit, tantum superioribus restituit, referens iis 122.0696B| omne quod ab iis defluxit. Quam prophetico spiritu legislator admonitus firmamentum appellavit. Abyssum namque intelligibilium rationum super se positarum firma et inseparabili sua simplicitate fulcit; fluxum vero mutabilium corporum, et maxime arida et humida qualitate compositorum, dum temporali vicissitudine resolvuntur, in seipsam retrahit, inque sua universali soliditate, ne pereant, custodit. Neque hoc ignorant, qui philosophiae studiis imbuti, transfusionem naturarum in se ipsas cognoscunt. Causae quidem enim in elementa, elementa in corpora descendunt, soluta corpora per elementa in causas suas resiliunt, ipsa etiam corpora in se invicem transeunt. In diluvio aer versus est in aquam, iterumque reversa est aqua in aera. Dixit itaque Deus: Fiat firmamentum 122.0696C| in medio aquarum, hoc est, fiat soliditas simplicium elementorum inter profunditatem rationum suarum, et mutabilem fluxum corporum eorundem concursu compositorum, et dividat aquas ab aquis, hoc est, corpora composita, locis dispersa, temporibus mutabilia, generationi et corruptioni distributa discernat a simplicibus rationibus locorum temporumque varietate carentibus, generatione et corruptione liberis, immutabili lege stabilitis. Inter simplicitatem autem causarum et elementorum talis est differentia, quod illa causarum quidem absque locorum et temporum natura intelligitur, ista vero locis temporibusque carere non potest; in eis enim continetur, et quod illa omnibus accidentibus absoluta semper sit, ista aliquando accidentia recipit, aliquando deponit; deponit 122.0696D| quidem in universalibus, in particularibus recipit.

27.

Generaliter autem in omnibus sex primorum dierum operibus intelligendum est, ubicunque Scriptura commemorat: Dixit Deus: Fiat lux, fiat firmamentum, et cetera in reliquis diebus, primordialium causarum specialem conditionem significari, quarum universaliter creatio nomine caeli et terrae praemissa 122.0697A| est; ubicunque vero: Et facta est lux, et fecit Deus firmamentum, et factum est ita, earundem primordialium causarum in effectus suos per genera et species processionem. Vocavitque Deus firmamentum caelum. Juxta romanae linguae etymologiam caelum dicitur a pictura siderum, quasi caelati instar, ut Plinio placet, juxta vero graecam proprietatem οὐρανός, quasi ὅρος ἄνω, hoc est, visio desuper. Merito ergo firmamentum universalium elementorum οὐρανός, id est, caelum appellatur, quoniam omnem compositam corporeamque creaturam altitudine naturae supereminet. Sunt, qui tenuissimas aquas supra firmamentum, hoc est, super choros siderum esse putant; sed eos refellit et ratio ponderum, et ordo elementorum. Alii vero veluti vaporabiles 122.0697B| aquas, et paene incorporeas supra caelum argumentantur ex pallore stellarum. Dicunt enim, stellas frigidas esse, atque ideo pallidas; frigiditas autem non est, ut aiunt, ubi aquarum substantia deest: minus considerantes quod dicunt; nam et ubi ignis est substantialiter, ibi et frigiditas. Siquidem crystallum, cum sit frigidae naturae, carere tamen ignea virtute, quae omnia penetrat corpora, nullus sapiens dixerit. Ignea itaque vis, ubi ardet, calor est; ubi non ardet, frigus est; et non ardet nisi ubi materia sit, in qua ardeat, et quam consumat. Ideoque solares radii per aetherea spatia diffusi non ardent; in subtilissima enim ac spirituali natura ardendi materiam non reperiunt. Descendentes autem ad corpulenti aeris spatia, veluti quadam materia operationis 122.0697C| inventa, flagrare incipiunt, et in quantum ad crassiora corpora perveniunt, in tantum vim suam ardendo exercent in his, quae caloris virtute solvuntur, vel solvi possunt. Dum vero sursum versus in extrema mundi intervalla tenuissima, spiritualique naturae proxima eriguntur, non invenientes materiam flagrandi, nullum calorem gignunt, illuminationis tantum operationem ostendentes. Ideoque aetherea, ac pura, et spiritualia corpora caelestia ibidem constituta lucida sunt semper, caloris autem expertia, ac per hoc et frigida, et pallida esse creduntur. Proinde planeta ille Saturni nomine vocatus, quoniam choris siderum vicinus est, pallidus et frigidus esse dicitur; solare autem corpus, dum medium mundi spatium possidet, quantum 122.0697D| siquidem, ut aiunt philosophi, a terra ad solem intervalli est, tantum a sole ad sidera, medietatem quandam intelligitur obtinere. Ab inferioribus enim naturis corpulentiam quandam, a superioribus vero spiritualem subtilitatem ad subsistentiam sui recipit, ac veluti contrarias utriusque mundi partis, superioris videlicet et inferioris, in se colligit qualitates, quarum contentione veluti quadam statera 122.0698A| ponderatum naturalem suum situm non sinitur deserere, gravitate quidem inferioris partis superius ascendere, levitate vero superioris inferius inclinari non permittente. Proinde splendidi coloris videtur esse, qui color medius est inter pallidum et rubrum, partem quidem ex palliditate frigidorum siderum supra, partem vero ex rubedine calidorum corporum infra in contemperantiam sui splendoris accipiens. Planetae vero, qui circa eum volvuntur, mutant colores secundum qualitatem spatiorum, in quibus discurrunt, Jovem dico, et Martem, Venerem, et Mercurium, quae semper circulos suos circa solem peragunt, sicut Plato in Timaeo edocet. Atque ideo dum supra solem sunt, claros ostendunt vultus, dum vero infra, rubros. Non igitur pallor siderum 122.0698B| cogit nos intelligere, aquae elementum ullo modo supra caelum esse, dum ipsa palliditas ex caloris absentia nascatur. Sed quoniam de his longum est exponere, quicquid ratio exigit naturae, redeamus ad propositum. Et factum est vespere et mane dies unus. Eadem interpretatio est, quam et in primi diei consummatione praediximus. Quamvis enim alia contemplatio est spiritualium mundi rationum in primordialibus causis, alia in simplicibus et universalibus elementis, alia in compositis particularibusque corporibus, unus tamen idemque intellectus est totius mundi universitatis. Et haec expositio in ceteris diebus observanda est, ubicunque interponitur: Et factum est vespere et mane dies unus. Sat de secunda die, quantum brevitas exigit, est dictum. 122.0698C| DISC. Sat plane ac verisimile, quamvis multis, ac pene omnibus ignotum. MAG. Sequitur ergo, ut de tertia die strictim dicamus. Dixit autem Deus: Congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum, et appareat arida, factumque est ita. De congregatione aquarum in locum unum opinio illa, quam plurimi expositores hujus Scripturae a S. Basilio Caesareae Cappadociae antistite sumptam sequuntur, omnibus nota est, quoniam cogitantibus ea facillima occurrit, quae infinitam aquarum, undique circa molem terrae adhuc informem et invisibilem diffusarum, spatia aeris et aetheris adhuc implentium, et primitivae lucis ambitu splendentium, tenuissimam ac veluti vaporalem quantitatem tertia die in unum locum congregatam autumat; in cujus medio firmamentum 122.0698D| factum fuisse secunda die credit, super quod superiorem aquarum partem suspendi putat, inferiores autem praedictae abyssi diffusiones in unum collectas, hoc est, intra conclusi suis littoribus oceani ambitum congregatas, ut appareret arida, locusque aeri et aetheri daretur. Sed haec opinio, consulta veritate, multis rationibus videtur titubare, et inconsequens omnino, 122.0699A| falsisque imaginationibus resultans. Non enim credimus, S. Augustinum sequentes, neque veritati convenire judicamus, molem illam terream primo omnium fuisse creatam, vel illam abyssum undique circa eam diffusam, deindeque firmamentum in medio aquarum factum, deinde inferiorum aquarum sub caelo remanentium in unum locum collectionem, neque ullum borum localiter temporaliterve aliud praecessisse, siquidem haec omnia, ceterarumque visibilium rerum natura simul et semel condita sunt, suis temporibus et locis ordinata et constituta, nulliusque eorum generatio in formas et species, quantitates et qualitates, generationem alterius temporalibus morulis praeoccupavit, sed simul ex aeternis suis rationibus, in 122.0699B| quibus essentialiter subsistunt in Verbo Dei, unumquodque secundum genus et speciem suam, numerosque individuos processere. Senaria namque sex primorum dierum quantitas, et intelligibilis divisio, de causis conditarum rerum, deque primo earum impetu simul in primam mundi hujus constitutionem intelligitur, et quod simul et semel a Creatore factum est, senarii numeri perfectione a Spiritu sancto per prophetam distinguitur non tempore, sed intelligibili distinctione, ut per numeri virtutem divinae operationis perfectio indicaretur. Hic namque numerus suis partibus impletur, nec totum partes superat, nec partes totum. Ut enim vox praecedit verbum non tempore, sed causa; de voce siquidem fit verbum, veluti de quadam materia informi corpus quoddam 122.0699C| formatum: sic de causis adhuc incognitis, ac veluti visibilibus formis adhuc carentibus omnium rerum visibilium conditio, nullis temporum spatiis vel locorum interpositis, simul in formas numerosque locorum et temporum producta est. Et qui de materia informi mundum fecit, quemadmodum non aliunde accepit materiam, de qua faceret, sed a seipso, et in seipso et accepit et fecit; ita neque loca extra se quaesivit, in quibus faceret, neque tempora spectavit, quorum intervallis opus suum perageret, sed in seipso omnia fecit, qui locus omnium est, et tempus temporum, et seculum seculorum, qui simul operatus est, omnia enim in momento oculi facta sunt. Nam et ea, quae per cursus temporum distincta generationem acceperunt, et accipiunt, 122.0699D| et acceptura sunt, simul et semel in ipso facta sunt, in quo et praeterita, et praesentia, et futura simul et semel et unum sunt. Praedicta itaque opinione repulsa quaeritur, quales aquae erant sub caelo, quae congregatae sunt in locum unum, et quis est locus ille unus? Aquae siquidem sensibiles, quae vulgari vocabulo maris vel abyssi vel oceani appellantur, mox, ut ex occultis suis causis eruperant, 122.0700A| in sua propria specie, et quantitate, et qualitate, in loco suo, hoc est, inter terram et aera hunc terrae proximum apparuere, littoribus suis cinctae, partim in gremiis telluris, veluti in quibusdam poris magni cujuspiam corporis occulte discurrentes, partim superficiem ejus aperte contegentes, et in quibus locis dispersae fuerant, quando unum proprium non habebant, in quem postmodum coartatae terminos definitos non transgrediuntur. Quattuor etenim principalia hujus mundi corpora ex quattuor simplicibus elementis composita, terram dico, aquam, et aera, et aethera, cum omnibus, quae in eis, et de eis facta sunt, simul et semel species suas acceperunt et loca, et numeros, et tempora, et intervalla, et differentias, et proprietates, mensuras quoque, 122.0700B| et pondera, et omne, quod in eis sentitur, vel sensum superat, et intelligitur, vel intellectum fugit. Sed si quis de talibus physicas reddiderit rationes, quia sensu corporeo comprehendi non possunt ab his, qui solummodo sensibilia cogitant, aut spernetur, tanquam nihil dicat, aut allegorizare putabitur nescientibus naturam sex motibus suis discernere. Physica siquidem substantiales naturae rationes, Ethica vero rationabiles ipsius vel irrationabiles motus considerat.

DISC. Edissere, quaeso, quodcunque de hac quaestione solvenda videtur tibi verisimile, neminemque verearis, quoquo modo ferat, sive non intelligat, quod dicas, luce veritatis repercussus, sive spernat veneno invidiae corruptus, sive veterum opinionum zelo contentiosus.

MAG. Post narrationem 122.0700C| mundanae constitutionis, extremarum videlicet ipsius partium sive invicem disparium, incorporalium dico rationum simpliciumque, secundum quas est condita, et compositorum corporum, generationi et corruptioni, locis quoque temporibusque obnoxiorum, quae quidem extremitates aquarum vocabulo propter causas praedictas appellatae sunt, medietatisque quattuor elementorum, quae firmamenti, caelive nomen acceperunt, ad contemplationem infirmae ejusdem partis, omnium scilicet corruptibilium corporum, prophetica intentio videtur descendere, veluti ad tertiam naturae conditae theoriam. Primo siquidem generaliter primordialium causarum in suos effectus processionem ex incognitis arcanisque naturae 122.0700D| sinibus, quasi quibusdam tenebris, in lucem formarum multiplicium perspicuam intellectibusque contemplantium, vel sensibus manifestam expressit; deinde secundo contuitu triformem mundi conditionem, in rationibus videlicet et universalibus elementis, inque corporibus particularibus atque compositis considerans, ad ipsorum solubilium et corruptibilium corporum, quae infimum totius creaturae obtinent locum, speculationem pervenit. Quoniam 122.0701A| igitur omnium corporum, ex quattuor simplicium elementorum coitu compositorum, ex maximis usque ad minima pervenientium, triplex consideratio est: aliter enim in iis materia inspicitur, aliter forma et species, quae, materiae adjecta, omne solidum atque sensibile corpus efficit; siquidem sola materia carens specie nullum corpus peragit, quia per se informis est, adjecta vero specie corpus perfectum fit; aliter essentia et substantialis forma, quae veluti fundamentum immobile formatam suffert et continet materiem: necessarium erat, substantialem formam ex materia formata rationabili contuitu segregare. Maxima autem corpora dixi terram, aquam, aera, aetheraque, caelumque, in quibus innumerabilis maximorum corporum, et mediorum, 122.0701B| et minimorum quantitas multiplicatur. Quae tamen omnia, hoc est maxima, et media, et minima, ex quattuor purissimis, simplicissimis, invisibilibusque per se clementis constituuntur, quoniam in ea resolvuntur; nullum enim elementum per se corporeo sensu attingitur. Si ergo, ut praedictis rationibus demonstratum est, quattuor illa pura elementa firmamenti vel caeli vocabulo a Scriptura propter suae naturae simplicem virtutem meruerunt appellari, nimirum omnia corpora ab eis et sub eis ineffabili eorum coitu constituta, aquarum sub caelo positarum possunt nomine comprehendi. Nec immerito; nam non solum mutabilia sunt, verum etiam generationi et corruptioni subjecta. Etenim illa, quae caelestia vel aetherea dicuntur 122.0701C| corpora, quamvis spiritualia et incorruptibilia videantur esse, necessario tamen, quoniam per generationem et compositionem inchoaverunt fieri, ad finem suae solutionis et corruptionis pervenient. Si autem caelestia corpora necessariam sui solutionem expectant, veritate dicente: Caelum et terra transibunt; et Psalmista: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, et similia S. Scripturae testimonia, quid de infimis mundi corporibus est aestimandum, quae quotidie nascuntur atque solvuntur? Itaque si in omni corpore sive caelesti, sive terreno, sive aquatili instabilis inundatio materiae informis prospicitur; ita enim definitur, materia est mutabilitas rerum mutabilium capax omnium formarum, instabilitasque mutabilis formae, qua ipsa materia 122.0701D| specificata formatur; ipsa namque est qualitativa forma, quae adjuncta materiae corpus efficit; qualitativam quidem formam dico illam, quae ex qualitate sumpta et quantitate sensibus corporeis apparet, materiaeque instabilitati adhaerens, cum ipsa semper fluctuat, generationem et corruptionem patiens, 122.0702A| incrementa et detrimenta per quantitates et qualitates recipit, multisque ac variis differentiis, quae extrinsecus ex qualitate locorum, aerum, humorum, ciborum similiumque occasionum accidunt, succumbit: nonne verisimile videtur, rectaeque rationi conveniens, ipsam mutabilitatem materiae cum ipsa forma qualitativa, quae ei adhaerens eundem aestum assiduae fluctuationis turbidaeque patitur, aquarum sub caelo simplicium elementorum positarum tropico nomine significari? Substantialis vero forma vel species, in genere suo incommutabiliter subsistens, quae nullo modo cum corpore ex materia et qualitativa forma composito mutabilitatem patitur--non enim cum corpore incipit, quamvis in corpore nascatur, sine quo per seipsam in genere 122.0702B| suo essentialiter permanet, neque cum eo corrumpitur, quoniam omnis essentia, et virtus, et operatio cum corruptibilibus et mutabilibus nec corrumpi, nec mutari possunt propriis suae naturae subsidiis solidata,-- aridae, hoc est, terrae vocabulo non incongrue appellatur. Congregentur ergo aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida. Nisi enim contemplativus animus fluctuantem materiae adhaerentisque ei formae instabilitatem, veluti quosdam aestuantes fluctus, in unum intelligentiae locum, unus namque intellectus est materiae et adhaerentis ei formae, quoniam unum corpus efficiunt, prius colligat, forma illa substantialis, naturali soliditate suae naturae semper stabilis, mentis oculis apparere non poterit. Ut enim diffusio aquarum 122.0702C| telluris soliditatem, ne sensibus corporeis appareat, cooperit: ita corruptibilium corporum mutabilitas et innumerabilis multiplicatio subsistentis eis formae stabilitatem ab intellectualibus oculis, naturas rerum contemplantibus, aufert, ne per seipsa a corporibus discreta consideretur perspicua. Et quemadmodum recedentibus aquis, inque alveum suum undique collecte cumulatis, littora longe lateque nuda, ac sicca, solidaque patescunt: sic instabilitate corruptibilium rerum mentis contuitu ab incorruptibilibus naturis uno contemplationis tenore segregata, mox formarum substantialium, et specierum immutabilis pulcherrimaque soliditas in generibus suis animi obtutibus arridet. Arida autem dicitur substantialium formarum stabilitas. 122.0702D| Nec immerito; quoniam nuda et absoluta est omnium accidentium operimento Omnis enim forma et species, in generali simplicitate, qua subsistit, considerata, accidentium concursu omnino est libera; corpora vero, quibus subsistit, omnino accidentium capacia sunt. De forma autem substantiali, 122.0703A| semperque permanente, deque ipsa mutabili ex qualitate et quantitate materiae copulata, in primo libro satis, ut opinor, est actum. Et nunc breviter de iisdem repetendum, ne ulla ambiguitas legentibus relinquatur. Substantialis forma est ipsa, cujus participatione omnis individua species formatur, et est una in omnibus, et omnis in una, et nec multiplicatur in multiplicatis, nec minuitur in refractis. Non enim major est forma illa, verbi gratia, quae dicitur homo, in infinita humanae naturae per individuas species multiplicatione, quam in illo uno et primo homine, qui primus particeps illius factus est; nec minor in illo erat, quam in omnibus, quorum corpora ex illo multiplicantur: sed in omnibus una eademque est, et in omnibus 122.0703B| tota aequaliter, in nullis ullam varietatem vel dissimilitudinem recipiens. Eadem ratio est in omnibus substantialibus formis, in equo, in bove, in leone, ceterisque animalibus, in surculis quoque et herbis similis regula naturaliter constituitur; forma vero illa, materiae adhaerens ad constitutionem corporis, varia semper, atque mutabilis, inque diversas differentias secundum accidens dispersa. Non enim ex naturalibus causis visibilium formarum multiplex differentia procedit in una eademque substantiali forma, sed extrinsecus evenit. Hominum siquidem inter se dissimilitudo in vultu, in quantitate et qualitate singulorum corporum, morum quoque, et conversationum varietas non ex humana natura, quae una eademque est in omnibus, in quibus est, 122.0703C| et sibi semper simillima, nullamque varietatem recipiens, sed ex his, quae circa eam intelliguntur, contingit, ex locis videlicet, temporibusque, ex generatione, et qualitate et quantitate alimoniorum, regionum, aerum, in quibus quisquis nascitur, seu nutritur, et ut universaliter dicam, ex omnibus, quae circa substantiam intelliguntur, et non ipsa substantia sunt. Ipsa enim simplex et uniformis est, nullisque varietatibus seu compositionibus obnoxia.

28.

Quisquis ergo actu rationis omnia, quaecunque extrinsecus circa propriam substantiam singularum formarum, hoc est, circa individuas et specialissimas species uniuscujusque formae, verbi causa, hominis, equi, bovis, piscis, volatilis, herbarum, 122.0703D| lignorum intelliguntur vel sentiuntur mutabilia, veluti quadam multarum aquarum inundatione semper fluctuantia, ab ipsa intima substantia, circa quam volvuntur, dum sit ipsa incommutabili suae naturae tenore stabilita, segregare potuerit, inque unum locum congregaverit, hoc est, unius ejusdemque definitionis ambitu concluserit, dicens, omne, quodcunque circa propriam substantiam vel intelligitur, vel sentitur, varium et mutabile est, 122.0704A| eamque inundationibus suis cooperit, ut vix ad purum dignosci, quid sit, valeat: ipse aquas, quae sub caelo sunt, divinis admonitionibus in unum locum jubetur congregare, ut appareat arida, hoc est, ut occulta substantialis forma, circa quam accidentium fluctus exaestuant, intellectualibus oculis naturas rerum discernentibus, clare perluceat. De eo autem, quod omnium rerum, quae definiri possunt, locus sit communis eorum, vel propria definitio, in primo libro satis, ut opinor, disputatum est. Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Vocabulorum geminatione in operibus trium primordialium dierum, in primo videlicet appellavit lucem diem, et tenebras noctem, in secundo vocavit Deus firmamentum caelum, in 122.0704B| tertio vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria, duplicem totius creaturae speculationem significari arbitror. Aliter enim in causis, aliter in effectibus una eademque res theoriae speculationibus intimatur. Et vidit Deus quod esset bonum. Visio Dei totius universitatis est conditio. Non enim aliud est ei videre, et aliud facere, sed visio illius voluntas ejus est, et voluntas operatio. Merito autem omne, quod vidit Deus, est bonum. Divina siquidem bonitas bonorum omnium causa est, imo etiam omnia bona ipsa est. Nullum enim per se bonum est, sed in quantum bonum est, participatione illius boni, quod per se solummodo substantiale bonum est, bonum est. Nemo enim bonus, nisi solus Deus. Vidit ergo Deus quod esset bonum, 122.0704C| hoc est, vidit seipsum in omnibus bonum. Non enim Deus vidit nisi seipsum, quia extra ipsum nihil est, et omne, quod in ipso est, ipse est, simplexque visio ipsius est, et a nullo alio formatur ipsa nisi a seipso. Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in ipso sit super terram. Virtutem herbarum lignorumque in primordialibus causis conditam per haec verba prophetica commemorat, quae virtus vis seminum a sanctis Patribus solet appellari, in qua species illa animae, quae dicitur nutritiva et auctiva, operationem suam exercet, generationem videlicet seminum administrans, et quae genita sunt nutriens, incrementaque eis per numeros locorum 122.0704D| et temporum distribuens. Et quoniam omne, quod in natura rerum visibiliter apparet, non aliunde nisi ex occultis naturalis et substantialis formae sinibus, quam aridae, vel terrae vocabulo significatam praediximus, originales causas generationis suae recipit, propterea scriptum est, germinet terra herbam virentem et cetera. Ac si aperte diceretur, vis seminalis herbarum et lignorum, quae in intimis substantiarum rationibus 122.0705A| causaliter creata est, in formas et species sensibiles per generationem procedat. Quae processio primordialium causarum in effectus suos sequentibus Scripturae verbis explanatur: Et factum est ita, et protulit terra herbam virentem, et ferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque semen secundum speciem suam. Videsne, quemadmodum divina Scriptura genera et species manifestissime declarat? In quibus causaliter et invisibiliter subsistunt, quaecunque per generationem in quantitatibus et qualitatibus in notitiam corporalium sensuum erumpunt. Si cui autem videtur, quod ista explanatio, quam de tribus primis diebus juxta vires intentionis nostrae protulimus, non secundum historiam sit, sed secundum leges 122.0705B| allegoriae, intentus prospiciat quadriformem sophiae divisionem.

29.

Et est quidem prima πρακτική, activa, secunda φυσική, naturalis, tertia θεολογία, quae de Deo disputat, quarta λογική, rationalis, quae ostendit, quibus regulis de unaquaque trium aliarum sophiae partium disputandum. Quarum una virtutes, quibus supplantantur vitia, penitusque eradicantur, investigat; altera rationes naturarum, sive in causis, sive in effectibus; tertia quid de una omnium causa, quae Deus est, pie debeat aestimari; quomodo autem et virtus, et natura, et Deus rationabiliter quaeritur, quarta, ut diximus, edocet, diligenterque considerat, cui praedictarum sophiae partium narrationem historicam de conditione rerum adjungere 122.0705C| debeat. Et si non penitus philosophiae expers est, non alicui nisi physicae copulabit. Et si ita est, intueatur, quod a nobis allegorice dictum, et, ut opinor, inveniet. In prima siquidem die primordialium causarum generaliter in effectus suos sensibus vel intellectibus comprehensibilem processionem, conditione lucis significatam, diximus. Quod autem primordiales causae rerum omnium substantiae sint in divina sapientia substitutae, testis est S. Ambrosius in Exemero suo, dicens: Animadvertit vir plenus prudentiae, Moyses videlicet, quod visibilium et invisibilium substantiarum rationes et causas rerum mens sola divina contineat. In secunda triformem mundi hujus constitutionem, ex rationibus videlicet suis, simplicibusque elementis, corporibusque 122.0705D| compositis perfectam, aquarum vocabulo, firmamentique in medio earum facti, non incongrue, ut reor, descriptam existimavimus. Tertiam vero mundi hujus considerationem in segregatione eorum, quae in eo mutabilia sunt, ab his, quae naturae suae subsidiis custodita, incommutabiliter in eodem permanent statu constituta, hoc est, in discretione omnium mutabilium accidentium rationabili contuitu 122.0706A| ab immutabili substantialium formarum soliditate, aquarum congregatione, terraeque apparitione divinam Scripturam insinuasse arbitrati sumus. Nec immerito, quoniam frequentissimus divinorum eloquiorum usus est, visibilium rerum significativis vocibus, invisibilium rerum naturales subsistentias rationesque ad exercitationem pie philosophantium significare. Nec mirum, cum saepissime spiritualium et invisibilium rerum nominibus corporales sensibilesque assuescat innuere. Cujus reciprocae metaphorae dum sunt multa exempla et innumerabilia, praesenti negotio cumulare, omnibusque in divina Scriptura exercitatis manifestissima, longum videtur atque superfluum; paucis tamen exemplis utamur. Quod natum est ex carne, caro est, hic totus 122.0706B| homo originali peccato nascens carnis nomine vocatur; et quod natum est ex spiritu, spiritus est, totus homo ex regeneratione in Christo renascens vocabulo spiritus exprimitur. Et si quis dixerit, non totus homo ex carne nascitur, sed sola hominis caro, respondebo: non igitur totus homo ex spiritu nascitur, sed sola anima. Et si ita est, sequitur, gratia baptismatis corporibus non prodest. Si autem totus homo, anima videlicet et corpus, in Christo renascitur, et spiritus efficitur, necessario totus homo in Adam ex carne nascitur, et caro est. Ac sic concluditur, et carnem appellari spiritum, et spiritum carnem. Verbum Dei vocatur caro, et caro verbum, et similia, in quibus simul et συνεκδοχή intelligitur, et μεταφορά. Non ergo allegorizavimus 122.0706C| , dum nomine lucis species rerum visibiles et intelligibiles, tenebrarum vero significatione causas substantiales, omnem sensum et intellectum superantes, in mente divina aeternaliter substitutas, divinam Scripturam insinuasse diximus, aquarum vero, et firmamenti in medio aquarum symbolicis appellationibus hujus mundi visibilis triplicem substitutionem, in causis videlicet suis, quas S. Ambrosius substantias rerum visibilium in mente divina praeconditas appellat, et in universalibus elementis, quae Graeci catholica στοιχεῖα vocant, eo quod sibi invicem conveniant et concinant. Στοιχείωσις enim est διατύπωσις, hoc est, conformatio. Illorum namque concursu omnia corpora visibilia conficiuntur. Ideoque Athenienses στοιχεῖα litteras appellant, 122.0706D| quarum compositione articulata vox perficitur. Nec immerito. Dum enim viritim considerantur pura et a se invicem segregata, videntur esse contraria; frigus siquidem calori, humiditas siccitati contradicit; dum vero in se invicem miscentur, omnium rerum visibilium harmonia quadam mirabili atque ineffabili compositiones efficiunt. Re namque vera non elementorum substantiae, sed qualitates 122.0707A| dissentiunt. Quas videlicet compositiones, quoniam solvi, et in ea, quorum coitu efficiuntur, redire possunt, aquarum, quae sub caelo sunt, vocabulo congruentissime Propheta significavit. Quoniam vero harum rerum visibilium corporeis sensibus subjectarum duplex speculatio est; aliter enim in eis subjectas et immutabiles subsistentias, quibus proprie subsistunt, aliter accidentia, quae augeri et minui patiuntur, instabilique motu semper variari non desinunt, speculamur: necessarium erat, mutabilia ab immutabilibus segregari, hoc est, accidentia a substantiis intellectuali dijudicatione discerni, et mutabilia quidem veluti instabilium aquarum, ac semper fluctuantium, immutabilia vero, suaeque naturae stabilitate subsistentia, solidae telluris aridaeque 122.0707B| vocabulo significari. In his ergo omnibus nulla allegoria, sed nuda solummodo physica consideratio tractatur, mutuatis sensibilium nominibus ad significanda invisibilia frequentissimo divinae Scripturae usu. Sed ne S. patris Basilii reverendissimos videamur spernere intellectus, quid de hoc senserit, quantum mihi datur intelligere, breviter intimabo. In quarta Homilia in Genesin: Congregentur, inquit, aquae in congregationem unam. Ne influens aqua recipientes se regiones superfundens, crescensque semper, et alias ex aliis implens, omnem contigua includeret Epirum, eo jussa est congregari in congregationem unam. Ac per hoc saepe fluctuans ex ventis mare, et in altitudinem maximam sublevatis fluctibus, mox, ut littora tetigerit, in spumam 122.0707C| solvens impetum, revertitur. An me non timebis, dicit Dominus, ponentem terminum mari arenam, in firmissimo omnium sabulo, ne videlicet violentiae invecti maris refrenantur. Alioquin quid, inquit, prohiberet rubrum mare, omnem Aegyptum, dum sit humilior, intrare, et cooperire Aegypto pelagus incumbens, si non praecepto esset Creatoris impeditum. Nam quia humilior est rubro mari Aegyptus, quidam volentes opere sibi invicem pelagos conjungere Aegyptium et Indicum, in quo rubrum est mare: propter hoc prohibiti sunt conatibus, et primus inchoans Sesostris Aegyptius, ac postea volens perficere Darius Medus. Haec a me dicta sunt, ut intelligamus praecepti virtutem: Congregentur aquae in congregationem unam, hoc est, nulla a seipsa recedat 122.0707D| , sed in prima collectione congregata permaneat. Deinde dicens: Congregentur aquae in congregationem unam; ostenditur, quia multae erant per multos modos segregatae aquae. Juga namque montium, profunda vallium irrigua, aquarum collectionem habebant; et adhuc campi multi et 122.0708A| planities, nil maximorum pelagorum magnitudinis indigentes, et sulci multi, et convalles secundum alias et alias figuras, cava omnia undarum tunc plana, conjuncta sunt, ipsis divino praecepto ad unam congregationem undique aquis collectis.

30.

His atque hujusmodi verbis praedicti auctoris aperte suadetur, ob hanc causam multitudines aquarum, ubique per cava et plana terrarum diffusas, in congregationem unam divino praecepto fuisse collectas, ne totam terrae superficiem inundationum suarum cumulationibus cooperirent, et ut ad usus humanae habitationis appareret arida, herbis arboribusque decorata, diversis animalium formis copiosa, amplissimis Oceani, diversorumque pelagorum littoribus cincta, et ab impetu fluctuantis maris, arenosis obicibus divinae jussionis virtute roboratis munita. 122.0708B| Divini siquidem praecepti vigore validissimus undarum furor refrenatur et repercutitur, ne plana terrarum et humiliora se loca obruant. Haec autem, ut dixi, subjungere volui, ne forte quis diceret, quare gloriosissimi sacrae Scripturae expositoris sensum omnino praeterire ausi sumus.

31.

DISC. Provide cauteque. Non enim debemus divinorum Patrum intellectus ullo modo negligere, seu annullare, praesertim cum nos non lateat, eos saepissime simpliciter disputasse, capacitatem audientium non satis idoneam ad profundissimos spiritualis virtutis naturalium rationum percipiendos intellectus providentes. Atque ideo non temere dixerim, ut opinor, deiferum Basilium, superna gratia 122.0708C| illuminatum, simplicius exposuisse sex primorum dierum intelligibilium operationes, quam intellexerat, sermonem simplicitati auditorum coaptans. Siquidem homiliariter ad populum locutus est, et quod simul et semel a Deo factum fuisse altius cognoverat, veluti temporum morulis dispertitum propter eos, quorum sensus moras temporum, locorumque distantias superare nescierat, exposuit. Quod et ipse sublimissimus prophetarum Moyses fecisse dignoscitur. Non enim semel et simul potuit narrare, quod semel et simul Deus potuit facere. Siquidem et nos, qui adhuc in tenebris ignorantiae palpebrantes lucem veritatis conamur aspicere, non omne, quod simul mente concipimus, verbis explanare valemus; omnis namque ars, in animo sapientis 122.0708D| universaliter formata, diversis literarum et syllabarum, dictionumque temporalibus morulis, necessario particulariter ordinateque in aures discentium diffunditur. Non ergo praedictum Patrem debemus arbitrari simpliciter intellexisse, quod simpliciter videtur exposuisse. Quis enim audebit 122.0709A| divinum luminare reprehendere, dum nesciat, quantum in seipso potuit, lucere, lumenque suum minus capacibus temperanter voluit distribuere! Nam non facile crediderim, magnum praeconem sapientiae, plenissimum virtute, intellexisse aut cogitasse, inertem molem telluris, tenebrosam, infinita adhuc abyssi inundatione undique coopertam, per moras temporum prius fuisse conditam, ac postea peracto duorum dierum spatio, per intervalla temporum transactorum, veluti inchoante tertia luce, denudatam abysso illa, qua tegebatur, in congregationem unam collectam. Haec enim omnia et cetera, quae de sex primordialium dierum operibus divina Scriptura commemorat, simul et semel divino praecepto absque ullis temporalibus 122.0709B| intervallis, suis rationibus, secundum quas condita sunt, distincta et facta fuisse, et in species suas producta, beatissimus perspexerat, ut arbitror, Basilius. An aliud ex verbis ipsius in nona homilia Exemeri sui intelligendum? Intellige, inquit, Verbum Dei per creaturam currens, tunc incipiens, et usque nunc operans, et in finem perveniens, donec mundus consummetur. Utque sphaera cum ab aliquo impellitur, si proclivo quodam accipiatur, et propria conformatione, et commoditate regionis fertur in proclivum, nec prius stans, quam aequalitas camporum ipsam suscipiat: sic natura existentium, uno praecepto mota, in generatione et corruptione creaturam plane percurrit, generum consequentias per similitudinem salvans, donec ad ipsum descendat 122.0709C| finem. Equum quidem equi facit successorem, leonem leonis, aquilam aquilae, et nunc quodque animalium consequenter successionibus conservatum, usque ad consummationem universitatis transmittit. Intuere vim similitudinis. Verbum Dei, inquit, per omnia ab initio creaturae usque ad finem universitatis semper operans omnia et movens percurrit; uno namque praecepto, veluti unam quandam sphaeram, unam naturam eorum, quae sunt simul et semel facta, movet in genera et species, quae currens veluti in proclivum quoddam voluta, currere non desinet, donec ad finem universitatis, veluti ad quandam quietem perveniat. Unum igitur Dei Verbum uno praecepto unam existentium naturam fieri jussit, quam simul et semel et condidit, et in species 122.0709D| proprias produxit. Ut enim uno praecepto, repetito tamen sexies a Theologo, naturam omnium simul creavit, ita ipsa natura simul in omnes coepit currere creaturas, nec ulla alteram locorum seu temporum numeris seu spatiis praecessit. MAG. Juste recteque magnum virum praedicas, nec aliter de ipso est sentiendum. Pulchre igitur, segregata multitudine accidentium stabilitate substantiae, multiplex 122.0710A| ipsius vis, per diversas species visibiliter erumpens, herbarum lignorumque significationibus insinuatur. Omnis enim species in genere, et omne genus in substantia naturaliter continetur. Item omnis substantia per genera in formas speciesque proprias vim suam exserit, et hoc totum, vita illa, quae in seminibus operatur, divini praecepti virtute jussa administrat. Ideoque herbas lignaque, animalia fixa in loco physici non irrationabiliter appellant. Sunt enim animata corpora, locorum et temporum intervallis crescentia, suisque locis, in quibus crescunt, fixa. Et notandum, quod quemadmodum aquarum collectio per se stare non potest, nisi mole terrae sustineatur, sive interius per occultos poros, sive exterius per apertas inundationes 122.0710B| discurrens, sive stagnis lacubusque stans: ita accidentium inundatio non nisi in subjecta substantia consistere praevalet, sive in occultis subjecti sinibus lateant, ut sunt qualitates et quantitates, causaliter, sive foras erumpant, et in aliqua materia appareant, ut sunt moles corporeae diversis coloribus superfusae, sive stabilia sint, ut species atque figurae, quae adjectae mutabilitati materiae visibilia efficiunt corpora, statu quodam speciali conformata, et in unum colligunt, ne subito solvantur, inque fluxus suae mutabilitatis speciem, qua continentur, deserentia labantur et refluant. Sed ne in talibus diutius immoremur, ad quartam mundanae constitutionis transeamus speculationem.

32.

DISC. Series disputationis ita exigit. Nam si 122.0710C| per singula, quaecunque de talibus et quaerenda et solvenda sunt, quis investigare voluerit, prius ei tempus deficiet, quam ad finem omnium, quae tractanda sunt et ad purum discutienda, valeat pervenire. MAG. Peracta itaque duarum inferiorum visibilis hujus mundi partium, terrae videlicet et aquae, formationis narratione, imo etiam simul ac semel, absque ullis temporalibus morulis, divino praecepto in generibus suis et speciebus formatarum, locis quoque, certisque finibus circumscriptarum speculatione, mox ad superiorum partium, aeris dico et ignis, constitutionem divinus cosmographus mentis intuitum convertit, dicens: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa, 122.0710D| et tempora, et dies, et noctes, et annos, et luceant in firmamento caeli, et illuminent terram; et factum est ita. Audisti conditionem generalem omnium luminarium caelestis firmamenti in primordialibus causis ante omnem diem, et tempus, et locum; audi eorundem processionem in effectus suos, in species proprias multiplicatam, locorum intervallis discretam, temporum curriculis volubilem, motu 122.0711A| stabili, statuque mobili compactam. Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, et cetera, quae de operibus quartae lucis Scriptura commemorat. De firmamento, dum de secunda die tractabamus, quae nobis verisimilia visa sunt, exposuimus. Non enim, ut opinor, aliud firmamentum secundo die est factum in medio aquarum, et aliud, in quo quarto die facta est series caelestium luminarium. Siquidem si aliud esset, fortassis Scriptura non sileret, sed diceret, fiant luminaria, et firmamentum caeli, sicut dixit: Fiat firmamentum in medio aquarum. Nunc autem, quoniam non dixit, fiat firmamentum, sed fiant luminaria in firmamento, clare datur intelligi, unum 122.0711B| idipsumque esse firmamentum, quod secundo die in medio factum est aquarum, et in quo postmodum non spatio temporis, sed distantia propheticae visionis, siderea luminaria condita sunt. Cum igitur tria corpora maxima mundi sint, ut philosophi perhibent, quorum unum infimum, mediumque totius mundi, instar centri in circulo seu sphaera, aridam vel terram divina vocavit auctoritas, segregatione aquarum tegentium se specificatum, herbarum lignorumque pulcherrima varietate coopertum, sive quis simpliciori sensu visibilem hanc molem in medio mundi positam, oceani limbo circumcinctam, terrae aquarumque vocabulis significatam, sive altiori intellectu substantiae ab accidentibus dijudicationem intellexerit; herbarum vero et lignorum 122.0711C| nominationibus, sive haec ornamenta sensibilia, quibus aestivis temporibus terrena vestitur superficies, vi seminum erumpentia, telluri radicitus fixa, humore nutrita et corpulentia, sive intelligibiles species, ex intimis naturalibusque substantiae sinibus procedentes, instar herbarum lignorumque de terra nascentium praeceperit; aliter namque in omni sensibili corpore quantitatis molem, qualitatibus suis subjectam, corporeis sensibus consideramus, aliter invisibilem substantiam, speciesque proprias in ipsa subsistentes mentis acie intelligimus, secundum quas rerum omnium visibilium et invisibilium numerositas multiplicatur, universalitas colligitur, proprietas custoditur: ad aliorum duorum maximorum mundi corporum theoriam prophetica 122.0711D| intentio conversa est. Fiant luminaria, inquit, in firmamento caeli. Recordaris, ut opinor, de hoc nomine firmamenti in medio aquarum constituti, dum de eo tractabamus, nostri intellectus. DISC. Recordor sane. Si non me fallit memoria, convenerat quidem inter nos, nil probabilius eo nomine significari, quam quattuor simplicium elementorum 122.0712A| universitatem, quae dum per se purissima sint, et incomprehensibilia omni corporeo sensu, et ubique universaliter diffusa, invisibili suo meatu, proportionabilique coitu in se invicem, omnia corpora sensibilia perficiunt, sive caelestia sint, sive aerea, sive aquatica, sive terrena, sive maxima sint, sive minima, sive media, et, ut universaliter dicam, tota caelestis sphaera, et omnia, quae in ea, et extra eam a summo usque deorsum continentur, eorum concursu nata sunt, et quicquid in ordine seculorum vicissitudine rerum corruptibilium nascitur, ab ipsis procedit, et in ipsa resolvitur. Haec autem vocantur a Graecis πῦρ, ἀὴρ, ὕδωρ, γῆ, hoc est, ignis, aer, aqua, terra, ex nominibus maximorum corporum, quae ex eis componuntur, denominata. 122.0712B| Ubi notandum, quod non ex coitu substantialium elementorum, dum sint incorruptibilia et insolubilia, sed ex eorum qualitatibus sibi invicem proportionaliter copulatis corpora sensibilia conficiuntur. Qualitates autem quattuor elementorum notissimae sunt quattuor: caliditas, humiditas, frigiditas, siccitas, ex quibus omnia corpora materialia adjectis formis componi, physica perhibet theoria. Quarum quidem activas esse duas philosophi dicunt, caliditatem et frigiditatem; passivasque duas, humiditatem et ariditatem. Dum enim caliditas humiditati, et frigiditas ariditati naturali quodam coitu miscentur, omnia, quae in terra et mari nascuntur, procreationem accipiunt. Quod etiam Poeta intelligebat, dicens: 122.0712C| Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether Conjugis in gremium laete descendit.

Patrem siquidem igneam qualitatem, quae est caliditas, fecundos vero imbres aquaticam, quae est frigiditas, appellavit; conjugis vero gremium fertilitatem humiditatis, quae est qualitas aeris propria, et ariditatis, quae est terrae qualitativa proprietas, vocando, unius veluti uxoris nominatione terram cum sibi proximiori et corpulentiori aere significavit. Hinc colligitur, ut duae qualitates activae sibi invicem contrariae, caliditatem dico et frigiditatem, duabus passivis sibimet oppositis, humiditati videlicet et ariditati copulatae, occasionem omnibus in terra et in aquis nascentibus praebeant generationis et incrementorum. Et ne quis 122.0712D| miretur, frigiditatem, dum sit proprie aquarum, de superioribus hujus aeris partibus veluti in gremium terrenae ariditatis descendere, cognoscat, aquas in nubibus suspensas frigidiores esse marinis fluvialibusque fluentis. Si autem ad haec quis dixerit, quare ergo multi philosophorum, teste S. Augustino, affirmant, ignem et aera agere, aquam vero et terram 122.0713A| pati, si aqua frigida ariditati terrae mixta in seminibus agit, et non patitur, huic satis est respondere, aquam frigidam esse et humidam, sed humiditatem ab aere, frigiditatem vero a seipsa recipere. Ea qualitate, quam ex vicino sibi elemento suscipit, actum calidi patitur; ea vero, quae sua est, semper in seminibus agit. Quis enim naturalium rationum peritus ignorat, solam sinceramque caliditatem absque aliquo ex frigiditate temperamento, aut solam sinceramque frigiditatem sine quadam caliditatis mixtura cujusdam corporis nullam generationem agere, aut ex sola humiditate, seu sola ariditate sine utriusque contemperantia nullum corpus naturali passione nasci? In his tamen, in quibus mundanae philosophiae studium exercetur, longius immorari 122.0713B| non valde est necessarium. Proinde paucis his de quattuor qualitatibus quattuor universalium elementorum praelibatis, quae, quoniam medietatem quandam inter primordiales causas et composita corpora obtinent, firmamenti nomen acceperunt, ad luminarium, quae in ipso constituta sunt, expositionem properandum video.

MAG. Recte vides. Si ergo nomine firmamenti quattuor simplicissima universalissimaque mundi elementa vocantur, quid tibi videtur? Num illa quattuor ubique in omnia corpora, sive aetherea, sive aerea, sive aquatica, sive terrena diffunduntur connexa, ita ut nullum sensibile corpus possit reperiri, quod illorum omnium careat concursu? An quaedam ex quibusdam, non autem omnia ex omnibus confluunt?

DISC. Huic quaestioni 122.0713C| facillimum est satisfacere, quoniam a mundi philosophis quaesita est, et rationabiliter inventa. Aiunt enim, intra ambitum mundi hujus sensibilis nullum corpus intervallis longitudinis, latitudinis, altitudinis dimensum posse fieri, in quo quattuor elementorum natura, quamvis invisibiliter, non valeat intelligi. Nam sicut omne, quod sensus corporeus in eis attingit, non aliunde nisi ex qualitatum quattuor elementorum confluxu in se invicem suae constitutionis materiem recipit; ita omne, quod in eisdem, in quantum corpora sunt, rationabilis investigatio invenit, nil aliud est praeter ipsorum simplicium et inseparabilium elementorum uniformiter conventum. Ideo autem additum est, in quantum corpora sunt, ne quis existimaret, nos substantias 122.0713D| rerum, seu genera, seu species, seu illam vitam, quae omnia corpora, in quibus motus vitalis cognoscitur, et animare et nutrire perhibetur, in hoc loco tetigisse vel tractasse. Haec enim ultra omnem universaliter corpoream naturam et sunt, et intelliguntur, et sine quibus nulla corporea natura, sive incomprehensibilis sit sensibus corporeis, ut sunt quattuor illa elementa, de quibus nunc agitur, sive comprehensibilis, ut sunt diversarum qualitatum 122.0714A| materialium rerum sensibilem constitutionem praestantium conventus. Quamvis itaque qualitatum quaedam quidem in quibusdam corporibus plus, quaedam vero minus sensibus appareant, synodus tamen ipsorum catholicorum elementorum una eademque uniformiter commensurabilis in omnibus est. Mens siquidem divina examinationem totius mundani corporis inter duas extremitates sibi invicem e contrario oppositas aequali lance libravit, inter gravitatem dico et levitatem, inter quas omnis constitutio visibilium corporum ponderata est. Proinde omnia corpora, in quantum gravitatem participant, in tantum terrenarum qualitatum capacia sunt, hoc est, soliditatis, et stabilitatis; in quantum vero ex levitate attrahunt, in tantum qualitates caelestes 122.0714B| participant, inanitatem dico et mutabilitatem; media autem, quae simili libramine extremitates attingunt, aequali participatione illarum qualitates possident. In omnibus autem quattuor elementorum universalium unus idemque motus est, et status, et capacitas, et possessio.

MAG. Probabiliter responsum est. In hoc enim omnes physici consentiunt. Ubique igitur sunt per totum sensibilem mundum aequali mensuratione atque concursu quattuor purissima elementa, firmamenti vocabulo divina auctoritate appellata. DISC. Jam datum est, et ratione inventum. Graecorum quoque nominum interpretatio testis est; siquidem πῦρ ignis propterea dicitur, ut arbitror, quia per poros, hoc est, occultos meatus omnia penetrat. Nullum enim corpus est, ex quo ignis excuti non valeat, collisione quadam attractus. Nam et attritus 122.0714C| undarum scintillant, nec omnino currerent, si caliditatis expertes essent. Quid dicam de coloribus, qui de lucis natura absque dubio procedunt? Nonne omnibus corporibus superfusos esse videmus? Aer nominatur, id est, spiritus, quia per omnia spirat. Nulla namque sensibilis natura est, quam subtilissimus aer penetrare non possit. Quod ex odoribus et sonis possumus argumentari. Non enim invenies corpus, quod quendam odorem olfacientibus, aut quendam sonum pulsantibus non reddat. Ὕδωρ vocatur, id est aqua, quasi εἰδος ὁρώμενον, hoc est, species visa. Nulla siquidem corporea res est, ex cujus superficie, attritu quodam levigata, imago quaedam 122.0714D| resultare non valeat. Ἄχθος appellatur terra ex gravitate. Non enim ullum corpus est, quod proportione sui ponderis naturalem suum locum non appetat, sive in medium mundi, sive in extrema vergatur. Nec hunc sensum refutat illud aliud nomen terrae, quod est γῆ, quod proprie vallem significat; siquidem uniuscujusque creaturae est vallis locusque, in quo propria sua definitione circumscribitur. Cum ergo aliquod corpus perspexeris si in eo colorem 122.0715A| lucis senseris, subesse igneum; si sonum, seu spontaneum, seu artificialem, subesse aereum; si ex plana superficie naturae, seu arte quandam imaginem resultare, subesse aquaticum, ubi enim non resultat, ibi non est defectus naturae, sed industriae, ubi aliquem appetitum naturalis stationis sursum versus seu deorsum, subesse terrenum intellige elementum, multaque alia sunt argumenta naturalia, quibus quattuor elementorum inseparabilis concursus in omnibus compositis corporibus semper et ubique indubitanter cognoscitur.

MAG. Quae a te dicta sunt, rata mihi verique similia videntur. Quod ergo scriptum est: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, ita intelligere debemus, ac si aperte diceretur: Fiant siderea corpora clara 122.0715B| lucidaque in quattuor elementis ubique diffusis, ex eorum qualitatibus composita. Etenim aliter in eis subjecta corpora, suis spatiis collocata intelliguntur, aliter claritas ab iis per universa mundi elementa ubique refulgens. Siquidem aliud est album, aliud albedo. Nec id ipsum est clarum, et claritas; unum namque subjectum, aliud accidens. Divino itaque praecepto, quo imperatum est: Fiant luminaria in firmamento caeli, vehicula lucis, ut ait S. Basilius, quibus circa mundi ambitum certis temporum intervallis, veheretur, facta sunt. Et vide, quam provide loquitur Scriptura. Non dixit, fiat luminare majus, et luminare minus, sed Fiant luminaria. Generaliter enim omnium caelestium corporum lucentium super terram conditionem expressit. Quorum quaedam 122.0715C| quidem non longe a terra statuta sunt, ut luna, quae centum viginti sex millibus stadiorum, teste Pythagora, a telluris mole exaltatur in altum. Ideoque vicina terris appellatur, in cujus umbram saepe incidens, solari luce deserta, defectum luminis patitur. Illudque spatium, quo luna distat a terra, tonum philosophi, hoc est, spatium cum rationabili quantitate vocant. Duobus siquidem modis harmoniae vocum periti tonos dicunt. Nam et diastemata, hoc est, sonorum intervalla, et analogias, hoc est, eorum proportiones tonos appellant. Quaedam vero in medio mundi, ut sol, omnesque planetae, qui circa eum volvuntur. Quaedam in superioribus mundi partibus, ut sunt astrorum chori.

33.

DISC. De circulis, deque interstitiis caelestium 122.0715D| lucidissimorumque corporum, multiplex variaque sapientum mundi opinio est, et ad nullam certam rationem, quantum mihi videtur, deducta. Ideoque, quaeso, si quid de talibus verisimile aut rationi conveniens tibi visum est, explanare non differas. MAG. In longum nos mittis, cum videas, ad reliqua, quae de operibus sex dierum dicenda sunt, potius properandum, hujusque libri prolixitas terminum exigat, praesertim dum vix de talibus, quae 122.0716A| nunc exigis, ulla opinio sit ratione subnixa, vel ab ullo philosophorum plene deprompta. Non quod illi, ut arbitror, non intellexerint, alioquin non recte physici aut philosophi appellarentur, sed quod nullus illorum, quos adhuc legimus, pure et indubitanter horum rationes satis reddere videatur. Veruntamen ex his, quae ipsi sparsim scripserunt, certisque argumentationibus rerum experimento approbaverunt de telluris lunaeque interstitiis, quiddam verisimile tibi aperire non negarim. Lunam namque centum viginti sex millibus stadiorum a terra distare, ex ipsius eclipsi absque ullo errore, ut aiunt, exploratum est. Umbram siquidem terrae, quam noctem vocant, circulum lunae attingere, ipsa prodit natura. Globus enim illius detrimentum suae lucis non 122.0716B| pateretur, si solari radio, in regionem umbrae incidens, non privaretur. Ac per hoc subtracta omni ambiguitate conficitur, tanto spatio lunam a terra elongari, quanto intervallo noctis umbram ratio docet protendi. Protenditur autem noctis umbra usque ad lunae circulum. Noctem igitur centum viginti sex millibus stadiorum in altum erigi manifesta edocet ratio. Quo autem argumento centum viginti sex stadiorum millia lunam a terra distare indubitanter approbari possit, diligentioris inquisitionis indiget. DISC. Plane. Adhuc enim de hac quaestione nulla mihi ratio satisfaciens refulsit. MAG. Intentus itaque perspice, quae mihi verisimilia de his videntur a philosophis inventa. Ex gnomonica quippe, hoc est, horologica speculatione praedictum spatium et quaesitum 122.0716C| subtiliter ab iis est, et absque ulla ambiguitate repertum. Quorum doctissimus in omni geometrica et astrologica supputatione Eratosthenes traditur fuisse. Scaphia siquidem dicuntur rotunda ex aere vasa, quae horarum ductus, styli in medio fundo siti proceritate, discriminant. Qui stylus gnomon appellatur; a quo, veluti quodam centro, lineae ducuntur in extrema scaphiorum. Quae lineae totum horologii ambitum in XXIV spatia discriminant, hoc est, in XXIV horarum morulas, quibus totius caelestis sphaerae amplitudo circa terram convolvitur, donec ad eundem situm naturalis horizontis, quem pridie tenuerat, revertatur. Praefatus itaque Eratosthenes, motum umbrae styli per spatia horologii diligenter animadvertens, aperte intellexit, unam eandemque 122.0716D| rationem esse in motu umbrae per horarum intervalla circa horologii stylum, inque noctis circuitu per earundem horarum spatia circa telluris ambitum; in tantum, ut omne, quod in vasis horoscopi, hoc est, signiferi, perspicitur, simili speculatione de motu caelestium corporum intelligatur. Vernali itaque aequinoctio umbrae styli prolixitas mediam gnomonis mensuram efficit in Meroe, insula Nili, et Syene, civitate Aegypti. Ipsa autem medietas styli, 122.0717A| diametros est totius ambitus horologii. Ac per hoc et umbra styli in aequinoctio diametros est et styli et horologii. Et quia omnis diametros ab ipsa sphaera, seu circulo, cujus diametros est, duplo superatur, necessario umbra styli circuli duplicis rationem reddit; duplo enim vincitur ab ipso circulo seu sphaera, cujus medietas constituitur. Nam et denarii numeri, veluti cujusdam circuli, quinarius diametros est. Hac itaque ratione horologii perspicue intellecta, vir sagacis ingenii Eratosthenes ambitum totius terrae subtili indagine requisivit. Ac primum quidem cognovit, ambitum aequinoctialis circuli, qui totum orbem terrarum, totamque caelestem sphaeram in duas aequales secat partes, trecentis sexaginta partibus compleri. Quarum duodecimam portionem, 122.0717B| hoc est, triginta partes, duabus horis oriri seu occidere, seu de loco, per quem moventur, recedere indubitanter intellexit. Itaque quod umbra in horologio sensui indicat, hoc caelestium corporum incessabilem motum efficere ratio probat. Non enim umbra styli per horologica intervalla moveretur, si non aetherium corpus cum sideribus suis circa terram circumvolveretur. Quod ergo valet moles terrae in medio mundi, hoc valet stylus in medio horologii. Et quemadmodum umbra styli circa seipsum per ambitum scaphii circumducitur, ita nox, quae est umbra terrae, circa ipsam terram undique per spatia aeris lunam a terra segregantis circumvehitur. Sol autem idem de corporibus et terrae, et styli umbram jacit. Qui quidem, sicut in 122.0717C| aequinoctio, meridiano tempore, in illis partibus orbis terrarum, quae aequinoctiali circulo appropinquant, in Meroe dico et Syene, umbram gnomonis facit tantae proceritatis, ut diametrum ipsius, hoc est, medietatem seu paulo plus, possit attingere, ita ex omni mole telluris ubique umbram protendit, ut ad circulum lunae, seu paulo superius, exaltetur. Quod ipsius lunae probat defectus. Si enim aliquotiens umbra terrae ultra lunarem circulum non extenderetur, non fortassis solaris lucis casum ipsa luna pateretur. Nam, ut aiunt philosophi, lunaris circuli centrum terra est; quamvis aliquando in signo tauri altius paululum elongari ab eo aestimetur, ubi altissima apsis, hoc est, altitudo sui circuli putatur esse, ideoque non inaequalitas sui ambitus 122.0717D| circa terram, verum umbrae altitudo causa eclipseos ejus aestimanda est. Eratosthenes igitur umbrae terrae altitudinem ex gnomonis ad umbram suam comparatione investigans, cognoscensque, non ultra ipsam terrae diametrum exaltari, tanta enim altitudo noctis est, quanta spissitudo telluris intra aequinoctialem circulum mensuratae, prius ambitum terrae quaesivit, ut ex eo diametrum posset invenire. Amplitudine siquidem circuli seu sphaerae 122.0718A| reperta, facile est, lineam, quae dividit in partes aequales, incunctanter dignoscere. Proinde per Geometricos regis Ptolemaei, quanta portio telluris esset inter Meroen et Syenem, certior factus per similitudinem umbrae, meridionali tempore aequinoctialis diei in septingentis stadiis unam partem invenit compertam. Quam trecenties sexagies, hoc est, per longitudinem aequinoctialis circuli multiplicans, absque ullo errore amplitudinem totius telluris in ducentis quinquaginta duobus millibus stadiorum reperit. Septingenta namque stadia trecenties sexagies multiplicata ducenta quinquaginta duo millia stadiorum colligunt. Quem numerum aequaliter dividens, medietatem illius, hoc est, centum viginti sex millia stadiorum in diametro telluris, inque lunae 122.0718B| ac terrae intercapedine intellexerat esse. Exinde quantum perfecti numeri in his omnibus vigent, senarius videlicet et septenarius et octonarius, in quibus maxima symphonia musicae naturaliter constituitur, quae diapason vocatur! Habet enim octo sonos, septem spatia, sex tonos. Senarius namque numerus per seipsum multiplicatus, id est, sex sexies, triginta sex efficit. Quo numero si septem millia multiplicaveris, invenies totius orbis ambitum: siquidem septem millia tricies ac sexies, aut triginta sex septies millies multiplicata, ducenta quinquaginta duo millia stadiorum faciunt, quo numero totius telluris amplitudo concluditur. Si autem senarium sui diametri, qui est ternarius, quantitate multiplicaveris, decem 122.0718C| et octo numeri summam conficies, per quam septem millia stadiorum multiplicata diametrum totius terrae consummant. Septem siquidem millia decies et octies, seu decem et octo septies millies, centum viginti sex millia faciunt; qui numerus stadiorum et terrae diametrum, et lunae atque telluris intercapedinem collocat. Proinde non irrationabiliter lunae terraeque intercapedo, totiusque telluris complexio, toni proportione contineri a philosophis pronuntiatur. Quattuordecim namque millia stadiorum, decies et octies multiplicata, ducenta quinquaginta duo millia faciunt, ambitum videlicet terrae; diametrum vero ejus, lunaeque ab ea distantiam, septem millia stadiorum decies et octies multiplicata peragunt. Decem autem et octo, comparati 122.0718D| ad decem et sex, quos bis octo mensurant, toni obtinent proportionem; major enim numerus tonum minorem colligit, octavamque ejus partem, qui est binarius. Nam quemadmodum novem ad octo proportione epogdoa, ita decem et novem ad decem et sex harmonicis speculationibus coaptantur. Omnis siquidem numerus major, minorem se et octavam minoris partem continens, epogdoos in numeris, in musicis vero tonus vocatur. His ergo rationibus et 122.0719A| orbis ambitus, ejusque diametros, et spatium, quo luna distat a terra, et noctis altitudo incunctanter comprehensa sunt. Si autem quaeras, cur et Plinius secundus, et Ptolemaeus, in Geographico suo, ut Martianus scribit, non plus quam quingenta stadia singulis partibus distribuunt, qui numerus, trecenties sexagies multiplicatus, ambitum telluris juxta Eratosthenis supputationem comprehendere non poterit, non mihi facile occurrit, quid respondeam. Si enim dixero, Eratosthenen plus terrae magnitudinem, Plinium vero et Ptolemaeum minus existimasse, non videbitur verisimile, quod inter summos auctores mundanae sapientiae tanta dissonantia sit, ut alii amplitudinem terrae ducenta quinquaginta duo millia stadiorum, alii centum octoginta millia argumententur 122.0719B| amplecti. Quingenta siquidem stadia tricenties sexagies, CLXXX millia stadiorum faciunt. Qui numeri a se invicem discrepant LXXII millibus stadiorum. Praesertim cum praedicti sapientes, solertissimique naturarum inquisitores, in numero partium aequinoctialis, seu Zodiaci circuli, consentiant: omnes enim unanimiter trecentas sexaginta pronuntiant. Si dixero, minora stadia hunc, Eratosthenem dico, mensurasse, ac per hoc majorem numerum singulis partibus dedisse, illos vero majora ideoque pauciora, quomodo hoc probabile judicabitur? Nam utrique stadium CXXV passibus mensurari confirmant. Mihi itaque videtur inaequalitatis hujus causa quantitatis passuum inaequalitatem substetisse. Fieri enim potuit, ut duos mensores, quorum 122.0719C| unus statura major, alter minor, majoribus minoribusque passibus stadium unum mensurare, indeque stadia majora minorave in mensura unius partis computari. Quisnam non crediderit, Herculem, quem primum juxta Olympum montem stadium fertur mensurasse, majoribus incomparabiliter passibus et pedibus mensuram stadio dedisse, quam ceteri, qui post eum stadia mensurabant? Nam ex quantitate stadii, quod ipse primus mensuraverat, passuum gressuumque ejus, ac pedum magnitudo, ex pedum vero amplitudine totius staturae illius altitudo aestimata est. Quid ergo mirum, si una eademque unius ejusdemque partis intercapedo et quingenta simul, et septingenta stadia capiat, et unumquodque stadium eodem numero passuum et gressuum, 122.0719D| pedumque computari, ipsos autem passus et gressus ac pedes non ejusdem quantitatis esse, in quibusdam quidem majores, in quibusdam minores, ita ut majoribus mensurata, stadia quingenta, minoribus vero septingenta unum id ipsumque unius partis spatium implerent? Habet autem stadium juxta graecam supputationem jugera VI, cubitos C, passus CXXV, gressus CCXL, ulnas CCCC, pedes DC. Verum 122.0720A| amplitudine terrenae molis, noctisque altitudine, quae ejusdem mensurae est, cujus etiam telluris diametros rationabili argumentatione repertis, ambitus lunaris, circuli prompte quaerentibus occurrit. Triplicata siquidem noctis altitudo circuli lunaris, diametrum efficit: centum namque viginti sex millia stadiorum, tertio repetita, CCCLXXVIII millia faciunt. Est igitur lunaris circulus in millibus stadiorum CCCLXXVIII. Si autem diametrum duplicaveris, erit totius circuli ambitus in in DCCLVI millibus stadiorum. De mensura autem lunaris corporis multorum varia opinio est. Multi enim dicunt, globum lunae telluris amplitudini aequalem esse; et hoc argumentantur ex eclipsi solis, putantes lunam solares radios ab omni terra auferre 122.0720B| posse. Sed aequinoctiali circulo appropinquantes, de magnitudine lunae, ut Martianus scribit, verisimiliora tradunt, et ex defectu solis rationabiliter approbant. Dicunt enim, umbram lunae, momento solaris defectus, duodevicesimam telluris partem occultare. Et quia omne corpus triplici umbra sua, quam metaliter jacit, majus est, lunae corpus sextam terrae partem in amplitudine sua habere colligitur. Ac per hoc, quoniam duodevicesima, hoc est et octava decima totius terrae portio, est in XIV millibus stadiorum, sequitur, ut ipsa octava decima pars triplicata amplitudinem lunaris globi perficiat. XIV autem, ter ducta, XLII faciunt. Quadraginta igitur duo millia stadiorum amplitudinem lunae comprehendunt. Tot enim millia 122.0720C| stadiorum sextam terrae obtinent partem. Quadraginta namque duo millia sexies, vel sex millia quadragies bis, CCLII millia stadiorum cumulant. Et miraberis, senarii numeri et septenarii reciproca virtute lunae atque telluris amplitudinem comprehendi. Septem siquidem sexies, vel sex septies, XLII, lunae videlicet globum; et iterum XLII sexies, CCLII, terrae scilicet spatium, in gyro amplexantur. Hosque omnes numeros in millibus stadiorum computari, ratio indicavit, ad cumulum perfectissimae naturalium mundi corporum constitutionis manifestandum. Omnis siquidem perfectionis cubica solidaque millenarii numeri formatio significatrix est. Status itaque naturae senario, motus septenario, utriusque autem immutabilis ratio millenario 122.0720D| significatur. Est enim rerum omnium status mobilis, et motus stabilis, aeternis rationibus perfectissime constitutus. Nec sine ratione philosophi haec omnia stadiis metiebantur. Quinarius namque numerus ἀνακαταστικὸς est, hoc est, in seipsum rediens; quotienscunque multiplicaveris per seipsum quinarium, in se ipsum redire necesse est. Primus itaque quinarii cubicus motus stadium perficit, quinquies 122.0721A| quinque quinquies CXXV passus. Ac per hoc non irrationabiliter et motus mundanorum corporum et status eo numero colligitur; qui et cubicus est, et volubilis, et in seipsum revertens. Haec de spatiis inferiorum mundi partium diximus, magnorum philosophorum ratiocinationes secuti, non affirmantes incunctanter, ita se habere, sed quae verisimiliora certisque regulis propinquiora visa sunt proferentes, tuis petitionibus satisfaciendi molimine. DISC. Mihi sufficiunt, quae a te de talibus prolata sunt. Ceterum cui haec vel non satis rata, vel non satis insinuata videntur, alios aliorum quaerat intellectus. Multipliciter enim ex diversis auctoribus mundanae constitutionis ratio tractata est. Verum quia de magnitudine, deque intervallis inferiorum 122.0721B| mundi corporum, lunae dico ac terrae, quae rationi convenire inspiciuntur, investigata sunt, de spatiis aetheris quaedam breviter velim audire. Ea siquidem aut sola, aut maxime, in speculationibus divinae in quarta intelligibili die operationis discutienda nemo ambigit.

MAG. Nimium moramur in quarto die.

DISC. Minus eruditis, discereque cupientibus, naturamque rerum investigantibus, si forte hanc nostram disputationem lecturi fuerint, non nimis videbitur, ut arbitror, praesertim cum rationi non conveniat, de inferioribus mundi partibus quaedam rationabiliter tractari, superiores vero omnino intactas relinqui.

MAG. Jamdudum inter nos confectum est de solari globo, medio libramine gravissimae levissimaeque naturae, circulari motu, per 122.0721C| mediam signiferi lineam, circa inferiora mundi spatia aeternaliter ferri.

DISC. Confectum plane, certisque rationibus suasum, nec naturae situs aliter fieri sinit.

MAG. De magnitudine ipsius solaris globi neque secularium literarum eruditi, neque divinarum Scripturarum expositores certam definitionem proferri permittunt. Nam et Plinius secundus in naturali historia, et sanctus Basilius in Exemero suo, magnitudinem solis omnino prohibent definiri. Non enim umbra ejus est, cujus argumento experiremur, quantae sit magnitudinis. Nam neque telluris lunaeve amplitudo inveniretur, nisi umbra earum, metaliter jacta, certis dimensionibus extenderetur. Ac per hoc corpus solare, quoniam nullam umbram in infinitum progredi sinit, sed pro rationibus 122.0721D| corporum, quorum umbrae sunt, certis dimensionibus concludit, suae magnitudinis infinitatem manifestissime aperit.

DISC. Nec hoc quaero, neque ab aliquo quaerendum existimo. Non enim oculorum conjectura praevalet, ubi ratio sedem argumenti non habet. Quanto autem spatio a terra elongatur, juxta philosophorum existimationem exponas, postulo.

MAG. Primus enim omnium philosophorum, 122.0722A| ut aiunt, Pythagoras interstitium terrae ac lunae in millibus stadiorum CXXVI prodidit; quod postmodum, ut diximus, Eratosthenes ex umbra terrae lunaeque defectu incunctanter approbavit. Cujus interstitii duplici proportione solem a luna in altum elongari, idem Pythagoras fertur tradidisse. Sed qua ratione illud existimaverit, multorum diversa sententia est.

34.

Veruntamen quoniam ipse juxta rationes musicas totius mundi fabricam et volvi et mensurari certis argumentationibus conatus est asserere, quod nec divina negat Scriptura, dicens: Et concentum caeli quis dormire faciet, possumus explorare, non aliam ob causam hoc dixisse, nisi ut ostenderet in spatiis siderum musicorum diastematum rationabiles 122.0722B| proportiones. Proinde in medio totius spatii, quod est a terra usque ad sublimissimam sphaeram, qua omnia sensibilia circumscribuntur, solis ambitum cognoscens, unam diapason a terra ad solem, alteram a sole usque ad extremum mundi ambitum non irrationabiliter existimavit. Diapason autem dupli proportione modulatur. Ut ergo in diatonico genere, verbi gratia in harmonia sonorum, bis diapason ex bis duplo coaptatur; prima quidem diapason a principali principalium usque ad μέσην, id est mediam, secunda vero ex μέση usque ad νήτην ὑπερβολαίων, hoc est ultimam excellentium, protenditur: ita et totum spatium a terra ad solem diapason ratione coaptatur, medium quippe sol obtinet locum, et a sole ad duodecim sidera, hoc est, ad extremum 122.0722C| stellarum motum alia diapason conjungitur. Ideoque rationibus harmoniae, quae dicitur bis, diapason intervallum a terra ad sphaeram constitutum esse arbitratus est. Ac per hoc conficitur, ut diametros terrae, tertio multiplicata, terrae solisque intercapedini, quemadmodum et lunaris circuli diametro, aequalis sit. Proinde et in diametro lunaris circuli, inque terrae ac solis interstitio unum et id ipsum spatium mensurabitur. In utroque enim millia stadiorum CCCLXXVIII computantur. Itaque duplicato hoc numero, intercapedinem terrae extimaeque sphaerae reperies in millibus stadiorum DCCLVI, et miraberis naturae concordiam. Quot enim millia stadiorum sunt in longitudine lunaris circuli, tot sunt in altitudine a terra usque ad signa spatii: 122.0722D| in utrisque namque DCCLVI millia stadiorum colliguntur. Si vero solaris circuli diametrum vis cognoscere, telluris diametrum CXXVI millia stadiorum septies multiplicabis, et habebis DCCCLXXXII millia stadiorum in diametro solaris gyri. Quo numero bis ducto, ipsius gyri longitudo colligetur in millibus stadiorum mille millies DCCLXIV millia. At si quaesieris diametrum totius sphaerae caelestis, 122.0723A| tali reperies argumento. Longitudinem lunaris gyri, hoc est, DCCLVI millia stadiorum duplicabis; addes etiam diametrum terrae, CXXVI millia stadiorum: et colliges diametrum sphaerae in millibus stadiorum mille millies DCCXXXIV millia. Quo numero bis facto, ambitus totius mundi existimatur comprehendi in millibus stadiorum mille millies ter, insuper etiam adjectis CCLXVI millibus stadiorum, ut senarii numeri perfectione totus mundus concludatur. Hactenus de argumentationibus philosophicis, mundi spatia investigantibus. Si cui vero haec superflua videntur, cum sacrae Scripturae testimoniis nec roborentur, nec tradita sint, non nos reprehendat. Nam et ille non potest approbare, haec ita non esse, sicut nos non possumus 122.0723B| affirmare, ita esse.

35.

Et quamvis in divinis Scripturis de talibus mundanorum corporum dimensionibus magnitudinum et intervallorum nihil definitum reperiatur; Ecclesiastes enim: Altitudinem, inquit, caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? ubi plus allegoriam, quam historiam intelligendam existimarim; non enim mundum istum ultra intelligentiam rationabilis naturae constitutum dixerim, cum propter eam factus sit: divina tamen auctoritas rationes rerum visibilium et invisibilium non solum non prohibet, verum etiam hortatur investigari. Invisibilia enim ejus, ait Apostolus, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Non parvus itaque gradus est, sed magnus et valde utilis 122.0723C| sensibilium rerum notitia ad intelligibilium intelligentiam. Ut enim per sensum pervenitur ad intellectum, ita per creaturam reditur ad Deum. Nam non, sicut irrationabilia animalia, solam superficiem rerum visibilium oportet nos intueri, verum etiam de his, quae corporeo sensu percipimus, rationem reddere debemus. Acutius videt aquila speciem solis, acutius videt sapiens homo situm illius, et motum per loca et tempora. Quid si homo non peccaret, inque similitudinem jumentorum caderet, num possessionis suae, mundi hujus, perfectos terminos ignoraret, quos naturae legibus justissime regeret? Oportebat enim alium angelum esse, qui in creaturis sensibilibus Deum laudaret, qui nec post delictum naturae dignitatem omnino perdidit. Manet enim in 122.0723D| eo rationabilis motus, quo rerum notitiam appetit, neque falli vult, quamvis in multis fallatur, non tamen in omnibus. Et si duo vestimenta Christi sunt tempore transformationis ipsius candida sicut nix, divinorum videlicet eloquiorum litera, et visibilium rerum species sensibilis: cur jubemur unum vestimentum diligenter tangere, ut eum, cujus vestimentum est, mereamur invenire, alterum vero, id est, creaturam visibilem, prohibemur inquirere? Et quomodo, et quibus rationibus contextum sit, non satis 122.0724A| video. Nam et Abraham non per literas scripturae, quae nondum confecta fuerat, verum conversione siderum Deum cognovit. An forte simpliciter, sicut et cetera animalia, solas species siderum aspiciebat, non autem rationes eorum intelligere poterat? Non temere hoc de magno et sapienti theologo ausim dicere. Et si quis nobis in culpam reputaverit, quod philosophicis ratiocinationibus usi sumus, videat populum Dei Aegypto fugientem, ejusque divino consilio admonitum spolia ferentem, ipsisque spoliis irreprehensibiliter utentem. Praesertim cum et ipsi mundanae sapientiae periti non in hoc reprehensibiles facti sunt, quasi in rationibus visibilis creaturae errarint, sed quia auctorem ipsius creaturae non satis ultra eam quaesierint, cum Creatorem ex creatura 122.0724B| deberent invenire; quod solus Plato legitur fecisse. Si vero praefatae mundanorum corporum, eorumque interstitiorum dimensiones propterea incredibiles alicui videntur, quoniam ipsa corpora majoris amplitudinis esse cogitantur a multis, quam ut praedictis stadiorum numeris possint comprehendi, intentus legat arcae Noe mensuras, cujus trecentorum cubitorum erat longitudo, quinquaginta cubitorum latitudo, triginta cubitorum altitudo, et videat, quomodo in tam parvo spatio cubitorum ex omnibus animantibus mundis septena et septena, ex immundis vero duo et duo poterant comprehendi cum alimoniis suis, insuper etiam Noe cum filiis et uxoribus, praesertim si ipse cubitus teste sancto Augustino, quo et arca Noe, et arca Testamenti, et tabernaculum 122.0724C| ceteraque veteris Testamenti mystica opera mensurata sunt, non amplius quam duarum palmarum semis mensuram obtinuerit, ipsaque palma a summitate pollicis usque ad summitatem minimi digiti mensurabatur. Plus ergo tenet divina virtus et naturarum ratio, quam quod machinatur humana cogitatio. Et ne videamur ad divinae virtutis miracula confugere, tanquam non valentes rationibus naturae, quod suademus, affirmare, non aliter cogitas, ut arbitror, terram in medio mundanae sphaerae positam, quam vides centrum in fundo cujusdam circuli seu globi; imum siquidem mediumque in creaturis obtinet locum. DISC. Non aliter, una vero eademque ratione.

MAG. Nec alio modo partes signiferi deduci ad terram, nisi eo, quo lineae in circulo ad centrum. 122.0724D| DISC. Aequali lege.

MAG. Et quamvis non ejusdem spatii sint in signifero et in tellure, idem tamen ductus rationabilium linearum, et eaedem partes a summo usque deorsum.

DISC. Prorsus.

MAG. Quod autem de partibus intelligitur, id ipsum de stadiis aestimandum non negas.

DISC. Imo assero.

MAG. In quantum ergo seu partes seu stadia centro terrae appropinquant, in tantum angustioris latitudinis sunt: e contrario autem in quantum elongantur a terra, in tantum propagantur spatia.

DISC. Non aliter circularis sinit figura. 122.0725A| MAG. Quid itaque tibi videtur de mensoribus terrae per partes et stadia ceteraque intervalla, quos Graeci geometricos vocant? Num arbitraris, eos terram mensurasse pedibus, aut passibus, cubitove, seu similibus mensuris?

DISC. Non facile hoc crediderim fieri posse in tanta diversitate montium et vallium. Nam et camporum planities tantae aequalitatis non est, ut simili progressu possit mensurari. Terra siquidem non solum gravitate ponderis, verum etiam causa inaequalitatis partium suarum infimum in naturis possidet locum. Similitudo namque partium facit ordinem elementorum; similiora enim sibi suis partibus, altiora sunt etiam suis sedibus.

MAG. Fortassis ergo corporeo visu?

DISC. Ne id quidem; fallit enim sensus, ejusque judicio nihil est committendum. Exterior siquidem sensus, quamvis rationi non renuntiat, 122.0725B| nisi quod extrinsecus patitur, interioris tamen judicium de his, quae per corpus recipit, saepissime fallitur, fractum in aqua remum, duplicem lunam seu candelam, seu aliud quid per praevaricationem sensus, hoc est, per radiorum, qui ex pupillis oculorum sparguntur, segregationem geminatum existimans.

MAG. Quomodo ergo metiebantur?

DISC. Virga prius, ut aiunt, geometrica, quam Graeci radium vocant; quae quinque passus cubico motu multiplicans, hoc est quinquies, unum stadium mensurabat. Uno autem stadio reperto, facile erat, multa stadia per plana Aegypti, quae mater talium dimensionum dicitur, invenire.

MAG. Quomodo praeter Aegyptum terrae partes, tanta inaequalitate ad 122.0725C| mensurandum difficiles, explorabant?

DISC. Non, ut aiunt, pedibus, neque radiis, sed sola rationis argumentatione, horologiis videlicet, ex umbrarum similitudine, singularum partium intercapedinem incunctanter invenientes. Tantum namque una pars, hoc est, quotidianus solis in signifero progressus in terra patet, quantum similitudo umbrarum horologii obtinet.

MAG. Latitudinem ergo partium et stadiorum ex mensura, qua terram attingunt, colligebant.

DISC. Nec sic existimabant; sed primum altissimos montes mensurantes, quot millibus stadiorum ex terrae planitie in altum erigerentur; verbi gratia Olympum, cujus verticem decem millibus stadiorum autumant sublimari, Pindum, Rhodopen, Acroceraunia, Atlantem, veluti lineam quandam rationabili ductu de 122.0725D| summitatibus montium in aeris spatia porrectorum extendere inchoabant, eamque aequali semper a terra intervallo, instar rotundissimi circuli, circumferentes, donec ad eundem locum, quo coeperat, perveniret, aequis undique spatiis telluris ambitum mentis contuitu perspexere.

MAG. Dimensiones geometricas talibus argumentis ita primo repertas non contradixerim. Ac per hoc stadia illa, quae prope terram veluti angusta putabantur, paulatim juxta 122.0726A| montium altitudinem telluris superficie elongata, non jam stricta et ad amplitudinem terrenae molis ambiendam incommoda, sed, dum sint eadem et juxta terram, et ab ea longius praedictis spatiis remota, irrationabilium cogitationum falsa imaginatione abjecta ad mensuram terrae sufficiunt. Hinc est, quod et Plinius amplitudinem terrae, ducta rationabili linea, geographica speculatione, per cacumina altissimorum montium mensurari existimat; aliter enim circularis dimensio telluris non proveniret.

DISC. Sat de his est actum.

MAG. Redeamus itaque ad Scripturam. DISC. Tempus invitat.

MAG. Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem. Ac si plane diceretur: luminaria, quae in firmamento caeli facta sunt, dividant inter se diem ac noctem. Quod Psalmista declarat, dicens: Qui fecit luminaria magna, 122.0726B| solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Non quod dies et nox semper non sint circa ambitum telluris, sed quod, ubicunque sol praesens est, semper illuminandi potestatem habet; ubi autem absens est, lunae stellarumque splendor umbrarum caliginem, ne omnino animalium obtutibus impenetrabilis sit, raram lugubremque facit. Et sint in signa et tempora, et dies et annos. Signa intelligimus in hoc loco non sidera, sed praesagia quaedam futurae serenitatis, seu tempestatis; quae maxime ex coloribus caelestium luminarium solent habere experimentum. Tempora autem vocat generaliter cursus et reditus siderum, certis morarum intervallis, ad eundem motum situmque locorum divina providentia 122.0726C| revocatos naturali dierum annorumque revolutione. Et luceant in firmamento caeli. Siquidem nullum sidus defectum sui luminis patitur, sed semper omnia in aethereis spatiis absque ulla obumbratione refulgent, excepto lunae globo, qui, quando in regionem umbrae descendit, solari radio desertus, videtur obscurari. Propterea ait: Et luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita: in causis videlicet originalibus, ex quibus in species proprias, et quantitates, et intervalla, et motus, et splendores processere. Proinde sequitur in species causarum processio. Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare majus, ut praeesset diei, solem videlicet, cujus praesentia diem efficit, et luminare minus, lunam dicit, cujus et quantitas et lux incomparabiliter 122.0726D| a sole superatur, ut praeesset nocti. Luna siquidem ab octava usque ad vicesimam secundam, aut totam noctem circa plenilunium in aequinoctiis, aut partem ejus ceteris temporibus illuminat. Quoniam vero, dum sit in coitu solis, aut hinc inde propinquis partibus, noctis tenebras luce sua penetrare non sinitur, succurrunt stellae, quarum claritate umbrarum densitas rarescit. Propterea dixit: et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, 122.0727A| et posuit eas, stellas videlicet, in firmamento caeli. Ac si dixisset, fixit eas in firmamento caeli. De choris namque siderum hoc dictum intelligimus; qui quamvis cum mundo volvuntur, fixi tamen in iisdem sedibus semper manent, etsi stante mundo chori siderum solummodo circumvehantur, ut quidam philosophorum volunt; ordo tamen, ac series stellarum, stabilisque positio non transmutatur. Ut lucerent super terram. Naturae ordinem pulchre describit Scriptura. Quamvis enim caelestia luminaria sub terris lucere humana opinione putentur, rerum tamen ratio incunctanter edocet, nullam naturam terra inferiorem posse esse. Medium siquidem infimumque totius mundanae constitutionis obtinet locum, ac per hoc nulla corporea creatura infra 122.0727B| eam intelligitur. Proinde omnia mundi spatia et corpora, quae circa terram undique sunt, sive mobilia sint, sive stantia, super eam naturaliter creata sunt; ideoque ait: ut lucerent super terram. Ubicunque enim luxerint, sive infra horizontem in inferiori hemisphaerio, ut humanus existimat usus, sive supra horizontem in superiori hemisphaerio, quod ideo superius dicitur, quia in eo sidera hominibus apparent, naturali rerum situ super terram lucent. Et praeessent diei et nocti. Hoc superius expositum est. Et dividerent lucem a tenebris, id est, ut segregarent noctem et diem, ut sole apparente dies esset, luna vero ac stellis nox. Et notandum, quod divisio ista lucis atque tenebrarum non in ipsis luminaribus sit, sed in terra habitantibus. Illa enim semper 122.0727C| lucent, et semper eis dies est, nullamque noctem patiuntur. Sedes namque eorum, absque ulla intermissione, et sua et solari luce resplendent, nec minus interdiu, quam noctu claritatis suae gratiam mundo distribuentia. Terrenis itaque habitatoribus, quibus per vicissitudines dies noctesque proveniunt, caelestia luminaria lucem dividunt a tenebris. Assidua namque circumvolutione circa telluris ambitum alibi lucem praestant, alibi auferunt. Ut enim nil aliud est dies, nisi lucis praesentia ita nil aliud nox praeter ipsius absentiam. Ideoque etiam lucidissima nox, quoniam non omnino tenebras expellit, noctis nomen non amittit. Sed jam, quantum brevitas exigit, de quarta die satis est dictum. Ideoque de operibus quintae intelligibilis lucis quaedam 122.0727D| dicenda sunt.

DISC. Ita consequens ordo rerum expetit.

36.

MAG. Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. Praedictis quattuor diebus conditionis naturarum nulla commemoratio animae legitur, neque simpliciter tantum et absolute, neque cum additamento viventis. Et cur hoc, non immerito quaeritur. Denique de hac rerum theoria diversa multorum sententia est. Sunt enim, qui dicunt, elementa 122.0728A| hujus mundi, caelum dico cum suis astris, aetheraque cum planetis, aera cum suis nubibus, ventorumque spiritibus, fulgoribus etiam, ceterisque. perturbationibus, aquam quoque, motumque ipsius fluctivagum, terram similiter cum omnibus herbis arboribusque, non solum anima, verum etiam omni specie vitae omnino carere. Ideoque, ut aiunt, in operibus quattuor primorum dierum nullius animae seu vitae significatio introducitur. Plato vero, philosophorum summus, et qui circa eum sunt, non solum generalem mundi vitam asserunt, verum etiam nullam speciem corporibus adhaerentem, neque ullum corpus vita privari fatentur, ipsamque vitam, seu generalem, seu specialem, vocare animam fiducialiter ausi sunt. Quorum sententiae summi expositores 122.0728B| divinae Scripturae favent, herbas, et ligna, cunctaque de terra orientia vivere affirmantes. Neque aliter rerum natura sinit. Si enim nulla materia est, quae sine specie corpus efficiat, et nulla species sine substantia propria subsistit, nulla autem substantia vitalis motus, qui eam contineat, et subsistere faciat, expers esse potest; omne enim, quod naturaliter movetur, ex vita quadam motus sui principium sumit: necessario sequitur, ut omnis creatura aut per seipsam vita sit, aut vitae particeps, et quodammodo vivens, sive in ea motus vitae manifeste appareat, sive non appareat; veruntamen latenter administrari per vitam species ipsa sensibilis indicat. Audi Augustinum in libro de vera religione: Si quaeritur, inquit, quis instituerit corpus, ille quaeratur, 122.0728C| qui est omnium speciosissimus. Omnis enim species ab illo est; quis est autem hic nisi unus Deus, una veritas, una salus omnium, et prima atque summa essentia, ex qua est omne, quicquid est, in quantum est, quia in quantum est, quicquid est, bonum est? Et ideo ex Deo non est mors. Non enim Deus mortem fecit, nec laetatur in perditione vivorum, quoniam summa essentia fecit omne, quod est, unde et essentia dicitur, mors autem non esse cogit, quidquid moritur. Nam si ea, quae moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio pervenirent; sed tantum moriuntur, quanto minus essentiae participant. Quod brevius ita dici potest: tanto magis moriuntur, quanto minus sunt. Corpus autem minus est, quam vita quaelibet, quoniam, quantulumcunque manet in specie, per vitam 122.0728D| manet, sive qua unumquodque animal, sive qua universa natura mundi administratur. Ut enim nullum corpus est, quod propria specie non continetur, ita nulla species est, quae cujuspiam vitae virtute non regitur. Proinde si omnia corpora naturaliter constituta quadam specie vitae administrantur, omnisque species genus suum appetit, omne autem genus a generalissima substantia originem ducit, omnem speciem vitae, quae diversorum corporum numerositatem continet, ad generalissimam quandam 122.0729A| vitam recurrere necesse est, cujus participatione specificatur. Haec autem generalissima vita a sapientibus mundi universalissima anima, totum quod intra caelestis sphaerae ambitum comprehenditur, per species suas ministrans, vocatur; divinae vero sophiae speculatores communem vitam appellant. Quae dum sit particeps illius unius vitae, quae per se substantialis est, omnisque vitae fons et creatrix suis divisionibus visibilium et invisibilium vitas juxta divinam ordinationem distribuit, quemadmodum sol iste sensibus notus radios suos ubique diffundit, non tamen ita vita in omnia pervenit, sicut solares radii. Illi siquidem non omnia penetrant; interiora etenim multorum corporum non transeunt. Vitae vero nulla creatura, seu sensibilis, seu intelligibilis, expers 122.0729B| esse potest. Nam et corpora, quae nostris sensibus videntur veluti mortua, non omnino vita relinquuntur. Ut enim illorum compositio atque formatio administratione propriae vitae, ita etiam solutio et infirmitas et reditus in ea, ex quibus deducta sunt, ejusdem obsequio peragitur. Semina siquidem, terrae commendata, nisi prius moriantur, non reviviscunt, et mors eorum solutio materiae et speciei est, eademque vita, quae vivificat vim seminum, et per vim semina, priusquam solvantur, in solutione non deserit, sed iis semper adhaeret, imo etiam ea solvit, moxque, nulla mora interstante, vivificare, hoc est, in eandem speciem revocare incipit. Ubi enim esset illa vita solutionis corporum tempore, nisi in ipso soluto? Ut enim illa cum compacto non compingitur, 122.0729C| ita cum soluto non solvitur, neque cum renascente renascitur, nec plus vegetat totum simul conjunctum, quam in partes disjunctum, neque major, id est, potentior in toto, quam in parte; nec minor, hoc est, impotentior in parte quam in toto. Haec ejusdem namque regiminis est in cunctis. Ipsa etiam solutio, quae mors corporis dicitur, nostris sensibus et materiae solutio est, non ipsi naturae, quae inseparabilis est in seipsa, ei simul et semper est, nec spatiis locorum et temporum segregatur. Homo siquidem non desinit esse homo. Homo autem corpus et anima est. Si autem semper homo, semper igitur anima et corpus. Et quamvis partes hominis a se invicem segregentur; anima enim deserit usitatum post generationem sui corporis regimen, qua deserente corpus 122.0729D| solvitur, partesque illius propriis elementorum sedibus redduntur: naturali tamen ratione et partes ad totum referri non desinunt semper et inseparabiliter, et totum ad partes; relationis siquidem ratio nunquam potest perire. Proinde quod corporeo sensui videtur segregari, altiori rerum speculatione semper simul et inseparabiliter subsistere necesse 122.0730A| est. Nam et corpus humanum, sive vivum, sive mortuum, corpus hominis est. Similiter anima humana, sive corpus suum simul collectum regat, sive in partes dissolutum, ut videtur, sensibus regere desinat, anima tamen hominis esse non cessat. Ac per hoc datur intelligi altiori rerum intimatione, non minus eam administrare corpus per elementa dispersum, quam una compagine membrorum conjunctum. Quod vera ratio indubitanter edocet. Si enim anima spiritus est, per se omni corporea crassitudine carens, ipsa quoque elementa, in quae corpus solvitur, quantum per se simpliciter subsistunt, spirituali naturae proxima sunt: quid mirum, si incorporea anima partes corporis sui in proximis sibi naturis custoditas rexerit? Facilius 122.0730B| enim similia sibi, quam dissimilia potest attingere. Dissimilia autem sunt sibi crassa, et corruptibilia corpora; similia vero tenuissima, et nullo modo corruptioni obnoxia. Non enim credendum est, corporeas partes, ex compagine spissi corporis dissolutas, in ipsis elementis, in quibus salvantur, crassitudinem suam non deserere, et non in ipsorum elementorum levissimas spiritualesque qualitates transire, non ut penitus non corporea, sed ut spiritualia corpora, sicut et ipsa sint elementa. Quod etiam viventis adhuc corporis argumento promptissime vales approbare. Partium siquidem ipsius quaedam quidem ponderosae sunt, et in crassitudinem densatae, ut sunt ossa, carnes, nervi quoque, ac venae, omnes etiam humores, quibus moles tota 122.0730C| irrigatur, et nutritur, et fabricatur; haec enim omnia ex aquatili, terrenaque qualitate in constitutionem corporis sumuntur; quaedam vero levissimae, nulloque gravitatis, seu crassitudinis pondere impeditae, quaqua versum, prout anima jusserit, nulla mora interstante confestim perveniunt, ut est visus, et auditus. Quas partes corporis esse ex igne et aere deductas, nemo recte philosophantium abnegarit. Est enim, ut ait sanctus Augustinus, luminosum aliquid in oculis, aereum quiddam mobile et sonorum in auribus. Visus siquidem est lux quaedam, ex cordis igne primum nascens, deindeque in summitatem verticis ascendens, in eam videlicet partem, quae a Graecis dicitur μήνιγξ, a Latinis vero membranula, qua cerebrum et ambitur et custoditur, 122.0730D| per quosdam poros ad supercilia pupillasque oculorum derivata, unde velocissimo impetu, solarium radiorum instar, foras prosiliens, prius propinqua loca et corpora, seu longissime constituta, tanta velocitate attingit, quam palpebra oculorum et tautonis supercilia. Auditus quoque est subtilissimus quidam tinnitus, qui ex pulmonum spiritu primo 122.0731A| procedens, sursumque in praedictam capitis partem consurgens, per suos occultos meatus in aurium cocleas diffusus, foras erumpit, vicinisque partibus aeris seu longius positis se miscens, quicquid in eo sonuerit, absque ulla tarditate recipere festinat. Has itaque partes corporis subtilissimas, spiritualibusque naturis vicinas, quamvis ex interioribus spissae molis originem attrahant, foras tamen in tantum porriguntur, ut longe extra eam aestimentur separari. Extenditur enim visus ad recipiendas visibilium rerum colorabiles species: extenditur auditus ad vocum seu aliorum sonituum, percussione aeris erumpentium, prosodias, quas formas coloresque vocum dicimus in se imaginandas. Ceteri enim tres sensus intra terminos corporis contineri videntur, 122.0731B| quamvis olfaciendi sensus foris protendi non incongrue, ut arbitror, existimetur. Hoc autem totum in seipsa simplex, omnique corporali quantitate, localibusque spatiis anima carens, in corpore, quod regit, sua praesentia peragit. Et dum ipsa nullo loco contineatur, locales tamen partes sui corporis, ubicunque sint, vivificat atque gubernat. Non enim cumulo carnalium membrorum localiter concluditur, nec cum sensibus foras porrectis localiter porrigitur. Adest autem potentialiter ad recipiendas phantasias, quae in sensuum suorum instrumentis, ubicunque sint, formantur. Quo argumento naturalis virtutis ipsius, et illocalitatis magnitudo cognoscitur. Uno siquidem eodemque temporis momento, et siderum in radiis oculorum per aethera sparsis, et vocum in 122.0731C| auditu per aera diffuso, et odorum in olfactu seu intra corpus seu extra, et saporum in gustu, in tactu quoque omnium, quae tactui accidunt, phantasias, hoc est imagines, primum quidem nullis temporum morulis mirabili celeritate ex corporalibus numeris in sensualibus formatas sentit, per occursores recipit, per progressores introducit, per recordabiles memoriae commendat, per rationabiles ordinat, per intellectuales approbat aut improbat, secundum regulas divinorum numerorum, qui supra eam sunt. Quorum exemplaria perspiciens, et de numeris intra seipsam constitutis judicat, deque corporalibus et sensualibus, qui utrique extra se sunt. Octo siquidem numerorum ordines ratio invenit. Quorum primus et summus est supra intellectum in aeternis 122.0731D| causis, secundum quem discernit anima rationalis omnia, sicut ait Apostolus: Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur. Duo quoque omnino et extra et infra animam sunt, quorum quidem unus et extimus in corporibus est, ex quibus corporei sensus formantur, in quibus phantasiae fiunt, alter in ipsis corporeis sensibus formatur, et ipse est phantasiarum primus ordo, in instrumentis sensuum constitutus, in oculis dico et auribus ceterisque sensuum sedibus. In ipsa vero anima quinque numeri computantur naturaliter insiti: occursores, 122.0732A| qui primum occurrunt phantasiis, easque recipiunt; post hos progressores, veluti duces quidam ad urbem memoriae; ad quam dum phantasiae pervenerint, a recordabilibus introducuntur; deinde rationabiles per urbem distribuunt, prout intellectuales jusserint. Turma siquidem phantastica veniens per visum specialiter in memoria possidet locum. Similiter per auditum ceterosque sensus intrantes, suis sedibus in eadem urbe recipiuntur. De quibus omnibus quisquis plenius scire desiderat, legat magnum Augustinum in sexto de Musica, et in libris Confessionum; magnumque Gregorium Nyssaeum in sermone de imagine. Quid ergo mirum, si anima rationalis, post solutionem corporis sui, in partibus ejus per elementa diffusis aliquid agat occulta 122.0732B| naturali administratione, omnique corporeo sensu remota, quandoquidem et in vivente adhuc corpore simulque collecto, quantum sensibus videre, non solum in cumulo membrorum, verum etiam in sensibus longe ab ipso porrectis regiminis sui virtutem exercet.

37.

Sed redeamus ad generalissimae vitae considerationem, cujus manifestandae potestatis in corporibus gratia haec introducta sunt de rationabili vita, non autem de omni vita, quaecunque corpus administrat. Hoc autem dico propter irrationabilium animalium animas, de quibus multorum varia sententia est. Alii namque dicunt, eas post corporis interitum vivere, alii vero, cum corporibus interire, nec diutius manere. De qua quaestione pauca paulo 122.0732C| post dicemus. Generalissime igitur vitae prima maximaque divisio est in eam differentiam, quae rationabilem ab irrationabili segregat. Et rationalis quidem vita angelis hominibusque distributa est; sed in angelis, veluti specialis significationis causa, intellectualis dicitur, in hominibus vero rationalis. Veruntamen consulta veritate, et in angelis, et in hominibus intellectualis et rationalis est; ideoque communiter de iis praedicatur vita intellectualis et rationalis. Ad differentiam tamen relinquitur, ut ipsa vita intellectus in angelis, in hominibus anima vocitetur. Non enim alia ratio mihi occurrit, quae prohibeat, angelicam vitam animam vocari rationalem; quemadmodum non prohibet, humanam rationalem intellectum, praesertim dum angeli caelestia 122.0732D| sua corpora, in quibus saepe apparent, possident. Ac per hoc, si corpora habere perhibentur, quid obstet, ne illorum vita anima dicatur, ignoro, nisi sola, ut praediximus, vocabulorum differentia, quomodo et angelos ad imaginem Dei factos non dubitamus. Ubi enim est ratio et intellectus, ibi imaginem Dei deesse nullo modo crediderim. Solum tamen hominem ad imaginem Dei factum manifeste divina perhibet Scriptura. De Platone sileo, ne videar sectam illius sequi, qui definit, angelos esse animalia rationabilia immortalia. Ad differentiam ergo humanae 122.0733A| naturae ab angelica substantia relictae sunt hae significationes, anima videlicet rationalis, et imago Dei. Irrationabilis autem vita dividitur in eam, quae sensum participat, inque eam, quae eo caret. Et una quidem omnibus animalibus sentiendi virtutem habentibus distribuitur, altera vero omni sensu carentibus materiis, quae species vitae herbarum lignorumque dominari perhibetur, et infra quam nullam speciem vitae ratio invenit. Proinde creatae vitae quattuor differentiae in quattuor speciebus colliguntur: intellectualis in angelis, rationalis in hominibus, sensualis in bestiis, insensualis in germinibus ceterisque corporibus, in quibus sola species vestigium vitae manifestat, ut sunt quattuor mundi elementa, sive simplicia sint per se, sive 122.0733B| composita: terram dico, aquam, et aera, aetheraque. Ac per hoc non immerito dicitur homo creaturarum omnium officina, quoniam in ipso universalis creatura continetur. Intelligit quidem ut angelus, ratiocinatur ut homo, sentit ut animal irrationale, vivit ut germen, corpore animaque subsistit, nullius creaturae expers. Extra haec enim nullam creaturam invenis. Sed fortassis quis dixerit, haec omnia in angelo quoque contineri. Cui respondeo, sensum animalibus distributum non posse subsistere, nisi in corpore ex quattuor elementis constituto. Non enim erit visus, ubi non est ignis, neque auditus, si aer desit; humore subtracto nec olfactus remanebit nec gustus; terrae absentia totum abstrahit tactum. Corpora vero angelica simplicia spiritualiaque 122.0733C| sunt, omnique exteriori sensu carentia. Non enim sensibilium rerum notitiam per phantasias corporum accipiunt, sed omnem corporalem creaturam in causis suis spiritualibus spiritualiter perspiciunt, quemadmodum visuri sumus, cum ad aequalitatem naturae eorum transmutabimur. Sensu itaque corporeo carent angeli, quia super ipsum sunt; ac per hoc totius irrationabilis vitae expertes, sive sensualis, sive omni sensu privatae, compositis corruptibilibusque corporibus non gravantur. Proinde multa reperies in homine, quae nequaquam natura recipit angelica; non autem subsistit in angelo seu in alia creatura, quod naturaliter homini non insit. Et ne dicas, si ergo omnis species vitae in homine est, non unam, sed multas, et a se differentes vitas continet, 122.0733D| habens irrationalem et rationalem, sensualem simul et germinalem: intuere diligentius humanae animae potentias, quae dum sit unius ejusdemque subsistentiae, et virtutis, et operationis in omnibus simul corporibus humanis et generaliter, et in singulis specialiter, cunctos tamen vitales motus, administrationesque in corpore suo, intra seu extra potest peragere. Siquidem ultra corporeos sensus et ratiocinatur et intelligit, ut angelica vita; in sensibus corporeis sentiendi vim exercet similitudine irrationabilium, 122.0734A| suam rationabilitatem non deserens; nutrit, et auget corpus suum, ut illa, quae sensu caret, herbasque ac ligna penetrat; ubique in se ipsa tota, et in omnibus tota, totos sensus suos custodit. In ossibus ergo, et unguibus, et capillis vim germinalis vitae aperit; quae partes nostri corporis, quoniam aeri perviae non sunt, nullum sensum participant. In quinquepertito sensuum instrumento irrationabili vitae communicat, quae animalium ratione carentium propria subsistit. In his omnibus per se ipsam quamvis saepe irrationabiliter moveatur, ratione sua carere natura non sinit. Omne autem, quod potest praeter has praedictas virtutes, vivificandi scilicet nutriendique ac sentiendi per sensus, sive agat, sive patiatur, extra corpus suum agere vel pati recta 122.0734B| ratione cognoscitur. His itaque de divisionibus deque differentiis generalissimae vitae praecognitis ad praedictae quaestionis reserationem, quantum datur nobis intelligi, redeamus, quoniam ipsius occasione haec de generali anima seu vita interposita sunt.

38.

Est enim quaesitum, quare in operibus quattuor primordialium dierum nullius vitae seu animae commemoratio facta sit, quinto autem die subito erumpens Scriptura: Producant, inquit, aquae reptile animae viventis. Nec simpliciter dixit reptile animae, sed cum additamento viventis, quasi anima non sit vivens. Et est causa, ut opinor, species illa, quam in divisionibus generalis vitae extimam posuimus. Et merito, quoniam omnis intellectus et rationis expers subtili naturarum indagatione 122.0734C| reperitur; ac veluti nulla vita, seu anima, seu vivens anima sit, siletur a Scriptura, ut intelligamus eam novissimam ac imperfectissimam essentialiter creatae vitae participationem. Ac per hoc plus inter corporales numeros, quam inter vitales connumerandum divina sanxit auctoritas. Recte igitur in operibus quattuor dierum, in quibus species caelestium terrestriumque essentiarum ex causis primordialibus producuntur in apertum, et perfectionem suae formationis accipiunt, hujus vitalis motus nulla significatio interposita est. Nam et in tertia die siletur, in qua herbarum lignorumque germinatio de terra praecipitur, in quibus administrationis suae virtutem corporeis sensibus manifestat. Non quod ipsa species vitae in natura rerum proportionaliter 122.0734D| subsistendi locum non obtineat; non enim parvipendenda est vis illa naturalis, quae omnia, quae terrae radicitus inhaerent, et ex terra oriuntur, secundum infinitam numerositatem surculorum herbarumque et nutrit et auget, inque species proprias, juxta singulorum generum similitudinem, et naturalem consequentiam florum, fructuum, seminum, per numeros locorum et temporum producit. Verum quoniam extra corpus nil agere praevalet, nec perfectae vitae, corporibusque absolutae, virtutem in 122.0735A| se manifestat; in numeris corporalis naturae potius, quam in speciebus generalis vitae, divina, ut praediximus, auctoritate deputata est. Et quoniam ipsa per se, germinalis videlicet vita, sine altioris vitae, sensualis dico et rationalis, communione potest intelligi, rationalis vero et sensualis absque illa nullum corpus vegetare naturaliter sinuntur, donec in superioribus animarum viventium formis insinuantur, a sacra Scriptura reservata est. Anima siquidem omni sensu carens, motu quoque vitali veluti omnino carere videtur. Ac per hoc anima solummodo dicitur, non autem vivens anima. Nec hoc mirum. Si enim in infantibus in utero conceptis aut ex utero egredientibus talis anima existimatur, veluti rationis intelligentiaeque omnino expers, cum et rationabilis 122.0735B| et intellectualis sit, quamvis rationis et intellectus indicia in recentibus adhuc et imperfectis corporis particulis non possit manifestare: quanto magis anima illa, intelligentiae viribus et rationis et sensus naturaliter destituta, non immerito animae viventis vocabulo non debuit in Scriptura significari? DISC. Hunc sensum approbo, et naturae rerum propheticisque sermonibus convenire perspicio. Veruntamen quoniam multi sunt, qui herbarum lignorumque corporeas moles omnino vitalem motum non habere contendunt, dicentes humore, quo virescunt, et nulla alia vita vegetari, tuam praedictam de hac re disputationem gravi quadam auctoritate velim roborari, quae aperte pronuntiaret, herbas arboresque qualicumque specie vitae administrari.

MAG. Non te 122.0735C| latet, ut arbitror, omnium philosophorum de mundo disputantium de hac parte naturae unanimem esse sententiam. Aiunt enim, omnia corpora, quae intra hunc mundum sensibilem continentur, vitali motu contineri, sive in statu sint, sive in motu.

DISC. Omnibus philosophantibus ac philosophos legentibus illud notissimum est. Nam et Plato in Timaeo, et Plinius secundus in Naturali Historia, manifestissime de his nos edocent.

MAG. Si itaque sanctorum Patrum testimonia quaeris, audi nobilissimum Basilium, Caesareae Cappadociae antistitem, in septima homilia in Genesin: Educant aquae, inquit, reptilia animarum vivarum. Nunc primum animatum animal creatur. Germina enim et arbores, etsi vivere dicantur propter participationem nutritivae et auctivae virtutis, ast 122.0735D| non etiam animalia, neque animata sunt. Gregorius item Nyssaeus, qui etiam Nazianzenus vocatur, praedicti Basilii germanus frater, in sermone de Imagine capite octavo: Docet, inquit, ratio in tribus differentiis vitalem animalemque virtutem considerari. Una enim quaedam est, quae solummodo incrementum dat et nutrit; et vocatur auctiva et nutritoria, 122.0736A| quia in augmentum ejus, quod nutritur, quicquid conveniens est, affert. Ipsa etiam germinalis dicitur, et circa germina consideratur; necesse est enim etiam in germinibus vitalem quandam virtutem sensus expertem intelligi. Altera vero praeter hanc species vitae est, quae et hoc habet, quod praedicta possidet, insuper etiam per sensum administrari accepit. Quae species in natura rerum irrationabilium est. Nam non solum nutrit et auget, sed etiam sensualem operationem perceptionemque habet. Perfecta vero in corpore vita in rationabili, humana dico, formatur natura, et nutritiva est, et sensualis; et rationem participat, et animo ministrat. Idem in eodem sermone, quinto decimo capite: Tres, inquit, secundum vitalem virtutem differentias ratio invenit: 122.0736B| primam quidem nutritivam, sine sensu, secundam vero nutritivam quidem et sensitivam, expertem vero rationalis operationis, item tertiam rationabilem et perfectam, omnemque virtutem penetrantem. Augustinus in libro de vera Religione: Non sit nobis, inquit, religio cultus illius vitae, qua dicuntur arbores vivere, quoniam nullus sensus in illa est. Et ex eo genere est ista, qua nostri corporis numerositas agitur, qua etiam capilli et ossa vivunt, quae sine sensu praeciduntur. Hac autem melior est vita sentiens, et tamen vitam bestiarum colere non debemus. Non sit nobis religio vel ipsa perfecta et sapiens anima rationalis, sive in ministerio partium stabilita, sive in ministerio universitatis. Et haec testimonia praedictorum Patrum ad ea roboranda, quae diximus, sufficiunt, ut 122.0736C| opinor.

DISC. Sufficiunt quidem, et ad alia transeundum. M. Vide itaque, quam pulchrae ingreditur series rerum, divinis ordinata eloquiis. Quinto siquidem die conditionem animalium quinquepertito sensu pollentium primum depromit.

39.

Sed de anima omnium irrationabilium animalium non mediocriter moveor, qua ratione plurimi sanctorum Patrum cum corporibus eam interire, nec diutius permanere posse affirmant. Basilius siquidem in nona homilia in Genesin ait: Educat terra animam vivam. Quare, inquit, terra animam educit, nisi ut discas differentiam animae pecoris ab anima hominis? Et paulo post: Cognosces quomodo anima hominis facta est; nunc autem audi de irrationabilium anima, quoniam, juxta quod scriptum 122.0736D| est, omnis animalis anima sanguis ejus est. Sanguis autem concretus in carnem mutari consuevit; caro vero corrupta in terram resolvitur: consequenter terrena quaedam est anima jumentorum. Educat ergo terra animam viventem. Vide consequentiam animae ad sanguinem, sanguinis ad carnem, carnis ad terram: et iterum revolvens per eadem redi a terra in 122.0737A| carnem, a carne in sanguinem, a sanguine in animam, et invenies, quia terra est jumentorum anima, ne existimes, antiquiorem esse corporis sui substantiam, neque permanentem post carnis solutionem. Gregorius quoque Nyssaeus in sermone de Imagine capitulo decimo sexto: Si autem, inquit, quaedam in creatura nutritoriam operationem habeant, seu iterum quaedam sensitiva administrantur potentia, neque illa sensum, neque haec intellectum participant; si vero in anima intellectuali et rationali perfectionem habet omne, quod non ita est, aequivocum quidem animae esse potest, non tamen vere anima, sed quaedam operatio vitalis, vocatione animae utens. Sed si ita est, ut illi volunt, cur generalis vitae principalis divisio est in animam rationalem 122.0737B| et intellectualem, et in animam ratione et intellectu carentem? Quare sub uno genere vitae duae species sibi invicem contrariae ponuntur? Non enim rationale et irrationale sibimet adversantur, sed differentiam specierum unius generis exprimunt. Vivere autem et mori sibimet omnino opponuntur: unum enim habitum significat, alterum privationem; habitus autem et privatio sibimet contradicunt. Si ergo post solutionem corporis una species manet, altera perit, quomodo carum genus totum suum servabit? Ut enim pereunte genere omnes species illius perire necesse est, ita intereuntibus speciebus illorum genus interire ratio cogit; genus enim in suis speciebus salvatur, et species in genere. Si autem formarum, seu specierum, 122.0737C| sub uno genere constitutarum, quaedam quidem mori possunt, et moriuntur, quaedam vero nec possunt mori, nec moriuntur, quid de ipsarum genere dicemus? An et ipsum in quibusdam peribit, in quibusdam non peribit? Non enim integrum potest permanere, quod quasdam suas partes patitur perdere, ac per hoc non erit genus, sed generis ruina. Si enim omnium corpore et anima constitutorum unum genus est, quod animal dicitur, quoniam in eo omnia animalia substantialiter subsistunt; nam et homo, et leo, et bos, et equus in ipso unum sunt, et substantiale unum: quomodo illius generis omnes species peribunt, ea sola permanente, quae hominibus est distributa? Ac per hoc, si una species sola permanserit, ceteris intereuntibus, 122.0737D| peribit etiam genus, quod nequaquam in una specie stabit. Quemadmodum enim una species ullum genus efficit, non video. Cum enim genus multarum formarum seu specierum substantialis unitas sit, quomodo stabit genus, ubi multarum formarum specierumve substantialis unitas non permanet? Quod autem multae species unum sint in genere, sanctus Dionysius edocet in capite de perfecto et uno dicens: Neque enim est multitudo non participans 122.0738A| unius; sed multa quidem in partibus, unum in toto; et multa accidentibus, unum in subjecto; et multa in numero aut virtutibus, unum specie; et multa speciebus, unum in genere. Proinde si omnes species in genere unum sunt, quomodo illud unum ex parte peribit, ex parte permanebit? Et si illud unum substantiale unum est, quomodo peribit, cum in omni creatura haec tria incorruptibiliter, sine incremento vel decremento permaneant, substantia, virtus, et operatio? Et si omnium animalium corpora, quando solvuntur, non ad nihilum rediguntur, sed in elementorum qualitates, quarum concursu materialiter facta sunt, redire naturalis ratio perspicue perhibet: quomodo eorum animae, cum profecto sint melioris naturae, qualiscunque enim anima sit, meliorem 122.0738B| esse omni corpore nemo sapientum denegat, omnino perire possunt, dum rationi non conveniat, quod deterius est, manere et salvari, quod vero melius, corrumpi et perire, et quod compositum est, in suis partibus disjunctis custodiri, simplex autem omnique compositione carens dissolvique nequiens interimi? Omne autem corpus compositum esse, omnem vero animam simplicem, quis sophiae studentium nesciat? Et quod his omnibus mirabilius, quare, qui irrationabiles animas post solutionem corporis interire asserunt, nec immerito, ut aiunt, quoniam de terra sumptae sunt et in terram resolvuntur, magnis laudibus irrationabilis animae virtutem in sensibus exaltant, et rationabilis animae in sensibus corporeis virtuti praeferunt? Quis enim 122.0738C| hominum acute videt, ut aquila et dorcas? Quis pollet odorifera vi, ut canis? Et ne longum videatur de irrationalis animae potentia in sensibus singulorum animalium disserere, quid de diuturnitate memoriae irrationabilium est dicendum? Canis Ulyssis post annos viginti dominum suum recognovit. Camelus injuriam a magistris patiens multo annorum spatio aptum ultioni suae spectat locum, dum sit ipse memor semper injuriae. De naturalibus autem eorum virtutibus pauca sufficiunt exempla. Tantae castitatis ferunt esse gryphum, qui dum semel conjugale consortium perdiderit, semper castitatem suam inviolatam conservat, prioris conjugii memorans. Quod etiam de turture naturarum inquisitores tradunt. De pietate ciconiarum erga 122.0738D| parentes Basilius scribit: patre siquidem senescente, et prae nimia senectute indumenta plumarum perdente, nati undique circumstant, suisque pennis effovent, et escas copiose praeparantes, etiam in volatu validum praestant auxilium, quietum volatile utrinque levantes; ac sic illud in omnibus adjuvant. Hae igitur omnes naturales virtutes quomodo irrationabili animae possent inesse, si terra esset, ut aiunt praedicti Patres, de terra 122.0739A| orta, et in terram iterum resoluta, aut si vere substantialis anima non esset, invenire non possum. Et si anima terra est, et terra corpus, quomodo corpus anima vocatur, cum differentia naturali longe a se invicem discrepent? Et si corpus est anima, necessario habebit vitam, quae eam vivificet; nullum siquidem corpus est, quod vita et specie careat, alioquin non erit corpus. Ac per hoc erit anima animae, seu vita vitae. Sed nemo existimet, nos talia dicere veluti sensum sanctorum Patrum destruentes, sed potius, quid de his rationabilius tenendum, pro viribus nostris quaerentes, hoc est, utrum irrationabiles animae corporibus solutis intereunt et in terram solvuntur, an in generibus suis corporum suorum administrationem deserentes 122.0739B| salvantur, illud ubique, quod veris ratiocinationibus quaesitum et repertum et conclusum, inconcusse tenentes, quod omnis vita, sive anima corpus regitans, participatione unius primordialis vitae seu animae subsistere seu vitam acceperit, quam participationem, sive in administratione corporum sit, sive non sit, omnino deserere naturalis non sinit ratio. Nullius ergo sensum praejudicando talia dicimus, sed legentibus suadendo studiosius quaerere, et quod iis probabilius videtur, consulta veritate, indubitanter sequi. Verumtamen crediderim, sanctos philosophicosque viros, solertesque in veraci rerum indagatione, hujusmodi doctrinam publice protulisse propter insipientes homines, carni omnino, sicut bruta 122.0739C| irrationabiliaque animalia, deditos, ne sic in carnem caderent, ejusque desideriis servirent, sed ut talis irrationabilis creaturae vilitate territi, ad rationabilis naturae dignitatem, in qua conditi sunt, moribus cerrectis se erigerent. Quod ipse Gregorius in duodecimo capite de Imagine plane aperit. Nam postquam dixit, irrationabilem animam non esse vere animam, paulo post subjunxit: Discant amatores carnis non valde de visibilibus secundum sensum alligare intelligentiam, sed in animarum observationibus vacare; vera quippe anima in hominibus consideratur, sensus vero etiam in irrationabilibus aequaliter habetur. DISC. Unusquisque quod vult eligat, et quod eligit sequatur: nos autem ad ea, quae restant, consideranda transeamus.

122.0739D|

40.

MAG. Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli. Hic quoque subaudi animae viventis, ut intelligas volatile animae viventis. Plus enim animae viventis indicia in sensibus volatilium, quam piscium dignoscuntur. Nam, ut ait Basilius, auditus in piscibus tardus est, visu obtusiore propter aquam vident, et neque multa memoria in illis est, neque phantasia, neque consuetudinis cognitio. Haec autem omnia non minus in avibus, 122.0740A| imo omnia plus quam in hominibus pollent. Merito autem quaeritur, quare volatilia ex aqua producta dicantur. Credibilius namque videretur, quemadmodum animalia terram habitantia de terra perhibentur creata, ita etiam pisces solummodo, aquae quidem possessores, de aqua; volatilia vero, quae aëra tranant, de aëre quoque creari. Sed huic quaestioni rationabiliter occurritur, si aquarum natura consideretur. Quarum duae species sunt, una quidem marina et fluvialis, crassiorisque qualitatis, altera vero vaporalis et nebulosa, leviorque. Et crassior quidem terrena soliditate fulcitur, levior vero aërea suspenditur serenitate, donec in crassitudinem vertatur et ponderositatem, quam exilitas ejus sustinere non potest. Hinc conficitur naturali consideratione, 122.0740B| reptilia animae viventis, hoc est, omnium piscium genera et species ex crassiori aquarum specie, volatilia vero similiter in generibus et speciebus suis ex leviori creari. Et quoniam aëris hujus, qui est inter lunam et terram, spatium in duas partes dividitur, quarum superior serena quidem est, nullisque perturbationibus, quae ex terrenis aquaticisque vaporibus in aëre nascuntur, obnoxia, inferior vero humida est et corpulentioris qualitatis, motibus ventorum, conglobationibus nubium, ceterisque, quae ex vicinitate terrae aquarumque efficiuntur, accommodata: quidquid ex illa parte aëris humidae aquosaeque qualitatis gignitur, ex aëre creari non incongruum est credere. Non enim possent volatilia hanc partem aëris terris aquisque vicinam 122.0740C| transmeare, si aëreae naturae omnino essent expertia. Jam vero dum in eis et levitas pennarum, et ossium concavitas, et volitandi facilitas dignoscitur, apertissime datur intelligi, non solum ex aqua, verum etiam ex aëre creata. Quod etiam ex amphibiorum natura facillime perspicitur, quae et in aqua et in aëre, vel in aqua et in terra vivunt. Volatilium namque quaedam sunt, quae vicissim et in aëre degunt et in aqua, et dum in aqua vivunt, piscium formam, dum vero in aëre, volatilium induunt. Et hoc per sex menses mutata specie faciunt; sex enim in aqua natitant, et sex in aëre volitant, et in terram sicut cetera volatilia descendunt. Et haec species avium gregatim semper sive in aëre, sive in aqua incedit, et fulica appellatur. Ex quo datur intelligi, utriusque 122.0740D| elementi, aëris videlicet et aquae substantiam volatilia participare. Sunt autem amphibia, hoc est, dupliciter viventia, et in terra et in aqua, phocae et crocodili multaque similia. Est etiam aliud argumentum, quo conficitur, volatilia ex humido aëre facta esse; spirant enim et respirant, ideoque et in terris et in aëre habitant, aqua vero suffocantur, cui semper supernatant, praeter illa amphibia, quae sponte undis se mergunt. Pisces vero, de aqua ac 122.0741A| paene sola spissa creati, quoniam spirare et respirare, sicut terrena et aërea animalia, non possunt, tactu terrae et aëris citissime pereunt, non tamen spiratione et respiratione omnino privantur. Nam si penitus privarentur, penitus non dormirent; dormiunt autem, ut ait Plinius, pisces; pulmones igitur spirantes et respirantes habent. Sed ipsum spiritum non ex isto corpulentiori aëre, sed ex illo tenuissimo, omniaque corporea penetrante accipiunt. Quoniam igitur pisces et volatilia plus ceteris animalibus ex humida natura ac paene sola creari eorum qualitates manifeste declarant; humida namque sunt et frigida: propterea ex aquis produci divina Scriptura commemorat. Et intentus aspice: non dixit producat aqua, sed producant aquae, ut intelligas, aquarum, 122.0741B| ut diximus, duas species esse, crassiorem quidem in pelago et fluminibus, leviorem vero in aëre. Ideoque distinxit narrationem, dicens: Producant aquae, deinde subjungit: reptilia animae viventis, et volatile super terram. Ac si aperte diceret: aquarum una species crassior quidem pisces, altera vero, quae levior est, volatilia producat. Quod etiam ex ipsis corporibus quis potest dignoscere. Pisces siquidem crassiorum corporum ponderositate gravari, volatilia vero pennarum levitate in altum sublevari videmus. Quod autem ait: super terram sub firmamento caeli, aperte significat, volatilium corpora terreno pondere non omnino praegravari, sed super terram in aëra, cujus humida 122.0742A| qualitate condita sunt, subvehi sub firmamento caeli. Quoniam subtilitati et spiritualitati simplicium elementorum, quae, sicut exposuimus, firmamenti seu caeli vocabulo divina significant eloquia, nulla species animalium, quemadmodum avium, naturali similitudine appropinquat, iure sub firmamento caeli volatilia fieri jussa sunt, hoc est, in vicinia purissimorum ac pene incorporalium elementorum qualitatis. Sub firmamento itaque caeli volatile creatur, hoc est prope, infra tamen spiritualium corporum levissimam exilitatem. Hactenus de conditione piscium et volatilium in primordialibus causis. Eorum vero in genera et species processio sequitur: Creavitque Deus κητῆ grandia, et omnem animam viventem, et reliqua. 122.0742B| Κῆτος, hoc est bellua, neutrius generis est apud Graecos, et singularis numeri; pluraliter autem, sicut et cetera apud eos neutralia nomina, α litera terminatur, τὸ κῆτος, τὰ κητέα: deinde per synaeresin duarum syllabarum in unam, hoc est ε et α in η, κητέα, κητῆ; et duorum accentuum, acuti videlicet et gravis, in unum, id est in circumflexum; κῆτέα enim in penultima acuitur, in ultima vero gravatur; κητῆ autem in fine circumflectitur. Sed huic libro, ne longius progrediatur, finis est imponendus, ut arbitror, si tibi videtur. DISC. Videtur quidem, et jamdudum, si prolixitas rationum non retardaret, terminum postulaverat. Explicit liber tertius ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ.

INCIPIT LIBER QUARTUS .

122.0741C| MAG. Prima nostrae physiologiae intentio praecipuaque materia erat, quod ὑπερουσιότης, hoc est superessentialis natura, sit causa creatrix existentium et non existentium omnium, a nullo creata, unum principium, una origo, unus et universalis universorum fons, a nullo manans, dum ab eo manant omnia, trinitas coessentialis in tribus substantiis, ἄναρχος, hoc est sine principio, principium et finis, una bonitas, Deus unus, ὁμοούσιος et ὑπερούσιος, id est coessentialis et superessentialis, et, ut ait sanctus Epiphanius, episcopus Constantiae Cypri, in Ancorato seu sermone de fide: Tria sancta, tria consancta, tria agentia, tria coagentia, tria formantia, tria conformantia, tria operantia, tria cooperantia, tria subsistentia, tria consubsistentia, 122.0742C| sibi invicem coexistentia. Trinitas haec sancta vocatur, tria existentia, una consonantia, una Deitas ejusdem essentiae, ejusdem virtutis, ejusdem subsistentiae, similia similiter, aequalitatem gratiae operantur Patris et Filii et Spiritus sancti. Quo modo autem sunt, ipsis relinquitur docere. Nemo enim novit Patrem nisi Filius, neque Filium nisi Pater, et cuicunque Filius revelaverit; revelatur autem per Spiritum sanctum. Non ergo haec tria existentia aut ex ipso, aut per ipsum, aut ad ipsum, in unoquoque digne intelliguntur, sicut ipsa revelant φῶς, πῦρ, πνεῦμα, hoc est lux, ignis, spiritus. Haec, ut dixi, ab Epiphanio tradita, ut quisquis interrogatus, quae tria et quid unum in sancta Trinitate debet credere, sana fide respondere valeat, aut ad fidem accedens 122.0743A| sic erudiatur. Et mihi videtur Spiritum pro calore posuisse, quasi dixisset in similitudine, lux, ignis, calor. Sed cur lucem primo dixit, non est mirum. Nam et Pater lux est, et ignis, et calor; et Filius est lux, ignis, calor; et Spiritus sanctus lux, ignis, calor. Illuminat enim Pater, illuminat Filius, illuminat Spiritus sanctus; ex ipsis enim omnis scientia et sapientia donatur. Urit Pater, urit Filius, urit Spiritus sanctus, quia simul nostra delicta consumunt, et nos, velut holocaustum quoddam, per θέωσιν, id est deificationem, in unitatem suam convertunt. Caleficat Pater, caleficat Filius, caleficat Spiritus sanctus, quia uno eodemque caritatis aestu et nos fovent et nutriunt, ac veluti ex informitate quadam imperfectionis nostrae post 122.0743B| primi hominis lapsum in virum perfectum, in plenitudinem aetatis Christi, educant. Vir autem perfectus est Christus, in quo omnia consummata sunt, cujus aetatis plenitudo est consummatio salutis universalis Ecclesiae, quae in angelis et hominibus constituta est.

In secundo libro de natura creata et creatrice disputabamus, quam in principiis rerum, id est, in primordialibus causis subsistere diximus. Nam et ab una omnium causa, quae est summa bonitas, cujus proprium est, omnia de non existentibus in existentia sua ineffabili virtute producere, creatur. Cetera vero, quae post eam sunt, participatione sua creare non cessat. Tertius liber disputat de natura creata et non creante, hoc est de effectibus extremis 122.0743C| primordialium causarum, qui rerum omnium extimam obtinent portionem; motus enim progressionum universitatis in eis desinit, non habens inferius egredi, quia in corporibus constitutus est. In quo libro etiam de primordialibus causis multa consideravimus, deque Deo, ejusque imagine in animo et ratione et sensu, et de quali nihilo facta sunt omnia, et quomodo Verbum Dei unigenitum et facit omnia et in omnibus fit. Pauca quoque de operibus primae intelligibilis septimanae, usque ad sextum diem, tractavimus.

2.

Quartus hic, ab operibus sextae propheticae contemplationis de conditione universitatis inchoans, reditum omnium in eam naturam, quae nec creat nec creatur, consideraturus, finem constituat. Cujus difficultas, 122.0743D| diversorumque sensuum occursus atque colluctatio tantum terroris nobis incutit, ut in comparatione ipsius tres praecedentes libri, instar plani pelagi, fluctuumque serenitate absque ullo naufragio navigabilis, tutum legentibus meatum praebere videantur, ipse vero tortuosis anfractibus invius, obliquitate sententiarum proclivus, tractibus Syrtium, hoc est 122.0744A| incognitae doctrinae ductibus periculosus, subtilissimorum intellectuum, instar cautium latentium, navesque repente frangentium, caliginositate naufragiis promptus, suique prolixitate cogente in quintum librum porrectus. Divina tamen clementia ducente et gubernante, prosperoque flatu divini Spiritus nostrae navis carbasum implente, tutum inter haec rectumque iter carpentes, ad portum, quem petimus, leni cursu liberi atque illaesi perventuri sumus. DISC. Tendenda vela, navigandumque; accelerat namque ratio perita hujus ponti, nullas veretur minas undarum, nullos anfractus Syrtesve cautesve formidat, cui delectabilius est in abditis divini oceani fretibus virtutem suam exercere, quam in planis apertisque otiosa quiescere, ubi vim suam non 122.0744B| valet aperire; in sudore enim vultus sui panem suum, Dei videlicet verbum, jussa est vesci, terramque sacrae Scripturae, spinas et tribulos sibi germinantem, hoc est, divinorum intellectuum exilem densitatem colere, studiumque sapientiae spernentibus inviam assiduis theoriae gressibus lustrare, donec inveniat locum Domino, tabernaculum Deo Jacob, hoc est, donec ad veritatis contemplationem, quam lapsu primi hominis perdiderat, frequenti literarum divinarum laboriosoque studio ducente et adjuvante et cooperante, et ad hoc movente divina gratia, redeundo perveniat, perveniendo diligat, diligendo permaneat, permanendo quiescat.

3.

MAG. Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et 122.0744C| bestias terrae secundum species suas et cetera. Producat, inquit, terra animam viventem; ac si aperte diceret: Producat terra animal vivens. Ille siquidem tropus, qui dicitur συνεκδοχή, hoc est conceptio, in divinis eloquiis usitatissimus est. Quae forma locationis totum a parte, et partem a toto concipit. Solet itaque sacra Scriptura totum animal animae solummodo vocabulo significare. In Actis apostolorum: Eramus, inquit, in navi ducentae septuaginta animae; siquidem animae non erant sine corporibus. Item in Genesi: Omnes animae domus Jacob, quae ingressa est in Aegyptum, fuere septuaginta. In Evangelio ex carne totus homo vocatur: Et Verbum caro factum est, hoc est verbum factum est totus homo, carne, anima, menteque subsistens. Et alibi: Spiritus 122.0744D| quidem promptus est, caro vero infirma, carnis vocabulo totam suam humanitatem significans, spiritu vero sanctum Spiritum, promptum quidem et corroborantem se ad redemptionem humani generis in difficultate passionis. Quem Spiritum crucis patibulo fixus Patri commendavit dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ac si dixisset: 122.0745A| Spiritum a me et a te procedentem in manus tuas commendo, quoniam impassibilis est, donec solus carni compatiar, qui solus carnem accepi, et caro factus sum. Non quod et ipse passibilis sit secundum divinitatem, sed quod in eum humanitatis, quam solus assumpserat, passibilitas, et passio, et mors refertur, humanitatique, quam sibi in unitatem substantiae assumpserat, compassus est. Ideoque quia compassus non immerito dicitur, et vere dicitur passus. Non enim separata est in passione una substantia Verbi et hominis. Et ut certius corroboratum auctoritate perspicias, audi praedictum Epiphanium in sermone de Fide. Semel, inquit, mortuus est pro nobis, sustinens pati pro nostris passionibus; semel gustavit mortem, mortem autem usque ad crucem; 122.0745B| volens pro nobis Verbum in mortem venit, ut mortem interimeret; Verbum caro factum est, non patiens in Deitate, compatiens autem cum humanitate in impassibilitate. Passio autem sibi deputata est, ipso manente in impassibilitate; mors ei reputata est, eo manente in immortalitate. Ipse enim dixit: Ego sum vita; vita autem nunquam moritur, sed venit vivificare, pro nobis mortem accipiens. Non enim per hominem erat nobis vita, neque per carnem nobis spes. Maledictus enim, inquit, sperans in hominem, et: Qui habet spem in homine, erit sicut agrestis myrice. Quid ergo dicemus? Non homo Christus ex his, quae praedicta sunt? Unicuique clarum est, quia absque ulla ambiguitate confitemur Dominum Deum Verbum hominem factum, non opinione sed veritate. Sed non 122.0745C| homo venit in profectum Deitatis. Non enim in homine erat nobis spes salutis; nemo enim omnium hominum ab Adamo potuit operari salutem. Sed Deus Verbum homo factus, ne spes nostra in hominem, sed in Deum viventem et verum, factum hominem fieret. Omnis enim sacerdos, ex hominibus acceptus, pro hominibus constituitur, juxta quod scriptum est. Unde ex nostra humanitate accepit Dominus veniens carnem, et homo factus est nobis Deus Verbum, ut in Deitate daretur nobis salus, et in sua humanitate pateretur pro nobis hominibus, passionem per passionem solvens, et mortem per suam mortem mortificans. Deputata est autem passio in Deitatem, et quidem Deitate non patiente, reputata autem passione Deitati, quia sic beneplacuit venienti sancto et impassibili Verbo. Est autem hujusmodi quoddam 122.0745D| exemplum, veluti si quis vestimentum indutus, in vestimento autem sanguis sparsus pollueret vestimentum, et sanguis in vestimentum veniens non tangeret corpus induti, deputaretur autem contagio sanguinis vestimenti in eum qui vestimentum induitur: sic in carne passus est Christus, in ipso dico Dominico 122.0746A| homine; sic in seipsum reformavit ex caelis veniens ipse sanctus Deus Verbum; sicut ait beatus Petrus: Mortificatus carne, vivificatus autem spiritu; et iterum: Christo ergo patiente pro nobis carne, et nos in eandem intelligentiam armari; sic veluti sanguis in vestimento deputatur ferenti, deputata est ei passio carnis in Deitatem, Deitate nil patiente, ut non in hominem haberet mundus spem, sed in Dominico homine, Deitate recepta, reputaretur in ipsam passio, ut fieret pro mundo ex Deitate impassibili salus, ut in carne facta passio, et Deitate nil patiente neque sustinente, in eam fieret deputata passio, impleta Scriptura, quae dicit: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Crucifixus est ergo, crucifixus est Dominus, et adoramus crucifixum, 122.0746B| sepultum, et resurgentem tertia die, et in caelos ascendentem. Ut autem cognoscas, quod non de alio, verum de Spiritu sancto dictum est: Pater in manus tuas commendo Spiritum meum, audi eundem in eodem: Si audieritis, inquit, quia in dextera Dei exaltatus, et promissionem Spiritus accipiens a Patre; aut: Praestolari promissionem Patris quam audistis mei; aut: Quia spiritus eum immisit in desertum; aut quod ipse dicit: Nolite cogitare quid dicatis, quia Spiritus Patris mei, qui loquitur in vobis; aut: Si autem in Spiritu Dei ejicio daemonia; aut: Qui autem blasphemat in Spiritum sanctum, non demittetur ei, et reliqua; aut: Pater in manus tuas commendo spiritum meum; aut: Puer autem crescebat et confortabatur ipse spiritu; aut: Jesus autem 122.0746C| plenus Spiritu sancto reversus est ab Jordane; aut: Reversus est Jesus in virtute spiritus; aut: Quod natum est ex spiritu, spiritus est; aut: Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis; aut: Quare implevit Satanas cor tuum, Ananiae dixit Petrus, mentiris Spiritui sancto; et posthac: Non hominibus mentitus es, sed Deo: igitur Deus ex Deo, et Deus Spiritus sanctus est. Hactenus ex Epiphanio. DISC. Transitus iste, quamvis longius a proposito videatur recessisse, utilis tamen est volentibus sacram Scripturam intelligere: suasit enim, deitatem Verbi et impassibilem esse, et suae humanitati compassam; approbat etiam, quod Dominus dixit in Evangelio: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma, itidem: Pater, in 122.0746D| manus tuas commendo spiritum meum, non de alio spiritu dictum, sed de Spiritu sancto. Sed ad propositum redire oportet.

4.

MAG. Producat terra animam viventem; hoc est, producat terra animal vivens. Vide, quam pulchre, juxta praedictum tropum, et totum a parte, 122.0747A| totum scilicet animal ex meliore ejus medietate, quae est anima, significavit. Et quia minor medietas totius animalis, quae est corpus, a terra sumitur, eodem tropo totum animal, hoc est corpus et animam, a terra produci jubetur, dum anima omnino terra non sit, sicut neque corpus anima; quoniam vero ipsa corpori adhaeret in unitate animalitatis, simul de terra fieri Scriptura testatur. Sed si quis altius hunc locum quaesierit, potest alio modo intelligere. Terrae siquidem vocabulo totius naturae substantialis, visibilium et invisibilium, incommutabilis soliditas solet insinuari; quod etiam tertiae lucis operationem speculantes exposuimus. Hinc est, quod ait Apostolus: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram. Ac si aperte diceret: 122.0747B| Membra malitiae, quae vestra sunt, quoniam ex vestra inobedientia, et non ex Deo facta, ex quibus veluti quoddam corpus universalis nequitiae aedificatis super terram, hoc est super soliditatem naturae a Deo conditae, ne ab iis diutius polluatur, mortificate, et pro membris malitiae interemptis membra justitiae, quae sunt virtutes, constituite, ut, quemadmodum super naturam ex Deo conditam vestris diversis criminibus veluti templum quoddam abominabile, diabolicaque habitatione condignum construxistis, ita etiam ex lapidibus virtutum divina gratia dolatis, domum pretiosam conditori ipsius, hoc est ipsius naturae, omni sorde expulsa penitusque interempta, reaedificetis. Cui sensui Psalmista consentit dicens: Deficient peccatores a 122.0747C| terra et iniqui, ita ut non sint. Ubi tropice ex effectibus causam significans, per peccatores et iniquos peccata et iniquitates insinuat, quae ex terra naturae, quando liberabitur ab omni malitia, deficient, ita ut non sint. Peccata enim et iniquitates tamdiu esse videntur, dum nihil sint, quamdiu subjecta natura contineantur; ea vero purgata et ad pristinam sinceritatem reducta, quae per se, id est peccata et iniquitates, subsistere nesciunt, ad nihilum penitus redigentur, ita ut non sint. Idem alibi sub persona viri juste viventis omnes justos beatificans: Qui erunt tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, hoc est, tamquam verbum, quod inhumanatum est, in fine omnium seculorum propter nos, in quos, sicut ait Apostolus, 122.0747D| fines seculorum devenere; pluraliter quidem unum omnium finem, Christum videlicet, nominans; ipse siquidem est fines seculorum, qui universorum est consummatio; continuo subjunxit: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae, discretionem justi judicii ventum vocans, qua ille, cujus ventilabrum in manu sua, pulverem totius malitiae ex superficie terrae, hoc est 122.0748A| ex substantiali pulchritudine naturae projiciet. De hac terra in alio psalmo idem ait: Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam. Cujus spiritus? Illius videlicet, qui fixus patibulo pro nobis, inclinato capite, tradidit spiritum. Quo exibit? Descendit ad inferna. Ad quid? Reducere inde humanam naturam, quae captiva illic detenta est; captivam enim duxit captivitatem. Sed quoniam mors non poterat retinere captivum, quae non invenerat criminosum, revertitur in terram suam, in naturam suam, quam fecit et redemit et accepit, in corpus immortale, in pristinum naturae humanae statum, insuper etiam in gloriam resurrectionis. Et ut cognoscas eum, qui pollicitus est, spiritum suum solum exiturum non solum, sed cum tota humana natura 122.0748B| reversurum, audi ipsum dicentem: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum fert. Emittes, inquit, Spiritum tuum, et renovabis faciem terrae, hoc est, restitues integritatem naturae; sive de anima Christi spiritum quis intelligat, quae inclinato capite, compatiente videlicet ejus deitate, pro salute mundi tradita est, et exivit, et reversa est in illam naturam, quam legatione sua redemit, emissa quoque est, ut restauraret pulchritudinem naturae, quae in primo homine deleta est; sive de Spiritu sancto, qui est spiritus Christi, qui humiliato capite, quod est Christus, momentanea carnis morte traditus est universae creaturae, cujus primogenitus est ipse, cujus spiritus est. Exibit et 122.0748C| revertetur in terram suam, hoc est, in illam naturam, quam propter peccatum primi hominis deseruerat; sua erat, priusquam peccantem relinqueret, sed propter eum, cujus spiritus est, et qui pro ea passus est, in eam revertitur, et amplius resurrectionis tempore revertetur, et mittetur, ut virtute ipsius universae naturae facies in pristinum decorem restituatur. Quoniam itaque in hac omnium communi terra omnia animalia secundum corpus et animam causaliter et primordialiter creata sunt; nam in honore omnia facta sunt: quid mirum, si divino praecepto jubeatur, animam viventem, hoc est animal vivens producere, ut, quod causaliter occulte in causis et rationibus habebat, hoc in genera et species aperte produceret? Et vide, quomodo naturalem 122.0748D| rerum consequentiam divinum nobis manifestat eloquium. Producat, inquit, terra animam viventem in genere suo. Primo genus posuit, quoniam in ipso omnes species et continentur et unum sunt, et in eas dividitur et multiplicatur per generales formas specialissimasque species. Quod etiam ostendit dicens: Jumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas. Ac per hoc intelligitur, quod 122.0749A| ars illa, quae dividit genera in species, et species in genera resolvit, quae διαλεκτική dicitur, non ab humanis machinationibus sit facta, sed in natura rerum, ab auctore omnium artium, quae vere artes sunt, condita, et a sapientibus inventa, et ad utilitatem solerti rerum indagine usitata.

5.

DISC. Ex his, quae, ni fallor, rationabiliter a te dicta sunt, si quis voluerit, potest etiam alio modo intelligere quod scriptum est: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram, ut non solum simpliciter, quemadmodum superius tractatum est, intelligat, pisces et volatilia de hoc visibili atque tractabili humidoque ac frigido aquarum elemento creata esse, verum etiam altiori sensu ex abditis profundisque naturae sinibus, in quibus causaliter 122.0749B| et primordialiter facta sunt, in genera et species deducta. Quid enim obstat, ne, sicut terrae vocabulo naturae significatur soliditas et fertilitas, ita etiam aquarum significatione ejusdem naturae abdita intelligatur profunditas, ut omnium animalium, quae sive ex terra, sive ex aquis leguntur creari, una eademque cognoscatur origo, quamvis dividatur eorum speculatio? Alia siquidem in quinta prophetica theoria, alia in sexta condita esse memorantur. Nec hoc sine ratione factum crediderim. Veri enim simile videtur, quod ideo terrena animalia sexta die, in qua etiam homo factus est, de terra produci jubentur, quoniam majorem similitudinem hominis in natura sua videntur habere. Omne siquidem, quod in natura animalis hominis praeter intellectum et 122.0749C| rationem cognoscitur, naturaliter iis inesse physica speculatione invenitur. MAG. Non solum, ut opinor, nil obstat, verum etiam, ut ita intelligamus ea, quae scripta sunt, secundum veritatem rerum factarum, ratio ipsa intentius considerata nos advocat. Est enim multiplex et infinitus divinorum eloquiorum intellectus. Siquidem in penna pavonis una eademque mirabilis ac pulchra innumerabilium colorum varietas conspicitur in uno eodemque loco ejusdem pennae portiunculae. Et quidem natura ipsa rerum ad hunc attrahit intellectum. Terra namque ista sensibilis et aqua corpora composita sunt ex qualitatibus quattuor elementorum; et nihil de se gignunt, nullaque species naturae ex iis nascitur, quamvis ex eis nasci videatur. Vis autem 122.0749D| seminum, quae in eis sunt, operante illa vita, quae nutritiva dicitur, secundum leges et rationes insitas, quantum sinit divina providentia, in diversas species herbarum, surculorum, animalium, per genera et formas ex secretis creaturae sinibus erumpit. Ac per hoc unde terra et aqua visibilis et tractabilis in suas naturales species et qualitates et quantitates processere, inde omnia, quae ex eis nasci videntur, generationis suae originem sumunt. 122.0750A| Est enim generalissima quaedam atque communis omnium natura, ab uno omnium principio creata, ex qua veluti amplissimo fonte per poros occultos corporales creaturae veluti quidam rivuli derivantur, et in diversas formas singularum rerum eructant. Praedicta siquidem vis per diversa semina ex arcanis naturae proveniens, primumque in ipsis seminibus erumpens, deinde diversis humoribus admixta, in species singulas sensibiles ebullit.

DISC. Rata haec verique similia, physiologiaeque speculationibus conveniunt. Quoniam vero homo, qui sexta die conditus est, in numero animalium constituitur, quae sub uno genere comprehenduntur, num in hoc praecepto divino, quo jubetur terra animam vivam producere, intelligendus sit nec ne, velim 122.0750B| a te audire.

MAG. Hanc inquisitionem non facile solverim, si solummodo divina Scriptura pronuntiaret: Producat terra animam viventem. Verum quia addidit: in genere suo, planissime patefecit, omnia animalia in hoc praecepto contineri. Nulla enim species est, quae in genere suo omnino non collocatur. Sed quia haec forma animalis, quae in homine constituta est, ceterorum animalium naturam, quae sub eodem genere sunt, dignitate rationis et intelligentiae superat, provide prophetica comtemplatio eam ceteris animalibus adjungere voluit, ut conditionem ipsius, juxta suae naturae excellentiam, latius et copiosius in fine omnium, quae a Deo facta sunt, narraret. Species igitur animalis maxima et pretiosissima bis in operibus sextae speculationis 122.0750C| commemoratur: primum quidem in genere suo, quod est animal, jubetur a terra produci; deinde paulo post, ceterorum animalium brevissima divisione facta, conditio ejus ad imaginem et similitudinem Dei introducitur.

DISC. Una itaque forma et inter cetera animalia de terra producitur, ac mox ad imaginem Dei fieri perhibetur; quod merito me movet. Si enim omne illud genus, quod dicitur animal, cum omnibus suis formis ad imaginem et similitudinem Dei fieret, non perturbaret me fortassis quod doces, hominem quidem et de terra inter cetera animalia produci, et postmodum ad imaginem et similitudinem Dei fabricari. Jam vero quoniam solum hominem, et nullum aliud animal praeter hominem, 122.0750D| ad imaginem Dei creari divina perhibet historia, valde miror, quomodo inter jumenta et reptilia et bestias terrae homo a terra producitur, et ad imaginem Dei, longe et incomparabiliter ultra cetera universa animalia, solus formatur, dicente Scriptura: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et quod est mirabilius, quomodo a terra producitur inter ea, quibus praefertur, et dominari jubetur. Subjunxit enim Scriptura: Et 122.0751A| praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque creaturae, omnique reptili, quod movetur in terra.

MAG. Nec immerito, nec irrationabiliter moveris. Haec enim cautissima et solertissima inquisitione digna sunt. Et primum quidem, ut intelligas, remota totius ambiguitatis caligine, quod in universali animalium genere homo conditus sit, hoc maximum suscipe argumentum, tripertitam videlicet hujus generis divisionem in jumenta et reptilia bestiasque. Quae divisio non sine causa facta est, ut aestimo. Nam in aliis diebus, id est in tertia et quinta, in quibus genera et species commemorantur, nulla divisio generis in species introducitur, sed simpliciter aut solum genus et indiscretae species, ut in tertia, qua herbarum surculorumque genera 122.0751B| speciesque de terra oriri jubentur, aut solum genus et una species ipsius, ut in quinta, piscium quidem genus reptile, avium vero volatile vocans, neque hoc neque illud in species dividens. Nam in eo quod dixit: Creavitque Deus cete grandia, magis speciem pro genere intelligendum est posuisse, quam genus in speciem divisisse. Quomodo enim divisio generis in unam speciem posset fieri, dum omnis divisio non minus quam in duobus invenitur? Sexta autem die non solum generis conditio, verum etiam trina divisio ipsius in species narratur. Dixit, inquit, Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae, secundum species suas. Vel secundum septuaginta interpretes: Dixit Deus: 122.0751C| Educat terra animam vivam secundum genus, quadrupedia, et reptilia, et bestias secundum genus, et factum est sic. Haec itaque, ut arbitror, tripertitio totius vitae terreno corpori adhaerentis, animalque per copulam ad corpus efficientis, est enim animal corporis et animae cum sensu connexio, triplicem motum insinuat. Et quidem ternarius ille motus in homine solo, qui solus est rationabile animal, intelligitur, quosdam quidem motus suos rationi subditos habens, qui jumentorum seu quadrupedum vocabulo significari videntur. Verbi gratia, movet quinquepertitum corporis sensum disciplinaliter in cognitionem sensibilium rerum solerti earum intelligentiae studio. Qui motus non irrationabiliter jumentum dicitur; non enim parvum adjutorium 122.0751D| rationabili animae praestat ad contemplationem veritatis sensibilium omnium, cuncta falsitate remota, vera sinceraque notitia. Est etiam quasi quidam quadrupes motus sensuum subditus rationi. Siquidem omne, quod per sensum cognoscimus in natura sensibilium rerum, hoc ex quattuor elementis est compositum, aut in ipso composito constitutum. Age enim, si corpoream speciem aspexeris, ipsa species 122.0752A| in aliqua materia ex qualitatibus quattuor elementorum facta, constituta est. Si sonum seu odorem senseris, ex aëre quattuor elementis composito, similiter, si gustum seu tactum, ex compactionibus aquae terraeque accidere non dubitabis. Non immerito igitur corporeus sensus quadrupedis vocabulum accepit, quoniam omne, quod sentit, non aliunde nisi ex quattuor elementis originem ducit. Quosdam vero ex inferiori natura sumptos recte dixeris irrationabiles, hoc est rationi resistentes, ut est furor, et cupiditas, inordinatique corporalium sensuum appetitus, in abusionem attributos sensibilibus creaturis. Et quoniam hi motus ex irrationabilibus animalibus humanae naturae inserti sunt, non incongrue bestiarum appellatione significantur, praesertim cum 122.0752B| semper rationabilibus disciplinis reluctari non desinant, et aut vix aut nunquam domari ab eis possint, motusque rationabiles feroci impetu dilaniare semper appetant. Sunt praeterea in animali rationabili occulti quidam motus, quibus maxime corpus sibi conjunctum administrat, et sunt in auctiva et nutritiva parte animae constituti. Qui quoniam naturali facilitate sua peragunt officia, et quasi latenter, quia animae intentionem nullo modo sollicitant atque perturbant, si tamen integritas naturae incolumis extiterit, silenti quodam meatu corporalem harmoniam penetrantes, reptilium appellationem non irrationabiliter meruere. Ceteris vero animalibus, praeter solum hominem, ex tribus praedictis motibus duo tantummodo insunt, unus quidem, 122.0752C| qui in sensibus est proprie rationis regimine carens, ac per hoc bestialis, alter qui nutritivae vitae deputatur, reptili similis; quos homo cum ceteris animalibus participat, et reciproce cetera animalia cum ipso participant. Videsne igitur hominem in omnibus animalibus, et omnia in homine, et super omnia hominem? Et si quis intentius naturae ipsius mirabilem ac penitus ineffabilem conditionem inspexerit, clare inveniet, eundem hominem et formam quandam in genere animalium esse, et super omnem formam animalem subsistere, ac per hoc et affirmationem et negationem recipere, et de eo praedicari recte posse: Homo animal est; homo animal non est. Dum enim in ipso corpus et vita nutritiva, 122.0752D| et sensus, et memoria sensibilium, omnisque irrationabilis appetitus, ut est furor et cupiditas, considerantur, omnino animal est; haec enim omnia communia sunt illi cum ceteris animalibus: altiori vero sui parte, qua ratione consistit, et intellectu, et interiori sensu, cum omnibus suis rationabilibus motibus, quos virtutes appellant, cumque aeternarum divinarumque rerum memoria, omnino animal non est. Siquidem cuncta haec eadem sunt homini 122.0753A| cum caelestibus essentiis, quae omne, quod in animalium natura comprehenditur, excellentia substantiae incomprehensibiliter superant. Recte igitur, ut diximus, de homine dicitur: animal est, animal non est. Quod etiam ex auctoritate divinae Scripturae possumus corroborare. Apostolus ait: Animalis homo non percipit quae sunt Dei, et iterum: Spiritualis homo judicat omnia, ipse vero a nemine dijudicatur. Intuere, quam clare, quam aperte hominem velut in duos homines dividit. Quorum unus quidem animalis est, quoniam naturae animalium similis consistit, quae nihil spiritualium in se recipit; alter vero spiritualis, quoniam aeternis et spiritualibus divinisque communicat subsistentiis, totiusque animalitatis expers est. Et ea quidem pars, qua animal 122.0753B| est, exterioris hominis, ea vero, qua superat cetera animalia et seipsum, in quantum animal est, interioris congrue appellationem recipit. In his enim, qui spiritualiter vivunt, ut idem ait Apostolus, exterior homo corrumpitur, interior vero de die in diem renovatur. Nam qui perfecte vivit, omnino corpus suum, et vitam, qua illud administratur, omnesque corporeos sensus cum his, quae per eos percipit, omnesque irrationabiles motus, quos in se sentit, cum omnium rerum mutabilium memoria, non solum spernit, verum etiam, quantum potest, et corrumpit et destruit, ne ullo modo in eo praevaleant, et omnino perire eis et ea sibi appetit, seipsum vero, in quantum caelestis essentiae particeps est, de die in diem, hoc est, de virtute in virtutem ascendens, divina 122.0753C| gratia movente, cooperante, ducente, perficiente renovat. Et ea quidem natura, qua animalibus homo communicat, caro dicitur; ea vero, quae caelestis essentiae particeps est, mens, vel animus, vel intellectus. Audi Apostolum: Mente, inquit, servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et innumerabiles divinae Scripturae sententiae hoc ipsum approbant. Quid igitur mirum, si duplex hominis conditio intelligatur, cum ipse quodammodo duplex sit? Et quod animalibus simile est, cum animalibus, quod autem spiritualibus per se et absolute, cum spiritualibus creari. Ac per hoc non te turbet, quod dixi, hominem cum ceteris animalibus in uno eodemque genere de terra productum, et ultra omnium animalium naturam ad imaginem et similitudinem Dei factum. 122.0753D| DISC. Non me fortassis moveret, si possem ad purum dignoscere, quomodo sub uno eodemque genere cunctorum animalium ita homo conditus sit, ut meliori sui parte super omnem naturam animalium subsistat.

MAG. Miror, cur eadem repetis. Diximus enim, hominem, in quantum animal est, inter animalia sub uno genere; in quantum animal non est, extra omne genus omnium animalium factum fuisse.

DISC. Eheu! Jam major longeque 122.0754A| difficilior quaestio, quantum mihi videtur, orta est.

MAG. Quae sit illa, dic, quaeso.

DISC. Videris, ut opinor, duas animas in uno homine subsistere arbitrari: unam quidem, quae corpus administrat et vivificat et nutrit et auget, et per corporeos sensus sensibilia sentit, eorumque phantasias in memoria sua recondit, et cetera, quae animas animalium ceterorum in corporibus suis peragere notissimum est, alteram vero in ratione et intellectu subsistentem, ad imaginem Dei et similitudinem factam. Quod valde absurdum videtur.

MAG. Duas animas in uno homine nec ratio, nec divina auctoritas sinit me arbitrari; imo etiam prohibet, nec ulli recte philosophantium fas est aestimare. Unam vero eandemque rationabilem animam humano corpori 122.0754B| ineffabili modo adjunctam hominem esse assero, ipsumque hominem mirabili quadam et intelligibili divisione ea parte, qua ad imaginem et similitudinem Creatoris factus est, nullius animalitatis participem esse, et ab ea omnino absolutum, ea vero, qua animalitati communicat, in universali animalium genere de terra, hoc est de communi omnium natura productum. DISC. Quid ergo dicemus? Num humana anima simplex quaedam natura omnique compositione absoluta, an quibusdam partibus in unitatem quandam copulata credenda est?

MAG. Unum firmissime teneo, simplicem videlicet omnique copula partium carentem esse, alterum vero omnino abnuo, hoc est, ullam compositionem differentium a se invicem partium recipere. Tota enim in seipsa ubique 122.0754C| est per totum. Tota siquidem vita est, tota intellectus, tota ratio, tota sensus, tota memoria, tota corpus vivificat, nutrit, continet, auget; tota in totis sensibus species rerum sensibilium sentit; tota ipsarum rerum, ultra omnem corporeum sensum, naturam et rationem tractat, discernit, conjungit, dijudicat; tota extra et supra omnem creaturam, et seipsam, quia in numero creaturarum comprehenditur, circa suum Creatorem intelligibili motu atque aeterno, dum omnibus vitiis phantasiisque purgatur, circumvolvitur. Et cum ita simplex naturaliter subsistat, suarum intelligibilium et substantialium differentiarum, veluti totius in partes divisiones recipit secundum motuum suorum numerositatem. Ac per hoc multis nominibus denominatur. Siquidem 122.0754D| dum circa divinam essentiam vehitur, et mens, et animus, et intellectus; dum rerum creatarum naturas causasque considerat, ratio; dum per sensus corporeos species sensibilium recipit, sensus; dum in corpore occultos suos motus juxta similitudinem irrationabilium animarum peragit, nutriendo illud et augendo vitalis proprie motus solet appellari. In his autem omnibus tota ubique est.

DISC. Tota igitur et in genere animalium de terra producta est, et tota 122.0755A| ad imaginem Dei facta. Praedictis enim rationibus concluditur, ita et non aliter esse.

MAG. Etiam; et nec ulli recte ac pie philosophantium de hoc dubitare licet, ne simplicissimam et individuam naturam scindere videatur, quod valde impium est.

DISC. Quomodo ergo unus atque idem homo, secundum praedictam controversiam, et animal est et non est animal, vel quomodo et animalis est et animalis non est, et caro est et caro non est, et spiritualis est et spiritualis non est, et quomodo haec sibi invicem opposita et contradicentia in una simplicissima natura possunt intelligi, non satis video.

MAG. Ex his, quae praedicta sunt, omne, quod tibi videtur in simplicitate humanae naturae contrarium, si quis intentius perspexerit, luce clarius inveniet, non solum non 122.0755B| esse contrarium, verum etiam omnino conveniens. Constat enim inter sapientes, in homine universam creaturam contineri. Intelligit enim et ratiocinatur, ut angelus; sentit et corpus administrat, ut animal; ac per hoc omnis creatura in eo intelligitur. Totius siquidem creaturae quinquepertita divisio est. Aut enim corporea est, aut vitalis, aut sensitiva, aut rationalis, aut intellectualis. Et haec omnia omni modo in homine continentur. Extremum quidem subsistentiae ipsius corpus est; deinde seminalis vita corporis administrativa, cui praeest sensus; deinde ratio, quae inferioribus se naturae partibus dominatur; supremum in his omnibus animus obtinet locum. Ac per hoc tota humana natura, in quantum communicat animalibus, merito 122.0755C| animal est. Communicat autem eis, in quantum corpus est, et vita corpus regitans, et sensus, et memoria rerum sensibilium phantasias tractans: in quantum vero divinae caelestisque essentiae particeps est, non est animal, ratione autem et intellectu aeternorumque memoria caelestem participat essentiam. Ibi igitur omnino animalitatis expers est. In illa siquidem parte sui ad imaginem Dei facta est, ad quam solam in idoneis hominibus loquitur Deus. Ad illud enim hominis, ut ait Augustinus undecimo de Civitate Dei, loquitur, quod in homine ceteris, quibus homo constat, est melius, et quo ipse Deus solus est melior. Cum enim homo ad imaginem Dei factus sit, profecto ea sui parte est propinquior superiori se Deo, qua superat inferiores suas; quas etiam cum pecoribus 122.0755D| communes habet. Et notandum, quod etiam in hac vita, priusquam totum, quod in homine animale est, vertatur in spirituale, et omne, quod in eo compositum est, in ineffabilem adunetur simplicitatem, potest totus homo et animalis fieri et spiritualis; sed animalis sola libertate arbitrii, spiritualis vero et libero arbitrio simul et gratia, sine qua naturalis potentia voluntatis movere hominem in spiritum 122.0756A| nullo modo sufficit. Animalis igitur homo et fit et dicitur, quando, relictis motibus, qui secundum rationem et intellectum sunt circa cognitionem Creatoris et creaturae, in motus irrationabiles, quibus animalia bruta circa corporis desideria moventur, spontaneo appetitu decidit, ita ut totam suam intentionem temporalium fragiliumque rerum et ad non esse tendentium letiferis delectationibus ingurgitet: spiritualis vero, dum mutata omni conversatione in melius, divini amoris incendio inflammatus, mundo et carne omni modo spretis, omnibusque animalium motibus relictis, ad caelestium essentiarum similitudinem totus transformatur, ut, quod ei futurum est secundum inconversibilem substantiam, hoc in eo praecedat secundum vitae virtutibus 122.0756B| ornatae qualitatem. Ac per hoc duobus modis animalis homo cognoscitur: uno quidem, quo secundum naturam subsistit, altero, qui ei ex irrationabili motu liberae voluntatis proclivaeque ad malitiam accidit. Similiter spiritualis et secundum naturam subsistens, et secundum bonam voluntatem divina gratia praeventam, actu et scientia purgatam, virtutum ornamentis redimitam, ad pristinam divinae imaginis dignitatem revocatus. DISC. Haec libenter accipio; sed non perpure conspicor, quomodo, cum omnes species in genere unum sunt, contradicentes inter se invicem in illo unum subsistunt. Definitio siquidem hominis ceterorum animalium definitionibus contradicere videtur. Est enim homo animal rationale, cetera vero 122.0756C| animalia irrationabilia. Videsne, quomodo adversantur sibimet rationale et irrationale?

MAG. Paululum acutius naturas rerum inspice, et invenies, hanc propositionem, quae est in differentia, sub uno genere differentias esse, non controversias. Verbi gratia: Omnis creatura aut visibilis est aut invisibilis. Hic differentiam facit, non controversiam. Visibilitas enim et invisibilitas duo quaedam sunt a se discreta, non sibi repugnantia. Similiter aut corporalis aut incorporalis est omnis creatura. Divinarum quoque personarum habitudines discernit. Pater siquidem ingenitus est, Filius vero genitus, Spiritus neque ingenitus neque genitus; et innumerabilia exempla hujusmodi sunt. Et ut clarius cognoscas, vide, quod omnis controversia in una eademque specie seu 122.0756D| parte intelligitur, differentia vero in diversis: veluti si quis de homine dixerit, homo est animal rationale, homo est animal irrationale, de illa specie naturae, quae substantialiter homo dicitur, pronuntians, contradictoria proloquia fient, et necessario unum erit verum, alterum falsum. Non enim aut simul vera possunt esse, aut simul falsa contradictoria proloquia de subjecto eodem, 122.0757A| sive universaliter sint, sive particulariter. Dum igitur dicis: homo est animal rationale, equus est irrationale animal, nulla intelligitur contradictio, quoniam rationabilis et irrationabilis animalis substantialem differentiam patefacis. Dum enim rationem homini das, et ab equo aufers, differentiam hominis et equi significas. Est enim sic differentia hominis a ceteris animantibus, habere rationem, sicut ceterorum animantium ab homine differentia, rationem non habere, dum neque in hoc habitus et privatio dignoscitur. Habitus enim hominis est habere rationem, habitus autem equi rationis absentia. Siquidem equus non privatur eo habitu, quem nunquam potuit habere. Ubi autem habitus non praecedit, ibi privatio consequens non erit. Animali, seu 122.0757B| cuicunque vitam participanti mors non accideret, si prius ei habitus vitae non inesset. Ideoque nullum animal proprie dicimus stultum, praeter illud, in quo videmus, posse fieri rationis habitum; neque stolidum, nisi cui naturaliter inesse potest sentiendi habitudo.

DISC. Quare ergo dixisti, in uno eodemque subjecto duo proloquia sibimet adversantia falsa simul aut vera simul esse non posse, sed si unum sit verum, necessario alterum erit falsum, verbi gratia, si quis dixerit de uno eodemque, hoc animal equus est, equus non est, cum videris asserere, contradictoria proloquia vera simul posse esse in homine: Homo animal est, non est animal homo, et hoc naturaliter inesse ei doces, donec totus moveatur animalis in spiritualem? Et cur hoc in homine 122.0757C| solo, in ceteris vero animalibus nullo modo, in quibus omnino verum est, animal esse, animal autem non esse omnino falsum?

MAG. Putasne aliud animal praeter hominem ad imaginem Dei factum? DISC. Nequaquam.

MAG. Negabis, duo proloquia sibimet colluctantia, dum de Deo praedicantur, vera simul esse, et nullo modo falsa, quanquam ambo ejusdem virtutis non sint, ut puta: Deus veritas est, Deus veritas non est?

DISC. Negare non ausim, dum ipse de seipso dicit: Ego sum via, et veritas, et vita. Sanctus autem Areopagita Dionysius in symbolica Theologia dicit, quia Deus neque veritas est, neque vita. Ait enim: Neque virtus est, neque lux, neque vita; et paulo post: Neque scientia est, neque veritas. MAG. Fortassis Dionysius contradicit Christo, 122.0757D| qui de seipso praedicat, se ipsum veritatem esse?

DISC. Absit.

MAG. Utrumque igitur verum est, Deus veritas est, Deus veritas non est.

DISC. Non solum verum, sed etiam verissimum. Unum quidem dictum est secundum affirmationem per metaphoram, quoniam ipse conditor est et causa primordialis veritatis, cujus participatione vera sunt, quaecumque vera sunt, omnia; alterum 122.0758A| autem per negationem, quae est secundum excellentiam, quia plus est quam veritas. Ac per hoc et verum est, Deus veritas est, dum sit verorum omnium causa, et verum est, Deus veritas non est, quia superat omne, quod dicitur, et intelligitur, et est. Nec me latet quod addidisti, quanquam ambo non ejusdem virtutis sint. Minus enim valet ad ineffabilis divinae essentiae significationem affirmatio quam negatio, quoniam una ex creaturis ad Creatorem transfertur, altera ultra omnem creaturam de Creatore per seipsum praedicatur.

MAG. Bene vides quod addidi. Quid igitur mirum, si de homine, qui solus inter cetera animalia ad imaginem Dei factus est, vere simul possit praedicari, homo animal est, non est animal homo, ut per hoc saltem intelligamus, ad 122.0758B| imaginem Dei illud animal specialiter esse conditum, de quo pugnantia sibimet in aliis animantibus proloquia vere simul praedicantur? Porro si propterea divinae essentiae affirmationes et negationes conveniunt, quoniam superat omnia, quae ab ea facta sunt et quorum causa est, cui non liceat prospicere, negationes et affirmationes imagini et similitudini ejus, quae in homine est, unanimiter convenire, quandoquidem superat cetera animalia, inter quae sub uno genere conditus est, et cujus causa condita sunt? Quis enim recte sapientium ignorarit, hunc mundum visibilem cum omnibus suis partibus, a summo usque deorsum, propter hominem esse factum, ut ei praeesset, et dominaretur omnium rerum visibilium? Quod sanctus Gregorius in sermone de 122.0758C| Imagine his verbis edocet: Quomodo, inquit, tota creatura praeter hominem divina virtute simul cum praecepto constituta sit, hominis vero constitutionem consilium praecedit, et praeformatur ab artifice per verbum scripturae, quid futurum esset, et quale esse conveniret, et ad quale principale exemplar similitudinem ferret, et in quo fieret, et quid operaretur factum, et quibus dominaretur: omnia prius sermo circumspicit, ut venerabiliorem generationis dignitatem, priusquam in essentiam veniret, ipse sortiretur, qui principatum eorum, quae sunt, possessurus foret. Dixit enim, inquit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et similitudinem, et dominetur piscium maris, et bestiarum terrae, et volatilium caeli, et pecorum, et omnis terrae. Et hoc ei datum est, sive peccaret, 122.0758D| sive non peccaret, quamvis non eodem modo regeret, si non peccaret, quo regit, postquam peccavit. Et ut hoc certius cognoscas, num existimas, hominem ea parte sui, qua ad imaginem Dei factus est, animal esse, aut ea, qua inter animalia de terra productus est, imaginem Dei subsistere, aut utrumque, hoc est, et imaginem et animal veraciter in eo 122.0759A| non esse?

DISC. Hoc ultimum nullo modo aestimarim; haec enim simul esse in homine vera ratio comprobat. Illud vero, hoc est imaginem in animali et animal, in imagine omnino negarim, si me non moveret quod in superioribus a te definitum est, hominem videlicet in seipso ubique totum esse; ex quo datur intelligi, ut opinor, et totam imaginem in toto animali, et totum animal in tota imagine per totum hominem subsistere. MAG. Miror, cur te talia moverent, cum videas, in hoc maxime imaginem et similitudinem Dei in humana natura posse cognosci. Ut enim Deus et supra omnia et in omnibus est, ipse siquidem essentia omnium est, qui vere solus est, et cum in omnibus totus sit, extra omnia totus esse non desinit, totus in mundo, totus circa mundum, totus in 122.0759B| creatura sensibili, in intelligibili totus, totus universitatem facit, in universitate totus fit, in toto universitatis totus, in partibus ejus totus, quia ipse est et totum et pars, et neque totum neque pars: ita humana natura in mundo suo, in universitate sua, in partibus suis visibilibus et invisibilibus tota in seipsa est, et in toto suo tota est, et in partibus suis tota, partesque ejus in seipsis totae, et in toto totae. Nam et extrema pars ejus et vilissima, corpus dico, secundum rationes suas tota est in toto homine, quoniam corpus, in quantum vere corpus est, in rationibus suis subsistit, quae in prima conditione factae sunt, et cum in seipsa ita sit, humana videlicet natura, totum suum excedit. Non enim aliter conditori suo adhaerere posset, si 122.0759C| omnia, quae sub ipsa sunt, et seipsam non excederet, quoniam inter mentem nostram, ut ait Augustinus, qua Patrem intelligimus, et veritatem, per quam ipsum intelligimus, nulla interposita creatura est. Quod etiam ipse Areopagita, Dionysium dico, in symbolica theologia pulchre docet dicens: O amice Timothee, circa mysticas speculationes corroborato itinere et sensus desere, et intellectuales operationes, et sensibilia et invisibilia, et omne non ens et ens, et ad unitatem, ut possibile, inscius restituere ipsius, qui est super omnem essentiam et scientiam; ea enim teipso et omnibus immensurabili et absoluto mentis excessu, ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus ascendes. Et in Evangelio Dominus ait: Ubi ego 122.0759D| sum, illic et minister meus; est autem ille super omnia. Est igitur illi adhaerens homo super omnia et super seipsum, quantum in omnibus est. Et quamvis humana natura, dum in hac vita mortali versatur, adhaerere Deo reipsa non possit, verumtamen, quoniam possibile est ei et naturale, Creatori suo adhaerere, ejus gratia, cui adhaeret, adhaerere non incongrue dicitur. Saepe enim possibilitas 122.0760A| pro experimento solet accipi, et quod certum est quandoque fore, pro praesenti computari etiam peracto. Et quid dixi, in mundo suo, in universitate sua, cum apertius pronuntiarim in universo mundo visibili et invisibili? Humana siquidem natura in universitate totius conditae naturae tota est, quoniam in ipsa omnis creatura constituta est, et in ipsa copulata est, et in ipsum reversura, et per ipsum salvanda. Audi Creatorem ipsius dicentem: Praedicate Evangelium omni creaturae; homini profecto. Ibi intellectus, ibi ratio, ibi sensus, ibi seminalis vita, ibi corpus, non hoc corruptibile post peccatum, sed illud ante delictum; non hoc compositum atque solubile, sed illud simplex et individuum; non hoc animale et terrenum, sed illud spirituale et caeleste; 122.0760B| non hoc ex duplici sexu per carnales connexus seminibus genitum, sed illud ex simplicitate naturae ante praevaricationem productum et in resurrectione futurum; non hoc corporeo sensui cognitum, sed illud in secreto naturae adhuc occultum; non hoc, quod merito peccati superadditum, sed illud, quod incorruptae adhuc naturae erat insitum, et in quod hoc corruptibile et mortale reversurum. Seminatur, inquit Apostolus, hoc est, de semine nascitur in corruptione, surget in virtute. In quali virtute? Ipsius videlicet corporis, quod prius naturaliter est conditum. Seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Omne siquidem, quod naturaliter in homine est creatum, necessario aeternaliter manet integrum atque incorruptum. 122.0760C| Non enim divinae justitiae est visum, ex eo, quod fecit, quidquam perire, praesertim cum non ipsa natura peccaverit, sed perversa voluntas, quae contra naturam rationabilem irrationabiliter movetur. Cujus rei maximum est argumentum. Si naturaliter inest homini mortis odium, quomodo in odio non haberet naturaliter mortis causam, peccatum dico? Et hoc commune omnibus animalibus est, mortem mortisque causas devitare et timere. Ut ergo nullus sapiens vult errorem incurrere, ita humana natura noluit peccare, ac per hoc conditor ipsius, dum sit justus, noluit eam punire, voluit autem ei superaddere, in quo posset delictum, quod ex perversa voluntate et suadente serpente acciderat, ne semper ei adhaereret, purgari. Natura siquidem rationalis et intellectualis, 122.0760D| quamvis noluit falli, potuit tamen decipi, praesertim cum nondum formationis suae perfectionem acceperit, quam merito obedientiae esset acceptura in theosin, deificationem dico, transformanda. Non ergo debemus de humana natura judicare, secundum quod corporeis sensibus apparet, et merito praevaricationis poenaliter ad similitudinem irrationabilium animalium per copulam sexuum in hoc 122.0761A| mundo nascitur temporaliter corruptibiliterque, cujus finis mors est, verum secundum quod ad imaginem Dei, priusquam peccaret, condita est. Quod etiam omnem sensum corporeum, omnemque mortalem cogitationem pro ineffabili naturae dignitate incomprehensibiliter fugit, sed decepta et lapsa, pravae suae voluntatis tenebris obcaecata, et seipsam et Creatorem sui oblivioni tradidit. Et haec est miserrima mors ipsius, profundissimaque in caligine ignorantiae submersio, et a seipsa et a Creatore suo longissima distantia, irrationabilibus vero mortalibusque animantibus proxima turpissimaque similitudo; ex qua iterum nemo eam potuit redimere, revocare, reducere, et ad statum pristinum, de quo ceciderat, restaurare, sed Dei sapientia, quae eam 122.0761B| creavit, eamque in unitatem sibi substantiae accepit, ut sic eam salvaret, cuncta liberavit miseria. Non te igitur moveat, quod de humana natura dictum est, totam in seipsa ubique esse, et imaginem in animali totam, et animal in imagine totum.

6.

Omne siquidem, quod in ea conditor suus primordialiter creavit, totum integrumque manet, adhuc tamen latet, revelationem filiorum Dei expectans. DISC. Non me fortassis moveret, si mihi clare suaderes, quod per meipsum perspicere non valeo. Delibero namque, utrum homo, si non peccaret, animal esset: quod etiam alio modo possum dicere, num homo ante peccatum animal erat? Si non erat, cur tantum laboravimus quaerentes, et, ut est visum, invenientes, in universali genere animalium hominem conditum 122.0761C| esse? Si enim in eo genere non est creatus, aut omnino ante peccatum animal non erat, aut si erat, in alio genere amimalium conditus erat. Quod nec divina Scriptura introducit, nec diligens rationis inquisitio in natura rerum reperit. Omnia enim animalia in uno genere subsistunt, a quo per divisiones procedunt. At si in eo quod scriptum est; Producat terra animam vivam, inter animalia cetera conditio hominis introducta est ante peccatum, quomodo Psalmista veluti magnum opprobrium humanae naturae post lapsum ingerit dicens: Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis? Ubi Propheta aperte videtur pronuntiare, hominem ante lapsum in honore spiritualis substantiae ultra omnium animalium 122.0761D| naturam substitisse; eo vero labente, dignitatemque suae naturae non intelligente, in contumeliam jumentorum similitudinis cecidisse. Si autem ante lapsum animal erat, cur post lapsum in eo juste reprehenditur, animalium similitudinem incurrisse, quibus naturaliter sub uno genere concreatus est? MAG. Merito deliberares, si propheta simpliciter dixisset, comparatus est jumentis, et similis factus est illis. Addens vero jumentis insipientibus satis patefecit, 122.0762A| quod in hoc homo maxime reprehenditur, quia, dum esset spirituale animal et sapiens, in prima sui conditione ad imaginem Dei et similitudinem, ipse insipienter et irrationabiliter se movens contra sui conditoris mandatum, insipientium, hoc est brutorum animalium similitudinem attraxit, eorumque inconvenientibus sibi motibus naturalem naturae suae honestatem dehonestavit. Non enim in eo laudatur, quod animal est, sed quod imago Dei est, sicut in eo non vituperatur, quod animal, sed quod imaginem deformare voluit, quam perdere non potuit. Nam in ceteris animalibus irrationabiles motus turpes non sunt, dum naturaliter eis insunt, et sine quibus animalia esse non possunt. Reprehensibile est autem atque deforme in animali rationabili, in motus irrationabilium, 122.0762B| quamvis naturales illis sint, illicito perversae voluntatis appetitu cadere, in eisque velle manere, relicta superiori pulchritudine divinae imaginis. DISC. Jure quidem culpatur rationabilis ob animalium irrationabilium motus. Nam si aliquis homo honestae formae bestialem effigiem sponte sua se indueret, non immerito reprehenderetur, ab eo, quod melius est, in id, quod multo deterius, seipsum praecipitans.

7.

Sed adhuc quaero, cur Deus hominem in genere animalium creavit, quem ad imaginem suam et similitudinem facere voluit? Gloriosius quippe videretur, omni animalitate fieri absolutum, quod superni characteris particeps esse ultra omnia animalia fuerat electum, caelestiumque essentiarum consors, 122.0762C| quibus terrenorum animalium nulla consubstantialitas sinitur inesse. Non enim terrenis corporibus gravantur, nec corporeis sensibus utuntur ad rerum sensibilium notitiam. Non enim extrinsecus phantasias accipiunt, sed intrinsecus in seipsis rationes eorum, quae vident, cognoscunt. Nam et anima non extra se videt, quae sentit, sed per phantasias in seipsa, quod angeli non patiuntur. Quamvis Plato angelum definiat animal rationale et immortale: sed quod auctoritate S. Scripturae sanctorumque Patrum probare non possumus, inter certas naturarum speculationes, quoniam temerarium est, accipere non debemus. Quod autem sanctus Augustinus summos angelos spiritualia sua corpora, in quibus saepe apparent, non solum habere non denegat, verum 122.0762D| etiam confirmat, nullo modo compellit nos, caelestes substantias animalia esse credere, praesertim cum non caelestium et incorruptibilium corporum cum angelicis spiritibus harmonia inseparabilisque junctura, sed terrestrium et corruptibilium cum animabus sive rationabilibus sive irrationabilibus, sensu mediante, connexio animal efficiat. Nam si sensus exterior angelicis corporibus atque intellectibus inest, quid prohibet, ne illos animalia corpore et anima 122.0763A| sensuque mediante et intellectu vivificante composita, sicut Platoni placet, dicamus? Et si sic, quare in genere animalium non computantur? Siquidem et homo, si non peccaret, animal esset. Non enim peccatum de homine fecit animal, sed natura. Nam et angelos praevaricatores animalia esse nulla tradit auctoritas. Quod maxime tali docetur argumento. Siquidem illa futura felicitas, quae sanctis hominibus promittitur, non alia esse praedicatur, quam angelicae naturae perfecta et in nullo deficiens aequalitas. Quis autem sanum sapiens futuram hominis transmutationem crediderit veluti ex animali inferiori in animal superius, ex terreno in caeleste, ex temporali in aeternum, ex mortali in immortale, ex misero in beatum, sed potius 122.0763B| omnia, quae in hac vita in hominibus sanctis ceteris communia animalibus seu intelliguntur seu sentiuntur, in illam essentiam caelestem et incommunicabilem omnique animalitate carentem ineffabili quadam mutatione transferri, quod etiam homini, si non peccaret, futurum erat? Quare igitur homo in genere animalium, quae de terra producta sunt, creatus sit, in quo semper non manebit? Siquidem cum mundus iste, cujus pars animalis homo est, interierit, omne, quod in homine animale est, cum ipso et in ipso peribit. Non enim sinit vera ratio, totum pati interitum, partes vero illius ab interitu salvari. Porro si totus mundus cum omnibus suis partibus interiturus erit, quomodo homo, in quantum pars mundi est, post mundum manebit, aut ubi, 122.0763C| aut quomodo, non satis video. Ac per hoc hujus quaestionis nodulos solvas, obnixe flagito. MAG. Altam valde humanae conditionis physicam theoriam postulas, nostramque disputationem longius progredi compellis. Et mihi sufficeret interroganti tibi, quare Deus hominem in genere animalium creaverit, quem ad suam imaginem facere proposuit, breviter respondere, quia ita voluit eum condere, ut quoddam animal esset, in quo imaginem suam expressam manifestaret. Cur autem ita voluit quisquis quaerit, divinae voluntatis causas quaerit, quas quaerere nimis praesumptivum est atque superbum. Quis enim cognovit sensum Domini? Sed si hoc dixero, ingratus fortassis silebis, et nos aestimabis nil ad purum perfectumve ducere posse. Non dicam igitur, cur voluit, 122.0763D| quia omnem intellectum superat, sed dicam, prout ipse dederit, quid facere voluit. Omnem quidem creaturam visibilem et invisibilem in homine fecit, quoniam ipsi universitas conditae naturae inesse intelligitur. Quamvis enim adhuc lateat, quanta sit prima hominis conditio post praevaricationem superni luminis defectu, nihil tamen in caelestibus essentiis naturaliter inest, quod in homine 122.0764A| essentialiter non subsistat. Est enim intellectus et ratio, est caelestis angelicique corporis habendi naturaliter insita ratio, quae post resurrectionem luce clarius et in bonis apparebit et in malis. Hoc enim commune erit universae humanae naturae, in aeternis incorruptibilibusque ac spiritualibus corporibus resurgere. Seminatur, inquit, corpus animale, surget corpus spirituale. Totus iste mundus sensibilis in ipso conditus est. Nulla enim pars ejus invenitur, sive corporea sive incorporea, quae non in homine creata subsistat, sentit, vivit, incorporatur. Noli moles corporeas in homine pensare; virtutem magis considera naturalem, praesertim cum videas in ipso humano corpore pupillam oculi, quae cum sit minima omnium membrorum quantitate, maxima subsistit 122.0764B| potentia. Si ergo Deus hominem in genere animalium non crearet, vel certe si omnium animalium totam naturam in homine non substitueret, quomodo universa creatura visibilis et invisibilis in eo comprehenderetur, ac per hoc rationabiliter possimus dicere, propterea Deus hominem in genere animalium voluit substituere, quoniam in ipso omnem creaturam voluit creare. Cur autem in ipso omnem creaturam voluit creare, si a me quaeris, respondeo, quia ad imaginem et similitudinem suam voluit eum facere, ut quemadmodum principale exemplum superat omnia essentiae excellentia, ita imago ejus superaret omnia creationis dignitate et gratia. Cur autem specialiter prae ceteris visibilibus et invisibilibus creaturis ad imaginem suam hominem 122.0764C| voluit facere, fateor me omnino ignorare.

DISC. Mihi interroganti, cur Deus in genere animalium hominem voluit facere, satis, ut aestimo, et rationabiliter responsum. Verumtamen adhuc quaero, quomodo in homine omnia creata sunt et in ipso subsistunt, num secundum solam essentiam, an secundum sola accidentia, an cuncta, quae considerantur in universa creatura, hoc est, secundum essentiam, speciem, differentiam et proprietatem, et omnia, quae circa ea, intelliguntur?

MAG. Hanc quaestionem non mihi facile occurrit quomodo rationabiliter absolvam. Nam si dixero secundum solam essentiam, merito respondebis, omnia igitur in tantum solummodo sunt, in quantum essentialiter subsistunt, cetera vero, quae circa essentiam 122.0764D| vel substantiam intelliguntur, in numero universitatis rerum nec computanda nec penitus sunt. Et si ita est, quaeres a me, unde ergo sunt, quae circa essentiam rerum intelliguntur. Si dixero, ex Deo facta sunt, dicturus eris, quare ergo in numero universitatis, quae in homine facta est, non includuntur? Si dixero a Deo facta non sunt, respondebis, non sunt igitur; nam si essent, non aliunde 122.0765A| essent nisi ex causa omnium, quae Deus est. Et si consensero, ea, quae circa essentias intelliguntur, in numero rerum non esse, quia a Deo non sunt, continuo dices, quomodo ergo intelliguntur? Omne enim, quod ex Deo non est, nullo modo intelligi potest, quia ullo modo non est. Si dixero, non solum essentias, verum etiam omnia, quae naturaliter circa eas intelliguntur, et ex Deo esse, et in partibus universitatis computari, non est dubium, quin cogar, unum ex duobus eligere, aut non totam universitatem in homine conditam, si solummodo essentiae in ipso factae sunt, aut totam universitatem, hoc est essentias, et quaecunque circa eas, et in eis perspiciuntur, in homine conditam esse. Et si dixero, non partem universitatis, hoc est substantias, 122.0765B| sed totum in homine constitutum, gravissima quaestione persequeris dicendo, irrationabilitas ergo in eo facta est, et bestialitas, quadrupedalitas, volatilitas, omnesque differentiae diversorum animalium aliarumque rerum, species quoque, et proprietates, et accidentia, et cetera innumerabilia, quae ab humana natura longe distare videntur, in tantum, ut si homini inesse constiterit, non esse hominem, sed turpissimum monstrum recte judicetur.

DISC. Difficultatem quaestionis cumulasti, quadamque deliberatione, quicquid ab alio opponeretur, tibi ipse opposuisti, ac per hoc aut eam reserabis, aut abstrusam praeteribis, et ad alia transibis, quod valde incongruum videbitur.

MAG. Conemur itaque illam quodammodo conspicari, ne omnino intacta 122.0765C| interim relinquatur.

DISC. Mihi aliter satisfacere non valebis.

MAG. Omne, quod cognoscitur intellectu et ratione, seu corporeo sensu imaginatur, putasne, in ipso, qui intelligit et sentit, quodammodo posse creari et effici?

DISC. Videtur mihi posse. Rerum siquidem sensibilium species et quantitates et qualitates, quas corporeo sensu attingo, quodammodo in me creari puto; earum namque phantasias dum memoriae infigo, easque inter meipsum tracto, divido, comparo, ac veluti in unitatem quandam colligo, quandam notitiam rerum, quae extra me sunt, in me effici perspicio. Similiter etiam interius intelligibilium, quae solo animo contemplor, verbi gratia liberalium disciplinarum, quasdam notiones veluti intelligibiles species, dum studiose eas perquiro, 122.0765D| in me nasci et fieri intelligo. Quid autem interest inter notitiam et res ipsas, quarum notitia est, plane non video.

MAG. Quid tibi videtur? Num unius naturae, an alterius sunt res earumque notitiae, quae in anima fiunt?

DISC. Alterius. Quomodo enim unius naturae erit species corporea, verbi gratia cujusdam animalis, seu herbae, seu arboris, et notitia ejus, quae in natura incorporea efficitur? Eadem ratione quomodo cujuspiam disciplinae intelligibilis species et notitia ipsius unius naturae possunt 122.0766A| fieri?

MAG. Si ergo alterius generis seu naturae, et non ejusdem, dic, quaeso, quid horum praestantius ponendum arbitraris, num excelsioris naturae sunt res propriis notionibus, an ipsae notiones rebus?

DISC. Visibiles species melioris esse naturae notionibus earum dixerim, si sanctus Augustinus in nono de Trinitate undecimo capitulo talem sententiam non pronuntiaret: Cum per sensum, inquit, corporis discimus corpora, fit aliqua eorum similitudo in animo nostro, quae phantasia in memoria est. Non enim omnino ipsa corpora in animo sunt, cum ea cogitamus, sed eorum similitudines. Melior est tamen imaginatio corporis in animo, quam illa species corporis, in quantum haec in meliore natura est, id est in substantia vitali, sicuti est animus. Non autem res 122.0766B| intelligibiles notione sua, quae est in anima, meliores esse audeo dicere. Quod enim intelligit, melius esse, quam quod intelligitur, ratio edocet. Nam si rerum omnium cognitio in divina sapientia subsistit, meliorem esse incomparabiliter eam rebus omnibus, quarum cognitio est, non temere pronuntiarim Et si ita est, talis ordo, ut reor, ex divina providentia per universam creaturam procedit, ut omnis natura, quae sequentis se notitiam comprehendit, non solum melior et superior sit, verum etiam et ipsa notitia dignitate naturae, in qua est, praecedit eam longe, cujus notitia est. Ac per hoc facilius dixerim, notitiam intelligibilium rerum antiquorem esse ipsis intelligibilibus rebus.

MAG. Illud fortassis recte diceres, si praestantius sit, quod formatur, illo, quod 122.0766C| format.

DISC. Quare hoc opponis?

MAG. Quia notitia artium, quae in anima est, ab ipsis artibus formari videtur. Sed si certissima ratione suaderes, non notitiam ex artibus, verum artes ex notitia formari, tua forsitan ratiocinatio recte ingrederetur.

DISC. Nonne inter nos confectum jam, omne, quod intelligit, illo, quod intelligitur, praestantius esse?

MAG. Confectum.

DISC. Dic ergo, utrum peritia mentis intelligit disciplinam, an disciplina peritiam?

MAG. Mente intelligi disciplinam non dubito. Si vero dixero, ex ipsa quoque peritia similiter, sicut et mente, cujus peritia est, eandem disciplinam cognosci, vereor, ne videar asserere, mentem peritiamque sui duo quaedam esse disciplinae notionibus vigentia, et non unam eandemque essentiam, cui naturaliter 122.0766D| inest disciplinae cognitio. Si autem mentem suique peritiam non duo quaedam, sed unum atque idem vera docet ratio, cogor fateri, omne, quod mente intelligitur, peritia quoque sui intelligi, et continuo sequetur, mentem et peritiam, vel certe mentem peritam, praestantioris naturae esse ea disciplina, quam intelligit, si antiquiora sunt intellectis intelligentia. Si autem dixero, ipsam disciplinam peritae mentis peritiam esse, consequens erit, aut mentem peritam disciplinamque peritam duo quaedam 122.0767A| esse se invicem intelligentia, et a se invicem intellecta, ac per hoc aequali dignitate naturae pollentia, aut mentem peritiamque sui disciplinamque, quam intelligit, et a qua intelligitur, unius ejusdemque essentiae lateri. Sed quid horum tenendum sit, nondum clare patet.

DISC. Forsan patebit, dummodo rectam ratiocinandi viam Deo duce ingrediamur.

MAG. Quaeramus itaque diligentius, ac primum dicas, volo, mentis naturam, cui inest disciplinae peritia, simplicem esse, an non?

DISC. Simplicem esse arbitror. Est enim incorporea, intellectualis, ac per hoc omni compositione carere necesse est.

MAG. Recte arbitraris. Putasne igitur, aliquid ei accidere, quod ejus essentiae naturaliter non inest? DISC. Puto quidem. Multa enim contingere ei video. 122.0767B| Verbi gratia, temporaliter movetur, dum ipsa non sit tempus; peritia disciplinarum ei accidit, nunc enim perita, nunc imperita, nunc disciplinata, nunc indisciplinata dignoscitur, nunc sapiens, nunc insipiens, nunc errans, quando irrationabiliter volvitur, nunc rationis viam recte ingreditur, et multa id genus.

MAG. Non ergo peritia disciplinae vel ipsa disciplina naturaliter ei inest, sed ex accidentibus ei extrinsecus proveniunt.

DISC. Non ausim hoc dicere. Neque enim verisimile est, Deum ad imaginem et similitudinem suam creasse mentem, cui naturaliter peritia atque disciplina non ingenita sit; alioquin non esset mens, sed bruta quaedam irrationabilisque vita. Nam non recte quis dixerit, ut arbitror, hominem ad imaginem Dei factum secundum 122.0767C| accidens, et non secundum substantiam, praesertim cum intellectum et rationem substantialiter inesse ei videamus.

MAG. Non ergo accidunt ei, sed naturaliter insunt.

DISC. Non temere dixerim, ut opinor. Quamvis enim imperita et insipiens nasci videatur, quod ei accidit divini transgressione mandati, qua et suimet et Creatoris sui oblita est, doctrinae tamen regulis reformata Deum suum et seipsam, suique peritiam et disciplinam, et omnia, quae naturaliter in ea subsistunt, in seipsa potest reperire, Redemptoris sui gratia illuminata.

MAG. Restat igitur considerare, quomodo ei insunt peritia et disciplina, num veluti naturales qualitates, quas virtutes appellant, ut sunt species sapientiae et scientiae, quas divini radii repercussione percipit, an veluti substantiales 122.0767D| suas partes, quibus consistit, ita ut quaedam Trinitas sit unius essentiae, mens, peritia, disciplina. DISC. Quod postremo posuisti, crediderim; videtur enim mihi substantialis quaedam et connaturalis Trinitas.

MAG. Mens itaque et peritiam et disciplinam suam intelligit, et a sua peritia suaque disciplina intelligitur, non quid, sed quia est; aliter enim coessentialis et coaequalis Trinitas non erit. DISC. Nec hoc negarim, quia ita ratio me fateri exigit. MAG. Vide igitur, utrum a se invicem, an ab alia 122.0768A| quadam superiori se natura formantur.

DISC. Si superiorem naturam, ex qua haec Trinitas et substituitur et formatur et intelligitur, fides Catholica non suaderet, et non approbaret veritas, fortassis a seipsa formari, vel certe principalem formam esse, non incaute responderim; jam vero quoniam superior est, ipsa, ex qua omnia formantur, incipiunt formari, et ad quam conversa formantur, quae ad eam convertuntur aut possunt converti, ab eadem etiam mentis Trinitatem formari non dubito.

MAG. Hinc ambigere stultissimum. Sola itaque divina mens notitiam humanae mentis, peritae disciplinalisque a se formatae et ad se, veram possidet in se ipsa. DISC. Nil verius aestimandum.

MAG. Putasne, aliudesse humanam mentem, et aliud notionem ejus in mente 122.0768B| formantis et noscentis?

DISC. Absit. Imo vero intelligo, non aliam esse substantiam totius hominis, nisi suam notionem in mente artificis, qui omnia, priusquam fierent, in seipso cognovit; ipsamque cognitionem substantiam esse veram, ac solam eorum, quae cognita sunt, quoniam in ipsa perfectissime facta et aeternaliter et immutabiliter subsistunt. MAG. Possumus ergo hominem definire sic: Homo est notio quaedam intellectualis in mente divina aeternaliter facta.

DISC. Verissima et probatissima definitio hominis est ista; et non solum hominis, verum etiam omnium, quae in divina sapientia facta sunt. Nec vereor, eos, qui definiunt hominem, non secundum quod intelligitur esse, sed ex his, quae circa eum intelliguntur, dicentes, homo est animal 122.0768C| rationale, mortale, sensus et disciplinae capax, et quod est mirabilius, hanc definitionem usiadem vocant, dum non sit substantialis, sed circa substantiam, ex his, quae per generationem substantiae accidunt, extrinsecus assumpta. Notio namque hominis in mente divina nihil horum est. Ibi siquidem simplex est, nec hoc nec illud dici potest, omnem definitionem et collectionem partium superans, dum de ea esse tantum praedicatur, non autem quid sit. Sola etenim ac vera usiadis definitio est, quae solummodo affirmat esse, et negat quid esse.

MAG. Num tibi videtur rerum omnium sensibilium et intelligibilium, quae potest humana mens intelligere, notionem quandam in homine esse?

DISC. Videtur plane; et quidem per hoc maxime intelligitur homo esse, quod 122.0768D| cunctorum, quae sive aequaliter sibi creata sunt, sive quibus dominari praecipitur, datum est ei habere notionem. Quomodo enim dominatus eorum homini daretur, quorum notionem non haberet? Siquidem dominatus illius erraret, si ea, quae regeret, nesciret. Quod apertissime divina nobis indicat Scriptura dicens: Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea: omne autem quod vocavit 122.0769A| Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. Ut videret, inquit, hoc est, ut intelligeret, quid vocaret. Si enim non intelligeret, quomodo recte vocare posset? Omne autem quod vocavit, ipsum est nomen ejus, hoc est, ipsa est notio animae viventis. MAG. Quid ergo mirum, si rerum notio, quam mens humana possidet, dum in ea creata est, ipsarum rerum, quarum notio est, substantia intelligatur, ad similitudinem videlicet mentis divinae, in qua notio universitatis conditae, ipsius universitatis incommunicabilis substantia est; et quemadmodum notionem omnium, quae in universitate et intelliguntur, et corporeo sensu percipiuntur, substantiam dicimus eorum, quae intellectui vel sensui succumbunt, ita etiam notionem differentiarum ac proprietatum naturaliumque 122.0769B| accidentium ipsas differentias, et proprietates, et accidentia esse dicamus?

DISC. Non mirum. MAG. Creata est igitur in eo irrationabilitas, et omnis species, omnisque differentia, et proprietas ipsius irrationabilitatis, et omnia quae circa eam naturaliter cognoscuntur, quoniam horum omnium et similium notitia in ipso condita est. Similium autem dixi propter illa, quae extra animalia natura rerum continet, ut sunt mundi elementa, herbarum quoque lignorumque genera et species, quantitates et qualitates, ceteraque per innumerabiles differentias multiplicata, quorum omnium vera cognitio humanae naturae insita est, quamvis adhuc inesse ei lateat seipsam, donec ad pristinam integritatem restituatur, in qua magnitudinem et pulchritudinem imaginis in 122.0769C| se conditae purissime intellectura est, et nihil eam latebit ex his, quae in se condita sunt, divino lumine ambita, et in Deum conversa, in quo omnia perspicue contemplabitur. An aliud voluit magnificus Boethius intelligi, ubi ait: Sapientia est rerum, quae sunt, suique immutabilem substantiam sortiuntur, comprehensio veritatis? Esse autem illa dicimus, quae nec intentione crescunt, nec retractione minuuntur, nec variationibus permutantur, sed in propria semper vi suae se naturae subsidiis nixa custodiunt. Haec autem sunt qualitates, quantitates, formae, magnitudines, parvitates, aequalitates, habitudines, actus, dispositiones, loca, tempora, et quicquid adunatum quodammodo corporibus invenitur: quae ipsa quidem natura incorporea sunt, et immutabilis substantiae 122.0769D| ratione vigentia, participatione vero corporis permutantur, et tactu variabilis rei in vertibilem inconstantiam transeunt. Et ubi haec subsistere intelligis, nisi in notionibus suis in anima sapientis? Ubi enim intelliguntur, ibi sunt, imo vero intellectus sui sunt. DISC. Praesentis quaestionis reseratio multiplicem exigit expositionem, et dum reseratur, innumerabilis diversarum quaestionum undique circumstantium 122.0770A| multitudo, veluti ex quodam infinito fonte manare non desinit, ut non immerito assimiletur ei Herculeae hydrae figmentum, cujus capita in quantum truncantur, in tantum crescunt, ita ut pro uno amputato centum ebulliant, humanam porro insinuans naturam, quae hydra, id est, fons quidam multiplex est, et infinitae profunditatis: quam praeter solum Herculem, hoc est, virtutem, quis potest perspicere? Nemo enim scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Itaque si notio illa interior, quae menti inest humanae, rerum, quarum notio est, substantia constituitur, consequens, ut et ipsa notio, qua seipsum homo cognoscit, sua substantia credatur.

MAG. Consequens profecto. Diximus enim, mentem humanam, suique notitiam, 122.0770B| qua se novit, et disciplinam, qua seipsam discit, ut seipsam cognoscat, unam eamdemque essentiam subsistere.

DISC. Quid ergo dicemus? Numquid paulo superius ad purum deduximus hominis definitionem, dicentes, homo est notio quaedam intellectualis, in mente divina aeternaliter facta? Et si ita est, quomodo illa notio, qua homo seipsum cognoscit, substantia sua sit, si praedicta definitio non temere statuta est?

MAG. Non temere quidem; nam et illa definitio, quae dicit, notionem quandam in mente divina aeternaliter factam substantiam hominis esse, verax est. Et quod nunc dicimus, notitiam videlicet, qua se mens humana cognoscit, substantialiter homini inesse, non irrationabiliter docetur. Aliter enim omnis creatura in Verbo Dei, in quo omnia facta 122.0770C| sunt, consideratur, aliter in seipsa. Hinc sanctus Augustinus in Exemero suo: Aliter, inquit, sub ipso sunt ea, quae per ipsum facta sunt, aliter in ipso sunt ea, quae ipse est. Siquidem intellectus omnium in divina sapientia substantia est omnium, imo omnia; cognitio vero, qua seipsam in seipsa intelligit, intellectualis et rationalis creatura, veluti secunda quaedam substantia ejus est, qua se novit solummodo, se nosse et esse et velle, non autem quid sit. Et illa quidem substantia in sapientia Dei constituta, aeterna et incommutabilis est, ista vero temporalis et commutabilis; illa praecedit, ista sequitur; illa primordialis et causalis, ista procedens et causativa; illa universaliter omnia continet, ista particulariter, quantum a superiori distribuitur, subjecta sibi per notitiam comprehendit; 122.0770D| ab illa preducta est ista, ista vero reversura est in illam. Et non dico nunc illam superessentialem substantiam, quae per seipsam Deus est, et unica omnium causa, sed illam, quae primordialiter in sapientia Dei facta est causaliter, cujus effectus est haec, quam secundo loco statuimus, substantia, imo naturalis ordo rerum constituit.

DISC. Duas igitur substantias hominis intelligere debemus unam quidem in primordialibus 122.0771A| causis generalem, alteram in earum effectibus specialem. MAG. Duas non dixerim, sed unam dupliciter intellectam. Aliter enim humana substantia per conditionem in intellectualibus perspicitur causis, aliter per generationem in effectibus. Ibi quidem omni mutabilitate libera, hic mutabilitati obnoxia; ibi simplex omnibusque accidentibus absoluta omnem effugit contuitum et intellectum, hic compositionem quandam ex quantitatibus et qualitatibus, ceterisque, quae circa eam intelliguntur, accipit, per quam mentis recipit intuitum. Una itaque eademque veluti duplex dicitur propter duplicem sui speculationem, ubique tamen suam incomprehensibilitatem custodit, in causis dico et in effectibus, hoc est, sive nuda in sua simplicitate, sive accidentibus induta. 122.0771B| In his enim omnibus nulli intellectui creato neque sensui succumbit, nec a seipsa intelligitur quid sit.

DISC. Quid est ergo, quod jam pridem dixisti, mentem quidem humanam notionem, qua se cognoscit, et disciplinam, qua seipsam discit, habere, et nunc iterum neque a seipsa, neque ab alia creatura dignosci posse asseris?

MAG. Utrumque verum esse ratio perdocet: humana siquidem mens et seipsam novit, et seipsam non novit. Novit quidem quia est, non autem novit quid est. Ac per hoc, ut in prioribus libris docuimus, maxime imago Dei esse in homine docetur. Ut enim Deus comprehensibilis est, dum ex creatura colligitur quia est, et incomprehensibilis est, quia a nullo intellectu humano vel angelico comprehendi potest quid sit, nec a seipso, quia non est quid, 122.0771C| quippe superessentialis: ita humanae menti hoc solum datur nosse, se esse, quid autem sit, nullo modo ei conceditur; et quod est mirabilius, et considerantibus seipsos et Deum suum pulchrius, plus laudatur mens humana in sua ignorantia, quam in sua scientia. Laudabilius namque in ea est, se nescire quid sit, quam scire quia est, sicut plus et convenientius pertinet ad divinae naturae laudem negatio ejus quam affirmatio, et sapientius est ignorare illam quam nosse, cujus ignorantia vera est sapientia, quae melius nesciendo scitur; Apertissime ergo divina similitudo in humana mente dignoscitur, dum solummodo esse scitur; quid autem est, nescitur; et, ut ita dicam, negatur in ea quid esse, affirmatur solummodo esse. Nec hoc ratione 122.0771D| vacat. Si enim cognosceretur quiddam esse, circumscripta profecto in aliquo esset, ac per hoc imaginem sui Creatoris non omnino in se exprimeret, qui omnino incircumscriptus est, et in nullo intelligitur, quia infinitus est, super omne, quod dicitur et intelligitur, superessentialis.

DISC. Quomodo igitur omnis creatura in notitia hominis facta est, quae nec seipsam cognoscit quid sit, et hoc pro magna laude ipsius accipitur, prae nimia sui excellentia, dum 122.0772A| nulla finita substantia circumcluditur?

MAG. Imo etiam hoc maximo argumento colligitur, quod in homine omnis creatura substantialiter creata sit. Omnium siquidem, quae sunt, substantia nullo modo definiri potest quid sit, teste Gregorio theologo, qui de talibus disputat, agens adversum eos, qui negant, Verbum Dei superessentiale esse, contendentes illud in aliqua substantia concludere, ac per hoc non super omnia esse, sed in numero omnium contineri, volentes substantiam Filii a substantia Patris segregare. Itaque sicut divina essentia, ad cujus imaginem facta est, infinita est, ita illa humana substitutio nullo certo fine terminatur; ex his autem, quae circa eam intelliguntur, hoc est temporibus, locis, differentiis, proprietatibus, quantitatibus, qualitatibus, 122.0772B| relationibus, habitudinibus, positionibus, actionibus, passionibus solummodo intelligitur esse, quid autem sit, nequaquam. Atque hinc datur intelligi, nullius creaturae aliam subsistentiam esse, praeter illam rationem, secundum quam in primordialibus causis in Dei Verbo substituta est, ac per hoc definiri non posse quid sit, quia superat omnem substantialem definitionem. Definitur autem per suas circumstantias, quae sibi accidunt, in speciem propriam per generationem seu intelligibilem seu sensibilem proveniens.

8.

DISC. Humanam angelicamque naturam aut eandem aut simillimas esse, et divina Scriptura, et ipsa ratio perhibet. Nam et homo et angelus intellectualis et rationalis creatura dicitur, et est. Et si 122.0772C| ita sibimet conveniunt, non immerito quaerendum, quare omnis creatura in homine creata legitur, non autem in angelo. MAG. Non sine causa, ut opinor. Siquidem videmus in homine non perpauca, quae in angelo subsistere, nec auctoritas tradit, nec ratio intelligit, ut hoc corpus animale, quod etiam ante peccatum humanae animae adjunctum fuisse divina Scriptura testatur, corporeus quoque quinquepertitus sensus exterior, rerumque sensibilium phantasiae, quae per eum humanae animae ingeruntur, ratiocinationis quoque in inquirendis rerum naturis perplexio morosaque difficultas, in discernendis item virtutibus et vitiis laboriosa solertia, plurimaque id genus. His enim omnibus angelicam essentiam carere perspicuum, et tamen naturae rerum inesse nemo 122.0772D| recte sapientium abnegarit. Quamvis videatur Augustinus sentire angelos docuisse in octavo de Civitate Dei, septimo capitulo, ubi magnorum philosophorum contemplationis virtutem laudat, qui viderunt omnem speciem in re quacunque mutabili, qua est, quicquid illud est, quoquomodo et qualiscunque natura est, non esse posse, nisi ab illo qui vere est, quia incommutabiliter est. Ac per hoc sive universi mundi corpus, figuras, qualitates, ordinatumque motum, 122.0773A| et elementa disposita a caelo usque ad terram, et quaecunque corpora in eis sunt, sive omnem vitam, vel quae nutrit et continet, qualis est in arboribus, vel quae et haec habet et sentit, qualis est in pecoribus, vel quae et haec habet et intelligit, qualis est in hominibus, vel quae nutritorio subsidio non indiget, sed tantum continet, sentit, intelligit, qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpliciter est. De sensu tamen interiori dixisse crediderim. Proinde caelestem essentiam plurimarum naturae partium motionumque, quae naturaliter humanae insunt naturae, expertem quis ignorat? Eorum etiam notitiam quae ei, caelesti dico substantiae, aut secundum substantiam non insunt, aut secundum accidens non contingunt, non habere vera testatur ratio. Quamvis 122.0773B| enim angeli mundum istum omnemque corpoream creaturam administrare perhibeantur, nullo modo tamen putandi sunt ad hoc peragendum corporeis sensibus, seu motibus localibus vel temporalibus, aut visibilibus apparitionibus indigere. Haec autem omnia, quae nobis accidunt pro nostrae naturae indigentia, locorum temporumque varietatibus adhuc subjectae, non illorum potestatis defectu eis accidere recte judicantur. Dum enim spiritualia sua corpora et invisibilia in formas visibiles transmutant, ita ut mortalium sensibus visibiliter, localiter, temporaliter possint apparere, non hoc eis accidit propter semetipsos, sed propter homines, quibus praesunt, et divina mysteria declarant. Nam localiter non vident per sensum, neque temporaliter eis accidit 122.0773C| nosse, quid in rerum administratione acturi sunt, quippe dum sunt aeternaliter super omne tempus et locum in contemplatione veritatis, in qua vident simul administrationis suae causas. Et ne me existimes de omnibus caelestibus essentiis talia pronuntiare, sed de excellentioribus solummodo ordinibus, qui semper circa Deum sunt, et quibus nulla ignorantia inest praeter illam divinarum tenebrarum, quae superat omnem intellectum. Ordo siquidem extremus, qui proprie dicitur angelicus, per quem superiores ordines administrant, quicquid in humanis mentibus per divinas revelationes, vel in ceteris mundi hujus partibus divina providentia jubet peragi, nondum omni ignorantia absolutus est, ideoque, ut sanctus Dionysius Areopagita in libro de 122.0773D| caelesti Jerarchia subtilissime pertractat, a superioribus ordinibus docetur, et in altiorum se divinorum mysteriorum notitiam introducitur. Proinde non irrationabiliter jubemur credere et intelligere, omnem visibilem et invisibilem creaturam in solo homine esse conditam, cum nulla substantia sit creata, quae in eo non intelligatur esse, nulla species, seu differentia, seu proprium, seu accidens naturale in natura rerum reperiatur, quae vel ei naturaliter non insit, vel cujus notitia in eo esse non possit; ipsaque notitia 122.0774A| rerum, quae intra se continentur, in tantum melior est his, quorum notitia est, in quantum melior est natura, in qua constituta est. Omnis autem rationabilis natura omni irrationabili et sensibili naturae recta ratione praeponitur, quoniam Deo propinquior est. Quapropter et res, quarum notitiae humanae naturae insunt, in suis notionibus subsistere non incongrue intelliguntur. Ubi enim melius cognitionem suam patiuntur, ibi verius existere judicandae sunt. Porro si res ipsae in notionibus suis verius quam in seipsis subsistunt, notitiae autem earum homini naturaliter insunt, in homine igitur universaliter creatae sunt. Quod reditus omnium in hominem suo tempore indubitanter probabit. Qua enim ratione in eum reversura sunt, si in eo connaturalem quandam 122.0774B| cognationem non possiderent, et ab eo quodammodo non procederent? De quo reditu suo loco dicendum promisimus.

DISC. Haec, quamvis valde difficilia videantur, quoniam simplicis doctrinae modum excedunt, speculatrice tamen considerata ratione, amplitudini humanae conditionis intelligendae admodum conveniunt, utilissimeque proficiunt, ut non immerito dicamus, non hominem in genere animalium, sed magis omne genus animalium in homine de terra, hoc est, soliditate naturae productum, et non solum omne genus animalium, verum etiam universitatem conditam in homine factam, ita ut veraciter de homine intelligatur quod V eritas dixit: Praedicate Evangelium omni creaturae; item Apostolus: Omnis creatura congemiscit et parturit usque adhuc. 122.0774C| Cui autem haec vel nimium abstrusa, vel penitus incredibilia videntur, si omnium naturalium disciplinarum, quas liberales appellant, imperitus est, aut sileat, aut discat, ne incautus repugnet his, quae intelligere non valet; si doctus, plane videbit, ut de una earum exemplum proferamus, figuras geometricas non in seipsis naturaliter subsistere, sed in rationibus ipsius disciplinae, cujus figurae sunt. Trigonus siquidem, qui corporeo sensu in aliqua materia conspicitur, profecto illius, qui animo inest, quaedam sensibilis imaginatio est, ipsumque trigonum, qui in animo disciplinabili subsistit, intelliget, rectoque judicio, quid praestantius sit, ponderabit, num figura trianguli, an ipse triangulus, cujus figura est. Et inveniet, ni fallor, illam quidem figuram 122.0774D| vere figuram esse, sed falsum triangulum, illum vero triangulum, qui in arte subsistit, illius figurae causam esse, verumque triangulum. Et non dico phantasticum triangulum, qui ex animo descendit per memoriam in sensus, et per sensus in sensibiles figuras, neque illum, qui iterum ex figura sensibili per corporeum sensum memoriae infigitur, sed illum ipsum, qui in ipsa disciplina uniformiter permanet, ubi simul est linea et angulus, nec alibi linea, alibi angulus, alibi medium, alibi extremum, 122.0775A| alibi signum, alibi spatia laterum a signo, alibi angulorum, alibi punctum, quo lineae incipiunt, et in quo per juncturas laterum anguli concluduntur, sed in una eademque notione geometrici animi praedicta omnia unum sunt, et totum in singulis, et singula in toto intelliguntur, et in ipso intellectu unita sunt, quia ipse omnium, quae intelligit, substantialis ratio est, ex qua geometricorum corporum formulae specificantur. Et quod de triangulo diximus, de ceteris quoque figuris angulosis, seu circularibus, sive obliquis, in planis quoque ac solidis intelligendum; quippe cuncta haec una eademque ratione in mente perita disciplinabilique in notionibus suis subsistunt. Si ergo geometrica corpora, sive in phantasiis memoriae, sive in aliqua materia sensibili formentur 122.0775B| in notionibus suis rationabilibus, omni phantasia atque materia carentibus, super omne, quod sensu corporeo percipitur, vel in memoria figuratur, subsistunt: quid mirum, corpora quoque naturalia, ex qualitatibus elementorum mundi composita, in ea natura, in qua eorum notitia est, subsistere, praesertim cum omnia, quae circa corpora sentiuntur, incorporea sint? Nam et species, quibus continentur, incorporales sunt; quantitates similiter et qualitates intelligibilis naturae esse nulli sapienti dubium videtur, et ab intellectualibus vitalis substantiae rationibus procedere.

9.

MAG. Quisquis naturas rerum intentus perspexerit, haec ita se habere incunctanter inveniet. DISC. His itaque discussis non incongrue quaeritur, 122.0775C| quomodo omnis creatura in homine est condita, cum ipse post creationem omnium factus fuisse perhibeatur. Si ergo ante ipsum universa creatura visibilis et invisibilis creata est, ut divina tradit historia, nulliusque conditio post ipsum legitur, qua ratione possumus perspicere, omnem creaturam in homine conditam fuisse? Nam si quis dixerit, universam creaturam bis conditam, primo quidem specialiter in seipsa, secundo vero generaliter in homine, non facile crediderim rationi convenire, quia, si ita est, propriam substantiam homo non habebit, sed erit veluti quaedam compositio multarum rerum, imo etiam totius creaturae prius factae, et una multiplex diversis formis exaggeratio. Et quod est gravius, si omnis creatura, sive visibilis, sive invisibilis, 122.0775D| in seipsa perfectissime facta est; perfectus siquidem conditor dum sit et plusquam perfectus, nullum imperfectum credibile est condidisse: quomodo veluti secundam conditionis suae perfectionem in homine acceperit, qui extremus in divinis operationibus creatur? Et, si ita est, non de nihilo fecit Deus hominem ad imaginem suam, sed de his, quae ante ipsum facta sunt. Quod si quis dixerit, humanum corpus non de nihilo, sed de aliquo terreno, videlicet limo, conditum fuisse, quid dicturus erit de meliori 122.0776A| hominis factura, quae sine dubio in anima et corpore spirituali in prima conditione constituta est, quam, scilicet animam, flatu divino, imo flatum divinum, de nihilo conditam, non autem de aliquo credimus. MAG. Hanc quaestionem multa caligine involutam sentio, multiplicemque reserationis suae facultatem quaerere. Sed ne penitus intacta transiliatur, ipsam quodammodo, prout interior divini luminis radius arriserit, contemplari conabimur. Ac primum dicas, quaeso, utrum res intelligibiles seu sensibiles priores sunt animo, qui eas intelligit, vel sensu, quo sentiuntur. DISC. Ubi aliud est, quod intelligit, et aliud, quod intelligitur, et melioris naturae est, quod intelligit, quam quod intelligitur, intelligenti animo seu sensu sentienti rem intellectam seu sensam 122.0776B| praecedi, non incongrue dixerim. Res autem ipsas, quae se intelligunt, in quantum se intelligere possunt, non dixerim esse semet priores. Nam ubi res ipsa et sui cognitio unum est, qualis praecessio fieri potest, non video. Scio enim me esse, nec tamen me praecedit scientia mei, quia non aliud sum, et aliud scientia, qua me scio; et si nescirem me esse, non nescirem ignorare me esse: ac per hoc, sive scivero, sive nescivero me esse, scientia non carebo; mihi enim remanebit scire ignorantiam meam. Et si omne, quod potest scire se ipsum nescire, non potest ignorare se ipsum esse; nam si penitus non esset, non sciret seipsum nescire: conficitur, omnino esse omne, quod scit se esse, vel scit se nescire se esse. Si quis autem tanta ignorantia obrutus est, ut nec 122.0776C| seipsum esse sciat, nec nescire seipsum esse sentiat, aut penitus talem non esse: hominem, aut omnino extinctum dixerim. In supradictis quoque rationibus satis inter nos statutum, haec duo humanae animae simul et inseparabiliter ac semper inesse: scire et nescire. Scit enim, se esse rationabilem et intellectualem naturam; nescit autem, quid sit ipse intellectus et ipsa ratio.

MAG. Non eras ergo, priusquam scires vel nescires te esse?

DISC. Non; simul enim accepi esse, et cognoscere me esse, et intelligere, me ignorare, quid sum.

MAG. Dic mihi, quando notitiam sui accipit homo, utrum in illa conditione, in qua omnes homines universaliter facti sunt in primordialibus causis ante tempora secularia, an in ipsa generatione, qua in ordine temporum, 122.0776D| Deo soli cognito et praedefinito, in hanc vitam procedit? DISC. In utrisque, ut arbitror: in una quidem generaliter in causis latenter, in altera vero specialiter in effectibus manifeste. Nam in illa primordiali et generali totius humanae naturae conditione nemo seipsum specialiter cognoscit, neque propriam notitiam sui habere incipit; una enim et generalis cognitio omnium est ibi, solique Deo cognita. Illic namque omnes homines unus sunt, ille profecto ad imaginem Dei factus, in quo omnes creati 122.0777A| sunt. Ut enim omnes formae vel species, quae in uno genere continentur, adhuc per differentias et proprietates intellectui vel sensui cognitae non succumbunt, sed veluti quaedam unitas nondum divisa subsistit, donec unaquaeque suam proprietatem et differentiam in specie individua intelligibiliter vel sensibiliter accipiat: ita unusquisque in communione humanae naturae nec seipsum nec consubstantiales suos propria cognitione discernit, priusquam in hunc mundum suis temporibus, juxta quod in aeternis rationibus constitutum est, processerit. MAG. Quare ergo unusquisque mox, ut per generationem in hunc mundum provenerit, non seipsum cognoscit?

DISC. Poenam praevaricationis naturae in hoc manifestari non temere dixerim. Nam si homo 122.0777B| non peccaret, in tam profundam sui ignorantiam profecto non caderet; sicut neque ignominiosam generationem ex duplici sexu ad similitudinem irrationabilium animalium non pateretur, ut Graecorum sapientissimi certissimis rationibus affirmant. Ipse siquidem, qui solus absque peccato natus est in mundo, Redemptor videlicet mundi, nusquam nunquam talem ignorantiam perpessus est, sed confestim, ut conceptus et natus est, et seipsum et omnia intellexit, ac loqui et docere potuit, non solum quia sapientia Patris erat, quam nihil latet, verum etiam quia incontaminatam humanitatem acceperat, ut contaminatam purgaret; non quia aliam accepit praeter eam quam restituit, sed quia ipse solus incontaminatus in ea remansit, et ad medicamentum 122.0777C| vulneris vitiatae naturae in secretissimis ipsius rationibus reservatus. Tota quippe in totis periit, praeter illum, in quo solo incorruptibilis permansit. Et quidem maximum exemplum gratiae ipse est, non quia quid ex reatu humanae naturae indultum ei sit, sed quia solus omnium nullis praecedentibus meritis in unitatem substantiae verbo Dei conjunctus est, in quo omnes electi, de plenitudine gratiae ejus accipientes, filii Dei et participes divinae substantiae fiunt.

MAG. Inerat ergo humanae naturae potentia perfectissimam sui cognitionem habendi, si non peccaret.

DISC. Nil verisimilius. Casus quippe illius maximus et miserrimus erat, scientiam et sapientiam sibi insitam descrere, et in profundam ignorantiam suimet et Creatoris sui labi, quamvis 122.0777D| appetitus beatitudinis, quam perdiderat, etiam post casum in ea remansisse intelligatur, qui in ea nullo modo remaneret, si seipsam et Deum suum omnino ignoraret.

MAG. Perfectissima igitur cognitio et sui et Creatoris ei ante peccatum naturaliter 122.0778A| insita est, quantum cognitio creaturae et seipsam et causam suam potest comprehendere?

DISC. Non aliter existimo. Nam quomodo imago esset, si in aliquo ab eo, cujus imago est, distaret, excepta subjecti ratione, de qua in superioribus libris diximus, dum de prototypo, hoc est, de principali exemplo ejusque imagine disputabamus, dicentes, ipsum Deum principale exemplum esse per seipsum, a seipso, in seipso, et a nullo creatum vel formatum vel conversum subsistens, imaginem vero ejus, quae est homo, ab ipso creatam, nec per seipsam esse, nec a seipsa, nec in seipsa subsistere, sed ab eo, cujus imago est, accepit esse secundum naturam, et Deus esse secundum gratiam, cetera quoque omnia, quae de Deo praedicantur, de imagine ejus praedicari 122.0778B| posse, sed de Deo essentialitate, de imagine vero participatione? Nam et bonitas est et bona imago participatione summi boni summaeque bonitatis, cujus imago est, aeterna quoque et aeternitas participatione illius aeterni et aeternitatis, a qua formata est, omnipotentia item participatione illius omnipotentiae, a qua condita, et ad quam conversa specificata est. Nam si humana natura non peccaret, eique, qui eam condiderat, incommutabiliter adhaereret, profecto omnipotens esset. Quicquid enim in natura rerum fieri vellet, necessario fieret, quippe dum nil aliud fieri vellet, praeter quod Creatorem sui fieri velle intelligeret; Creatoris autem sui voluntatem omnipotentem incommutabilem omnino intelligeret, si ei omnino adhaereret, eumque 122.0778C| non desereret, ne sibi dissimilis esset, et cetera, quae recta ratione de Deo ejusque imagine intelligi, vel cogitari, vel praedicari possunt.

MAG. Si ergo humanae naturae ante peccatum inerat et suimet perfecta cognitio, et Creatoris sui, quid mirum, si rationabiliter de ea intelligatur, plenissimam scientiam similium sui naturarum, ut sunt caelestes essentiae, et inferiorum se, ut est mundus iste cum rationibus suis intellectui succumbentibus, habuisse, et adhuc sola possibilitate et reipsa in summis hominibus habere?

DISC. Clare intelligentibus non erit mirum, sed verum et verisimile.

MAG. Magna laus est ac vera humanae naturae, imo etiam illius, qui sic eam creare voluit. Quapropter de intellectu illius et cognitione similiter hoc quoque 122.0778D| accipiendum. Ut enim sapientia creatrix, quod est Verbum Dei, omnia, quae in ea facta sunt, priusquam fierent, vidit, ipsaque visio corum, quae priusquam fierent, visa sunt, vera et incommutabilis aeternaque essentia est, ita creata sapientia, 122.0779A| quae est humana natura, omnia, quae in se facta sunt, priusquam fierent, cognovit, ipsaque cognitio eorum, quae, priusquam fierent, cognita sunt, vera essentia et inconcussa est. Proinde ipsa notitia sapientiae creatricis prima causalisque totius creaturae essentia recte intelligitur esse, cognitio vero creatae sapientiae secunda essentia et superioris notitiae effectus subsistit. Et quod diximus de prima et causali essentia in creatricis sapientiae notione constituta, deque secunda et effectiva, quae in anima humana subsistere non incongrue asseritur, de omnibus similiter, quae circa essentiam totius creaturae dignoscuntur, incunctanter intelligendum est. Omne siquidem, quodcunque in humana intelligentia circa substantias rerum constituitur, ex ipsa notitia creatricis 122.0779B| sapientiae per creatam sapientiam procedere, recta naturae consideratio declarat. Constituuntur autem circa essentias quidem species sensibiles, quantitates, qualitates, loca, tempora, et similia, sine quibus essentia intelligi esse non potest. Quamobrem totum, quod volumus suadere, breviter sic possumus concludere: Quemadmodum intellectus omnium, quae Pater fecit in suo Verbo unigenito, essentia eorum est, et cunctorum, quae circa eam naturaliter intelliguntur, substitutio, ita cognitio omnium, quae Patris Verbum in humana anima creavit, essentia est eorum, omniumque, quae circa eam naturaliter dignoscuntur, subjectum. Et quemadmodum divinus intellectus praecedit omnia, et omnia est, ita cognitio intellectualis animae 122.0779C| praecedit omnia, quae cognoscit, et omnia, quae praecognoscit, est, ut in divino intellectu omnia causaliter, in humana vero cognitione effectualiter subsistant. Non quod alia sit omnium essentia, ut saepe diximus, in Verbo, alia in homine, sed quod unam eandemque aliter in causis aeternis subsistentem, aliter in effectibus intellectam mens speculatur; illic enim superat omnem intellectum, hic autem ex his, quae circa eam considerantur, esse solummodo intelligitur; in utrisque vero, quid sit, nulli creato intellectui nosse licet. Nam si nosci posset, non omnimodo Creatoris sui imaginem in se exprimeret, qui ex his, quorum principium, et causa, et conditor est, cognoscitur tantum esse, 122.0779D| quid autem sit, omnem sensum et intellectum effugit.

DISC. Nulla igitur creatura vel visibilis vel invisibilis conditionem hominis praecedit, non loco, non tempore, non dignitate, non origine, non aeternitate, et simpliciter nullo praecessionis modo; ipsa vero cognitione et dignitate, non autem loco vel tempore praecedit ea, quae cum ea, et in ea, et infra eam creata sunt; his vero, quibus condignitate naturae aequalis est, caelestibus videlicet essentiis, concreata est. Nam et ipsa caelestis essentiae et 122.0780A| intellectualis est particeps; de angelica quippe humanaque essentia et natura scriptum est: Qui fecit caelos in intellectu, ac si aperte diceretur: qui fecit intellectuales caelos. Quapropter non facile occurrit ad intelligendum, si homo angelicis essentiis substantialiter concreatus sit, quomodo omnia visibilia et invisibilia in ipso condita sunt. Non enim rationi convenire videtur, ut et cum caelestibus virtutibus suae simul principium conditionis habeat, et eae in ipso creatae sint.

MAG. Si intentus intellectualium et rationabilium naturarum reciprocam copulationem et unitatem inspexeris, invenies profecto et angelicam essentiam in humana, et humanam in angelica constitutam. In omni siquidem, quodcunque purus intellectus perfectissime cognoscit, 122.0780B| fit, eique unum efficitur. Tanta quippe humanae naturae et angelicae societas fuerat, et fieret, si primus homo non peccaret, ut utraque unum efficeretur. Quod etiam in summis hominibus, quorum primitiae in caelestibus sunt, fieri incipit. Et angelus quidem in homine fit per intellectum angeli, qui in homine est, et homo in angelo per intellectum hominis in angelo constitutum. Qui enim, ut dixi, pure intelligit, in eo, quod intelligit, fit. Natura itaque intellectualis et rationalis angelica in natura intellectuali et rationali humana facta est, quemadmodum et humana in angelica per reciprocam cognitionem, qua et angelus hominem intelligit, et homo angelum. Nec mirum. Nam et nos, dum disputamus, in nobismet invicem efficimur. Siquidem dum intelligo 122.0780C| quod intelligis, intellectus tuus efficior, et ineffabili quodam modo in te factus sum. Similiter quando pure intelligis quod ego plane intelligo, intellectus meus efficeris, ac de duobus intellectibus fit unus, ab eo, quod ambo sincere et incunctanter intelligimus, formatus. Verbi gratia, ut ex numeris exemplum introducamus: senarium numerum suis partibus esse aequalem intelligis; et ego similiter intelligo, et intelligere te intelligo, sicut et me intelligis intelligere. Uterque noster intellectus unus fit senario numero formatus, ac per hoc et ego in te creor, et tu in me crearis. Non enim aliud sumus, aliud noster intellectus; vera siquidem ac summa nostra essentia est intellectus contemplatione veritatis specificatus. 122.0780D| Quod autem intellectus non solum coessentialibus sibi naturis, verum etiam inferioribus conformari possit, dum eas amando intelligit seu sentit, sermo docet apostolicus, intellectuale nostrum diligere visibiles formas prohibens, dicendo: Nolite conformari huic seculo. Hac itaque ratione reciprocae intelligentiae et angelus in homine, et homo in angelo, non abs re creari dicitur, et neque angelum praecedere hominem ulla conditionis lege, ullo praecessionis modo recte creditur et intelligitur, 122.0781A| quamvis naturae angelicae creationem prophetica narratio prius pronuntiet, ut multi volunt, humanae, vero posterius. Non enim, ut ait sanctus Augustinus in undecimo de Civitate Dei, credibile est, divinam Scripturam in operibus sex primordialium et intelligibilium dierum conditionem caelestium virtutum omnino siluisse, sed vel in prima fronte Genescos, ubi scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, caeli nomine earum facturam protulisse, aut paulo post, ubi ait: Et dixit Deus, fiat lux, et facta est lux. In alterutro namque loco praedictus Pater angelicam conditionem insinuatam fuisse affirmat, et maxime in secundo. In primo quippe sub caeli appellatione totius invisibilis creaturae conditionem plus asserit significatam in informi materia, 122.0781B| quam angelicae naturae specialiter formationem. In eo vero quod scriptum est: Fiat lux, et facta est lux, caelestium essentiarum formationem descriptam incuntanter asserit: quanquam aliorum sensum introduxerit, qui in hoc divino praecepto cujusdam primitivae lucis sensibilis localisque in superioribus mundi partibus opinantur constitutionem; cui tamen sensui in Exemero suo acutissime repugnat. Quod autem dictum est: Et divisit Deus lucem a tenebris, et vocavit Deus lucem diem, tenebras vero noctem, dupliciter vult intelligi: aut enim lucis vocabulo formatio creaturae angelicae in specie propria, tenebrarum vero ipsius praecedens origine, non tempore informitas adhuc imperfectae, aut divisione lucis a tenebris segregatio atque differentia 122.0781C| illius partis angelicae, quae conditori suo incommutabiliter adhaeserat, meritoque suae obedientiae beatitudinis praescia, ab ea parte, quae in veritate non stetit, sed suae superbiae poena in tenebras ignorantiae sui lapsus futuri, atque aeternae miseriae cecidit, significata est. Quisquis autem plenius hunc duplicem intellectum divinissimi magistri nosse velit, ipsius verba in Exemero suo, et in praefato de Civitate Dei volumine studiosus legat; quae quoniam prolixa, et omnibus in propatulo sunt, huic nostrae disputatiunculae superfluum mihi visum est inserere.

DISC. Provide; non enim sanctorum Patrum sententiae, praesertim si plurimis notae sint, introducendae sunt, nisi ubi summa necessitas roborandae ratiocinationis exegerit propter eos, qui, cum 122.0781D| sint ratiocinationis inscii, plus auctoritati quam rationi succumbunt.

10.

Sed velim per te nosse, quamobrem angelica constitutio veluti in prima intellectuali die, hoc est, in prima propheticae contemplationis ordinatione narratur, postmodum vero interposita quaternaria sensibilis mundi theoria humana sexta contemplatione introducitur formatio: vel ut apertius dicam, quare non in primo introitu totius creaturae 122.0782A| contemplationis homo introducitur, sed eadem contemplatione sexies repetita in fine omnium introductus est? Videtur enim non solum angelica essentia, verum etiam sensibilium rerum quadam dignitate, ut non dicam temporalitate, humanam praecedere substitutionem. MAG. Quinimo in hoc maxime humanae essentiae super omnia, quae sunt, manifestissime dignitas aperitur. Siquidem luce clarius datur intelligi, in omnibus, quae ante constitutionem hominis narrantur, ipsum fuisse creatum, imo omnia in ipso constituta. Non enim alia ratione altiori fortassis in lucis vocabulo angelorum constitutio aperte non describitur, quippe non est dictum fiat angelus, vel faciamus angelum, quemadmodum expresse est scriptum: Faciamus 122.0782B| hominem, nisi ut intelligatur, in conditione lucis non minus hominis quam angeli creatam substantiam significatam fuisse. Porro si caelestis essentiae conditionis lucis vocabulo significatae homo particeps est, quis rerum naturas recte intuentium non consequenter inspiciat omnia, quae post lucis constitutionem narrantur, in homine creata esse, non solum secundum eorum cognitionem, verum etiam secundum res ipsas, praesertim dum incunctanter videat, hunc mundum sensibilem propter hominem factum fuisse, ut ei praeesset ut rex regno, et dominus domui, utque eo ad laudem Creatoris uteretur, nullis ejus partibus subditus, sed supra eum, in nullo ejus indigens, solo regimine supervectus. Non enim homo, si non peccaret, inter 122.0782C| partes mundi administraretur, sed ejus universitatem omnino sibi subditam administraret, nec corporeis his sensibus mortalis corporis ad illum regendum uteretur, verum sine ullo sensibili motu vel locali vel temporali, solo rationabili contuitu naturalium et interiorum ejus causarum, facillimo rectae voluntatis usu, secundum leges divinas aeternaliter ac sine errore gubernaret, sive in administratione partium, sive in administratione universitatis. Si vero Creatorem deserendo ex dignitate suae naturae in eum caderet, inter partes ejus ignobiliter deputatus, divina justitia correctus, suae praevaricationis poenas lueret. Proinde post mundi visibilis ornatus narrationem introducitur homo veluti omnium conclusio, ut intelligeretur, quod omnia, quae ante ipsum condita 122.0782D| narrantur, in ipso universaliter comprehenduntur. Omnis enim numerus major minorem intra se numerum concludit. Nam si hominis conditio primitus in narratione conditarum rerum sive visibilium sive invisibilium aperte indicaretur, cetera omnia, quorum conditio narrationis ordine creationem ipsius sequeretur, extra naturam ejus subsistere non immerito viderentur. Jam vero quoniam in fine omnium divinorum operum introducitur, 122.0783A| omnia divina opera in ipso subsistere et comprehendi manifestantur. Et quidem caelestes essentias, hoc est angelicas, duobus modis in ipso esse diximus; uno quidem, quo coessentialis, hoc est cointellectualis et corrationalis ei est, praeter quod terrena haec habitatio mortalis corporis post peccatum impedit; altero vero, quo per mutuam cognitionem sibi invicem inseruntur ita, ut et angelus in homine veluti homo, et homo in angelo veluti angelus, reciproco intellectu adunati, simplicique veritatis contemplatione formati procreantur. Quid de operibus secundae propheticae contemplationis dicam? Nonne firmamentum, hoc est simplicium elementorum soliditas, quae inter aquas primordialium causarum superiores, et mutabilitates 122.0783B| corporeae corruptibilisque naturae inferiores, temporibus et locis per generationem et solutionem fluctuantes facta est, in humana essentia substitutum cognoscimus? Quis enim humanam naturam perspicue considerans, non catholica mundi elementa in ea reperiat? Quid de operibus tertiae lucis aestimandum? Nunquid stabilitas substantiae, aridae vocabulo significata, et mutabilium accidentium instabilitatis, aquarum inundationibus intellecta, et haec a se invicem naturali differentia discreta, in homine intelliguntur, insuper etiam vita illa, quae herbarum surculorumque diversas species et nutrit, et auget, et vivificat, intra partes humanae naturae connumeratur? Et quoniam prima die in conditione lucis principalis pars hominis ac sublimissima lux, 122.0783C| intellectus videlicet et ratio, in consortio angelicae naturae constituta est, secundae lucis illius, hoc est exterioris sensus, ad visibilium rerum recipiendas formas, et species, et qualitates, et quantitates facti, quarta die propheticae theoriae ordo rationabiliter conditionem introduxit. Exterior namque sensus, exteriorum rerum internuntius, quamvis proprie et naturaliter ad animam pertineat, corpori tamen deputatur, quoniam per corporis instrumenta vim suam exercet. Pulchre itaque illius sensus, qui corpori ex quattuor mundi elementis composito attribuitur, conditionem quarto loco conditionis rerum prophetica theoria constituit. Quoniam vero ipsius sensus triplex modus est, quorum primus, 122.0783D| qui sine ulla erroris occasione species rerum sensibilium animo internuntiat tam praeclare, ut facillime ac sine ullo labore ipsas species judex animus planissime omni caligine remota discernat: ac per hoc non immerito luminare majus appellatur; ipse siquidem animum non fallit, ac veluti clarissimus sol omnes sensibiles species detegit, rationique patefacit. Secundus vero modus est, qui veluti luminare minus dicitur, ille, per quem saepissime 122.0784A| animus fallitur, veluti in quibusdam nocturnis lucubrationibus ambiguus atque errabundus, ut non facile de his, quae per sensum recipit, rectum judicium proferre possit; hujusmodi exempla sunt remus in aqua quasi fractus, aversa facies in speculo, motus navigantibus turrium, imago vocum, quae a Graecis ἠχὼ vocatur, et mille hujuscemodi species falsitatum omnibus corporeis sensibus naturaliter adhaerentium, quas discernere ex vera specie rationabilis animae judicium laboriosissime et solertissime sudat. Haec enim non in rerum natura, sed in sensibus formantur, ac saepe animum fallunt, et in errorem mittunt, falsa vera esse approbantem. Tertius modus est, qui multipliciter et cumulatim sensibilium formarum numeros 122.0784B| animo infundit, dum veluti innumerabilium stellarum ex sphaera sensibilis naturae, innumerabilium specierum variis ordinibus caelata, choros accipit, in tantum mixtarum phantasiarum diffusionibus perturbatus, ut aut vix, aut nunquam de eis sine errore valeat judicare, sed quibusdam argumentationibus utens veri quodammodo similia, ac veluti de incertis certa proferre conatur probamina, et nec semper eodem modo de minutissimis visibilium rerum rationibus disputat; aliquando quippe clarius veritatique propinquius, ut splendidae stellae, aliquando obscurius et a veritate longius, ut obscurae, aliquando obscurissime et ab ipsis rebus longissime, ut vix apparentes, opiniones quasdam depromit; ideoque sensuum tertia vis diversis stellarum praefulsionibus significatur. 122.0784C| Triplex itaque sentiendi modus in triplici caelestium luminarium ordine constituitur. Quod enim sol est in mundo, hoc est clarissimus et non fallens sensus in homine; quod luna, hoc est ambigua phantasia ac veluti dubia lux animi sentientis; quod stellae, hoc est incomprehensibiles et minutissimi phantasiarum numeri ex innumerabilibus et incomprehensibilibus corporalium rerum speciebus procreati. Et ne mireris, quae in humana natura videntur, sensus dico corporeos, per majora mundi, hoc est, per caelestia corpora significari; verissima quippe ratio incunctanter nos docet, unum hominem et singulariter unum majorem esse universo mundo visibili, non mole partium, sed harmoniae rationabilis naturae dignitate. Nam si melior 122.0784D| est anima vermiculi, ut sanctus Pater Augustinus edocet, quam corpus solare totum mundum illustrans; vita siquidem extrema, qualiscunque sit, primo corpori pretiosissimoque dignitate essentiae praeponitur: quid mirum, si omnia totius mundi corpora humano sensui postponantur? Primum quidem ratione illa, qua praeponitur causa naturalis his, quae propter eam naturaliter fiunt; et quidem sensibilia 122.0785A| propter sensum facta, non autem sensus propter sensibilia, nemo sapientum dubitat; deinde quod vera ratione praeponitur dignitate naturae, quod judicat, ei, quod judicatur. Sensus autem de sensibilibus, non vero sensibilia de sensibus judicare, nulli naturas rerum pure speculanti est ambiguum. Huc accedit, quod sensus non nisi in substantia vitali, in qua manifestissimus motus vitae est, constituitur sensibilia vero, in quantum corpora sunt, quoniam extremum in creaturis obtinent locum, nec semper motum vitae aperte demonstrant. Sensibilium quippe quaedam sunt, in quibus aut vix vitalis motus apparet, aut nunquam. Postremo nullum sensibile vita est, quamvis vita moveri videatur: sensum vero non solum vivere, verum etiam substantiali 122.0785B| inesse vitae, ipsa docet natura. Et si quantitas et magnitudo corporeae molis in rebus sensibilibus laudatur, laudabilior est ipsa quantitas et magnitudo virtutis, quae in sensibus substituta est. Vide, quanta vis est in sensu oculorum ad lustranda in infinitum lucida spatia, ad formandas in se diversas et innumerabiles species corporum, colorum, figurarum, ceterorumque, quorum phantasiae per hunc sensum memoriam ingrediuntur. Quid de virtute audiendi dices? Tantas quippe voces simul sonantes, et inter se discrepantes simul potest auditus in seipsum haurire atque discernere. In hunc modum quisquis reliquos sensus inspexerit, mirabiles ineffabilesque eorum virtutes contemplabitur. Hinc datur intelligi, quemadmodum universitatis conditae intelligibiles 122.0785C| rationes, in quantum intelligi possunt, in hominis intellectu creatae sunt, ita ejusdem universitatis sensibiles species et quantitates et qualitates, in quantum sentiri possunt, in humano sensu conditionis suae causas constituunt atque subsistunt. Sed quoniam ipse sensus non homini tantum, sed et ceteris animalibus naturaliter inest, propterea et aliam patitur distributionem. Tribuitur enim et reptilibus maris et volatilibus caeli quinta prophetica contemplatione. Nec immerito, cum et ipse sensus, qui quinto die naturae rerum inseritur, quinquepertitus sit. Terrenis quoque animalibus sexta die copulatur, ea intentione, ut opinor, quoniam ipsa majorem cognationem cum homine, qui sexta die factus est, videntur 122.0785D| habere, quam quae de aquarum natura producta sunt. Ipse itaque homo, cujus conditio in praedictis divinae operationis contemplationibus per singula latenter insinuatur, quoniam in ipso et cum ipso praedicta omnia condita sunt, non per moras temporum, sed ordinatione causarum in effectus suos manantium, in fine totius universitatis manifeste formatur, senaria repetitione propheticae theoriae peracta, ut eo numero non solum perfectio humanae naturae, verum etiam omnium, quae ante ipsam explicata sunt, in ea conditio significaretur, 122.0786A| Scriptura dicente: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque creaturae, omnique reptili quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. Ubi primo notandum, quod in conditione omnium, quae ab initio creaturae in praedictis quinque intellectualibus diebus narrantur, divinae naturae superessentialis unitas et ineffabilis Trinitas, vel, ut ait sanctus Dionysius Areopagita, summae bonitatis fecunditas aperte non est expressa. Quamvis in eo, quod scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram, Patris et Filii personas significari non incongrue intelligitur: Dei quidem vocabulo Pater, principii vero Verbum, 122.0786B| et paulo post Spiritus sanctus introducitur, ubi dictum est: Et Spiritus Dei fovebat aquas; ac sic in conditione primordialium causarum sanctae Trinitatis suadetur proprietas. In processionibus etiam ipsarum causarum in formas et species suas eandem Trinitatem Scriptura commemorare inspicitur. Verbi gratia: Dixit Deus: Fiat lux, Dei nomine Patrem, Verbo autem sensibili, quod est dixit, unigenitum et superintelligibile ejus Verbum, in quo et per quod fecit, quae sunt, omnia. Ubi vero dicit,: Et vidit Deus lucem quia bona est, Spiritum sanctum insinuat. Id ipsum in ceteris quoque diebus facit, ubicumque addit: Et vidit Deus, quod esset bonum. Sexta vero die dum homo formatur, et unitas divinae naturae, et trinitas apertissime praedicatur: unitas quidem dicendo et 122.0786C| ait, ut subaudiatur Deus, vel sicut aperte Septuaginta interpretati sunt, et dixit Deus, plurali autem verbo, quod est faciamus, tres substantiae unius essentiae, vel ut usitatius Latini volunt, tres personae unius substantiae exprimuntur. Nec immerito. Ubi enim imago conditur, ibi principale exemplum, cujus imago est, apertissime aperitur.

11.

Sed quoniam homo, dum sit unus, veluti ex multis partibus compositus est; constat enim ex corpore, hoc est ex formata materia sensibili et anima, hoc est sensu et ratione, et intellectu, et vitali motu: quaeritur, utrum per omnes suas partes ad imaginem Dei homo factus est, an secundum eas solummodo, quae in eo excelsioris vel excellentissimae 122.0786D| naturae sunt. Et quid tibi videtur de tali negotio, si libet, edissere. DISC. De hac quaestione omnes fere sacrae Scripturae expositores non tacent. Et primum quidem unanimiter perhibent, hominem, in quantum corpus est, ad imaginem Dei non esse factum; Deus quippe incorporeus est, nihilque corporalitatis ei inest, vel accidit. Utrum vero secundum animam, hoc est secundum omnes partes, quae intelliguntur in anima, ad imaginem Dei conditus est, an secundum praecellentes solummodo, studiosissime a spiritualibus viris est quaesitum, et ad hoc perventum, 122.0787A| non alibi nisi secundum excellentissimam sui partem, intelligibilem videlicet, divinam imaginem exprimi. Quae pars veluti triformis intelligitur, in intellectu plane, et ratione, et sensu interiori, de quibus in superioribus libris multa inter nos alternata sunt. Illa siquidem vita, qua corpus administratur, et qua anima humana nutritivae et auctivae vitae, quae herbis et arboribus specialiter attributa est, communicare videtur, sensus quoque exterior et quinquepertitus, quo irrationabilibus animalibus homo communicat, quamvis ad partes animae pertinere intelligantur, eis tamen inesse imaginem Dei multi sapientes abnegant. Sed dum ipsa ratio humanam animam diligentius conspicatur, simplicissimae naturae eam reperit, totamque per 122.0787B| totum in seipsa, et nullo modo in aliqua sui parte dissimilem sui, vel inferiorem, vel superiorem seipsa in ullo eorum, quae in ipsa essentialiter esse intelliguntur. Tota quippe, ut praedictum est, corpus suum administrat, nutrit, auget; tota sentit in sensibus; tota rerum sensibilium phantasias recipit; tota in occursoribus numeris, qui primi phantasias sensibilium suscipiunt; tota in progressoribus, qui eas introducunt; tota in recordabilibus, qui easdem memoriae commendant, tota in tota memoria, tota super totam memoriam, sive rerum sensibilium sive rerum intelligibilium. Ac per hoc non illius partium diversitas, si tamen partes in ea esse dicendum est, sed administrationum ac motuum varietas dignoscitur; motus quippe ejus partes ejus sunt, qui 122.0787C| diversas intelligentias in anima faciunt. Ipsa siquidem in seipsa tota ubique est et individua; motus tamen ipsius, quos etiam numeros animales vocant, quia in anima sunt, diversis appellationibus significantur. Dum enim circa Creatorem suum, super seipsam et super totius creaturae intelligentiam, contemplativo motu versatur, intellectus seu mens seu animus; dum rationes rerum veluti secundo motu naturali investigat, ratio; dum invenit eas et discernit atque definit, sensus interior; dum rerum sensibilium phantasias per organa corporalium sensuum recipit, sensus exterior, non quod sit ipse substantialiter sensus exterior anima, sed quod per ipsum rerum sensibilium formas et species sentit; magna enim differentia est inter naturam simplicis 122.0787D| animi, et corporalium instrumentorum multiplicem varietatem; dum corpus administrat nutriendo illud et augendo, vitalis motus meruit appellari, dum sit ipsa simplicissimae et individuae et impartibilis essentiae, et nec minor in minoribus suis officiis, nec major in majoribus, nec maxima in maximis, sed in omnibus sibimet aequalis est, ut magnus ille 122.0788A| Gregorius Nyssaeus asserit in sermone de imagine.

Hinc datur intelligi, totam animam humanam ad imaginem Dei factam, quia tota intellectus est intelligens, tota ratio disputans, tota sensus in interiori sensu et sentiens, tota vita et vivificans. Duobus autem modis maxime humanam animam ad imaginem Dei factam cognoscimus: primo quidem, quod, sicut Deus per omnia quae sunt diffunditur, et a nullo eorum potest comprehendi, ita anima totum sui corporis organum penetrat, ab eo tamen concludi non valet; secundo vero, quod quemadmodum de Deo praedicatur solummodo esse, nullo modo autem definitur quid sit, ita humana anima tantummodo intelligitur esse, quid autem sit, nec illa ipsa, nec alia creatura intelligit. Sicut praefatus Gregorius in undecimo capitulo praedicti sermonis de imagine, 122.0788B| corporeos sensus ab animi natura discernens, explanat ipsum animum, incomprehensibilem affirmans. Quid igitur est, inquit, animus secundum sui naturam, qui sensuum virtutibus seipsum impertitur, et per singulas convenienter eorum, quae sunt, scientiam recipit? Nam quia aliud quid praeter sensus est, non arbitror quempiam sapientium dubitare. Si enim id ipsum esset, sensui ad unum omnino haberet secundum sensum operum societatem; eo quod simplex quidem ipse est, nil autem varium in simplo consideratur. Nunc vero omnibus comparatis aliud quidem tactum esse, aliud olfactum, aliis similiter absque communione ad se invicem dispositis, quoniam aequaliter unicuique et convenienter adest; alterum quid 122.0788C| oportet omnino ipsum animum praeter sensum substituere per naturam, ne quis varia intellectuali simplicitati commisceat. Quis cognovit animum Domini, ait Apostolus. Ego autem praeter hoc dico: quis suum animum intellexit? Dicant, qui Dei naturam inter ea, quae in eorum comprehensione sunt, faciunt, si seipsos intellexerunt, si sui animi naturam cognovere? Multum fortassis partibilis quidam est, multumque compositus. Et quomodo intellectuale in compositione est? Aut quis modus est diversorum generum concretionis? Sed simplex et incompositus, quomodo in multipliciter partitam sensualitatem dividitur, quomodo in singularitate varium, quomodo in varietate unum? Sed cognoscens eorum, de quibus dubitatur, solutionem, in ipsam Dei vocem recurro. Faciamus enim, 122.0788D| inquit, hominem ad imaginem et similitudinem notram. Imago donec in nullo eorum, quae in principali intelliguntur exemplo, deficiat, proprie est imago; si vero in aliquo ex similitudine principalis exempli excesserit, in illa parte imago non est. Non ergo quoniam in his, quae circa divinam considerantur naturam, incomprehensibilitas essentiae est, necessarium 122.0789A| erit, eum, qui sortitur imaginem, omnem ad principale exemplum imitationem habere. Si enim imaginis natura principale exemplum comprehenderit, super comprehensionem erit; si contrarietas eorum, quae considerantur, invenitur, quod oportet, peccatum imaginis reprehenditur. Quoniam vero scientiam fugit ipsa nostri animi natura, quae est secundum imaginem conditoris, diligentem ad id, quod ei superponitur, habet similitudinem eo, quod secundum seipsam est incognitus, incomprehensibilem naturam characterizans. Idem in tertio decimo capitulo: Quoniam pulcherrimum omnium et excellentissimum bonum ipse Deus est, ad quem omnia respiciunt, quaecunque boni habent desiderium: propterea dicimus etiam animum sic ad imaginem formosissimi factum, quatenus ad 122.0789B| principale exemplum similitudinem participarit, quantum quidem ipsum in bono licet permanere. Si vero quodammodo extra hoc fuerit, pulchritudine illius, in quo erat, denudatur. Sic quidem dicimus similitudine principalis exempli pulchritudinis animum ornari, veluti quoddam speculum charactere apparentis in eo formatum: juxta eandem analogiam etiam administratam a se naturam habere animum arbitramur, pulchritudineque, quae ab illo est, ipsam ornari, veluti quoddam speculi speculum factam, tenerique ab ipso et comprehendi materiale substantiale, hoc est, materialem substantiam, circa quam consideratur natura. Hoc autem propterea dicit, quod circa materiam proprie inspicitur natura, quia natat, donec formam, qua stabilitetur, materia inveniat. Si ergo habetur, 122.0789C| inquit, ab altero alterum, per omnia corrationabiliter ipsa veri boni societas deducta per id, quod supponitur, id, quod consequens, formificat, hoc est, per animum materiam format. Cum vero efficitur hujus optimae connaturalitatis dispersio, et ad contrarium, quod superius est, inferius fiat, tunc ipsius materiae desolatae ex natura, hoc est naturali ordine redarguitur deformitas. Deformis enim res quaedam est per seipsam materia ordine naturae mutato, et ipsius deformati concorrumpitur pulchritudo naturae, in qua per animum formatur, ac sic in ipsum animum turpitudinis materiae per naturam distributio efficitur, ut non jam Dei imaginem in charactere figmenti consideres. Nam veluti quoddam speculum retro bonorum formam, se animus faciens projicit 122.0789D| quidem fulgoris summi boni notitias, materiae vero deformitatem in seipsum absorbet, et hoc modo fit mali generatio per privationem boni subtexta. Bonum vero omne est, quodcunque consequitur, quod primum bonum proprie habet; quodcunque vero extra illam 122.0790A| copulam et similitudinem, quae ad illud est, efficitur, expers boni omnino est. Si ergo unum quidem juxta consideratam rationem bonum est, quod vere est, animus autem ad imaginem boni factus, etiam ipse habet bonus esse; natura vero corporis, quae ab animo continetur, veluti quaedam imago imaginis est. Ex his ostenditur, quia materiale nostrum constituitur quidem et comprehenditur, cum ex natura animi administratur; solvitur vero iterum et decidit, cum a continente animo et comprehendente separatur, et ab ipsa ad bonum connaturalitate dispergitur. Hoc autem non aliter efficitur, quam cum naturae ad contrarium fit conversio, dum desiderium non ad bonum, sed ad id, quod formantis indiget, intuetur. Necesse est enim, omnem materiam per egestatem propriae formae ad aliquid 122.0790B| inhonestum ac deforme simulandum conformari. Et paulo post: Ac per hoc consequens contemplatio rationi occurrit, per quam discimus, in humana concretione a Deo quidem animum administrari, ab illo autem materialem nostram vitam, dum in natura, hoc est, in imagine animi manet; si autem aversa fuerit a natura, etiam ab ipsa, quae est per animum, operatione alienari. Proinde si quis praedicti theologi verba intentius perspexerit, per totum sermonis de imagine textum inveniet constitutionem totius hominis in tribus quibusdam, quibus naturalis ordo contexitur, veluti compositis concretam: in animo videlicet, et vitali motu, quem ipse aliquando fluxilem, aliquando materialem vitam appellat, et in materia formata, ita ut totus homo animo, et 122.0790C| materiali vita, et ipsa materia constare intelligatur. Et animus quidem, in quo tota animae virtus constat, ad imaginem Dei factus, et summi boni speculum, quoniam in eo divinae essentiae incomprehensibilis forma ineffabili et incomprehensibili modo resultat. Materialis autem vita, quae specialiter circa materiam versatur, et propterea materialis dicitur, quia mutabilitati materiae, id est, corporis adhaeret, imago quaedam animi est, et, ut ipse dicit, speculum speculi; ita ut animus divinae naturae forma sit, vitalis autem motus, qui etiam materialis vita vocatur, cum ipsa materia forma sit animi, ac veluti secunda imago, per quam animus etiam materiae speciem praestat. Ac per hoc quadam ratione per humanae naturae consequentiam totus homo ad imaginem 122.0790D| Dei factus non incongrue dicitur, quamvis proprie et principaliter in solo animo imago subsistere intelligatur, eo ordine, ut animus quidem a Deo, nulla alia creatura interposita, vitalis autem motus ab animo, postremo per vitalem motum 122.0791A| ab animo materia formationis suae causam accipiat: ita ut materia vitalem motum sequatur, vitalis motus animum, animus ipsum Deum, ad quem conversus naturae suae integritatem et pulchritudinem custodit, aversus vero ab eo, et seipsum, et quae sibi subjecta sunt, materialem vitam dico, ipsamque materiam dissipat atque deformat. Sed ipse vitalis motus non parvam quaestionem gignit. Quaeritur enim, utrum ad substantiam hominis pertineat, necne. Et si non pertinet, cur imago imaginis dicitur, hoc est, imago animi, et qua ratione per ipsum materiae animus praestat formam? Si autem substantialiter talis vita inest homini, quare homo ex anima solummodo et corpore constare perhibetur, et quare soluta materia illa vita in nullo intelligitur? 122.0791B| Non enim in materia manet, quae jam omni motu vitali deseritur, dum praesentia substantialis vitae, quae anima est, privatur. Nec in anima subsistere dignoscitur, quae post regimen corporis nullum ad materiam motum patitur. Quapropter non incongrue, ut opinor, vitalis motus talis ratio reddenda est, ut nihil aliud sit ipse praeter quandam copulam et juncturam corporis et animae, qua sibi invicem adhaerent, et per quam corpus ab anima formatur, vegetatur, et administratur, sive vigilando, sive dormiendo, sive anima intendat, quid in corpore peragat, sive a sensibus recedat, et in se ipsa quiescat ac veluti oblita sit corporis sui. Illud tamen ineffabili quodam silentio administrare non desinit, alimenta, quibus corpus nutritur et 122.0791C| custoditur, singulis quibusque partibus distribuens. Separatis autem utrisque, corpore videlicet et anima, vitalis ille motus omnino interit. Non enim vivit, nisi habeat, quod moveat, hoc est, nisi habeatur, quod per eum moveatur, quia nihil aliud subsistit, nisi motus animi corpus regentis. Dum autem moriens desinit movere vel moveri, motus omnino in eo perit. Totius enim motus terminus est quies moti vel moventis. Quiescente igitur anima corpus suum movere, totus vitalis motus, hoc est, tota materialis vita esse desinit. Hinc idem beatus Gregorius in quarto decimo capitulo: Materialis, inquit, et fluxilis haec corporum vita, semper motu proveniens, in hoc habet essendi 122.0791D| virtutem, in non stante unquam motu. Ut enim quidam fluvius, juxta suum ruens impetum, implere quidem vallem ostenditur, per quamcumque consequitur, ferri non tamen in eadem aqua circa eundem semper locum cernitur, sed illa quidem subter lapsa cucurrit, illa vero desuper fluxit: sic et materiale hujus vitae per quendam locum, motum, fluxumque vicissitudinum successionis continuitate permutatur, 122.0792A| ut nunquam post mutabilitatem stare possit; sed impotentia quiescendi incessabilem habet alternum per similia motum. Si autem aliquando motus cessaverit, omnino etiam essendi quietem habebit, hoc est omnino esse cessabit. At si vis cognoscere, quod animus in nulla parte corporis concludatur, dum totum corpus praesentia sui administrat, et ubique in omnibus, quibus administrat, totus est, audi eundem in eodem sermone decimo quinto capitulo. Nobis, inquit, sermo erat propositus ostendere, non in parte corporis animum detineri, sed totum aequaliter attingere, consequenter naturae subjectae partis motum operans. Est autem, ubi etiam naturales affectus animus subsequitur, veluti minister factus. Nam saepe praecipit ipsi corporis natura, et contristati 122.0792B| sensum et laetantis concupiscentiam animo imponit, ita ut ipsa quidem prima praestet principia, vel ciborum appetitum, vel cujusdam omnino eorum, quae secundum delectationem sunt, desiderium ingerens: animus vero tales impetus accipiens, suis cogitationibus occasiones ad id, quod desideratur, cum corpore exquirit. Hoc autem non in omnibus est, sed solummodo in his, qui plus captivi disponuntur, qui rationem servire facientes desideriis naturae corporeae, per auxilium mentis libidini, quae per sensus est, serviliter blandiuntur. In perfectioribus vero non sic efficitur. Imperat enim animus ratione, et non patitur, quod utile est eligens, natura autem e vestigio sequitur praecipientem animum. Quoniam vero tres secundum vitalem virtutem differentias ratio invenit, 122.0792C| primam quidem nutritivam sine sensu, secundum vero nutritivam quidem et sensitivam, expertem vero rationabilis operationis, item tertiam rationabilem et perfectam, perque omnem virtutem penetrantem, ut et in illis sit, etsi intellectuali plus possideat, nemo ex his opinetur, tres animas commixtas esse in humana concretione, in propriis circumscriptionibus consideratas, ita ut conformatione multarum animarum humanam esse arbitretur, sed vera quidem perfectaque anima una in natura est, intellectualis et immaterialis, quae per sensus materiali copulatur naturae. Materiale autem omne in conversione et mutabilitate positum est: si quidem animantem virtutem participaverit, juxta incrementum movebitur; si vero vitali operatione 122.0792D| deciderit, motum in corruptionem resolvet. Neque igitur sensus absque materiali essentia, neque intellectualis virtutis sine sensu fit operatio. In sexto decimo quoque capitulo eundem sensum repetit, dicens: In parte quadam eorum, quae in nobis sunt, animus non comprehenditur, sed aequaliter in omnibus et per omnia est: neque extrinsecus comprehendens, neque intrinsecus comprehensus; haec enim 122.0793A| in vasis, in cadis, seu aliis quibusdam corporibus sibi invicem impositis proprie dicuntur, ipsa autem intellectualis ad corporale societas ineffabilem et in intelligibilem habet contactum; neque intus existens, non enim in corpore incorporale tenetur; neque extra comprehensum, non enim circumprehenditur incorporale, sed secundum quendam modum superrationabilem et inintelligibilem appropinquat animus naturae, et coaptatus in ipsa et circa ipsam consideratur; neque intus positus, neque circumplexus: sed quomodo, non est dicendum neque intelligendum, praeter hoc, quod juxta proprium ordinem ipsius permeabilis naturae etiam animus efficax fit. Si autem aliquod delictum circa ipsam contigerit, secundum illud motus intelligentiae titubat. Ac si aperte diceret: si organum 122.0793B| corporis in aliquo deliquerit, hoc est, in aliquo defecerit, et integritatem suae naturalis constitutionis aliqua occasione corruptam habuerit, motus intelligentiae, id est motus animi, in ea parte, quae in organo corrumpitur, titubat, hoc est, administrationis suae virtutem manifestare non potest; non quod ille animus deficiat, sed quod illa pars corrupta animi virtutem recipere non valeat.

12.

Quoniam vero necessarium est, humanam naturam diligenter considerare, indubitanterque discernere, quid in ea ad imaginem Dei et similitudinem, hoc est ad imaginem similem, creatum sit, et quid similitudine divinae imaginis longe in ea distat, ejusdem sanctissimi et sapientissimi magistri, Gregorii videlicet, verba inserere placuit. Ait ergo in 122.0793C| decimo septimo capitulo sermonis de imagine: Recipiamus iterum divinam vocem: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quomodo parva et indigna magnanimitate hominis ex his, quae extra sunt, quidam imaginavere comparatione ad hunc mundum, quasi in ipso existeret, hominem magnificantes? Dicunt enim, hominem μικρόκοσμον, id est, parvum mundum esse, ex iisdem, quibus universus elementis consistit. Nam qui ornamento nominis talem laudem humanae donant naturae, obliti sunt semetipsos, in proprietatibus, quae circa culicem et murem sunt, venerabilem hominem facientes. Etenim et in illis ex his quattuor concretio est, eo quod omnino in unoquoque existentium corporum aut ex pluribus aut ex pluribus aut minoribus quaedam portio circa animal 122.0793D| consideratur eorum, sine quibus consistendi aliquid ex his, quae sensum participant, naturam non habet. Quid igitur post mundi charactera et similitudinem arbitrandum est esse hominem caelo praetereunte, terra mutata, omnibusque, quae in his comprehenduntur, cum transitu comprehendentis mundi praetereuntibus? 122.0794A| Sed in quo juxta ecclesiasticam rationem humana magnitudo est, non in ipsa ad creatum mundum similitudine, sed in ipso, quod secundum imaginem naturae creatoris factus est. Quae est igitur imaginis ratio, merito dices. Quomodo assimilatur incorporeo corporale? Quomodo sempiterno temporale, immutabili, quod per conversionem mutabile est, impassibili et incorruptibili passibile et corruptibile, puro ab omni malitia, quod semper ei cohabitat et ad eam convertitur? Multa enim medietas est illius animi, divini scilicet, qui est principale exemplum, et illius, qui secundum imaginem factus est. Imago siquidem si habuerit ad principale exemplar similitudinem, proprie illud etiam nominatur. Si vero imitatio ab eo, quod praeponitur, distaverit, aliud aliquid, et non imago illius 122.0794B| illud est. Quomodo ergo homo, mortale hoc et passibile citoque deficiens, immortalis ac purae semperque existentis naturae est imago? Sed veram de hoc rationem sola noverit aperte, quae vere est, veritas. Nos vero, quantum capimus, speculationibus quibusdam et opinionibus, quod verum est, investigantes, haec de quaestionibus susceptis dicimus. Neque divinus mentitur sermo, secundum imaginem Dei fieri hominem dicens, neque miseria humanae naturae usque ad infelicitatem beatitudini impassibilis vitae assimilatur. Necesse enim est e duobus alterum fateri. Si quis comparat Deo quod nostrum est, aut passibile est divinum, aut impassibile humanum, ut ex aequalibus similitudinis ratio in utrisque comprehendatur. Si autem neque divinum passibile, neque nostrum extra 122.0794C| passionem est: igitur quae alia relinquitur ratio, per quam veridicam dicimus divinam vocem, quae ad imaginem Dei factum fuisse hominem dicit? Non ergo ipsa nobis recipienda est sacra Scriptura? Fiat itaque quaedam ex his, quae scripta sunt, ad id, quod quaeritur a nobis, manuductio. Postquam dixit: Faciamus hominem secundum imaginem, et in talibus faciamus, infert hunc sermonem: quia fecit Deus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam fecit eos. Dictum est igitur jam et in his, quae coram sunt, quia ad solutionem haereticae impietatis talis sermo praenuntiatus est, ut discentes, quia fecit hominem unigenitus Deus secundum imaginem Dei, nulla ratione divinitatem Patris et Filii segregemus, fideli divina Scriptura Deum utrumque 122.0794D| nominante, eum videlicet qui fecit hominem, et eum ad cujus imaginem factus est. Sed de hoc quidem sermo dimittatur. Ad propositum vero convertenda est quaestio, quomodo divino et beato illi miserum hoc simile a sacra Scriptura nominatur. Nonne itaque diligenter ordinanda sunt verba? Invenimus enim, 122.0795A| quia alterum quid, quod secundum imaginem factum est, alterum, quod nunc in infelicitate ostenditur. Fecit Deus, inquit, hominem, ad imaginem Dei fecit eum. Finem habet ipsa ad imaginem facti creatio. Deinde epanalepsin, id est, repetitionem facit secundum constitutionem sermonis, et ait: masculum et feminam fecit eos. Omnibus enim arbitror notum esse, quia hoc extra principale exemplum intelligitur. In Christo enim Jesu, sicut ait Apostolus, neque masculus neque femina est. Sed in haec hominem dividi sermo dicit. Nonne itaque duplex quaedam est nostrae naturae constitutio, una ad Deum assimilata, altera ad talem differentiam divisa? Tale enim aliquid ex constructione eorum, quae scripta sunt, ratio insinuat, primum quidem dicens: quia fecit Deus hominem, 122.0795B| secundum imaginem Dei fecit eum, iterum vero his, quae dicta sunt, addens: quia masculum et feminam fecit eos. Quod alienum est ab his, quae de Deo intelliguntur. Ego quidem arbitror, magnam quandam excelsamque doctrinam ex his, quae dicta sunt, a sacra Scriptura tradi. Talis autem doctrina est. Duorum quorundam per extremitatem a se invicem distantium medium est humanitas, divinae videlicet incorporalisque naturae, et irrationabilis pecudalisque vitae. Licet enim utrumque praedictorum in humana comparatione considerari: portionem quidem Dei quod rationabile est atque intellectuale, quod juxta masculum et feminam differentiam non admittit, irrationabilis vero corporalem constitutionem et duplicationem in masculum et feminam partitam. Utrumque 122.0795C| horum est omnino in omnibus humanam vitam participantibus. Sed prius esse intellectuale, ab eo, qui humanam generationem in ordine percurrit, didicimus, supergenitivam vero esse homini ad irrationabile societatem et cognationem. Primum namque ait, quia fecit Deus ad imaginem Dei hominem, ostendens ex his, quae dicta sunt, sicut ait Apostolus, quia in eo, qui talis est, masculus et femina non est. Deinde infert materiales humanae naturae proprietates: quia masculum et feminam fecit eos. Quid ergo ex hoc discemus? Et mihi nemo imputet longius sermonem producenti proposito intellectu. Deus in sua natura omne, quodcunque per notitiam accipiendum est, bonum illud est. Magis autem omnis boni intellecti 122.0795D| et comprehensi summitas existens non ob aliud aliquid humanam vitam creat, quam quod bene esse talem oportet. Ac per hoc ad conditionem nostrae naturae motus non nisi imperfectam bonitatis ostenderet virtutem, aliquod quidem dans ex his, quae sibi insunt, in aliquo autem invidens suae participationi. Ast perfecta bonitatis species in hoc est, et 122.0796A| adducere hominem ex non existente in generationem, et non indigentem bonorum perficere. Quoniam vero multus singulorum bonorum catalogus est, neque facile est eum numero perficere, propterea comprehensiva quadam voce omnia comprehendens sermo significavit, dicendo, ad imaginem Dei hominem factum fuisse. Tale enim est hoc, ac si diceret: quia omnis boni humanam naturam participem fecit. Si enim plenitudo bonorum Deus, illius autem hoc, id est homo, imago, igitur in eo, quod sit plenitudo omnis boni ad principale exemplum, imago habet similitudinem. Non ergo est in nobis omnis boni forma, omnis virtus et sapientia, et omne, quodcunque est, in melius intelligendum? In eo item, quod sit omnium necessitate liberum, nullique naturali, hoc 122.0796B| est materiali, potentiae subjugatur, sed per se potentem ad id, quod desiderat, habet voluntatem. Res enim est dominatu carens ac voluntaria virtus. Quod autem cogitur violentiamque patitur, virtus esse non potest. Itaque in omnibus imagine principalis exempli charactera pulchritudinis gestante, nisi in aliquo differentiam habuerit, non jam erit omnino similitudo, sed hoc in illo per omnia ostendetur, quod in universo non distat. Qualem igitur ipsius Dei, et Deo similis differentiam contemplabimur? In hoc illud quidem non creatum, hoc vero per creationem subsistit. Talis autem proprietatis differentia aliarum iterum proprietatum consequentiam fecit. Conceditur enim, omnino increatam naturam inconversibilem esse, semperque similiter habere, creaturam vero non sine mutabilitate 122.0796C| consistere. Nam ipse ex non existente in esse transitus motus quidam est, et mutatio non existentis in esse secundum divinam voluntatem transmutati. Ac sicut in aere charactera Caesaris imaginem Evangelium dicit, per quod discimus, juxta quidem figuram similitudinem esse formati ad Caesarem, in subjecto vero differentiam habere; sic etiam secundum praesentem rationem imaginationum, quae considerantur in divina natura, in humana etiam cogitantes in his, in quibus similitudo est, in subjecto differentiam invenimus, quae in non creato et creato consideratur. Quoniam igitur illud quidem semper similiter habet, hoc autem per creationem factum ex mutabilitate esse inchoavit, et cognatim ad talem mutabilitatem habet conversionem, propterea, qui novit omnia ante generationem eorum, sicut ait propheta, consecutus, magis 122.0796D| autem praeintelligens prognostica virtute, ad quid destillaret per suam virtutem suamque potentiam humanae voluntatis motus, quoniam quod futurum est vidit, supermachinatus est imagini secundum masculum et feminam differentiam, quae non jam ad divinum principale 122.0797A| exemplum aspicit, sed, sicut dictum est, immutabiliori possidet natura. Causam vero talis supermachinationis soli quidem noverint, qui veritatem per se vident, et ministri sunt verbi. Nos autem, quantum possibile est, ex quibusdam conjecturis atque consequentiis veritatem silentes, quod in animum venit, non pronuntiative exponemus, sed veluti in gymnasio auribus fidelibus audienda proponemus. Quid ergo est, quod de his cogitamus? Sermo, qui dicit: fecit Deus hominem, infinita significatione omnem humanitatem ostendit. Non enim nunc cognominatur creaturae Adam, sicut in sequentibus historia dicit, sed nomen creato homini non aliud quoddam universaliter est. Non igitur universali naturae vocatione tale aliquid suspicari introducimur, quia in divina praesentia et virtute omnis humanitas 122.0797B| in prima constitutione comprehensa est. Oportet enim nil Deo infinitum in his, quae ab eo facta sunt, aestimare, sed uniuscujusque eorum, quae sunt, finis et mensura circumponderans factoris sapientia est. Quemadmodum igitur aliquis homo corporis quantitate coartatur, et mensura sibi substantiae magnitudo est, quae in superficie corporis perficitur: sic, arbitror, veluti in uno corpore totam humanitatis plenitudinem prognostica virtute a Deo omnium comprehensam fuisse. Et hoc docet sermo, qui dicit: Quia fecit Deus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum. Non enim in parte naturae imago, neque in quodam eorum, quae secundum ipsam considerantur, gratia est, sed in totum genus aequaliter talis pervenit virtus. Signum vero est, quod omnibus similiter animus collocatur, dum omnes 122.0797C| intelligendi et consiliandi virtutem habeant, et talia omnia, ex quibus divina natura in eo, quod secundum ipsam factum est, imaginatur, similiter habent. Et ipse in prima mundi constitutione ostensus homo, et post universitatis consummationem futurus, aequaliter in seipsis divinam ferunt imaginem. Propterea unus homo nominatum est omne, quia in virtute Dei nil praeterit, nil instat, sed et quod spectatur, aequaliter praesenti comprehensiva universitatis operatione continetur. Omnis itaque natura humana, quae a primis usque novissima pervenit, una quaedam vere existentis imago est: ipsa vero in masculum et feminam generis differentia novissime constitutioni formationis adjecta est. Et ne mireris, easdem ejusdem sententias saepe nos repetere; non enim amplificandi 122.0797D| sermonis, sed declarandae quaestionis hoc agimus gratia. In octavo decimo item ejusdem sermonis capitulo: Resurrectionis, inquit, gloria nil aliud nobis promittit, quam in antiquitatem cadentium restitutionem. Est enim reditus quidam in primam vitam spectanda gratia, expulsum paradiso iterum in ipsum 122.0798A| reducens. Ipsa igitur restitutorum vita ad eam, quae proprie angelorum habetur, profecto ante ruinam angelus quidam erat: propterea ipse ad antiquitatem vitae nostrae reditus angelis assimilatur. Attamen sicut dictum est, nuptiis apud eos non existentibus in myriadibus infinitis militiae angelorum sunt; sic enim in visionibus Daniel narravit. Non igitur per eundem hominem, si nulla conversio et recessus ab angelica societate ex peccato nobis fieret, fortassis nos nuptiis ad multiplicationem alligaremur. Alius quidam est in naturae angelorum multiplicationis modus, ineffabilis quidem et inintelligibilis humanis argumentationibus; veruntamen quia omnino est, ipse etiam in his, qui paulo minus ab angelis minorati sunt, operaretur, in ipsam definitam factoris consilio mensuram humanitatem augens. 122.0798B| Si vero coartat quis, generationis animarum modum inquirens, nisi alligaretur nuptiarum cooperationi homo, respondemus et nos angelicae substantiae modum, quomodo in infinitis myriadibus illi et una essentia existunt, et in multis numerantur. Hoc enim apte respondebimus proponenti, quomodo esset fine nuptiis homo, dicentes, sicut sunt angeli sine nuptiis; hominem enim similiter illis fuisse ante praevaricationem ostendit ipsa in illum iterum restitutio. His iterum a nobis sic jam bene discretis, in priorem rationem redeundum est, quomodo post constitutionem imaginis ipsam secundum masculum et feminam differentiam supermachinatus est Deus formationi. Ad hoc enim dico utilem esse prius perfectam a nobis theoriam. Qui enim omnia adduxit in esse, totumque 122.0798C| in sua voluntate hominem ad divinam imaginem formavit, non paulatim adjectionibus futurorum moras fecit, sciendo in suam plenitudinem animarum numerum perficiendum, sed cumulatim in ipsa plenitudine omnem humanam naturam per prognosticam operationem intellexit, et in excelsitudine et in coaequali angelis quiete honorificavit. Quoniam vero praevidit contemplatoria virtute non recte euntem ad bonam voluntatem, atque ideo ex angelica vita recedentem, ne animarum humanarum multitudo minueretur, cadens ex illo modo, per quem angeli ad multitudinem aucti sunt, propterea convenientem in peccatum annulatis incrementi excogitationem in natura conformavit, pro angelica magnificentia pecudalem et irrationalem ex se invicem successionis modum humanitati 122.0798D| inserens. Hinc mihi videtur etiam magnus David, dolens hominis miseriam, talibus verbis planxisse naturam: Quia homo, in honore dum esset, non intellexit honorem, dicens aequalem angelis reverentiam, propterea, inquit, comparatus est jumentis insipientibus. Vere enim pecorinus factus est, qui animalem 122.0799A| hanc generationem accepit propter ad materiale inclinationem. MAG. Praefati itaque magni theologi verba, quae a te introducta sunt, nil aliud videntur suadere, quam ut hominem intelligamus solo animo et virtutibus ei naturaliter insitis ad imaginem Dei factum--insunt autem ei sapientia, scientia, ratiocinandi virtus, ceteraeque virtutes, quibus ornatur anima, similitudinem in se Creatoris sui exprimens --et quod omnes homines semel et simul facti sunt in illo uno homine, de quo scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et: In quo omnes peccaverunt; adhuc enim ille unus omnis fuit, et in quo omnes beatitudine paradisi expulsi sunt. Et si homo non peccaret, in geminum sexum simplicitatis suae divisionem non pateretur. Quae 122.0799B| divisio omnino divinae naturae imaginis et similitudinis expers est, et nullo modo esset, si homo non peccaret, sicut nullo modo erit post restaurationem naturae in pristinum statum, qui post catholicam resurrectionem cunctorum hominum manifestabitur. Quapropter si homo non peccaret, nullus utriusque sexus copula, nec ullo semine nasceretur, sed quemadmodum angelica essentia, dum sit una, in infinitas myriades, nullis temporum morulis interjectis, simul et semel multiplicata est, ita humana natura, si mandatum vellet servare, et servaret, in praecognitum soli conditori numerum simul et semel erumperet. Quoniam vero praevidit Deus, qui nec fallit nec fallitur, hominem conditionis suae ordinem et dignitatem deserturum, supermachinatus 122.0799C| est alterum multiplicationis humanae naturae modum, quo mundus iste locorum et temporum intervallis perageretur, ut homines generalis delicti generalem luerent poenam, ex corruptibili semine, sicut et cetera animalia, nascentes. Sed dum haec, multaque similia ex praedicti magistri testimoniis colliguntur, multae quaestiones undique prosiliunt. Quarum prima ac maxima impetum validissimum facit. Si enim omnes homines, non solum, qui fuerunt, et qui sunt, verum et qui futuri sunt, simul et semel creati in illa divina voce, quae dicit: Faciamus hominem; et si ista corpora corruptibilia et mortalia ex corruptibili et mortali et materiali semine nascentia, extrinsecus humanae naturae ad imaginem Dei factae, praevaricationis merito super machinata 122.0799D| sunt, ac per hoc nullo modo essent, si homo divinae imaginis, in qua conditus est, pulchritudinem non dehonestaret: non supervacuo quaeritur, quomodo prima conditio ad imaginem Dei facta est, siquidem secunda non ad imaginem, sed propter 122.0800A| praefatam causam superaddita? Num in sola anima erat sine corpore, an in anima simul et corpore? Et si in sola anima, quomodo homo appellatus est, cum constet, hominem esse ex duabus naturis compositum, ex invisibili quidem secundum animam, et visibili secundum corpus? Et nec partem quidem hominis tunc creatam fuisse crediderim, ut συνεκδοχικῶς intelligamus quod dictum est: Faciamus hominem; praesertim cum naturarum omnium plenissima et perfectissima conditio his propheticis verbis narretur. Si autem prima conditio in anima et corpore, hoc est, in toto et integro homine recte intelligitur, quaerendum profecto, quale corpus illud erat in prima conditione hominis. Et quidem vera ratio clamat, hoc corpus 122.0800B| merito peccati supermachinatum non fuisse, illud in prima ac naturali conformatione hominis conditum. DISC. Non ex superfluo haec quaestio interposita est, et non infructuose quaerenda atque solvenda. Et quia tu proposuisti, solvendae illius debitor factus es. Non enim, ut arbitror, proponeres, quod omnino solvere non procurares.

MAG. Illud corpus, quod in constitutione hominis primitus est factum, spirituale et immortale crediderim esse, ac tale aut ipsum, quale post resurrectionem habituri sumus. Non enim facile concesserim, corruptibile corpus fuisse et materiale, priusquam causa corruptionis et materialitatis, hoc est, peccatum fieret: et maxime, cum manifesta ratio perdoceat, si id ipsum corpus, quod in prima conditione hominis factum est ante 122.0800C| delictum, mox conversum est et factum corruptibile post delictum, non erat illud supermachinatum, sed de spirituali et incorruptibili in terrenum et corruptibile transmutatum, ac per hoc praedicti magistri, Gregorii videlicet theologi, auctoritas vacillare videbitur, quod absit. Ipse siquidem incunctanter asserit, totum, quod in prima conditione hominis ad imaginem Dei factum est, secundum rationem corporis et animae semper incorruptibiliter manere. Ut enim nunc omittamus perspicuas illius argumentationes, quibus indubitanter affirmat, nec animas ante corpora fuisse creatas, nec corpora ante animas, sed simul et semel totum factum in divino consilio, quo dictum est faciamus hominem, ac simul in hunc mundum secunda quadam generatione, quae superaddita 122.0800D| est, in ordine temporum nasci, quomodo etiam nunc, post peccatum perversae voluntatis humanae naturae, et corporis illud spirituale et naturale animo semper adhaerens ac sibi concretum discernitur ab eo, quod merito trangressionis adjectum est, 122.0801A| in vicesimo septimo capitulo saepe dicti sermonis luculentissime explanat. Non enim, inquit, per omnia, quod nostrum est, in fluxu et transmutatione est. Si enim esset, reprehensibile universaliter, quod nullum statum habet ex natura: sed juxta subtiliorem rationem eorum, quae in nobis sunt, quoddam quidem stat, quoddam vero ex mutabilitate accidit. Mutatur enim per auctionem et diminutionem corpus, veluti vestimenta quaedam consequentes aetates indutum. Stat vero per omnem conversionem intransmutabilis in se ipsa forma, insitis sibi semel ex natura signis non desistens, sed in omnibus secundum corpus transmutationibus cum suis notionibus apparet: subtrahetur autem, per Verbum Domini videlicet, ipsa, quae ex passione est, mutatio, quae formae superaccidit. 122.0801B| Nam veluti facies quaedam aliena ipsa per informitatem deformitas formam deprehendit, qua informitate per Verbum circumablata, sicut Naaman Syrus, seu decem qui in Evangelio narrantur, iterum obscurata sub passione facies per sanitatem in suis notionibus relucet. Igitur in deiformitate animae non fluxile per mutabilitatem et transmutabile est, sed quod permanet similiterque in nostra concretione habetur, hoc animae inseritur. Et quoniam ipsas per speciem differentias ipsae mutabiles concretionis qualitates superformant, concretio vero non alia quaedam est praeter elementorum mixturam; elementa autem dicimus universitatis corpore constitutioni subjecta, ex quibus etiam humanum corpus constat: necessario specie veluti descripti signaculi formae in anima permanente, neque reformanda 122.0801C| in signaculo ad formam ab ea, videlicet anima, ignorantur, sed in tempore reformationis illa iterum ad se ipsam recipiet, quaecunque formae characteri coaptabit. Coaptabit autem omnino illa his, quae ab initio in forma characterizata sunt. Videsne igitur, quam subtiliter primae conditionis proprietatem ab his, quae superaddita sunt, discernit? Quodcunque enim in humanis corporibus immutabile intelligitur, primae conditionis proprium est; quicquid vero in eis mutabile ac varium percipitur, illud est superadjectum, extraque naturam substitutum. Universaliter autem in omnibus corporibus humanis una eademque forma communis omnium intelligitur, et semper in omnibus incommutabiliter 122.0801D| stat. Nam innumerabiles differentiae, quae eidem formae accidunt, non ex ratione primae conditionis, sed ex qualitatibus corruptibilium seminum contingunt. Ipsa igitur forma spiritualis spirituale corpus est, in prima conditione hominis factum: quod autem ex materia, hoc est, ex qualitatibus et quantitatibus quattuor elementorum mundi sensibilis cum ipsa forma qualitativa, de qua in prioribus libris disputavimus, quoniam et augeri et minui patiuntur, 122.0802A| ad compositionem superadjecti ac veluti superflui corporis pertinere non dubium est. Quod corpus materiale et exterius veluti quoddam vestimentum signaculum interioris et naturalis non incongrue intelligitur. Movetur enim per tempora et aetates, augmentum et detrimentum sui patiendo, illo semper interiori in suo statu incommutabiliter manente.

13.

Sed quoniam et illud exterius a Deo factum est et superadditum, divinae bonitatis magnitudo et infinita erga omnia, quae sunt, providentia noluit penitus perire et ad nihilum redigi, quia ab ipsa est, et extremum in creaturis obtinet ordinem; porro quia omne, quod in hunc mundum per generationem localiter et temporaliter nascitur, non potest fine carere, sive minimis, ut dies, horae, momenta, sive maximis, ut secula, 122.0802B| sive mediis, ut aetates, anni temporum, intervallis inter principium nativitatis in hanc vitam ejusdemque vitae finem interpositis, naturali creaturarum ordinatione exigente. Omne siquidem, quod in mundo ex mundo compositum incipit esse, necesse est resolvi et cum mundo interire. Necessarium erat, exterius ac materiale corpus solvi in ea elementa, ex quibus assumptum est, non autem necessarium, perire, quoniam ex Deo erat, manente semper interiori illo, et incommutabiliter stante in suis rationibus, secundum quas cum anima et in anima et per animam et propter animam constitutum est. Quoniam vero illius corporis materialis atque solubilis manet in anima species, non solum illo vivente, verum etiam post ejus solutionem et 122.0802C| in elementa mundi reditum; disputatio quippe divitis cum Abraham notionem corporum adhaerere animabus post mortem indicat: propterea partium illius, ubicunque elementorum sint, non potest anima oblivisci, aut eas nescire. Quamvis enim propter peccatum superadditae sint humanae naturae, ad eam tamen non pertinere non possunt, quoniam ab eodem naturae conditore et additae sunt et factae, ac per hoc in restauratione hominis in unitatem naturae revocandae sunt, dum anima totum sibi subditum resurrectionis tempore recipiet. Et hoc est, quod ait magister: Necessario specie veluti discripti signaculi formae in anima permanente, neque reformanda in signaculo ad formam ab ea ignorantur. Ac si diceret, dum species, hoc est 122.0802D| notio descripti signaculi, exterioris videlicet corporis, quod vocat signaculum interioris, in anima permanet, etiam post signaculi solutionem propter illam notionem, quam semper habet, non ignorat partes signaculi per elementa sparsas, et resurrectionis die in signaculo, hoc est, in corpore ad formam animae, quod est interius corpus, reformandas. Est enim exterius et materiale corpus signaculum interioris, in quo forma animae exprimitur, ac 122.0803A| per hoc forma ejus rationabiliter appellatur. Et ne me existimes, duo corpora naturalia in uno homine docere. Unum enim est corpus, quo connaturaliter et consubstantialiter animae compacto homo conficitur. Illud siquidem materiale, quod est superadditum, rectius vestimentum quoddam mutabile et corruptibile veri ac naturalis corporis accipitur, quam verum corpus. Non enim verum est, quod semper non manet, et, ut ait sanctus Augustinus: Quod incipit esse quod non erat, et desinit esse quod est, jam non est. Inde fit, quod semper non simpliciter, sed cum additamento aliquo ponitur corpus hoc mortale vel corruptibile vel terrenum vel animale, ad discretionem ipsius simplicis corporis, quod primitus in homine conditum est, et quod 122.0803B| futurum est. 14. DISC. Quid ergo respondebimus sanctissimo divinissimoque theologo, Augustino videlicet, qui praedictis rationibus refragari videtur? Nam fere in omnibus suis libris incunctanter asserit, corpus primi hominis ante peccatum animale fuisse, terrenum, mortale, quamvis non moreretur, si non peccaret, peccando vero mortuum, sicut ait Apostolus: Corpus quidem mortuum propter peccatum. Hinc est, quod in primo libro de Baptismo parvulorum, convincens eos, qui dicunt Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur, non poena culpae, sed necessitate naturae: Quid ergo, inquit, respondebunt, cum legitur, hoc Deum primo homini etiam post peccatum increpando et damnando dixisse: 122.0803C| Terra es, et in terram ibis? Neque enim secundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat, et morte ejusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, et corpus, in quo creatus est, animale gestaret, tamen, si non peccasset, in corpus foret spirituale mutandus, et in illam incorruptionem, quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Cujus rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, verum etiam monente Apostolo agnoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de caelo est, superindui cupientes, si tamen induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur 122.0803D| mortale a vita. Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est ab animali in spirituale transiret. Neque enim metuendum fuit, ne forte diutius hic viveret in corpore animali, et senectute gravaretur, et paulatim veterascendo perveniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum vestimentis et calceamentis praestitit, 122.0804A| quod per tot annos non sunt obtrita: quid mirum, si obedienti homini ejusdem praeceptis potentia praestaretur, ut animale hoc et mortale habens corpus, haberet in eo quendam statum, quo sine defectu esset annosum, tempore, quo Deus vellet, a mortalitate ad immortalitatem sine media morte venturus? Sicut enim haec ipsa caro, quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse, ut vulneretur; sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali etiam illis, qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt, nec tamen, credo, eos jam in illam spiritualem qualitatem corporis commutatos, 122.0804B| qualis in resurrectione promittitur, quae in Domino prima praecessit, nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt. Sed ex quo translati sunt, ita vivunt, ut similem habeant societatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex calice aquae et ex collyride panis sine cibo vixit; aut si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur, sicut Adam, priusquam propter peccatum exinde exire meruisset. Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem. Et quid ad rem, tanta tanti et tam magni viri testimonia exaggerare, cum omnibus libros illius legentibus, et maxime de Genesi ad literam et de Civitate Dei, manifestissimum sit, nil aliud docere de 122.0804C| corpore primi hominis ante peccatum, quam animale atque mortale fuisse. Si enim animale non fuisset, quomodo de fructibus paradisi comedere juberetur, ne deficeret, et de ligno vitae, ne senesceret? Nam ut ipse saepe asserit, primi homines ante praevaricationem de fructibus paradisi corporaliter comedisse perhibentur. MAG. Quisquis vult et potest, respondeat: mihi autem et tibi, si placet, sufficiat, sententias sanctorum Patrum de constitutione hominis ante peccatum legere, et, quid unusquisque eorum voluit, cauta ac diligenti inquisitione quaerere. Lites autem inter eos constituere, non est nostrum, aut hunc constituere, hunc autem refellere, scientes, post sanctos Apostolos nullum apud Graecos fuisse in expositionibus divinae Scripturae majoris auctoritatis 122.0804D| Gregorio theologo, nullum apud Romanos Aurelio Augustino. Et quid, si in hac veluti controversia magnorum virorum quendam consensum velimus machinari, dicentes, illud corpus, quod Gregorius dicit divina praescientia propter futurum peccatum homini supermachinatum exteriusque adjectum, id ipsum ab Augustino animale vocatum, duasque hominis constitutiones, unam quidem ad imaginem 122.0805A| Dei substantialiter factam, alteram vero longe imagine distantem, et in masculum et feminam propter peccatum divisam, Gregorium non tacuisse, unam vero illam in masculum et feminam bipertitam Augustinum dixisse, alteram vero, quae ad imaginem Dei est, omnique sexu caret, siluisse? Quid ad rem pertinebit, cum verisimile non videatur de Augustino aestimare, eam conditionem hominis ad imaginem Dei siluisse, eam vero, quae secundum Gregorium ad similitudinem jumentorum insipientium merito inobedientiae facta est, explanasse, praesertim cum, quisquis libros ejus perspexerit, apertissime inveniet, in primo homine masculum et feminam ad imaginem Dei factos fuisse, ipsaque animalia corpora, quae ante peccatum gestaverant, non ex poena peccati, 122.0805B| sed ex necessitate naturae processisse, ad procreationem videlicet praedestinati sanctorum hominum numeri, et societati angelicae beatitudinis ex humana natura adunandi, donec caelestis civitas sanctis angelis sanctisque hominibus impleretur? Sed mirari non desino, cur illud corpus appellat animale, quod magnis laudibus exaltat tanquam spirituale atque beatum. Beatum autem fuisse ante delictum ille ipse in quarto decimo libro de Civitate Dei testatur decimo capitulo dicens: Sed utrum primus homo vel primi homines, duorum erat quippe conjugium, habebant istos affectus, concupiscentiam profecto et laetitiam, timorem et dolorem, in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spirituali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non immerito quaeritur. Si enim habebant, quomodo 122.0805C| erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est, paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore afficitur, vel dolore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi nec mors metuebatur, nec ulla corporis mala valetudo, nec aberat quicquam, quod bona voluntas non adipisceretur, nec inerat, quod carnem animumve hominis feliciter viventis offenderet? Amor erat imperturbatus in Deum, atque inter se conjugum fida ac sincera societate viventium, et ex hoc amore grande gaudium, non desistente, quod amabatur ad fruendum. Erat devitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino alicunde malum, quod contristaret, irruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant, 122.0805D| ac per hoc et cupiditas et metus jam tunc illos homines etiam in illo perturbabat loco? Absit, ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est, ea, quae lex Dei prohibet, concupiscere, atque ab his abstinere timore poenae, non amore justitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum jam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno amitterent, quod de muliere Deus ait: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus 122.0806A| est in corde suo. Quam igitur felices erant primi homines, et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix universa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros trajicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret, quae damnationem reciperet. Atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum, est: Crescite et multiplicamini, praedestinatorum Sanctorum numerus compleretur, alia major daretur, quae beatissimis angelis data est, ubi jam esset certe securitas peccatorum, neminemque moriturum, et talis esset vita sanctorum post nullum laboris, doloris, mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita resurrectione mortuorum. 122.0806B| Idem in eodem vicesimo quinto capitulo: Vivebat itaque homo in paradiso, sicut volebat, quamdiu hoc volebat, quod Deus jusserat; vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus; vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens in potestate. Cibus aderat, ne esuriret; potus, ne sitiret; lignum vitae, ne illum senecta dissolveret: nihil corruptionis in corpore, vel ex corpore ullas molestias ullis ejus sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, ita in ejus habitatore nulla ex cupiditate vel ex timore accedebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum, gaudium verum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas de 122.0806C| corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Atque inter se conjugum fida et ex honesto amore societas, concors mentis corporisque vigilia, et mandati sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non sommus premebat invitum. In tanta facilitate rerum et felicitate hominum absit, ut suspicemur, non potuisse prolem seri sine libidinis morbo, sed eo voluntatis nutu moverentur membra illa, quo cetera, et sine ardoris illecebroso stimulo, cum tranquillitate animi et corporis, nulla corruptione integritatis, infunderetur gremio maritus uxoris. Videsne, quantum laudat, quantum glorificat felicitatem utriusque sexus in paradiso ante praevaricationem, quam sanctae incontaminataeque nuptiae fierent, qualis amor irreprehensibilis conjugum et inseparabilis 122.0806D| societas, quam pulchra sanctorum hominum procreatio, et in praedestinatum numerum multiplicatio, quam post paradisi felicitatem in angelicam beatitudinem sequeretur translatio, ut non immerito quis miretur, quomodo animalia corpora in tam excelsa beatitudine vixisse credibile sit.

DISC. Num inter nos, dum de conditione humanae naturae disputabamus, confectum est, hominem in genere animalium substitutum fuisse, imo etiam omnia animalia 122.0807A| substantialiter in illo creata, non solum quod omnium notitia inerat ei, verum etiam, quia universitas visibilis et invisibilis creaturae in eo condita est? MAG. Confectum plane.

DISC. Quid ergo mirum, vel cur incredibile sit, si humana corpora, priusquam peccarent in paradiso, animalia fuisse dicantur, quae in genere animalium constituta sunt? E duobus quippe unum eligere cogit nos ratio: aut enim negabimus omnino in genere animalium conditum hominem, si volumus negare, in eo animale corpus fuisse; aut, si non possumus contendere et abnegare, ipsum quidem quoddam animal in genere animalium factum, quomodo negabimus, animale corpus habuisse ante peccatum, et, si non peccaret, potuisse fieri beatum?

MAG. Acute quidem philosopharis. Putasne 122.0807B| itaque, Deum simul omnia fecisse?

DISC. Imo credo et intelligo. Omnia siquidem, quae temporum intervallis in mundo nascuntur, simul et semel et ante mundum et cum mundo facta sunt, quamvis non simul per divinae providentiae administrationem mundum sensibiliter adimpleant, sed ordine temporum, Domino dicente: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

MAG. Recte intueris. Num tibi videtur, quod propterea Deus hominem in genere animalium fecerit, quia illum animaliter victurum praescivit, inque irrationabiles motus eorum relicta divinae imaginis pulchritudine ac dignitate casurum? DISC. Verisimile videtur. Fecit enim futura, qui fecit omnia simul.

MAG. Quoniam igitur de sua praescientia, quae falli non potest, certissimus erat, 122.0807C| etiam, priusquam homo peccaret, peccati consequentia in homine et cum homine simul concreavit, ut nec immerito aestimetur, eorum, quae simul in homine facta sunt, quaedam quidem propter divinam bonitatem, ut sunt illa, in quibus imago conditoris intelligitur, animus videlicet et ratio sensusque interior, vel, ut ita dicam, essentia, virtus et operatio, quaedam vero propter delictum praescitum atque certissime futurum. Multa enim praescit Deus, quorum non est causa ipse, quia substantialiter non sunt. Est autem sapiens factor et ordinator, ne universitatis pulchritudinem perturbent, et solus potens est de malo irrationabilis voluntatis facere bonum. Haec autem sunt consequentia peccati propter peccatum, priusquam fieret peccatum, 122.0807D| ab eo, cujus praescientia non fallitur, in homine et cum homine veluti extra hominem ac superaddita: animale quidem corpus atque terrenum et corruptibile, sexus uterque ex masculo et femina, bestiarum similitudine procreationis multiplicatio, indigentia cibi et potus indumentique, incrementa et decrementa corporis, somni ac vigiliarum alterna inevitabilisque necessitas, et similia, quibus omnibus 122.0808A| humana natura si non peccaret, omnino libera maneret, quemadmodum libera futura est. Hoc autem dico Gregorium Nyssaeum sequens, expositoremque ipsius Maximum, non autem alios sanctos Patres spiritualis doctrinae, qualiter videntur sensisse, refellens, haec omnia ad primam et substantialem hominis creationem pertinere autumantes. Et si te movet, quare Deus in homine fecerit, priusquam peccaret, quae propter peccatum facta sunt, animadverte, quod Deo nihil est ante, nihil post, cui nihil praeteritum, nihil futurum, nihil medium inter praeteritum et futurum, quoniam ipsi omnia simul sunt. Cur ergo non simul faceret, quae facienda simul videbat et volebat? Nam cum dicimus ante et post peccatum, cogitationum nostrarum mutabilitatem 122.0808B| monstramus, dum adhuc temporibus subdimur: Deo autem simul erant et peccati praescientia ejusque consequentia. Homini siquidem, non Deo, futurum erat peccatum, et consequentia peccati praecessit peccatum in homine, quoniam et ipsum peccatum praecessit seipsum in eodem homine. Mala quippe voluntas, quod est peccatum occultum, praecessit vetiti fructus gustum, quod est peccatum apertum. Eadem ratione potest intelligi, quod scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Nondum enim utriusque malis vel bonis actibus perpetratis, in ordine temporum eorum consequentia facta sunt in eo, in quo universitas simul et unum est: consequentia autem dico dilectionem et odium. Hoc etiam ipse magister Augustinus edocet in praefati libri 122.0808C| tertio decimo capitulo de primis hominibus dicens: In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inobedientiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Porro malae voluntatis initium quid potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est. Ac per hoc datur intelligi, hominem peccato nunquam caruisse: sicut nunquam intelligitur absque mutabili voluntate substitisse. Nam et ipsa irrationabilis mutabilitas liberae voluntatis, quia causa mali est, nonnullum malum esse necesse est. Causam siquidem mali malam non esse, quis audeat dicere, quandoquidem libera voluntas ad eligendum bonum data seipsam servilem fecit ad sequendum malum? Quod etiam Augustinus insinuasse videtur. Non enim ait, 122.0808D| vixit homo in paradiso, vel vixerat, vixit fruens Deo, vel vixerat, vixit sine ulla egestate, vel vixerat. Nam si talibus verbis praeteriti uteretur, fortassis non incongrue intelligeretur docere voluisse, hominem in paradiso perfectam beatitudinem sine ullo peccato per spatia quaedam temporis habuisse. Sed: Vivebat, inquit, homo in paradiso, vivebat fruens Deo, vivebat sine ulla egestate. Ac si aperte diceret: 122.0809A| inchoabat vivere homo in paradiso, inchoabat vivere fruens Deo, inchoabat vivere sine ulla egestate. Haec enim species praeteriti temporis ab his, qui verborum significationes acute perspiciunt, inchoativa vocatur. Inchoationem quippe et auspicium cujuspiam rei significat, quae jam ad perfectionem nullo modo pervenit.

15.

Quod etiam, hoc est, nullo temporali spatio primos homines fuisse in paradiso, in nono Exemeri sui ipse edocet dicens: Cur non coierunt, nisi cum exissent de paradiso? Cito responderi potest, quia mox creata muliere, priusquam coirent, facta est illa transgressio, cujus merito in mortem destinati, etiam de loco illius felicitatis exierunt. Non enim Scriptura tempus expressit, quantum interfuerit temporis 122.0809B| inter eos factos et ex eis natum Cain. Fuisse autem Adam temporaliter in paradiso, priusquam de costa ejus mulier fabricaretur, dicat qui potest. Proinde plus, ut arbitror, laus illa vitae hominis in paradiso referenda est ad futuram ejus vitam, si obediens permaneret, quam ad peractam, quae solummodo inchoaverat, nec unquam steterat. Nam si saltem vel parvo spatio stetisset, necessario ad aliquam perfectionem perveniret. Ac per hoc praefatus magister fortassis non diceret vivebat, sed vixit vel vixerat: quanquam si talibus praeteriti perfecti et plusquam perfecti verbis uteretur, vel si alias usus est, plus crediderim praeteritum pro futuro posuisse, quam statum hominis temporali spatio in felicitate paradisi ante peccatum docuisse, ea videlicet 122.0809C| ratione, ut praedestinatam praedefinitamque beatitudinem hominis in paradiso, si non peccaret, quasi jam perfectam innueret, dum adhuc in re ipsa, hoc est, in effectibus perfectae praedestinationis futura et facienda erat. Hoc autem dico, quia saepe ipse de paradiso disputans, praeteriti temporis perfecti et plusquam perfecti verba posuit, sicut librorum illius studiosus lector reperiet; ut est illud in undecimo Exemeri libro: In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram ex qua sumptus es, quia terra es, et in terram ibis. Hos, inquit, esse in terra labores humani generis quis ignorat? Et quia non essent, si felicitas, quae in paradiso fuerat, teneretur, non est utique dubitandum. Fuerat dixit, non fiebat. Nec hoc mirum, cum saepissime 122.0809D| divina auctoritas futura quasi jam peracta pronuntiet. Quis enim crediderit, diabolum in beatitudine paradisi fuisse, qui mox, ut conditus, lapsus est, sicut Dominus ait in Evangelio: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Quam Dominicam sententiam in undecimo Exemeri sui ipse Augustinus, de quo nunc tractamus, exponit. Quod ergo, inquit, putatur nunquam diabolus in veritate stetisse, 122.0810A| nunquam cum angelis beatam duxisse vitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur; alioquin non ab initio cecidisse diceretur. Neque enim cecidit, sed talis est factus; sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus. Unde beatae atque angelicae vitae dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. Proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam praescientia pietatis est fructus. Ille autem continuo impius, consequenter et mente caecus, non ex eo, quod acceperat, cecidit, sed ex eo, quod acciperet, si subdi Deo voluisset. Quod profecto quia 122.0810B| noluit, et ab eo, quod accepturus erat, cecidit, et potestatem illius, sub quo esse noluit, non evasit, factusque in illo est pondere meritorum, ut nec justitiae possit lumine delectari, nec ab ejus sententia liberari. Item in figura principis Tyri per Ezechielem Prophetam dicitur ei: Tu es signaculum similitudinis, et corona decoris, in deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es, et cetera, quae quasi jam facta ante ruinam diaboli dicuntur. Et quidem in divina dispensatione erant facta, quae in illo, si non rueret, erant facienda. Porro si de diabolo mystica mutatione temporum talia pronuntiantur, et nec aliter Scriptura recte intelligitur: quid obstat, si eodem modo de homine praedicetur, in deliciis paradisi fuisse ante peccatum, quod, si non peccaret, 122.0810C| profecto ei fieret, praesertim cum nulla auctoritas vel divina vel humana tradiderit, quantum temporis in paradiso, priusquam peccaret, feliciter vixit? Et quare hoc taceretur, si fuisse intelligeretur? Argumenta autem non desunt, quibus approbari potest aut brevissimo aut nullo temporis inter vallo ante peccatum vixisse. Ex his enim, quae ei jussa sunt, ante peccatum nihil legitur egisse, verbi gratia: Crescite et multiplicamini et implete terram, videlicet paradisi. Qua ratione non continuo felicem prolem gigneret, si in paradiso quodam temporis spatio ante delictum habitaret, et si de ligno vitae gustaret, ne quid corruptibile corpus ejus pateretur? Quare divini ac spiritualis medicaminis virtus in corpore ejus non praevaluit, ne etiam peccando 122.0810D| in corruptionem caderet? Ligni siquidem vitae esca si corpori ipsius uno vel duobus vel quotlibet diebus ad sanitatem et incorruptibilitatem profuit, et non semper, profecto non habebat tantum virtutis, quantum et legitur et creditur habuisse. Aut qua ratione lignum vitae diceretur, quod solummodo corruptionem potuit retardare, non autem potuit a corruptione penitus liberare, diuturnamque vitam 122.0811A| edentibus praestare? Si enim illius ligni natura omni morbo erat contraria, ut omnibus ea fruentibus praestaret vitam, cur in gustantibus, vel etiam comedentibus non vinceret mortem? Peccatum dices virtutem ipsius vicerat, ne in tantum prodesset? Validius ergo erat peccati malum, quam vitae bonum. Potius itaque videamus, quod Dominus ipse ait verum vitae lignum. Ille, inquit, diabolus profecto, homicida erat ab initio. Putasne, alterum hominem occidisse praeter illum unum et solum, quem Deus ad imaginem suam creavit? DISC. Nequaquam. MAG. A quo ergo initio homicida erat diabolus, num ab initio conditionis suae, an ab initio conditionis hominis, an certe ab initio conditionis utriusque, si simul conditi sunt, et alter alterum in conditione non 122.0811B| praecessit? Sed si conditio diaboli conditionem hominis praeoccupavit, quomodo ab initio suo diabolus homicida erat? Si vero hominis conditio conditionem diaboli antevenit, quomodo diabolus ab initio humanae conditionis homicida dicitur? Si autem relinquitur, ut ab initio utriusque simul facto, et homicida erat diabolus, et homo erat occisus: quale spatium datur homini in paradiso vixisse, priusquam a diabolo occideretur? Hoc etiam ex Evangelica parabola manifeste probatur. Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Jericho, et incidit in latrones. Non enim ait, homo quidam erat in Jerusalem et incidit in latrones. Nam si in Jerusalem, hoc est, in paradiso humana natura permaneret, profecto in latrones, diabolum videlicet satellitesque ejus, non 122.0811C| incurreret. Prius ergo descendebat de paradiso, suae voluntatis irrationabili motu impulsus, et in Jericho praecipitabatur, hoc est, in defectum instabilitatemque rerum temporalium; et cadendo vulneratus est, omnibusque naturalibus bonis, in quibus conditus erat, spoliatus. Ubi datur intelligi, quod homo prius in se ipso lapsus est, quam diabolo tentaretur; nec hoc solum, verum etiam, quod non in paradiso, sed descendente eo, propriaque voluntate a paradisi felicitate, quae Jerusalem vocabulo, hoc est visionis pacis intelligitur, deserente, et in Jericho, hoc est, in hunc mundum labente a diabolo sauciatus sit, et beatitudine spoliatus. Non enim credibile est, eundem hominem et in contemplatione 122.0811D| aeternae pacis stetisse, et suadente femina serpentis veneno corrupta corruisse, aut ipsum serpentem, diabolum dico, jam de paradiso, dignitate videlicet angelicae naturae, lapsum, in homine adhuc non peccante, neque celsitudine divinae imaginis corruente praevaluisse. Id ipsum quoque, hoc est hominem, aequalem angelis conditum fuisse, non autem in illa dignitate stetisse, sed mox non recte ad bonum ingredi inchoasse, sanctus Gregorius docere videtur in decimo octavo capitulo sermonis de 122.0812A| Imagine, quod etiam superius posuimus, et nunc, repetere debemus. Qui omnia, inquit, adduxit in esse, totumque in sua voluntate hominem ad divinam imaginem formavit, non paulatim adjectionibus futurorum moras fecit, sciendo in suam plenitudinem animarum numerum perficiendum; sed cumulatim in ipsa plenitudine omnem humanam naturam prognostica operatione intellexit, et in excelsitudine, et in coaequali angelis quiete honorificavit. Hic intellige, praedictum magistrum praeterita pro futuris posuisse. Quod enim ait, prognostica operatione Deum omnem humanam naturam in excelsitudine et in aequali angelis quiete condidisse, quomodo aliter intelligi potest, nisi quia jam homo in causis conditus erat, nondum vero in effectus suae beatitudinis procedebat? Et cur 122.0812B| non processerat, reddit causam dicens: Quoniam vero praevidit contemplatoria virtute non recte euntem ad bonum voluntatem, atque ideo ex angelica vita recedentem, ne animarum humanarum multitudo minueretur, cadens ex illo modo, per quem angeli ad multitudinem aucti sunt, propterea convenientem in peccatum annullatis incrementi excogitationem in natura conformavit, pro angelica magnificentia pecudalem et irrationabilem ex se invicem successionis modum humanitati inserens. Si itaque haec verba sancti Theologi veracia sunt, quod non temere crediderim: quid aliud datur intelligi, quam, ut humana natura, nullis temporum morulis, nullis rerum sensibilium effectibus, in paradiso, in quo naturaliter conditus est, stetisse, sed mox de via veritatis deviasse, et divisionem 122.0812C| naturae in duplicem sexum, per quem jumentorum similitudine multiplicaretur, perversae voluntatis motu meruisse? Ac per hoc si in ea beatitudine, in qua creata est, permaneret, utriusque sexus copula ad multiplicationem suam non indigeret: eo enim modo, quo angeli multiplicati sunt, sine ullo sexu multiplicaretur. Huic sensui venerabilis magister Maximus, praefati Theologi expositor, sermonem ejus de baptismo exponens, consentit dicens: Aiunt, qui divina mystice assequuntur eloquia, et altioribus, quantum consequens est, glorificant speculationibus, secundum imaginem Dei per principia factum hominem fuisse, omnino nascendo secundum propositum spiritu, et accipiendo secundum similitudinem 122.0812D| per observantiam divini mandati, quod sibi futurum erat, ut esset idem homo figmentum quidem Dei secundum naturam, filius autem Dei, et Deus, per spiritum secundum gratiam. Non enim possibile erat, aliter filium Dei ostendi et Deum secundum deificationem ex gratia factum hominem, nisi prius secundum propositum nascentem spiritum per adunatam sibi naturaliter per seipsam motam et liberam potentiam. Quam deificam divinamque et immaterialem nativitatem intelligibilium et occultorum duntaxat bonoram 122.0813A| deserens primus homo, praehonorificando quod secundum sensum et delectabile est et manifestum, merito ex corporibus inordinatam et materialem et corruptibilem habere damnatus est nativitatem, digne Deo judicante, pejora melioribus voluntarie praeponentem in possibilem et servilem et coangustatam secundum similitudinem in terra irrationabilium brutorumque jumentorum generationem libera et impassibili et spontanea et casta alienari nativitate, et pro ipso cum Deo divino et ineffabili honore, cum insipientibus jumentis ignobilem recipere copulationem. Qua hominem liberare, et ad divinam beatitudinem reducere volens, naturam hominum creans, Verbum homo ex hominibus vere fit, et nascitur corporaliter sine peccato per hominem. Ut autem cognoscas, quod 122.0813B| non ex nobis ipsis accipientes, verum ex praefati auctoris, Maximi videlicet, discentes, hominem dicimus de ligno vitae non gustasse, sed primum cibum mortiferum de ligno vetito primitus sumpsisse, et ad divinum lumen mentis oculum non sublevasse, audi ipsum in vicesimo octavo capite expositionum verborum Gregorii dicentem: Huic itaque divino lumini nolens elevare oculum animae primus pater Adam, caeci instar merito in tenebris ignorantiae ambabus manibus materiali immunditiae voluntariae adhaerens, soli sensui seipsum totum pronus tradidit, per quem amarissimae bestiae corruptivum virus accepit. Hoc autem dicit, quoniam corporeum sensum, per quem Adam deceptus est, in figura mulieris vult intelligi. Nam apud Graecos αἴσθησις, id est sensus, 122.0813C| feminini generis est. Amarissimam vero bestiam diabolum vocat, qui per sensum corporeum humano animo virus nequitiae suae infudit. Deinde ait paulo post: Et ex vetito ligno qui etiam mortem inesse prius didicerat, sensu fructum porrigente cibi primitias faciens, convenientem fructui vitam mutavit, mortalem videlicet ac fluxilem per corpus corruptibile. Deinde subjungit: Si itaque Deo magis quam conservo, sensui videlicet, credens, ligno vitae vesceretur, non fortassis datam deponeret immortalitatem, semper conservatam participatione vitae, quoniam omnis vita ex propria et consequenti consuevit esca conservari. Esca vero beatae illius vitae est panis, qui de caelo descendit, et vitam dat mundo, sicut ipsum de seipso in Evangeliis non mendax pronuntiavit Verbum. 122.0813D| Quo vesci nolens primus homo, merito divina projectus est vita, aliam vero ex morte genitrice accepit, per quam irrationabilem sibimet formam imponens, divine vero supersplendentem abscondens pulchritudinem, vescendo omnem naturam morti tradidit. Sed quia adversus eos, qui dicunt, hominem feliciter in paradiso ante peccatum temporali spatio vixisse, illud autem spatium quantum fuerit, affirmare non audent, non est nostri propositi agere; ea siquidem solummodo, quae nobis verisimilia videntur, 122.0814A| dicere procuravimus, aliorum vero sententiam, qui aliter sapiunt, refellere, seu spernere, seu falsam esse pronuntiare dum ad nos nullo modo pertinet: ad ipsius paradisi considerationem transeundum esse video.

DISC. Transeundum plane. Recte quippe ratiocinandi via tenenda est, ut neque in dexteram, neque in sinistram deviare videamur; hoc est, neque his, quos summae ac sanctae auctoritatis esse Catholica sanxit Ecclesia, detrahamus, neque eos, quos simpliciter intellexisse cognovimus, quoniam intra Catholicae fidei sinceritatem continentur, spernamus. Unusquisque enim, ut ait Apostolus, suo sensu abundet. Nostrum quippe sensum approbare, aut eorum, quos ceteros praecellere arbitramur, aliorum vero sensum reprobare, aut periculosissimum est, 122.0814B| aut superbissimum, aut certe contentiosum. Ingrediamur itaque caute, humiliter, modeste, sanctorum Patrum in tali negotio vestigia sequentes.

16.

MAG. Sanctus Augustinus in octavo Exemeri sui: Non ignoro, inquit, de paradiso multos multa dixisse. Tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. Una eorum, qui tantummodo corporaliter paradisum intelligi volunt. Alia eorum, qui spiritualiter tantum. Tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias corporaliter, alias autem spiritualiter. Breviter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. Idem in quarto decimo de Civitate Dei undecimo capitulo: Vivebat itaque, inquit, homo secundum Deum in paradiso, et corporali et spirituali. 122.0814C| Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona, et propter mentis non erat spiritualis. Aut vero erat spiritualis, quo per interiores, et non erat corporalis, quo per exteriores sensus homo frueretur? Erat plane utrumque propter utrumque. Postea vero quam superbus ille angelus ac per hoc invidus, per eandem superbiam a Deo ad semetipsum conversus, de spirituali paradiso cecidit, malesuada versutia in hominis, sensum serpere affectans, cui utique stanti, quoniam ipse ceciderat, invidebat, coluter in paradiso corporali, ubi cum duobus illis hominibus masculo et femina animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia versabantur, animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi suo congruum, per quem loqueretur, elegit. Animadverte, quomodo duos 122.0814D| paradisos asserit esse, unum quidem spiritualem, in quo homo secundum animam, alterum vero corporalem, in quo idem homo secundum corpus feliciter vivebat. In libro autem, quem de Vera religione scripsit, unum tantummodo paradisum, eundemque spiritualem videtur asserere: Est autem, inquit, vitium primum animae rationalis, voluntas ea faciendi, quae vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc seculum expulsus est, id est, ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad 122.0815A| infirma: non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia malum est, sed a bono aeterno ad bonum temporale, a bono spirituali ad bonum carnale, a bono intelligibili ad bonum sensibile, a bono summo ad bonum infimum. Videsne, quod ait, a bono intelligibili ad bonum sensibile? Nonne aperte dixit intelligibilem paradisum esse, non autem sensibilem? Nam si sensibilem esse vellet, dixisset utique a bono sensibili, hoc est, a paradiso corporali ad inferius bonum sensibile. Nisi forte quis dicat, de solo spirituali paradiso, ex quo anima peccatrix expulsa est, hanc sententiam protulisse, de expulsione vero corporis ejus de corporali paradiso in ipsa sententia siluisse. Non enim ait, primum hominis, sed primum animae rationalis vitium est: 122.0815B| totum tamen hominem melioris partis vocabulo significasse crediderim. Non enim credibile est, hominem ex spirituali paradiso, non autem ex corporali, praevaricationis merito expulsum fuisse, si duo paradisi vel fuere vel adhuc sunt. Nisi forte quis dicat, de spirituali paradiso expulsionem hominis solummodo in hoc loco exposuisse, ejusdem vero ex sensibili lapsum siluisse. Sanctus quoque Ambrosius in primordio libri, quem scripsit de paradiso, duos similiter paradisos esse videtur affirmare, eo loci maxime, ubi ait: In hoc ergo paradiso hominem Deus posuit quem plasmavit. Intellige etiam, quia non eum hominem, qui secundum imaginem Dei est, posuit in paradiso, sed eum, qui secundum corpus est; incorporalis enim in loco non est. Sed paulo post ad explanationem paradisi 122.0815C| perveniens, non solum paradisum spiritualiter intelligi, verum etiam nihil aliud esse paradisum nisi ipsum hominem, manifestissime astruit, omnino, ut aestimo, Originem sequens, quamvis eum aperte non nominavit. Ait enim: Ante nos fuit, qui per voluptatem et sensum praevaricationem ab homine memoraverit esse commissam, in specie serpentis figuram accipiens delectationis, in figura mulieris sensum, in animi mentisque typo virum constituens; quem, sensum videlicet, αἴσθησιν vocant Graeci; decepto autem sensu praevaricatricem mentem asseruit, quam Graeci νοῦν vocant. Recte igitur in Graeco νοῦς in figura viri accipitur, αἴσθησις vero in figura mulieris. Unde quidam Adam νοῦν terrenum interpretati sunt. Et post aliquanta: Est ergo Paradisus terra 122.0815D| quaedam fertilis, hoc est, anima fecunda, in Eden plantata, hoc est, in voluptate quadam, vel exercitata terra, in qua animae fit delectatio. Est etiam νοῦς tanquam Adam, et est αἴσθησις, id est sensus, tanquam Eva. Ac ne haberes, quod ad infirmum retorqueres naturae, vel ad obnoxiam in tolerandis periculis conditionem, considera, quae habet anima ista subsidia. Erat fons, qui irrigaret paradisum. Quis fons? Dominus 122.0816A| Jesus Christus, fons vitae aeternae, sicut et Pater; quia scriptum est, quoniam apud te fons vitae; denique, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et fons legitur et fluvius legitur, qui irrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in vitam aeternam. Hic ergo fons, sicut legisti, in paradiso est. Fons enim procedit, inquit, ex Eden, id est, in anima tua fons est. Unde et Salomon ait: Bibe aquam de tuis vasis et de puteorum tuorum fontibus. Hic est fons, qui procedit ex illa exercitata et plena voluptatis anima; hic fons, qui irrigat paradisum, virtus est animae eminentissimo fonte pullulans. Et dividitur, inquit, hic fons in quattuor initia. Nomen est uni Phison, et cetera, quae praefatus sanctus Ambrosius de quattuor paradisi fluminibus luculentissime 122.0816B| disputat, singula flumina singulis animae virtutibus comparans, Phison quidem, qui secundum Graecos Ganges dicitur, prudentiae, Geon autem, qui est Nilus, temperantiae, Tygrin, qui velocitate sui cursus dicitur, fortitudini, Euphraten vero justitiae. Videsne, quemadmodum spiritualiter intelligit paradisum? DISC. Video. Sed fortassis quis dixerit, magis allegorizare, quam paradisum corporalem negare videtur. Nam si corporalem et localem paradisum non existimaret esse, non fortassis in processu praefati operis post spiritualis paradisi, qui sive ipsa anima est, sive aliquid spirituale, in quo anima constituta est, expositionem adderet, exponens illum locum, in quo scriptum est: Et apprehendit Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari et custodire. 122.0816C| Vides, inquit, quoniam, qui erat, apprehenditur? Erat autem in terra plasmationis suae. Apprehendit ergo eum virtus Dei, spirans processus et incrementa virtutis. Denique in paradiso eum collocavit, ut apprehensum quasi afflatu divinae servitutis. Quo loci illud adverte, quia extra paradisum vir factus est, et mulier intra paradisum, ut advertas, quod non loci, non generis nobilitate, sed virtute unusquisque gratiam sibi comparat. Denique extra paradisum factus, hoc est, in inferiore loco vir melior invenitur, et illa, quae in meliore loco, hoc est, in paradiso facta est, inferior reperitur. Mulier enim prior decepta est, et virum ipsa decepit. Nunquid his verbis manifeste datur intelligi, localem paradisum, ac per hoc corporalem atque sensibilem voluisse astruere? MAG. Cum 122.0816D| his, qui talia volunt, non est nostrum colluctari. Neque enim duos paradisos esse, unum quidem corporalem, alterum vero spiritualem negamus, nec affirmamus. Sanctorum autem Patrum solummodo sententias interim inter nos conferimus: qui autem magis sequendi sunt, non est nostrum judicare; unusquisque suo sensu abundet, et quos sequatur, eligat, litigationibus relictis. Sed quo sensu summae 122.0817A| auctoritatis magister, atque acutissimi subtilissimique ingenii, in expositionibus divinae Scripturae talia protulerit, non facile nobis elucet, nisi forte, ut saepissime in ipsius expositionibus invenimus, summos Graecorum Theologos secutus sit, et maxime Gregorium. Qui duas hominis conditiones esse asserunt, unam quidem ad imaginem Dei, in qua nec masculus nec femina intelligitur, sed sola universalis et simplex humanitas, simillimaque angelicae naturae, quam omni sexu omnino carere et auctoritas incunctanter et vera docet ratio: alteram vero atque secundam propter praescitum rationabilis naturae delictum superadditam, in qua sexus constituitur. Merito ergo, quod propter peccatum adjectum est, extra paradisum ac veluti in inferiori loco 122.0817B| factum fuisse de terra plasmationis narratur. Virilis itaque sexus naturae ad imaginem Dei factae superadditus extra paradisum factus est. Sed quia et ipse sexus priori naturae, divinae videlicet imagini, adjungitur, veluti aliunde apprehensus, in paradiso cum prima scilicet conditione constituitur, in quo iterum veluti in superiori loco secundus sexus, vocabulo mulieris appellatus, et ex latere ejus attractus, in adjutorium procreandae prolis in contumelia similitudinis insipientium animalium ei adjungitur. Et quia conditio virilis sexus, quamvis non tempore, sed sola dignitate, praecedit conditionem feminei; mulier enim ex viro in prima conditione, in secunda autem vir ex muliere factus est: propterea conditionem viri dicit extra paradisum, mulieris vero 122.0817C| intra, ut per hoc intelligas, virum etiam extra paradisum, hoc est, extra primordialis conditionis dignitatem conditum meliorem esse muliere, quae veluti intra paradisum, hoc est superadditi sexus simplicitati divinae imaginis adunationem condita est. Potest et sic dici. Quoniam in unoquoque homine duo quidam homines intelliguntur, dicente Apostolo: Exteriorem hominem corrumpi, interiorem vero renovari, merito interior, qui ad imaginem Dei factus est, in paradiso formatur, exterior vero et corruptibilis extra et infra paradisum de limo terrae fingitur; qui etiam apprehensus in paradiso ponitur, quoniam, si in ipso salutem suam operaretur, divinumque custodiret praeceptum, poterat etiam ad dignitatem superioris conditionis ad imaginem Dei pervenire. Quoniam 122.0817D| vero noluit divino obedire praecepto, non solum Creatorem suum, verum etiam dignitatem imaginis ejus deseruit. Ac per hoc in geminum sexum scissus est, in masculum videlicet et feminam: quae discissio non ex natura, sed ex vitio causam accepit. Ideoque quamvis in paradiso femina de viro facta est, non erat inde viro melior, quoniam non ex divina 122.0818A| imagine, quae intra paradisum condita est, sed ex merito futurae suae praevaricationis facturae suae sumpsit occasionem. Nam et illa in exteriore homine, qui extra paradisum merito peccati de limo terrae conditus est, causaliter creata est, quae postmodum ordine, non tempore, in paradiso de latere viri assumpta est. Sed sive hoc, sive aliquid aliud praedictus voluit magister, non est nobis colluctandum adversus eos, qui duos, ut praediximus, esse credunt paradisos, unum quidem spiritualem, alterum vero corporalem, propter duplicem hominis naturam, praesertim cum videamus saepissime in divinae Scripturae narrationibus multa juxta rerum factarum veritatem et historialiter facta et spiritualiter intellecta. Abraham enim duos filios 122.0818B| habuit, unum quidem ex ancilla, unum de libera. Et haec quidem secundum historiam facta sunt. Juxta tamen allegoriam duas leges significant, unam quidem Veteris Testamenti, Novi vero alteram. Petra, de qua aquae fluxerunt, in eremo populum sequebatur, cum dicat Apostolus: Petra autem erat Christus. Et quid dicam de ipsis primis duobus hominibus, masculo videlicet et femina, in paradiso, de quo sermo est, constitutis? Nonne, ut idem testatur Apostolus, figuram Christi et Ecclesiae gestabant? Quid ergo mirum, si corporalis paradisus crearetur, per quem spiritualis paradisus significaretur? Novimus autem, summum sanctae Scripturae expositorem, Originem dico, edisserere, non alibi, neque alterum paradisum esse, praeter ipsum, qui 122.0818C| in tertio caelo, ut ipse vult, constitutus est, et in quem apostolus Paulus raptus est. Et si in tertio caelo est, profecto spiritualis est. Tertium siquidem caelum, in quod raptus est Paulus, spirituale esse summi utriusque linguae auctores non dubitant, sed unanimiter affirmant, illud intellectuale vocantes. Quanquam Epiphanius Constantiae Cypri episcopus in hoc Originem reprehendat, et omnino paradisum in terra esse astruat: quendam quidem sensibilem locum in orientalibus mundi partibus cum sensibilibus lignis fluminibusque, ceterisque, quae corporaliter ab his, qui corporeis sensibus adhaerent, simpliciter de paradiso creduntur. Idem namque Epiphanius tunicas pellicias, quas Deus primis hominibus post praevaricationem consuerat, historialiter de pellibus 122.0818D| ovium, quae, ut ait ille, in paradiso fuerant, factas esse non dubitat, et Origenem reprehendit, qui sub illarum pellium figura mortalia corpora, quae primis hominibus merito peccati superaddita sunt, pulcherrime atque verissime significata fuisse exponit. Quem, Origenem dico, in theoria tunicarum pelliciarum omnes fere auctores Graecorum Latinorumque 122.0819A| sequuntur. Non ab re etiam, ut opinor, sententiam magni Gregorii Nyssaei de esca paradisi, et de ligno vitae, deque scientiae boni et mali ligno inserere. In vicesimo capitulo sermonis de Imagine: Recte, inquit, quisque non in eandem iterum vitae speciem reversurum esse hominem dicit, et, si prius in comedendo nobis species vitae erat, posthac autem tali administratione liberabimur. Sed ego sanctae auscultans Scripturae, non solum corporalem cognosco cibum, neque solam carnis laetitiam, sed etiam alteram quandam escam, analogiam quandam ad corporis alimenta habentem, cujus fruitio in animam solam pertransit. Comedite ex meis panibus, sapientia esurientibus jubet, et eos, qui talem cibum esuriunt, Dominus beatificat: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, 122.0819B| et: Si quis sitit, inquit, veniat ad me et bibat. Magnus item Isaias: bibite laetitiam, valentibus magnificentiam ejus laudare praecepit. Est autem quaedam comminatio prophetica adversus eos, qui ultione digni sunt, veluti fame torquendos. Fames vero non panis est quaedam egestas et aquae, sed verbi defectus. Non enim famem panis, inquit, vel sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini. Numquid ergo plantationis Dei in Eden deliciae sunt; nam deliciae Eden interpretatur. Lignorum quendam convenit fructum intelligere, ac per hoc comedisse hominem non dubitare, et non omnino transitoriam fluxilemque hanc escam in paradisi conversatione recipere in hoc: Ab omni ligno, quod est in paradiso, cibum comedite. Quis dabit sanando sic esurienti lignum illud, 122.0819C| quod est in paradiso, quod omne bonum comprehendit, cui nomen est πᾶν, id est omne, cujus participationem homini lex naturae donat? Generali enim et supereminenti ratione omnis bonorum forma apud seipsam connaturaliter habet totum, et unum est. Quis me commixto ex utroque ligni gustu segregabit? Omnino enim non est perspicacioribus obscurum, quid omne illud, cujus fructus vita: et iterum, quid hoc mixtum, cujus finis est mors. Nam qui ab omni usum copiose proponit, ratione quadam omnino et providentia promiscuorum participatione hominem prohibet. Et mihi videtur magnus David et sapiens Salomon magister hujus legis expositionem suscepisse; uterque enim concessae escae unam intelligat gratiam, ipsum bonum, quod vere est, quod etiam omne est 122.0819D| bonum: David quidem dicens, delectare in Domino, Salomon autem ipsam escam, quae est Dominus, lignum vitae nominans. Non ergo id ipsum est lignum 122.0820A| vitae, et omne lignum, cujus cibum secundum Deum formato lex dat. E contrario autem separatur ab hoc ligno alterum lignum, cujus cibus boni et mali scientia est, dum non specialiter alterutrum e contrario significatorum in parte fructificet: sed quendam confusum mixtumque fructum pullulat, contrariis qualitatibus concretum. Cujus escam prohibet dux vitae, consilium vero dat serpens, ut morti praepararet introitum. Et suasor factus est consilium dans, boni quadam pulchritudine ac delectatione mali fructum circumcolorans, ut delectabiliter videretur, ac desiderium ad gustum superponeretur. Idem in vicesimo ejusdem sermonis capitulo: Quid ergo est, inquit, illud lignum videlicet, quod bono et malo commixtam habet scientiam, delectationibus, quae secundum 122.0820B| sensum sunt, insitam? Non longe itaque a veritate intueor: lignum scientiae boni et mali γνωστὸν Graeci vocant, lignum vero vitae. πᾶν γνῶθι. Ligni intellectu in occasionem theoriae utor. Arbitror enim, non disciplinam hic a Scriptura intelligi per scientiam, et quandam differentiam ex Scripturae consuetudine invenio scientiae et dijudicationis, hoc est discretionis. Nam discernere disciplinabiliter bonum ex malo perfectae habitudinis esse Apostolus dicit, et exercitatorum officii sensuum. Propter etiam praeceptum facit omnia probandi, et spiritualis hominis dijudicare proprium esse dicit. Scientia vero non ubique disciplinam et peritiam illius, quod significatur, indicat, sed ad id, cui gratia donata est, affectum. Ut cum scriptum est: Cognovit Dominus qui sint ejus, hoc est suam 122.0820C| gratiam eis donavit. Et ad Mosen ait: Quia cognoscebam te super omnes. His autem, qui in malitia redarguuntur, dicit qui omnia novit, quia nunquam cognoscebam vos, hoc est, meam gratiam nunquam vobis largiebar. Non ergo lignum, ex quo mixta scientia fructificatur, prohibitum est. Miscetur autem ex contrariis, bono videlicet et malo, fructus ille, qui causidicum, hoc est, advocatum suum habet serpentem: juxta hanc forsitan rationem, quia non nudum proponitur, id est, ostenditur malum ipsum in seipso secundum propriam naturam manifestum. Ipsa enim malitia otiosa esset nullo colorata bono, quo ad concupiscentiam suam seductum, hominem scilicet, attraheret: nunc autem commixta quodammodo malitia est; in profundo siquidem perniciem, veluti quasdam 122.0820D| insidias occultas habens, aperte vero in seductionem quandam boni phantasiam ostendens. Bonum videtur avaris materiae pulchritudo: sed radix omnium malorum 122.0821A| philargyria. Quis forsitan in foetidam paludem intemperantiae perderetur, nisi delectationem bonum atque eximium quoddam aestimaret eam, qui tali illecebra ad passionem attrahitur? Similiter habent et cetera peccata occulta, differentiam habentia propriam delectationem: ex quadam seductione eximia videntur minus considerantibus pro bono sollicitanda. Quoniam igitur multi illud, in quo sensus delectantur, bonum judicant, et quia est cognominatio existentis, hoc est, veri boni et ipsius boni, quod videtur esse, dum non sit bonum: hujus rei gratia ipsa ad malum veluti ad bonum facta concupiscentia, boni et mali scientia a Scriptura nominata est, dum affectionem quandam et concretionem boni et mali interpretatur, hoc est, significat scientia. Neque absolute malum, eo 122.0821B| quod ambitur bono, neque pure bonum, eo quod suboccultatur malum: sed commixtum ex utrisque interdicti ligni fructum esse Scriptura inquit, cujus gustum dixit in mortem tangentes ducere, solummodo non aperte doctrinam clamans, quia bonum, quod vere et simplum et uniforme natura est, omnique duplicitate et ad contrarium copulatione alienum. Malum vero varium et configuratum est, alicui bono commixtum, et alterum, per experimentum. Non enim ita invenitur, sicut aestimatur; esse assumptio mortis et corruptionis principium causaque efficitur. Propterea serpens praemonstrat malignum peccanti fructum, sic ex propatulo malum non habere ostendens. Non enim forsitan seduceretur homo aperto malo, sed per quandam speciositatem apertum declaravit 122.0821C| malum, quandamque delectationem secundum sensum seducens, gustui suadens mulieri manifestavit. Sicut ait Scriptura: Et vidit femina, quia bonum lignum in escam, et quia placabile videre, et speciosum cognoscere, et accipiens fructum ejus comedit. Esca illa mater mortis hominibus facta est. Ipsa igitur mixturae est fructifera, aperte intellectum ratione interpretante, per quem boni et mali cognitio lignum illud nominatum est, quia juxta mortiferorum malitiam, quae in melle fiunt, in quantum quidem dulcorat in sensum, bonum esse videtur, in quantum vero tangentem corrumpit, omnis mali pessimum efficitur. Cum itaque operatum est in hominis vita malum mortiferum, tunc homo, magna res et nomen, divinae naturae imago, vanitati, sicut ait Propheta, assimilatus 122.0821D| est. Ergo siquidem imago ad id, quod melius in nobis intelligitur, sociatur: quaecunque circa hanc vitam tristia miseraque sunt, similitudinis, quae ad Deum est, non sunt. Animadverte, qualem paradisum, 122.0822A| et qualia ligna, et quales fructus praefatus astruit Theologus.

DISC. Animadverto, clareque perspicio: spiritualem profecto et illocalem. Velim tamen aperte ac breviter ea, quae ab ipso obscurius explicata sunt, a te aperiri.

MAG. Quisquis diligenter praefati Theologi verba perspexerit, nil aliud, ut opinor, in eis reperiet suaderi, quam humanam naturam ad imaginem Dei factam paradisi vocabulo, figuratae locutionis modo, a divina Scriptura significari. Vera enim plantatio Dei est natura ipsa, quam ad imaginem et similitudinem suam, hoc est, ad imaginem omnino sibi similem, praeter rationem subjecti, ut praedictum est, creavit in Eden, hoc est, in deliciis aeternae felicitatis, et beatitudine divinae similitudinis, major et melior omni sensibili mundo 122.0822B| non mole, sed dignitate naturae. Cujus terra fertilis erat corpus essentiale, immortale per possibilitatem. Naturale quippe corpus mori dicitur, quia superaddito commori videtur, dum sit semper immortale in se; quippe refertur, quod sibi superadjectum patitur, hoc est, posse mori, posse non mori. Corpus namque primi hominis, ut ait Augustinus, potuit non mori, nec moreretur, si veneno praevaricationis non corrumperetur, sed floribus spiritualis pulchritudinis viresceret, neque unquam temporalibus incrementis senesceret. Cujus aqua formarum capax sensus incorruptibilis corporis, sensibilium rerum sine ulla falsitatis deceptione phantasiis formatus: cujus aër divinae sapientiae radiis illuminatus ratio erat, qua rerum omnium naturas cognosceret: cujus 122.0822C| aether, animus, circa divinam naturam aeterno et inerrabili motu immutabili et mutabili statu circumvolveretur, et cetera, quae de divina imagine sunt praedicanda, imo etiam, quoniam intelligi non possunt, silentio sunt honorificanda. In hoc itaque paradiso fontem vitae manare Scriptura testatur, ex quo quattuor virtutum flumina in figura quattuor principalium mundi sensibilis fluviorum dividi narrantur: prudentiam dico, temperantiam, fortitudinem, justitiam. Quae spiritualia fluenta ex divina sapientia, quae est totius vitae fons atque virtutis, erumpentia, irrigant superficiem humanae naturae: prius quidem in secretis humanitatis sinibus, veluti in occultissimis intelligibilis terrae poris, in invisibiles virtutes surgentia, deinde in apertos bonarum 122.0822D| actionum effectus scatentia, innumerabiles species virtutum et actionum produnt. Ex ipsis enim omnis virtus et actio progreditur, et in ipsas revertitur: ipsae vero ex divina sapientia egrediuntur, et in 122.0823A| eam revolvuntur. In eodem paradiso duo ligna esse praefatus Theologus, magnus videlicet Gregorius, exponit: quorum uni, ut ait ipse, nomen est πᾶν, hoc est, omne, alteri vero γνωστόν, quod est scibile. Cujus nominis interpretatio si ad liquidum proferatur, non satis intellectum ligni exprimit. Propterea, ut facilius intelligatur, quid eo ligno significatur, placuit nobis γνωστὸν vertere in mixtum. Quid est ergo πᾶν, de cujus fructu jussus est homo cibum sumere? Πᾶν profecto est illud lignum, de quo Scriptura dicit: Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi. Animadverte, quomodo unum idipsumque lignum duobus modis prophetica theoria et narrat et nominat. Primum 122.0823B| quidem omne lignum dixit pulchrum visu et ad vescendum suave, et iterum lignum etiam vitae in medio paradisi. Et paulo post: Ex omni ligno paradisi comede, unum lignum omne lignum vocitans. Nemo ergo sequentium praedicti Theologi doctrinam existimet, in paradiso esse plurima ligna diversarum formarum diversorumque fructuum, veluti quandam sylvam multis arboribus copiosam, sed duo solummodo, unum quidem πᾶν, alterum vero γνωστόν. Et est πᾶν ξύλον, hoc est, omne lignum paradisi Verbum et Sapientia Patris, Dominus noster Jesus Christus, qui est omne lignum fructiferum, in medio humanae naturae paradisi plantatum, duplici videlicet modo: primo quidem secundum suam divinitatem, qua nostram naturam et creat, 122.0823C| et continet, et nutrit, et vivificat, et illuminat, et deificat, et movet, et esse facit; in ipso enim vivimus et movemur et sumus: secundo vero, quo nostram naturam, ut salvaret eam, et in statum pristinum revocaret, in unitatem substantiae sibi adjunxit, ut in duabus naturis subsisteret, divina videlicet atque humana. Et hoc est quod Scriptura ait: Produxitque Dominus Deus de humo, hoc est, ex materiali nostra natura, omne lignum, hoc est, Verbum incarnatum, in quo et per quod facta sunt omnia, et quod est omnia. Ipsum enim solummodo est substantiale bonum. Cetera enim, quae dicuntur esse bona, non per se, sed participatione ipsius bona sunt, qui per se vere existens bonum est, et omne bonum, et bonitas, et totius boni et bonitatis fons 122.0823D| et origo, causa et principium, finis et perfectio, motus atque quies, medium et extremitas, ambitus et locus, cujus fructus vita aeterna est, cujus esus gaudium et laetitia et ineffabiles deliciae, cujus aspectus pulcher est. Ipse siquidem pulchrum et pulchritudo totius pulchri, et pulchritudinis causa et plenitudo, cujus gustus et comestio nescit saturitatem; eo siquidem, in quantum, quis vescitur, in tantum in desiderium vescendi suscitatur. De hoc 122.0824A| itaque omni ligno, id est omnium bonorum plenitudine, primi homines jussi sunt cibum sumere; et adhuc omni generi humano inde vivere praecipitur. Quoniam vero primi parentes cibum inde sumere noluerunt, praeponentes ei prohibiti ligni mortiferum fructum, non solum illi, verum etiam totum genus ab eis propagatum, justissimo divino judicio et ex dignitate naturae expulsi sunt ac morte damnati. Videsne igitur, quid omnis ligni vocabulo figurate divinus Propheta, imo Spiritus sanctus per Prophetam significare voluit?

DISC. Plane video, et nil aliud, ut arbitror, praeter Deum Verbum hominem factum omne bonum totius paradisi, hoc est totius nostrae naturae, et non aliud praeter ipsum subsistere, de quo comedere, hoc est, pio intellectu 122.0824B| eum percipere seu fide credere vita aeterna est et incorruptibilis sanitas, ignorare vero vel negare mors aeterna est et infinita corruptio.

MAG. Clare perspicis. Restat itaque de γνωστῷ dicere, hoc est, de ligno scientiae boni et mali. Jam diximus, γνωστὸν non de verbo ad verbum, sed de sensu ad sensum faciliori intellectu mixtum interpretari posse. Et est quidem γνωστὸν juxta praefatum magistrum, cujus sententiam de paradiso et sequimur, et aperiendae obscuritatis gratia recapitulamus, malitia in phantasia boni colorata, corporis sensibus insita, ligno priori, quod est πᾶν omnino contrarium. Ut enim in illo omne bonum imaginatur et omne bonum est, ita in isto universitas totius mali. Illud igitur est omne bonum vere subsistens, hoc autem 122.0824C| omne malum, per phantasiam boni omnes malos seducens. Cur autem utrumque lignum, hoc est omne lignum, quod etiam lignum vitae vocatur, et alterum lignum scientiae boni et mali in medio paradisi esse narrantur, non otiosa est quaestio: quae tamen, ut opinor, tali modo solvi potest. Si primum quidem tota humana natura, visibilis videlicet et invisibilis, exterior et interior, ad imaginem Dei facta, et propter peccatum superaddita intimanda fuerit, quisquis itaque textum sermonis beati Gregorii de Imagine intentus inspexerit, senariam totius humanae naturae et generaliter in omnibus et specialiter in singulis partitionem reperiet. Ac primum in duas veluti principales partes segregatur: et una quidem corpori attribuitur, altera vero animae. 122.0824D| Et ea quidem, quae corpori, exteriori videlicet homini datur, in tres partes rationabili contuitu separatur. Quarum prima corpus ipsum est formata materia constitutum, de quo solummodo praedicatur esse, quo in humana natura nil inferius intelligitur. Secunda pars est sursum versus, quae multis nominibus appellari et solet et potest. Dicitur enim nutritiva et auctiva, quia nutrit corpus et auget et continet in uno, ne defluat et solvatur. Vocatur 122.0825A| etiam vitalis motus; nec immerito, quod non solum vitam corpori praestat, verum etiam movet illud sive localiter per spatia locorum, sive per numeros locorum et temporum: locorum nunc dico, quibus plenitudo membrorum impletur, temporum vero, quibus incrementa aetatum ad perfectionem ducuntur. Tertia pars est, quae in quinquepertito corporeo sensu dignoscitur, quae videlicet pars phantasias omnium rerum sensibilium, quae circa hominem exteriorem intelliguntur, recipit, memoriaeque tradit. In his tribus partibus totus exterior homo constituitur. Interior vero homo, qui in anima sola subsistit, et ad imaginem Dei factus est, alteram tripertitam recipit discretionem. Habet enim sensum interiorem, per quem anima phantasias sensibilium 122.0825B| rerum, quas per corporeum sensum excipit, discernit atque dijudicat. Deinde rationem possidet, per quam omnium rerum, quas vel intelligere vel sentire potest, rationes investigat. Summum hominis est animus, ultra quem in humana natura nil superius invenitur, cujus proprium officium est, et praedictas partes inferiores se regere, et ea, quae supra se sunt, Deum suum videlicet, et ea, quae in ipso et proxime circa ipsum subsistunt, quantum sinitur ascendere, contemplari. Videsne igitur senariam humanae naturae discretionem? Est enim, et vivit, et sentit per corpus, sentit extra corpus, ratiocinatur, intelligit. Sed illa tria, quae in inferiori parte hominis cognoscuntur, corruptibilia sunt solutionique obnoxia; ternarius vero superioris 122.0825C| partis, qui in sola anima omnino absolute constitutus est, incorruptibilis et insolubilis et aeternus merito, dum in eo imago divinae naturae expressa est. Ideoque a Graecis, ut in prioribus libris docuimus, οὐσία, δύναμις, et ἐνέργεια praefatus ternarius humanae animae vocitatur, qui teste sancto Dionysio nec solvi, nec corrumpi, nec ullo modo perire potest. Considera ergo extremitates humanae naturae veluti cujuspiam paradisi terminos sursum versus atque deorsum, extra quos nulla creata intelligitur natura. Siquidem ultra animum solus Deus est, infra materiam, corpus dico solum, nihil est; non illud nihil, quod per excellentiam naturae, sed illud, quod per privationem totius naturae et dicitur et cogitatur. Invenies itaque, ni fallor, animum summum 122.0825D| naturae humanae locum obtinere, corpus vero materiale infimum. Intuere etiam media ejusdem naturae, et invenies infra animum superius rationem, supra corpus inferius vitalem motum, nutritivam dico vitam; et iterum in ipsa medietate naturae, veluti in medio paradisi, duos sensus, exteriorem videlicet, vitali motui corporique adhaerentem, et interiorem, rationi animoque inseparabiliter et consubstantialiter conjunctum. In his igitur duobus sensibus, veluti in quibusdam duobus locis medii humanae naturae paradisi, duo illa intelligibilia 122.0826A| ligna, πᾶν videlicet et γνωστόν, intelliguntur: πᾶν quidem in interiori sensu, γνωστὸν vero in exteriori. In interiori enim homine habitat veritas et omne bonum, quod est Verbum Dei, Filius Dei unigenitus, Dominus noster Jesus Christus, extra quem nullum bonum est, quoniam ipse est omne verum et substantiale bonum et bonitas. Cui e contrario ex diversa parte malum et malitia opponitur. Et quia omne malum nec in natura rerum substantialiter invenitur, neque ex certa causa et naturali procedit; per se enim consideratum omnino nihil est praeter irrationabilem et perversum imperfectumque rationabilis naturae motum: nullam aliam in universa creatura sedem reperit, nisi ubi falsitas possidet. Propria autem falsitatis possessio est sensus corporeus. 122.0826B| Nulla enim alia pars humanae naturae falsitatis errorem recipit praeter sensum exteriorem, siquidem per ipsum et interior sensus, et ratio, ipse etiam intellectus saepissime fallitur. In loco itaque falsitatis et vanarum phantasiarum, hoc est, in sensu corporeo, qui a Graecis αἴσθησις vocatur, et sub figura mulieris insinuatur, γνωστόν, hoc est, lignum scientiae boni et mali constituitur, malitia videlicet in phantasia boni colorata, vel malum configuratum bono, vel, ut simpliciter dicam, falsum bonum, vel malum sub figura boni latens, cujus fructus mixta scientia est, hoc est, confusa. Confunditur enim ex malo latente, et ex forma boni patefacta, ac per hoc seducit primo sensum, in quo est, veluti quandam mulierem discernere non valentem inter mantiam, 122.0826C| quae latet, et formam boni, qua ipsa malitia ambitur. Malitia siquidem per se deformitas quaedam est et abominabilis turpitudo, quam si per seipsam errans sensus cognosceret, non solum non sequeretur, neque ea delectaretur, verum etiam fugeret et abhorreret. Errat autem insipiens sensus, ac per hoc decipitur, credens malum bonum et pulchrum esse, et ad usum suave. Verbi gratia, ut aliquo utamur exemplo, dum phantasia auri, vel cujuspiam sensibilis materiae corporeo sensui imprimitur, ipsa phantasia pulchra atque formosa videtur, quia de creatura bona extrinsecus assumpta est; sed mulier, hoc est, carnalis sensus decipitur et delectatur, non sentiens latentem sub ipsa falsa et phantastica pulchritudine malitiam, hoc est, philargyriam, quae 122.0826D| est radix omnium malorum. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, Dominus inquit, jam moechatus est in corde suo. Ac si aperte diceret: Qui phantasiam de forma feminea suo carnali infigit sensui, jam moechatus est in cogitatione sua, appetens turpitudinem libidinis, quae se latenter attrahit sub falsa illa muliebris formae imaginatione. Est igitur, ut praediximus, lignum scientiae boni et mali malitia perniciosa mortiferaque, in figura boni imaginata, et hoc lignum veluti intra quandam feminam, in carnali scilicet sensu, quem decipit, constitutum; 122.0827A| cui sensui si animus consenserit, totius humanae naturae integritas corrumpitur. Excelsissima namque naturae parte praevaricante, qualis inferior salva remanebit? Cujus ligni fructus mixta scientia est ex bono et malo, hoc est, indiscretus mali bono imaginati appetitus, et amor, et concupiscentia, et delectatio, per quam veluti per quendam colubrum antiquus hostis humani generis primo praevaricationem suasit, deinde mortem totius naturae adjecit: animae quidem deserentis Deum, corporis vero ab anima deserti. Scientia itaque in hoc loco non doctrinam quandam cognitionis et dijudicationis naturarum, sed illicitum motum atque confusum appetitum ad concupiscendum malum, hoc est, peccatum similitudinis boni falsa specie seducendi 122.0827B| gratia coloratum significat. Sed fortassis quaerere vis, utrum Deus tale lignum, cujus fructus mixtus atque confusus appetitus est boni et mali, cujus natura est malum phantasia boni coloratum, cujus esca causa mortis extitit, in paradiso humanae naturae plantavit?

DISC. Profecto quaero, et nec otiose quaerendum video. Si enim Deus creavit illud, fortassis aestimabitur conditor mali, et causa mortis esse, quod impiissimum est de auctore omnium bonorum dicere, quanto magis credere vel existimare. Si autem a Deo non est plantatum, unde illud naturae humanae est insitum?

MAG. Primo itaque consulenda est sacra Scriptura, quae incunctanter illud lignum, quod est πᾶν, ad divinam plantationem pertinere testatur, dicens: Produxitque Dominus 122.0827C| Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave; ac veluti ipsius ligni, quod est omne, qualitatem explanans: lignum etiam vitae in medio paradisi. Ac si aperte diceret, illud lignum non solum omne bonum est et omne pulchrum, et omnis esca suavis ac spiritualis, verum etiam lignum vitae, quo vivit paradisus ille, humana videlicet natura, in cujus medio constitutum est. Quod autem sequitur: lignumque scientiae boni et mali, non satis elucet, utrum a superioribus suppletur, ut ita legatur, produxitque lignum scientiae boni et mali in medio paradisi, quemadmodum lignum vitae, an etiam ita introductum est absolute: lignumque scientiae boni et mali, ut non a Deo intelligamus productum, sed solummodo superiori ligno contraria 122.0827D| qualitate oppositum, ut quemadmodum illud omne bonum et vita causaque viventium, ita et illud omne malum et mors causaque morientium. An forte debemus intelligere, quoniam scientiae boni et mali est lignum, in quantum forma boni ambitur, ex Deo esse, quoniam ipse est totius formae et pulchritudinis causa, sive ipsa forma et pulchritudo in aliqua substantia intelligatur vel sentiatur, sive in phantasiis sensibilis materiae, quarum propria sedes est sensus corporeus, quia per ipsum interiori sensui 122.0828A| inferuntur: in quantum vero ipsum malum forma boni ambitum, ac per seipsum informe et incognitum malum est, nec a Deo esse, nec ab aliqua causa certa ac definita? Malum siquidem varium est et incausale, quoniam in rerum natura omnino substantialiter non invenitur. Illud igitur lignum, in quantum malum est, nulli causae refertur, quia omnino nihil est: in quantum vero formatur bono, ut incautos decipiat, quoniam materia illa, cujus phantasia formatur, ex omnium bonorum conditore et facta est, et bona est, non omnino malum. Forma itaque, per quam malum seducit eos, quos interimit, bona est, quoniam cujuspiam boni phantasia est: ipsum vero malum omnino malum est, et a nullo bono factum, quoniam omni bono est contrarium. Proinde 122.0828B| si naturam phantasiarum, quibus coloratur malum, quod per seipsum apparere non potest, quoniam informe et deforme et turpe est et incausale, quis acute inspexerit, ipsam profecto omnino bonam reperiet. Quod tali argumento manifestissime possumus approbare. Ponamus duos homines, unum quidem sapientem, et nullo modo avaritiae stimulis titillatum seu compunctum; alterum vero stultum, avarum, omnino perversae cupiditatis aculeis confixum ac laceratum. His duobus uno loco constitutis afferatur vas aliquod obrizo auro factum, pretiosissimis gemmis decoratum, forma pulcherrima compositum, regali usu dignum. Ambo illud aspiciunt, sapiens videlicet et avarus, ambo ipsius vasis phantasiam suo corporeo sensu recipiunt, memoriae infigunt, 122.0828C| cogitatione tractant. Et sapiens quidem simpliciter ad laudem Creatoris naturarum pulchritudinem illius vasis, cujus phantasiam intra semetipsum considerat, omnino refert. Nulla ei cupiditatis illecebra subrepit, nullum philargyriae venenum intentionem purae ipsius mentis inficit, nulla libido contaminat. Avarus vero penitus e contrario. Ille namque mox, ut phantasiam vasis imbiberit, cupiditatis flamma ardescit, consumitur, contaminatur, moritur, pulchritudinem naturae ipsiusque phantasiarum non ad laudem ipsius, qui dixit: Meum est aurum, meum est argentum, referens, sed seipsum in foetidissimam cupiditatis paludem immergens et ingurgitans. Videsne unius vasis phantasiam in utroque bonam et pulchram? Sed in sapienti sensu simplex 122.0828D| est et naturalis, nullaque ei malitia subest; in avaro autem duplex et mixta ex contrario malo cupiditatis, quae ei miscetur, et ab ea formatur et coloratur, ut videatur esse bonum, dum sit venenosissimum malum. Non ergo in natura humana plantatum est malum, sed in perverso et irrationabili motu rationabilis liberaeque voluntatis est constitutum. Qui motus non intra naturam, sed extra, et ex bestiali intemperantia sumptus perspicitur, miscetur tamen bono ac tingitur antiqui hostis consilio 122.0829A| et astutia, ad decipiendos carnalium sensuum libidinosos affectus, ac per hoc morte perimendos. Neque hoc dicimus sensum illorum refellentes, qui praefatum lignum scientiae boni et mali omnino naturaliter asserunt esse bonum, et historialiter in paradiso locali factum, cujus fructus scientia, hoc est, experimentum boni erat et mali. Nam si tactu et gustu ipsius primi homines se abstinerent, sicut eis praeceptum est, experimentum vitae aeternae perpetuaeque beatitudinis nulla interposita morte haberent. Sin vero diabolicis astutiis consentientes, sua miserrima intemperantia de fructu ipsius escam mortiferam illicite sumerent, aeternae mortis et infelicitatis experimentum subirent. Sed quisquis haec, quae inter nos tractavimus, non dedignatus 122.0829B| fuerit legere ac diligenter intueri, eligat ex praedictis sanctorum Patrum sententiis, quod sibi sequendum videtur, videatque, ne incaute nos laceret, aestimans ea, quae a nobis dicta sunt, nullius auctoritatis auxilio esse munita, ac veluti praesumptive contra sanctorum Patrum traditiones machinata. Habes itaque, ut opinor, brevem apertamque paradisi expositiunculam, quantum vires intentionis nostrae suppetunt.

17.

DISC. Habeo sane; sed velim ἀνακεφαλαίωσιν, hoc est recapitulationem, a te fieri, quae veluti modo quodam conclusionis ea, quae sparsim dicta sunt de paradiso, in unam quandam complexionem colligat atque definiat. MAG. Plantationem Dei, hoc est, paradisum in Eden, in deliciis aeternae ac beatae 122.0829C| felicitatis, humanam naturam esse diximus ad imaginem Dei factam: cujus fons est Christus, de quo Propheta ad Patrem proclamat: Quoniam apud te est fons vitae; qui etiam omnes sitientes justitiam ad se bibendum invitat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; cujus flumina ex sapientiae fonte manantia, quattuor principales animae virtutes sunt, ex quibus omnis virtus et bona operatio scatet; cujus omne lignum, de quo scriptum est: Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso, quod plantatum est secus decursus aquarum, hoc est, circa quod omnia prophetarum oracula, omnia utriusque legis symbola, symbolorumque intelligentiae, omnesque apertae ac simplices doctrinae confluunt, Dei videlicet Verbum 122.0829D| humanae naturae insitum, et ex humana natura incarnatum; cujus paradisi mixtae scientiae est lignum indiscreta vel confusa carnalium sensuum appetitio in diversas libidines, sub forma boni latentes, et incautas animas decipientes ac perimentes; cujus vir animus est, universae humanae naturae praesidens; cujus mulier sensus, cui incaute animus consentiens perditur; cujus serpens illicita delectatio, 122.0830A| qua ea, quae carnalem sensum delectant, illicite ac damnabiliter concupiscuntur. Et ne existimes, his, quae diximus, hoc est, duo solummodo in paradiso ligna esse πᾶν et γνωστὸν, repugnare, quod mulier diabolo respondisse narratur: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso vescimur. Non enim dixit: de fructu omnis ligni vescimur, hoc est, vesci jubemur, sed: de fructu lignorum, pluraliter, ac si plurima ligna diversarum formarum essent, quibus vesci est eis concessum. Potest namque intelligi omne lignum, plurima ligna mulierem dixisse; omne siquidem non de aliquo singulari, sed quodam in seipso multiplici dicitur. Omnis enim homo multiplex humanae naturae numerus, et iterum ipse multiplex numerus, quoniam unius naturae particeps est, unus homo solet 122.0830B| appellari. Quid ergo mirum, si omne lignum plurima ligna dicatur? Dei namque Verbum, quod est omne lignum, hoc est, omne bonum, et unum est, et in seipso multiplex, et ex quo omne bonum, hoc est, omnis virtus et sapientia et essentia in humana natura fructificat. Omnes igitur rationabiles motus rationalis naturae, quibus homo uti concessus est et jussus, quoniam ex communi omnium bono, divina videlicet sapientia, in humana natura, quae est Dei plantatio et paradisus, pullulant, veluti quaedam ligna plurima atque fructifera appellata sunt, quae videlicet ligna in ipso, in quo omnia bona unum sunt, subsistunt. Unum itaque lignum, quod est πᾶν, plurima ligna, quoniam in ipso omnia bona sunt, pulchre a muliere adhuc non decepta, ac virtutum 122.0830C| sibi insitarum naturaliter conscia, est vocatum. Sed ne videamur Graecorum auctorum solummodo sententias de paradiso sequi, Latinorum vero auctoritatem in talibus aut praetermisisse, aut in eis talem sensum de paradiso invenire non potuisse, ac per hoc temere affirmasse, quod in magistris utriusque linguae non valuimus invenire, sancti Ambrosii sententias de paradiso huic nostrae disputationi inserere congruum mihi videtur ac necessarium, si tibi placet. DISC. Placet sane; magni siquidem et sapientissimi viri sententiis resistere, quis nisi amens audebit?

18.

MAG. Ait itaque in libro de Paradiso: Sunt, qui putant, nequaquam mandatum istud, de manducando videlicet de ligno vitae, et non manducando de ligno prohibito, convenire caeli et terrae atque omnium 122.0830D| Creatori, et nequaquam dignum incolis paradisi, et quod illa vita similis sit angelorum. Et ideo non terrenum et corruptibilem hunc cibum esui fuisse possumus aestimare, quia non bibunt neque manducant, et erunt sicut angeli Dei in caelo. Cum igitur in cibo neque praemium sit, quia esca nos non commendat Deo, neque magnum periculum sit, quia neque, quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod exit 122.0831A| de ore, videtur sine dubio tanto auctore indignum praeceptum, nisi hunc cibum ad illum perfectum referas, quem pro magno praemio Deus de sanctis pollicetur suis: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis. Hic est enim cibus, in quo vita definitur aeterna, quo quisquis fuerit defraudatus, morte morietur; quandoquidem panis vivus atque caelestis ipse Dominus est, qui vitam dat huic mundo. Unde et ipse ait: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam aeternam. Erat ergo panis aliquis, de quo praeceperat Deus edendum paradisi incolis. Quis ille? Accipe quem dicat: Panem, inquit, angelorum manducavit homo. Est etiam bonus panis, si facias voluntatem Dei. Vis 122.0831B| scire, quam bonus panis? Ipse Filius manducat hunc panem, de quo ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui in caelis est. Intende, qualem cibum summus magister edocet, quem paradisi incolis edendum Dominus praecepit, non corporalem et corruptibilem, sed spiritualem, Dei Verbum videlicet ejusque voluntatem. DISC. Animadverto, valdeque admiror, quantum intellectui Gregorii Theologi congruit, qui et ipse, ut superius est dictum, cibum fructumque potumque spiritualem atque intellectualem paradisi esse incunctanter asserit. Porro, si cibus paradisi spiritualis et intelligibilis est, necessario sequitur, ut et illud omne lignum, cujus fructus cibus ille est, intellectuale et spirituale intelligatur. Non enim de corporeo sensibilique ligno incorporeus 122.0831C| intelligibilisque fructus nasci credibile est et rationi rerum conveniens. Porro, si et fructus et ligna spiritualia sunt, nonne consequens est, ut et locus ille, in quo subsistunt, non corporalis, sed profecto spiritualis et credatur et cognoscatur?

MAG. Consequens quidem, et rationis plenum, et veritati simillimum. Sed ut hoc praefati patris, Ambrosii dico, inconcusso testimonio roboretur, quid ipse de loco paradisi, deque fere omnibus, quae in ipso esse divina narrat historia, in praefato suo opere scripserit, intentius intueamur. Plerosque, inquit, movet, qui diligentius intuentur, quomodo, si primo magnum munus Dei fuit circa homines, ut in paradiso collocarentur, vel postea magnorum remuneratio esse videatur meritorum, ut in paradisum justus unusquisque 122.0831D| rapiatur. Dicuntur etiam bestiae, et pecora agri, et volatilia caeli in paradiso fuisse. Unde plerique paradisum animam hominis esse voluerunt, in qua virtutum quaedam germina pullulaverint, hominem autem et ad operandum et custodiendum paradisum esse positum, hoc est, mentem hominis, cujus virtus animam videtur excolere, nec solum excolere, 122.0832A| sed etiam, cum excoluerit, custodire. Bestiae autem agri, et volatilia caeli, quae ducuntur ad Adam, nostri irrationabiles motus sunt, eo quod bestiae et pecora, quaedam diversae sint corporeae passiones, vel turbulentiores, vel etiam languidiores. Volatilia autem caeli quid aliud aestimamus, nisi inanes cogitationes, quae volatilium more nostram circumvolant animam, et huc atque illuc vario motu saepe transducunt. Propterea nullus inventus menti nostrae similis adjutor, nisi sensus, hoc est αἵσθησις, quem similem sibi solum νοῦς noster potuit invenire. Sed forte redarguas, quia haec quoque Deus in tali paradiso locavit, hoc est, passiones corporis, et vanitatem quandam fluctuantium vel inanium cogitationum, quod ipse nostri fuerit auctor erroris. Considera quid dicat. 122.0832B| Habete, inquit, potestatem piscium maris et volatilium caeli, et omnium repentium, quae repunt super terram. Vides, quod ille tibi tribuerit potestatem, ut de omnibus tu judicare debeas, singulorum genera judicii tui sobria definitione discernere: vocavit ad te omnia Deus, ut supra omnia mentem tuam esse cognosceres. Cur quae tibi dissimilia reperisti, asciscere tibi et copulare voluisti? Dedit tibi certum sensum, quo universa cognosceres, et de cogitationibus judicares. Meritoque de illo fecundo paradisi agro ejectus es, quia non potuisti servare mandatum. Sciebat enim Deus, esse te fragilem, sciebat judicare non posse; ideo dixit quasi fragilioribus: Nolite judicare, ut non judicemini. Ergo quia scivit, infirmum te esse ad judicandum, voluit te obedientem 122.0832C| esse mandato, ideo praeceptum posuit. Quod si illud non praevaricatus esses, periculum incerti judicii incidere nequivisses. Quoniam vero judicare voluisti et ausus es, ideo addidit: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, ut sciat bonum et malum. Voluisti tibi arrogare judicium: poenam pravi judicii refutare non debes. Posuit te tamen contra paradisum, ne memoriam ejus possis abolere. Denique justi in paradisum saepe rapiuntur, sicut Paulus raptus est in paradisum et audivit verba ineffabilia. Et tu, si a primo caelo ad secundum caelum, et a secundo ad tertium mentis tuae vigore rapiaris, hoc est, quia primum unusquisque homo est corporalis, secundo animalis, tertio spiritualis, ita rapieris ad tertium caelum, ut videas fulgorem gratiae spiritualis; 122.0832D| animalis enim homo, quae sunt Spiritus Dei, nescit. Et ideo tertii caeli ascensio tibi est necessaria, ut rapiaris in paradisum: rapiaris jam sine periculo, ut possis dijudicare omnia, quia spiritualis dijudicat omnia, ipse vero a nemine judicatur. Intuere, quemadmodum Ambrosius sensum Origenis approbat, Epiphanii autem infirmat. Origenis siquidem paradisum, 122.0833A| in tertio caelo, quod est intellectuale, hoc est in ipso homine, quantum intellectus est, asserit esse: Epiphanius vero, ut praediximus, nimium simpliciter sentiens, terrenum quendam locum paradisum aestimat, terrenaque ligna fontesque sensibiles, quod vera deridet ratio. Non enim credibile est de Apostolo aestimare, in alium paradisum raptum fuisse, nisi in ipsum, in quo primus homo ad imaginem Dei factus est, et de quo merito inobedientiae detrusus. Unum namque paradisum divina narrat historia, et unum hominem in ipso creatum; in quo videlicet homine vir et mulier intelligitur esse, si verba sanctorum Patrum sequenda sunt. Naturae siquidem humanae vir est intellectus, qui a Graecis vocatur νοῦς; mulier sensus, qui feminino 122.0833B| genere αἴσθησις exprimitur: quorum mystico conjugio Christi et Ecclesiae futura copula praefigurata est. Cui viro atque mulieri, intellectui videlicet sensuique, divina lex non solum concessit, verum etiam praecepit de ligno vitae comedere, de sapientia profecto Patris et Verbo, quod est Dominus Jesus Christus, qui in medio humanae naturae paradisi plantatus est, qui est spiritualis panis, quo angeli perfectique homines, quorum conversatio in caelis est, vescuntur. Prohibentur autem a non discreto atque commixto boni et mali appetitu, qui ex delectatione materialium rerum pulchritudinis imperfectis animabus infigitur: a quo abstinere meritum vitae aeternae est, eo abuti aeterni interitus occasio. Cetera vero, quae a sacra Scriptura de paradiso traduntur, 122.0833C| quamvis per anticipationem dicta sint, ac veluti in paradiso facta, plus tamen et rationabilius, quoniam merito peccati superaddita sunt, et ad exteriorem hominem pertinent, extra paradisum post peccatum fuisse intelligenda.

19.

Verbi gratia: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Quomodo de limo terrae est formatus, qui ad imaginem et similitudinem Dei factus? Aut quomodo de eo diceretur: Factus est homo in animam viventem, quod de ceteris bestiis de terra prolatis similiter dictum est: Producat terra animam viventem? Nonne ergo duarum hominis conditionum ratio datur intelligi? Primo quidem scriptum est: 122.0833D| Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. Ecce prima conditio, in qua nulla terreni limi commemoratio facta est, neque animae viventis. Sequitur autem secunda, quae ex divisione naturae in duplicem sexum poena praevaricationis superaddita exordium sumpsit. Masculum, inquit, et feminam creavit eos. Prius siquidem simplicitatem 122.0834A| naturae ante delictum singulariter expressit, ad imaginem Dei creavit illum: divisionem vero ejus propter delictum pluraliter, masculum et feminam creavit eos. Quam divisionem similitudo insipientium animalium sequuta est; factus, inquit, homo in animam viventem. Non dixit, in spiritum vivificantem. Primus enim homo de terra terrenus, ait Apostolus, secundus homo, in quo tota natura humana restaurata est, de caelo caelestis. Et non prius, inquit, hoc est, in primo homine praevaricante, quod spirituale, sed quod animale: deinde, hoc est, in secundo restaurante, quod spirituale. Hoc etiam textus divinae historiae evidentissime declarat. Nam postquam secundam conditionem terreni hominis de limo terrae, ceterorum animalium similitudine, 122.0834B| in animam viventem introduxit, ne primam conditionem ad imaginem Dei introductam aestimares, ipsam primam seorsim addidit dicens: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, hoc est, a prima conditione. Ac si diceret: Noli primam conditionem in eo, quod scriptum est: et factus est homo in animam viventem, intelligere, sed secundam. Primam autem in plantatione paradisi intellige; plantavit siquidem Deus paradisum voluptatis, hoc est, humanam naturam in Eden, in deliciis aeternae felicitatis. Et ubi plantaverat? In principio, Verbo videlicet, in quo fecit Deus caelum et terram. Intuere vim verborum. In secunda conditione verbo praeteriti perfecti propheta usus est: Factus est, inquit, homo in animam viventem; 122.0834C| in prima vero verbo praeteriti plusquam perfecti: Plantaverat Dominus Deus paradisum, ut cognosceres, primam dignitate et beatitudine, non autem tempore praecedere secundam. In qua prima tantae spiritualitatis homo fuerat, ut nullis usibus corporalium sensuum indigeret, sed solo intelligentiae officio frueretur. Quod etiam sanctus Ambrosius testatur, dicens: Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt, quod nudi essent. Et ante quidem, inquit, nudi erant, sed non sine virtutum tegumentis; nudi erant propter morum simplicitatem, et quod amictum fraudis natura nesciret. Nunc autem multis simulationum involucris mens humana velatur. Ergo posteaquam spoliantur illa sinceritate ac simplicitate integrae incorruptaeque naturae, quaerere mundana et 122.0834D| manufacta coeperunt, quibus nuda suae mentis operirent delectationibus, et obumbrarent genitale secretum. Nam quomodo usus corporis habuit Adam, qui omnia animantia vidit, et his nomen imposuit? Quomodo cognoverunt? Interiore videlicet et altiore scientia, non tunicas sibi, sed virtutum deesse velamina. Eodem igitur modo, quo omnia animalia vidit, 122.0835A| suam nuditatem cognovit, solo videlicet interioris scientiae simplicique mentis oculo, absque corporalis mortalisque sensus auxilio. Ubi datur intelligi, quod omnia animalia et volatilia, quae de terra et de aquis facta narrantur, sparsim per terrarum spatia locis suis sedibusque naturalibus erant, quae tum omnia nec localiter nec sensu corporeo, sed solo mentis contuitu ultra omnem sensum corruptibilem, ultra omnem locum et omne tempus, in rationibus suis, secundum quas creata sunt, primus homo, priusquam virtutum tegimine spoliaretur, potuit contemplari. De ipsa quoque nuditate primi hominis Gregorius Theologus in sermone de Paschate sic ait: Nudum simplicitate et vita sine arte, et sine omne velamine et problemate talem decuit esse eum, videlicet 122.0835B| hominem, a principio. Cujus verba Maximus exposuit quadragesimo primo capitulo de Ambiguis dicens: An forte nudus, ut ait magister, varia circa naturam contemplatione scientiaque, et vita sine arte circa actionem et virtutem, extra multimodam artificiositatem subsistens, secundum habitum habens incontaminatas virtutum rationes. Et sine omni velamine atque problemate ipsius in sensibus visibilium notitiae ad intelligentiam divinorum introductivae non indigens, in solum simplum uniformis et continuativae eorum, quae post Deum sunt, contuitum virtutis atque scientiae possidens accessum, solius in operatione motus indigentem ad promptam per se pronuntiationem. Itaque quicunque philosophica ratione seipsos erigere primi patris lapsu desiderant, primo perfecta passionum 122.0835C| sensualium ablatione incipiant, deinde circa rationes artium sollicitudinem ac finis naturalem supervolitantes theoriam, in aeternam immaterialemque aspiciant scientiam, non habentem omnino sensui impressam formam, aut intellectum duce ratione collocatum. Sicut ex principio primum hominem fecit Deus, nudi erant simplicitate scientiae et incircumscripta vita mortificatione carnalis legis facti.

20.

Similiter de sopore, quem Dominus Deus immisit in Adam, intellige. Siquidem sopor ille et causa peccati et post peccatum immissus, et, ut verius dicam, permissus videtur esse. Nam Deum facere, quod sinit fieri, modo quodam locutionis Scriptura solet dicere. Sopor itaque ille erat animi intentionis, quo semper et inflexibiliter Creatorem suum 122.0835D| contemplari debuerat, ad delectationes rerum materialium reflexio, et carnalis copulae appetitus, ut beatus Ambrosius exponit. Quis est iste, inquit, sopor, nisi quia paulisper ad conjugium copulandum cum intendimus animum, velut intentos oculos ad Dei regnum inclinare atque inflectere videmur ad quendam somnum istius mundi, et paulisper obdormire divinis, dum in secularibus mundanisque requiescimus? Quem soporem, hoc est, ab aeternis ad temporalia, a Deo 122.0836A| ad creaturam mentis inclinationem, sequitur dormitus: Postquam soporem, inquit, immisit Deus in Adam, obdormivit, hoc est, seipsum omnino aeternae ac beatae contemplationis vigore segregavit, et in delectationem sensibilium omni virtute evacuatus cecidit, sensibusque spiritualibus penitus recessit. Ubi notandum, quod, postquam obdormivit Adam, conditionem mulieris introduxit Scriptura, ut per hoc insinuaret, quod, si humana natura simplicem sinceramque integritatem suae constitutionis, qua ad imaginem Dei facta est, irrationabili motu liberae voluntatis non desereret, sed semper in contemplatione veritatis incommutabiliter permaneret, omnino scissuram suam in duplicem sexum ad similitudinem irrationabilium animalium non pateretur, sed eo 122.0836B| modo, quo angelicus numerus sine ullo sexu multiplicatus est, multiplicaretur. Quoniam vero sponte dormivit, hoc est, suae naturae dignitate non invita lapsa est, sui divisionem et ad similitudinem pecorum propagationem consequuta est. Cumque obdormisset, inquit, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea, et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem. Ubi quamvis sub figura unius costae, quam tulit Deus de latere Adam, et naturae scissura in duplicem sexum, et universae virtutis interioris, quae ei inerat, priusquam peccaret, custodiae ablatio, per carnem vero, quae in loco costae ablatae collocata est, miserrima illa commutatio, qua pro custodia virtutis et beatitudinis, vitiorum atque miseriae mortiferam imbecillitatem 122.0836C| mutuavit, significari videatur: plus tamen Christi et Ecclesiae mysterium prophetice praefiguratum intelligendum esse arbitror. Primus siquidem homo, Adam, sicut docet Apostolus, ubique forma futuri est, Christi videlicet. Sed e contrario. In primo siquidem Adam scissa est natura in masculum et feminam, in secundo adunata est. In Christo enim Jesu non est masculus neque femina. In primo universa natura de felicitate paradisi est expulsa, in secundo in eandem felicitatem est revocata et restituta. In primo caro pro costa, hoc est, infirmitas pro virtute assumpta est, in secundo infirmitas et mors absorpta, virtus vero et vita aeterna humanae naturae donata est. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificantur. Dormit itaque, ut ait 122.0836D| sanctus Augustinus, Adam et fit Eva, moritur Christus et fit Ecclesia. Dormienti Adam fit Eva de latere, mortuo Christo percutitur latus, ut profluant sacramenta, quibus formatur Ecclesia. Sanguis enim est in consecrationem calicis, aqua vero in consecrationem baptismatis. In primo homine humana natura tunicas induitur pelliceas, hoc est mortalia corpora, relicta naturali nuditate, videlicet sinceritate et simplicitate: in secundo eadem 122.0837A| tunicas spoliatur pelliceas, omni imbecillitate mortalium corporum perempta, et nuditate, id est simplicitate pristinae naturae, recepta. Haec igitur, ut praediximus, quae post soporem immissum in Adam divina narrat Scriptura, quamvis in paradiso veluti facta legantur, rationabilius tamen, et veritati congruentius, post peccatum, ac per hoc extra paradisum humanae naturae merito inobedientiae superaddita credenda et intelligenda sunt. Si enim plantatio Dei est et paradisus in deliciis humana natura ad imaginem Dei facta, nullaque praevaricationis contagione deformata, quicquid extra dignitatem naturae causaque peccati factum intelligitur, cur non etiam extra paradisum fuisse non intelligeretur, ignoro. Non ignoro autem usitatissimum divinae 122.0837B| Scripturae tropum, qui a Graecis ὕστερον πρότερον, a Latinis vero praeposterum seu anticipatio, quam Graeci πρόληψιν dicunt, vocatur; quo Matthaeus evangelista usus est, passionem et resurrectionem Domini narrans. Ea siquidem, quae resurrectionis articulo facta sunt, passionis hora evenisse scribit; ait enim: Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum, et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt, et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. Haec omnia juxta rerum factarum seriem resurrectionem Domini secuta sunt, sed 122.0837C| praedicto narrationis tropo post passionem fuisse evangelista voluit narrare. Non enim credendum est, aliorum monumenta aperta fuisse, priusquam ipse suum aperiret monumentum, aut verae resurrectionis testes resurrexisse, priusquam ipse, cujus resurrectionis testes sunt, resurgeret. Sopor itaque Adam, sequensque dormitus, et ablatio costae, et divisio simplicis naturae in duplicem sexum, et mystica uxoris agnitio, ceteraque, quae in figura Christi et Ecclesiae praefigurata sunt, cognitio quoque nuditatis, hoc est naturae sinceritatis--atque ideo non de ipsa erubescebant, quoniam virtutum tegmina induebantur, delectationibus vero irrationabilium motuum omnino absoluta--quam peccando perdiderant et perdendo recognoverant, 122.0837D| fallax item suasio serpentis, et subdola, mulierisque cum serpente disputatio atque seductio, ac de fructu vetiti ligni illicita assumptio, letiferque gustus, viri quoque consensus et casus non ignorantis, sed leve peccatum existimantis unicae suae uxori consentire--Adam enim non est seductus, mulier 122.0838A| autem seducta est; non enim inscius peccavit, ideoque durius puniri meruit--apertio item oculorum, qua suam nuditatem cognoverant, perizomatumque de foliis fici consutio, vocis item deambulantis Domini Dei in paradiso auditus, amborumque, Adam videlicet et uxoris ejus, a facie Domini Dei fuga et in medio ligni absconsio, et cetera usque ad expulsionem hominis de paradiso: haec omnia in paradiso per anticipationem praepostere facta esse divina narrat Scriptura, dum sint peccatum consequuta. Si enim paradisus est humana natura, ad imaginem Dei condita, et in angelicae beatitudinis aequalitate constituta, mox profecto, ut Creatorem suum deserere voluit, ex dignitate suae naturae lapsa est Nam et priusquam uxori suae consentiret, superbire 122.0838B| inchoavit. Porro si nullum spatium temporis inter conditionem ipsius et lapsum divina tradit historia, quid aliud datur intelligi Scripturae silentio, nisi hominem mox, ut conditus est, superbiisse, ac per hoc corruisse? Cujus rei maxima argumentatio est homicidium diaboli, qui homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: qui et ipse nulla mora interstante, mox, ut creatus est, lapsus superbiendo, consequenterque homini cum creato sibi invidendo, eumque astutiae veneno interimendo. De paradiso sufficienter habes, ut arbitror. DISC. Sufficeret forsitan, si breviter de ficu illa, cujus foliis succinctoria consuta sunt, deque Domini Dei deambulatione in paradiso aperires, quid sentias. Nam de pelliceis tunicis praedictum est.

122.0838C|

21.

MAG. Ficus illa divinum legis mandatum primis hominibus in paradiso traditum non incongrue accipitur. Erat autem illud mandatum: De omni ligno paradisi comedite, de ligno autem scientiae boni et mali comedere nolite. Et ut cautius mandatum custodirent, praevaricationis periculum non est ab eis occultatum. In quacunque enim die, inquit, comederitis ex eo, morte moriemini. Lex ergo primis hominibus in paradiso data est, cujus verba memoriter tenebant, quod responso mulieris serpenti declaratur. Respondit enim: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur, de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. 122.0838D| Cujus legis verba male interpretatus est coluber, ut primo mulierem, id est sensum seduceret, ut per eum ad virum, ad animum videlicet, haberet accessum. Veram autem et salutiferam divini mandati dissimulavit virtutem. Quam si mulier illa cognosceret, deligeret, vereretur, non fortassis a serpente 122.0839A| seduceretur, nec virum suum attraheret, ut perderetur, nec de foliis fici, hoc est, de verbis solummodo mandati succinctoria sibi consuerent, congruos videlicet desideriis carnis mortiferisque turpitudinibus suis usus, sed de fructu illius, hoc est, de vera vitalique divinae legis virtute atque intelligentia sumerent, comederent, et in aeterna felicitate viverent. Lex itaque divina perverse interpretata, et secundum solam litteram considerata, humanisque seu diabolicis superstitionibus corrupta, carnalibus concupiscentiis est congrua, et irrationabilibus motibus perizomata, veluti quibusdam foliis inanibus, omnique virtute ac vero intellectu vacuis praestat consuta, bene vero et spiritualiter intellecta, omnique carnali sensu ac superstitione purgata, salutiferum 122.0839B| vitalemque comedentibus, hoc est, recte secundum spiritum intelligentibus eam fructificat esum. De quo primi homines comedere nolentes, plus falsiloqui serpentis interpretationi credentes, non fructum legalis fici in usum spiritus acceperunt, sed folia inania fraudisque plena, sola videlicet verba, diabolica astutia connexa, quibus suarum libidinum turpitudines cooperire valerent. Hoc autem dicimus, sanctum Ambrosium sequentes, qui praefatam ficum in libro de Paradiso exponit dicens: Assuerunt, inquit, folia ficus, et fecerunt sibi succinctoria. Ficum hoc loco pro qua specie debemus accipere, divinarum nos docet series lectionum, quandoquidem salvos esse, qui sub vite et ficu requiescunt, Scriptura memoraverit, et Salomon dixerit: Quis plantat ficum, 122.0839C| et de fructu ejus non manducat, et Dominus ad ficum venerit, sed ideo sit offensus, quia non invenerit fructum, sed folia tantum. Docet me ergo Adam, quae sint folia, qui, posteaquam peccavit, de foliis fici fecit sibi succinctoria, qui de fructibus ejus magis gustare debuerit. Justus fructum eligit, folia peccator. Quid est Fructus, fructus inquit Apostolus, spiritus est caritas, gaudium, pax, patientta, benignitas, modestia, continentia, dilectio. Non habebat fructum, qui gaudium non habebat; non habebat fidem, qui praevaricaturus erat mandatum Dei; non habebat continentiam, qui interdicto sibi gustaverat ligno. Ergo quicunque praevaricatur mandatum Dei, spoliatur atque nudatur, et fit ipse sibi turpis, vult se operire quibusdam foliis ficus, fortasse quibusdam 122.0839D| inanibus vel umbratilibus sermonibus, quos compositis mandatis assuens, et verbum de verbo struens, ad operiendam conscientiae suae mentis factique turpitudinem velamen peccator intexit, ut pudenda sua contegat. Ita enim supra se folia consuit, qui culpam velare desiderat, aut diabolum delicti memorat auctorem, aut carnis praetendit illecebras, aut alium 122.0840A| quempiam persuasorem prodit erroris. Et de Scripturis divinis frequenter promit exempla, quibus justos in culpam perhibet incidisse, dicens, si forte in stupris quis fuerit deprehensus, et Abraham cum ancilla procubuit, et David alienam adamavit et sibi ascivit uxorem. Assuit enim quaedam folia, quaedam exempla de propheticarum serie Scripturarum, fructum earum non putat requirendum. Nonne tibi videntur etiam Judaei folia assuere, dum legis spiritualis verba corporaliter interpretantur? Quorum interpretatio fructum omnem viriditatis amittit, damnata maledicto ariditatis aeternae. Bona igitur interpretatio, hoc est, spiritualis ficus est fructuosa, sub qua justi sanctique requiescunt, quam qui plantaverit in animis singulorum, sicut Paulus ait: Ego plantavi, 122.0840B| Apollo rigavit, manducabit ex ea fructum. Mala autem interpretatio fructum ferre, viriditatemque servare non poterit. Quod igitur gravius est, hac se Adam interpretatione succinxit eo loco, ubi fructu magis castitatis se succingere debuit. Audisti Ambrosium de ficu: audi etiam eundem de Domini Dei deambulatione in paradiso, humana videlicet natura, quam ad imaginem suam condidit, quam nunquam deseruit, neque perire permisit, in qua semper deambulabat occulte ac spiritualiter, scrutans corda singulorum et renes, intelligibilique voce causas praevaricationis interrogans, et plus misericorditer increpans et corrigens, quam juste ulciscens. Ait ergo praefatus magister: Et audierunt vocem Domini deambulantis ad vesperam. Quid est deambulatio 122.0840C| illius, qui ubique semper est? Sed puto, deambulationem quandam esse Dei per divinarum seriem Scripturarum, in quibus quaedam Dei versatur praesentia, cum audimus, quia ipse aspicit omnia, et oculi Domini sunt super justos, cum legimus, quia Jesus sciebat cogitationes eorum, cum legimus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Ergo dum haec recensemus, quasi deambulantis cognoscimus Domini vocem. Fugerat ergo peccator, non quo Dei posset latere conspectum, sed intra conscientiam suam latere cupiebat, opera sua lucere nolebat. Justi enim est facie ad faciem videre, quia justi mens non solum Deo praesens est, sed etiam cum Deo disputat, sicut scriptum est: Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite et disputemus, dicit Dominus. 122.0840D| Ergo cum legit peccator Scripturas divinas, audit vocem Domini quasi ambulantis ad vesperam. Quid est ad vesperam, nisi quia culpam suam sero cognoscit, et sero venit quaedam erroris praeteriti verecundia, quae errorem praevenire debuerat? Nam dum culpa fervet in corpore, et anima exagitatur corporis passionibus, non cogitat Deum sensus 122.0841A| errantis, hoc est, non audit Deum ambulantem in Scripturis divinis, ambulantem in mentibus singulorum. Dicit enim Deus: Quoniam inhabitabo inter illos, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus. Ergo cum in animae sensus redierit potestatis formido divinae, tunc erubescimus, tunc nos gestimus abscondere, tunc in peccatorum nostrorum positi cogitationibus, in medio ligni paradisi, ubi peccavimus, deprehendimur, latere cupientes, et arbitrantes, quod Deus non requirat occulta. In his verbis praefati magistri intellige illud lignum in medio paradisi, in quo latere se posse fugientes praevaricatores putaverant, non aliud esse, nisi humanae cogitationis et conscientiae secretum. Sed scrutator, inquit, animarum et cogitationum usque ad divisionem animi penetrans, 122.0841B| dixit ad Adam: Adam; ubi es? Quomodo loquitur Deus? Nunquid voce corporea? Non utique, sed virtute quadam praestantiore, quam vox corporis potest, et fundit oracula. Hanc vocem ejus prophetae audierunt, hanc vocem fideles audiunt, impii non intelligunt. Talium sermonum virtutem quisquis acute perspexerit, inveniet, paradisum non localem terrenumve quendam locum esse nemorosum, sed spiritualem germinibus virtutum consitum, et in humana natura plantatum, et, ut apertius dicatur, non aliud praeter ipsam humanam substantiam, ad imaginem Dei factam, in qua lignum vitae, Verbum videlicet Patris et sapientia, omnem fructificat vitam, in cujus medio fons omnium bonorum, eadem videlicet divina sapientia, manat. Ibi ficus illa divina profecto 122.0841C| lex radicata est; cujus vera interpretatio et spiritualis fructus vitae est comedentibus, hoc est intelligentibus eam pie perfecteque, perversa vero et carnalis secundum literam inania folia sunt et infructuosa, quibus divinae legis transgressores culpas suas operire contendunt falsiloqua apologia, et vel in ipsum legis auctorem, vel in diabolum, vel in aliam quempiam personam, vel in similitudinem factorum, quae a sanctis Patribus figurate perpetrata sunt, referre non verentur, facta Patrum carnaliter secundum literam accipientes, spiritualiter autem nullo modo intelligentes, et in occasionem sui erroris talia exempla de divina Scriptura proferentes, de quibus convenienter Apostolus ait: Litera occidit, spiritus autem vivificat. In hoc paradiso intelligibili 122.0841D| incessu Deus deambulat. Custos quippe est et scrutator plantationis, quam ad imaginem et similitudinem suam plasmavit. Cujus vox inexplanabilis: Adam, ubi es? Haec vox est Creatoris humanam naturam increpantis. Ac si dixisset: Ubi nunc es post praevaricationem? Non enim ibi te reperio, ubi te creatum cognosco; non in ea dignitate, qua ad imaginem et similitudinem meam te feci, invenio, sed desertorem beatitudinis, verique luminis fugitantem, 122.0842A| et in latibulis malae conscientiae latitantem increpo, causamque tuae inobedientiae inquiro. Putasne me ignorare quid fecisti, vel quo fugisti, vel quomodo timens vocem meam te abscondisti, vel quemadmodum nuditatem tuam, sinceritatem videlicet et simplicitatem naturae, in qua conditus eras, sero recognovisti? Nonne haec omnia perpessus es, quia ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti? Nam si non comedisses, non fortassis vocem deambulantis in te Creatoris tui timeres, nec a facie ipsius fugeres, nec nuditatem tuam, quam praevaricando perdidisti, cognovisses. 22. De ligno autem interdicto et in superioribus multa jam diximus, Gregorium Nyssaeum sequentes, 122.0842B| et nunc iterum breviter dicendum arbitror, nobilissimi magistri Maximi monachi sensum introducentes. Ipse siquidem lignum scientiae boni et mali visibilem creaturam, quam homo, Creatorem suum deserens, secutus est, esse intelligit, cui, videlicet creaturae visibili, et delectatio voluptatis inest, et anxietatis occasio, et mortis quasi quidam mixtus fructus ex bono falso libidinis et malo sequentis tristitiae. Nulla enim delectatio visibilis creaturae est, quam non sequatur egestas: egestatem vero sequitur anxietas, mortisque tristitia. Et quamvis arridente voluptate lateat anxietas et causa mortis, simul tamen humanae animae insunt, simulque incipiunt. Latet enim anxietas sub quadam falsa pulchritudine voluptatis, et est veluti quidam mixtus fructus ex libidine apparente 122.0842C| et anxietate latente. Deficiente vero voluptate et delectatione visibilis creaturae nuda per se atque aperta remanet anxietas, quae nascitur ex egestate defectuque visibilis boni. Hinc praefatus Maximus: Fortassis, inquit, lignum esse scientiae boni et mali visibilem creaturam qui dixerit, non a veritate aberrabit. Voluptatis namque et anxietatis factricem naturaliter habet perceptionem. Aut quoniam et rationes habet spirituales visibilium creatura et intellectum nutrientes, et iterum naturalem potentiam sensum delectantem, intellectum vero subvertentem, lignum scientiae boni et mali appellata est. Boni siquidem habet scientiam spiritualiter considerata, mali vero scientiam corporaliter assumpta. Passionum namque fit magistra 122.0842D| corporaliter eam accipientibus, divinorum eis oblivionem inferens, propter quod homini interdixit intermittens interim ejus perceptionem Deus, ut prius, maxime quippe erat justum, per participationem gratiae propriam cognoscens causam, datamque per gratiam immortalitatem, per hujusmodi ligni perceptionem ad impassibilitatem consummatus et inconversibilitatem, sicut Deus deificatione factus, innocui cum Deo communione Dei disceptaret creaturas, et earum reciperet scientiam, ut Deus et non homo, eandem 122.0843A| habens Deo per gratiam eorum, quae sunt, sapienter notitiam per ipsam ad deificationem animi atque sensus transmutationem. Sic accipiendum de ligno juxta omnibus valentem coaptari anagogen. Intuere, quam pulchre, quam aperte, quid sit lignum scientiae boni et mali, exponit. Est enim, ut ipse ait, visibilium rerum natura, quae spiritualiter in rationibus suis intellecta, scientiam boni et spiritualem fructum intelligentibus eum praestat: carnaliter vero et libidinose appetentibus, et intemperate, et contra leges divinas abutentibus mortiferam infert scientiam. Ac per hoc non in ipsa natura causa mali est constituta, sed in abutentium intemperantia. Et haec est ipsa mulier, vel, ut ita dicam, hoc est illud lignum, de quo Dominus dicit: Qui viderit mulierem 122.0843B| ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo. Materialium siquidem superficies rerum, dum sit naturaliter pulchra, incaute et libidinose sensibus eam considerantium mortis infert occasionem. Visibilem namque creaturam ad hoc Deus condidit, ut per eam, sicut per invisibilem, laus ejus cumularetur, et cognosceretur ipse non quid est, sed quia est unus totius creaturae visibilis et invisibilis conditor. Ideoque interdixit Deus humanae naturae, visibili creatura delectari, priusquam veniret ad perfectionem sapientiae, in qua posset deificata de rationibus rerum visibilium cum Deo disputare. Nec illa mulier, carnalis videlicet sensus, ad delectationem materialis creaturae extrinsecus consideratae valeret virum, animum dico, attrahere, 122.0843C| si prius Creatoris cognitionem, quam creaturae, vellet habere. Ordo itaque divinae legis erat, primum Creatorem cognoscere ejusque ineffabilem pulchritudinem, deinde creaturam rationabili sensu mentis nutibus obtemperante considerare, totamque ipsius pulchritudinem, sive interius in rationibus, sive exterius in formis sensibilibus, ad laudem Creatoris referre. Hunc autem divinae legis ordinem homo superbiendo spernens, Creatoris sui amorem et cognitionem materialis creaturae exteriori pulchritudini postposuit, ac per hoc periculum divinae indignationis incurrit, mortemque corporis et animae totiusque naturae perditionem incidit, quia divinae legis justissimam pulcherrimamque seriem servare neglexit. Haec de ligno prohibito sensus honorabilium 122.0843D| divinae Scripturae expositorum perspicientes diximus. Hunc etiam sensum sanctus Pater Augustinus in undecimo Exemeri sui introduxit: Non autem, inquit, ignoro, quibusdam visum esse, festinatione praevertisse illos homines appetitum scientiae boni et mali, et immaturo tempore percipere voluisse, quod eis dilatum opportunius servabatur; idque egisse tentatorem, ut praecerpendo, quod nondum 122.0844A| talibus congruebat, offenderent in Deum, et ab ejus rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati, ad quam, si suo tempore, sicut Deus volebat, accederent, possent ea salubriter perfrui. Hoc diximus propter aliquos, ut, si forte lignum illud non ad proprietatem, ut verum lignum et vera poma ejus, sed ad figuram velint accipere, habeant exitum aliquem recta fide veritateque probabilem. Sed praefatus magister Augustinus videtur hunc sensum de spirituali paradiso nec refellere, nec laudare, more suo solito, quo duos paradisos astruit esse, unum quidem terrenum localemque secundum proprietatem rerum sensibilium, alterum vero omnino spiritualem, ad cujus figuram terrenus ille atque sensibilis factus est. DISC. Qui sic de ligno prohibito 122.0844B| sensere, non mihi videntur veritate recedere. Veri siquidem simile est, valdeque rectae ratiocinationi congruum, ut arbitror, hominem vetito fructu vesci inchoantem, cognitione videlicet sensibilis materiae per corporeos sensus abuti praesumentem, ex ligni vitae dulcedine, hoc est, ab internae contemplationis, in qua et ad quam conditus est, deliciis justissimo conditoris judicio expulsum fuisse existimari. Nam si rationabili naturalique ordine ingrederetur, id est, si causae omnium rerum theoriae primum quidem, deinde rationum, secundum quas et in quibus omnia facta sunt, perfecta intentione frueretur: neque intelligibili esca ligni vitae, interno videlicet divinae sapientiae contuitu, recluderetur, neque ab esu illiciti pomi, cognitione 122.0844C| scilicet visibilis materiae, congruo maturoque tempore perfectae suae sapientiae, qua Deum et consequenter creaturam absque ullo errore ullisque carnalis concupiscentiae delectationibus cognosceret, prohiberetur. Impossibile quippe est, cognitionem creaturae impedire rationabili animae, in qua perfecta contemplatio Creatoris incipit lucere. Ubi vero speculatio naturae conditae conditoris cognitionem praecedit, quoniam phantasiis et illecebris rerum sensibilium carere non potest, nunquam error deerit, nisi in his, qui divini radii splendore superfusi, rectae contemplationis semitas carpunt, seipsos et Deum suum quaerentes, in quibus profecto Creatoris cognitio creaturae cognitionem praecedit. Non ergo creatura mala est, neque ejus cognitio, 122.0844D| sed perversus rationabilis animae motus, quo conditoris speculationem deserit, et seipsam libidinoso illicitoque appetitu in amorem sensibilis materiae mortiferis gressibus flectit, unde, nisi prius divina gratia liberata, redire non poterit. Humana siquidem natura, ut ait sanctus Augustinus, idonea fuit per liberum arbitrium vulnerare se; jam vero vulnerata et sauciata, idonea non est per liberum 122.0845A| arbitrium sanare se. Sed ad ea, quae restant, ratiocinationis iter est carpendum.

23.

MAG. Quid restat? Non de paradiso satis est dictum? Nam dum crimen in mulierem, ut attenuaret mulieris causam et suam, removit, de remotione criminis, qua objurgatus divina voce Adam culpam in eum, qui sibi mulierem dedit, deque ipsius mulieris remotione, qua causam praevaricationis in serpentem refert, quoniam ab expositoribus sacrae Scripturae satis est discussum, non necessarium arbitror dicere. DISC. Necessarium quidem, valdeque utile. Potest enim fieri, ut fortassis quis existimet, remotiones ipsas, quibus et vir in mulierem sibi a Deo datam, ac per hoc in mulieris datorem, mulier autem in serpentem occasionem peccati removit, ratas justasque apologias 122.0845B| fuisse, ultioneque indignas, nisi vera ratione convincantur, ac mox injustae et reprehensibiles refellantur, meritoque ad cumulum justissimae poenae delicti pertinere judicentur.

MAG. Ponamus itaque ipsius Scripturae verba. Dixit, inquit, Adam, mulier, quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno, et comedi. Dic, quaeso, Adam, quis tibi mulierem dedit? Dominus, inquis, qui eam formavit. Quaero a te, cur Deus eam formavit, tibique dedit? Cur te dormiente, hoc est, mentis contuitum a contemplatione veritatis in amorem carnalis conjugii connivente, costam de latere tuo traxit, de qua mulierem fecit, quam tibi peccanti seque deserenti dedit? Cur non eodem modo, quo te fecit, mulierem, quam tibi daret, fecerit? Tu ipse de terrena humo merito, qui caelestia deserens terrena 122.0845C| elegisti, factus es. Mulier tua ex latere tuo sumpta est congruenter, quoniam causa praevaricationis tuae ex teipso orta est. Respondebis, credo, haec omnia Deus fecit, quia voluit; et ideo sic fecit, quia sic faciendum praevidit, qui omnia, quaecunque voluit, fecit. Sed adhuc a te quaero, quare sic voluit mulierem tibi facere? Quis, inquies, divinae voluntatis causas potest investigare? Quis enim cognovit sensum Domini? Ignoras igitur, qua ratione Deus fecit mulierem, quam tibi dedit? Ignoro, inquis, si non in adjutorium propagationis et multiplicationis humanae naturae, quae in me primitus facta est, et ex me auspicium procreationis accepit. Hic tibi occurro, veraque ratione talem intentionem repello. Non enim humana natura ignominiosae generationis 122.0845D| ex masculo et femina in similitudine irrationabilium animalium indigeret, si superbiendo, suaeque simplicitatis, in qua ad imaginem Dei condita est, pulchritudinem spernendo, modum angelicae multiplicationis, qui omnino, ut saepe jam dictum est, sexuum copula caret, non desereret. Quaere itaque aliam rationem, qua possis asserere, cur tibi mulier data est: ista siquidem, quam posuisti, falsa est. 122.0846A| Imago enim Dei, ad quam homo factus est, omni sexu libera est et absoluta. Aliam, dicis, ignoro praeter eam, quam introduxi, et a te infirmatam video. Miror, cur te dicis ignorare ea, quae propter tuam inobedientiam atque superbiam facta sunt. Ego autem, qui in te peccavi, et peccando mortuus sum, non ignoro. Clamat enim in me inconcussa et apertissima ratio, quod etiam approbat multorum Patrum auctoritas, quod si humana natura in ipsa simplicissima sincerissimaque divinae imaginis beatitudine permaneret, nulli sexui succumberet, nullam contumeliosam propagationem sicut insipientia animantia subiret. Quoniam vero in dignitate illa, in qua condita est, perseverare noluit, sed ignobiliter inter cetera animalia multiplicari elegit, idem ipse 122.0846B| conditor, quicquid facturus et futurus esset homo perverso motu liberae voluntatis perditus, praevidit, et duplicem sexum, per quem propagaretur bestiarum instar, superaddidit. Quid ergo removes in mulierem praevaricationis tuae occasionem, cum in teipso superbiente, Deumque tuum spernente, ac per hoc deserente, faciendae mulieris causa praecesserit? Quod etiam divina ironia apertissime declarat, quae dicit: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile. Ac si aperte diceret: non videtur homini, quem ad imaginem et similitudinem nostram fecimus, bonum esse solum, hoc est simplicem atque perfectum, universaliterque sine divisione naturae in sexus ad similitudinem angelicae naturae absolutum permanere, sed pronum proclivumque 122.0846C| ad terrenos coitus pariter cum bestiis ruere, ac sic unitatem naturae per carnalem generationem sexusque corporeos seminaliter multiplicare, caelestium numerorum multiplicationis dignitate contempta. Faciamus ergo ei adjutorium simile, quo id, quod appetit, peragere possit, feminam videlicet, quae similiter, ut masculus, fragilis ac lubrica, terrenas appetat concupiscentias. Et hoc est, quod per anticipationem Scriptura profert dicens: Masculum et feminam fecit eos, vasa videlicet procreandae carnaliter prolis, spreta dignitate divinae imaginis spiritualisque numerositatis. Cur itaque praevaricationis tuae causam, quae in teipsum refunditur, in mulierem, quam tibi Creator tuus dedit, vel certe in ipsum Creatorem removere conaris? Talis itaque 122.0846D| remotio criminis nil defensionis contulit, cumulum vero damnationis exaggeravit. Sed fortassis quis dicat, quod nos conjugium prolisque procreationem reprehendimus, dum divisionem naturae humanae in masculum et feminam, quorum copula et conjugium et filiorum propagatio naturaeque augmentatio perficitur, merito peccati fuisse affirmamus. Cui respondebimus: Conjugia non reprehendimus, si legitima 122.0847A| sint, prolisque procreandae, non libidinis perpetrandae appetitu copulata, utriusque sexus fide castaque pudicitia servata: imo etiam laudamus, quia et a Deo concessa sunt et jussa; crescite enim, inquit, et multiplicamini, et implete terram. Uterque quoque sexus, sine quo carnale connubium fieri non potest, quod a Deo factus sit, nullus catholicorum ambigit. Ait enim Scriptura: Masculum et feminam fecit eos. Item alibi: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Carnalia vero conjugia, etsi legitima sint et religiosis hominibus conjuncta, libidinoso tamen illicitoque motu carnalis pruritus carere non posse incunctanter affirmamus. Non enim aliunde nascentes in carne parvuli, nisi inde, aeternae mortis reatum attrahunt, quos solum catholicae 122.0847B| Ecclesiae baptisma ab ipso reatu liberat. Asserimus quoque, copulas illas carnales, quibus humana localiter et temporaliter natura propagatur, non necessarias fore, si homo suae naturae multiplicationem ad similitudinem pecorum fieri, caelestium numerositate deserta, non eligeret. Sicut ait David: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Sed redeamus ad responsum mulieris, culpae suae occasionem in serpentem removentis. Dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi. Et tu mulier, quare removes crimen tuum in serpentem, cum tu ipsa sis tuae culpae creatrix? Serpens ipse, in quem culpam refundis, in te ipsa repit: serpens tuus 122.0847C| tua carnalis concupiscentia est atque delectatio, quae ex irrationabilis animae motu in sensu corporeo gignitur. Frustra igitur mulier, sensus videlicet carnalis, culpam suam in serpentem, hoc est in delectationem irrationabilem, cujus ipsa auctor est, removet. Non enim materialium rerum illicita delectatio ortum duxit ex natura, sed ex paccatricis animae imperfectis irrationabilibusque motibus, per corporeos sensus in amorem sensibilium rerum mortifero appetitu irrumpentis. Neque antiquus hostis ad virum animae, animum dico ad imaginem Dei factum, accessum haberet, nisi prius per insitam corporeo sensui, qui est veluti quaedam mulier, animi delectationem, quasi per quendam colubrum ipsum corporeum sensum seduceret: quemadmodum 122.0847D| neque animus in rerum materialium perniciosa delectatione et perabusiva fruitione corporeo sensui consentiret, si prius in ipso superba praesumptio 122.0848A| non praecederet. Superbia itaque animi, carnalisque sensus illicita delectatio, sibi invicem copulatae, naturam humanam mortis damnationi tradiderunt: de qua sola Christi humilitas, et spiritualium rerum in animabus fidelium delectatio, eandem revocat liberatque naturam. Non habes itaque, mulier, in quid vel in quem culpam tuam removeas, nisi in te ipsam, dum illicitae delectationis tuae, in quam culpam conaris removere, convinceris auctor esse. Ubi pulchre divinorum verborum textum animadvertere debemus. Ea siquidem, quae simul facta sunt, absque temporalium morularum interstitiis, propter nostram tarditatem carnalesque sensus, quibus originali peccato corrupti locis temporibusque succumbimus, ordine quodam mirabili, mysticorum 122.0848B| sensuum plenissimo, veluti locis temporibusque peracta contexuit. Primo itaque interrogatur vir, hoc est animus. Nec immerito, dum omni paradiso humanae naturae praesit, eumque custodire, ne in eo divinum praeceptum violaretur, debuit. Ac sic interrogatur: Adam, ubi es? Ac si diceret: Adam, qui, priusquam peccasses, ultra omnia loca et tempora constitutus fueris, responde nunc, praevaricator, ubi es? Eras in caelo, sicut angelica creatura, beatus; nunc in terris es, sicut bruta animalia, superbus. Sermo convertitur ad mulierem, et ab ea quaeritur, cur sic fecerit? Ubi notandum, quod non confestim viro et mulieri sententia inquirentis judicis profertur, sed veluti spatium improbae excusationis corrigendae conceditur, locusque indulgentiae 122.0848C| praeparatur. Postremo vero, dum ad serpentem pervenitur, non ille interrogatur, nec ei spatium remotionis culpae in aliud vel aliquem praebetur, quia non potuit, quoniam primordialis causa totius malitiae fuit; sed continuo sententiam justi judicis sustinuit. Ait enim Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae. Animadverte, quod neque viro, neque mulieri, sed solo serpenti maledicitur. Non enim Deus maledicit ea, quae fecit, sed benedicit; animus autem et sensus creatura Dei sunt. Carnalis vero delectatio extra divinam conditionem, irrationabilibus humanae animae passionibus orta est, ideoque divinae sententiae severitati succumbit, quia extra naturae a Deo factae 122.0848D| supervenit. Quid enim aliud est divina maledictio, nisi eorum, qui extra naturam sunt, eamque contaminant, justissima et irrevocabilis damnatio? Quae 122.0849A| sint autem animantia illa et bestiae terrae, inter quae carnalis delectatio, per quam diabolus seducit animam, et in qua veluti principali sede habitat, pulcherrime et copiosissime sanctus Ambrosius in libro de Paradiso exposuit. Sunt enim omnes irrationabiles passiones rationabilis nostrae naturae, quam terrae vocabulo divina commemorat Scriptura. Et ne mireris, quod mixtim ac veluti indiscrete et carnalis delectatio et astutia diabolica in figura serpentis significatur; aliquando enim ipsum diabolum absolute coluber ille conformat, aliquando libidinosum deceptae ab eo carnalis animae, hoc est carnaliter viventis appetitum, aliquando confuse et indistincte utrumque, et alterum in altero concatenatim 122.0849B| insinuat. Nec immerito; alterum enim sine altero separabiliter esse non potest. Ubicunque enim fuerit libidinosus animae contuitus, ibi absque mora aderit immundi spiritus accessus: ubicunque autem adsit diabolicae astutiae introitus, ibi non deerit universalis malitiae pruritus. In quocunque autem corporeo sensu, qui in figura mulieris ponitur, haec duo convenerint, necessario illicitus esus, illicitae escae, hoc est, materialium rerum pulchritudinis sequetur abusio; quae mortem animae infert, cujus mortis mors corporis umbra est. De maledictione autem, qua serpens damnatus est, deque sententiis, quae in mulierem, inque virum suum Adam prolatae sunt, in quibus plus misericordiae intelligitur quam vindictae, superfluum videtur mihi nunc dicere. 122.0849C| Quod enim a sanctis Patribus satis est explanatum, explanare fortassis videbitur non necessarium, et quod in illorum scriptis plenissime planissimeque invenitur, cur a nobis, forte quis dicet, quasi melius explanaturis repetatur? Quod absit de nobis existimari, cum illorum vestigia vix valeamus consequi.

DISC. Non necessarium plane videretur, si hoc solum non obstaret. Mirum namque videbitur et rationi textuique disputationis inconveniens, cur, cum paene omnia, quae de natura paradisi spiritualis, deque his, quae in eo facta fuisse Scriptura commemorat, dicenda videbantur, quamvis cursim breviterque sanctorum Patrum sententias sequens tetigeris, hunc solum locum omnino intactum ac transitorie praetermissum silentio venerabaris. 122.0849D| Ac per hoc non omnino oportet te talia praetervolare, sed plane et compendiose percurrere.

24.

MAG. Audiamus ergo divinae indignationis in colubrum examen. Super pectus tuum, inquit, gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Serpentem in hoc loco in figura et diabolicae astutiae, et carnalis delectationis, et ambarum in se invicem indiscrete et inseparabiliter amplexarum, divinam Scripturam posuisse diximus. DISC. Pulchre, et luculenter, et a veritate non alienum.

MAG. 122.0850A| Hujus serpentis pectus est prudentia carnis, in qua diabolicae fraudis calliditas dominatur. Inanis quoque et falsiloqua sapientia, quae animum non aedificat, sed inflat, pectus ejus est. Carnalis itaque prudentia, et inanis fallaxque sophia, pectus serpentis est, quas Deus destruet. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentum reprobabo. Sed si quaeris, qualis differentia sit inter carnis prudentiam et inanem philosophiam, hanc discretionis accipe formulam. Prudentia carnis est falsa virtus, quae vitia virtutum coloribus tingit, quae malitiam bonitati similatorie conformat, quae turpitudinem honestatis habitu exornat, ipsas vero simplices verasque virtutes dissimulat, ac mentis obtutibus, ne 122.0850B| illarum sinceram faciem possit agnoscere, subtrahendo occultat, ac sic carnales sensus decipit, animasque deludit, fallacibusque phantasiis falsarum virtutum obruit, mortisque aeternae tenebris opprimit. Inanis vero inutilisque sapientia est, cujus exemplum maxime in Judaeis perfidis, venenosisque haereticis viget, quae literam divinae historiae solummodo sequitur, spiritum vero, hoc est, mysticum intellectum odit, spernit, negligit, ignorat, quae de natura rerum falsas inanesque fabulas absque ulla verisimilitudine ad illudendas carnalium animas machinatur, naturalium rationum, secundum quas universa creatura facta est, veritate contempta, inusitatorum verborum pomposum grandiloquumque leporem ventilans, seu fallacium propositionum 122.0850C| syllogismorumque contortis crinibus veritatis formam, qua incautos decipiat, simulans. His itaque duabus pectus serpentis, hoc est, diabolica astutia carnaliumque delectationum illecebra componitur: super quod, pectus dico, serpens ille graditur, hoc est exaltatur, et de quo glorificatur, totum hominem supplantans. Et hoc ex verbis propheticis datur intelligi. Non enim simpliciter dixit, super pectus tuum repes vel serpes, sed figurate, super pectus tuum gradieris. Nemo quippe proprie praedicat de serpente animal gressibile, sed reptile. Omne autem animal, quod repit, a terra non erigitur, sed per terram trahitur; omne vero, quod graditur, priusquam gradiatur, de terra erigitur. Ergo super pectus tuum gradieris, hoc est, super astutiam et calliditatem 122.0850D| tuam, quae inani sapientia carnalique prudentia composita est, qua hominem deceptum fefellisti, inque tuam potestatem redegisti, peccatorumque funiculis alligasti, aeternaeque mortis voragine mersisti, in superbiam erigeris, et ad incrementa vitiorum, inque tuae damnationis cumulum, in cordibus infidelium tuae malitiae profectibus elatus et cenodoxus deambulabis. Et terram comedes, hoc est, terrena appetentium terrenis cogitationibus, carnalibusque desideriis, mortiferisque actionibus 122.0851A| vesceris. Cunctis diebus vitae tuae, hoc est, quanto tempore in humana natura regnum tuum, veluti quaedam falsa lux, arriserit et praevaluerit. Non enim aeternaliter imaginem Dei regnabis et vinces, sed aut specialiter in Christo redemptore de potestate tua liberabitur adhuc in hac vita detenta, aut generaliter in fine mundi, quando novissima inimica mors per eundem Christum Dei Verbum destruetur, et universaliter humana natura in pristinum statum restituetur. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Mulier est sensus corporeus, naturaliter humanae naturae insitus, per quam in his videlicet, qui perfecti sunt, visibilis creaturae pulchritudo ad laudem Creatoris refertur. Inter quam, mulierem dico, et 122.0851B| serpentem, hoc est, libidinosam delectationem materialis pulchritudinis, diabolicamque calliditatem in ea possidentem, magna inimicitia a Deo constituta est: mulier quippe, hoc est perfectus perfectorum sensus, odit materialium rerum carnalem appetitum, serpens vero spiritualium divinarumque virtutum inimicum habet desiderium. Et semen tuum et semen illius. Semen mulieris est rerum visibilium perfecta naturalisque ac multiplex cognitio, omni errore sublato. Ad hoc enim in homine corporeus sensus constitutus est, ut sensibilium et intelligibilium per medietatem phantasiarum internuntius fieret; semen vero serpentis innumerabilium delictorum mortiferum incrementum esse, nemo recte philosophantium ignorat. Ipsa conteret caput tuum. 122.0851C| Caput hujus serpentis, hoc est initium, duabus veluti partibus conflatur; omnis enim malitia ex motu irrationabili rationabilis naturae, et ex invidiosa diaboli astutia ortum originemque sumpsit, quod caput in sensu perfectorum fidelium conteritur. Non enim eos diabolica fallit astutia, neque primae suggestioni latenter subrepenti praestant introitum, seu irrationabili motui accommodant accessum. Caput illud dum unum putatur, in infinitum numerum dividitur, quia universalis malitia in tantum multiplex est, ut nulla pars ipsius sit, ex qua venenosa vitiorum genimina non crescant. Quae omnia mulier illa, de qua Salomon ait: Mulierem fortem quis inveniet? virtus videlicet et sapientia in sensibus fidelium perfectorum comminuit. Quam 122.0851D| mulierem Propheta psalmographus alloquitur dicens: Tu confregisti capita draconis, dedisti eum escam populis Aethiopum. Populi Aethiopum sunt multitudines gentium, quae in Christum praefatae mulieris typo praefigurative crediderunt. De quibus Isaias ait: Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Aethiopes enim tenebrosi aut humiliati translationis proprietate dicuntur. Quorum theoria gentilium populis convenienter coaptatur, 122.0852A| qui ante adventum veri luminis, quod est Dei Verbum, tenebrosi erant, caligine videlicet ignorantiae mortisque aeternae densissima nebula septi; sed mox humiliati, fidem accipientes, illuminati sunt, et spiritualibus epulis reficiuntur, quas de capitibus draconis contritis, hoc est, totius malitiae numerositatibus devictis divina praeparat sapientia. De hoc dracone idem Psalmista loquitur: Draco iste, quem formasti ad illudendum ei. Draco iste, inquit, diabolus profecto, corpusque illius universale, hoc est totius malitiae plenitudo, ipse est, quem formasti, ut illudatur ei a sanctis tuis, qui ipsius perniciosis fallacibusque insidiis illudunt, dum artes malitiae, quibus bonitatis munimina machinatur destruere, patefactas explodunt, malleisque virtutum 122.0852B| principia nequitiae, quae ab eo pullulant, confringunt. Cui sententiae congruit, quod ait sanctus Job: Hoc est initium figmenti Dei, quod fecit, ut illudatur ab angelis ejus. Cur autem draco iste spiritualis cum omnibus membris suis, quae ejus malitiam sequuntur, formatio Dei vel figmentum dicitur, duobus modis intelligi potest. Primum quidem, quia omnes apostatae angeli, omnesque homines, eorum sequaces, quantum naturaliter subsistunt, a Deo conditi sunt, figmentum ejus non incongrue formatioque esse creduntur. Deinde, quod talia symbolica verba in talibus divinae Scripturae sententiis non semper naturam daemonum malorumque hominum, in qua eos conditor omnium bonorum substituit, sed ea, quae merito utriusque, angelicae videlicet 122.0852C| et humanae creaturae, inobedientiae superaddita sunt, essentiae in eis conditae significant ut sunt corpora aërea daemonum, terrena quoque mortaliaque hominum membra, quae incunctanter in poenam peccati simplicitati naturae a Deo constitutae adjuncta esse credenda et intelligenda sunt. Sed utrum natura daemonum a corporibus ab isto aëre sibi adjunctis liberabitur, sicut humana natura sui Redemptoris gratia adjuta, resurrectionis momento animalibus corruptibilibusque corporibus absolvetur, alius disserendi locus est.

Et nunc breviter colligendum, quod corpora illa naturalia, quae in conditione angelicae naturae facta sunt, quemadmodum caelestes virtutes, quae nunquam Creatorem suum deseruere, 122.0852D| ita etiam apostatae virtutes inseparabiliter et aeternaliter possidebunt, quoniam spiritualia et incorruptibilia sunt: superaddita vero eis ex qualitatibus hujus mundi merito nequitiae suae veluti quaedam indumenta veterascentia cum ipso, de quo sumpta sunt, mundo peritura, credibile est. Quod igitur Propheta ait: Draco iste, quem formasti ad illudendum ei, possumus sic accipere, quia non videtur a veritate distare, ut in draconis significatione mortiferam 122.0853A| astutiam diaboli membrorumque ejus sive in angelis, sive in hominibus malis, figmenti vero seu formationis vocabulo, quia sic diversitas interpretum Ecclesiae usibus ex hebraico transtulit eloquio, aut naturam eorum, secundum quam a Deo substituta sunt, priusquam peccarent, aut ea, quae propter superbiam suam eis superaddita sunt, intelligamus. Sed qualicunque modo accipiamus figmentum seu formationem, hoc est sive de natura, sive de naturae superadditis, ad illudendum ei a sanctis hominibus sanctisque angelis diabolus cum suo toto corpore formatus est, non juxta quod naturaliter factus, sed juxta quod superbiendo suaeque naturae dignitatem deserendo futurus. Illudetur enim a sanctis ejus angelis, remanentibus quippe illis bona 122.0853B| voluntate et conditoris gratia fixis in ea felicitate, in qua creati sunt. Ille superba ignorantia, qua se casurum non praesciverat, nam si praesciret, fortassis sibi praevideret ne caderet, deceptus, invidiaeque livore inflatus, in suam sponte delapsus est miseriam. Justi vero homines Creatoris sui ac Redemptoris pietate liberati et illuminati, illudunt ei, dum ipsum latenter forma boni coloratum, virtutumque similitudine vitia mortiferumque malitiae venenum suggerentem sentientes, mox caput ejus conterunt, escamque spiritualem, divinam videlicet prudentiam, quae vitia a virtutibus secernit, ne subdola versutia eos fallere valeat, internae discretionis dentibus comminuunt, verique boni sinceris dapibus omni mixtura mali purgatis vescuntur. Neque illorum 122.0853C| mulierem, hoc est sensum, materialium rerum pulchritudo decipit, per quam antiquus coluber, libidinosa delectatione mediante, mortifera vitiorum venena in imprudentium animos diffundit. Conterit ergo mulier, hoc est sensus, malitiam bonitate discernens, fortioris mulieris, Dei Verbi dico, virtutibus incitata, mota, adjuta, roborata, et ad perfectionem actionis et contemplationis perducta, caput serpentis et capita diabolicae videlicet suggestionis illecebrosaeque delectationis primordia, unde eis laetitia divinaque efficitur refectio. Qualis enim major laetitia est spiritualiter in hac vita degentibus, quam serpentinas libidinosasque diaboli versutias in seipsis primo convincere, ac deinde simplicioribus se in actione et intelligentia fidelibus, ne et 122.0853D| ipsi eisdem deceptoris insidiis capiantur, propalare. Et tu insidiaberis calcaneo ejus. Calcaneum mulieris, quae est αἴσθησις, rerum sensibilium phantasiae sunt, hoc est imagines, quae de corporalibus numeris in quinquepertito sensu exprimuntur. Ac per hoc calcaneum illud quinquepertitum esse necesse est. Dividitur enim in quinque notissima sentiendi organa, visum dico, auditum, olfactum, gustum, tactumque. 122.0854A| Quorum quaedam quidem longe extra molem corpoream sentientis extenduntur, ut visus et auditus. Solem namque et lunam, ceteraque sidera longe ab eo loco, quo corpusculi mei moles ambitur, posita sentio. Ubi enim sunt, ibi ea sentio in radiis oculorum meorum, qui illuc nulla mora interstante eriguntur, in quibus phantasiae praedictorum siderum formantur. Videsne igitur, quam longe praefata femina calcaneum suum in organo videndi extendit. Similiter de his, quae prope vel in mediis spatiis videntur, intelligendum. Non alio modo de audiendi officio naturalis organi consideratio edocet. Auditus siquidem extra corporis spatia foras erumpit, ut sonorum seu vocum formulas in seipso expressas recipiat, sive longe, sive prope ictu aëris 122.0854B| effectas. Quidam vero intra terminos corporis continentur, ut est olfactus et gustus, ut multis de natura sensuum disputantibus videtur. Non desunt tamen, qui sensum olfaciendi foras autumant prosilire, quorum opinionem non possumus spernere; longiuscule enim a corporibus nostris bene seu aliter olentia sentimus. De tactu autem nemo physicorum dubitat, quod et intra corpus et extra suum peragat officium. Solus enim et sine aliis sensibus vim suam excercet. Nullus vero aliorum quattuor absque illius cooperatione ministerium suum valet adimplere. Nam et visus non potest videre, nisi tetigerit, quod videt; nec auditus audire, nisi tetigerit, quod audit; nec olfactus olfacere, si non tetigerit, quod olet; neque gustus gustare, si non tetigerit, quod gustat. Animadverte 122.0854C| itaque mulieris, quinquepertitum sensum sensibilium rerum phantasiis formatum, cui serpens callidus insidiatur. Insidiatur enim sensui videndi, dum pulchritudinem formarum colorumque incautis animabus perniciose suadet concupiscere. Eadem ratione de harmonia vocum, de suavitate odorum, de saporum eorumque, quae tactus attingit, delectationibus intelligendum arbitror. Quae omnia, dum improvide, hoc est carnali cupiditate concupita, per corporeum sensum ab anima percipiuntur, mortiferum divinorum mandatorum transgressionis efficiunt venenum, omniumque delictorum semina nutriunt. Et hoc est, quod superius insinuat Scriptura, ubi ait: Vidit igitur mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque 122.0854D| delectabile, et tulit de fructu illius et comedit, deditque viro suo: mulierem videlicet figurate exteriorem sensum appellans, rerum sensibilium phantasiis delectatum atque deceptum, viri autem appellatione animum significans, qui sensui corporeo illicite consentiens corrumpitur, hoc est, contemplatione intimae veritatis segregatur.

25.

Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas 122.0855A| tuas et conceptus tuos; in labore paries filios. Ubi aperte datur intelligi, quod, si homo non peccaret, non solum interiori intellectu, verum etiam exteriori sensu naturas rerum et rationes summa facilitate, omni ratiocinationis necessitate absolutus, purissime contemplaretur. Postquam vero peccavit, per organa exterioris sensus non nisi solas sensibilium superficies, et quantitates, et qualitates, situs quoque, et habitudines, ceteraque, quae corporeo sensui succumbunt, animus percipit. Et haec omnia non per seipsa, sed per eorum phantasias attingit, quas secum tractans suum judicium saepissime fallitur, ac per hoc non sine multiplicibus studiorum laboribus, quos aerumnas mulieris Scriptura nominat, ad multiplices conceptus, id est, ad inchoationes 122.0855B| intelligibilium rerum intelligentiae, atque filios, hoc est rectas rationes, de natura rerum procreandos per eundem sensum potest pervenire. Propterea autem aerumnas, et conceptus, filiosque exteriori sensui divina deputat auctoritas, quoniam omne studium sapientiae, omnisque mentis-conceptio, puraque veritatis cognitio a sensibus corporis auspicium sumunt, ab inferioribus ad superiora, et ab exterioribus ad interiora ratione gradatim ascendente. Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. In hoc loco naturalis ordinis humanae naturae restitutio divina voce promittitur, et in antiquum statum conditionis reversio. Ordo siquidem naturalis esset, si animus sui Creatoris potestati subditus atque obediens semper ei adhaereret: deinde sensus 122.0855C| potestatem nutumque animi libenter sequeretur, corpus autem sensui succumberet. Sic namque pax et harmonia ipsius creaturae et in seipsa et cum Creatore suo fieret. Jam vero post transgressionem divini mandati talis ordo, ad quem conservandum creatus est homo, talisque pax et unitas Creatoris et creaturae perturbatus est: homo siquidem sponte sua, nulla occasione cogente, rerum sensibilium amore corruptus, Deum suum deseruit; cui adhaerere solum bonum est nostrae substitionis et non aliud. Ideoque Deus superbiam humanae naturae spernere volens, propriis suis irrationabilibus libitisque motibus hominem permisit abuti, ut in seipso probaret, quid sui Conditoris gratia meritumque obedientiae, et quid irrationabilis motus 122.0855D| superbaque mandati transgressio sibi conferret. Ac per hoc veluti divortium quoddam maris et feminae subsequutum est inter animum et sensum; non enim obtemperat sensus corporeus jussionibus animi juxta leges naturae. Quod divortium Apostolus aperte pulchreque expressit, dicens: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, carnem videlicet carnalem sensum appellans, qui rationabilibus animi motibus etiam in his, qui perfecti sunt, inobediens resistit. 122.0856A| Et alibi: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati. Animadverte dissidium legis mentis et legis carnalis sensus, quae dominatur in membris carnaliter viventium, repugnat mentibus spiritualium in mortalibus membris ad exercitationem virtutis, ideoque lex peccati, id est, carnalis sensus ab Apostolo nominatus est. Sed hoc dissidium divortiumque animi et sensus, quando restaurabitur natura et ad naturalem ordinem revocabitur, in pacem spiritualis naturalisque conjugii vertetur, quando corpus sensui, sensus animo, animus Deo subditus et obediens erit. Hoc etiam apertius datur nobis intelligi, si Septuaginta editionem intendamus: Et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Quibus 122.0856B| verbis apertissime intelligitur reditus humanae naturae in pristinum ordinem.

26.

Quod autem viro dictum est: Maledicta terra in opere tuo, et cetera, quae sub forma maledictionis videntur esse scripta, non facile patent, qualis sit illa terra, cui merito praevaricationis animi, qui est vir humanae naturae, maledicitur, et qualis sit illa maledictio, utrum indignationis severitas sit, an quaedam mystica objurgatio, et cur non ipse animus, qui vocem mulieris audiens, vetitumque fructum comedens peccavit, maledictum sustinuit, et in quibus laboribus comedit maledictam terram, et qui sunt dies vitae animi, qualesque spinas et tribulos germinet terra illa, quasque herbas ejus comedit, quis sudor, quis vultus, qualis reditus animi in terram, 122.0856C| de qua sumptus est, quis pulvis. Haec omnia si secundum historiam, hoc est, secundum rerum sensibilium, quae in hac ac de hac terra hominibus habitabili fiunt, accipiantur, sicut multis auctoribus placuit, aut nullam, aut levissimam quaestionem gignunt; sin vero in ipsa humana natura, sicut et cetera, quae de paradiso praedicta sunt, intelligantur, non parva indigent indagatione. Quod autem et secundum rerum factarum proprietatem accipiuntur, et tamen propheticam flagitant intentionem, sanctus Augustinus in undecimo Exemeri sui testatur his verbis: Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi, de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis. In tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae: spinas vel tribulos edet tibi. Et edes foenum 122.0856D| agri, in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus est: quia terra es et in terram ibis. Hoc, inquit, esse in terra labores humani generis, quis ignorat? Et quia non essent, si felicitas, quae in paradiso fuerat, teneretur, non est utique dubitandum. Ac per hoc etiam proprie verba haec primitus accipere non pigeat; servanda tamen est et expectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur Dei loquentis intentio. Videsne, 122.0857A| quemadmodum jubet, hunc locum sacrae Scripturae et proprie et figurate accipi? Sed quid vult illa figura prophetica, in praefato suo libro non explanat. Sed si explanaret, fortassis nobis sufficeret, nec aliam expositionem quaereremus. Non autem explanat. Quaeramus igitur breviter, Deo duce, quid sibi volunt talia divini eloquii verba. DISC. Quaeramus; non enim intacta praetermittenda sunt.

MAG. Sufficit, ut arbitror, de talibus responsionem beati Maximi monachi ponere. Sed ut apertius ipsa responsio patefiat, ejusdem sciscitatio praeponenda est. DISC. Aliter fieri non oportet.

MAG. Proponit itaque in quinto Scholiorum capitulo hoc pacto: Quae sit maledicta terra in operibus Adam secundum anagogen, et quid in tristitiis eam comedere, et 122.0857B| quid post germinationem spinarum tribulorumque herbam comedere, et postremo quid in sudore vultus sui panem comedere? Et quidem nunquam visus est homo terram comedens neque herbam; neque panem manducantes juxta judicium historiae in sudore vultus comedunt. Responsio: ipsa terra maledicta in operibus Adam caro est Adam, semper facta per opera Adam. Dico autem passiones cognoscentis animi maledicta, virtutum veluti divinorum operum infructuositate, quam cum anxietate multa tristitiaque comedit, brevi secundum ipsam voluptate perfruens. Quae caro pro ipsa corruptibili perfruentia germinat ei cogitationes et curas, veluti spinas, magnasque tentationes atque periclitationes, veluti tribulos, et contra rationem, furorem et concupiscentiam languide eum undique compungentes; 122.0857C| ut vix possit ejus, carnis videlicet, sanitatem incolumitatemque, veluti foenum marcidum, adquirere atque manducare, hoc est consequi: et tunc post multam atrocitatum revolutionem in sudore vultus, hoc est, in ipsa secundum sensum humilitate atque labore in operosae considerationis sensibilium velut panem ad constitutionem habendo praesentis, vitae occasionem, sive per artem, sive per aliam quandam huic vitae distributam machinationem. An magis terra est Adam cor maledictum, per praevaricationem accipiens caelestium bonorum ablationem? Quam terram per practicam philosophiam multis comedit tribulationibus, purgatam per conscientiam maledictione operum turpitudinis, et iterum germinatas in ea instar spinarum cogitationes circa corporum generationem, 122.0857D| ac veluti tribulos, circa incorporalium providentiam judiciumque, scatentes opiniones ratione purgans, physicam veluti foenum carpit spiritualiter theoriam. Et sic quasi in sudore vultus scibili intelligentiae secundum scientiam vultu incorruptibilem theologiae comedit panem, solum vere vitalem et comedentium se conservantem ad incorruptibilitatem generationem. Terra itaque est bene comesa ipsa per actionem cordis purgatio, foenum vero ipsa secundum naturalem 122.0858A| theoriam eorum, quae facta sunt, scientia, panis autem vera secundum theologiam mysteriorum doctrina. Hactenus Maximus. Arbitror autem, dies vitae animi, quibus terram cordis sui purgando laborat, non hos solummodo, quibus praesentis vitae tempora volvuntur, corpusque ab anima vegetatur, verum etiam et illud spatium temporale, quo animae regimen corporis deserentes in alia vita, donec corpora sua recipiant, morantur, significare. Nam et in hac vita, qua simul corpus et anima degunt, et in altera post mortem corporis, hoc est solutionem ejus, reditumque in quattuor mundi elementa, ex quibus est collectum atque compositum, usque ad finem mundi, corporumque resurrectionem, diemque judicii purgari animas posse credimus. Hi sunt igitur dies, 122.0858B| quibus animus terram cordis sui comedit, hoc est, actione purgationis utitur. Nam post finem rerum sensibilium nullum purgationis actum legimus fore post reditum naturae in pristinam puritatem. Et fortassis hoc significat, quod dictum est: Donec convertaris in terram, de qua sumptus es. Ac si aperte diceret: Tanto tempore in purgationis tuae per actionem et scientiam laboribus sudabit vultus tuus, hoc est, rationabilis inquisitio veritatis, donec convertaris in terram, de qua sumptus es, hoc est, in soliditatem incommutabilem primordialium causarum, ex quibus originem ducis. Non enim ulterius sudabis, dum illuc perveneris. Quod autem nomine terrae felicitas aeternae vitae stabilitasque primordialium causarum, ex quibus omnia, quae sunt, 122.0858C| oriuntur, significetur, multis divinae Scripturae locis aperte innuitur. Verbi gratia, Abraham dictum est: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi. Et post aliquanta: Profectus inde Abraham in terram australem, et habitavit inter Cades et Assur, inter sanctificationem videlicet et beatificationem, inter quas in aeterna requie omnis sanctorum felicitas constituta est. Sanctificati enim, hoc est, omni contagione corporis et animae purgati, beate juxta leges naturae victuri sunt. Et si quis aliam Assur interpretationem, quae est Mesopotamia, consideraverit, pulcherrimam praesentique negotio convenientissimam theoriae occasionem inveniet. Mesopotamia quippe media inter flumina et est et dicitur. 122.0858D| Nunquid autem credibile est, habitationem sanctarum animarum totiusque humanae naturae restauratae alibi futuram, nisi inter media spiritualium virtutum flumina, ex fonte omnium bonorum manantia? Et quid aliud praeter id ipsum per repromissionis terram, ad quam Dei populus ductus est Aegyptiaca captivate servituteque liberatus, mystice significabatur? Haec est terra viventium, in qua sancti duplicia possidebunt, hoc est, corporis et animae felicitatem. 122.0859A| De hac etiam Dominus ipse ait: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Quod autem sequitur: Quia terra es, et in terram ibis, vel sicut in alia interpretatione continetur: Quia pulvis es, et in pulverem reverteris, potest sic intelligi: ut, quoniam natura animi, quae ad imaginem et similitudinem Dei facta est, ex fertili terra primitivarum causarum sumpsit exordium, in eam igitur credamus necessario redituram. Si autem quaeritur, cur praefata terra in alia interpretatione pulveris nomine significatur, non alia ratio reddenda est, nisi quia, sicut ex pulvere istius sensibilis terrae omnia, quae de ea nascuntur, nascendi causam accipiunt, ita omnium rerum visibilium et invisibilium multiplex numerositas ex primordialium causarum fertilitate procreatur, 122.0859B| inque eandem finito mundo regredietur. Haec autem dicimus, non simplicitatem eorum, qui hunc locum divinae Scripturae secundum historiam accipiunt, redarguentes, qui solutionem humani corporis in quattuor mundi hujus elementa solius terrae nomine generaliter significata, per haec verba Scripturae significari conantur asserere, non animadvertentes, quanta suo sensui videntur adversari. Si enim de solutione corporis divina vox talia protulit, cur viro soli praedixit? Cur non etiam et mulieri, cujus corpus non minus solvitur? Deinceps, cur totum hominem solvendum divina animadversio indicit, cum extremae ejus tantummodo partes vilissimaeque, corpus videlicet corporeusque sensus, solvantur, animae autem naturalis simplicitas, omni 122.0859C| compositione libera, nequaquam solutionem recipit, sed perpetuo insolubilis manet, sive rationabiliter, sive irrationabiliter se moveat. Nisi forte dicant, hunc locum usu frequentissimo sacrae Scripturae συνεκδοχικῶς accipiendum, ut a toto pars intelligatur. Nec mirum, si non de ipso animo, sed de solo virili sexu, intra quem etiam femineus consignificatur, talia dicta esse arbitrantur. Postremo, cur non advertant, 122.0860A| quod in his verbis plus restitutio corporis promittitur, quam solutio vel corruptio? Nam dum corpus corruptibile atque mortale destruitur, tunc ad incorruptibile immortaleque revocatur; nullius enim corpus in corruptionem est reversurum. Non ergo haec verba reditum in hanc terram, sed potius reditum in spiritualem naturam praesagiunt. Sed eligat quis quid sequatur: ego autem, quod mihi verisimilius visum est, ex sanctorum Patrum sententiis, Ambrosii dico et Augustini, necnon et venerabilis Gregorii Nazianzeni, qui et Nyssaeus dicitur, expositorisque ejus, Maximi videlicet monachi, ratiocinationis occasionem sumens, tibi interroganti partimque exponenti protuli. Et quoniam prolixitas hujus voluminis quaedam ex his, de quibus in ejus exordio 122.0860B| nos dicturos esse promisimus, nunc exponere non admittit, in alium librum differenda sunt. De reditu quippe naturarum in primordiales causas inque eam naturam, quae nec creat nec creatur, quae profecto Deus est, latius intra hujus libri terminos tractare proposuimus. Sed si impatiens es, donec de divina natura cognoscas, qua ratione nec creare nec creari dicitur, breviter praelibabo.

27.

Divina itaque natura propterea creditur non creari, quoniam primitiva omnium causa est, ultra quam nullum principium est, a quo possit creari. Quoniam vero post reditum universitatis conditae visibilium et invisibilium in suas primordiales causas, quae in ipsa, divina videlicet, natura continentur, nulla ulterius natura ex ea procreabitur, seu in species 122.0860C| sensibiles intelligibilesve multiplicabitur; nam in ipsa unum erunt, sicut nunc et semper in causis unum sunt: non immerito nihil creare et creditur et intelligitur. Quid enim creabit, dum omnia in omnibus ipsa sola fuerit? Itaque si tibi videtur, hujus libri progressio pedem retrahat, ne longius incedat. DISC. Videtur plane, et jamdudum finem postulat. Explicit liber quartus ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ ΜΕΡΙΣΜΟΥ.

INCIPIT LIBER QUINTUS. 122.0859|

1.

122.0859D| MAG. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Horum verborum priusquam propheticam contemplemur virtutem, qua manifestissime reditus humanae naturae in eandem felicitatem, quam peccando perdiderat, promittitur, totius capituli ordo praemonstrandus est, in quo magnum prophetam Moysen hyperbatice locutum, quisquis acute prospexerit, inveniet. Ordo itaque verborum talis est: 122.0860D| Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori tunicas pelliceas, et induit eos, et ait: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso, ut operaretur terram, de qua sumptus est. Nunc ergo, ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Quod itaque scriptum 122.0861A| est: Nunc ergo, ne forte mittat manum suam, et reliqua usque vivat in aeternum, posset venire in ambiguum, cujus personae dicta sint, utrum Theologi prophetantis, an Domini loquentis, si non aperte in Septuaginta editione distingueretur, in qua scriptum est: Et nunc, inquit Deus, ne aliquando extendat manum, et sumat de ligno vitae. Nemini tamen vim verborum clare intuenti in dubio, ut arbitror, erit, quin reditum naturae humanae in suam antiquitatem haec verba, quoquo modo sint ordinata, repromittant. Non enim mihi videntur diligenter inspicere, qui illam particulam, quae est ne, negandi intellectum, non autem interrogandi, ac veluti dubitandi in hoc loco arbitrantur obtinere, et quod ideo expulsus sit homo de paradiso, ne posset de 122.0861B| ligno vitae sumere vivereque in aeternum. Qua enim possibilitate post peccatum humana natura de ligno vitae valeret sumere, et comedere, ac vivere in aeternum, nondum liberata a peccato et morte, quae est poena peccati, quando nec ipse ante peccatum de eodem ligno vel sumpserit vel comederet, ut diligens divinae Scripturae inquisitio subsinuat? Si enim sumeret et comederet, profecto neque peccarit neque ruerit, sed in aeternum feliciter vixerit. Additur, si paradisus ille, de quo homo expulsus est, localis erat terrenusque, et si lignum vitae, quod in medio ipsius plantatum est, terrenum fuit atque sensibile, fructumque corporeis usibus aptum protulerit, cur non ab ipso solo vitae ligno Deus hominem expulerit, et in aliqua parte paradisi 122.0861C| eum sepserit, ne lignum illud posset attingere? Si enim nulla alia causa feliciter et aeternaliter vivendi in paradiso fuerit praeter esum ligni vitae, qui solis rationabilibus creaturis concessus est, cur homo post peccatum in aliqua paradisi parte miser atque mortalis degere temporaliter non potuerit? Nam si cetera animalia, praesertimque serpens ille, quo antiquus hostis malitiam suam exercuit, in paradiso fuisse, nec tamen aeternaliter et feliciter vivere posse creduntur, quoniam non ad esum ligni vitae creata sunt, cur etiam homo delinquens inter illa vivere non sineretur, cum vera ratio docuerit, rationabilem creaturam, etsi peccatricem, omnem irrationabilem peccato carentem naturae dignitate antecedere? Si ergo irrationabilia animalia, homine 122.0861D| depulso, in paradiso remanserint, dum sit caeteris praestantior, qua ratione non et ille etiam peccator inter illa in paradiso remanere permissus est? An forte cum illo cetera animalia de paradiso expulsa sunt? Sed si quis hoc dixerit, quaerat ex divina Scriptura, aut sanctorum Patrum auctoritate, aut ex utroque, unde approbet, expulsionem animalium, quibus homo in paradiso ante peccatum nomina imposuit, simul cum homine peccante de paradiso 122.0862A| fuisse. Quod si hoc non potuerit, carnaliter de paradiso ejusque animalibus sentire desinat, et ad spirituales intellectus, quos veritas edocet, promptus accedat, qua una et sola via mysticarum literarum penetrantur adita. Veni igitur, divinorumque verborum virtutem diligentius intuere.

DISC. Praesto sum paratusque, quae a te dicentur, cognoscere; valde quippe necessaria sunt, et a paucis, ut opinor, tractata. Siquidem de humanae naturae ceterorumque in ea et propter eam in aeternas rationes, ex quibus profecta est, reditu, et in pristinam dignitatem restitutione nullum adhuc scripsisse vel legi vel audivi, quamvis sparsim et in divinis libris et sanctorum Patrum documentis forma talis doctrinae frequenter arrideat.

122.0862B|

2.

MAG. Divina itaque vox talem reditum, de quo sermo est, his verbis insinuat, dicens: Nunc ergo, vel ut alia interpretatio apertius profert, et nunc, inquit Deus. Ac si plane diceret divina clementia infinitaque bonitas, ad indulgendum miserendumque semper facillima, casum divinae imaginis suspirans, misericorditerque condescendens, hominisque arrogantiam patienter sufferens: Nunc ergo, hoc est, jam de paradiso expulsum hominem video, factumque de beato miserum, de copioso egenum, de aeterno temporalem, de vitali mortalem, de sapiente stultum, de spirituali animalem, de caelesti terrenum, de novo inveteratum, de laeto tristem, de salvo perditum, de prudenti filio prodigum, ex virtutum caelestium grege errantem, eique condoleo. Non enim ad hoc factus 122.0862C| est. Siquidem ad possessionem aeternae vitae ac beatitudinis conditus est ille, quem vos, o vicini ejus et amici, in regionem mortis atque miseriae videtis nunc de paradiso expulsum, caelestes videlicet ordines alloquens, qui adhaerentes Conditori suo in beatitudine perpetua permanserunt, quorum tamen numerus in perditione hominis ademptus est. Videsne, quanta divinum pathos contineat, dum sic brevissimum ex uno temporali adverbio, quod est nunc, et una causali conjunctione, quae est ergo, comparatum. Sed veluti post hominis planctum eadem divina clementia ad seipsam caelestesque virtutes consolandas conversa, reditum hominis in paradisum sub quadam dubitativa locutionis forma interrogativaque promittit. Ait enim: Ne forte manum suam mittat, et 122.0862D| sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Tanquam diceret: Non adeo de interitu hominis dolendum lapsuque ipsius de paradiso lugendum; non enim spes redeundi ab illo penitus ablata est. Forte ne mittat manum suam, hoc est, suae bonae actionis in virtutibus studium extendat, quo possit de fructibus ligni vitae sumere, hoc est, Dei Verbi spiritualibus donis, et comedat escam purae contemplationis, cujus virtute vivet in aeternum, nunquam ad egestatem 122.0863A| temporalium rerum, quae omnino cum mundo peribunt, reversurus, totus in Deum transiturus, et unum in illo futurus. Et hoc sequentibus Scripturae verbis clare datur intelligi. Ait enim: Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Non arbitror te oblivioni dedisse, quomodo in quarto libro, sanctorum Patrum utriusque linguae peritorum de paradiso tractantium sententias sequentes, ad purum, ut nobis visum est, deduximus, non aliud esse paradisum, de quo homo expulsus est, praeter ipsam humanam naturam, ad imaginem Dei creatam, ex cujus, imaginis videlicet, dignitate eadem ipsa natura divinum praeceptum contemnens corruit. Ac per hoc conficitur, nihil 122.0863B| aliud esse hominis emissionem vel ejectionem, nisi naturalis felicitatis, ad quam possidendam factus est, perditionem. Non enim homo naturam suam perdidit, quae, quoniam ad imaginem et similitudinem Dei facta est, necessario incorruptibilis est: perdidit autem felicitatem, quam adepturus esset, si obediens Deo esse non contemneret. DISC. Non solum non oblivioni tradidi, verum etiam firmiter memoriae infixi.

MAG. Quid ergo ait: Et collocavit ante paradisum voluptatis, hoc est, ante humanae naturae spirituales delicias, Cherubim? Quid vult hoc nomine significare? Utrum caelestem illam virtutem, quae in prima angelicorum ordinum Ierarchia ponitur tertia, in ea enim Seraphim, Cherubim, Thronos divina computat traditio, an ipsum solummodo nominis 122.0863C| intellectum, an aliquid aliud altiori intelligentia hoc nomine vult suadere? Ac per hoc interpretatio nominis hujus prius est manifestanda. Interpretatur itaque Cherubim multitudo scientiae, vel fusio sapientiae, ut sanctus Dionysius Areopagita in libro de Caelesti Ierarchia scribit. Cui etiam astipulatur Epiphanius in libro de hebraicis nominibus; dicit enim, Cherubim cognitionem plenam vel cognitionem multorum interpretari. Sed si caelestem essentiam in hoc loco divina voluit significari Scriptura, necessario cogemur fateri, paradisum spiritualis naturae esse. Non enim ratio sinit nos credere, spiritualem 122.0863D| Deoque proximam naturam, ac circa eum semper motam, ante localem terrenumque paradisum posse collocari, nisi forte dicamus, non ipsum Cherubim, sed unum de extremo ordine caelestium virtutum, qui prope angelicus dicitur, ante paradisum locatum fuisse, qui propterea Cherubim appellatus est, quoniam ab ipso Cherubim ante paradisum collocari jubetur. Quicquid enim ab inferioribus caelestium ordinibus in rerum natura perficitur, ad superiores refertur, quoniam inferiores nil agunt, praeter quod a superioribus agere praecipiuntur. Eadem 122.0864A| quippe ratione Seraphim scribitur Isaiam purgasse prophetam, cum non ipse Seraphim, ut sanctus Dionysius Areopagita exponit, per seipsum purgarit prophetam, sed per unum angelorum extremi ordinis caelestium essentiarum, qui propterea Seraphim appellatione meruit vocari, quoniam, sicut ei jusserat Seraphim, purgavit prophetam, et quod ipsa purgatio non ad purgatorem refertur, sed ad eum, qui jussit prophetam purgari. Quid, si hoc dixerit, nonne eadem difficultas remanebit? Non enim verisimile est, angelicam substantiam, quamvis in ordine caelestium virtutum extremam, in aliquo terreno loco posse collocari. Si vero solum nominis intellectum, nullam vero caelestem substantiam in hoc loco accipiamus, possumus dicere, Deum ante paradisum 122.0864B| voluptatis, hoc est, ante conspectum rationabilis humanae naturae, quamvis de paradiso expulsae, hoc est, ex dignitate primae suae conditionis remotae, Cherubim collocasse, multitudinem videlicet scientiae, aut fusionem sapientiae, qua seipsam recognosceret, inque pristinam felicitatem, quam peccando deseruerat, actione et scientia purgata, sapientiaeque studiis exercitata vellet et posset redire. Ubi datur intelligi, plus divinae misericordiae, quam vindictae in expulsione hominis de paradiso fuisse. Non enim conditor imaginem suam voluit omnino damnare, voluit autem eam renovare, multitudineque scientiae exercitare, fusione item sapientiae rigare et illuminare, dignamque efficere, iterum lignum vitae, a quo remota est, 122.0864C| adire, eoque frui, ne interiret, sed viveret in aeternum. Sed si quis altius velit conspicere, Cherubim vocabulo ipsum Dei Verbum significari, non incongrue intelliget. Dei namque Verbum, in quo sunt thesauri scientiae sapientiaeque absconditi, semper sine ulla intermissione humanae naturae obtutibus praesto est, eamque admonet, et purgat, et illuminat, donec ad perfectionem suam intemeratam reducat. Et quid mirum, si Dei sapientia Cherubim vocabulo significetur, cum et Angelus magni consilii et Virtus dicatur--audi Apostolum de Patre Deo loquentem: Invisibilia enim ejus a creatione mundi per 122.0864D| ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus similiter et potestas --et, ut breviter dicam, omnium caelestium essentiarum appellationibus quadam mirabili metaphora in divinis Scripturis soleat intimari? Flammeum quoque gladium eadem ratione ipsum Dei Verbum significare non inconvenienter accipimus. Urit namque et dividit. Urit quidem nostra delicta, est enim Deus ignis consumens, purgansque irrationabiles nostrae naturae sordes: eamque dividit atque discernit ab his, quae ei merito praevaricationis supervenerant, 122.0865A| eamque decolorant, atque deformant, dissimilemque conditori suo efficiunt. Gladius iste, Verbum videlicet Patris, unigenitus Filius, virtus et sapientia non immerito et creditur et intelligitur versatilis, quia, dum est natura immutabilis, movetur tamen ineffabili sua clementia et misericordia erga salutem humanae naturae. Semper itaque talis Cherubim flammeusque gladius versatilis ante oculos animae nostrae, rationis dico et intellectus, collocatur. Quid ita? Ad custodiendam viam ligni vitae, hoc est, ne viam ligni vitae oblivioni tradamus, sed semper memoriam ipsius ligni viaeque, qua itur ad illud, ante oculos cordis nostri indesinenter habeamus. Et ne mireris, me singulariter Cherubim protulisse, cum beatus Hieronymus 122.0865B| et pluralis numeri et masculini generis talia nomina in im desinentia apud Hebraeos pronuntiarit. Secutus namque sum sanctum Dionysium Areopagitam, singulariter etiam Seraphim et Cherubim nominantem, praesertim cum et Hebraeorum et Graecorum usus sit, singularia et pluralia pro se invicem ponere. Sed quae est illa via, quae ducit ad lignum vitae? Et quid est illud lignum, ad quod ducit? Nonne idem ipse Filius Dei, qui de seipso loquitur: Ego sum via, et veritas, et vita? Quod autem ipse sit lignum vitae, multis divinae Scripturae locis comperitur apertissime, ita ut nullo indigeat testimonio. Multipliciter itaque in hoc loco sanctae Scripturae Dei Verbi symbolica nomina exaggerata sunt. Nam et Cherubim, et flammeus gladius versatilis, et 122.0865C| via, et lignum vitae appellatur, ut per hoc intelligamus, quod ipsum Verbum nunquam cordis nostri obtutibus recedat, et quod semper ad illuminandos nos praesentissimum sit, et beatitudinis, quam praevaricando perdidimus, nusquam nunquam memoriam perdere sinit, ad eandem semper redire nos volens, et, donec id fiat, condolendo suspirans, perque scientiae et actionis perfectos gradus iter, quod illuc ducit, carpere nos instigans. Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Sed priusquam de ipso reditu nostrae naturae tractemus, quaedam ex sensibilibus probatissima argumenta, quibus docemur incunctanter credere, ipsum futurum esse, sumenda existimo, si tibi videtur.

3.

122.0865D| DISC. Videtur plane. Ex sensibilium quippe naturalibus argumentis ad puram spiritualium rerum cognitionem verae ratiocinationis progressio potest pervenire.

MAG. Considera itaque, utrum isti locales temporalesque hujus mundi visibilis partium recursus vacant quodam mysterio, necne.

DISC. Vacare eos mysterio non facile dixerim; nihil enim 122.0866A| visibilium rerum corporaliumque est, ut arbitror, quod non incorporale quid et intelligibile significet. Sed ipsorum recursuum, ex quibus argumenta vis sumere, quosdam breviter velim commemores.

MAG. Omnibus, ut aestimo, naturam rerum considerantibus et animi conceptione et corporalis sensus judicio luce clarius patefactum est, caelestem astrigeramque sphaeram semper volubilem ad eundem locorum situm in viginti quattuor horarum spatio redire: solem similiter ad idem punctum aequinoctialis diametri, peracto quadriennio, eodem temporis momento, in ortu dico, pervenire: lunam quoque ad eundem locum signiferi, quo accensa est, paulo plusquam viginti septem dierum et octo horarum intervallo recurrere. De reditu autem aliarum 122.0866B| planetarum, quia omnibus astrologiae peritis notissimum est, supervacuum videbitur dicere. Sufficit enim duorum maximorum mundi luminarium naturales leges et revolutiones ad ea, quae conamur asserere, suadenda posuisse. Luna siquidem ad principia cursus sui nono et decimo anno peracto, sol vero viginti et octo finito revocatur. Qui duo numeri in se invicem multiplicati in quingentos triginta duos annos concrescunt. Quibus peractis ad eosdem locorum signiferi et temporum magni anni numeros et situs, omnemque sui cursus harmoniam praedicta duo luminaria, totam paschalis cursus rationem peragentia, redire perhibentur. Quid aër? Nonne ad easdem qualitates frigoris, seu caloris, seu temperantiae, definitis revocatur temporibus? 122.0866C| Quid dicam de Oceano? Nonne per omnia lunarem cursum sequitur, certaque spatia suae recursionis observat? Sive quotidianos aestus, sive recessus, sive malinas, sive ledones peragat, varios semper naturae certosque recursus non praetermittit. Quid de Nereis, terrenisque animantibus, surculis, herbis? Num similiter sua tempora observant, quibus in foetus, flores, folia, fructus erumpant? Ac simpliciter dicendum, nulla corporea creatura est, vitali motu vegetata, quae non ad principium motus sui revertatur. Finis enim totius motus est principium sui; non enim alio fine terminatur, nisi suo principio, a quo incipit moveri, et ad quod redire semper appetit, ut in eo desinat atque quiescat. Et non solum de partibus sensibilis mundi, 122.0866D| verum etiam de ipso toto id ipsum intelligendum est. Finis enim ipsius principium suum est, quod appetit, et quo reperto cessabit, non ut substantia ipsius pereat, sed ut in suas rationes, ex quibus profectus est, revertatur. Praeterit enim, ait Apostolus, figura hujus mundi. Quam apostolicam sententiam sanctus Pater Augustinus breviter exposuit, dicens: 122.0867A| Figura, igitur non natura, naturam pro essentia, ut aestimo, mutans, usu frequentissimo graecae latinaeque elocutionis. Nam Graeci φύσιν pro οὐσίᾳ, et οὐσίαν pro φύσει saepissime commutant. Horum siquidem nominum proprietas est, οὐσίαν, id est essentiam, de eo, quod nec corrumpi, nec augeri, nec minui in omni creatura sive visibili sive intelligibili potest, praedicari; φύσιν vero, hoc est, naturam de generatione essentiae per loca et tempora in aliqua materia, quae et corrumpi, et augeri, et minui potest, diversisque accidentibus affici. Οὐσία namque ex verbo εἰμί derivatur, quod est sum, cujus participium masculinum ὥν, femininum οὖσα; inde οὐσία. Φύσις autem ex verbo φύομαι, id est nascor, vel plantor, vel generor. Omnis itaque creatura, 122.0867B| quantum in suis rationibus subsistit, οὐσία est; in quantum vero in aliqua materia procreatur, φύσις. Veruntamen, ut diximus, sicut apud Graecos οὐσία pro φύσει et φύσις pro οὐσίᾳ, ita apud Latinos essentia pro natura et natura pro essentia indifferenter constituitur, salva tamen singularum significationum proprietate. Essentiam itaque rerum sensibilium, quam praefatus Pater naturae significavit appellatione, perpetualiter permansuram esse vera ratio fiducialiter astruit, quoniam in divina sapientia incommutabiliter ultra omnia loca et tempora omnemque mutabilitatem facta est. Naturam vero per loca et tempora generatam, ceterisque accidentibus ambitam, intervallo a conditore omnium praedefinito perituram, nemo sapientiae studiis instructus potest 122.0867C| ambigere. His igitur et hujusmodi sensibilis mundi et universaliter et particulariter motibus, recursionibus, certissimisque a principio motuum restitutionibus ad id ipsum principium--dum enim motus rerum ab eo incipit, principium, dum vero in ipsum desinit, finis solet appellari; nam et apud Graecos principium τέλος, id est finis, appellatur, indiscrete quidem dicentes principium et finem τέλος--quid aliud nobis mystice intimatur, nisi reditus nostrae naturae ad principium suum, a quo facta est, et in quo et per quod movetur, et ad quod redire semper tendit? Generaliter in omnibus hominibus, sive perfecti sint, sive imperfecti, sive puri, sive contaminati, sive veritatem cognoscentes in Christo renovati, sive in tenebris ignorantiae in veteri 122.0867D| homine detenti, unus atque idem naturalis appetitus est essendi, et bene essendi, et perpetualiter essendi, et, ut sanctus Augustinus breviter comprehendit, beate vivendi miseriamque fugiendi. Motus namque iste feliciter vivendi et subsistendi ab eo, qui semper et bene est et omnibus inest. Et si omnis motus naturalis necessario non desinit, 122.0868A| neque quiescit, donec perveniat ad finem, quem petit, quid potest humanae naturae necessarium motum prohibere, compescere, sistere, ne ad id, quod naturaliter appetit, valeat pervenire? Nulla enim creatura est, quae velit vel appetat nihil esse; fugit autem, ne ei contingat non esse, praesertim dum omne, quod ab eo, qui vere est, et super esse est, factum est, ad nihilum redire difficile est. Si vero aliqua occasione natura Deo similis a principio sui per dissimilitudinem remota fuerit, semper ad suum principium redire contendit, ut similitudinem, quam corruperat, recipiat. Si enim ignis iste visibilis, in aliqua materia ardens, flammarumque suarum comas erigens, semper in altum tendit, nulloque suae flagrantiae motu ima petit: qua ratione ignis 122.0868B| ille intelligibilis substantiae ad imaginem Dei creatae credibile sit in imis mortis atque miseriae posse semper detineri, ut in sublimia vitae beatitudinisque naturali appetitu, et conditoris gratia ad vitam non valeat erigi? Hoc autem dicimus, non quod natura in omnibus aequaliter futura sit beata, sed quod in omnibus morte et miseria futura sit libera. Esse enim et vivere et aeternaliter esse commune erit omnibus et bonis et malis; bene autem et beate esse solis actione et scientia perfectis proprium et speciale erit. Aut quomodo verisimile potest approbari, ut piissimus rationabilis naturae conditor rationabilem ipsius motum, ne eum attingat, prohibeat? Nec solum ad haec cogitanda, credenda, intelligenda, hoc est, quod omnia ad principium motus 122.0868C| et causas principales naturali lege cogente redeunt, exempla rerum sensibilium attrahunt, verum etiam, quae solo mentis contuitu considerantur: ut sunt disciplinae, quas philosophi liberales vocant, ex quibus pauca ad id, quod suadere volumus, introducere necessarium video, si tibi morosum non sit atque superfluum.

4.

DISC. Neque mihi morosum, neque superfluum videtur, sed valde utile et commodum, ut, quomodo ex motibus rerum sensibilium quaedam exempla de reditu naturae assumpta sunt, ita etiam ex intelligibilium contemplationibus, quae sola mentis conceptione percipiuntur, ad eundem reditum suadendum introducantur, praesertim cum majoris virtutis sint ad faciendam rei dubiae fidem argumenta, 122.0868D| quae ex inconcussis verarum artium regulis, quam quae ex corporalium sensuum conjecturis comparantur; licet et illa sine rationis et intelligentiae ducatu nec inveniri nec approbari possint. Rerum namque sensibilium veram cognitionem solo corporeo sensu impossibile est inveniri. MAG. Quid tibi videtur? Nonne ars illa, quae a Graecis dicitur Dialectica, 122.0869A| et definitur bene disputandi scientia, primo omnium circa οὐσίαν, veluti circa proprium sui principium versatur, ex qua omnis divisio et multiplicatio eorum, de quibus ars ipsa disputat, inchoat per genera generalissima mediaque genera usque ad formas et species specialissimas descendens, et iterum complicationis regulis per eosdem gradus, per quos degreditur, donec ad ipsam οὐσίαν, ex qua egressa est, perveniat, non desinit redire in eam, qua semper appetit quiescere, et circa eam vel solum vel maxime intelligibili motu convolvi. Quid de Arithmetica dicendum? Nunquid et ipsa a monade incipiens, perque diversas numerorum species discedens, iterum facta resolutione ad eandem monada redit, ultra quam ascendere nescit? Nec immerito, 122.0869B| cum omnes numeri numerorumque species ab ea incipiant, et in eam desinant, et in ea vi et potestate subsistant, quemadmodum omnia genera omnesque species rerum continentur in οὐσία atque salvantur. Non aliter in Geometria sentiendum, quae eadem ratione a principio sui, quod Graeci σημεῖον, Latini signum vocant, incipiens, per plana solidaque schemata, superficies, et latera, angulos quoque componens, longitudinis et latitudinis, profunditatis etiam spatia perficit. Quibus omnibus resolutis ad proprium sui principium, quod est signum, in quo tota virtus artis consistit, regreditur. Quid de Musica? Nonne et ipsa a principio sui incipit, quod vocant tonum, et circa symphonias, sive simplices, sive compositas, movetur, quas denuo resolvens, tonum 122.0869C| sui, videlicet principium, repetit, quoniam in ipso ipsa tota vi et potestate subsistit? Quis autem ignorat Astrologiam, cujus maxima vis est, motus siderum per loca et tempora considerare, ab atomo cursum suum incipere, inque ipsum resolutis temporum spatiis suum recursum terminare. Videsne itaque, quomodo praedictae rationabilis animi conceptiones principia sua repetunt, in quibus finem motus sui constituunt? Principium quippe et finis in his omnibus, ut praedictum est, id ipsum est. DISC. Plane video, et modus iste argumentationis, qui ex intelligibilibus sumitur, ad rem, de qua nunc agimus, credibilem faciendam multum valet, ut arbitror. Agitur autem de reditu naturae. Veruntamen cum ex liberalibus disciplinis praefatas attraxeris 122.0869D| argumentationes, cur Grammaticam et Rhetoricam praetermiseris, non satis video.

MAG. Non unam ob causam praetermissas esse cognosce. Primum quidem, quia ipsae duae artes veluti quaedam membra Dialecticae multis philosophis non incongrue existimantur. Deinde brevitatis occasione. Postremo, quod non de rerum natura tractare videntur, sed vel de regulis humanae vocis, quam 122.0870A| non secundum naturam, sed secundum consuetudinem loquentium subsistere Aristoteles cum suis sectatoribus approbat, vel de causis atque personis specialibus, quod longe a natura rerum distat. Nam dum Rhetorica de communibus locis, qui ad naturam rerum pertinent, tractare nititur, non suas, sed Dialecticae arripit partes. Hoc autem dico, non quod omnino Grammatica et Rhetorica suis veluti principiis caruerint, cum una ex litera, altera ex hypothesi, hoc est, finita quaestione incipiant, et in easdem resolvantur, bene scribendi quidem scientia in literam, bene dicendi vero peritia in hypothesin, sed quod validioris vigoris sint ad approbandas vel negandas quaestiones, quae de rerum incertarum inquisitionibus 122.0870B| fiunt, argumenta ex natura rerum sumpta, quam ex humanis inventionibus excogitata. Humanis siquidem argumentationibus et bene scribendi et bene dicendi ars et facta et reperta est.

DISC. Cur itaque in numero liberalium disciplinarum computantur, si secundum naturam non sunt, sed secundum humana machinamenta?

MAG. Non aliam ob causam video, praeter quod matri artium, quae est Dialectica, semper adhaereant. Sunt enim veluti quaedam ipsius brachia rivulive ex ea manantes, vel certe instrumenta, quibus suas intelligibiles inventiones humanis usibus manifestat. DISC Huic responsioni non usquequaque contradixerim. veri namque similis est. Potest enim rationabilis anima intra semetipsam de liberalibus disciplinis 122.0870C| tractare, absque vocis articulatae disertaeque orationis strepitu. Sed quod instat et ad praesentem actionem attinet, videndum est.

MAG. Quid estne?

5.

DISC. Quid, nisi ut auctoritate approbes, principium naturalium motuum finemque id ipsum esse, et in nullo distare. MAG. Si hoc quaeris, audi beatum Maximum in decimo nono capitulo de Ambiguis loquentem. Omne, inquit, quod secundum naturam movetur, per causam omnino movetur, et omne, quod per causam movetur, per causam omnino et est; omne autem, quod per causam est, et per causam movetur, principium quidem habet omnino essendi ipsam, per quam est, et ex qua ad esse inchoatum est, causam; finem vero movendi eandem, per quam movetur, et ad quam adducitur, causam. Omne 122.0870D| autem, quod per causam et est et movetur, et genitum prorsus. Si autem moti finis est ipsa, per quam movetur, causa, eadem prorsus est ei, per quam factum est, et causa. Una igitur omnis utcunque existentis et moti secundum naturam ut principium et finis causa, per quam et est et movetur omne, quod est et movetur. Activa namque subsistens potentia et facit facta divinitus, ut principium, et praemittit 122.0871A| et attrahit mota, proinde ut finis et finit. Si autem omne, quod movetur, est et factum, per causam est, et movetur, et factum est; omne, quod non per causam est, neque factum est, neque profecto mobile. Non enim movetur, quod per omnia in omnibus essendi causam non habet: si autem, quod caret causa, omnino etiam immobile, immobile igitur divinum; essendi quippe nullam habet causam, et omnium, quae sunt, subsistit causa. Animadverte, quomodo causam omnium rerum et finem id ipsum esse evidentissime disputat.

DISC. Animadverto. Sed quid ad praesentem quaestionem pertineat, non intelligo. Non enim de Deo, qui est principium et finis omnium, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum sunt omnia, videris discutere, 122.0871B| sed de principiis sensibilium rerum temporalibus, sive per generationis, sive per localitatis motum, deque contemplativis intelligibilium inchoamentis, quae animo percipimus. Ac per hoc quorsum istaec, quae a te dicta sunt, de Deo exempla tendant, nondum mihi clare patescit.

6.

MAG. Miror, cur tantae tarditatis sis, ut, quorsum talia tendunt, non clare perspicias. Num omnia argumenta, quae ex natura sensibilium et intelligibilium introduximus, ad hoc respiciunt, ut, quemadmodum unumquodque ad suum principium, sive sensibile, sive intelligibile, naturaliter cogitur redire, ita etiam humanam naturam ad suum principium, quod nihil aliud est praeter Dei Verbum, in quo et facta est et incommutabiliter subsistit et 122.0871C| vivit, reversuram esse incunctanter credamus, certissimisque rerum argumentationibus roborati intelligamus? Si enim omnium rerum, quae sunt, et quae non sunt, earum dico, quae corporeis sensibus animique contemplationibus succumbunt, earumque, quae et corporales sensus mentisque contuitum prae nimia suae substantiae et subtilitate et altitudine fugiunt, Deus principium est, et ipsum appetunt, et appetitus earum nulla ratione, ne illuc perveniat, prohibetur: quid mirum, si de humana natura, quae specialiter ad imaginem et similitudinem unius et communis omnium principii facta est, et credatur et intelligatur, quod illuc reversura sit, unde profecta est, praesertim cum non ita inde profecta sit, ut omnino principium sui deseruerit; 122.0871D| in ipso enim, ut ait Apostolus, vivimus, et movemur, et sumus; sed quod quadam dissimilitudine propter peccatum decolorata est, dicitur recessisse. Similitudo namque fecit proximam, dissimilitudo longinquam. Non enim gressibus corporis, sed affectibus mentis elongatur a Deo, aut ei appropinquatur. Localibus intervallis solari luce non receditur, sed vel oculorum privatione, vel conniventia, 122.0872A| vel lucis ipsius occasu. Sanitas non loco deseritur, sed dolore. Similiter vita, beatitudo, sapientia, omnesque virtutes non aliter relinquuntur nisi suis privationibus, morte scilicet, miseria, stultitia, vitiisque. Et sicut cutis humani corporis leprae contagione deformitateque percutitur, sic humana natura superba inobedientia infecta et corrupta est, deformisque, et conditori suo dissimilis facta. De qua lepra cum divinae gratiae medicina liberata fuerit, in pristinam revocabitur formositatem: magisque dicendum, quod ipsa natura, quae ad imaginem Dei facta est, suae pulchritudinis vigorem integritatemque essentiae nequaquam perdidit, neque perdere potest. Divina siquidem forma semper incommutabilis permanet, capax tamen corruptibilium 122.0872B| poena peccati facta est. Quod ex verbis beati Gregorii Nyssaei possumus approbare. Ait enim in capitulo vicesimo et septimo de Imagine, tractans de resurrectione: Non est incredibile, inquit, ex communione quattuor generalium elementorum mundi ad proprium statum naturae de corpore occulto et incorruptibili, quod resurget, resolutionem, hoc est, reditum resurgentium corporum fieri. Non enim per omnia, quod nostrum est, in fluxu et transmutatione est. Si enim esset, reprehensibile universaliter fieret, quod nullum statum ex natura habet; sed juxta subtiliorem rationem eorum, quae in nobis sunt, quaedam quidem stant, quaedam vero ex mutabilitate proveniunt. Mutatur enim per augmentum et diminutionem corpus, veluti vestimenta quaedam, consequentes 122.0872C| aetates indutum. Stat vero per omnem conversionem intransmutabilis in se ipsa forma, insitis sibi semel ex natura signis non desistens, sed in omnibus secundum corpus transmutationibus cum suis notis ingenitis apparet. Subtrahetur autem per Dei Verbum ipsa, quae ex passione est, mutatio, quae formae superaccidit. Nam veluti facies quaedam aliena, ipsa per infirmitatem deformitas formam deprehendit, qua deformitate per Dei Verbum circumablata, sicut in Naaman Syro, seu in illis leprosis, qui in Evangelio narrantur, iterum occulta sub passione species per sanitatem in suis notionibus relucebit. Igitur in deiformitate animae non fluxile per mutabilitatem et transmutabile est, sed quod permanet, similiterque in nostra concretione habet, hoc 122.0872D| insitum est. Animadverte, quam clare, quam aperte praefatus Nyssaeus astruit, quod non solum forma animae ad imaginem Dei facta est, verum etiam naturalis forma corporis, quae imaginem animae imitatur, semper incorruptibilis et incommutabilis permaneat: quicquid vero naturali corpori ex concretionibus elementorum, et animae ex sordibus irrationabilium motuum superadditum est, in fluxu et 122.0873A| corruptione semper est. Et hoc, ut ait ipse, sub figura Naaman Syri, et illorum decem, quos Evangelium purgatos a Domino fuisse narrat, pulchre insinuatur. Ille namque Syrus, ipsique decem, humanam effigiem non perdiderant, sed solummodo tumore et turpitudine leprae percussi et cooperti sunt, ut per hoc intelligamus, naturam nostram non esse perditam vel mutatum, sed vitiorum deformitate decoloratam. Et vide, quantum incunctanter ipse Syrus humanae naturae gesserit figuram. Naaman quippe decorus interpretatur, Syria vero caelestium contemplatio. Nunquid et sic humana natura fieret, si non superbiret? Decora enim et ad caelestium contemplationem condita est, sed praevaricationis causa lepra est percussa. At descendens 122.0873B| in Judaeam Naaman, rediensque iterum in Syriam, jubente propheta Elisaeo, in Jordane flumine lepram deposuit, cutisque corporis ipsius renovata est. Num et nostra natura, dum languorem suum turpitudinemque suorum vitiorum recognoverit, in confessionem miseriae suae descendet, inque se ipsam reversura purgabitur? Et quis eam purgabit? Elisaeus, Dei videlicet salvator, vel Dei salus. Nonne noster Elisaeus est Dei Verbum Dominus noster Jesus Christus, qui est Dei salvator et Dei salus? In redeundo in Syriam nostram salvabit naturam, hoc est, dum ad pristinum statum, in contemplationem videlicet intelligibilium virtutum, reverti nos jusserit. Et ubi purgabit? In Jordane: cujus interpretatio est descensus Domini, vel descensus judicii, vel potentia, 122.0873C| vel terra extrema, vel ascensio eorum. Et quando credimus et speramus salutem et reditum naturae nostrae in Syriam caelestis contemplationis, nisi quando descendet Dominus in gloria sua, descendet ad judicium vivorum et mortuorum, suam potentiam manifestaturus in terra extrema, hoc est in fine mundi, quando caelum et terra transibunt in ascensione eorum, hoc est, in exaltatione Sanctorum in aeternam beatitudinem, vel certe in communi omnium resurrectione? Siquidem resurrectio communis omnium ascensio est ex morte in vitam, ex animali corpore et corruptibili in spirituale et incorruptibile. Tota autem lepra humanae naturae et corruptio exaggerabitur et convertetur in Giezi. Giezi interpretatur videns vallem, vel discissio a visione; 122.0873D| typice diabolum significans, qui, dum sit nequam Salvatoris nostri servus, sine cujus jussionibus aut permissionibus malitiae suae machinamenta non sinitur peragere, semper in profundum perditionis aeternaeque mortis non desinit prospicere, et ex veritatis contemplatione merito suae superbiae divisus discedere. Lepra itaque nostra, quae livore ipsius invidiae imaginem Dei contaminaverat, in ipsum redigetur, quia dolore salutis et restaurationis nostrae superfusus, poena ejus cumulabitur. Quid dicam de decem leprosis? Num et ipsi ejusdem 122.0874A| nostrae naturae charactera gessere, quae a suo Redemptore redempta est, et quotidie in singulis redimitur, et in consummatione mundi universaliter in omnibus et redimetur et liberabitur? Humana quippe natura denaria quantitate solet significari: anima namque et corpore constare dubium non est. Corpus autem quinario numero pollet, quattuor videlicet elementis corporalibus, et forma, quae illa componit elementa et formificat. Anima quoque quinario numero non dissonat. Subsistit namque intellectu, et ratione, et duplici sensu, interiori profecto et exteriori, vitalique motu, quo corpus administratur. Denariam hominis quantitatem habes, ut opinor, quae conditoris et Redemptoris sui gratia de omni superaddita sibi miseria veluti de quadam lepra 122.0874B| liberabitur, et in unum redigetur, ut non denaria quantitas, sed solus intellectus simplicis veritatis pura contemplatione unitus remaneat. Quod significari arbitror per ipsum leprosum, qui solus ad Dominum reversus est, gloriam Deo de sua mundatione referens, ac veluti alienigena de longinquitate dissimilitudinis rediens, liberatori et purgatori suo adhaeserat. Ceteri autem novem non jam reperti sunt. Tota siquidem humana natura in solum intellectum refundetur, ut nil in ea remaneat, praeter illum solum intellectum, quo Creatorem suum contemplabitur.

7.

Sed antequam de purgatione naturae humanae, deque adunatione ipsius sibimet et conditori suo, ad cujus imaginem facta est, tractemus, de 122.0874C| ipso reditu quaedam dicenda esse non incongruum existimo. Nisi enim quis prius edisserit, quorsum cecidit, et unde incipit reditus naturae, et per quos gradus ascendit, et quid appetit, et in quo desinit, non facile, quod astruit, suadebit. DISC. Nil verius, ut arbitror. Quis enim naturae reditum facile suaserit, si non ante, quo cecidit, et quo et quomodo reversura sit, certis ratiocinationis argumentationibus approbarit?

MAG. Unde cecidit, et quo pervenit, nulli fidelium incognitum est, Psalmista dicente: Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Deseruit itaque honorem divinae imaginis, caelestiumque virtutum aequalitatis, cecidit autem in similitudinem irrationabilium animalium. 122.0874D| Terrenis namque cupiditatibus, carnalibusque desideriis opprimitur natura, quae ad caelestia appetenda et diligenda naturaliter est condita; irrationabili motu volvitur, quae ratione frui comparabatur. Non enim est bestialis motus, qui non in homine, postquam peccavit, non deprehendatur; et, ut certa docet ratio, reprehenditur in homine, quod laudatur in bestia. Quare? Quia in bestia irrationabilis motus naturaliter subsistit, in homine vero contra naturam. Quicquid autem secundum naturam insitum est, bonum est; quicquid vero contra 122.0875A| naturam superadditum est, quamvis in bestiali substantia bonum sit, homini tamen inconveniens et alienum. Nec aliunde humanae naturae irrationabiles motus supervenerunt, nisi ex bestiarum substantiali impetu, quibus peccando similis facta est. Quod etiam idem Gregorius Nyssaeus testatur in capitulo decimo octavo de Imagine, dicens: Arbitror ex hoc principio, similitudine videlicet irrationabilium animantium, etiam singulas passiones, veluti ex fonte quodam inundationem, in humana vita conditas. Hanc autem rationem confirmat ipsa passionum cognatio, aequaliter et in nobis, et irrationabilibus manifestata. Non enim justum est, in humana natura ad divinam speciem formata passibilis affectus perhibere principia. Nam non secundum furorem 122.0875B| est ipsa hominis ad Deum similitudo, neque ex voluptate ipsa supereminens natura formatur. Formido quoque, et ferocitas, et ad id, quod plus est, desiderium, et ad id, quod minus est, odium, et omnia hujusmodi longe divinae pulchritudinis charactere sunt. Haec itaque ex irrationabili parte humana natura ad seipsum attraxit. In quibus enim irrationabilis vita ad conservationem suam munita est, haec ad humanam vitam translata, passiones factae sunt. In hos itaque irrationabiles motus, qui bestiali vitae naturaliter, humanae vero passibiliter insunt, hominem cecidisse nullus sapientum ambigit, et ex his iterum in mortem corporis et solutionem corruit. Neque enim plus inferiusve ruere potuit. Siquidem in natura rerum nihil inferius est vita, ratione, et sensu 122.0875C| carente; infimum autem omnium corpus corruptibile, quoniam ad nihilum redire nulla natura sinitur, et ubi ruinae suae finem posuit, inde iterum redire inchoavit. Finis autem ruinae solutio corporis est. Ex solutione itaque corporis reditus naturae proficiscitur; ac per hoc plus utilitatis humanae naturae contulit mors carnis, quam vindictae, quamvis poena peccati fuisse aestimata sit; in tantum, ut carnis solutio, quae mortis nomine solet appellari, rationabilius mors mortis dicatur, quam mors carnis. Si enim humana vita in hac corruptibili carne recte a sapientibus mors vocitatur, qua ratione finis ipsius vitae mortis vocabulo censeretur, dum plus de morte liberat, quam mortem morientibus infert? Hinc beatus Maximus in vicesimo octavo capitulo de 122.0875D| Ambiguis: Finem, inquit, praesentis hujus vitae injustum est, ut arbitror, mortem nominare, sed a morte alienationem, et a corruptione segregationem, et a servitute libertatem, et a perturbatione quietem, et bellorum interitum, et a confusione transitum, et a tenebris reditum, et a doloribus requiem, et ab ignobili pompa silentium, et ab instabilitate otium, et turpitudinis velamen, et a passionibus refugium, 122.0876A| et peccati abolitionem, et omnium, ut comprehendens dicam, malorum terminum. Finis itaque praesentis vitae initium est futurae, et mors carnis auspicium naturae restitutionis, et in antiquam incolumitatem reditus.

8.

Prima igitur humanae naturae reversio est, quando corpus solvitur, et in quattuor elementa sensibilis mundi, ex quibus compositum est, revocatur. Secunda in resurrectione implebitur, quando unusquisque suum proprium corpus ex communione quattuor elementorum recipiet. Tertia, quando corpus in spiritum mutabitur. Quarta, quando spiritus, et, ut apertius dicam, tota hominis natura in primordiales causas revertetur, quae sunt semper et incommutabiliter in Deo. Quinta, quando ipsa natura cum suis 122.0876B| causis movebitur in Deum, sicut aer movetur in lucem. Erit enim Deus omnia in omnibus, quando nihil erit nisi solus Deus. Nec per hoc conamur astruere, substantiam rerum perituram, sed in melius per gradus praedictos redituram. Quomodo enim potest perire, quod in melius probatur redire? Mutatio itaque humanae naturae in Deum non substantiae interitus aestimanda est, sed in pristinum statum, quem praevaricando perdiderat, mirabilis atque ineffabilis reversio. Si enim omne, quod pure intelligit, efficitur unum cum eo, quod intelligitur, quid mirum, si nostra natura, quando Deum facie ad faciem contemplatura sit, in his, qui digni sunt, quantum ei datur contemplari, in nubibus theoriae ascensura, unum cum ipso et in ipso fieri possit? 122.0876C| Nec hoc dicimus, illorum sensum refellentes, qui dicunt, nullum corpus posse mutari in vitam, neque ullam vitam mutari in corpus, praesertim cum sanctus Pater Augustinus hoc docere videatur, sed quod in hac disputatione de naturae reditu Gregorium sequimur Theologum, ejusque expositorem Maximum, nec non et sanctum Ambrosium in explanatione Evangelii secundum Lucam; neque cuipiam suademus credere, quod ei incredibile videtur. Praedictorum namque reversionis naturae graduum quidam sunt, in quibus theologorum traditio universaliter consentit, quidam, in quibus omnino discrepat. Nam de reditu corporis in elementa, ex quibus venit, deque ipsius resurrectionis tempore in seipsum recursu, nullus dissonat ab altero. De transitu vero, 122.0876D| id est transmutatione corporis in animam, vel animae in causas, vel omnium in Deum, valde dissimilis sententia est, variumque fere in omnibus dogma. Multi enim de solutione solummodo corporis in elementa, deque ejus reditu resurrectionis momento in suum proprium statum disputant, et neque plus ascendere videntur, quoniam in qualitate corporum post resurrectionem disputationis suae finem constituunt; 122.0877A| transfusionem vero corporum in animas, et animarum in causas, et causarum in Deum quidam penitus negant, quidam caute dubitant, in tantum, ut etiam humanitatem Christi in divinitatem conversam fuisse dicere non audeant. Et quoniam illorum non est praetermittenda auctoritas, quid de hoc sentiat, breviter commemorare debemus. Beatus Aurelius Augustinus in decimo Exemeri sui: Primum, inquit, illud firmissime teneamus, animae naturam nec in naturam corporis converti, ut, quae jam fuit anima, fiat corpus, nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecudis, nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod est Deus, atque ita vicissim nec corpus, nec animam irrationabilem, nec substantiam, quae Deus est, converti et fieri animam 122.0877B| humanam. Vides, quemadmodum negat, animam humanam, hoc est naturam rationabilem, converti posse in Deum, neque corpus in animam. Boethius quoque in secundo libro de Trinitate: Non est, inquit, humana anima in divinitatem, a qua assumpta est, permutata. Quod si neque corpus, neque anima in divinitatem potuit verti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas converteretur in Deum. Multo minus vero credi potest, ut utraque in se converterentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest, neque rursus e converso corpus ad incorporalitatem, quandoquidem nulla his materia subjecta communis est, quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. In his verbis praedictorum auctorum nil aliud datur intelligi, quam nullam corpoream naturam 122.0877C| in incorpoream posse mutari. Quorum sententiam non solum non reprehendimus, verum etiam libenter accipimus; theologos autem, qui graece locuti sunt, aliter sensisse non ignoramus. Quorum dicta quamvis in praecedentibus disputationis hujus libris frequenter de reditu naturae introduxerimus, eadem et nunc repetere necessarium judicamus. Beatus Gregorius Theologus in Epitaphio fratris sui Caesarii de resurrectione disputans: Paulo post autem, inquit, et congenitum, carnale corpus videlicet, receptura est anima, cum quo, quae illic sunt, hoc est, in futura vita, philosophata est, per ipsam et datam et creditam terram, carnem profecto, in modum, quem novit, qui ea colligavit et dissolvit, Deus, huic cohaereditabit illic gloriam: et quemadmodum laborum ejus, 122.0877D| animae videlicet, per congenerationem participavit corpus, sic ex jucunditatibus suis tradet totum in seipsam, corpus scilicet, consumptura, et futura cum ipso unus et spiritus, et animus, et Deus, absorpto a vita et mortali et fluenti. Quam sententiam Maximus explanans: Ut enim, inquit, absorpta est per peccatum caro a corruptione, a carne vero anima terrena operationibus suis facta, ab anima autem per consummatam ignorantiam cognitio Dei, ut neque, si Deus est, cognosceret: sic omnino tempore resurrectionis 122.0878A| secundum bene futuram conversionem in Spiritu sancto per gratiam incarnati Dei absorbebitur caro ab anima in spiritu, anima vero a Deo, qui est vere vita; ipsum quippe singularissimum per omnia totum tota anima manifeste habitura est. Et simpliciter dicendum: per conversionem a praesentibus, circa quae nunc sumus et convolvimur, omnia in futuro ostendet, quae nostra sunt, ipsa divina resurrectionis gratia, ut, sicut hic nos absorpsit mors valida per peccatum, sic illic illa juste infirmata deponatur per gratiam. Intuere, quam clare et aperte praefati theologi reditum corporis in animam incunctanter edocent. Et ne quis forte nos existimet, nullum latinae linguae auctorem, qui huic rationi adunationis naturae, hoc est, de reditu inferiorum in superiora faverit, posse 122.0878B| invenire, beati Ambrosii sententiam introducere convenit in expositione in Lucam, eo loci, ubi de muliere illa Evangelica tractat, tria sata similae abscondente, donec fermentarentur in unum. Apostolus, inquit, non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecepit, ut sanctificati per lavacrum regenerationis, veterem hominem cum suis desideriis exuentes, induti novum, qui secundum Christum creatur, non in vetustate literae, sed in spiritus novitate gradiamur, quo possit nobis resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere communio. Et paulo post: Itaque si in hac vita tres mensurae, corporis videlicet et animae et spiritus, in eodem fermento, hoc est, in unitate Ecclesiae permanserint, donec fermententur et fiant unum, ut aequalitatum nulla 122.0878C| distantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur, erit in futuro diligentibus Christum incorrupta communio, nec compositi manebimus. Nam et qui compositi nunc sumus, unum erimus, et in unam substantiam transformabimur. Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, et corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel injuriis subjacet, vel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium, sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est a Joanne: Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum revelatum est quid erimus; sed scimus, quia, cum revelatum fuerit, similes ei 122.0878D| erimus. Itaque cum Dei natura sit simplex, spiritus enim Deus est, nos quoque in eandem imaginem figurabimur, ut qualis caelestis, tales et caelestes. Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus caelestis, quam animus noster debet induere. Sed non ita hunc excelsissimum, Ambrosium dico, magistrum debemus intelligere, veluti substantiarum confusionem, vel transmutationem velit suadere, sed adunationem quandam ineffabilem atque inintelligibilem nostrarum substantiarum evidentissime docuisse. In humana siquidem 122.0879A| natura nil subsistit, quod spirituale et intelligibile non sit. Nam et substantia corporis profecto intelligibilis est, atque ideo non est incredibile, nec rationi resistens, intelligibiles substantiae sibi invicem adunari, ut et unum sint, et unaquaeque proprietatem suam et subsistentiam habere non desistat, ita tamen, ut inferiora superioribus contineantur. Non enim vera ratio sinit, superiora inferioribus vel contineri, vel attrahi, vel consumi. Inferiora vero a superioribus naturaliter attrahuntur, et absorbentur, non ut non sint, sed ut in eis plus salventur, et subsistant, et unum sint. Nam neque aer suam perdit substantiam, cum totus in solare lumen convertitur, in tantum, ut nihil in eo appareat nisi lux, cum aliud sit lux, aliud aer; lux tamen praevalet in aëre, 122.0879B| ut sola videatur esse. Ferrum aut aliud aliquod metallum, in igne liquefactum, in ignem converti videtur, ut ignis purus videatur esse, salva metalli substantia permanente. Eadem ratione existimo corporalem substantiam in animam esse transituram, non ut pereat, quod sit, sed ut in meliori essentia salva sit. Similiter de ipsa anima intelligendum, quod ita in intellectum movebitur, ut in eo pulchrior Deoque similior conservetur. Nec aliter dixerim de transitu, ut non adhuc dicam omnium, sed rationabilium substantiarum in Deum, in quo cuncta finem positura sunt, et unum erunt. Sed quod de adunatione humanae naturae absque singularum substantiarum proprietatis abolitione diximus, beati Maximi sententia possumus approbare. Exponens namque 122.0879C| magnum Gregorium Nyssaeum in sermone de Grandine, ubi ait: Et nos quidem lux ineffabilis accipiet, et sanctae ac regalis contemplatio Trinitatis illuminantis planius et purius, et totius toti animo mixtae, quam etiam solum regnum caelorum ego pono, consequenter adjunxit, dicens: In omni creatura rationabili angelorum et hominum, quicunque nullam secundum motum, qui ad finem est naturaliter compactarum eis divinarum rationum ab ipso Creatore per negligentiam corruperunt, magis autem seipsos temperanter salvaverant, totos inconversibiliter utpote divinae organa naturae et esse, et futuros esse scientes, quos per totum totus circumspirans Deus, in modum animae veluti membra corporis compacta, optimo Domino factos ad voluntatem tractat, 122.0879D| et propria implet gloria et beatitudine, vitam dans et donans aeternam atque ineffabilem, et omnibus modis universa liberam cognitione constitutae proprietatis praesentis, et per corruptionem consistentis vitae, quam, videlicet vitam aeternam, non aer inspirans, neque sanguinis rivuli hepate fluentis constituunt, sed Deus totus totis participatus, et animae in modum ad corpus animae, et per medium animum ad corpus factus, sicut novit ipse, ut ea quidem anima inconversibilitatem accipiat, illud vero corpus immortalitatem, et totus homo deificetur per inhumanati Dei gratiam 122.0880A| deificantis, totus quidem homo manens secundum animam et corpus per naturam, et totus factus Deus secundum animam et corpus per gratiam, et convenientem sibi per totum divinam beatae gloriae claritatem, post quam nihil est ad intelligendum lucidius aut excelsius. Quid est θεώσεως, id est deificatione dignis amabilius, per quam θέωσιν Deus diis factis unitus omnino universitatem suam facit per bonitatem? Animadverte, quod ait, totus homo manens secundum animam et corpus per naturam, et totus factus Deus secundum animam et corpus per gratiam. Naturarum igitur manebit proprietas, et earum erit unitas, nec proprietas auferet naturarum adunationem, nec adunatio naturarum proprietatem. DISC. Istaec, quae a te dicta sunt, quamvis verae 122.0880B| rationi videantur similia, minus tamen capacibus rerumque naturam considerantibus videbuntur, ut opinor, veluti quaedam deliramenta, ac sibimet contradicentia. Magnus siquidem Gregorius Nyssaeus ait, ut dicis, quod anima suum totum corpus in seipsam consumptura sit, et cum ipso unus et spiritus, et animus, et Deus futura. Cui etiam favet Maximus, dicens: Omnino tempore resurrectionis secundum bene futuram conversionem in Spiritu sancto per gratiam incarnati Dei absorbebitur caro ab anima in spiritu, anima vero in Deo. Addidisti quoque beati Ambrosii sententiam de adunatione humanae naturae, hoc est, de reditu in unum, ne videreris Graecorum solummodo auctorum auctoritatem sequi, nullo auxilio latialiter loquentium, imo etiam de 122.0880C| natura rerum disputantium suffultus. Ipse siquidem docet tres humanae naturae subsistentias, corpus videlicet, et animam, et intellectum, veluti tria quaedam sata farinae, ut non dicam confundendas, sed veluti fermento quodam caritatis vinculo resurrectionis tempore adunandas, non ut aliqua compositio nostrae naturae, sed omnino simplicitas et inseparabilis unitas efficiatur. Non enim, ut ipse ait, aliter ad imaginem Dei restaurabitur, si non simplex spiritus, omnique compositione libera futura sit. Et nunc iterum post praedictorum Patrum de simplicissima humanae naturae non solum in seipsa, verum etiam in Deo adunatione sententias, ejusdem Maximi dicta introduxisti, quae sunt hujusmodi: Totus quidem homo manens secundum animam et 122.0880D| corpus per naturam, et totus factus Deus secundum animam et corpus per gratiam. Quibus verbis quid aliud datur intelligi, nisi naturam corpoream in seipsa semper permansuram, et nullo modo nec in animam, nec in animum, nec in ipsum Deum transituram, quamvis resurrectionis gloria beata et incorruptibilis sit futura animae et animo et Deo adunanda? Simili modo de animae natura animique non aliter intellixisse opinor, non transituras, sed singulas quasque in propria substantia permansuras. Neque enim parva differentia est inter animam et animum, dum 122.0881A| ille circa divina solummodo, illa vero circa creaturas moveatur. At si ista sic se habeant, quomodo non contradictoria videbuntur?

9.

MAG. Cur te talia movent, multum admiror, cum tibi, prout potui, suaserim, intelligibilium naturarum adunationem fieri posse sine cumulo et compositione, proprietatibus observatis et incommutabiliter manentibus. Tria etenim sunt, quae in omni substantia, sive corporibus adhaerente, sive omni corpore absoluta, si tamen aliqua substantia est praeter Deum, quae sive intelligibili sive sensibili corpore careat, incommutabilia et inconversibilia permanent, ut in prioribus libris multipliciter perdocuimus: essentia, virtus, et naturalis operatio. Nunquid haec tria unum sunt, et non unum compositum, 122.0881B| sed simplicissimum unum et inseparabilis unitas? Horum enim nullum sine altero esse potest, quoniam unius ejusdemque substantiae sunt: et tamen ratione consulta nonnulla differentia discernuntur. Aliud est enim esse, aliud posse aliquid efficere, aliud ipse effectus. Aliud est arbori esse, aliud posse crescere, aliud crescere. Aliud homini est esse, aliud posse intelligere, aliud intelligere quod potest intelligere. Et haec tria omni creaturae visibili et invisibili inesse dubium non est.

10.

Accipe aliud exemplum de adunatione naturarum sine confusione, vel mixtura, vel compositione. Num in una specie multi numeri substantiales sunt, et in uno genere multae species, et in una essentia multa genera, et ita sunt, ut vera edocet ratio, ut 122.0881C| in una οὐσία unumquodque genus suas proprias rationes possideat, alterius generis rationibus discretas, neque confusas, neque mixtas, neque compositas, adunatas tamen, atque, ut ita dicam, unum quoddam multiplex et simplex? Similiter de speciebus in genere, et de numeris specialissimis in specie intelligendum est. Horum namque singula quaeque et proprietatem suam et adunationem possident, omni compositione remota. Aliud exemplum intuere ex numeris materia absolutis. Nonne omnes numeri sive finiti sive infiniti, hoc est, sive rationis contemplationibus et nominationibus comprehensibiles, sive humanae adhuc in hac vita contemplationis et ratiocinationis virtutem superantes, in monade unum subsistunt? Et quidem in ipsa nulla 122.0881D| numerorum compositio, vel confusio, vel mixtura numerorum est: singuli autem suas singulares rationes in ea vi et potestate custodiunt. Quis enim recte disputantium dixerit, binarium numerum vel ternarium in monade compositos esse, ita ut binarius in ea bis singulis, et ternarius ter singulis subsistat? Si enim hoc fieret, non esset monas, sed multarum diversitatum et partium exaggeratio, et discrepantium numerorum cumulus. Est autem monas, in qua omnium numerorum mirabili quadam 122.0882A| adunatione fons unus manat. In ipsa enim binarius et ternarius unum sunt, et proprias rationes custodiunt, qua sibi invicem conveniunt, absque ulla mole corporea, absque ulla humanarum cogitationum phantasia seu phantasmate, seu phantasiae et phantasmatis copulatione, sed solo simplici et intelligibili intellectu subsistunt, unde in res corporeas sive incorporeas procedunt actu et opere seu naturae, hoc est, seu naturali seu artificiali operatione, seu arithmeticae. Non aliter, sed eadem ratione de omnibus numeris a monade progredientibus, et in eandem resolutis intelligendum. Quid de puncto dicendum, a quo omnes lineae egrediuntur, et in quod resolvuntur, et in eo unum sunt, neque illud unum compositum, sed ex rationibus 122.0882B| diversis adunatum? Nec talium exempla etiam in rebus sensibilibus desunt. Non negabis, ut existimo, oculorum radios, caelestiumque corporum fulgores, ceterorumque luminarium sensibiles atque corporeos esse. DISC. Quis negarit? Si enim luminarium splendor corporeus est, cur non etiam oculorum? Nam fortassis loca non implerent, et localiter non porrigerentur, si corporales non essent. MAG. Age jam, sive lux oculorum et luminarium corporea sit, vel non sit, sensibilem esse nemo denegarit. DIC. Nemo. Sed quare haesitas, ac veluti dubius videris de luce, utrum corpus sit, an non? Atque ideo velim certam inde sententiam audire.

11.

MAG. De ratione lucis nunc non agitur: sed 122.0882C| quid de ipsa sentio, quoniam a me exigis, breviter dicam. In natura rerum tria rationabilis inquisitio invenit. Omne enim, quod est, aut corpus est, aut incorporeum, aut medium, quod corporale dicitur, et neque corpus est, neque incorporeum, in corporibus tamen sentitur, et propterea corporale dicitur. Et est quidem corpus omne, quod longitudine, et latitudine, et altitudine extenditur, sive naturale sit, sive geometricum. Incorporeum est omne, quodcunque praedictis spatiis omnino caret, ut est vita, omni materia carens. Corporale vero est, ut color, et forma, et similia, quae neque corpus sunt, quia circa corpora intelliguntur, neque incorporea sunt, quia semper corporibus adhaerent. Si ergo lux color est, et formas rerum sensibilium detegit, 122.0882D| quid impedit, ne dicatur, neque corpus esse, neque incorporeum, sed medium quoddam, quod corporale dicitur atque sensibile? DISC. Redi ad propositum: neque enim hic diutius immorandum. Facillime quippe crediderim, lumen oculorum seu ceterorum luminarium colorem esse, et neque corpus neque incorporeum. Sed adhuc non satis video, utrum ille radius, verbi gratia, solaris, vel oculorum animalium, corpus quoddam sit, an corporale, ac solummodo color circa corpora sensibilis: ideoque definias optarim, 122.0883A| quid sit radius.

MAG. Radius est, ut opinor, igneum quiddam, simplex, tenuissimum, purum, velox, mobile, lucifluum, ex quo splendor procedens loca et corpora, quae penetrat, illuminat atque declarat. DISC. Talis definitio verisimilis videtur. Sed quorsum istaec?

12.

MAG. Non aliorsum, nisi ut intelligas, quomodo multorum et innumerabilium hominum, seu ceterorum animalium, videndi sensus capacium, visus circa aliquod visibile uno eodemque momento temporis volvatur. Verbi gratia, aurea sphaerula, in summitate altissima turris posita, simul ab omnibus undique circumstantibus potest videri, et unusquisque illam aspicientium obtutus sui radios in ea infigit, et nullus alii dicit, Tolle tuum visum, ut et ego videam 122.0883B| quod vides, quia simul omnes possunt aspicere. Si ergo tot radii in unum confluunt, et nullus alteri confunditur, vel miscetur, vel componitur, quoniam singuli intuentium quique proprietatem suam obtinent, dum circa unam eandemque rem mirabili quadam adunatione versantur: quid mirum, si tota humana natura in unitatem quandam ineffabilem redigatur, proprietatibus et corporis, et animae, et intellectus incommutabiliter permanentibus? Aliud exemplum ex sensibilibus intuere, quod etiam beatus Dionysius Areopagita de talibus disputans introduxit. Ponamus veluti in quadam ecclesia multas lucernas simul ardentes, et ex diversis sedibus lampadum fulgentes: nonne unum lumen efficiunt, ita ut nullus corporeus sensus sit, qui proprietatem luminis 122.0883C| singularum lampadum ab alterius lumine possit discernere? Eo autem argumento incunctanter apertissimum est, multarum lampadum lumina nullo modo esse confusa, sed solummodo adunata. Nam si quis, verbi gratia, lucem unius lampadis ex ipsa domo, in qua lucent, subtraxerit, et aliorsum duxerit ardentem, de suo proprio lumine inter ceterarum lampadum splendores nihil relinquet, nihil aliarum luminis subtrahet. Sic de ceteris omnibus lampadibus sentiendum. Nam si et ipsae subtractae fuerint, nil alieni luminis secum subtrahent, nil proprii dimittent.

13.

Num simili modo de humanis organicisque vocibus intelligitur? Singula quaeque vox, sive humana, sive fistularis, vel lyrica, qualitatem suam habere non desistit, dum unam harmoniam inter se 122.0883D| plures unitate congrua analogia efficiunt. Ubi etiam apertum argumentum de sonis datur, quod in se invicem non confunduntur, sed solummodo adunantur. Nam si aliqua vox ex ipsis siluerit, sola silebit, nec de melodia silentis inter adhuc sonantes quicquam resultat. Ex quo manifestum est, quod, quando inter ceteras sonuit, proprietatem suae qualitatis observavit. Nam si aliis confunderetur, non posset totam se silendo subtrahere. Quod enim confunditur vel miscetur, non facile in suam proprietatem 122.0884A| resolvitur. His itaque atque hujusmodi rerum intelligibilium et sensibilium exemplis facillime possumus cognoscere, adunationem humanae naturae fieri posse, proprietatibus singularum substantiarum observatis. Sed quoniam de reditu sermo est, necessarium quaerere, quid corporis in animam reversurum sit, ut fiat cum ipsa, sicut Gregorius Theologus ait, unus et spiritus et animus et Deus, vel ut fermentetur in unum incompositum, ut beatus Ambrosius edocet, si substantia ipsius, corporis dico, semper incommutabiliter absque ulla transmutatione permansura sit. Idem itaque sanctus Gregorius praefatus paucis verbis hanc quaestionem solvit, dicens: Absorpto a vita et mortali et fluenti. Ac si aperte diceret: Dum absorptum fuerit a vita, 122.0884B| quicquid mortale et fluxile est in corpore. Quod etiam Apostolus manifestissime docet. Ait enim: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Item: Dum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Moles itaque terrena, mortalis, fluxilis, quae ex diversis qualitatibus sensibilium elementorum et assumpta et composita est, sub forma hac, quae sensibus corporeis succumbit, sicut in praecedentibus libris tractavimus, quoniam merito peccati naturali corporis substantialique superaddita est, solvetur, et in melius mutabitur, in spiritum stabilemque substantiam, quae nescit fluere vel mori, resurrectionis tempore reversura. Sanissima namque et catholica fide credimus, divinorum virorum, Theologi videlicet 122.0884C| Gregorii et Maximi, de talibus inconcussas rationes reddentium dogmate imbuti, quod conditor humanae naturae totam simul eam creavit, nec animam ante corpus, nec corpus ante animam condidit. Ideoque non irrationabiliter tenemus, in ipsa prima conditione animam simul et corpus absque ulla corruptibilitatis et mortis capacitate substitisse. Non enim rectae rationi convenit putari, conditorem naturae simul factae partem ejus immortalem et incorruptibilem, animam dico, partem mortalem et corruptibilem, corpus videlicet, creasse. Ideoque totam naturam hominis, animam et corpus, immortalem et incorruptibilem creatam fuisse, non incongrue, ut arbitror, aestimamus. Nam et angelos tales creatos fuisse sapientes tradunt. Eos siquidem 122.0884D| spiritus incorporeos et spiritualia corpora omni corruptione carentia constitutos esse non dubitant: hominibus vero et praevaricantibus angelis poena peccati terrena et corruptibilia corpora aëreaque superaddita esse, terrena quidem hominibus, aërea vero angelis. Sed quod nobis superadditum est, quoniam ex Redemptore nostro assumptum, qui seipsum exinanivit, formam servi accipiens, movebitur in spiritum, et in ipsam substantiam primitus a Deo creatam, quando absorbebitur mors in victoriam, et totus 122.0885A| homo, exterior videlicet et interior, sensibilis et intelligibilis, in unum adunabitur. Si cui autem incredibile videtur, corpus quidem terrenum mutari posse in spiritum, videat, quomodo sensibilium rerum qualitates in semetipsas transmutantur, manentibus substantiis, quarum qualitates sunt: videat, quomodo aquatilis qualitas in igneam vertitur qualitatem: videat, quomodo nubes de aëre conglobatae in aëra purissimum resolvuntur, ita ut nihil de densitate earum remaneat: videat, quomodo et ipse aer, ut saepe diximus, solari claritate consumitur: videat, quomodo fumus in flammam vertitur: videat, fortissimam ratiocinationis virtutem. Si enim qualitates rerum visibilium incorporales sunt, unde nullus recte disputantium dubitat, et si omnia terrena 122.0885B| corpora ex ipsarum qualitatum exaggeratione conglobantur: quid mirum vel incredibile est, quod ex incorporalibus qualitatibus conficitur, in res incorporales posse redire? DISC. Plane intuentibus rerum substantias et qualitates, transfusiones quoque et compositiones, nec non et adunationes et progressiones ex primordialibus causis, inque easdem reditus, fortassis nec mirum nec incredibile videbitur. Mihi autem nullius sententiam praescribenti, vel litigiose refellenti, etsi de talibus aliter senserit, satis actum. Non enim plus quaero certis rationibus suaderi substantiarum adunationem absque ullis confusionum, vel mixturarum, compositionumve perturbationibus seu transmutationibus, qualitatum quoque, ex quibus haec omnia sensibilia corpora compacta 122.0885C| sunt, reditum et solutionem in ipsas substantias, sine quibus subsistere non possunt. Nulla enim qualitas, seu quantitas, seu quodcunque aliud accidens per se valet subsistere. Ac per hoc non temere, ut arbitror, dixerim, ipsum reditum, de quo nunc tractamus, non substantiarum, quae immutabiliter et insolubiliter in se permanent, sed qualitatum et quantitatum aliorumque accidentium, quae per se et mutabilia sunt et transitoria, locis temporibusque subjecta, generationibus et corruptionibus obnoxia, futurum esse. Et si ita est, ut vera ratio suadet, non transeunda, sed diligenti consideratione investiganda sequitur quaestio.

MAG. Dic, quaeso, quae et qualis sit illa, acuta inquisitione inventioneque digna.

122.0885D|

14.

DISC. Utrum rerum conditarum substantiae, et essentiae, et rationes ex primordialibus causis per generationem in locis temporibusque, diversorumque accidentium capacitatem procedunt atque descendunt, ut iterum finitis temporibus, hoc est mundo sensibili terminato, in easdem causas, ex quibus profluxerint, redeant: an semper in suis causis ultra omnem generationem et solutionem, ultra omnia loca et tempora, et, ut breviter dicam, ultra omnia accidentia incommutabiliter permanent, ita ut ipsarum sola insita eis naturaliter et superaddita συμβάματα, 122.0886A| hoc est accidentia, quae rationabiliter a sapientibus passiones solent appellari, ab eis progrediantur materialiter ad hunc mundum visibilem procreandum, ut eo iterum soluto illa solvantur, et in suas substantias revertantur, ut in eis quiescant, terminumque suae mutabilitatis constituant, omni fluxu generationis et corruptionis per incrementa et decrementa in locis, temporibus, libera, suisque subjectis substantiis unita, ut aeternaliter unum cum ipsis, inseparabile, et incommutabile ineffabili adunatione efficiantur. MAG. Nimis ista inquisitio alta, ac nondum in civilem animi conceptionem promulgata. Sed quia abs te cautissime et ordinate proposita est, non multa et laboriosa reseratione indiget; fere namque a te ipso soluta est. Causas itaque 122.0886B| omnium rerum in sapientia creatas et substitutas in ipsa aeternaliter et incommutabiliter non dubitas, ut opinor, permanere, et ab ipsa nusquam nunquam recedere, vel fluxum aliquem pati ad ea quae inferiora sunt. Non enim per se subsisterent, si aliquo modo ab ipsa recederent.

DISC. De causarum omnium incommutabili perseverantia in ipsa divina sapientia, quod est Verbum Dei Patris, in quo et per quod et facta sunt et subsistunt, nullo modo dubitarim. Illud siquidem et divina Scriptura, et sanctorum Patrum traditio incunctanter asserit. MAG. Quid tibi videtur de substantiis rerum, quae in praedictis causis et factae et substitutae sunt? Num verisimile, imo verissimum, ut credamus, etiam ipsas, substantias dico, in suis causis semper et incommutabiliter 122.0886C| permanere, et ab eis nunquam nusquam nullo modo recedere? Ut enim ipsae causae primordiales non deserunt sapientiam, sic ipsae substantiae non deserunt causas, sed in eis semper subsistunt. Et quemadmodum causae extra substantias nesciunt esse, ita substantiae extra causas non possunt fluere.

DISC. Nil verisimilius, et ad intelligendum facilius, et veritati propinquius, quam ut ita et credamus, et inconcusse teneamus.

MAG. Restat itaque, de qualitatibus substantiarum--qualitates autem dico, sicuti solent sapientes omnia, quae substantiis accidunt, appellare, quia mutabiles sunt, et circa substantias suas volvuntur--hunc mundum fabricatum compactumque fuisse, et in easdem resolvendum fore. Omne enim, quod temporaliter per 122.0886D| generationem incipit esse, necesse est essendi finem habere. Nec sic tamen praedictas substantiarum qualitates suas substantias, circa quas volvuntur, omnino deserere, et in materiem sensibilis mundi convenire arbitramur; sed mirabili et ineffabili modo, soli fabricatori illius cognito, et circa suas substantias, quibus inseparabiliter adhaerent, semper permanent, et hunc mundum modo quodam intelligibili compositionibus suis perficiunt atque componunt. Nam supra universitatem visibilem causas et substantias omnium corporum sive catholicorum sive particularium, 122.0887A| quibus constituitur, non irrationabiliter credimus esse. Ex incorporalibus enim et intelligibilibus corporalia et sensibilia originem ducunt.

.15. DISC. Restat: nec alius exitus de praesenti quaestione videtur posse inveniri. Adhuc tamen velim breviter definias, qualis inter causas et substantias differentia sit. Utraeque namque incorporales et intelligibiles sunt. MAG. Causas dicimus generalissimas omnium rerum simul rationes in Verbo Dei constitutas. Substantias vero singulas et specialissimas singularum et specialissimarum rerum proprietates et rationes, in ipsis causis distributas et constitutas.

DISC. Aperte ac breviter est discretum. Ex ipsis itaque causis et substantiis mundus iste, coagulatis videlicet illarum qualitatibus, processerat, 122.0887B| et in easdem iterum suae resolutionis tempore reversurus et transiturus erit.

MAG. Nil verius veritatique propinquius credendum est et intelligendum. Ipsa siquidem Veritas ait: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Sed quorsum caelum et terra transibunt? Nunquid in nihilum? DISC. Absit. Non enim illud ullo modo dicendum. Nihilum autem nunc dico absentiam et privationem omnium, quae sunt, et quae non sunt, in quod nulla creatura et visibilis et invisibilis occasura sit.

16.

MAG. Quorsum igitur caelum et terram cum omnibus, quae in eis sunt, transitura? Quod enim veritas promisit, inevitabiliter erit. DISC. Non aliorsum, ut censeo, nisi in ea, ex quibus processerunt. 122.0887C| Processerunt autem ex causis generalissimis et specialissimis substantiis, per compactas in materiam qualitates, addita forma. In easdem igitur incunctanter transibunt. Sed quae sunt illa verba veritatis, quae nunquam transibunt, nosse velim. Non enim illa, quae ictu aëris proferuntur, quibus ipsa veritas, dum praesens in carne fuerat, hominibus locuta est, crediderim esse. Transitoria namque erant, sicut et ceterorum hominum verba.

MAG. Non alia dixerim verba veritatis, vel, ut ita dicam, verba Verbi, quia veritas Verbum est, nisi causas praefatas et substantias, hoc est incommutabiles rerum rationes in sapientia Dei factas, secundum quas visibilia et invisibilia condita sunt, et in quas caelum et terra transibunt. Ipsa autem nunquam nusquam transibunt 122.0887D| , quoniam in Verbo Dei unigenito veluti quaedam verba ineffabilia et incommutabilia perpetualiter manent. Quae verba, ut opinor, audivit Apostolus, quando in paradisum raptus est. Quis enim angelorum vel hominum fari verbis vel mente cognoscere possit, quas, et quales, et quantas rationes rerum in principio, Verbo videlicet suo, Pater ante omnia tempora et ante omnem creaturam fecerit.

DISC. Non itaque causas et substantias rerum, in Verbo Dei substitutas, in numero computas creaturarum? Dixisti 122.0888A| enim, eas ante omne tempus omnemque creaturam factas fuisse.

MAG. Non computo; nec sine ratione, quoniam proprie creaturae vocabulo significantur, quae per generationem motu quodam temporali in species proprias sive visibiles sive invisibiles profluunt. Quod autem ante omnia tempora et loca substitutum est, quoniam ultra tempora et loca est, creatura proprie non dicitur, quamvis modo quodam loquendi συνεκδοχικῶς universalitas, quae post Deum est, ab ipso condita creatura vocitetur.

17. Sed rursum quaeritur, utrum omne, quod temporaliter movetur, localiter etiam moveri necessarium sit. In qua quaestione multorum non solum catholice, verum etiam seculariter de mundo disputantium sententia variatur. Sunt enim, qui dicunt, 122.0888B| haec duo, locum dico et tempus, circa et extra corpoream creaturam esse, et ab eis contineri et circumscribi. Et quia naturali ratione plus est quod continet, quam quod continetur, non intra partes mundi, sed extra ipsius universitatem loca et tempora computanda existimant: praesertim dum incorporalia sunt, in numero corporalium non recte connumeranda esse judicant. Alii vero loca et tempora intra mundanam universalitatem concludunt. Aiunt enim, simul cum ceteris, quae intra mundum continentur, congenita et concreata fuisse, et quemadmodum cuncta ex causis suis prolata sunt, ita et illa. Rationes siquidem locorum et temporum, priusquam in mundo crearentur, in Verbo Dei, in quo facta sunt omnia, praecesserunt. Addunt 122.0888C| etiam ratiocinationem: si loca et tempora ante mundum fuere, profecto aeterna sunt; et si aeterna sunt, aut Deus sunt, aut principales omnium causae in sapientia divina substitutae: quod stultissimum est aestimari. Duo enim maximi errores sunt hominum, ut ait Augustinus: loca supra caelum, et tempora ante mundum putare. Ac per hoc concluditur, tempora secularia simul cum mundo orta et coorta esse, et nullo modo ipsum praecessisse. In numero itaque eorum, quae intra mundum continentur, locum et tempus connumerandum vera ratio cogit, ac per hoc, non solum in ipsis, quicquid in mundum venit, generari--locorum namque temporumque numeris et nascitur et movetur--verum etiam omnibus, quae in eis generantur, congenerari, et 122.0888D| ex generalibus causis, quae mundum praecedunt, prodire. Quod autem proposuimus, utrum omne, quod movetur temporaliter, necesse sit etiam localiter moveri, eodem modo catholicorum auctorum traditio dissimiliter sentit. Primum quidem Deum solum per seipsum sine loco et tempore moveri, absque ulla discrepantia dogmatizant. De motu vero spiritualis creaturae, omnis materiae corpulentia liberae, nonnullis dissonant theoriis. Quidam etenim ipsum solo tempore, sine loco, moveri affirmant, 122.0889A| omnem vero corporalem creaturam non solum temporaliter, verum etiam localiter mutabilem esse non incongrue arbitrantur. Nec ibi omnes dissonant. Quorum sententiae beatus etiam Augustinus favet, de Deo loquens: Movet, inquit, seipsum sine loco et tempore, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et locum. Alii vero locum et tempus, teste Maximo in Ambiguis, Gregorium Theologum sequentes, inseparabilia esse incunctanter astruunt, in tantum, ut omne temporale locale sit, et conversim omne locale temporale, et nullo modo in natura rerum inveniri, quod solo tempore sine loco, vel solo loco sine tempore possit moveri. Sed quid horum convenientius tenendum sit, non est nostrum dijudicare; unusquisque de talibus 122.0889B| disputantium intra seipsum deliberet, quid sibi rationabilius sequendum sit: nos autem redeamus ad propositum. DISC. Caute ac vigilanter. Non enim debemus de sententiis magnorum et venerabilium virorum temere judicare. Nam si unum dixerimus rectius sensisse, videbimur alterum refellere; quae maxima et promptissima causa litigandi solet evenire.

18.

MAG. Nullus pie atque catholice philosophantium, divinaeque Scripturae virtutem considerantium dixerit, ut opinor, loca et tempora ante mundum fuisse. DISC. Istaec credentibus et intelligentibus non contradixerim. Sanissime enim credunt, et purissime intelligunt. Quidnam praecederet mundum, nisi sola aeternitas, praesertim cum scriptum sit: 122.0889C| Omnia in momento oculi facta sunt? Loca autem et tempora in numero omnium sunt. Item: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.

MAG. Quid ergo dicemus, si loca et tempora ante mundum non fuere, sed sola aeternitas ipsum praecessit? Nunquid verisimile est, ut eodem modo credamus, nec post mundum remansura? Si enim in universitate mundi loca et tempora computantur, qua ratione, soluto mundo, permanebunt? Totum siquidem aut universaliter manet, aut universaliter perit; ut autem ex parte maneat, ex parte pereat, impossibile est. Si enim una pars ex toto perierit, totum interit. Una namque dempta, totum non est. Similiter si una pars salva fuerit, et ceterae interierint, totum interit. Totus itaque mundus aut totus interibit, aut totus 122.0889D| semper erit. Peribit autem. Totus igitur peribit, neque ulla pars sui post suum interitum remanebit sine interitu. Sunt autem partes ejus locus et tempus. In ipso igitur et cum ipso peribunt locus et tempus. Locum nunc dico non rerum definitionem, quae semper manet in animo, sed spatium, quo corporum quantitas extenditur. Nam quod Graeci duas illas mundi partes, locum dico et tempus, ὧν ἄνευ, hoc est, sine quibus ceterae partes esse non possunt, appellant, tamdiu illud vocabulum non temere 122.0890A| dixerim in eis praevalere, quamdiu totum illud, cujus partes sunt, permanserit. Eo vero transeunte simul et illius vocabuli virtus evacuabitur. Cum enim non fuerit, quod locari et circumscribi indigeat, quomodo erit locus? Si enim nihil locaverit, locus non erit. Eo siquidem pereunte, quod collocatur, qua ratione locus erit? Locus quippe omnino non est, quod quid non collocat. Non aliter de tempore. Quando enim nullus motus erit, quem mensura temporis non dividet et comprehendet, quomodo tempus erit? Est enim tempus morarum vel motuum certa et naturalis dimensio. Pereunte igitur, quod mensuratur, et illud, quod metitur, necessario peribit. In quo enim intelligetur tempus, quando nullus sentietur motus? Ut enim motus in 122.0890B| quodam moto continetur, ita tempus in quodam dimenso motu. Sicut ergo motus non erit, quando nulla pars mundi movebitur, ita tempus, quando nullus mensurabitur motus. De interitu autem mundi ac de fine nullus catholicorum ambigit. Non enim sola ratio et naturalis necessitas, quod interiturus sit, verum etiam divinarum literarum verissima auctoritas comprobat. Maximi namque ob hoc sapientes mundi non ausi sunt docere vel concedere, hunc mundum temporali principio per generationem inchoasse, ne cogerentur fateri, finem temporis per occasum habiturum esse. Nam si mundum temporali principio inchoare concederent, fine quoque temporis terminari negare non possent. Ideoque illorum quidam mundum totum, hoc est materiem ejus et 122.0890C| formam, coaeternum Deo fuisse, quidam solam informem materiem astruere conati sunt, formam solam et formationem mundi Deo attribuentes, materiem vero ejus aeternam et coaeternam Deo per seipsam substitisse, Dei tamen formatoris indiguisse, et se ipsam formare non valuisse.

19. Sana autem et ecclesiastica doctrina firmissime credit, et luculentissime perspicit, unum et omnipotentem Deum, principium causamque omnium, quae sunt, et quae non sunt, materiem dedisse mundo et formam, quando voluit, finemque daturum esse, quando statuit: qui fecit omnia in aeternalibus causis, priusquam fierent temporalibus momentis: qui est finis omnium, quia in ipsum revertentur, quae ab ipso 122.0890D| profecta sunt, et in ipso moventur et stant. Dominus ipse de transitu mundi, ut paulo superius introduximus, ait: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Et ne quis transitum mundi de loco in locum, vel de tempore in tempus, vel de forma visibili in formam visibilem, vel de qualitate in qualitatem, vel de quantitate in quantitatem in his verbis arbitretur posse intelligi, audiat Prophetam fabricatori mundi dicentem: Opera manuum tuarum sunt caeli; ipsi peribunt, tu autem permanes. Ille autem aperte dixit, peribunt, ut intelligas, quid 122.0891A| sit transibunt. Si autem caeli transibunt, quid de his, quae intra ambitum ejus continentur, existimandum? Si enim excellentissima pars mundi peritura sit, nunquid putandum, inferiores remansuras esse? Et si, quod continet et ambit, perierit, nunquid, quod continetur et ambitur, salvabitur? Non enim verisimile, quod melius, obire, et quod deterius, salvari, praesertim cum Propheta non dixerit, opera manuum tuarum sunt caelum; ipsum peribit: sed opera manuum tuarum sunt caeli; ipsi peribunt. Ubi aperte datur intelligi, quod non solum illud astrigerum caelum, quod universitatem sensibilis creaturae circumscribit et ambit, verum etiam caelum aethereum, in quo septem planetae cursus suos peragunt, et aereum caelum, quod inter terram et lunam coartatur, 122.0891B| periturum sit. Aer namque corpulentus terraeque proximus aliquando nomine caeli vocatur, ut in Genesi, quando volatilia sub firmamento caeli tranare facta sunt, aliquando nomine terrae, ut in Psalmo: Laudate eum de terra, dracones. Si igitur omnia mundi intervalla, tenuissimaque corpora peritura sunt, putasne aquas terrasque mansuras, dum illarum natura passibilior sit, et ad corruptionem facilior plus quam ignis et aëris? Joannes theologus in Apocalypsi sua dixit, de consummatione mundi prophetans: Primum enim caelum, et prima terra abiit, et mare jam non est. Salomon item: Omne, inquit, quod fuit, ipsum, quod erit, et non est omne recens sub sole. Ac si aperte diceret: Solus Deus, omniumque in eo causae, ante mundum 122.0891C| fuit, et ipse post mundum, et in eo cunctorum causae, solus erit: ipse vero mundus, qui sub sole est, et ab aeternis causis ortum accepit, in easdem causas reversurus est. Non enim erit, quod nunc est. Omne enim, quod incipit esse quod non erat, et desinit esse quod est, jam non est. Animadverte apertissimas divinae Scripturae de interitu mundi sententias. Dominus generaliter extremitates ejus colligens: Caelum, inquit, et terra transibunt. Propheta interiora spatia aetheris et aëris: Opera manuum tuarum sunt caeli; ipsi peribunt. Evangelista Joannes: Mare, inquit, jam non est. Ex his incunctanter docemur, nullam mundi partem remansuram esse, quae interitura non sit. DISC. Quid ergo dicemus? Nam et idem Salomon ait: Generatio venit, 122.0891D| generatio vadit; terra vero in aeternum stat. Si transierit, quomodo stat, et stabit in aeternum? MAG. In his verbis Salomonis non illam partem mundi, quae media et infima est, quoniam infra eam nihil est, in qua genus humanum adhuc mortale et corruptibile possidet generationi et corruptioni obnoxium, accipimus, sed illam terram, de qua Propheta dicit: Qui fundasti terram super stabilitatem suam; non inclinabitur in seculum seculi; incommutabilem 122.0892A| videlicet naturarum omnium stabilitatem in essentialibus et substantialibus causis, quarum immobile fundamentum est sapientia Patris, quae non inclinabitur in seculum seculi. Solet namque Scriptura sacra terrae nomine naturarum stabilitatem incommutabilem significare, et maxime humanae naturae soliditatem. Hinc Apostolus: Mortificate, inquit, membra vestra, quae sunt super terram. Tanquam diceret: Mortificate vitia vestra, quae sunt supra soliditatem naturae, ut eradicatis eis virtutum germina crescant. Ipsa est terra repromissionis, in quam populus fidelium de Aegypto, hoc est, de labore seu tenebris--nam utrumque Aegyptus interpretatur--liberatus, et per mare baptismatis introductus, et in deserto praesentis vitae excercitatus 122.0892B| reversurus est. Ipsa est terra, quam filii spiritualis Israel possidebunt, quando Deum facie ad faciem contemplaturi sunt. Eademque Abraham patriarchae figurate monstrata est, et in aeternam possessionem data. Sed si tibi praedictae divinarum Scripturarum de interitu hujus terrenae molis, in qua nunc vivimus in similitudinem jumentorum procreati, non sufficiunt sententiae, aliae ex eadem Scriptura addendae sunt. Vertex apostolorum, Petrus videlicet, in Epistola secunda: Caeli autem, inquit, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in die judicii et perditionis impiorum hominum. Joannes in Apocalypsi: Vidi, inquit, caelum novum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abiit, et mare jam non est. Caelum 122.0892C| autem novum et terram novam, vel, ut ait Petrus: Novos caelos et novam terram, beatum Gregorium Nazianzenum theologum sequentes, de restauratione humanae naturae in pristinum statum, deque ejus in antiquam dignitatem reditu non longe, ut video, a veritate remoti intelligimus.

DISC. De interitu mundi, imo etiam ipsius reditu in aeternas causas, ex quibus defluxerat, satis est disputatum. Sed quo fine terminabitur, apertius audire velim.

20.

MAG. Miror, quare hoc interrogas, dum tu ipse paulo superius incunctanter definieris finem mundi, suas videlicet aeternas causas in Verbo Dei aeternaliter et incommutabiliter subsistentes, et in superioribus inter nos confectum est, in omnibus, quae in motu vel in statu sunt, vel certe, ut ita 122.0892D| dicam, in mobili statu et in motu stabili, non aliud esse principium, aliud finem, sed unum et id ipsum. Si ergo principia mundi sunt causae, ex quibus ortus est, nonne fines ejusdem eaedem causae, in quas reversurus? Non enim in nihilum redigetur, sed in causis suis, motu suo finito, perpetualiter salvabitur et quiescet. At si Verbum Patris, in quo et sunt, et facta sunt omnia, causa omnium causarum est visibilium et invisibilium: nunquid ipsa causarum causa 122.0893A| finis mundi est, in quam desinet, quando omnia, quae in motu sunt, in eo, quod appetunt, in ipso videlicet Dei Verbo, motus sui finem constituant, ultra quem finem nullus ullius creaturae appetitus erit? Non enim habet ulterius, quo tendat, vel quid petat. Universalis quippe totius creaturae finis Dei Verbum est. Principium itaque et finis mundi in Verbo Dei subsistunt, et, ut apertius dicam, ipsum Verbum sunt, quod est multiplex sine fine finis et principium ἄναρχον, hoc est, sine principio praeter Patrem. Hinc etiam breviter colligere possumus, quod multis ratiocinationibus suadere conamur, ac sic definire: Ab ipso et ad ipsum omnia; est enim principium et finis. Quod etiam Apostolus apertissime conclusit dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et 122.0893B| in ipso, et ad ipsum omnia. Et hoc etiam naturarum omnium, quae factae sunt, quinquepertita divisio, quae ab apostolica auctoritate, ut Maximus in Ambiguis tricesimo septimo capitulo scribit, tradita est, lucidissime declarat, reditusque iterum et adunatio earundem per easdem divisiones et convolutiones totius creaturae in unum, et postremo in ipsum Deum. Prima siquidem omnium naturarum divisio est, quae creatam a non creata, quae est Deus, segregat. Secunda creatam dividit in sensibilem et intelligibilem. Tertia sensibilem in caelum discernit et terram. Quarta separat paradisum et orbem terrarum. Quinta omniumque ultima divisio est hominis in masculum et feminam. In quo, videlicet homine, omnis creatura visibilis et invisibilis condita 122.0893C| est. Ideoque officina omnium dicitur, quoniam in eo omnia, quae post Deum sunt, continentur. Hinc etiam medietas solet appellari, extrema siquidem longeque a se distantia, spiritualia scilicet et corporalia, in se comprehendit et in unitatem colligit, corpore et anima consistens. Ideoque in consummatione rerum omnium fabricationis ipsum divina introduxit historia, significans, universitatem factarum rerum in ipso contineri. Proinde ex adunatione divisionis hominis in duplicem sexum praedictarum divisionum incipit ascensus et adunatio. In resurrectione enim sexus auferetur, et natura adunabitur, et erit solummodo homo, sicut fieret, si non peccaret. Deinde orbis terrarum paradiso adunabitur, et non erit nisi paradisus. Deinde caelum et terra adunabuntur, 122.0893D| et non erit nisi solum caelum. Et notandum, quod semper inferiora in superiora transmutantur. Sexus quippe in hominem movetur, quoniam inferior est sexus homine. Orbis terrarum, qui inferior est, in paradisum. Terrena, quia inferiora sunt, in caelestia mutabuntur corpora. Deinde totius sensibilis creaturae adunatio et in intelligibilem transmutatio sequitur, ita ut universa creatura intelligibilis efficiatur. Postremo universalis creatura Creatori adunabitur, et erit in ipso et cum ipso unum. Et hic 122.0894A| est finis omnium visibilium et invisibilium, quoniam omnia visibilia in intelligibilia, et intelligibilia in ipsum Deum transibunt mirabili et ineffabili adunatione, non autem, ut saepe diximus, essentiarum aut substantiarum confusione aut interitu. Et hoc totum. Dominus et Salvator noster Jesus Christus resurgendo a mortuis in seipso et perfecit, et exemplum omnium, quae futura sunt, praemonstravit. Resurgens quippe nullum sexum habuit. Quamvis enim in ipso sexu, masculi videlicet, in quo ex virgine natus, et inter homines usque ad passionem conversatus, post resurrectionem discipulis suis ad confirmandam illorum fidem apparuit; non enim aliter ipsum cognoscerent, nisi in habitu illis cognito se ipsum manifestaret: nulli tamen fidelium licet 122.0894B| credere, vel ullo modo cogitare, ipsum post resurrectionem ullo sexu detineri. In Christo enim Jesu neque masculus est neque femina, sed solum verum et totum hominem, corpus dico, et animam, et intellectum, absque ullo sexu vel aliqua comprehensibili forma, quoniam haec tria in ipso unum sunt, et Deus facta, sine proprietatum transmutatione vel confusione. Totus namque Deus est, et totus homo, una substantia, vel, ut usitatius dicam, una persona, locali et temporali motu carens, dum sit super omnia loca et tempora Deus et homo, absque ulla forma, cum sit forma omnium et paternae substantiae character, absque ulla similitudine, dum omnia similia ei esse appetunt. Humanitas siquidem Christi unum cum Deitate facta nullo loco continetur, nullo tempore 122.0894C| movetur, nulla forma seu sexu circumscribitur, quia super haec omnia exaltata est, et non solum super haec, verum etiam super omnes virtutes, et potestates, ceterosque spirituales ordines, quia sedet ad dextram Patris, quam sessionem nulla creatura potest attingere. Proinde non immerito redarguendi sunt, qui corpus Dominicum post resurrectionem in aliqua parte mundi conantur constituere, et localiter et temporaliter moveri, et in eo sexu, in quo apparuit mundo, intra mundum detineri. Quomodo enim inter omnia potest esse corpus, quod in unitate divinitatis super omnia exaltatum est? Deinde considerandum, quod ipse resurgens a mortuis in paradisum reversus est. Non enim credendum est, aliquod spatii temporis inter reditum ipsius a mortuis, 122.0894D| et paradisi introitum fuisse, nec ipsum paradisum, in quem a mortuis resurgens intravit, localem esse, vel in aliqua parte hujus mundi sensibilis contineri. Neque, quando manifestabat se discipulis suis, credendum est, extra paradisum fuisse, sed simul et in paradiso erat, et se ipsum suis discipulis demonstrabat. Ille enim jam in paradiso erat, quia in ipso humana natura restaurata est: illi vero, quibus se manifestavit, nondum in paradiso, hoc est nondum restaurata in natura erant. Neque quando evanescebat 122.0895A| ab oculis eorum, localiter ab eis recedebat, sed in subtilitatem spiritualis corporis carnalibus adhuc apostolorum oculis inconspicuam se occultabat. Hinc datur intelligi, non aliud esse paradisum, in quem resurgens ingressus est, praeter ipsam humanae naturae integritatem, quam in seipso restauraverat, et in qua primus homo, si non peccaret, gloriosus permaneret. Ipse est paradisus, qui sanctis promittitur, in quem ex parte, anima videlicet, jam ingressi sunt, ex parte, corpore dico, extra adhuc sunt. Adunavit itaque in se orbem terrarum paradiso. Ipsi siquidem orbis terrarum paradisus erat. Totum namque, quod de orbe terrarum acceperat, materialem videlicet carnem cum suis accidentibus absque peccato, et virilem habitum, in 122.0895B| spiritualem in seipso mutavit naturam. Ac deinde non solum humanitatem, quam acceperat et renovaverat in seipso, in aequalitatem angelicae naturae exaltavit et reduxit, quod per ascensionem ejus in caelum significatum est, quando videntibus discipulis elevatus est in aëra, nube eum suscipiente ab oculis eorum, quae et claritatem ipsius et spiritualitatem indicabat; dixit enim, priusquam pateretur: Pater, clarifica Filium tuum: verum etiam super omnes angelos et virtutes caelestes, et, ut breviter dicam, super omnia, quae sunt et quae non sunt, sublimavit. Et quod in seipso particulariter perfecit, generaliter resurrectionis tempore in tota humana natura perfecturus est, hoc est, non solum omnia, quae ipsa post peccatum de hoc mundo materiali 122.0895C| attraxerat, convertet in spiritum, verum etiam ad aequalitatem caelestis gloriae, quam angeli possident, perducet. Et ne mireris, quod de talibus in aliis libris hujus nostrae disputationis multa tractata sunt, et nunc iterum recapitulantur, quoniam sic ordo et necessitas inveniendarum rerum, quas inquirimus, exigit, ut easdem sententias et argumentationes multipliciter repetamus et revolvamus, ac veluti quadam ἀνακεφαλαιώσει in memoriam revocemus. Hoc autem dico, quoniam in superioribus libris multa de reditu naturae beati Maximi sententias introducentes praegustavimus: sed nunc plenius tractare debemus. Idem itaque Maximus non solum in Ambiguis, verum etiam in scholiis de adunatione 122.0895D| creaturarum disputat quadragesimo octavo capitulo, ubi turrium, quas Ozias aedificavit in Jerusalem, theoriam exposuit. Angulos fortassis, inquit, sermo Scripturae dixit ipsas per Christum factas differentes separatarum creaturarum adunationes. Adunavit enim hominem, ipsam secundum masculum et feminam differentiam mystice in spiritum auferens, et proprietatibus, quae per passiones sunt in ambobus, liberam naturae rationem constituens. Adunavit autem et terram, quae est secundum sensibilem paradisum et orbem terrarum, separationem expellens. Adunavit et 122.0896A| terram et caelum, ostendens unam apud semet ipsam visibilium naturam. Adunavit sensibilia et intelligibilia, unamque ostendit existentem eorum, quae facta sunt, naturam, quadam mystica ratione coaptatam. Adunavit per rationem supernaturalem ac modum creatam naturam non creatae. DISC. Quid igitur dicemus? Qua ratione vel similitudine credendum est, Dominum absque ulla sensibili et circumscripta forma, et maxime absque illa, quam nascendo ex Virgine accepit, resurrexisse? Et quoniam ille exemplum generalis atque futurae resurrectionis et erat, et est, si absque ullo sexu resurrexit, necessario sequitur, ut omnes homines in resurrectione et post resurrectionem universaliter sexu careant.

MAG. Hoc superfluum est quaerere, quoniam in prioribus libris multipliciter 122.0896B| et ratione suasum est, et sententiis beati Gregorii ejusque expositoris, Maximi dico, est conclusum, quod in futura vita post resurrectionem natura hominum omnino sexu, hoc est, virili et feminea forma carebit, quoniam in ipsam formam, quae ad imaginem Dei facta est, reversura est. Imago autem Dei non est masculus neque femina; ista enim divisio naturae propter peccatum facta est.

DISC. In futura itaque vita neque masculus erit, neque femina, si sola simplicitas naturae duplicem, qui nunc est, sexum in seipsam absorpserit.

MAG. Cur de hoc haesitas, cum de hominibus in resurrectione generaliter Veritas dicat: Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in caelo? Nunquid angelos ex intellectu et spirituali corpore constare credimus? 122.0896C| Omni tamen circumscripta forma eos carere non dubitamus. Nam quod saepe in humana effigie apparuisse illos divina narrat historia, non nos cogit aestimare, eos tali effigie naturaliter detineri. Illud enim pro tempore factum est, quoniam aliter hominibus apparere, et cum hominibus loqui, aut impossibile aut non facile erat. Si ergo angeli omni forma circumscripta carent, quid mirum, homines, dum aequales angelis fuerint, omni sexu et formarum circumscriptione carituros? Neque enim aliter aequales eis erunt, neque hoc incredibile videtur. Quaedam namque corpora sunt liquida ac spiritualia, circumscriptis formis carentia. Quod autem liquidum et spirituale est, purissimaeque substantiae, corporalibus 122.0896D| quantitatibus ac lineamentis seu aliqua mole circumscripta contineri posse non video, quoniam vera ratio talia existimare non me sinit. Quattuor siquidem simplicia mundi elementa nullis coartantur formis; ubique enim in mundo sunt, cujus nulla pars est illorum concursu carens. Quod autem ubique est in mundo, quomodo aliqua forma circumscribi possit? Sunt igitur corpora formis sensibilibus carentia. Quid de radiis oculorum dicendum? Nonne et ipsi corporei sunt, omni forma carentes? Si autem dixeris angelos intelligibiles formas, habere, 122.0897A| omnino concedo, ac per hoc homines etiam in resurrectione similiter intelligibiles formas habituros esse, non solum non denego, verum etiam affirmo. Sed quae et quales nunc in angelis sunt, et in hominibus futurae, omnino me ignorare fateor, donec transeat, ut ait Augustinus, corpus meum in affectum voluntatis meae. Non ignoro tamen multos magnosque sapientes, qui omnino aliter de humanis corporibus post resurrectionem sentiunt, quorum sententias in processu hujus libri non pigebit introducere, ne videamur eos vel spernere vel non legisse. DISC. Consequens disputationis ordo exigit, ut, quid quisque ecclesiasticorum sapientum, quos legisti--non enim omnes te legisse opinor, quod cuiquam impossibile est--de talibus senserit, proferas, 122.0897B| ut in arbitrio legentis ponatur, quem velit sequi. Nunc autem a te quaero, qua ratione dicitur perire, quod in primordiales causas, vel certe in ipsum Deum perhibetur reversurum, dum plus pronunciandum sit vivere et permanere, quam interire et transire?

21.

MAG. Huic tuae interrogationi breviter ac facile respondeo, beati Dionysii Areopagitae propheticam sententiam exponentis sensum considerans: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Sanctorum siquidem mortem non aliam in hoc versu Prophetam dixisse astruit, praeter illorum transitum in Deum contemplationis celsitudine, omnia visibilia et invisibilia superantes adhuc in corpore constituti. Num et Petrus ille apostolorum vertex mortuus erat omni 122.0897C| creaturae, et transivit in Deum, quando Domino interroganti, quem se esse diceret, respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi? Num similiter Joannes evangelista omnibus, quae facta sunt, defunctus est, altitudine theoriae cuncta superans et clamans: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, totaque ipsius mirabilis et ineffabilis Theologi theoria? Audi Apostolum adhuc mortali corpore detentum, mortuum tamen se et crucifixum pronunciantem: Mihi mundus crucifixus est, inquit, et ego mundo. Talis itaque est interitus sanctorum contemplationis virtute in ipsum Deum transeuntium, et omnia, quae sunt, et seipsos deificati altitudine divinae gratiae superantium. Eo itaque modo, quo ii, qui virtute atque scientia 122.0897D| implentur, adhuc in hac vita constituti solo animo intereunt, totus mundus, quando terminabitur, interibit. In ipsum enim, qui propter superessentialitatem suae naturae nihil dicitur, reversurus est, non ut totus deificetur, aut cum Deo unum efficiatur, ut caelestes virtutes, et humani animi illuminati, purgati, perfecti, sed ut unumquodque eorum, quibus constituitur, in suas, ut saepe diximus, revertatur causas. Causas autem omnium in Deo 122.0898A| esse substitutas, nemo fidelium dubitat. Qui enim dubitat, aut infidelis est aut insipiens. Proinde omne, quod in causam suam reducitur, in Deum redire cur dubitaretur? Et ne rearis, me temere Deum vocasse nihil, et nulla auctoritate suffultum, audi beatum Dionysium Areopagitam in primo capitulo de divinis Nominibus: Diximus, inquit, cum theologicos characteres exposuimus, unum, incognitum, superessentiale, per se optimum, quod quidem est, trinam unitatem dico, ὁμόθεον et ὁμοάγαθον, neque dicere neque intelligere possibile est: sed et sanctarum virtutum angelicae unitates, quas sive speculativas, sive acceptivas oportet dicere, superincognitae et superlucentis bonitatis, et arcanae sunt et incognitae, et solis ipsis subsistunt, qui super scientiam angelicam, 122.0898B| dignis suis angelis. His deiformes angelica imitatione, quantum licet, coadunati humani animi, quoniam secundum omnem intellectualem operationem requiescunt, talis autem fit deificatorum animorum ad summum lumen, Deum videlicet, unitas: laudant ipsum potissime per omnium, quae sunt, ablationem. In hoc vere et supernaturaliter illuminati ex beatissima cum ipso unitate, quae omnium quidem est, quae sunt, causale, ipsum autem nihil, ut omnibus, quae sunt, superessentialiter exaltatum. Animadverte praefatum theologum, quomodo incunctanter summum lumen, Deum videlicet, qui omnem intellectualem et rationalem illuminat creaturam, nomine quod est nihil, insinuat. Et subjecit rationem, cur nihil vocatur. Quia super omnia, quae 122.0898C| sunt, superessentialiter exaltatur. Commune igitur omnium, quae facta sunt, veluti quodam interitu redire in causas, quae in Deo subsistunt; proprium vero intellectualis et rationalis substantiae, unum cum Deo virtute contemplationis, et Deus per gratiam fieri. DISC. Plane perspicio, non aliud esse mundo perire, quam in causas suas redire, et in melius mutari. Sed quia pars sensibilis mundi maxima est corpus humanum, non mole sed dignitate rationalis animae, qua formatur et vivificatur et regitur et continetur, de ipsius reditu tractare ordo rerum exigit et disputationis series, ni fallor.

22.

MAG. In hoc non falleris; ita enim instans via carpenda est. DISC. Ingredere itaque.

MAG. Reditum 122.0898D| secundum humani corporis--nam primus in elementa solutio ejus est--resurrectionem ipsius esse, communiter omnis Ecclesia fatetur.

DISC. Omnium proprie recteque credentium communis confessio est, non aliud esse reditum secundum corporum praeter eorum resurrectionem, et ex quattuor mundi elementis, in quae solvuntur, revocationem. Utrum vero resurrectio corporum secundum gratiam, an secundum naturam, an utraque concurrente 122.0899A| sit, quaerendum; nam fere paucos de hoc tractantes reperi.

23.

MAG. Nec ego recordor, me in latinis codicibus legisse, non quod fortassis de hac quaestione tractatum a quodam nobis adhuc incognito non sit, ut opinor; non enim putandum est, Romanae linguae auctores hanc magnam quaestionem intactam praetermisisse, aut notatam non tractasse: sed quod in manus nostras, si quid inde definitum est, non pervenit. Ideoque dum diu per me ipsum de hoc cogitabam, nil aliud mihi occurrebat, praeter quod resurrectio mortuorum generaliter bonorum malorumque non nisi sola Redemptoris mundi gratia futura sit, nulla naturali virtute cogente, in tantum, ut si Deus Verbum caro factum non fieret, et inter 122.0899B| homines conversatus non esset, et totam humanam naturam non reciperet, in qua passus est et resurrexit, nulla mortuorum resurrectio foret. Et ut sic intelligerem, eo quod ipse dixit, attractus eram: Ego sum resurrectio et vita; ac si per solam incarnationem ipsius generale hoc donum, nullo excepto, genus humanum acceperit, resurrectionem videlicet a mortuis, hoc est restitutionem et redintegrationem totius hominis naturae, quae corpore et anima constituta est. Si autem Dei Verbum humanam naturam non susciperet, et in ea ex mortuis non resurgeret, nullus omnino resurrectionis gratiam haberet, sed, sicut ceterorum animalium cadavera, in terreno pulvere perpetualiter humana corpora permanerent. Hoc etiam putabam, audiens 122.0899C| Apostolum dicentem, quod Deus Verbum sit primitiae mortuorum. Haec erat mea de resurrectione mortuorum opinio. Sed postquam sancti Epiphanii, episcopi Constantiae Cypri, Ancoratum [seu] sermonem de Fide legi, magnique Gregorii Theologi de Imagine disputationem, mutavi sententiam, ut illorum auctoritati consentiens, meamque opinionem parvipendens, resurrectionem mortuorum naturali virtute futuram esse concederem. Ideoque eorundem verba huic nostrae praesenti disputationi inserere non incongruum judicavi. Praefatus itaque Epiphanius, de resurrectione disputans, Graecosque resurrectionem omnino negantes convincens, haec ait: Graeci quidem penitus resurrectionem negant, Deum ignorantes ejusque mandata; veruntamen resurgent 122.0899D| etiam nolentes. Ipsa enim creatura plane eos redarguit, manifestans quotidie resurrectionis formam. Occidit namque dies, et mortuorum imbuimur. modum; ablata nocte oritur dies, nos inspirans, et resurrectionis signum insinuans. Colliguntur fructus, et status praesentium secatur, nostrae hinc transmutationis definita specie; seminatur terra et producit, quia deposita semina post messem, id est, post collectionem frugum, resurgent. Locusta mortua et sepulta, quod ex ea projectum, concipitur 122.0900A| in terra, et post tempus terra, quae ei commendata sunt, reddit. Semina germinum seminantur, et primum moriuntur; si enim non moriuntur, non vivificantur. Signacula in nobis Deus fecit resurrectionis per ungues decem et decem, testimonium perhibens de nostra spe. Sed et sic per coronam capitis, perque capillos nostram resurrectionem praedicat. Quod enim videtur in nobis mortuum corpus, hoc est, capilli, quotidie secati, et ungues iterum crescunt, significantes resurrectionis spem. Et non est fabulosum dicere propter incredulos exempla naturae. Palumbes aves, animalia non simul velociter volantia, moriuntur semenstres, et post quadraginta dies continuo reviviscunt. Κάνθαροι, hoc est scabrones, futuram sui mortem sentientes, in sphaeram fimi 122.0900B| se ipsos abscondunt, sepelientes ipsam sphaeram in terra et obruentes; ac sic ex suo humore iterum inveniuntur ex suis reliquiis reviviscentes. De Phoenice ave Arabica superfluum mihi est dicere; jam namque in aures multorum venit fidelium et infidelium. Haec est autem ipsius causa. Quingentesimum annum peragens praenoscit tempus mortis suae instare. Sepulcrum enim operatur aromatibus, illudque ferens venit in civitatem Aegyptiorum, quae vocatur Eliopolis, id est solis civitas, et plantis suis pectora sua multum percutiens, ignem de suo corpore proferens, incendit subjectam in loco sepulcri materiam, ac sic seipsum totum comburit, et totas carnes suas cum ossibus. Divina autem administratione nubes mittitur, et pluit, et exstinguit corpus avis 122.0900C| consumentem flammam, mortua quidem jam existente ave, et penitus ardente; exstincta autem flamma reliquiae carnis ejus consumptae relinquuntur, et per unam diem non apparentes, vermem gignunt, qui vermis plumescit, et novus fit, tertia die solidatur, et solidatus locum inquirentibus et ministrantibus loco se ipsum manifestat, et iterum in suam recurrit patriam, unde venit, et combustus juvenescit. Audisti Epiphanium. Si ergo in restaurandis rebus humanique corporis partibus naturalis vis operatur, inque animalibus irrationabilibus resuscitandis, ut praefati auctoris approbant exempla: quid mirum, si vitalis et naturalis virtus, quae nunquam substantiam humanorum corporum deserit, in tantum praevalet, ut ipsius operatione ipsa corpora ad vitam 122.0900D| restituantur, et ad totius humanae naturae integritatem? Ceterorum namque animalium, omniumque rerum sensibilium diversa et specialia corpora, quoniam et in ipsis vitalis motus, dum formis suis continentur, viget et movet, dum solvuntur, silet, nequaquam tamen eorum substantiam deserit, generaliter cum mundo transibunt, eo modo transeundi, de quo plura superius tractavimus. Et quoniam cuncta sensibilia et intelligibilia in humanae naturae plenitudine condita sunt, num rationi resistit, 122.0901A| si totum mundum cum omnibus suis partibus tempore restitutionis ipsius naturae, in qua totus continetur, generali quadam resurrectionis specie resurrecturum deliberemus? Praesertim cum omnium sensibilium, dum in se ipsa consideratur natura, una eademque perspicitur, et in hoc mundo non magnitudinem corporeae molis, sed incorporalium substantiarum adunationem absque omni cumulo et partium exaggeratione vel compositione vera considerat ratio: sicut in monade et in centro non quantitatem vel qualitatem numerorum et linearum, sed solam virtutem, quae nulla mole, nullo spatio, nulla quantitate et qualitate circumscribitur, perspicit. Est enim tota per totum in seipsa, nullo loco ambita, nullo tempore mota. Proinde si in universitate sensibilium 122.0901B| humana praecellit natura, et superiora semper inferiora ad se attrahunt; non enim ratio sinit superiora ab inferioribus consumi, inferiora autem in superiora transire certissimis approbationibus approbat: num verisimile est, humanam naturam cuncta intra se et infra se condita sibimet copulaturam et adunaturam in fine omnium existimare? De spirituali autem humanorum corporum post resurrectionem subtilitate ejusdem Epiphanii sententiam non praetereundam esse arbitror. Nam de corpore Christi post resurrectionem, in quo perfectissimum totius humanae resurrectionis praecessit exemplum, disputans haec ait: Intravit januis clausis; carnale enim ipsius corpus spirituale resurrexit: et non aliud praeter quod est. Et quod est, Deitati coadunavit 122.0901C| in subtilitatem spiritus ornatum. Si enim ibi non erat subtilitas quaedam spiritus, corpus ponderosum accepit. Sed ut ostenderet, quia hoc corruptibile nostrum induetur incorruptionem in veritate; nam si mortale est, induetur immortalitatem: intravit quidem januis clausis, ut ostenderet crassimembre subtilimembre, et mortale immortale, et corruptibile incorruptibile. Ut autem omnes redargueret incredulos in nostra salute, dico autem resurrectione, in subtilem transmutans corpus spiritum, contemperavit resurrectionem. Intuere, quantum incunctanter spiritualium corporum resurrectionem et in subtilitatem incomprehensibilem reditum, omni tarditate et qualitate terrenae molis, totiusque ponderis corporeis sensibus succumbentis, localibusque spatiis circumscripti, ab 122.0901D| spiritu absorpta pronuntiat, purissime intelligens Apostolum dicentem: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. DISC. Intueor, et magni viri auctoritatem amplector. De spiritualitate siquidem et illocalitate omnium generaliter humanorum corporum post resurrectionem, quando humana natura, quae corpore et anima constat, aequalis erit angelis, et sanctorum Patrum auctoritate mihi jam suasum est, et intra me perspexi rationem, consultans, nil aliud probabilius veritatique propinquius occurrere, 122.0902A| quam corpora in caelestem qualitatem conversa, omneque terrenum universaliter deponentia existimari, sensibus mortalium incomprehensibilia, omnique locali circumscriptione libera. Si enim simplicia mundi hujus corruptibilis elementa, ut saepe diximus, omne, quod intra ambitum ejus continetur, penetrant, nulliusque circumscripti corporis densitas obstat, ne ubique in omnia diffundantur: quisnam de visibilis hujus machinae natura diligenter disputantium, ejusque catholicorum subtilitatem ac veluti quandam incorporalitatem mentis contuitu investigantium, non incunctanter asserat, aëra tenuissimum omnia caelestia et terrestria, necnon et aërea et Neptunia, nullo obstaculo demorante, penetrare, eoque mirabilius et 122.0902B| spirituali tenuitati propinquius igneum spiritum, simplex, purum, omni corporeo sensu remotum, non solum cuncta mundi spatia implere et ambire, verum etiam ipsum tenuissimum aëra nimia sui subtilitate et incorporalibus naturis similitudine, dum sit intimus omnium, tranare. Similiterque de aqua simplici et terra sentiendum; nam et ipsa ubique omnibus corporibus insunt secundum suam analogiam. Quid mirum, resurrectionis corpora ultra omnem sensibilem qualitatem ascendentia, omni mole et localitate absoluta, et, ut ita dicam, in spiritum omnino conversa, vitaeque simillima, super omne, quod sensus corporeus potest attingere, ineffabili sua spirituali subtilitate exaltari? De eo vero, quod resurrectio corporum naturali 122.0902C| virtute cooperatrice sit futura, et non per solam incarnati Verbi gratiam, nunc primum incipio cogitare, et ubi prius titubabam, in operatione videlicet naturali, utrum resurrectionis sit effectiva--humani quippe corporis redintegrationem soli Redemptoris gratiae tribuebam, sicut et tu aliquando--ibi jam certus efficior ratione duce. Nullum enim miraculum in hoc mundo contra naturam Deum fecisse legimus: sed causis naturalibus administrativis et effectricibus, jussu Dei movente, factas esse quascunque virtutum theophanias, divina narrat historia. Et si miraculum miraculorum est generalis mortuorum resurrectio, cujus maximum exemplum praecessit in Christo, in tantum, ut cetera fere omnia naturalia argumenta in praefiguratione 122.0902D| ipsius facta fuisse recte intelligantur: num veritati putandum est non convenire, nos existimare, ex causarum naturalium effectiva potentia divinae voluntati subdita ipsam, resurrectionem dico, futuram? MAG. Ambabus itaque cooperatricibus, ipsa quidem natura et gratia, resurrectio perficietur.

DISC. Crediderim. Sed quid ad gratiam, quid ad naturam proprie in hac resurrectionis actione pertineat, non satis conspicor. Nullam siquidem inter eas esse nemo solerter sapientiae secreta rimantium dixerit 122.0903A| differentiam.

MAG. Imo magnam, diligentique inquisitione lucidaque inventione dignam. In ea siquidem theoriae parte tria quaedam intueri debemus: et primo inexhaustam divinae bonitatis infinitamque per ea et in ea, quae facta sunt, diffusionem, deinde ipsius divisionis generalem bipertitamque scaturiginem in ea, quae dantur, et ea, quae donantur. Tria itaque sunt consideranda, bonitas, ejusque data, et dona: quae a se invicem discernit rationis acies, propriaque singulis coaptat. Datum itaque divinae bonitatis est universitatis substitutio, et secundum generales et speciales rationes cunctarum creaturarum distributio, quam superessentialis bonitas, quae Deus est, universaliter omnibus largitur a summo usque deorsum, 122.0903B| hoc est, ab intellectuali natura, quae summa omnium creaturarum est, usque ad corporalem, quae imum et extremum universitatis possidet locum. Summa igitur bonitas dat universae conditae naturae esse, quoniam ipsam ex non existentibus in existentia adduxit. Hinc beatus Dionysius quarto capitulo de caelesti Ierarchia: Primum, inquit, omnium illud dicere verum, ut bonitate universali superessentialis divinitas eorum, quae sunt, essentias substituens ad esse adduxit. Est enim hoc omnium causae et super omnia bonitatis proprium, ad communionem ea, quae sunt, vocare, ut unicuique eorum, quae sunt, ex propria definitur analogia. Omnia igitur, quae sunt, participant providentiam ex superessentiali et causalissima Divinitate manantem 122.0903C| . Non enim fortassis essent eorum, quae sunt, essentiae, nisi a principio assumerent. Existentia igitur omnia esse ejus participant; esse enim omnium est, superesse divinitas. Hactenus Dionysius. Et non solum superessentialis bonitas dat omnibus esse, verum etiam aeternaliter esse. Omnis quippe essentia et substantia non aliunde et est et subsistit, nisi ab ea superessentiali et supersubstantiali bonitate, quae per se vere est et subsistit. Nullum namque substantiale vel essentiale bonum per se est, praeter ipsam solam, cujus participatio dat omnibus bona esse, solis electis donat deificari. Nulla enim essentia vel substantia est divina bonitate condita, quae non aeternaliter et incommutabiliter permaneat. Ea siquidem, quae perpetuo perseverare nequeunt, 122.0903D| accidentia sunt substantiis superaddita, et circa eas conglobata, inque eas reversura. Est itaque datum divinae bonitatis natura omnis, quae in essentiam ducta est, et perpetualiter custoditur, ne pereat. At vero quoniam inter esse et aeternaliter esse medietas 122.0904A| quaedam constituitur, quae dicitur bene esse, sine qua ipsae extremitates, esse videlicet et semper esse, nec vere sunt, quamvis sint, nec recte dicuntur esse--esse enim et semper esse, sublato bene esse, nec vere esse est, nec vere semper esse: illud enim vere et est et semper est, quod bene ac beate subsistit--illa insita medietas, hoc est bene esse, donum divinae bonitatis est, libero ac bono voluntatis intellectualis et rationalis creaturae motu adjuncto. His enim duobus efficitur bene esse, libera videlicet voluntate, donoque divino, quod gratiam sacrosancta vocat Scriptura. Sed illud donum non omnibus generaliter distribuitur. Soli quippe angelicae humanaeque naturae donatur deificatio. Neque illis universaliter, sed solis angelis, qui Creatoris 122.0904B| sui dilectione ardentes, stabiliti in contemplatione veritatis permanent, solisque hominibus secundum propositum vocatis. Huc accedit, quod donum gratiae neque intra terminos conditae naturae continetur, neque secundum naturalem virtutem operatur, sed superessentialiter et ultra omnes creatas naturales rationes effectus suos peragit. Itaque si per solam divinam gratiam resurrectio mortuorum fuerit, omnino naturalis virtus evacuabitur, vitalisque motus, qui rerum substantias nunquam deserit, sive vi et potestate siluerit, ut in monade numeri, sive actu et operatione aperta sit, ut numeri a monade procedentes, ceteraque, quae ex occultis causis in apertos effectus prodeunt. Et iterum, si naturalis virtus resurrectionis effectiva est absque adjutorio 122.0904C| gratiae, quomodo Redemptoris humani generis virtutem in resurrectione mortuorum praevalere possibile est credere, cum ipse dixerit: Ego sum resurrectio et vita? Non enim hanc Dominicam sententiam de resurrectione animarum, quae est de morte injustitiae et impietatis ad justitiae et pietatis vitam, hoc est in veritatis contemplationem, solummodo debemus accipere, verum etiam de resurrectione corporum, cujus principale exemplum in sua propria carne praemonstravit. Sana itaque fide possumus attribuere resurrectionis virtutem et dato divinae bonitatis secundum naturalem effectivam potentiam, et dono ejusdem bonitatis secundum superexcellentem omnes naturas gratiam. Nam et haec duo, datum dico et donum, a se invicem segregavit 122.0904D| Jacobus apostolus, dicens: Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum. Ac si aperte diceret: Omnis naturarum data substitutio et restauratio, quae ex dato et dono conformatur, omnisque perfecta eorum, 122.0905A| qui digni sunt aeterna beatitudine, deificatio, quam Graeci θέωσιν dicunt, ab uno fonte manat, hoc est, de sursum a Patre luminum. Itaque datum, ut praediximus, in universaliter creaturarum substitutione substantiali, donum vero specialiter in deificatione electorum superessentiali accipere debemus. Non enim aliter divina providentia universitatis, quam condidit, ordinem substituere voluit, nec fieri debuit, nec possibile fuit, nisi ut primo daret essentias et substantias, quibus postea distribueret ornamenta, hoc est, virtutes donaret juxta dignitatem et angelorum et hominum, quos praescivit et praedestinavit conformes fieri unigeniti Dei Verbi. Ut igitur breviter concludamus: natura est datum, gratia vero donum: natura ex non existentibus in existentia adducit, donum vero quaedam existentium 122.0905B| ultra omnia existentia in ipsum Deum evehit. Eos enim, qui divinam super omnia communionem participant, inter omnia connumerari vera non sinit ratio. De se ipsa namque Veritas ait: Ubi ego fuero, illic et minister meus. Ipsum incunctanter super omnia esse credimus. Ministri igitur ipsius super omnia sunt, ceteri vero, qui virtutem purae contemplationis [de ordine theophaniarum] non attingunt, inferiores ordines obtinent, sive in theophaniis, sive in inferiorum naturarum sublimitatibus. In theophaniis autem dixi pluraliter, quoniam nec intellectuales nec rationales naturae eodem modo veritatem contemplaturae sunt, sed unicuique earum secundum propriam analogiam altitudo theoriae distribuitur atque definitur. Hoc dicit de angelica et humana 122.0905C| natura, quae sublimissimum universitatis conditae obtinent locum. Hoc autem dicimus, non quod ulla creatura praeter Verbi humanitatem, ultra omnes theophanias possit ascendere, eumque, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, nulla theophania interposita attingere, sed quod theophaniarum quaedam tantae altitudinis sunt, ut supra omnem creaturam proxima Deo contemplatione intelligantur exaltari, ac veluti theophaniarum theophaniae creduntur esse. Deus enim omnino nulli creaturae visibilis per seipsum est, sed in nubibus theoriae videtur et videbitur, sicut ait Apostolus: Rapiemur in nubibus obviam Christo, et sic semper cum ipso erimus. Ceterae vero naturae, 122.0905D| quas condidit ipsa veritas non ad se 122.0906A| contemplandam, sed ut per eas contemplativae virtutes ipsam laudarent, in suis ordinibus et semper sunt et erunt quietae, absque locali circumscriptione et temporali mutabilitate. Finito namque mundo qui localibus spatiis et temporalibus motibus ambitur, quid erit localiter circumscriptum aut temporali mutabilitati subjectum? Erunt enim omnia quieta, quando nihil per generationem in mundum veniet, nihil per corruptionem in mundum resolvetur. Mundus quippe peribit, nullaque ipsius pars remanebit: ac per hoc neque totum. Transibit enim in suas causas, ex quibus processit, in quibus neque loca sunt, neque tempora, sed locorum temporumque simplices sinceraeque rationes, in quibus omnia unum sunt, neque ullis accidentibus discernuntur. Omnia enim simplicia, omni compositione 122.0906B| substantiarum accidentiumque carentia, et ut sic dicam, unitas simplex, et multiplex adunatio omnium creaturarum in suis rationibus et causis, ipsarum autem causarum et rationum in Verbo Dei unigenito, in quo et facta sunt et subsistunt omnia. Habes igitur differentiam et proprietatem naturae et gratiae, dati videlicet et doni, eorumque communionem. DISC. Habeo, planeque, ni fallor, intelligo, ac per hoc breviter colligam, quae a te dicta sunt. MAG. Collige.

DISC. Naturam dixisti esse datum, gratiam vero donum.

MAG. Ita.

DISC. Addidisti etiam utriusque proprietatem, et naturae dedisti de nihilo esse et semper manere, gratiae vero deificare, hoc est, efficere homines in Deum transire eos, quos affluentia divinae bonitatis gratis, absque 122.0906C| naturae subsidio, nullis praecedentibus meritis, exaltat super omnia quae sunt et quae continentur intra universitatis conditae terminos. Commune vero earum, naturae dico et gratiae, intelligitur esse humanae substantiae resurrectio, hoc est, mortalium corporum in immortalia transitus, et corruptibilium in incorruptibilia, et animalium in spiritualia, et temporalium et localium in aeterna omnique circumscriptione libera.

MAG. Recte collegisti; haec enim suadere volui, et, ut video, tibi suasi.

DISC. Adhuc tamen haesito, quoniam non tam clare contemplor, quomodo non solum humanae naturae resurrectionem, verum etiam omnium rerum sensibilium, quas hujus mundi ambitus comprehendit, videris 122.0906D| asserere.

MAG. Mirari non desino, cur tam frequenter 122.0907A| de talibus haesitas, cum suasum tibi saepe concesseris, omnia in homine creata esse, visibilia dico et invisibilia, ac post hoc resurrectura. Verum de resurrectione invisibilium nunc tractare non est nostri propositi. De resurrectione vero corporalium sensibilium, hoc est, de eorum reditu in suas causas disputamus. Si ergo humana natura ex intelligibilibus et corporalibus sensibilibus composita est, anima dico et corpore: quid mirum, si universitas omnium sensibilium in humano corpore resurgat, et quocunque transierit, transeat? In causas tamen solummodo dico, non in ipsam deificationem, quae solis purgatissimis intellectibus donabitur. Et si maximam argumentationem de hoc audire desideras, attentus esto, et in ea, quae restant, intuere. Ac ut de 122.0907B| fidei catholicae simplicitate disputare incipiamus, ex qua omnis assensus in purissimam rerum cognitionem inchoat: credis, ut opinor, omnia quae sunt et quae non sunt, hoc est, quae sensui et intellectui succumbunt, et quae sensum omnem et intellectum superant, et tamen post Deum, ut et verbis sancti Dionysii Areopagitae utar, circa Deum volvuntur, inferioribus se naturis incognite in Verbo Dei facta esse.

24.

DISC. Hoc incunctanter et credo, et, quantum illuminor superno lumine, intelligo, audiens sacram Scripturam dicentem: In principio fecit Deus caelum et terram; principium appellans unigenitum Verbum, in quo Pater fecit omnia, caeli vero terraeque vocabulis invisibilem et visibilem creaturam significans. Et alibi simpliciter, hoc est universaliter ait: Omnia 122.0907C| in sapientia fecisti; omnia dicens, omnium creaturarum universalitatem in Verbo Dei factam conclusit. MAG. Putasne igitur omnia, quae in sapientia Dei facta sunt, vivere, an vita carere: vel, ut verius et apertius dicam, utrum omne, quod in Dei sapientia factum est, vita et sapientia est, vitaeque et sapientiae particeps, necne? Et si vita et sapientia est omne, quod in divina sapientia factum est, utrum temporaliter coepit esse, an semper erat, et non erat quando non erat? Et si ita est, nunquam erit, quando non erit; nam si ex tempore coepit esse, necesse est cum tempore finiri. DISC. Absit a corde fidelium hoc existimare, ut omne, quod in Verbo Dei factum est, vita non sit et vita sapiens et aeterna, absque ulla temporali inchoatione, absque 122.0907D| ullo temporali termino. Nam et corpora, omnisque sensibilis creatura, in ipso vita sapiens et aeterna est, ita ut ineffabili et incomprehensibili modo, credibili tamen, omnis creatura in ipso vivat et vita sit; et cum extra ipsum nihil sit, de seipso, veluti extra, creaturas conditas produxit. Nam et intra ipsum et 122.0908A| extra ipsum universam creaturam dicimus esse, ea ratione, ut intra ipsum dicantur causae rerum et rationes propter similitudinem earum et simplicitatem, extra vero ipsum effectus earum causarum et rationum propter quandam dissimilitudinem; locis enim et temporibus variantur, generibus et speciebus, proprietatibus et accidentibus discernuntur. Ideoque veluti extra simplicitatem divinae sapientiae dicuntur esse, cum extra ipsam nihil sit, et in ipsa omnia, universalis et simplex vita est. Quid enim in sapientia Dei esset, quod vita careret, aut vita non esset, cum et ipsa vera vita sit, et plusquam vita, et nihil in ipsa, quod aut ipsa non est, aut sui simillimum? Praesertim cum Theologus Joannes dicat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est: 122.0908B| in ipso vita erat.

MAG. In Verbo igitur, quod est sapientia Dei, omnis creatura et est et vivit, et omne, quod in ipso est, perire non potest. Si enim, quod continet, semper et incommunicabiliter manet et vivit, imo etiam vita est et vita aeterna: omne, quod in eo continetur, necessario et est, et semper manet, et aeterna vita est.

DISC. Hinc dubitare et impium et stultissimum est, cum omnis divinae historiae auctoritas, omnesque Theologi perhibeant, omnem creaturam in Verbo Dei aeternaliter esse. Hinc sanctus Augustinus in decimo sexto capitulo duodecimi libri de Civitate Dei evidentissime ac breviter sententiam protulit de eo, quod Deus non solum omnium creator creaturarum semper fuit, verum etiam et dominus, et sicut nunquam fuit non creator, 122.0908C| ita nunquam non fuit dominus, disputans. Quapropter, inquit, si Dominus Deus semper dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui servientem, veruntamen non de ipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam, nec ei coaeternam. Erat quippe ante illam, quamvis nullo tempore sine illa, non eam spatio transcurrente, sed manente perpetuitate praecedens. Sed si respondero eis, qui requirunt, quomodo semper creator semper dominus fuit, si creatura serviens non semper fuit, aut quomodo creata est, et non potius creatori coaeterna est, si semper fuit: vereor, ne facilius judicer affirmare, quod nescio, quam docere quod scio. Ac si aperte praefatus Pater diceret, minus aeternitatem creaturarum capacium tarditatem redarguens: Si asseruero, quod firmissime scio, 122.0908D| Deum videlicet et semper creatorem et dominum creaturae fuisse, ac per hoc et semper creaturam servientem substitutam non defuisse; nam si semper serviens creatura non fuit, sequitur, neque creatorem, neque creaturae semper dominatorem extitisse; at vero quia et semper creator et dominus 122.0909A| erat, necessario sequitur, semper creaturam servientem creatam substitisse; non enim accidens Creatori omnium est creasse quae creavit, sed sola perpetuitate superascendit et praecellit quae creavit: vereor ironice suggillans, ne forte judicer affirmare, quod nescio, quam docere, quod scio. Incunctanter siquidem intelligo, semper et creaturam et Creatorem ejus, et Dominum et servientem sibi inseparabiliter fuisse; non quod creatura Creatori, vel serviens Domino coaeterna sit; Creator siquidem Creaturam, et Dominus servientem aeternitate praecedit, non tempore, sed ea ratione, qua Creator et Dominus principium creaturae et servientis est, Creator autem et Dominus ἄναρχος, hoc est carens principio. Creatorem autem nostrum et Dominum 122.0909B| dicimus unum et solum Deum, summam videlicet et sanctam Trinitatem, unam essentiam in tribus substantiis; quae dum per se cogitatur, solus in ea Pater ἄναρχος creditur; nam et Filius et Spiritus sanctus non omnino ἄναρχοι sunt, dum principium, Patrem dico, habent. Filius namque ab ipso genitus est, sanctus vero Spiritus procedens.

MAG. Primordiales causas in Deo solummodo creatas fuisse, ac Domino suo servisse, non autem earum effectus, quibus hunc sensibilem mundum compositum non incongrue credimus, arbitraris, ut opinor.

DISC. Non aliter arbitror. Causas etenim rerum semper creatas fuisse, earum vero effectus definitis locorum ac temporum interstitiis in hunc mundum processisse, et adhuc procedere, et processuros esse, opinor. 122.0909C| MAG. Haec opinio neque a fide catholica, neque vera intelligentia recedere existimanda. Quid igitur? Putasne, causas solummodo rerum aeternas fuisse, effectus vero earum temporales, ac per hoc solas causas semper mansuras, effectus vero perituros? DISC. Ita semper cogitare solitus eram; sed postquam hujus praesentis disputationis semitam tecum carpere inchoavi, rationis acumen ac veluti inevitabilis rerum consequentia coepit me attrahere, ut non solum causas, verum etiam earum processiones, quas sapientes effectus vocant, perpetualiter permansuras concesserim, eo tamen tenore, ut non ipsae processiones in semetipsis, sed in suas causas reversurae permaneant.

MAG. De hoc adhuc haesitare te video? DISC. Negare non possum. Nam quae per me de his 122.0909D| cogitabam, vera ratio nutare cogit: incognita vero, quae introducere vis, nondum mihi liquide patefacta sunt.

MAG. Dic, quaeso, quid pure liquideque perspicis, et de quibus adhuc aut penitus titubas, aut partim intelligere incipis, partim obscuritas atque subtilitas aciem tuae mentis effugit.

DISC. De causis aeternaliter factis, semperque manentibus, et in infinitum permansuris, nequaquam mentis meae 122.0910A| contuitus caliginem patitur: clare siquidem ac sine ulla nebula illud intueor, ea maxime ratione ductus, qua in sapientia Dei creatas esse non solum credo, verum etiam intelligo incunctanter. Nam omne, quod in sapientia Dei creatum subsistit, nullus nisi impius vel insipiens semper permansurum dubitarit. De effectibus vero, quos processiones causarum sapientes sequens vocasti, jamdudum delibero, utrum, sicut suae causae, permansuri, an cum mundo perituri, ita ut non in causas suas redeant et in eis salventur, sed in nihilum, de quo facti sunt, redigantur, ut penitus ulterius non sint.

MAG. Effectus nunc causarum dicimus totum mundum sensibilem cum omnibus suis partibus, quibus constat. Nam de mundo intelligibili indubitabilis sententia est, quod 122.0910B| nunquam periturus, quoniam in illo nihil est corruptioni obnoxium; ipse siquidem semper subsistit, quemadmodum et causae, quarum effectus est, caelestes dico essentias, quamvis beatus Dionysius Areopagita asserat, quasdam angelicas virtutes in altiorem divinae theoriae gradum, quam nunc sunt, ascensuras, dum Deus omnia in omnibus fuerit.

25. DISC. De effectibus causarum invisibilium, de invisibili dico mundo, adhuc titubo, deliberans, qua ratione dicitur, quod periturus sit et permansurus; haec enim sibi invicem pugnare videntur, perire dico et permanere. Quomodo enim perit, quod permanet, vel permanet quod perit? MAG. Num paulo superius confessus es, quod ea ratione maxime introductus fueras, ut nullo modo dubitares de aeternitate 122.0910C| causarum, quoniam in Verbo Dei factae sunt; non enim potest perire omne, quod semper vivens Verbum continet, et in quo omnia semper vita sunt, nulli corruptioni et defectui subjecta.

DISC. Ad hoc sane productus sum, in tantum, ut prius dicam, me penitus non esse, quam illud ignorare posse, audiens Apostolum dicentem: In quo vivimus, et movemur et sumus. Si enim in ipso non sum, omnino non sum: et si hoc ignoro, in insipientiae et ignorantiae interitu perditus sum.

MAG. Dic igitur, num Dei Verbum, in quo causae omnium aeternaliter subsistunt, venit in causarum effectus, hoc est, in hunc mundum sensibilem, necne.

DISC. Quisquis hoc negaverit, omnino vera religione, qua unus Deus colitur, et incarnatio Verbi Dei praedicatur, alienus 122.0910D| est. Ait enim Theologia: Et Verbum caro factum est, hoc est, Verbum homo factum est; carnem pro toto homine posuit, eo modo loquendi, quo totum a parte significatur. Itemque ipsum Verbum incarnatum de seipso praedicans: Exivi, inquit, a Patre, et veni in mundum, et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Ac si aperte diceret: Ego, qui secundum divinitatem aequalis sum Patri, unius ejusdemque 122.0911A| essentiae, cujus et ipse est, existens, exivi ab illo, hoc est exinanivi meipsum, formam servi accipiens, caro videlicet factus sum, totamque humanam naturam accepi, et iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, hoc est, servilem formam, totamque humanam naturam, corpus videlicet et animam et intellectum, et universaliter omne, quod ex ipsa creatura, quae constat ex visibili et intelligibili existentia, sumpsi, ultra omnem mundum in Deitatem meam convertens, salva naturarum, ex quibus subsisto, ratione manente, super omnia, quae sunt et quae non sunt, exalto. Exivit igitur a Patre, et venit in mundum, humanam videlicet naturam accepit, in qua totus mundus subsistit; nihil enim in mundo est, quod non in humana natura comprehendatur: 122.0911B| et iterum reliquit mundum, et ivit ad Patrem, hoc est, humanam quam acceperat naturam super omnia visibilia et invisibilia, super omnes virtutes caelestes, super omne quod dicitur et intelligitur, suae Deitati, quae Patri aequalis est, adunans sublimavit. Quanquam enim totam humanam naturam, quam totam accepit, totam in seipso et in toto humano genere totam salvavit, quosdam quidem in pristinum naturae statum restituens, quosdam vero per excellentiam ultra naturam deificans: in nullo tamen nisi in ipso solo humanitas Deitati in unitatem substantiae adunata est, et in ipsam Deitatem mutata omnia transcendit. Hoc enim proprium caput Ecclesiae sibi ipsi reservavit, ut non solum ejus humanitas particeps Deitatis, verum etiam ipsa Deitas, postquam 122.0911C| ascendit ad Patrem, fieret; in quam altitudinem nullus praeter ipsum ascendit, nec ascensurus est. Et hoc est, quod alibi aperte de seipso dicit: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. Ac si manifeste diceret: nemo ascendit in Patrem, nisi qui ex Patre descendit, et dum a Patre descendit, Patrem non deseruit; qui semper in Patre est, quoniam Pater in illo inseparabiliter, et ille in Patre semper est: Ego enim, ait, et Pater unum sumus. In quam unitatem solus ille suam humanitatem subvexit, ceteros autem, quos deificat, sola participatione suae Deitatis unumquemque secundum altitudinem propriae contemplationis post se constituit, ordinans in seipso, veluti in quadam domo, omnes, quos conformes 122.0911D| sibi fieri elegit. Deus itaque Dei Verbum, in quo omnia facta sunt causaliter et subsistunt, secundum suam divinitatem descendit in causarum, quae in ipso subsistunt, effectus, in istum videlicet sensibilem mundum, humanam accipiens naturam, in qua omnis visibilis et invisibilis creatura continetur. DISC. In hoc incunctanter catholica fides consentit. Ipsum namque Dei Verbum homo factum, postquam resurrexit a mortuis, suos discipulos erudiens 122.0912A| dixit: Praedicate evangelium omni creaturae, omnem creaturam appellans hominem. Non enim irrationabilibus animalibus, seu omnibus creaturis sensu carentibus, suum evangelium praedicari jussit, sed soli homini, in quo omnis natura creata continetur. MAG. Omnis itaque creatura in homine est?

DISC. Hoc indubitanter fatendum.

MAG. Fateris ergo, Verbum Dei, in quo, et per quod, et ad quod facta sunt omnia, secundum suam divinitatem in effectus causarum descendisse secundum suam humanitatem? DISC. Firmissime fateor.

MAG. Quare descendit? DISC. Dic, quaeso.

MAG. Non aliam ob causam, ut opinor, nisi ut causarum, quas secundum suam divinitatem aeternaliter et incommutabiliter habet, secundum suam humanitatem effectus salvaret, inque 122.0912B| suas causas revocaret, ut in ipsis ineffabili quadam adunatione, sicuti et ipsae causae, salvarentur. Ac si aperte diceret: Si Dei sapientia in effectus causarum, quae in ea aeternaliter vivunt, non descenderet, causarum ratio periret: pereuntibus enim causarum effectibus nulla causa remaneret, sicut pereuntibus causis nulli remanerent effectus; haec enim relativorum ratione simul oriuntur, et simul occidunt, aut simul et semper permanent.

DISC. Totus itaque mundus in Verbo Dei unigenito, incarnato, inhumanato adhuc specialiter restitutus est, in fine vero mundi generaliter et universaliter in eodem restaurabitur. Quod enim specialiter in seipso perfecit, generaliter in omnibus perficiet. Non dico in omnibus hominibus solummodo, sed in omni sensibili 122.0912C| creatura. Ipsum siquidem Dei Verbum, quando accepit humanam naturam, nullam creatam substantiam praetermisit, quam in ea non acceperit. Accipiens igitur humanam naturam, omnem creaturam accepit. Ac per hoc si humanam naturam, quam accepit, salvavit et restauravit, omnem profecto creaturam visibilem et invisibilem restauravit. Hinc non incassum credimus et intelligimus, incarnationem Verbi Dei non minus angelis, quam hominibus profuisse; profuit namque hominibus ad suam redemptionem suaeque naturae restaurationem, profuit angelis ad cognitionem. Incomprehensibile quippe erat Verbum omni creaturae visibili et invisibili, hoc est intellectuali et rationali, angelis videlicet et hominibus, priusquam incarnaretur, quoniam remotum 122.0912D| et secretum super omne, quod est et quod non est, super omne, quod dicitur et intelligitur: incarnatum vero quodammodo descendens, mirabili quadam theophania et ineffabili et multiplici sine fine in cognitionem angelicae humanaeque naturae processit, et super omnia incognitum ex omnibus naturam, in qua cognosceretur, assumpsit, mundum sensibilem et intelligibilem in seipso incomprehensibili harmonia adunans. Et lux inaccessibilis omni 122.0913A| creaturae intellectuali et rationali praebuit accessum. Hinc est, quod communiter angelicam hymnologiam universalis Ecclesia in caelo et in terra intelligibili et sensibili voce cantare non desinit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Ac per hoc breviter concludendum, in ipso omnia visibilia et invisibilia, hoc est sensibilis et intelligibilis mundus, restaurata, inque unitatem ineffabilem revocata sunt: adhuc in spe, in futuro vero in re: adhuc in fide, in futuro in specie: adhuc in argumento, in futuro in experimento: jam in ipso homine, quem specialiter accepit factum, in futuro in omnibus generaliter perficiendum. Non itaque quis parvipendat, quod Dei Verbum inhumanatum sit, ac veluti humanam naturam solummodo salvarit, 122.0913B| sed firmissime credat, et purissime intelligat, quod per inhumanationem Filii Dei omnis creatura in caelo et in terra salva facta est. Omnem vero creaturam dico corpus, et vitalem motum, et sensum, et super haec rationem et intellectum. Extra quae putasne praeter Deum ullam naturam esse?

MAG. Nullam. Totius enim creaturae nulla alia partitio invenitur. Si enim est, aut intellectus cognitus vel incognitus est, aut ratio, aut sensus, aut vita nutriens augensque corpora, aut corpus ipsum erit, et haec omnia Verbum Dei incarnatum accepit.

DISC. Quid itaque dicturi sumus? Num irrationabilia animalia, ligna etiam et herbae, omnesque hujus mundi partes a summo usque deorsum in Verbo Dei incarnato restaurata sunt?

MAG. Miror, cur toties eandem rem 122.0913C| repetis. Nonne Verbum assumens hominem, omnem creaturam visibilem et invisibilem accepit, et totum, quod in homine accepit, salvum fecit? At si omnem creaturam accepit, humanam accipiens naturam, profecto omnem creaturam salvavit, et in aeternum salvaturum erit.

DISC. Corporeae igitur moles, localibus spatiis distentae, multis diversisque partibus compositae, nec non etiam visibiles species, quibus moles ipsae, ne fluant in unum, continentur, resurrecturae sunt in generali hominum resurrectione? Ac per hoc si partes ipsae in suas moles formasque et species, quibus visibilis mundus et ornatur et componitur, resurgant, sequitur, quod totus mundus non periturus sit, sed in eundem statum reversurus. Nam si partes restaurabuntur, cur non et totum? 122.0913D| MAG. Visibilium et sensibilium corporum moles et species resurrecturas non dicimus, sed, ut saepe inter nos convenerat, in suas causas et rationes, quae in homine factae sunt, in resurrectione hominis cum homine et in homine reversuras, in quibus plus animalia omnia dicenda sunt animalia esse, quam in ipsis effectibus corporeis ac sensibilibus. Ubi enim subsistunt, ibi veraciter animalia sunt. Similiter de 122.0914A| omnibus sensibilibus, sive caelestibus sive terrenis, intelligendum. Omnia siquidem, quae locis temporibusque variantur, corporeisque sensibus succumbunt, non ipsae res substantiales vereque existentes, sed ipsarum rerum vere existentium quaedam transitoriae imagines et resultationes intelligenda sunt. Cujus rationis exemplum est vox ejusque imago, quae a Graecis ἠχὼ vocatur, seu corpora ipsorumque umbrae, quae sive in puro aëre formatae, sive de aquis, sive de qualicunque re, unde solent resultare, resultant: quae cuncta non res, sed falsae rerum imagines probantur esse. Itaque sicut imagines vocum umbraeque corporum per se non subsistunt, quia substantia non sunt: sic corpora ista sensibilia veluti rerum subsistentium quaedam 122.0914B| similitudines sunt, et per se subsistere nesciunt. Nam et humana corpora, quae nunc localiter distenduntur, incrementis decrementisque variantur et moventur, species quoque eorum, sive generales illae, quas omnia corpora humana participant, sive speciales, quibus singulorum corporum quantitas circumscribitur, in resurrectione futura non erunt, sed in spiritualem naturam, quae locis temporibusque, propriis quoque speciebus, quae ex qualitate et quantitate sumuntur, nescit circumscribi, transituras esse naturalis ratio edocet. Hoc autem dicimus non praescribendo sententias eorum, qui aliter de resurrectione corporum omnino disputant. Affirmant enim, humana corpora in ea quantitate et specie, in qua unumquodque cecidit, futura 122.0914C| esse, sexumque eorum, virilem dico femineumque, permansurum autumant. De quibus postmodum commemorabimus. Quod autem animalia ea ratione, qua diximus, hoc est, in causis suis iterum futura sint, ex verbis sancti Dionysii incunctanter possumus argumentari. Capitulo sexto de divinis Nominibus de divina vita disputans: Immortalium, inquit, angelorum vita et immortalitas, et imperdibile ipsum angelicae semper motionis, ex ipsa, divina videlicet vita, et per ipsam est et subsistit; idcirco et viventes semper et immortales dicuntur, et non immortales iterum, quia non a seipsis habent immortaliter esse et aeternaliter vivere, sed ex vivifica et totius vitae factrice et continuatrice causa. Et sicut in onte dicimus, hoc est de essentia tractantes; ὄν enim a Graecis 122.0914D| essentia dicitur divina, ut et οὐσία, quia et ejusdem esse est causalis, sic et ibi iterum, in vita videlicet, quia et per seipsam vita est divina vita, vitalis et substantialis, et omnis vita, et vitalis motus ex vita ipsa, quae est super omnem vitam et omne principium totius vitae. Ex ipsa et animae imperdibile habent, et animalia omnia et germina secundum novissimam consonantiam animae habent vivere. Qua ablata, tam 122.0915A| generali videlicet vita quam speciali et singulari, juxta eloquium deficit vita omnis ad terram, et deficientia ad participandum eam infirmitatem, iterum conversa, iterum animalia fiunt. In quibus verbis praefati theologi non resurrectionem animalium irrationabilium, seu rerum sensu carentium restitutionem in pristinas species quantitatesque, quibus mundus iste impletur, futuram intelligimus, sed in causas suas, ex quibus procedunt, et in quibus subsistunt, reditum esse futurum. Non enim dixit, divinam vitam angelicae solummodo et humanae, hoc est, intellectualis et rationalis vitae causam esse, sed universaliter omnis vitae. Omnis autem vita aut rationalis est, ut in superioribus libris copiose disputatum, aut irrationalis, aut nutritiva corporum 122.0915B| et auctiva, hoc est aut angelica, aut humana, aut animalis, aut sensu carentium, ut sunt ligna et herbae ceteraque similia, in quibus vitalis solummodo motus operatur. Ac per hoc non de sola humana vita, sed de omnibus praedictis vitae speciebus, nec de corporibus solummodo humanis, sed de omnibus quae spiritus vitae vegetat, divinum pronuntiat eloquium: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Nulla enim vita, seu rationalis, seu animalis, seu nutritiva, diu, ut non dicam semper, corruptibilia et mortalia corpora vivificare et administrare potest; ideoque deserit, eaque deserente deficient corpora, et in pulverem suum revertentur. Et hoc est quod ait: Et deficient, id est animalia et germina ad participandum 122.0915C| eam infirmitatem; non enim semper participare vitam possunt, propter corruptibilium terrenorumque corporum infirmitatem et fragilitatem. Naturalis autem operatio vitae in corporibus, sive ea regendo sive deserendo, ad Creatorem omnium refertur. Propterea dicit: Auferes spiritum eorum, non quod Deus auferat spiritum ullius corporis, sed quod sinat spiritus corruptilibus corporibus gravatos ab eis deficere ad tempus, in eandem incorruptibilitatem et spiritualitatem conversa iterum naturali motu reversuris. Quod enim eis congenitum est in hunc mundum, non possunt semper deserere, sed quandoque finito mundo recipient, dum in causis, quod regit et quod regitur, mirabili quadam harmonia unum inseparabile futurum sit. 122.0915D| Ideoque ait: Emitte spiritum tuum, et creabuntur. Ac si diceret: spiritum vitalem, quem fecisti, emitte, hoc est, emitti et redire in corpora, quae temporaliter deseruit, naturali appetitu volentem redire permitte. Et renovabis faciem terrae, hoc est, adunatis inseparabiliter corporibus suis vitalibus speciebus, restaurabis integritatem naturae, quae terrae vocabulo 122.0916A| mystice significatur. Quod si cuipiam incredibile videtur et contra naturalem rationem, irrationabilia sensuque carentia in humanam transire naturam, primum intentus conspicetur, quod inferiores humanae naturae partes, sensum dico corporeum et nutritivam vitam ipsumque corpus, irrationabilium sensuque carentium nec non et terrenorum corporum conditionibus simillimae sunt. At si ita est, quid mirum aut incredibile, si similia transeant in sui similia, ut ex multis similibus unum quiddam sibi simile efficiatur, ita tamen inferiora similia in superiora, quorum similitudines sunt, transeant. Non enim naturalis ratio sibit superiora in inferiora mutari, inferiora vero superiora naturaliter appetunt eisque volunt adunari. Perspiciat 122.0916B| quoque passiones irrationabilis creaturae, quas post casum hominis a dignitate divinae imaginis insertas sibi poena quadam peccati humana natura attraxerat, quasque insitas naturaliter ante lapsum non habebat, moveri posse in his, qui perfecti sunt, in virtutes naturales. Passiones autem dico voluptatem et tristitiam, concupiscentiam atque timorem, et quae ex his nascuntur, quas in virtutes posse mutari dubium non est. Verbi gratia, concupiscentia quidem intellectualis divinorum appetitus desiderantium operatur motum; voluptas vero innocuam nutritivae animi operationis laetitiam; timor quoque futurae in delictis providam ultionis curam; item tristitia correctricem in praesenti malorum poenitentiam. Si ergo passiones, quas rationabilis natura 122.0916C| ex irrationabili in seipsam deduxerat, in naturales animae possunt mutari virtutes, cur incredibile sit, ipsam irrationabilitatem in altitudinem rationabilitatis transmutari? Nam et superbia, quae veluti caput totius malitiae perhibetur, in amorem caelestis excellentiae, et in despectum terrenae infirmitatis in bonis hominibus vertitur, dicente Apostolo: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Breviterque dicendum, nullum vitium esse, quod in sapientibus, divina gratia in eis operante, mutari in virtutem non possit. Ac sic de malitia solet fieri bonitas, de bonitate autem nequaquam malitia. Virtus siquidem bonitatis contrarium sui in seipsam consumit. Malitiae vero dedecus bonitatis pulchritudinem decolorare impossibile est. Si itaque vitia 122.0916D| in virtutes, cum sibi invicem contraria sint, moveri non negamus: cur naturas inferiores in naturas superiores, dum sibi nullo modo adversantur, mirabili quadam adunatione transfundi negaverimus? Satis de his dictum

DISC. Satis plane.

26.

MAG. Quoniam vero de eo, quod resurrectio corporum naturali virtute, divina gratia cooperante, 122.0917A| per Salvatoris mundi inhumanationem futura sit, beati Epiphanii testimonium introduximus, necessarium arbitror, magni quoque theologi Gregorii sententiam de eadem ratione introducamus. DISC. Necessarium. Nam et sic promissum, et quod in ore duorum idoneorum testium constituitur, inconcussum esse videtur.

MAG. Vicesimo itaque et secundo capitulo sermonis de Imagine disputans, quod resurrectio non tantum ex praedicatione Scripturae, quantum ex ipsa rerum necessitate speratur: Sed non sic est, inquit, fortis malitia, ut bonitatis vincat virtutem: neque enim melius neque singularius, hoc est simplicius, nostrae naturae inconsultum, insipientiam dico, quam Dei sapientia. Non enim possibile est, conversibile atque mutabile potentius esse atque singularius, 122.0917B| quam quod semper similiter se habet, atque in bono fixum est. Nam divinum quidem consilium semper et immutabile ubique se habet: conversibile autem nostrae naturae non in malo fixum manet. Quod enim semper omnino movetur, si quidem ad bonum processionem habuerit, propter eximietatem rei perquirendae nunquam desinet ab ipso, qui sursum est, meatu. Non enim inveniet terminum quaesiti, qui nanciscentis stabilitabit unquam motum. Sin ad id, quod contrarium est, motum susceperit, ubi cursum malitiae peregerit, et in sublimissimam mali mensuram pervenerit: tunc quod semper impetu movetur, nullum ex natura statum inveniens, cum spatium, quod in malitia est, transcursum fuerit, secundum necessitatem ad bonum convertit motum. Nam dum malitia in infinitum non progreditur, 122.0917C| sed necessariis finibus comprehenditur, consequenter boni successio finem malitiae excipiet. Ac sic, ut dictum est, semper-mobile nostrae naturae ultimo recurret in bonam viam, dum ex memoria priorum infelicitatum castigatur, ne in aequales recidat. Rursus igitur erit nobis cursus in bonis, eo quod finibus necessariis malitiae natura circumterminatur. Ut enim superiorum periti luminis quidem omnem mundum plenum esse dicunt, tenebras vero oppositione terreni corporis obumbrationem fieri, quum quidem a solis radiis a tergo secundum formam rotundi corporis umbra instar coni claudatur; sol enim multipliciter magnitudine terram superans, illamque 122.0918A| radiis undique complectens, in summitate coni commissuras luminis connectit; itaque secundum hypothesin sin fieret alicui virtus transgrediendi mensuram, in quam extenditur umbra, omnino in lumine esset, a tenebris illaesus: sic arbitror oportere etiam de nobis cogitare, quia transeuntes malitiae terminum, cum in summitate umbrae peccati fuerimus, iterum in lumine conversabimur, secundum infinitam multiplicationem, quantum ad malitiae mensuram, bonorum natura abundante. Iterum ergo paradisus, iterum omne illud lignum, quod etiam vitae est lignum, iterum imaginis gratia et principii dignitas. Animadverte, quam clare et rationabiliter et indubitanter astruit: primum quidem malitiam non posse esse perpetuam, sed ex necessitate rerum 122.0918B| ad certum terminum perventuram, et quandoque desituram. Si enim divina bonitas, quae semper non solum in bonis, verum etiam in malis bene operatur, aeterna et infinita est, contrarium ejus necessario non erit aeternum et infinitum; alioquin non erit contrarium, nec ex diversa parte oppositum. Aeterna siquidem, quamvis qualitate discrepant, sola aeternitatis aequalitate sibimet conveniunt. Divina namque pietas atque severitas qualitate dissonant, dum una delicta punit, altera indulget: ambae tamen aeternae sunt. Divinae autem bonitati malitia omnino opponitur. Malitia itaque consummationem accipiet, et in nulla natura remanebit, quoniam in omnibus bonitas divina et operabitur et apparebit. Ac per hoc naturam nostram 122.0918C| non esse in malo fixam, nec futuram esse semper malitia detentam, sed ad bonum finito omni malo reversuram, praefatus auctor asserit. Sicut enim umbra terrae, quam noctem appellant, in aëris et aetheris spatia per infinitum non porrigitur, sed intra centum viginti sex millia stadiorum, ut physici perhibent, coartantibus eam undique solaribus radiis circa terram diffusis, instar coni acuminatur, ita ut penitus deficiat: sic malitia, quae veluti quaedam umbra delictorum nostrorum nostram occupat naturam, abundantia supernae aeternaeque bonitatis coartabitur, et omnino abolebitur, dum irrationabiles humanae animae motus ad rationabiles veritatis affectus convertentur. Deinde nostram 122.0919A| naturam semper moveri, quod etiam fere omnes divini philosophi approbant, incunctanter asserit, et nihil aliud appetit, nisi summum bonum, a quo veluti principio incipit moveri, et ad quod veluti finem motum suum accelerat. Tota siquidem rationalis creatura, quae proprie in hominibus intelligitur subsistere, etiam in delictis suis perversisque anfractibus Deum suum, a quo est, et ad quem contemplandum condita est, semper quaerit. Rationabilis quippe natura nunquam malum appetit, in multis tamen fallitur et decipitur, falsa pro veris approbans, quod proprium est erroris, et non rectam viam ingredientis ad summum bonum, quod semper quaerit. Perversus autem ipse motus vocabulo malitiae non incongrue appellatur. Malitia 122.0919B| namque est animae intellectualis naturalium bonorum oblivio, et ad finem insitarum naturae virtutum operationis defectus, naturaliumque potentiarum per fallentem judicationem in aliud praeter finem irrationabilis motus. Finem vero dico eorum, quae sunt, causam, quam naturaliter appetunt omnia. Proinde ipso irrationabili motu, qui totius mali et malitiae et causa et plenitudo est, bonitatis amplitudine circumscripto penitusque terminato, rationabiliter secundum insitas sibi naturales virtutes humana natura movebitur, sursum versus erecta, causam suam semper appetens, et in paradisum, delicias dico virtutum, quas naturaliter sibi insitas peccando perdiderat, rediens, escamque ligni vitae, Dei videlicet Verbi contemplationem, ardenter desiderans, 122.0919C| divinaeque imaginis, ad quam facta est, dignitatem recipere festinans. Sed quoniam, quod quaerit et appetit, dum recte movetur vel non recte, infinitum est, omnique creaturae incomprehensibile, necessarieque semper quaeritur, ac per hoc semper movetur: semper quaerit, mirabilique pacto quodammodo invenit, quod quaerit, et non invenit, quia invenire non potest. Invenit autem per theophanias, per naturae vero divinae per seipsam contemplationem non invenit. Theophanias autem dico visibilium et invisibilium species, quarum ordine et pulchritudine cognoscitur Deus esse, et invenitur non quid est, sed quia solummodo est, quoniam ipsa Dei natura nec dicitur nec intelligitur; superat namque omnem intellectum lux inaccessibilis. 122.0919D| Et hoc est quod Psalmista dicit: Quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem ejus semper. Et haec est spiritualis illa via, quae in infinitum tendit, quam purae perfectaeque animae ingrediuntur, Deum suum quaerentes. Nam et virtutes caelestes Deum suum semper quaerunt, in quem semper prospicere concupiscunt. Ipsa est caligo, de 122.0920A| qua Dionysius Areopagita Dorotheo scribens ait: Divina caligo est inaccessibile lumen, in quo habitare Deus dicitur; dum invisibilis existit propter supereminentem claritatem, et inaccessibilem superexcellentiam superessentialis luminum manationis, in hoc fit omnis Deum scire et videre dignus, dum ipse non videt, nec cognoscit vere lumen, in quo super visionem et cognitionem factus est, hoc solum sciens, eum in omnibus sensibilibus et intelligibilibus esse, et prophetice dicens: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam. Quemadmodum etiam divinus Paulus Deum cognovisse dicitur, cognoscens illum super omnem intelligentiam et cognitionem existentem; propter quod et investigabiles esse vias ejus ait, et inscrutabilia judicia 122.0920B| ejus, et inenarrabiles donationes ejus, et pacem ejus superantem omnem intellectum, sic inveniens eum super omnia, et hoc super intelligentiam cognoscens, quia supra omnia est, omnium causalis existens. Idem in epistola ad Gaium monachum: Tenebrae quidem, inquit, obscurae sunt in lumine, et magis in multo lumine. Ignorantiam occultant scientiae, et magis multae scientiae. Haec enim supereminenter, sed non secundum privationem accipiens, approba super vere, quia latet --etiam qui habent incomprehensibile lumen, nesciunt quid sit quod habent, testante Evangelista: Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt; ideoque divinum lumen tenebrarum vocabulo, quoniam incomprehensibile est, vocitatur; similiter et gnostica virtus contemplantium 122.0920C| illud, quoniam ab eo repercutitur, tenebrarum nomine frequens appellatur, quia habentes lumen et rerum scientiam latet-- secundum Dominum ignorantia; et superpositae ipsius tenebrae velantur ab omni lumine, et abscondunt omnem scientiam. Et si quis videns Dominum intellexit quod vidit, non ipsum contemplatus est, sed quid eorum ab ipso existentium et cognitorum; ipse autem super animum et super essentiam collocatus, universaliter non cognoscitur, neque videtur, sed est superessentialiter et super animum cognoscitur. Et ipsa secundum quod melius est perfectissima ignorantia, scientia est ejus super omnia cognita. Neque hoc evangelista praetermisit dicens: Deum nemo vidit unquam. Et ut ait Ambrosius: 122.0920D| Sicut nunquam visibilis fuit, ita nunquam visibilis erit. Et quod ipsa Veritas dicit: Nemo novit Patrem nisi Filius, neque Filium nisi Pater. Sed utrum Dei Verbi humanitas, sicut et ejus divinitas, incomprehensibilis est omni creaturae, omnemque superat intellectum, postquam in deitatem Verbi assumpta est, unaque cum ipsa substantia facta absque ulla confusione utriusque naturae divinae 122.0921A| scilicet atque humanae, ex quibus unus Christus Dominus noster atque Salvator constare creditur et intelligitur ab his, qui orthodoxae fidei participes sunt, an intra terminos universitatis conditae rationabili et intelligibili naturae cognoscibilis circumscribitur, hoc est, intra numeros qui cognosci possunt detinetur, unusquisque prout vult suam sententiam proferat. Ego autem incunctanter vestigia eorum sequor, qui non temere praedicant humanitatem Domini nostri Jesu Christi suae divinitati unitam, ita ut unum, salva naturarum ratione, in ipsa et cum ipsa sit, quoniam una substantia est, et ut usitatius dicam, una persona humanitas Christi et divinitas. Et quemadmodum divinitas ejus omnem superat intellectum, ita et humanitas, quae super 122.0921B| universalitatem visibilis et intelligibilis creaturae, super omnia loca et tempora, super omnem circumscriptionem et definitionem, super omnes caelos, super omnes virtutes et potestates, super omne, quod dicitur et intelligitur, super omne, quod post Deum est, exaltata est et superessentialis facta, est omni creaturae incomprehensibilis et ininvestigabilis. Et hoc in superiori hujus operis textu docuimus.

27.

DISC. De exaltatione incarnati Verbi cum carne, quam de Virgine accepit, totoque homine copulato sibi in unitatem substantiae super omnia superessentialiter, et a te copiose suasum, et a sanctis Patribus est roboratum. Sed utrum tota natura humana, quam solam partim in electis liberandam putaveram, partim semper in reprobis aeterno 122.0921C| igne torquendam detineri, solutis ipsius malitiae retinaculis penitusque disruptis, ut superior docet ratio, ascensura est, quo primitiae ipsius, humanitatem Christi dico, ascendit, jam dubius delibero, quoniam inter se multa in hac quaestione colluctantur. Si enim tota illuc ascensura est, et, ut apertius dicam, reditura in eum, quem peccando deseruit; si eam totam redimendo suscepit: quid dicturi sumus? Nonne consequens erit, nullam aeternam mortem miseriae, nullam impiorum poenam remansuram? Quid enim in eis torquebitur, postquam tota natura, cujus et boni et mali participes sunt, non solum omni morte atque malitia liberabitur, verum etiam in ipsum Deum revertetur? Ubi ergo aestus ille flammarum ignis aeterni, in quem severitas 122.0921D| justissimi judicis malos missura est, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus? Ubi erit supplicium aeternum, in quod ituri sunt impii, si nulla pars humanae naturae remanserit, quae aeterno supplicio obnoxia sit? Finita namque omni malitia, quis malus remanebit? Omnis enim malus malitia malus est, ac per hoc pereunte malitia peribit etiam et malus. Deficiente quippe causa necessarium est effectum sui 122.0922A| deficere. Eadem est ratio de morte et vita. Si enim omnino absorbebitur mors a vita, quemadmodum a bonitate malitia et a beatitudine miseria: quis a morte et miseria torquebitur, quando extra vitam et beatitudinem nemo residebit? Si vero quis asseruerit, partem humanae naturae in Deum redituram, partem in poenis semper mansuram: quanta incommoda, veraeque rationi reluctantia assertionem ejus consequentur? Cogetur siquidem fateri, Deum Verbum non totam humanam naturam, sed partem ejus sumpsisse, ac per hoc neque totum humanum genus salvare voluisse, nec salvasse; quod absurdum credere. Vera item ratio puraque rerum speculatio eum deridebit simplicitatem humanae naturae in partes dividentem, ac veluti ex multis dissimilibus 122.0922B| vel similibus compositam esse docentem, cum sit una, et simplex, omnique compositione et dissimilitudine et multiplicitate partium libera: alioquin non jam ad imaginem Dei facta est, sed ad mortalium et corruptibilium corporum multiformem varietatem, quod existimare et stultissimum est, et turpissimum, et omnino a veritate alienum. Porro si humana natura imago et similitudo Dei est, profecto et tota per totum in se ipsa est, et tota in singulis eam participantibus, nullam in seipsa vel in aliquo suae uniformiter simplicitatis divisionem vel partitionem, seu possibilitate dividendi vel partiendi, seu actu et opere recipiens. Si enim una et individua Divinitas est, ad cujus imaginem humanitas facta est, necessario et ipsa una et individua est, et omnes homines, nemine 122.0922C| excepto, in ea unum sunt. At si quis humanitatis simplicitatem et impartibilitatem me dixisse nulla praerogativa sacrorum Patrum auctoritate adjutum existimet, audiat beatum Origenem in libro tertio in Epistolam ad Romanos: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi, et addidit: Omnes. Quae adjectio omne simul sub hoc titulo humanum connexuit genus. Denique in consequentibus dicit: Vos autem ut homines moriemini. Unde et illud, quod scriptum est: Et recogitavit Deus quia fecit hominem super terram, et poenituit in corde suo, et dixit Deus: Deleam hominem, quem feci, a facie terrae, non solum pro excidio diluvii dictum puto, sed aliquid ex hoc etiam sub mysterio de futuris praedictum, ut eo modo sentiatur, quod dictum est: Deleam hominem, quod et 122.0922D| per prophetam dicit Deus: Ecce enim deleo sicut nubem iniquitates tuas, ut videatur delens eum secundum hoc, quod homo est, post haec facere eum Deum, tunc, cum erit Deus omnia in omnibus. Magnum quoque theologum Gregorium in decimo septimo capitulo sermonis de Imagine disputantem de humanitate legat, ubi ait: Quid est, quod de his cogitamus? Sermo, qui dicit: Fecit Deus hominem, infinita significatione omnem humanitatem ostendit. 122.0923A| Non enim nunc connominatur creaturae Adam, sicut in sequentibus historia dicit, sed nomen creato homini non aliud quoddam universaliter est. Non igitur universali naturae vocatione tale aliquid suspicari introducimur, quia in divina praescientia et virtute omnis humanitas in prima constitutione comprehensa est. Oportet enim nil Deo infinitum in his, quae ab eo facta sunt, aestimare, sed uniuscujusque eorum, quae sunt, finis et mensura circumponderans factoris sapientia est. Quemadmodum igitur aliquis homo corporis quantitate coartatur, et mensura sibi substantiae magnitudo est, quae in superficie corporis perficitur: sic arbitror veluti in uno corpore totam humanitatis plenitudinem pro gnostica virtute a Deo omnium comprehensam fuisse. Et hoc docet sermo qui dicit: 122.0923B| Quia fecit Deus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum. Non enim in parte naturae imago, neque in quodam eorum, quae secundum ipsam considerantur, gratia est, sed in totum genus aequaliter talis pervenit virtus. Signum vero est omnibus similiter animus collocatus, dum omnes intelligendi et consiliandi virtutem habeant, et alia omnia, ex quibus divina natura in eo, quod secundum ipsam factum est, imaginatur. Similiter se habet et ipse in prima mundi constitutione ostensus homo, et post universitatis consummationem futurus, aequaliter in seipsis divinam ferunt imaginem. Propterea unus homo nominatum est omne genus humanum, quia in virtute Dei nihil praeterit, nihil instat, sed et quod spectatur, aequaliter praesenti comprehensiva universitatis operatione continetur. Omnis 122.0923C| itaque natura humana quae a primis usque ad novissima pervenit, una quaedam vere existentis imago est; ipsa vero in masculum et feminam generis differentia novissime constitutioni formationis adjecta est. Proinde si Dei Verbum humanitatem accepit, non partem ejus, quae nulla est, sed universaliter totam accepit. Et si totam accepit, totam profecto in seipso restituit, quoniam in ipso restaurata sunt omnia, et nihil humanitatis, quam totam accepit, perpetuis poenis insolubilibusque malitiae, quam tormentorum calamitas sequitur, nexibus obnoxium reliquit; in nullo enim damnat Deus, quod fecit, sed quod non fecit, punit. Nam et praevaricantium angelorum naturam non punit, nec puniturus est; illorum vero malitiam et impietatem nocivamque potentiam, quemadmodum 122.0923D| et malorum hominum eis adhaerentium, extinguet, et fortassis illorum erit aeterna damnatio suae malitiae impietatisque universalis abolitio. Inter haec itaque sibi invicem repugnantia, veluti inter aestuantis oceani fluctus cautesque, quas allidunt, afflictus longa et inextricabili deliberatione fatigatus convolvor, nullamque viam evadendi reperio. Si enim, ut breviter colligam, quae late superius dicta sunt, totam humanitatem Verbo Dei assumptam, ac per hoc 122.0924A| in ipso salvandam naturali resurrectionis virtute cooperatrice, quae nullam naturam perire sinit, neque perpetuo puniri dixero: quid erit, quod aeternae damnationi attribuatur? Divinaeque Scripturae auctoritati resistere videbor, quae incunctanter diabolo, omnibusque ejus membris, aeterna tormenta minatur esse futura. Si autem neque totam humanitatem a Christo assumptam atque salvandam, neque naturali resurrectionis virtute totam liberandam, sed ex parte in divinae imaginis dignitatem redituram, ex parte in aeterna calamitate captivam remansuram docuero: nonne confestim vera ratio divinaque simul auctoritas me redarguet? Ratio quippe evidentissime docet, nil summae bonitati vitaeque ac beatitudini ex diametro contrarium perpetuo esse 122.0924B| posse. Bonitas enim circumscribit malitiam, penitusque consumit, similiter vita mortem, beatitudo miseriam, virtus vitia, vitiorumque causas, ceteraque id genus. Divina auctoritas clamat: Ero mors tua, o mors, et morsus tuus, o inferne. Item: Novissimus inimicus destruetur mors, hoc est diabolus auctor mortis, vel certe ipsa mors. Hujus nomen apud Graecos est θἀνατος; ita quidem scriptum est ἐχθρός θάνατος, inimicus θάνατος. In visionibus quoque Daniel prophetae angelus inquit: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consumetur praevaricatio et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et ad ducatur justitia sempiterna. Mystico videlicet septuaginta hebdomadum numero abbreviatarum totum tempus a primo adventu 122.0924C| Salvatoris usque ad secundum significans. Septenario siquidem numero cursus hujus vitae, septenis dierum revolutionibus convolutus insinuatur. Qui cursus abbreviatus dicitur. Omnia namque tempora in comparatione aeternitatis brevia sunt. In hac itaque acie, inter haec tela veluti ex utroque latere confixus, ignorans, quo tendam, et quid potius sequar, anxius consisto. Non enim levis consideratio est, unum e duobus eligere: aut aeternas poenas impiorum angelorum et hominum destruere, aut divinam bonitatem et beatitudinem, absorpta omni malitia miseriaque, non ubique in omni creatura regnaturam. MAG. Patiens esto; aderit lux mentium, quae illuminat abscondita tenebrarum, obstrusa aperit, incognita revelat, fugitiva revocat, 122.0924D| incircumscripta circumscribit, indefinita definit, ambigua ad certam quodammodo sententiam adducit. Ac primum quidem contemplari oportet, quid inter nos confectum, inque inconcussam definitionem pervenit, quid adhuc in fluctuanti deliberatione aestuat, quid de cetero quaerendum sit.

DISC. Non aliam naturarum inquisitionem ratio exigit.

MAG. Multa definita rationabiliterque reperta in tua deliberativa theoria perspicio. Sed quoniam adhuc veluti in ambiguo 122.0925A| posita, ut tu ipse fateris, tibi videntur, necessarium arbitror, ea repetere, in quibus titubare videris, ut sedatis animorum fluctibus firmam de his, quae inter nos quaerimus, proferam sententiam, ne diutius amphiboli videamur, nil ad purum discutientes.

DISC. Ita fiat.

MAG. Divino animo omnia contineri nullus recte naturas rerum intelligens dubitat.

DISC. Hinc dubitare ridiculum, dum omnes sapientes nullo modo in hoc dissentiunt, audientes Apostolum dicentem: Ex ipso et per ipsum et in ipso et ad ipsum sunt omnia. Dionysius Areopagita capitulo septimo de divinis Nominibus: Omnis, inquit, animi et rationis, et sensus omnis, divina sapientia et principium et causa et substantia et consummatio et custodia et fons dicitur et est. Beatus Ambrosius 122.0925B| in expositione in Lucam introducens apostolum: In Domino, inquit, Jesu omnia condita sunt in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Ceterorum Patrum sententias de hoc ponere longum est, et non necessarium. MAG. Si ergo in animo divino subsistunt omnia, nihil extra ipsum conficitur esse.

DISC. Supra quem vel infra vel extra nihil est.

MAG. Omnino itaque ipse est omnia.

DISC. Omnino. Quid enim aliud omnia sunt, nisi eorum in divino animo scientia, sicut ait in praefato capitulo Dionysius: Divinus animus omnia continet, omnibus remota scientia, juxta omnium causam in seipso omnium scientiam praeambiens, priusquam angeli fierent, sciens et adducens angelos, et alia omnia ab intus, et ab eo, ut 122.0925C| sic dicam, principio sciens et in essentiam ducens. Et hoc arbitror tradere eloquium, cum ait: sciens omnia ante generationem eorum. Non enim ex existentibus existentia addiscens novit divinus animus, sed ex se et in se secundum causam omnium scientiam et cognitionem praefert et ante-coambivit: non secundum speciem singula contemplans, sed secundum unam causae circumstantiam omnia sciens et continens, sicut et lux secundum causam in seipsa cognitionem tenebrarum praeambit, non aliunde videns tenebras quam a lumine. Semet igitur divina sapientia cognoscens cognoscit omnia immaterialiter materialia, et non partite partita, et multa universaliter, in se ipso uno omnia et cognoscens et adducens. Etenim si secundum unam causam Deus omnibus existentibus esse tradit: 122.0925D| secundum eandem unicam causam scivit omnia, ut ex ipso existentia, et in ipso ante substituta; et non ex existentibus accipiet eorum scientiam, sed et ipsis singulis eorum scientiae erit largitor.

MAG. Divinus itaque animus nullum malum nullamque malitiam novit. Nam si nosset, substantialiter extitissent, neque causa carerent. Jam vero et causa carent, ac per hoc in numero conditarum naturarum essentialiter non sunt, ideoque omnino divina alienantur notitia. DISC. Aliter intelligi vera non sinit ratio. Divina namque 122.0926A| scientia causa est existentium, ideoque, quicquid novit, necesse est in natura rerum fieri. Quod autem in natura rerum non invenitur, nullo modo in divina scientia inveniri possibile est.

MAG. Deus itaque impios nescit et angelos et homines, omnesque divinae legis praevaricatores.

DISC. Illorum substantias omneque, quod in eis fecit, et in ipso subsistit, novit: quod autem illorum perversis motibus naturae ab ipso substitutae accidit, omnino ignorat. Nam quicquid non fecit, sua scientia penitus alienum est.

MAG. De divinae naturae, omniumque, quae in ipsa et per ipsam et ad ipsam et ex ipsa facta sunt, aeternitate, et quod ipsa sola vere ac singulariter aeterna sit, et quod omne aeternum participatione aeternitatis sit aeternum, non dubitas, credo.

DISC. Quomodo dubitarim, dum talia et 122.0926B| ratio et divina auctoritas approbat? Si enim unus Deus est causa omnium ac finis, sequitur, quod solus singulariter aeternus sit, et omne, quod eum participat, solummodo aeternum esse. Quid enim aeternum esse potest praeter ipsum, et quod in ipso et ab ipso factum est?

MAG. Malitiam pedissequasque ejus, mortem dico et miseriam, diversorumque delictorum poenas arbitrarisne a Deo factas, aut divinae virtutis participes esse? Nam quod scriptum est: Mors et vita a Domino Deo est, non de illa morte, qua moritur humanitas peccando, poenaque peccati subsequente per corruptionem solvitur, arbitror esse dictum, sed de illa, de qua Psalmista dicit: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, hoc est, pretiosus purgatissimarum animarum in intimam 122.0926C| veritatis contemplationem, quae vere vera beatitudo est et aeternitas, transitus. Et haec est mors, qua religiose viventes, pie casteque Deum suum quaerentes, adhuc in hac mortali vita constituti moriuntur, in speculo et aenigmate, quod quaerunt, videntes, in futuro vero in pristinam divinae imaginis dignitatem, ad quam facti sunt, reversuri, ipsum Deum facie ad faciem, quantum creaturae comprehensibili et intelligibili fas, incomprehensibilem et intelligibilem universalitatis causam, super omnia exaltati, facie ad faciem, hoc est, proxima illi theophania visuri sunt, sicut ait Apostolus: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, faciem appellans comprehensibilem quandam humano intellectui divinae virtutis, quae 122.0926D| a nulla creatura per seipsam perspicitur, apparitionem. Porro si malitia et mors et miseria naturae adeo conditae repugnans, neque in causa omnium facta, neque ejus particeps est, miror, qua ratione deliberas, et haesitas, malitiam mortemque aeternorum tormentorum in humanitate, quam totam Dei Verbum in seipso assumptam liberavit, aeternaliter permansuram, cum vera ratio doceat, nullum contrarium divinae bonitati vitaeque ac beatitudini posse esse coaeternum. Divina siquidem bonitas 122.0927A| consumet malitiam, aeterna vita absorbebit mortem, beatitudo miseriam. Scriptum est enim: Ero mors tua, o mors, et morsus tuus, o inferne. Nisi forte adhuc ambigis, Dominum Jesum humanae naturae acceptorem et salvatorem non totam ipsam, sed quantulamcunque partem ejus et accepisse et salvasse; quod credere superiores rationes refutant. DISC. Jam video undique me captum, nullamque rationem reperire, qua possim astruere, malitiam, mortemque, ac miseriam in humanitate, aut in tota, aut in aliqua parte ejus, dominaturam, perpetuoque permansuram, quoniam in Verbo Dei, quod eam totam in unitatem suae substantiae suscepit, universaliter et redempta et liberata est; ac per hoc rectae ratiocinationis virtute superatus cogor fateri, totam 122.0927B| humanitatem in omnibus eam participantibus liberandam, omnibusque malitiae vinculis mortisque atque miseriae absolvendam, quando in suas causas, quae in suo Salvatore subsistunt, reversura est. Adhuc tamen delibero, securus jam de humanitate factus, utrum universaliter in omni creatura malitia abolebitur, an in sola humanitate. Aestimo namque, diabolicos animos nunquam malitia omnibusque eam consequentibus carituros. Ac per hoc, licet in sola humanitate dono divinae gratiae naturalique virtute cooperatrice malitia penitus aboleatur, in daemonum tamen natura sine fine perseveraturam puto, et in ipsis divinae bonitati coaeterna erit, ideoque non in omni abolebitur natura. MAG. Nondum clare perspicis, ut opinor, 122.0927C| Deum nullam creaturam, quam fecit, punire, nec in humana, nec in daemonum substantia; sed quod non fecit, in omnibus punit, hoc est irrationabiles perversae voluntatis motus. Ac ne de hoc diutius haesites, audi beatum Augustinum in undecimo libro Exemeri sui dicentem, de natura daemonum malitiaque disputans: Nonnulli, inquit, eum, diabolum videlicet, non in hanc malitiam libero arbitrio voluntatis esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant, quamvis a Domino Deo summo et vero naturarum omnium creatore; adhibentque testimonium de libro Job, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini quod fecit, ut illudatur ab angelis ejus. Cui sententiae congruit, quod in Psalmo scriptum est: Draco hic, 122.0927D| quem finxisti ad illudendum ei, nisi quod hic « quem finxisti » dixit, non autem sicut ibi, « hoc est initium figmenti Domini; » tamquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut invidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset, non voluntate depravatus, sed ita creatus. Haec opinio quomodo non sit adversa ei, quod scriptum est: Fecit Deus omnia et ecce bona valde? Ubi invenitur diabolus non propria voluntate depravatus, sed ab ipso Domino Deo factus malus valde? Quamvis conentur ostendere. Nec insulse etiam 122.0928A| vel inerudite asseritur, non tantum conditione prima, sed etiam nunc depravatis tot voluntatibus, in summa tamen omnia, quae creata sunt, id est universam omnino creaturam bonam esse valde, non quod boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua, ut sub Dei administratoris imperio, virtute sapientiae, decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur sive turbetur, cum suis quibusque voluntatibus etiam malis tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter justeque ordinatis universitas pulchra sit: tamen quia cuilibet occurrit, et verum est atque manifestum, justitiae ipsius esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum in quoquam Deus damnet, quod in eo ipse creaverit, 122.0928B| certaque et evidens damnatio diaboli et angelorum ejus ex Evangelio recitatur, ubi se dicturum Dominus praenunciavit eis, qui a sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, nullo modo in eo naturam, quam Deus creavit, sed malam propriam voluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est. Daemonum autem malitiam non esse perpetuam beatus Ambrosius in expositione in Lucam apertissime docet, dicens: Coepit orare daemon, ut introeundi in porcos acciperet facultatem. Et primum clementiam Domini debemus advertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae. Non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt, quia caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, 122.0928C| ut, qui oculos dolent, radium solis ferre non possunt, sed tenebrosa eligunt, ut splendentia derelinquant. Fugiunt ergo daemones splendorem lucis aeternae, et ante tempus debita sibi tormenta formidant, non praedivinantes, quae futura sunt, sed quae prophetata sunt, recordantes. Dixit enim Zacharias: Et erit in illa die, disperdet Dominus nomina idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum, et spiritum immundum exuram de terra. Docemur ergo, quod non semper manebunt, nec malitia eorum possit esse perpetua. Nunc igitur illam metuentes poenam, aiunt: Venisti perdere nos ante tempus? Sed quia adhuc esse desiderant jam ab hominibus recedentes, propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam petunt mitti in porcos. 122.0928D| Et ne forte existimes, non solum in diabolo malitiam, verum etiam substantiam esse perituram--substantiam enim dicit non a Deo factam naturam, sed omnem suae apostasiae consequentiam, id est propositum superbiae, et inimicam voluntatem, et immunditiam idololatriae; his enim et similibus veluti membris subsistit omne, quod diabolus dicitur: potest etiam intelligi de aëreo corpore, quod ei est superadditum--et quod non in omni rationali creatura mors aculeusque ejus, peccatum dico, 122.0929A| omnisque malitia interitura sit, sed in parte creaturae interimentur, in parte permanebunt, audi magnum Origenem, diligentissimum rerum inquisitorem, in tertio libro περὶ Ἀρχῶν de consummatione mundi, hoc est de summo bono, ad quod universa rationabilis natura festinat, ut Deus omnia in omnibus sit; non enim alia consummatio mundi est praeter Deum omnia in omnibus esse tractantem et dicentem. Quae sint ergo ista omnia, quae Deus futurus sit in omnibus, requiramus. Et ego quidem arbitror, quia hoc, quod in omnibus omnia esse dicitur Deus, significet etiam in singulis eum omnia esse. Per singulos autem omnia erit hoc modo, ut, quicquid rationabilis mens, expurgata omni vitiorum faece, atque omni penitus abstersa nube malitiae, vel sentire 122.0929B| vel intelligere vel cogitare potest, omnia Deus sit, nec ultra jam aliquid aliud nisi Deum videat, Deum teneat, omnis motus sui Deus modus et mensura sit; et ita erit omnia Deus. Non enim jam ultra mali bonique discretio, quia nusquam malum. Omnia enim ei Deus est, cui jam non adjacet malum; nec ultra ex arbore sciendi bonum et malum edere concupiscet, qui semper in bono est, et cui omnia Deus est. Si ergo finis ad principium reparatus, et rerum exitus collatus initiis, restituet illum statum, quem tunc habuit natura rationabilis, cum de ligno sciendi bonum et malum edere non egebat, ut amoto omni malitiae sensu, et ad sincerum purumque deterso, solus, qui est unus, Deus bonus hic ei fiat omnia, et non in paucis aliquibus vel pluribus, sed ut in omnibus 122.0929C| ipse sit omnia, cum nusquam mors, nusquam aculeus mortis, nusquam omnino malum: tunc vere Deus omnia in omnibus erit. Verum istam perfectionem ac beatitudinem rationabilium naturarum ita demum quidam permanere in eo statu, quo supra diximus, putant, id est, ut Deum omnia habeant, et Deus eis sit omnia, si nullatenus eas societas naturae corporalis amoveat. Alioquin aestimant, gloriam summae beatitudinis impediri, si materialis substantiae interseratur admixtio. De qua re plenius a nobis, quae in superioribus occurrere potuerunt, pertractata atque digesta sunt. Nunc vero, quoniam apostolum Paulum mentionem spiritualis corporis fecisse invenimus, qualiter etiam inde sentiri debeat de hoc, tantummodo, prout 122.0929D| possumus, requiramus. Quantum ergo sensus noster capere potest, qualitatem spiritualis corporis talem quandam esse sentimus, in quo inhabitare deceat non solum sanctas quasque perfectasque animas, verum etiam omnem illam creaturam, quae liberabitur a servitute corruptionis. De quo corpore etiam illud Apostolus dixit: Domum habemus, non manufactam, aeternam in caelis, id est mansionibus beatorum. Ex hoc ergo conjecturam capere possumus, 122.0930A| quantae puritatis, quantae subtilitatis, quantae gloriae sit qualitas corporis illius, si comparationem faciamus ejus ad ea, quae nunc, licet caelestia sint et splendidissima corpora, manufacta tamen sunt et visibilia. De illo autem dicitur domus esse non manufacta, sed aeterna in caelis. Quia ergo, quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt, omnibus his corporibus, quae sive in terris, sive in caelis videmus, et quae videri possunt, et manufacta sunt, [et aeterna facta sunt ], et aeterna non sunt, multa longe praelatione praecellit illud, quod et visibile non est, nec manufactum est, sed aeternum est. Ex qua comparatione conjici potest, quantus decor, quantus splendor, quantusque fulgor sit corporis spiritualis; et verum esse illud quod dictum est: 122.0930B| Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Non autem dubitandum est, naturam corporis hujus nostri voluntate Dei, qui talem fecit eam, usque ad illam qualitatem subtilissimi et purissimi ac splendidissimi corporis posse a Creatore produci, prout rerum status vocaverit, et meritum rationabilis naturae poposcerit. Denique cum varietate et diversitate mundus indiguit, per diversas rerum facies speciesque omni famulatu praebuit se materia conditori, utpote Domino et Creatori suo, quo diversas caelestium terrenorumque [de simplicitate et unitate corporum post resurrectionem ] ex ea duceret formas. Cum vero res ad illud coeperint festinare, ut sint omnes unum, sicut est Pater cum Filio unum, 122.0930C| consequenter intelligi datur, quod, ubi omnes unum sunt, jam diversitas non erit. Propterea, namque etiam novissimus inimicus diabolus, qui mors appellatur, destrui dicitur, ut neque ultra triste sit aliquid, ubi mors non est, neque diversum sit, ubi non est inimicus. Destrui sane novissimus inimicus ita intelligendus est, non ut substantia ejus, quae a Deo facta est, pereat, sed ut propositum et voluntas inimica, quae non a Deo, sed ab ipso processit, intereat. Destruetur ergo non ut non sit, sed ut inimicus et mors non sit. Nihil enim omnipotenti impossibile est, nec insanabile est aliquid factori suo. Propterea enim fecit omnia, ut essent et ea, quae facta sunt, ut essent, nec esse non possent. Propter quod immutationem quidem varietatemque recipient, 122.0930D| ita ut pro meritis vel in meliore, vel in deteriore habeantur statu; substantialem vero interitum ea, quae a Deo ad hoc facta sunt, ut essent et permanerent, recipere non possunt. Itaque, quod Ambrosius in ambiguo reliquerat, Origenes declarat. Nam quod ille ait: Docemur, quod non semper daemonia manebunt, ne malitia eorum possit esse perpetua, dubium est, quid velit, utrum substantia daemonum simul et eorum malitiae periturae sint, an solummodo malitia, 122.0931A| qua sola daemonia vocantur, manente eorum incorruptibiliter natura. Iste vero indubitanter astruit, quod in ipsis substantia a Deo facta semper permansura, malitia vero perversa illorum voluntate reperta in aeternum peritura. Talia siquidem nomina daemonium, Diabolus, novissimus inimicus, et mors, non sunt naturae, sed pravae voluntatis vocabula. Audisti igitur sanctum Augustinum dicentem, quod Deus in diabolo non, quod fecit, sed, quod non fecit, puniturus est; audisti Origenem affirmantem, diaboli substantiam nunquam perituram, sed ejus solummodo malitiam. Et ut hoc firmius et credas et cognoscas, lege magnum Dionysium Areopagitam in libro de divinis Nominibus de eo, quod in natura daemonum malum non sit, eamque nullo modo corrumpi 122.0931B| vel minui posse disputantem.

28.

Sed neque daemones, inquit, natura mali. Etenim si natura mali [hoc dicit, quia daemones ex bono creati sunt, et naturaliter subsistunt, et conversi a bono sunt deserentes illud], neque ex bono, neque in existentibus, neque ex bonis conversum natura et semper mali existunt. Sequitur, sibimet sunt mali an aliis? Siquidem sibimet; an corrumpunt seipsos? Si autem aliis; quomodo corrumpunt, essentiam an virtutem an actionem? Siquidem essentiam; primum quidem non juxta naturam. Natura enim incorruptibilia non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis, [hoc est nullam naturam corrumpunt, quia nulla natura acceptiva est mali]. Sequitur, neque hoc omni et omnino malum, sed neque corrumpitur 122.0931C| quidquam existentium, secundum quod essentia et natura, sed defectu (ordo verborum: sed infirmatur ratio harmoniae et commensurationis defectu naturalis ordinis) juxta naturam ordinis, harmoniae et commensurationis ratio infirmatur manere similiter habens, (id est, dum similiter natura manet). Infirmitas autem non est perfecta: si enim perfecta 122.0932A| esset, et corruptionem et subjectum tolleret, essetque talis corruptio et suimet interitus, ideoque ut talis non malum, sed deficiens bonum. Quod enim omnino expers est boni, neque in existentibus erit. Eadem etiam est ratio de potentiae et actionis corruptione. [Sicut natura corrumpi non potest, ita virtus et actio naturalis corruptionem non recipiunt]. Deinde, quomodo daemones ex Deo facti sint mali? Bonum enim bona adducit et substituit. Verum dicet aliquis, dicuntur mali, sed non secundum quod sunt, ex bono enim sunt, et bonam sortiti sunt essentiam, sed secundum quod non sunt, infirmi, ut Eloquia aiunt, servare suum principium. In quo enim, dic mihi, daemonas vitiari dicimus, si non in cessatione habitus et operationis, 122.0932B| quae versantur circa divina bona? Alioquin, si natura mali sunt daemones, semper sunt mali: atqui malum instabile est. Si itaque semper eodem modo se habent, non sunt mali: semper enim idem esse boni proprium est. Si vero non semper mali, neque natura mali sunt, sed angelicorum bonorum indigentia. Sed non omnino expertes sunt boni, secundum quod et sunt, et vivunt, et intelligunt, et omnino est quidam in illis appetitus motus: mali autem esse dicuntur, eo quod in naturali operatione sunt infirmi. Depravatio igitur est eis malum, et rerum illis convenientium desertio frustratioque, atque imperfectio et impotentia, facultatisque in eis perfectionem conservantis infirmitas, et abactio, et dilapsio. Quid vero aliud in daemonibus malum? Furor irrationalis, concupiscentia demens, 122.0932C| imaginatio praeceps. Sed haec etsi in daemonibus sunt, non omnino, neque in omnibus, neque haec per se mala. Etenim in aliis animalibus non habitus horum, sed privatio est et corruptio animalium et malum; habitus vero animalis naturam, quae isthaec habet, servat et constituit. Non itaque malum est daemonica gens, qua secundum naturam est, sed qua non 122.0933A| est. Neque totum bonum illis datum, mutatum est, sed ipsi a toto bono dato exciderunt. Neque dicimus angelicas donationes illis datas unquam mutatas fuisse, sed et integri sunt, et plane conspicui, quamvis ipsi non vident, dum facultatem claudunt, qua bona sua possunt intueri. Itaque quod sunt, et ex bono sunt, et boni, et bonum pulchrumque appetunt, dum esse, et vivere, et intelligere existentia desiderant; et privatione, et fuga, et prolapsione bonorum eis convenientium dicuntur mali, suntque mali, secundum quod non sunt; et non existentis cupidi, malum appetunt. Intuere vim verborum, et quantae subtilitatis sunt. Primo quidem universaliter breviterque comprehendens, daemones natura malos non esse, dicendo sed neque daemones natura mali, rationem 122.0933B| subjunxit: etenim si natura mali, neque ex bono, Deo videlicet, qui solus a seipso bonus est, creati sunt; omne quippe, quod ab eo creatum est, bonum est, non enim ex bono malum fieri potest; neque in existentium naturarum numero computantur; neque ex bonis conversum natura, hoc est, neque ex bonis angelis natura in malitiam perversae voluntatis conversi sunt. Haec enim vocabula praefatus auctor praevaricatoribus angelis solet imponere. Conversum, hoc est conversionem ex bonorum natura, et casum a sapientia. Et semper mali existunt; a superioribus assumitur negatio: et neque semper mali existunt. Nam quod natura malum est, non potest semper existere. Naturam quippe mali et malitiae aeternam esse impossibile est. Substantia 122.0933C| autem daemonum nunquam peribit. Natura itaque mali non sunt. Deinde argumenta per interrogationes subdidit, dicens: Sequitur, sibimet sunt mali, an aliis? Ac si dixisset: si natura mali sunt, necessario aut sibimet mali sunt, aut aliis. Et siquidem sibimet, an corrumpunt seipsos? Utique corrumpunt. Quod impossibile est fieri; nulla siquidem natura seipsam corrumpere potest; accidens est enim omni naturae sui corruptio. Ac per hoc si natura daemonum mala est, sibimet non est mala, quoniam seipsam non sinitur corrumpere; malum quippe non mali, sed boni est corruptio. Si autem aliis natura bonis mali sunt, quomodo ea corrumpunt, utrum essentiam eorum, an virtutem, an actionem? Ac si diceret: harum trium nullam possunt corrumpere. 122.0933D| Haec enim tria, essentiam dico, et virtutem, et actionem in omnibus incorruptibilia sunt, quoniam in his tribus omnis natura subsistit. Et hoc est quod sequitur: Siquidem essentiam; primum quidem non juxta naturam, hoc est, non illam essentiam, qua subsistit natura. Natura enim incorruptibilia, essentiam videlicet, virtutem, et actionem, non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis, hoc est, quae possunt corrumpi, ut sunt naturalia accidentia, qualitates dico 122.0934A| et quantitates, ceteraque, quae augeri ac minui possunt, et in subjecto quodam intelliguntur. Sed neque illa corrumpuntur a malo; augeri enim accidentia substantiae, vel minui, neque malum est, neque corruptio, sed profectus quidam atque defectus capacitatis substantiarum. Ideo ait: Neque hoc omni et omnino malum, hoc est, neque acceptiva corruptionis a malo corrumpuntur, quia neque omnino malum. Nam in hoc loco una negatio bis ponitur sic: neque hoc omni et neque omnino malum. Quid enim corrumperet, quod omnino non est? Nam omnis corruptio, quae in natura rerum mutabilium intelligitur, aut defectus perfectionis est, aut de specie in speciem transitus materiae, aut generalium in specialia et specialium in generalia transmutatio 122.0934B| quae omnia non mala, sed mutabilium rerum naturales qualitates et quantitates et conversiones intelliguntur. Cetera vero hujus capituli plana sunt, et expositionis non indigent. Apertissime namque docet, nihil eorum, quae sunt, secundum essentiam et naturam posse corrumpi, defectum vero naturalis ordinis, et commensurationis infirmitatem, quibus duobus mutabilia eodem modo semper manere non possunt, corruptionis vocabulo vocitari, et quod ipsa corruptio non malum sit, sed deficiens bonum. Si enim malum esset, in natura rerum non existeret. Docet etiam, daemones non secundum quod sunt, malos esse, ex optimo enim sunt, optimaeque participes essentiae, sed secundum quod non sunt, mali dicuntur. Et quid in eis malum dicitur, 122.0934C| aperte declarat, infirmitatem videlicet eorum, qua servare suum nolunt principium, summum scilicet bonum, ex quo sunt, negligentiam quoque eorum, qua divinorum bonorum habitudine et actione vacant, ceteraque, quae de miseria daemonum luculentissime a praefato magistro dicta sunt, deque naturae eorum bonitate, et quod nihil donationum, quas in conditione sui acceperunt, in eis commutatum sit aut ab eis demptum, sed integritatem et claritatem suae naturae semper manere, quamvis non intelligant suas speculativas virtutes, quas ad contemplationem sui Creatoris, si vellent, insitas habent, fugientes a vero lumine, et cadentes ex connaturalium sibi optimorum angelorum contemplativa virtute, appetentes, quod non est: et hoc est 122.0934D| totum, quod in eis malum et malitia dicitur. Vidisti ergo, quod natura daemonum et bona sit, et a summo bono facta, et quod non secundum quod sunt, sed secundum quod non sunt, mali dicuntur. Ac per hoc naturali necessitate sequitur, quod in eis est a summo Deo factum, solummodo in eis permansurum, nullo modoque puniendum, quod autem ex Deo non est, illorum videlicet malitia, periturum, ne in aliqua creatura, sive humana, sive angelica, malitia 122.0935A| possit fieri perpetua et bonitati coaeterna. Similiter de morte et miseria intelligendum, ne vitae et beatitudini quid contrarium atque coaevum intelligatur. Porro si universaliter malitia, et mors, aculeusque ejus, quod est peccatum, omnisque miseria, insuper etiam novissimus inimicus, nequitia videlicet diabolica, universalisque impietas, [aut ipsa certe mors], de natura rerum abolebitur: quid restat, nisi ut sola universalis creatura omni faece malitiae et impietatis purgata, omni morte corruptionis libera, penitusque absoluta remaneat? Et haec est generalis universae creaturae, quae a servitute liberabitur, resurrectio, mysticaeque terrae, naturae videlicet, renovatio. De qua Propheta praedixit: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur; 122.0935B| emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Qui etiam laetari Dominum in operibus suis dicit, deficientibus peccatoribus a terra et iniquis, ita ut non sint. Quomodo enim quis ex peccato nominabitur, peccato non existente; aut iniquus, iniquitate destructa? Sicut ait idem Propheta: Non resurgent impii in judicio. Nam quando humanitas in resurrectione restaurabitur, omni impietate et malitia et morte absolvetur. Ac per hoc neque mali, neque impii resurgent; sola siquidem natura resurget, impietas vero et malitia aeterna damnatione peribunt. DISC. Quis est ergo ille aeternus ignis, quod supplicium, ardensque sulphurei stagnum ignis, vermis quoque non moriens, ceteraque tormenta, quae divina eloquia diabolo omnibusque ejus membris 122.0935C| futura esse pronuntiant? Si secundum historiam rerumque visibilium proprietatem putantur fore, necessario in aliqua parte mundi sensibilis sensibiliter erunt. Et si ita est, mundus iste aut totus aut aliqua pars ejus reservabitur, in qua damnandi perpetuo damnabuntur. Ac per hoc non solvetur omnino, neque consummabitur, hoc est, in causas suas non reversurus est, quando Deus omnia in omnibus erit. Ipsa est enim, ut praediximus, consummatio mundi, et non alia, Deum omnia in omnibus esse. Et quod est gravius, quid punietur, si nullum substantiale subjectum, quod puniri possit, nullo modo remanserit? Porro si totus mundus, universaliterque tota creatura, quae a Deo facta est, in aeternas causas, in quibus subsistit, non est reversura, 122.0935D| tota adhuc nostra ratiocinatio irrita ponitusque dissoluta residebit.

MAG. In vanum laboravimus, si ita fuerit, sententiaeque sanctorum Patrum, quas introduximus, redigentur in risum, quod absit. DISC. Succurre itaque, deque praedictis tormentorum speciebus, quas divina non mendax promittit historia, probabilem redde rationem.

29.

MAG. Diversas suppliciorum formas non localiter 122.0936A| in quadam parte, vel in toto hujus visibilis creaturae, et, ut simpliciter dicam, neque intra universitatem totius naturae a Deo conditae futuras esse credimus; et neque nunc esse, et nusquam, et nunquam, sed in malarum voluntatum corruptarumque conscientiarum perversis motibus, tardaque poenitentia et infructuosa, inque perversae potestatis omnimoda subversione, sive ab humana sive angelica creatura. Subvertitur autem, quod omnino extinguitur. Extinguetur omnino omnis facultas peccandi, malefaciendi, impie agendi. Facultate autem totius malitiae penitus subtracta, nonne sola occasio, perversa videlicet voluntas, remanebit veluti extincta? Ut enim fides sine operibus mortua est; silet enim: ita peccatum absque possibilitate 122.0936B| peccandi, et malitia absque maleficio, et impietas absque idolorum cultu. Quamvis enim in perversis voluntatibus perverse agendi appetitus ardorque semper permanserit, quoniam quod appetitur, perfici non sinitur, et in nullo, nisi in semetipsa, flamma malevolae cupiditatis ardet: quid aliud relinquitur, nisi foetida cadavera, omni vitali motu, hoc est, omni naturalium bonorum virtute atque substantia privata? Et fortassis tales sunt gravissimi cruciatus malorum hominum et angelorum, et ante judicium futurum, et post, malefaciendi cupiditas, et perficiendi difficultas. Quod autem non in localibus spatiis corporalibusve carceribus diabolus cum membris suis punietur, sed unusquisque intra suae malae voluntatis terminos poenas luet, beatus Ambrosius 122.0936C| in expositione in Lucam manifeste declarat, illum locum Evangelii exponens: Tolletur manibus et pedibus ligatus, et mittetur in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor dentium. Quae sunt tenebrae exteriores? Nunquid illic quoque carcer aliquis latumiaeque subeundae sunt? Minime. Sed quaecunque extra promissa sunt caelestium mandatorum, in tenebris exterioribus sunt, quia mandata Dei lumen sunt: et quicunque sine Christo est, in tenebris est, quia lumen interius Christus est. Ergo neque corporalium stridor aliquis dentium, neque ignis aliquis perpetuus flammarum est corporalium, neque vermis est corporalis, sed haec ideo, quia, sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et vermes, ita, si quis non decoquat peccata sua velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, 122.0936D| sed miscendo peccata peccatis, tanquam cruditatem quandam contrahat veterum et recentium delictorum, igne aduretur proprio, et suis vermibus consumetur. Unde et Isaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma, quam accendistis. Ignis est, quem generat moes itia delictorum; vermis est, eo quod irrationabilia animae peccata mentem rei sensumque compungant, et quaedam exedant viscera conscientiae, 122.0937A| quae tanquam vermes ex unoquoque nascuntur, tanquam ex corpore peccatoris. Denique id Dominus per Isaiam declaravit, dicens: Et videbunt membra hominum praevaricantium in me, et vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur. Stridor quoque dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit. Vide igitur, qualia loca tormentorum praefatus describit Theologus. Ubi Judas Salvatoris nostri proditor torquetur? Nunquid alibi nisi in sua polluta conscientia, qua Dominum tradidit? Qualem poenam patitur? Seram profecto poenitentiam et inutilem, qua semper uritur. Quid patitur dives ille in inferno? Nonne splendidarum epularum, quibus in hac vita 122.0937B| vescebatur, egestatem? Qua flamma consumitur impurissimus rex Herodes, nisi suo furore, quo in necem exarsit innocentium? Haec exempla de pravis malarum voluntatum motibus, quos in semetipsis vitiorum torquet justissima vindicta, diversarumque libidinum cicatrices sufficiunt. Unusquisque enim impie viventium ipsa vitiorum libidine, qua in carne exarsit, veluti quadam flamma inextinguibili torquebitur. De diabolicarum vero perversarum voluntatum supplicio quid aliud intelligendum, praeter illarum aeternam refrenationem, suaeque impietatis aeternum interitum? Quae enim gravior poena impio, quam impie agere et neminem laedere posse? Haec est catena, qua Dominus noster Jesus Christus, descendens in infernum, diabolum ligavit, eos videlicet, 122.0937C| qui in eum pie perfecteque credunt, ejusque mandata custodiunt, perdere non valere, quamvis ante judicium non puniri daemones precentur, sed mitti in porcos, libidinosos videlicet homines, in quibus adhuc vim suam exerceant: durius ligandus, quando de potestate illius post judicium omnis liberabitur creatura, omninoque absolvetur a servitute, in principium suum, Deum videlicet, qui est principium omnium et finis, reversura, dum visibilium administratio circa generationem et corruptionem finem accipiet per magnam, ut ait beatus Maximus, communemque resurrectionem, quae gignit in immortalitatem hominem secundum subsistentiam immutabilem, propter quem visibilium natura esse per generationem suscepit, et cum quo accipiet per gratiam secundum 122.0937D| essentiam non corrumpi. Ad hanc igitur visibilis creaturae servitutem solvendam Verbum Dei homo ex hominibus corporaliter nascitur sine peccato per hominem, et baptizatur in filiolitatem spiritualem, pro nobis voluntarie subiens nativitatem, Deus secundum essentiam, et Dei Filius secundam naturam; ut nativitatem ex corporibus destrueret, corporaliter nascitur sine peccato, et ex baptismate in spiritualem filiolitatem pro nobis subire recepit nativitatem natura 122.0938A| Deus. Adam quippe in deificationem ex spiritu nativitatem sponte sua relinquens, natus est corporaliter in corruptionem, sed hoc damnavit optimus et clemens pro nostro delicto factus homo, et condemnavit seipsum nobis solus liber peccato, et ex corporibus nasci dignatus nativitate, in qua potentiam nostrae condemnationis superavit, mysticaeque in spiritu direxit nativitatem, et corporalis nativitatis solvens pro nobis in seipso vincula, dedit nobis potestatem per nativitatem ex spiritu, filios Dei, pro carnis et sanguinis, fieri, credentibus in nomine ejus. Et haec est invidia, qua maxime intra semetipsam diabolica punitur iniquitas; torquetur enim, magnam communemque resurrectionem humanae substantiae omniumque in ea visibilium in immutabilem immortalitatem, 122.0938B| deque sua potestate elapsam prospiciens, quam, videlicet substantiam, subditam sibi atque captivam penitus abolere, inque aeterna morte perpetuis poenis obnoxiam detinere decreverat. Dum enim vicissitudo nascendi ex corporibus et in corruptionem redeundi desierit, in quo potestas antiqui hostis remanebit? In nullo.

30.

DISC. Haec omnia probabili auctoritate et ratione subnixa esse arbitror. Sed adhuc restat difficillima illa, ut mihi videtur, quaestio, in quo supplicia illa erunt, quae non solum diabolo, verum etiam impiis hominibus futura divina testatur auctoritas. Verbi gratia, ut pauca ex multis introducam. Dominus in Evangelio promittit se dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est 122.0938C| diabolo et angelis ejus. Ubi ostendit, aeterno igne diabolum et angelos ejus arsuros. Et quod scriptum est in Apocalypsi: Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris quo et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die et nocte in secula seculorum. Ubi vocabulo diei intelligimus apertam angelicis humanisque puris intellectibus impiorum damnationem, noctis vero tropo divinae sententiae incognitam omnibus profunditatem. Et animadverte, quod nunc non quaero de qualitate suppliciorum et localitate. Satis namque in superioribus auctore Ambrosio suasum est, nulla corporalia vel localia vel sensibilia vel temporalia futura. Nec immerito; nam post consummationem mundi neque corpora sensibilia erunt, neque loca, 122.0938D| neque tempora, in quibus tormenta intelligantur esse posse. Haec enim omnia finem accipient cum mundo, dum finis fuerit omnium corporum spiritualitas, omnium locorum simplicitas omnino spatiis carens, omnium temporum aeternitas. Ideoque aeternitatem ignis, de quo Dominus dicturus est: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, et alibi: Ibunt isti in supplicium aeternum, item in Apocalypsi: Et cruciabuntur die nocteque in secula 122.0939A| seculorum, non de diuturnitate, deque infimis temporalium revolutionum prolixitatibus, verum de irrevocabili et incommutabili justissimi judicis sententia intelligere debemus. Eadem ratio est de aeternitate beatae vitae, in qua etiam nulla temporalia spatia intelliguntur, quoniam in seipsa immutabiliter permanens, super omnia tempora, nullo principio seu fine concluditur. Hinc confectum, omne, quod aeternum dicitur, in Deo solummodo intelligi, ne ulla aeternitas existimetur extra eum, qui solus aeternus est et aeternitas. Aut enim inconcussa justissimorum ejus judiciorum severitas, qua puniri sinit in impiis irrevocabiliter quod non fecit, aut ineffabilis et supernaturalis ejus gratia, qua quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis 122.0939B| Filii sui, deificat ac super omnia exaltat, aeternitatis nomine rectae rationis contuitu accipitur, quoniam nihil Deo coaeternum est, aut ex diametro contrarium. Ipse siquidem solus in his, quae in ipso sunt, et feliciter vivunt, aeternus est per gratuitam gratiam; in his vero, quae extra ipsum sunt, quoniam ab ipso non sunt, ideoque, quamvis dicantur esse, omnino non sunt, aeternus est per severam sententiam. Non itaque te nunc interrogo de corporalitate, seu localitate, seu temporalitate suppliciorum; spiritualiter enim futura impiorum tormenta intelligenda sunt: sed adhuc quaero, in qua re debemus ea credere, vel intelligere futura esse? Non enim putandum est subjecto aliquo carere; accidentia quippe sunt supplicia. Si autem nullum accidens 122.0939C| est nisi in subjecto, et omne subjectum res aliqua est per se subsistens: supplicia igitur in subjecto aliquo per se subsistente futura esse necesse est. Porro, si omne, quod per se subsistit, ab eo, qui omnium subsistentium causa est, substitutum est; omne quippe, quod a causa omnium substitutum non est, penitus nihil est, et in numero existentium non subsistit: sequitur, ut in aliqua substantia a Deo substituta suppliciorum calamitas constituatur. Si autem hoc datum fuerit, confestim illa ratio vacillabit, quae approbat, divinam justitiam in nulla creatura, quam fecit, punire quod fecit, quoniam omne, quod in omnibus, quae ab eo, qui impassibilis est et incorruptibilis, factum est, profecto impassibile et incorruptibile est, nullisque passionibus 122.0939D| obnoxium. Passiones autem nunc dico non illas, quae naturaliter insunt, ut corporei sensus, sed quae contra naturam sunt, circaque corporalem materiam versantur in hac adhuc mortali vita; ipsius autem naturae trinitatem, quae est essentia, virtus, operatio, nec attingere nec corrumpere possunt, quamvis eam oppugnare videantur appetere. Hae autem passiones sunt generatio ex corporibus ad similitudinem irrationabilium animalium, incrementa 122.0940A| et decrementa corporum, omnesque eorum corruptiones, et extrema omnium corporalis compaginis solutio, irrationabiles quoque rationalis animae motus, qui ex materia nascuntur, et circa eam volvuntur: quae cuncta non ex prima conditione humanitatis, sed ex generali ejus peccato initium sumpserunt, ideoque simul cum ipsa materia, quam inficiunt, peribunt, quando ipsius humanitatis prima conditio ab his omnibus similibusque sibi passionibus liberabitur, igneque spirituali divinae gratiae et bonitatis purgabitur. Et hoc propheta Isaias sub figura Jerusalem praedicens: Sanctificabo, inquit, eam in igne ardente, et devorabit sicut foenum materiem, ignem appellans non impios torquentem justissima poena, sed sordes naturae purgantem clementissima 122.0940B| gratia. At si divina justitia in omni creatura non sinit puniri omne, quod a summo bono creatum est, non solum ut esset, verum etiam ut semper impassibile et incorruptibile contrariis passionibus permaneret: quomodo puniri potest, aut suppliciis subjectum esse, quod omnino in natura rerum non intelligitur esse? Aut quomodo impiorum tormenta naturali subjecto, quod torqueant, possunt carere? MAG. Nodosa nimis difficilisque, ut dixisti, ad solvendum perplexio. In hac enim quaestione tria nobis occurrunt, et unum ex iis eligere, alia duo infirmare necesse est. Cogimur namque fateri, aut quod penitus non est in rerum natura, per se absque ullo subjecto posse puniri; et hoc rationi valde videtur resistere; quomodo enim punitur, quod non in aliquo 122.0940C| subsistit?--aut quoddam naturale subjectum supplicia pati, quod non minus, imo plus rationi et auctoritati contrarium esse vides; omne quippe, quod in natura rerum a summo bono substitutum est, sive secundum substantiam, sive secundum accidens, divina justitia atque pietate provida prohibetur puniri, ne quid triste miserumve in universa creatura reperiatur--aut puniri, quod non est, tamen in subjecto aliquo, quod est, omnique poena liberum punitur. Horum trium elige, quid sequendum. DISC. Tertium, et ex duobus praecedentibus compositum, si tamen probabiliter potest inveniri. Torqueri enim, quod non est, et in natura rerum non invenitur, aut naturale subjectum poenas solvere, rationes praedictae incunctanter refellunt. 122.0940D| Puniri autem vitium, quod non est, in aliquo tamen, quod est, et impassibile est, quoniam pati poenas non sinitur, credibile mihi videtur, verique simillimum. Quamvis mentis meae contuitum adhuc fugere videatur, utrum tale quiddam ita sit. MAG. Veritas quaerentibus se pie ac devote amat occurrere, seque ipsam aperire, et quae mentes eorum fugiunt, prodere. Denique eam inter nos quaeramus, rationabili incessu gradientes, et vicissim me praecedentem 122.0941A| sequere, et ego te praegredientem subsequar.

DISC. Praecede.

31.

MAG. De reditu humanitatis, omniumque, quae in ipsa et propter ipsam facta sunt, in ipsa et cum ipsa in principium suum tractamus. Non enim nunc de substantia daemonum, quam conditor omnium bonam et incorruptibilem in eis fecit, sermo nobis est, utrum et ipsa purgata convertetur ad principium suum, quod praevaricando deseruit, an semper a contemplatione veritatis sua perversitate exorbitata fugiet. Hoc interim solummodo ad purum de ea cognoscimus, quod non punitur, nec unquam punietur, et quod dignitas suae primae conditionis, priusquam superbiret, hominemque deciperet, semper immutabiliter absque ulla demptione in ea manet, 122.0941B| manebitque in aeternum, et quod impietas, quam superbiendo attraxerat, penitus peribit, ne divinae bonitati coaeterna fieri possit. De salute autem ejus, aut conversione, seu in causam suam reditu propterea nihil definire praesumimus, quoniam neque divinae historiae, neque sanctorum Patrum, qui eam exposuere, certam de hoc auctoritatem habemus; atque ideo illam obscuritatem silentio honorificamus, ne forte, quae extra nos sunt, quaerere conantes, plus cadere in errorem, quam ascendere in veritatem nobis contingat. Proinde quod extra nos non est, nostram naturam dico, duce Deo quaerere debemus. DISC. Ita oportet. Nam non solum nos ipsos non prohibemur, verum etiam jubemur quaerere, dicente Salomone: Nisi cognoveris teipsum, 122.0941C| vade in vias gregum. Non enim longe a brutis animalibus distat, qui seipsum communemque humani generis naturam ignorat. Moyses item: Attende tibi ipsi, ait, et lege veluti in libro, operationum animae historiam. Si enim nos ipsos nosse et quaerere nolumus, profecto ad id, quod supra nos est, causam scilicet nostram, redire non desideramus, ac per hoc in grabbato carnalis materiae morteque ignorantiae jacebimus. Nulla quippe alia via est ad principalis exempli purissimam contemplationem praeter proximae sibi suae imaginis certissimam notitiam. Inter principale namque exemplum imaginemque et similitudinem sui, hoc est inter Deum et humanitatem, nullum interstitium constitutum est. Hanc rationem intuentes Graeci humanitatem ἀνθρωπίαν appellavere, 122.0941D| hoc est ἀνωτροπίαν, sursum versus conversionem, vel ἄνω τηροῦσα ὀπίαν, hoc est, sursum servans visum. Ad Creatoris sui siquidem contemplationem, nulla alia interposita creatura, humanitas creata est.

MAG. Age itaque. Dic quaeso, putasne illam humanitatem, inter quam et suum Creatorem nulla creatura intercluditur, unam quandam simplicem, inseparabilemque, partitione in se ipsa carentem naturam subsistere? DISC. Non aliter existimo. Alioquin imago Dei non est, qui unus et unitas inseparabilis est, et 122.0942A| una essentia in tribus substantiis, ad cujus imaginem trinitas quoque humanitatis intelligitur, quae est esse, velle, scire, ut sanctus Augustinus in libris Confessionum suarum disputat. Beatus autem Dionysius Areopagita eandem trinitatem essentiam, virtutem et operationem perdocet. Nec inter se dissonant, nisi in significationibus vocabulorum. Neque hoc in omnibus; ambo siquidem esse dicunt, unus autem velle, alter virtutem. Nec in hoc juxta rerum speculationem inter se discrepant; nulla enim naturalior et substantialior virtus est humanitatis, quam bene velle. Unus item ait scire, alter operationem. Et quae est rationabilis naturae operatio, praeter seipsam et Deum suum, quantum datur sciri, quis superat omnem scientiam, scire? Haec namque est 122.0942B| naturalis nostra operatio, quae non extra nos, sed intra nos constituta est. Quid enim nosse appetimus, nisi causam nostram intra nos ineffabili providentia, et ultra nos incomprehensibili virtute? Ac de his in superioribus libris satis inter nos est actum, ut arbitror. MAG. Satis profecto: sed eadem repetere, ut clarius elucescant, non te pigeat nec pudeat.

DISC. Nequaquam.

MAG. Est igitur humanitas simplex quaedam, et in rationibus suis in infinitum multiplex creatura, quemadmodum et sua causa in seipsa simplex est et plusquam simplex, et in occasionibus rerum ab ea factarum infinita et plusquam infinita. Est autem causa ejus summa ac sola per se bonitas, cui simillima est humanitas. Ut enim illa tota ubique in seipsa est, ita et ista, quoniam simillima 122.0942C| imago est, ubique in seipsa tota est. Et quemadmodum divina bonitas in omnibus participantibus se tota est, et nullius malitia, seu stultitia, seu ignorantia prohibetur penetrare universitatem ab ea conditam: ita humanitas in omnes homines diffunditur, et tota in omnibus est, et tota in singulis, sive boni sint sive mali. Nullius enim stultitia repellitur, nullius malitia detinetur, nullius vitio corrumpitur, sordibusve polluitur, pura in omnibus, in superbis non inflatur, in pusillanimis non tabescit, in majoribus corporibus non est major, neque in minoribus minor, aequalis in omnibus, aequaliter in suos participes proveniens, melior in bonis non est quam in malis, neque deterior in malis quam in bonis, in integris corporibus non est integrior, quam in his, 122.0942D| quae occasione aliqua integritatem suam aut perdunt aut non attingunt. Paradigma: solaris radius munda penetrat et immunda, dum sit in omnibus mundus, neque purior in nitidis, quam in sordibus incontaminatus. Est enim in omnibus, quae illuminat, lucet in tenebris, et, mirabile dictu, tenebras in se non sinit, dum tenebrarum causas intra se comprehendit, non solum umbrarum, verum etiam absentiarum ratione. Nullae quippe tenebrae sunt in natura rerum, quae lumine non circumscribuntur. 122.0943A| Si enim in corporibus sunt, quamvis longissime protendantur, postremo tamen solari luce ambiuntur. Si in spiritibus, quorum tenebrae ignorantia veritatis sunt, sapientiae claritate finem accipiunt. Similiter nulla absentia est, quae non ab eo, cujus absentia est, causam nascendi accipiat; nam si lumen non praecesserit, absentia ejus, quae tenebrae sunt, non sequetur. Ideoque ex uno genere sunt absentiae, et res, quarum absentiae sunt, ut lux et tenebrae, sonus et silentium, forma et informitas, ceteraque id genus. Sed quis dignis laudibus imaginem Dei demonstrare, congruisve similitudinibus comparare potest! Et ut cognoscas aequalitatem humanitatis in omnibus hominibus, intuere communem speciem humanorum corporum. Nullus enim homo alio homine 122.0943B| humanior est; nam si aliqua deformitas contigerit, vel formarum differentia, non ex natura evenit, sed vel ex corruptione corporeae integritatis, vel quibusdam accidentibus, quae extrinsecus adveniunt, quasdamque singulis hominibus differentias addunt, dum sit una species et generalis omnibus ex natura uniformiter impressa. Unus sensus corporeus quinquepertitus communiter omnibus inest, quamvis in multis ipsius organa deficiant, oculos dico, auresque, ceteraque instrumenta, in quibus exterior sensus operatur. Quid dicam de ratione et intellectu? Nonne omnibus generaliter insunt, quamvis non omnes eis bene recteque utantur? Multi siquidem naturalibus bonis abutentes aeternae suae damnationis causas invenerunt. Similiaque manifesta indicia communionis 122.0943C| in omnibus humanae naturae. Quae cum ita sint, quis recte philosophantium pureque naturas rerum inspicientium non continuo pronunciaret, irrationabiles motus malarum voluntatem posse puniri in his, qui naturam bonam et rationabilem et impassibilem participant? Et quemadmodum mala voluntas naturale bonum non contaminat, ita etiam tormentum ejus, malae voluntatis dico, naturale subjectum, cui accidit, et in quo continetur, non torquet. Ipsa siquidem natura, sicut libera est, penitusque absoluta ab omni peccato, ita universaliter libera et absoluta est ab omni poena peccati. Nam et secularium causarum judices, si tamen non libidine vindictae, verum correctionis gratia reos suppliciis dignos examinant, non naturam in eis, sed delictum 122.0943D| torqueri appetunt. Quoniam vero delicta per se, naturali subjecto segregata, punire non possunt., propterea corpus simul cum delicto puniunt. Naturarum autem optimus conditor, piissimus provisor, justissimus delictorum in his, qui se spernunt aut nesciunt, ultor, punit in natura, quam fecit, delictum, quod non fecit, liberans ex delicto, separansque, quod fecit, ineffabilique modo in eo, quod fecit, impunito punit, et ut verius dicam, puniri sinit, 122.0944A| quod non fecit. Non enim peccata naturalia sunt, sed voluntaria. Etenim causa totius peccati est, sive in angelo, sive in homine, propria perversaque voluntas: ipsius autem perversae voluntatis causa in naturalibus motibus rationabilis et intellectualis creaturae non invenitur. Etenim bonum causa mali non potest esse; incausalis itaque est, omnique naturali origine carens. Hinc illud mirabile et inexplanabile oritur, quomodo mala voluntas praevaricantium angelorum et hominum, dum sit incausalis, totius peccati totiusque poenae peccati causa efficax est. Et si quis dixerit, initium omnis peccati esse superbiam, videat eam in natura rerum non subsistere. Neque enim essentia est, neque virtus, neque operatio, neque accidens ullum naturale; est autem 122.0944B| intimae virtutis defectus, perversusque dominationis appetitus, sicut scriptum est: Quid superbit terra et cinis, quoniam projecit intima sua in vita sua? Et initium dicitur, non causa, quia prima progressio est et manatio primordialis peccati, in quo omnes peccaverunt. At si omnino nihil est, quis sapiens constituerit ipsam inter causas, cum in nullo naturaliter subsistat? Punitur itaque irrationabilis motus perversae voluntatis in natura rationabili, ipsa videlicet natura ubique in seipsa, et in omnibus eam participantibus bona, salva, integra, illaesa, incontaminata, incorruptibilis, impassibilis, immutabilis participatione summi boni permanente, ubique beata, gloriosissimaque in electis, in quibus deificatur, optima in reprobis, quos continet, ne illorum substantialis 122.0944C| proprietas ad nihilum redigatur, hoc est, ne naturalium bonorum, quae ex conditione sua attraxerant, patiantur interitum; gaudet contemplatione veritatis in his, qui perfectam beatitudinem possident; gaudet administratione substantialitatis in his, qui suorum delictorum poenas solvunt; in omnibus tota, perfecta, suo similis Creatori, cunctis vitiorum sordibus, quibus in hac mortali carne veluti lepra quadam deformari et violari extrinsecus patitur, purgata, in pristinum conditionis suae statum restituta revertetur, redemptoris et susceptoris sui gratia revocata. Hinc datur intelligi, quod in natura rerum, post mundi hujus sensibilis consummationem, nulla malitia, nulla mors corruptionem inferens, nulla miseria fragilem in hac adhuc vita materiem 122.0944D| inficiens relinquetur. Omnia quippe visibilia et invisibilia in suis causis quiescent; sola vero illicita voluntas malorum hominum et angelorum, sauciata pravorum sui morum memoria conscientiaque in seipsa torquebitur, cum de his, quae in hac vita sibi optaverat, et futura sibi cogitaverat, nihil inveniat. In illa enim die peribunt omnes cogitationes eorum. Cogitationes dixit perituras, non autem substantias. Sed quas cogitationes ait? Vanas profecto 122.0945A| rerum sensibilium, quibus in hac vita insano inhiant amore, phantasias, quas irrationabilibus obcaecatae per malitiam animae affectibus attrahunt. Quibus phantasiis ipsi, qui eas fingunt, simillimi erunt. Nullam quippe vere veri soliditatem invenient, sed veluti inanibus somniis torquebuntur. Hinc Maximus decimo sexto de Ambiguis capitulo: Qui divina, inquit, sapienter meditantur verba, perditionem et infernum et filios perditionis et similia appellant eos, qui, quod non est, sibimet secundum mentis affectum subsistentiam faciunt, et sic phantasiis per omnia similes fiunt. Quid dicam de sancto Augustino in duodecimo libro Exemeri sui, disputante de eo, quod animae adhuc in hac carne mortali constitutae, non alibi nisi in phantasiis, aut quasdam 122.0945B| inanes laetitias, aut quasdam inanes poenas patiantur, in futura vero vita, receptis corporibus, solida veritatis contemplatione justi gaudebunt, impii vero inanes rerum sensibilium imagines patientes flebunt, salva et impunibili in utrisque substantia. Duo namque genera passionum sunt: unum, quo deificati in conditoris sui purissimam cognitionem rapiuntur, alterum vero, quo impii in profundissimam veritatis ignorantiam merguntur. Et quid mirum, si impii, quod in hac vita adhuc in carne corruptibili detenti per somnia, et post eam phantastice patiuntur in inferno, spiritualibus corporibus suis receptis, ac veluti gravissimo quodam somno evigilantes, expressius patiantur per supplicia, ita ut semper, sicut ait Augustinus, verae poenae eis sint, falsae vero 122.0945C| imagines in non veris, vera tristitia, verus luctus pavorque, sera poenitentia, urens cogitationum flamma. E contrario autem justi patientur, quibus, receptis corporibus, deificatisque mentibus, verae beatitudines erunt in veris contemptationibus, verum gaudium, vera laetitia, quoniam omne, quod in hac vita per fidem accipiunt, in futuro per speciem considerabunt. Sed qualis ipsa species sit, unusquisque in seipso videbit experimento: In domo enim, inquit Veritas, Patris mei mansiones multae sunt. Utrisque tamen erunt phantasiae veluti facies quaedam expressae, justis quidem divinarum contemplationum; nam non per seipsum, sed per quasdam suas apparitiones secundum altitudinem uniuscujusque sanctorum contemplationis videbitur Deus. Hae 122.0945D| quippe sunt nubes, de quibus ait Apostolus: Rapiemur in nubibus obviam Christo, nubes videlicet appellans divinarum phantasiarum diversas apparitiones secundum uniuscujusque deificati altitudinem theoriae. Impiis vero mortalium rerum semper erunt phantasiae ac diversae falsaeque species, secundum diversos malarum suarum cogitationum motus. Et quemadmodum deificati per innumerabiles divinae contemplationis gradus ascendent, 122.0946A| sicut scriptum est: Ibunt sancti ae virtute in virtutem, in nubibus visionis rapti, videbuntque Deum deorum in Sion, hoc est, non per seipsum, sed in speculo divinae phantasiae: ita a Deo elongati semper descendent per diversos vitiorum suorum descensus in profundum ignorantiae, inque tenebras exteriores, in quibus erit fletus et stridor dentium. In utrisque tamen, justis dico et impiis, salva, et integra, et incontaminata, omnique contraria passione libera erit et semper erit humana natura: utrisque erit similis corporum spiritualitas ablata omni animalitate, similis incorruptibilitas subtracta omni corruptione, similis naturae gloria, quando auferetur omnis contumelia, similis essentia, similis aeternitas. Haec sunt in regeneratione 122.0946B| generalia naturaliaque bona totius humanitatis, omnibusque participantibus eam communia. Haec sunt data de sursum a Patre luminum descendentia, in omnes generaliter diffusa, quorum participatione nemo excluditur, nemo privatur, quoniam nemo sine his subsistit; nullius malis meritis impediuntur, ne dentur; nullius bona merita praecedunt, quibus praestentur; omne meritum praeoccupant; sola divina bonitatis largiflua plenitudine omnibus per omnia universaliter inexhausta effusione manant; in nullo augentur; in nullo minuuntur; aequaliter omnibus insunt, et bonis et malis; a nullo retrahuntur; aeternaliter in omnibus et substantialiter permanebunt, omni corruptione contrariaque passione absoluta. Attamen sunt contrariarum 122.0946C| qualitatum, bonarum dico malarumque voluntatum, virtutis ignominiaeque capacia. Et bonae quidem voluntates atque virtutes ex natura et gratia eis adsunt, pravae vero voluntatis obnoxii motus, qui vere proprieque superflua naturae dicuntur, ex nulla causa naturali seu supernaturali eis accidunt, ideoque extra se simul et intra se impassibiliter eos sustinent. Non enim ex natura, vel gratia provenit, quod per privationem nihil est, quoniam neque substantia est, neque naturale accidens, neque virtus naturalis quadriformis, qua rationalis anima ornatur, prudentiam dico, temperantiam, fortitudinem, justitiam; neque harum bicornis fons, sophia videlicet et mansuetudo, quae ex caritate manant; neque ulla virium, quae ab eis erumpunt, 122.0946D| de quibus nunc tractare longum videtur, propositoque alienum; neque supernaturalis excellentia ineffabilis deificationis ultra omnem creaturam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendere potest. Non enim inter omnia, sed super omnia comparatur; nec intra potestates naturae conditae includitur. Et ne mireris, quod dixi, humanam naturam contrariorum capacem esse, ex quibus nihil patitur, neque suae simplicitatis serenitas 122.0947A| perturbatur, accipe paradigmata. Aer iste, quo circumfundimur, et quo spirantia et respirantia per pulmones veluti per fabrinos folles ignem cordis semper sufflant, nulloque temporis momento sopiri eum natura sinit animalium, lucidas simul tetrasque fert nubes, illas quidem solaris radii receptivas, illas vero repulsivas; illae ex superioribus tenuitatem fulgidam, aethereae puritati propinquam, qua lucent, accipiunt; illae vero ex inferioribus densitatem tenebrosam, terrenis sordibus similem, qua lucem respuunt, attrahunt: ipse autem aer in omnibus suae semper subtilitatis et serenitatis immobilem custodit qualitatem, nec in nubibus corporascit, nec cum perturbationibus, quas suffert, perturbatur; lucis capax et tenebrarum, dum sua 122.0947B| natura neque luce augetur, neque tenebris minuitur, calorem recipit et frigus, dum substantia ipsius nihil calore neque frigore patitur. Corpulentia siquidem, quam ex terrenis aquaticisque vaporibus accipit, calet in eo aut friget, in nubes conglobatur, vertitur atque movetur in ventos, densatur in pluvias imbresque, coagulatur in nives grandinesque, ceterasque species, quas ex praedictis vaporibus, quos Graeci ἀτμίδὰς vocant, nascentes simplex, at spiritualis natura aëris, donec in terrena humidaque pondera graventur, sustinet; ipse vero, ut praediximus, puritatem suam et spiritualitatem incorruptibilem possidet, neque purior neque spiritualior in luce, quam in tenebris, neque subtilior, neque plus inferiora se corpora penetrat in serenitatibus, quam in perturbationibus 122.0947C| suis. Hinc a philosophis Graecorum vocabulum sibi attributum est condignum. Aer enim dicitur, id est spiritus, ideoque simplex ac spirituale corpus a Physicis vocitatur, quod ab his, qui Olympi montis verticem ascendunt, indubitanter approbatur, quoniam illuc nulla ἀτμίς, hoc est vaporatio, seu de terra seu de aqua, potest exaltari. Quod autem inferior pars ejus, aëris dico, vapores recipit ad mortalium animalium utilitatem, quae absque flatu aëreo vivere non valent, divina providentia administrante dispositum est. Si enim simplicitas illius absque ulla humiditate quadamque corpulentia interposita mortalium corporum pulmones inflaret, nequaquam ignea natura, quae cordibus inest, arderet, ac per hoc totum corpus frigesceret, 122.0947D| caloris virtute desertum, per quam vitalis motus mortalia membra ministrat. Ut ergo subtilitas aëris adjunctis sibi vaporibus in pulmones intraret, fortioremque impetum faciens ignem cordis incenderet, propterea inferior pars aëris circa terras aquasque diffusa, humiditatis corpulentiaeque capax facta est, absque suae simplicissimae serenissimaeque naturae vel corruptione, vel detrimento, vel additamento, vel ulla mutatione, vel transmutatione. Propterea autem dixi, aëreum solum spiritum ad ignem cordis 122.0948A| incendendum, seu ad alia corpora sensu carentia nutrienda non sufficere absque ulla corpulentia intermixta, quoniam igneum aëreumque elementum per se sibi invicem junguntur, ita ut nullum motum sensibilem efficiant, prae nimia suae naturae subtilitate, quae semper quieta est, omnique perturbatione remota. Dum vero inferioribus se elementis, terrae dico et aquae, miscentur, in illorum corpulentiori qualitate vim suam exercent, motusque suos, quibus corpora sensibilia administrant, manifestos depromunt. Hoc autem paradigma propterea introduximus, ut incunctanter cognoscamus, humanam naturam in regeneratione ejus serenissimam esse futuram, dum in ea nil terrenum seu humidum seu ponderosum relinquetur, omnino in spiritum conversa; diversarum 122.0948B| tamen qualitatum capacem fore absque ulla restitutionis suae permutatione aut contraria sibi passione. Ut enim aer iste, ex quo similitudinem quandam humanitatis accepimus, aethereos desuper splendores, deorsum vero concretas ex terra et aqua recipit fumigationes: ita humanitas, ad imaginem Dei facta, irrationabilibus autem suis motibus in amorem rerum sensibilium, inque corpora corruptibilia, quae eam aggravant, miserabiliter lapsa, dum tempore regenerationis in antiquum revocabitur statum, divinis radiis, in se et supra se splendentibus, in his qui deificabuntur fulgebit, temporalium vero mortaliumque rerum, quibus in hac vita inficitur, phantasticam memoriam infra se et extra in his, qui omni beatitudine privabuntur, 122.0948C| sustinebit, non ut ipsa in seipsa poenas luat, sed ut illa, quae contra voluntatem Creatoris sui attraxerat, extra ipsam damnentur, penitusque pereant, malitiam dico, et impietatem, ceteraque nequitiae membra, quae ex operibus carnis, hoc est, carnaliter animae viventis, merito originalis peccati occasionem sumpserunt; quae dum per se quaeruntur, nihil sunt, quoniam in numero eorum, quae a conditore omnium substituta sunt, non sunt. Ex irrationabilium quippe animalium similitudine rationabili naturae subrepsere, ideoque in ea omnino damnabuntur, ne ei perpetuo noceant, quamvis in propriis impiorum voluntatibus recordationes eorum, quibus torquebuntur, permansuras esse non sit negandum. Aliud est enim, omnem malitiam generaliter in omni humana natura 122.0948D| penitus aboleri, aliud phantasias ejus, malitiae dico, in propria conscientia eorum, quos in hac vita vitiaverat, semper servari, eoque modo semper puniri: quemadmodum aliud est, eandem humanam naturam in suam gratiam, quam peccando perdiderat, divinae videlicet imaginis dignitatem restitui, aliud uniuscujusque electorum propriam in bonis meritis conscientiam, qua in hac vita Deo suo in omnibus servierunt, super omnem humanitatis virtutem deificari, eoque modo semper ac beate vivere, et super omnia, 122.0949A| quae sunt, exaltari. Ibi enim erunt, ubi est ille, quem in hac vita dilexerunt, et semper eum videre appetiverunt.

32.

Hinc occurrit quantuplex rationalis creaturae theoria. Prima enim speculatio ipsius est in generali illa et communi substantialique virtute, qua omnes homines simul et semel in prima ejus conditione eam participant, sive boni sint sive mali. Secunda in processionibus ipsius in hanc vitam mortalem per singulorum hominum ex corporibus generationem. Tertia in reditu ipsius generaliter per seipsam in angelicum statum, quem deseruit in hunc mundum sensibilem cadens. Quarta in his, qui eam participant, et in hac mortali carne viventes, seipsos communemque suam naturam, ac super omnia Creatorem 122.0949B| omnium quaerentes, merito suae propriae ac bonae voluntatis, gratia duce, ad communem suae naturae integritatem redire adepti sunt, ac deinde dono divinae gratiae super omnia, post se relinquentes omnia, in ipsum Deum transferentur. Quinta speculatio est eorum, qui universaliter insita naturae bona, quae omnibus, nemine excepto, divina largitate praestantur et praestabuntur, possidebunt: ad summa tamen dona divinae gratiae, quae solis justis reposita ac praeparata sunt, pervenire non poterunt, quoniam in hac vita Deo servire noluerunt, temporalium rerum amore detenti; quo videlicet amore in alia vita, sive in solis animabus sive receptis corporibus, velut inextinguibili flamma ardebunt, dum illic non invenient ea, quibus hic intemperanter 122.0949C| inhiabant, sed eorum vanas falsasque phantasias videbunt, quas cum veluti veras res comprehendere voluerint, umbrarum instar evanescent, quoniam naturali subsistentia non fulciuntur. Erunt enim, sicut scriptum est: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Ipsae erunt cogitationes, de quibus Psalmista ait, quod etiam paulo superius introduximus: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Ac si diceret, omnes cogitationes, quas in hac vita de rebus terrenis temporalibusque animabus, suis carnalibus desideriis dediti infixerant, in illa die, hoc est, in apparitione veritatis peribunt, quando de his, quae viventes in carne cogitaverant, resurrecturi in spiritu nihil invenient. Quid enim perfidus Judaeus, arrogans Ismaelita, exorbatus impietate paganus de 122.0949D| falsa felicitate, quam sibi vana opinio in futura vita promittit, inventuri sunt? Aut quanta tristitia, quantus dolor, qualis flamma perpetuae egestatis eos torquebit, quando nihil terrenarum cupiditatum mortaliumque deliciarum, quas spe vana imbiberant, reperturi, nihilque eis remanebit praeter vacuam incomprehensibilemque rerum, quas sibi futuras esse crediderant, umbram fugitivam? Quam semper comprehendere volentes et non valentes, quoniam nihil est, poenas luent aeternas, ut non 122.0950A| dicam de his, qui fidem catholicam profitentur, carnalia tamen sibi et localia et temporalia et sensibilia bona futura esse existimant, similiter etiam de suppliciis infernalibus arbitrantur. Ubi datur intelligi, quod nihil in natura rerum poenas patietur, praeter vanas impiarum animarum cogitationes in semetipsis extra omnem naturam, quoniam in numero naturarum non sunt; ex mala enim voluntate terrenisque desideriis occasionem acceperunt. Ut enim, quod saepe diximus, ultra omnes naturales virtutes justorum beatitudo per conditoris gratiam exaltabitur, ita infra omnem naturam impiorum supplicium per ejusdem conditoris justitiam deprimetur. Quid enim inferius est, extraque omnem naturam demersius vanitate vanitatum falsisque imaginationibus 122.0950B| rerum, quae semper peribunt? Hinc illud mirabile et inexplanabile nascitur. Attamen vera ratione, divinaeque Scripturae auctoritate ita fieri et non aliter probatur, quomodo ultra omnia naturalia bona beatificantur justi, ac veluti ex contraria parte infra eadem naturalia bona puniuntur impii, et quomodo natura illa, quam et boni participant et mali, veluti medietas quaedam constituitur, ita ut neque beatitudine bonorum augeatur, neque infelicitate malorum minuatur, suis solummodo naturalibus bonis subnixa contentaque, omnium substantias continens, omnia sua omnibus participantibus se ministrans. Siquidem inde est generalis omnium forma, qui eam participant; inde singulorum specialissima species, pluralitatisque infinitus numerus; 122.0950C| inde numeri incrementorum corporalium per loca et tempora. Tempora nunc dico spatia, quibus corpus humanum ad perfectum sui incrementum pervenit, loca vero sedes singulorum corporis membrorum. Inde naturalia accidentia corporum animarumque procedunt. Et quid dicam? Ita illa humanitas omnium generalis a conditore suo intra duas sibi invicem oppositas extremitates, inter felicitatem dico electorum et infelicitatem reproborum librata est, ut in his, qui boni sunt, quandam ineffabilem pulchritudinem ultra suas virtutes gratia largiente de sursum accipiat, in his autem, qui mali sunt, nullam turpitudinem deorsum justitia prohibente in seipsam attrahat. In ipsa siquidem nullius turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Suus conditor 122.0950D| omne, quod in ea fecit, exornat, et nullo modo punit; omne autem, quod in ea non fecit, in ea sustinet et sinit, et impunitum fieri non permittit. Sed illa poena dupliciter intelligitur: aut enim delicta in his, qui ad principium suum revertuntur, per indulgentiam puniuntur; aut in his, qui a principio suo semper fugiunt, perpetuo torquentur.

33.

Si autem a me quaeris, qua ratione ea, quae a Deo facta non sunt, intra ea, quae ab eo facta sunt, continentur, aut quomodo ea, quae extra 122.0951A| humanam naturam computantur, intra eam puniri possunt, primo tibi respondebo juxta simplicitatem catholicae fidei: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? et quoniam investigabiles sunt viae illius in omni tempore. Aut quomodo in operibus ejus et providentia et bonitate et justitia ratio quaeritur, qui omnem rationem superat et intellectum, et super omne, quod dicitur et intelligitur, exaltatur? Et si de talibus rationem exigis, exige similiter, qua ratione omnia de nihilo facta sunt, qua ratione mundus iste solvetur, et in causas suas revertetur, qua ratione mortalia nostra corpora non solum in spiritualia, verum etiam in animas nostras, ut Gregorio placet, transibunt, qua ratione nos, qui in hac vita veluti ex tribus satis similae, 122.0951B| corpore scilicet et anima et spiritu, compositi sumus, in futuro veluti in unam quandam massam simplicem fermentabimur in inseparabilem spiritualitatem, ut Ambrosio placet; qua ratione homines mortales per naturam, omne enim, quod a seipso non accepit esse, mortale dicitur, in immortalem Deum mutabuntur per gratiam? Ac ne longius praesenti negotio transitum facere videamur, si quaeris a me, qua ratione, quod non est secundum naturam, sed extra naturam, expellitur intra naturam et sustinetur et punitur, ipsa natura impunita permanente, omnibusque contrariis passionibus illaesa, quaeram a te, qua ratione ea, quae virtutes naturae excellunt, qui intra terminos naturae continentur, possidebunt, hoc est, qua ratione sancti et naturae 122.0951C| suae fines non excedent, et ea, quae ultra naturam sunt, dona videlicet gratiae suscipient? At si in his omnibus non solum humana, verum etiam angelica deficit ratio et intelligentia, patiens esto, divinaeque virtuti incomprehensibili locum da, eamque silentio honorifica, quoniam, dum ad eam pervenitur, omnis ratio deficit et intellectus, et inter cetera, quae omnem rationem et intellectum exsuperant, humiliter concede posse fieri divina providentia administrante ea, quae et extra et contra naturam sunt, virtute naturae sustineri et intra eam puniri, ipsa semper in seipsa incolumi omnino perseverante. At si dixeris, haec omnia divinae virtutis inscrutabilia miracula, quamvis omni creaturae rationabili et intelligibili cognoscere impossibile est, 122.0951D| cur omnia, quae facta sunt, et quomodo facta sunt, non tamen in omnibus cognitionem fugiunt, ut de eis nulla reddatur ratio, cur facta sunt. Propterea siquidem, inquis, omnia de nihilo facta sunt, ut divinae bonitatis amplitudo et largitas per ea, quae fecit, et ostenderetur et laudaretur. Nonne hoc docet psalmus iste prophetico spiritu cantatus, in quo omnis creatura invisibilis et visibilis Creatorem 122.0952A| omnium laudare jubetur: Laudate Dominum de caelis et cetera? In cujus fine mirabili Theologiae contuitu apertissime datur intelligi, quod omnia in spiritualem naturam reversura sunt. Ita enim concluditur: Omnis spiritus laudet Dominum. Si enim sola intra semetipsam divina bonitas quieta absque ulla operatione perseveraret, non fortassis laudis suae occasionem faceret; jam vero in omnia visibilia et invisibilia seipsam diffundens, et in omnibus omnia existens, rationabilem intellectualemque creaturam ad seipsam cognoscendam convertens, ceterarum vero rerum pulchras et innumerabiles species rationabili et intellectuali creaturae in materiem suae laudis praestans, ita omnia fecit, ut nulla creatura sit, quae non aut per seipsam et in seipsa, aut per 122.0952B| aliud summum bonum non laudet. Alia ratio est, qua omnia de nihilo facta sunt. Summum bonum, quod a seipso et in seipso subsistens bonum est, non debuit abstinere a conditione bonorum, quae nec a semetipsis, nec in semetipsis, sed ab ipso et in ipso bona sunt. Ac per hoc ex non existentibus existentia creavit, ne veluti invidiae reprehenderetur, retrahens se a substitutione eorum, quae potuit substituere. Alioquin neque Dominus esset, neque conditor naturarum, neque suorum bonorum copiosissimus et in nullo deficiens largitor, neque justissimus meritorum judex, neque omnium provisor, si nihil crearet

34.

Cur autem mundus iste solvetur, inque suas causas revertetur, talis ratio redditur. Omnia, quae ex causa omnium procedunt, et ex primordialibus 122.0952C| causis in ea constitutis naturali motu suum principium semper appetunt, extra quod quiescere nequeunt. Alia ratio: Omnia, quae ex fonte omnium manant, vilescerent, imo etiam penitus perirent, si ad fontem suum redire neque possent neque redirent. At si visibilium reditus in suas invisibiles causas prohiberetur, valde naturali omnium desiderio non solum contrarium, verum etiam fieret nocivum. Mortalia vero corpora nostra non solum in spiritualia, verum etiam in animas nostras propterea transibunt, quoniam naturalis necessitas cogit, ut, quemadmodum anima rationalis ad imaginem Dei facta in eum, cujus imago est et similitudo, revertetur, ita et corpus, quod ad imaginem animae, ac veluti imago imaginis est factum, in suam causam, 122.0952D| quae est anima, ac per eam veluti medietatem quandam in ipsum Deum, qui est unica omnium causa, vertatur, omni terreno pondere et corporalitate absolutum. Cujus rei paradigmata manifestissima promuntur. Videmus enim humorem in fumum, et fumum in flammam, ac per hoc humorem in flammam, flammam vero in igneum transire elementum. Physici etiam perhibent, solarem radium de mari, 122.0953A| deque fluminibus, omnibusque aquarum collectionibus madoribusque terrenis in seipsum attrahere, inque suam naturam veluti quaedam alimenta consumere.

35.

De eo autem, quod nos, qui in hac vita compositi sumus, in simplicem quandam unitatem adunabimur, talis ratio est. Oportebat siquidem imaginem unius ac summae Trinitatis, quae in seipsa inseparabilis et simplex et incomposita est, in unitatem et inseparabilem simplicitatem redigi; alioquin dignitatis amplitudinem perderet, et pulchritudinem deformaret, quod fieri divina clementia non sinit. Non enim principale exemplum imaginem sibi similem a seipso et secundum seipsum factam, elongari semper a se quadam deformitate et dissimilitudine 122.0953B| aut aliqua compositione, sua simplicitate remota, permittit. Eadem ratio est de reditu mortalium hominum, qualicunque modo mortales dicantur, seu quia nec a seipsis nec in semetipsis subsistunt, seu quia poena originalis peccati mortalitate absorpti sunt in Deum suum, qui solus immortalis est. Non enim conveniret immortalis Creatoris bonitati, imaginem suam aeterna morte detineri. Nam quod eam merito perversae suae voluntatis, qua sibi obedire noluerat, mortalem fieri morique permiserat, plus misericordiae suae quam vindictae manifestat. Siquidem corrigere eam, correctamque ad seipsam revocare, non autem incorrectam, semperque expulsam et in infinitum elongatam voluit. Si itaque de talibus non, quomodo facta sunt, sed qua ratione facta 122.0953C| sunt, conaris astruere; unum quippe omnem superat intellectum, alterum quodammodo theoreticis speculationibus comprehensibile non denegatur, ut nulla de eo reddi possit ratio: et ego nonnullam rationem de praesenti quaestione conabor reddere. Videtur enim mihi propterea totius universitatis conditae Creatorem et ordinatorem irrationabiles motus perversae malorum et hominum et angelorum voluntatis intra eam puniri sivisse, ipsa videlicet universitate omnibus contrariis passionibus absoluta omninoque libera semper subsistente, ut ex collatione, sicut ait sanctus Augustinus, perversae voluntatis impiorum laudaretur et exaltaretur rata voluntas justorum. Etenim, ut ipse ait, nigrum colorem inter ceteros colores ars picturae interserit, ut ex comparatione ipsius, 122.0953D| dum obscurus cernitur, aliorum colorum claritas probetur. Nam quod deforme per seipsum in parte aliqua universitatis existimatur, in toto non solum pulchrum, quoniam pulchre ordinatum est, verum etiam generalis pulchritudinis causa efficitur: et est sapientia ex collatione insipientiae, scientia ex collatione ignorantiae, quae est per defectum et privationem, vita ex comparatione mortis per defectum, lux ex oppositione tenebrarum per privationem laudibus 122.0954A| digna; et, ut breviter dicam, omnes virtutes ex oppositis sibi vitiis non solum laudem comparant, verum etiam sine illorum comparatione laudem non adquirerent. Eadem ratione beatitudo justorum gloriam sibi invenit ex suppliciis impiorum, gaudiumque bonae voluntatis ex tristitia perversae; et ut vera ratio pronunciare non trepidat, omnia, quae in partibus universitatis mala, inhonesta, turpia, misera, suppliciaque ab his, qui simul omnia considerare non possunt, judicantur, in contemplatione universitatis, veluti totius cujusdam picturae pulchritudinis, neque supplicia sunt, neque misera, neque turpia, neque inhonesta, neque mala sunt. Quicquid enim divinae providentiae administrationibus ordinatur, bonum et pulchrum et justum est. Quid enim melius 122.0954B| est, quam ut ex oppositorum comparatione et universitatis et conditoris omnium laus ineffabilis comparetur? Quid justius, quam ut bene meriti sublimissimum rerum ordinem, male vero meriti infimum obtineant? Quid honestius, quam ut ex propriis singulorum habitudinibus universitas rerum omnium ornetur? Nemo itaque recte philosophantium existimat, ullam malitiam malumve, ullam impietatem impiumve, ullam miseriam miserumve, ullam poenam punitumve, ullum supplicium suppliciove obnoxium, ullam turpitudinem turpeve, ullam inhonestatem inhonestumve, in bona, et optima, et religiosissima, et felicissima, et impunibili, et beatissima, et pulcherrima, et honestissima harmonia totius universitatis conditae, et ab eo, qui summa honestas 122.0954C| est, summa pulchritudo, summa beatitudo, summa quies, summa felicitas, summae religionis, summum bonum, ordinatae, posse esse. Aliud est enim considerare singulas universitatis partes, aliud totum. Hinc conficitur, ut, quod in parte contrarium esse putatur, in toto non solum non contrarium, verum etiam pulchritudinis augmentum reperitur. Infernus itaque cum a Graecis ἅδης, hoc est tristitia vel deliciarum privatio, dum per seipsum consideratur, malum malis cognoscitur, dum vero in universitatis pulcherrima ordinatione constituitur, bonum bonis efficitur, quoniam non solum justissimi judicis severitas, aeternaque sententia in eo manifestatur, verum etiam beatorum hominum et angelorum laus felicitatis acquiritur, et pulchritudo cumulatur. 122.0954D| Quare itaque intra terminos naturae fieri non sineretur, unde laus ejus et adquiritur et pulchritudo augetur? Cur autem diversa impiorum supplicia inferni vocabulo Latini solent significare, ex opinione vulgi, ut sanctus Augustinus in duodecimo libro Exemeri sui explanat, tractatum est. Antiqui enim spes suas fabulis animasque sepulcris dantes, quemadmodum cadavera corporum obruta sepulcris, ita etiam animas cum ipsis cadaveribus detentas in 122.0955A| iisdem sepulcrorum cavernis putabant. Hinc infernum quasi infra terram positum vocabant. Inde falsa crevit opinio, animas videlicet locales esse sub terra. Graeci autem solito more res acutius considerantes expressiusque significantes, ἅδην, ut diximus, hoc est tristitiam appellaverunt infernum. Naturam siquidem rerum visibilium et invisibilium diligenter rimantes, locum suppliciis invenire non potuerunt, nisi in libidinosae voluntatis malorum hominum et angelorum egestate, rerumque, quas intemperanter amaverant, defectu et privatione, ex quibus tristitia nascitur, in qua rationabilium animarum irrationabiles appetitus sive in hac vita sive in futura torquentur, egestate quidem non valentes invenire, quod sibi optant fieri, defectu vero et privatione, dum 122.0955B| quod illicito perniciosoque amore possidere putaverant, omnino ab eis aufertur, diutiusque eo abuti non sinuntur. Et hoc est totum, quod dicitur malarum cogitationum irrationabiliumque cupiditatum poena atque supplicium, dolor videlicet atque tristitia, quibus duobus impiorum conscientia intra semetipsam punitur; quae duo propterea mala non sunt, quoniam justissima divinae providentiae administratione his, quos torquent, accidunt, et quoniam, quod ubique in omnibus malum non est, malum dici non potest. Est autem tristitia bona in his, qui sua lugent delicta, sicut ait Dominus in Evangelio: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Similiter bonus dolor in his, quibus tardum morosumque videtur, donec ad promissam sibi beatitudinem perveniant. 122.0955C| Quo dolore Apostolus laborabat, dicens: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Quid dicam de doloribus eorum, qui Christi martyres facti sunt? Tristitia autem dolorque impiarum cupiditatum, sive in hac vita sive in altera, propterea mala non sunt, quoniam mala desideria puniunt: urit enim tristitia, quae nascitur ex egestate rerum temporalium, veluti quaedam inextinguibilis flamma imperfectos appetitus; mordet veluti vermis non moriens, dolor, qui putredine libidinosae concupiscentiae nascitur, dum quod concupiscitur, aufertur. Est et alia ratio, quae tristitiam et dolorem impiorum mala non esse perhibet. Sunt enim veluti quaedam materia copiosissimae laudis, aeterni gaudii, aeternaeque salutis, quibus, qui in Deum transeunt, fruuntur. Repertum est 122.0955D| itaque, ut arbitror, illud tertium quod quaerebas, ceterisque duobus praeferebas, hoc est, posse puniri, quod in natura rerum nec secundum substantiam, nec secundum naturale accidens, nec omnino a Deo factum est, in aliquo subjecto naturali et substantiali et et a Deo facto, quod per seipsum neque punitur, neque in se punito compatitur. Et hac ratione recte intelligitur, quod verissime creditur, Deum videlicet in nulla natura a se condita punire quod fecit; quod autem non fecit, punit. DISC. Repertum 122.0956A| sane; quamvis adhuc non omni caligine remotum. Non enim jam clare perspicio, et absque ulla nebula luculenter, quomodo potest puniri quod non est, et, quod est, puniri non potest. Facilius namque crediderim posse puniri quod est, quam quod non est. MAG. Ecce iterum quasi obliviscens praeteritarum rationum videris, et quem putaveram ex praesentis negotii profundo emersum et absolutum, denuo demersum atque detentum te esse vereor.

DISC. Non adeo te oportet vereri. Siquidem de talibus, quae inter nos conveniunt, quaedam mentis acumine, veluti aethereum lumen, purissime penetro, quaedam vero caliginose ac veluti aëra intercisas ruptas nubeculas conspicor. Ideoque non me pudet, nec piget repetere, ut lucidius aspiciam, quae adhuc 122.0956B| mentis meae obtutibus non omnino patefacta sunt. MAG. Age igitur, dic, num omnia, quae sunt, ab eo solo, qui vere est, et totius essentiae superessentialis causa, ex non existentibus in existentia deducta sunt, et utrum quiddam in natura rerum est, quod ab eo substitutum non est?

DISC. Cur me interrogas de eo, quod omnibus recte philosophantibus notissimum est, et incunctanter definitum? Ab uno enim omnia, et nihil est, quod ab eo non sit.

MAG. Putasne itaque, omne, quod ab ipso est, posse corrumpi? DISC. Nec hoc dixerim. Omne enim, quod in essentiam duxit, non, ut esset, tantummodo duxit, sed ut semper esset, quoniam semper causaliter in eo erat. Omne autem, quod semper est, aeternum est; et omne aeternum verum: omne autem verum 122.0956C| nulla vi potest corrumpi. Nullum igitur ab uno omnium principio factum recipit sui corruptionem. Quid enim illud corrumpere posset? Non enim verum, neque verisimile est, ut a Creatore corrumpatur, quod, ut semper esset, ab eo constitutum est. Et si aliqua natura creata melior illo est, inferiorem se naturam corrumpere impossibile est, quoniam bonum nullius boni corruptionis causa fieri potest; sin autem inferior se creatura est, difficilius est, inferius corrumpere quod superius est. At si aequale sibi bonum est, nullum bonum aequale sibi bonum corrumpere appetit, dum ejusdem virtutis sint et operationis et essentiae. Relinquitur ergo, nullam naturam alteram naturam corrumpere vel velle vel posse. Est et alia ratio, quae indubitanter asserit, 122.0956D| nullum eorum, quae ab uno Deo conditore omnium sunt, corruptionem nec recipere vel corrumpi posse. Si enim corrumpi inchoaret, corruptionis ejus finis sequeretur. Omne siquidem, quod inchoat pati, passionis suae duplicem finem expectat. Aut enim penitus, ut non sit, sua corruptione consummabitur, suaque corruptio secum extinguetur, consumpto quippe corruptibili corruptionem ejus perire necesse est, quando non invenit, quod corrumpat: aut ad talem finem corruptio 122.0957A| perveniet, ut in eo, quod corrumpit, aliquid incorruptibile remaneat, quod corrumpi non potest, eoque reperto ipsa corruptio necessario deficit; corruptio quippe, quando nihil corrumpit, in seipsa extinguitur. Sed haec duo vera refutat ratio. Nulla enim natura potest corrumpi, ut penitus non sit, et ad nihilum redigatur. Ad hoc quippe creata est, ut semper subsistat. At si inchoaret corrumpi, et ad talem finem perduceretur, ut penitus sua corruptione interimeretur, profecto ad nihilum redigeretur. Quod virtus essentiae a summo bono conditae penitus excludit. Nulla itaque natura corrumpi inchoat, neque finem interemptionis suae expectat. Si autem quippiam a Deo factum incipit corrumpi, et tamen in eo relinquitur quod corrumpi 122.0957B| impossibile est, nullamque corruptionem recepit, profecto ipsum est, quod solum et totum a Deo incorruptibile factum est, quod corruptionem non recipit, ac per hoc nusquam nunquam corrumpi inchoavit. Nullum itaque eorum, quae a summo bono condita sunt, corruptionem vel corrumpendi possibilitatem recipit.

MAG. Video te resipiscere, ac de his, quae tibi caliginosa visa sunt, claram indubitabilemque rationem reddere. Hac itaque de incorruptibilitate rerum a Deo conditarum definita sententia considera, num omne, quod corrumpi non potest, potest puniri.

DISC. Qua ratione id fieri possit, non intueor. Videtur enim mihi omne, quod corrumpi non potest, puniri non posse, sicut omne corruptibile punibile arbitror esse. Corruptionem 122.0957C| siquidem quandam poenam fieri quis negarit? Nam dum corpora nostra mortalia ipsum dolorem, qui repentina sanitatis corruptio definitur, patiuntur, ea puniri sentimus. Animas quoque adhuc in eis detentas eisque compatientes quodammodo puniri nullus ambigit, cum ratio doceat, simplicem animae naturam neque corrumpi, neque puniri, neque passionibus corporeis infici; compati tamen dicitur, dum congenito sibi corpore et compaginato auxilium praestare laborat, ne destruatur. Semper enim appetit corpus sibi superadditum in unum colligere, in unoque, ne fluat et corrumpatur, continere. MAG. Anima itaque ad imaginem Dei facta, sicut nunquam corrumpitur per seipsam, ita nunquam punitur. DISC. Non aliter praefata docet ratio. Si enim 122.0957D| nulla spiritualis substantia per seipsam puniri potest, quanto magis illa, quae ad imaginem Dei facta est. MAG. Quid ergo dicemus de corpore? Numquid quoniam corrumpitur, punitur?

DISC. Puniri non dicimus, nisi quod suam poenam sentit, ideoque si solus animae sensus est, quod ex mortuis cadaveribus datur intelligi, corrumpitur solummodo corpus, non autem punitur. Nam et corpora rerum omni sensu carentium, ut sunt ligna et lapides, herbarumque germina, corrumpi dicimus, non autem puniri. Sed si sensus exterior non solum ad animam, verum 122.0958A| etiam ad corpus pertineat, non magnopere negandum, corpus mortale et animale et corrumpi et puniri posse.

MAG. Corpora igitur mortalia, si sensus sint capacia, corrumpi et puniri, sin vero sensu carentia, corrumpi solummodo videntur posse, non autem puniri.

DISC. Ita existimo.

MAG. Omnia itaque corpora mortalia, sive solummodo corrumpantur, sive simul et corrumpantur et puniantur, a Deo facta non sunt. Praedictis siquidem rationibus confectum est, omne, quod a summo bono factum est, nullam corruptionem, ac per hoc nullam poenam recipere.

DISC. Mundum istum visibilem sensibilibus corporibus maxime subsistentem a Deo factum esse, quis nisi insipiens negare praesumat? MAG. Quomodo ergo illius corpora corrumpuntur 122.0958B| vel puniuntur?

DISC. Duobus modis corruptionem dicimus. Quorum unus quidem ille, qui generalium elementorum coitum per visibiles species in generationem procedere docet, et iterum specialium corporum resolutionem, in catholica elementa ex quibus compacta sunt reditum; alter, quo nullius creaturae essentiam et virtutem et operationem posse vitiari affirmantes, rationabilis intellectualisque creaturae voluntates irrationabilibus motibus corrumpi approbamus. Et primus quidem modus temporalium localiumque rerum et sensibilium plus videtur docere in se invicem transfusionem et transmutationem, quam corruptionem, quoniam omne, quod divina providentia ordinatum est, pulchritudinem infert universitati, non corruptionem. 122.0958C| In his enim omnibus et naturalis substantiarum integritas, et qualitatum naturalium mutabilitas custoditur; quibus duobus sensibilis creaturae plenitudo componitur, ac per hoc abusive temporalium rerum varietas per incrementa et resolutiones incrementorum corruptionis nomine appellatur. In hac forma locutionis intelligitur Apostolus dixisse, de fragilitate humani corporis disputans: Corruptibile hoc induetur incorruptionem, et mortale immortalitatem. Et alibi: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem. Quibus verbis non solum humani corporis adhuc fragilis atque mortalis solutionem in elementa simplicia, quorum qualitatibus in se invicem convenientibus componitur, 122.0958D| verum etiam ex ipsis iterum revocationem, inque spirituales incorruptibilesque qualitates reditum significat, terreni corporis mutabilitatem corruptionis vocabulo appellans. Non enim propterea ista sensibilia et temporalia spernuntur ab his, qui spiritualia desiderant et aeterna, quasi mala sint, sed quia instabilia et mutabilia sunt, finemque transmutationis suae in melius expectant, et in comparatione stabilium immutabiliumque nullum transmutationis suae finem in melius expectantium veluti contemptibilia penitusque deserenda et postponenda judicantur. 122.0959A| Secundus vero modus non in rerum mutabilium transfusionibus intra naturam versatur, sed in propriarum voluntatum perturbationibus, quae extra naturam sunt, quoniam, quae ex Deo non subsistunt, corruptiones, quae vere dicendae sunt perversae voluntatis vitia, considerat. Proinde hujus mundi corpora non corrumpi, sed in seipsa naturali motu ac varietate transfundi existimanda sunt, ac per hoc neque puniri. Naturales siquidem passiones poenarum vocabulo juxta rerum proprietatem nullo modo appellandae sunt. Et si quis dixerit, sensibilium corporum in semetipsis transfusiones per generationem et solutionem propter peccatum humanae naturae fieri, ac per hoc veraciter corruptiones posse vocari, videat totius visibilis creaturae 122.0959B| ordinem et pulchritudinem non nisi in vicissitudinibus rerum per loca et tempora constare, illasque vicissitudines ac varietates non aliunde nisi divina providentia et administratione causas ducere, et plus ad humanae naturae eruditionem, et ad Creatorem suum revocationem factas fuisse, quam ad peccati ultionem. Eo enim modo spiritualis medicinae imaginem suam Deus voluit et in seipsam et ad seipsum revocare, ut rerum mutabilium taedio fatigata et exercitata, immutabilium aeternorumque stabilitatem contemplari desideraret, ardenterque verorum incommutabiles species appeteret, in quarum absque ulla varietate pulchritudine quiesceret. Hinc conficitur, quod etiam in superioribus praesentis disputationis plurimis locis est 122.0959C| conclusum atque definitum, nullam aliam sedem corruptionibus poenisque posse reperiri, praeter rationabilis et intellectualis creaturae perversos illicitosque propriae voluntatis motus, qui nec ex Deo, nec ex natura condita occasiones accipiunt, incausales enim sunt, quoniam per seipsos dum quaeruntur, nihil aliud in eis invenitur praeter licitae et naturalis voluntatis privationem atque defectum.

MAG. Omne itaque, quod corrumpi non potest, puniri posse ratio non sinit; omne autem, quod ex una omnium causa factum est, incorruptibile esse necesse est. Omne igitur, quod ex una omnium causa factum est, poenas pati impossibile est. Porro si impiorum supplicia futura esse divina testatur auctoritas, quae nullo modo fallit 122.0959D| vel fallitur, sequitur, ut in aliquo, quod ex Deo factum est, ideoque non abusive dicitur esse, et probabiliter concluditur impassibile, corruptiones poenasque atque supplicia constituas, et ad id, de quo haesitare videbaris, intrepidus redeas, et incunctanter dicas, solummodo posse puniri, quod non est, in eo, quod est, hoc est perversam voluntatem, quae penitus substantialis non est, in phantasiis rerum sensibilium, quae videlicet phantasiae, quoniam de naturalibus formis in memoria exprimuntur, non 122.0960A| omnino non esse intelligendae sunt; quod autem est, omnino impunibile esse necesse est, dum virtute sua, quod punitur, sustineat et puniri sinat. Ac per hoc verissime de divina praedicatur justitia, quod in nulla creatura, quam fecit, puniri permittit, quod fecit; punit autem quod non fecit.

DISC. Satis et copiose de hoc negotio est actum.

MAG. Satis plane, si purissime ac sine ulla cunctatione perspicis ita esse, et non aliter.

DISC. Clare perspicio, omnique caligine remota intelligo, universitatem creaturae a Deo conditae impunibilem esse, omnique corruptione absolutam.

MAG. Redeamus ergo ad propositum, hoc est, ad reditum universitatis conditae in suas causas.

36.

DISC. Prius considerandum, arbitror, qua 122.0960B| ratione aeterna erunt supplicia, quando nulla malitia erit, ne sit bonitati coaeterna, et omnis impietas, ne sit divino cultui coaeterna, peribit, et omnis nequitia, ne sit divinis legibus infesta, de natura rerum abolebitur, et, quod vera exigit ratio, deficiente malitia nullus erit malus; malus enim malitia malus est. Pereunte impietate nullus impius remanebit; omnis enim impius impietate impius est: abolita iniquitate quis iniquus relinquetur? Malitiam autem et impietatem et iniquitatem perituras esse nemo sapientium dubitat, considerans, malitiam non posse fieri, nisi ubi invenit, cui noceat. In futuro autem, quando omnia in omnibus Deus erit, et omnis creatura liberabitur a servitute, cui malitia nocebit? Nulli. Impietas quoque eadem ratione, quod 122.0960C| peritura sit, intelligitur. Quomodo enim impietas erit et impius, quando falsorum deorum cultus omnino extinguetur, et unus Deus ab omnibus electis et reprobis in omnibus cognoscetur? Iniquitas quomodo manebit, quando nemo leges divinas praevaricare poterit? Et hoc apertissime divina declarat Scriptura, quae dicit: Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Non enim substantiam illorum, sed peccatum et iniquitatem defectura esse credendum est: et quod beatus Hieronymus in expositione Ezechiel ab Isaia propheta de generali totius humanae naturae purgatione in figura Jerusalem introduxit: Sanctificabo, inquit, eam in igne ardente, et devorabit sicut foenum materiem. Quoniam in ipso loco dupliciter materiem intelligimus; 122.0960D| aut enim materies informis, quae de nihilo facta est, et ex qua diversitate formarum sibi adjuncta hujus mundi sensibilis componitur structura, significatur, quae videlicet materia sicut foenum ardebit, quando sanctificabitur, id est, purgabitur in ipsa natura ad imaginem Dei facta, ita ut nil in ea materiale, vel temporale, vel terrenum, vel visibile, vel transitorium mutabileve remaneat, quoniam omnino in spiritualem vertetur stabilitatem et uniformitatem; aut cunctorum vitiorum et malefacterum 122.0961A| occasiones, hoc est malitiam, impietatem, iniquitatem materiae vocabulo propheta voluit insinuare, aut utrumque. Quomodo ergo supplicia erunt, quando nil dignum supplicio in natura rerum relinquetur? MAG. In superioribus sufficienter de his est actum, et ad purum, ut arbitror, definitum. Ideoque nunc breviter, quoniam exigis, colligendum. Siquidem inter nos subtracta omni controversia consederat, omnem malitiam malosque, omnem impietatem impiosque, omnem iniquitatem iniquosque, justissima divini judicii sententia, ne naturarum integritati semper impediant, veluti quasdam sordes purgandas penitusque de natura rerum adimendas aboleri; et hoc non solum auctoritate sanctorum Patrum divinaeque Scripturae, verum etiam recte ratiocinationis 122.0961B| investigationibus est firmatum; vanas autem cogitationes hominum in falsis rerum temporalium phantasiis in eorum animabus, qui solummodo integritatem naturae recepturi sunt, non autem in gloriam immutabuntur, semper mansuras, seraque poenitentia de rebus, quas in hac vita illicite atque inordinate concupiverant, veluti quadam inextinguibili flamma arsuras. Proinde, ut mihi videtur, ambiguum posuere exemplum, qui rationabilem naturam et semper mansuram, et suppliciorum flammis semper arsuram docere volentes, asbestum lapidem semper manere semperque ardere dicunt, ita ut et substantia ejus, et quantitas, et qualitas nullo modo minuatur vel corrumpatur, dum flamma in ea non extinguitur. Hac enim similitudine 122.0961C| non irrationabilius uti possent ad suadendum, quod non solum naturalia bona rationabilis naturae semper absque ullo detrimento permanebunt, verum etiam in his, qui purgati et sanctificati ultra omnia naturalia bona deificationem accipient, aeternae beatitudinis gloria, veluti in extinguibili divinae gratiae flamma fulgebunt, ita ut in eis et naturalis pulchritudo perpetuo maneat, et deificationis claritas super omnia eluceat. Discernis itaque, ut opinor, inter ea, quae penitus peribunt, et ea, quae aeternis attribuuntur suppliciis.

DISC. Discerno; video enim, quod vitia vitiorumque occasiones de natura rerum penitus delebuntur, phantasiae autem rerum temporalium, quibus imperfectae animae in carne constitutae seducuntur, aeternis suppliciorum 122.0961D| ardoribus attributae manebunt, ut in eis pravae torqueantur cupiditates pravorum. Sed adhuc non parva mihi obstat quaestio. Si bonitati et beatitudini ceterisque divinis virtutibus, quae de Deo praedicantur, nil erit coaeternum, cur veritati aliquod coaeternum opponitur, hoc est, falsum et falsitas? Ut enim, ni fallor, [sicut] veritati opponitur falsitas, ita vero falsum. Si igitur omnis phantasia falsa 122.0962A| est, ac per hoc et falsitas: quis phantasiam veritati esse contrariam negarit? At si phantasia rerum temporalium suppliciis distribuitur aeternis, profecto aeternae erunt phantasiae, perpetuoque opponentur veritati.

MAG. Non immerito talis caligo tibi occurreret, si prius clarissimo ipsius veritatis, de qua quaestio est, radio illuminatus, ad purum dignosceres, id ipsum esse, absque ulla differentia, falsum et phantasiam, ita ut omnis phantasia sit falsa, et omne falsum phantasia. Nunc autem quoniam magna differentia est inter falsum et phantasiam, relinquitur, ut illud, quod proprie dicitur falsum, solummodo opponatur veritati, phantasiam vero veritati non esse contrariam.

DISC. Expone, quaeso, quae sit illa differentia, quae falsum segregat 122.0962B| a phantasia.

MAG. Suis definitionibus discernuntur. Est enim falsum, quod appetit esse, quod non est; aliter enim vult se videri quam est, quia non ita est ipsa res, de qua praedicatur, quomodo de ea praedicatur. In quo genere quaedam fabularum sunt constitutae, ut volatus Daedali, quae fabula nec vera est, nec veri similis, sed falsa omnino opinio, quae fallit insipientes. Nunquam enim Daedalus volavit, navigasse autem de Creta in Euboeam fertur. Ideoque falsum dicitur, quia fallit et decipit judicium eorum, qui falluntur, falsa pro veris approbantes; quod est proprium erroris. Et hoc est, quod vere dicitur falsum, quamvis saepe in dialecticis propositionibus negationes falsi nomine vocitentur, saepeque affirmationes: negationes quidem, 122.0962C| ut omnis homo animal non est falsum est; affirmationes autem, ut omnis homo justus est falsum est. Phantasia vero est imago quaedam et apparitio de visibili vel invisibili specie memoriae impressa. Dum enim nulla res corporea vel incorporea per seipsam mortalibus adhuc sensibus conspicua sit, natura rerum constituit, ut in sensu exteriori sensibilium rerum imagines, in interiori vero intelligibilium exprimantur; ac deinde veluti ex duobus fontibus, sensibilibus dico et intelligibilibus, duo quaedam flumina in memoriam confluunt, et unum quidem flumen ex inferioribus per sensum corporeum, alterum vero superioribus per eum sensum, qui solius animae est, meatum trahit. Et omne, quod ex his memoriae infigitur, phantasia 122.0962D| proprie nominatur, hoc est apparitio, ut superius diximus. Siquidem phantasia ex verbo graeco, quod est φαίνω, cujus interpretatio est appareo, etymologiam ducit. Qua igitur ratione phantasia veritati opponeretur, cum et ipsa veritas per seipsam inconspicua in suis phantasiis, quas vocant theophanias, quaerentibus se occurrit et ineffabili modo manifestat? Et dum omnis phantasia quaedam 122.0963A| naturalium rerum similitudo sit animae impressa, cur, quod ex natura procedit, veritati contrarium judicaretur, cum nulla natura veritati contrarietatis ratione obsistat? Et hoc approbat vera ratio, quae firmissime astruit, nullam phantasiam de eo, quod intra naturarum numerum non continetur, posse in sensibus seu memoria exprimi. Omne quippe, quod omnino caret substantia et forma et qualitate, nulla potest imaginari similitudine seu apparitione, ac per hoc nulla phantasia. Siquidem phantasiae, quae de falsis fictisque corporibus immundorum spirituum in sensibus hominum, quos deludunt, effigiantur, umbrae proprie appellandae sunt, non autem phantasiae. DISC. Phantasia igitur aliquod bonum est, quoniam naturalium rerum imaginatio est.

MAG. 122.0963B| Illud negare non possum: omne siquidem, quod ex naturalibus causis oritur, bonum esse non denegatur. DISC. Puniri ergo bonum posse cogeris fateri. Dixisti enim, rerum temporalium phantasias suppliciis aeternis esse distribuendas.

MAG. Nullatenus. Non enim dixi, ipsas phantasias suppliciis torquendas, sed in ipsis irrationabiles motus perversarum voluntatum suppliciis aeternis subigendos. Consideravimus enim, quod non est, non posse puniri, nisi in aliquo bono, quod est.

DISC. Recordaris, ut opinor, supradictae ratiocinationis tuae, qua incunctanter conclusisti, phantasias rerum temporalium animabus infixas, sive in hac vita, sive postmodum in altera, omnino nihil esse; ideoque in eis perversae voluntates puniuntur, quoniam, cum comprehendi posse 122.0963C| in aliquo putantur, fugiunt se comprehendere cupientes, et evanescunt.

MAG. Recordor; nec me poenitet talia dixisse, quoniam phantasias substantiale bonum non omnino dixi, substantialibus autem bonis adhaerere, et ex eis nasci indubitanter probavi. Et sive in eis impiorum supplicia, sive justorum praemia disponentur, ubique tamen bonas esse non dubitavi asserere, quoniam et beatorum felicitas, quae in contemplatione veritatis constituitur, in phantasiis, quas propter differentiam aliarum phantasiarum theologi theophanias appellant, administrabitur. Ipse Deus enim per seipsum semper invisibilis est et erit, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. De eo autem, quod falsum et falsitas non perpetuo et 122.0963D| vero et veritati opponentur, ne coaeterna sint, nullus sapiens dubitare debet. Quis enim futurae vitae statum rectis ratiocinationibus inquirens dixerit, falsitatem esse futuram, quando veritas in omnibus apparebit, et omne falsum non solum de natura rerum, verum etiam de judicio totius rationabilis et intellectualis creaturae auferetur; ubi nemo fallit, et fallitur nemo, dum natura rerum in suas causas revertetur; in quibus nil aliud considerabitur praeter 122.0964A| verum et veritatem, in quantum unicuique electorum juxta donationis suae altitudinem contemplari eam permittetur. Quamvis enim non eodem modo, sed multiplicius in infinitum divinarum visionum ascensionibus et descensionibus et justis et injustis apparebit, omnibus tamen apparebit, quando in omnibus injustis, sola injustitia punita et interempta, ipsa purgata et intemerata relinquitur natura, in ipsos gradus, de quibus peccando corruerat, reversura. De quo reditu quod restat, discutiendi tempus est.

DISC. Tempus plane. Prius tamen noscere velim, quoniam me valde perturbat, quomodo universitas naturarum omnium, si in Deum reversura est, ulla supplicia intra se contineri patietur. Non enim supplicium in Deo esse credibile 122.0964B| est.

MAG. Dic quaeso, num omne, quod inferni et suppliciorum nomine vocitatur, est an non est? DISC. Coartor undique. Si enim dixero est, confestim dicturus eris, quid mirum tibi videtur, si, quod est, in eum, a quo sunt omnia, inter cetera, quae sunt, reversurum sit? Sin autem dixero, non est, respondebis, cur computas inter omnia, quae in Deum reversura sunt, id, quod non est? Et iterum si dedero, omne, quod inferni nomine significatur, extra universitatem esse, absque mora concludar, omni ratione desertus, invitusque cogar fateri, non esse mirum, quod intra ea, quae sunt in Deo, non est, intra ipsum quoque Deum non esse; et deridebit me ratio, quae incunctanter praedicat, extra Deum et universitatem ab eo conditam nihil recte 122.0964C| cogitari vel intelligi posse. Omne enim, quod est et quod non est, Creatore ambitur et creatura. Si autem dixero, intra, coactus fatebor, non solum ea, quae sunt, verum etiam, quae non sunt, intra terminos divinae bonitatis et justitiae et providentiae et judicii contineri. Non enim solummodo ea, quae sunt, verum etiam ea, quae non sunt, sive per superexcellentiam ultra omnem intellectum, sive per privationem eorum, quae sunt, infra omnia, quae intelliguntur esse, divina virtute credimus et intelligimus administrari, extra quam omne, quod est et quod non est, egredi non potest. Nam omnia, quae extra beatorum ordinem expelluntur, extra divinas leges, intra quas omnia continentur, evadere non possunt, et quae a superioribus 122.0964D| ordinibus cadunt, in inferiores ordines decidere, inque eis detineri coguntur. Omnis autem ordo, sive summus sursum versus, sive extremus deorsum versus, sive medius, et a Deo est constitutus, et intra eum custoditur, extra quem nihil est, et intra quem omne, quod est, et omne, quod non est, mirabili et ineffabili modo comprehenditur. Sive ergo dixero infernum esse, quod Scriptura divina testatur, sive negavero in natura rerum esse, negare non 122.0965A| potero, intra ea, quae in Deum reversura sunt, contineri, ipsoque, qui omnia ambit, ambiri, et extra quem nihil potest vel cogitari, vel credi, vel intelligi, praesertim dum inconcusse intelligo, tenebras intra lucem contineri, silentium intra sonitum, umbram intra corpus, ceteraque similia, quae causas suas in his, quibus e contrario respondent, constituunt. Sive enim absentia rerum sint, sive defectus et privationes, sive opposita atque contraria, absque his, quorum absentiae, defectus, privationes, oppositiones, contrarietates sunt, nullo modo esse intelligi possunt. Esse autem dico ea ratione, qua non solum substantialia et naturalia, verum etiam, quae eis ex adversa parte respondent, esse dicuntur. Nullum namque vitium est, quod non ex 122.0965B| positione virtutis, cui ex diametro resistere conatur, continetur.

MAG. Laetor valde, quando retia, quae tu ipse tetendisti, tuae contemplationis viribus illaesus, nulloque modo detentus evasisti. Et jam, ni fallor, intelligis, non solum omne, quod ab uno Deo creatum est, verum etiam omne, quod irrationabilis motus rationabilis et intellectualis creaturae supermachinatus est, et nunc intra ordinem divinae providentiae contineri, et tunc post universalis creaturae in suas causas reditum inque ipsum Deum ordinandum fore, quando totius universitatis conditae plenissima perficietur pulchritudo. Neque hoc mirum, dum nulla natura aliam naturam punire, nullum vitium virtutem, qua continetur, possit corrumpere; et non solum hoc, sed ex his omnibus 122.0965C| intra divinas leges ordinatis omnium plenitudo naturarum et formositas complebitur, omnium visibilium et invisibilium consona absque ulla dissonante harmonia modulabitur.

DISC. Non falleris. Nam retia, quae tetendi, hoc est problemata, quae proposui, propterea a me tensa sunt, ne diutius in eis caperer, sed ab eis absolutus libero mentis contuitu clare perspicerem universae naturae adunationem ex diversis sibique oppositis copulari, musicis rationibus admonitus, in quibus conspicor, nil aliud animo placere pulchritudinemque efficere, nisi diversarum vocum rationabilia intervalla, quae inter se invicem collata musici modulaminis efficiunt dulcedinem. Ubi mirabile quiddam datur intelligi, et solo mentis contuitu vix comprehensibile, quod non 122.0965D| soni diversi, verbi gratia, fistularum organi, vel chordarum lyrae, seu foraminum tibiae, qui quoddammodo sensibus percepti, in numero rerum esse videntur, harmonicam efficiunt suavitatem, sed proportiones sonorum et proportionalitates, quas, sibi invicem collatas, solius animi interior percipit et dijudicat sensus. Quae videlicet proportiones et proportionalitates vocum sensibilium sonorumque merito dicuntur esse, quoniam non solum nil ab eis corporeus sensus patitur, verum etiam ultra omnem 122.0966A| sensum acutissimis rationabilis animi obtutibus veluti supra rerum naturam considerantur, et dum inter ea, quae non sunt, computantur, his, quae sunt, honestissimam praestant et administrant concordiam: sive intelligat qui sonis auscultat, quid in iis dulcedinem et pulchritudinem efficiat, sive non intelligat, inest tamen omnibus interior sensus, quem rata rerum collatio conveniensque adunatio non latet. Quis enim senarii numeri virtutem, qui totius harmoniae intelligitur fundamentum; quis collationes ipsius cum suis sesquialteris, sesquitertiis, duplis quoque intra naturas rerum potest cognoscere, dum rerum omnium visibilium et invisibilium universitas in eo veluti in quodam principali exemplo constituta sit? Quid ergo mirum, si ex his, 122.0966B| quae sunt substantialiter, et naturalibus accidentibus, et ex his, quae non sunt, sive per excellentiam, sive per defectum et privationem, totius creaturae harmonia componatur, dum in omnibus, quae sunt et quae non sunt, nulla malitia vel malum, quod bonitati omnium, nulla turpitudo vel deformitas, quae pulchritudini et formositati in causas suas conditoremque suum reversurae resistat, omnino non remanebit. Ac per hoc non me movet, dum audio, ex suppliciis malarum voluntatum et praemiis bonarum pulcherrimam harmoniam futuram esse, quoniam supplicia bona sunt, dum sint justa, et praemia, dum sint plus gratuita, quam bonis meritis retributa, quando video graves acutosque sonos, eorumque medios quandam symphoniam inter se invicem in proportionibus 122.0966C| et proportionalitatibus suis efficere. Et si quis ad haec objecerit, perversas voluntates malorum hominum et angelorum, quibus debentur supplicia, malas esse, ac per hoc in restauratione ac reditu naturarum malum semper esse remansurum, suppliciaque passurum; et si ita est, sequitur, non omnino pulchritudinem naturarum turpitudine malitiae non infectam esse futuram: huic respondebo duce Deo ac vera ratione, primum quidem intra rerum naturam vel extra eam nullum malum inveniri, sicut Dionysius Areopagita in libro de divinis Nominibus multiplicibus astruit rationibus, quas nunc introducere et longum et superfluum videtur; deinde perversos perversarum voluntatum motus malos non esse, sed illicitos. Quod enim ex libero rationabilis 122.0966D| creaturae arbitrio processit, quis malum esse dixerit? Si enim libertas naturae rationabilis ad imaginem Dei conditae a Deo data est; non enim imago Dei ullis legibus detineri debuit coacta: necessario omne, quod ex ipsa libertate evenit, malum seu malitia recte dici non potest, ne in aliquo malum et malitia concludatur. Et si libera voluntas rationabili et intelligibili creaturae non ideo concessa sit, ut per eam peccaret, sed ut per eam pulchre et rationabiliter Conditori suo inserviret, tamen, in suis 122.0967A| licet veluti captiva irrationabilibus motibus ad illicita attracta sit, non inde malum nascitur, sed aliquod corrigendum divina justitia et revocandum divina misericordia, si correctionibus suis et emendationibus liberae voluntatis arbitrium fuerit obediens; sin vero contumax superbiaque inflatum in suis perversis motibus perseverare voluerit, impetus ejus libidinosus retinebitur, ne, quod illicite appetit, apprehendat. Et hoc est totum, quod dicitur liberae ac perversae voluntatis supplicium, hoc est, ab illicitis suis motibus prohiberi, ne ad finem suae cupiditatis possit pervenire. Hoc autem dico, ne beatissimi Dionysii Areopagitae auctoritati resistere videar, qui non solum in aliqua natura seu substantia, verum etiam in nullis irrationabilibus rationabilis naturae 122.0967B| affectibus malum sinit inveniri, seu aliqua ratione concedi. Nullum enim rationabilis creaturae vitium est, quod non in aliqua irrationabili bonum sit, ideoque quod ubique prohibitum non invenitur, sed in aliquo, in eo, in quo prohibetur, non malum, sed illicitum vocari oportet. Et ut de hac ratione pauca introducamus exempla, superbia, ut ait B. Dionysius Gregoriusque Theologus, in equo bonum est, in homine vero illicitum atque inconveniens. Ferocitas in leone bonum est, et sine qua leo dici non potest; mitis enim leo leo non est, perdita qualitate naturali: ipsa autem ferocitas in natura rationabili vitium est et inconcessum. Spurcitia porcorum est proprium, in homine alienum: et similia, quae dum in bestiis considerantur, naturalia bona sunt, in homine vero 122.0967C| vel angelo vitia contra naturam pugnantia, in nullo tamen mala. Quod enim, ut diximus, in toto malum non est, malum fieri in parte non potest, quamvis videatur esse illicitum, atque purgandum seu refraenandum. Nihil ergo relinquitur, quod plenitudinem et pulchritudinem totius universitatis minuat seu dehonestet, sive hic, dum adhuc sensibilis mundus cursum suum peragit, sive illic, dum in causas suas reversurus sit, inque eis quietus permanebit. Sed ista theoria paucis recte sapientibus nunc perspicua, in futuro vero omnibus erit patefacta, dum veritas per omnia in omnibus elucescet, quae naturarum omnium secreta incunctanter absque ulla caligine aperiet. Non enim solis 122.0967D| justis in hac vita viventibus, veritatemque rite quaerentibus, verum etiam injustis, pravisque suis moribus corruptis, lucemque veram odientibus et fugientibus ipsa veritas per omnia fulgebit in futuro. Omnes enim videbunt gloriam Dei. Nec obstat, quod scriptum est: Tolletur impius, ne videat gloriam Dei. Videat namque divinum eloquium posuit pro fruatur, ac si diceret, tolletur impius, ne fruatur gloria Dei. Etenim oculorum passionibus gravatos non luce perfrui videmus, verum etiam eam fugere 122.0968A| volentes, inque tenebris se abscondere appetentes, non quid sit lux, et quantum utilis sit, valentes eam perspicere ignorantes, sed in infirmitate oculorum suorum causam fugiendi a lumine constituentes. Eodem modo et impii in suppliciis detenti causam odiendae veritatis impietati suae reputabunt, sera inutiliter compuncti poenitentia. Et hoc datur intelligi ex ipso divite in inferno poenas patiente, qui elevans oculos suos, dum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinibus ejus. Vidit igitur Abraham et Lazarum in gloria divinae contemplationis, sed ipsius gloriae delectationibus privatus est, seraque poenitentia compunctus petit Abraham, ut mitteret ad suos fratres, quos in hac vita reliquerat, ne, sicut ipse vixerat, viverent, 122.0968B| et ut tormentorum loca devitarent.

MAG. Non te ergo moveant stultissima et falsissima mortalium cogitationum judicia inanesque opiniones, quibus his, quae sibi mala et turpia videntur, bonitatem et pulchritudinem et aequitatem universitatis minui et corrumpi existimant, ignorantes, quod in omnibus, quae intra universitatem comprehenduntur, nullum malum, vel turpe, vel injustum invenitur. Neque enim haec summa bonitas et pulchritudo et aequitas sapienter omnia disponens in his, quae sunt et quae non sunt, fieri permittit, nec unquam permissura est. Et si quis dixerit: unde igitur haec, quae dicuntur mala et inhonesta et injusta, et ubi? Cui respondendum: non aliunde, neque alibi, nisi ex vanitatibus vanitatum, inque falsis argumentationibus, quae 122.0968C| fingunt esse, quod penitus non est, blasphemantes, et putantes omne, quod libidinosis suis affectibus obstat, eosque prohibet atque refraenat, malum esse, quia eis nocet. Inde est, quod etiam divinae providentiae administrationem redarguunt, dicentes, impetum liberae voluntatis in aliquo impediri vel retrahi vel extingui malum esse, ignorantes hoc totum ad divinae bonitatis piissimam clementiam pertinere. Optimi quippe serenissimique conditoris est, bono, quod fecit, providere, ne pereat, inque suis propriis nocivisque motibus evanescat. Illud quoque veluti malum in omnium misericordissimum ordinatorem refundunt, punire quod fecit, garrientes, ad hoc multos Deus fecit, ut eos puniret, eo modo irae suae 122.0968D| viam invenire volens, non animadvertentes, Deum in nullo, quod fecit punire; quod autem non fecit, puniri permittit. Turpia quoque inhonestaque facta sua in Deum referunt; aiunt enim, si hoc Creatori omnium displiceret, nequaquam fieri in natura, quam fecit, sineret. Jam vero non solum pulchra et honesta, verum etiam inhonesta et turpia creaturae suae mixtim inserere praedestinavit, ut ex his justitiae manifestandae occasiones inveniret, pulchre quidem honesteque juxta divinas leges viventibus 122.0969A| praemia, transgressoribus vero turpitudinisque et inhonestatis sordibus contaminatis supplicia redditurus, utrisque autem juste secundum praedestinationum suarum inevitabile propositum. Ac per hoc, ut ait Apostolus, voluntati ejus quis resistit? Et sic totius perversae suae conversationis incommutabiles causas divinis praedestinationibus ascribunt, non valentes occaecato et insipienti corde intueri summam bonitatem et pulchritudinem, et, ut expressius dicam, totius bonitatis et pulchritudinis et honestatis inexhaustum et non deficientem fontem, sicut nullius mali vel malitiae, ita nullius turpitudinis vel turpis, nullius inhonesti vel inhonestatis auctor est vel praedestinator. Haec enim omnia irrationabilium cupiditatum inventa sunt. Nam si ex 122.0969B| divina praedestinatione profluerent, necessario in natura rerum semper permanerent. Omne quippe, quod divina praedestinatione est dispositum, quis dubitarit semper esse mansurum? Haec autem in aeternum peribunt, et universaliter de natura rerum abolebuntur. Non igitur ex aeternalibus causis divinae praedestinationis profecta sunt. Eadem blasphemia est de divina aequitate. Dicunt enim, Deum inaequalem, ut non dicam injustum esse, quoniam, ut aiunt, non aequaliter omnibus bona sua distribuit, quosdam exaltans, quosdam spernens, alios pauperes relinquens, alios autem divites magnificans, alios stultitiae caligine occaecans, alios sapientiae lumine illustrans, quosdam dominos, quosdam servos faciens, et cetera, in quibus humanae 122.0969C| conditionis diversa et infinita varietas in hac adhuc mortali vita perspicitur, non intuentes primum quidem, temporalia et transitoria hujus vitae bona vere bona non esse, quoniam non possunt semper manere, et plus amatores suos decipiunt quam eis prosunt, umbrae quippe inanes sunt, ideoque bonis et malis distribuuntur, quoniam ab omnibus auferentur, tamen inordinate et inconfuse omnibus dantur. Non enim solummodo aeterna perpetuoque permansura, verum etiam temporalia et caduca certis ordinationibus suis dispensantur, in quibus pulchritudo et aeternorum et temporalium constituitur. Deinde non considerant, quomodo justissimus omnium conditor, sapientissimus ordinator, unicuique secundum providentiae suae leges impertitur 122.0969D| largissimae suae bonitatis dationes et donationes, et in nullo fallitur; mortalium vero falsa sunt judicia de divina providentia et administratione, dum, quid in hac republica universitatis visibilium et invisibilium agatur, nesciunt. Insuper etiam insipientissimos eorum animos fugit, quod aequissimus bonorum omnium largitor naturalia bona aequaliter omnibus partitur; naturalia enim bona eodem modo et bonis et malis tribuuntur, quae in his sensibilibus transitoriisque rebus nullo modo possunt apparere, 122.0970A| in intimis autem naturae sinibus adhuc occultantur, donec in restauratione universae creaturae in manifestum procedant, quando veritas in omnibus apparebit, praefataeque vanitates et falsae mortalium de Creatore et creatura cogitationes peribunt, quando Deus omnia in omnibus erit, nullumque malum vel turpe vel inhonestum vel injustum in ordine et pulchritudine rerum omnium invenietur, et omne, quod vanissimis mortalium opinionibus machinatum est, evacuabitur, ideoque penitus interimetur, quoniam nihil est. O quantum beati sunt, qui simul omnia, quae post Deum sunt, mentis obtutibus vident, et visuri sunt! Quorum judicium in nullo fallitur, quoniam in veritate omnia contemplantur; quibus in universitate naturarum nihil offendit vel 122.0970B| infestum est. Non enim de parte judicant, sed de toto, quoniam neque intra partes totius, neque intra ipsum totum comprehenduntur, sed supra totum ejusque partes altitudine contemplationis ascendunt. Nam si in numero partium totius, seu in ipso toto concluderentur, profecto neque de partibus, neque de toto recte possent judicare, ideoque ei, qui de partibus ac de toto recte judicat, necesse est, prius omnes partes omneque totum universitatis conditae mentis vigore et puritate superare, sicut ait Apostolus: Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur. Sed quorsum ascendit spiritualis ille homo, qui de omnibus judicat, et de quo nemo judicare potest, nisi ipse solus, qui fecit omnia? Nunquid in eum, qui omnia superat et ambit, 122.0970C| et in quo sunt? In ipsum itaque Deum ascendit, qui universitatem creaturae simul contemplatur, et discernit, et dijudicat; neque ejus judicium fallitur, quoniam in ipsa veritate, quae nec fallit nec fallitur, quia est, quod ipsa est, omnia videt. Virtute siquidem intimae speculationis spiritualis homo in causas rerum, de quibus judicat, intrat. Non enim juxta exteriores sensibilium rerum species discernit omnia, verum juxta interiores earum rationes, et incommutabiles occasiones, principaliaque exempla, in quibus omnia simul sunt, et unum sunt. Ibi ergo spiritualis homo judicat omnia, ubi omnia unum sunt, et vere et immutabiliter vivunt et subsistunt, et quo omnia, quae ex primordialibus suis causis profecta sunt, reversura sunt, et quorum nihil 122.0970D| extra relinquetur temporalibus mutabilitatibus subjectum, seu localibus circumscriptionibus inclusum, quando universitas naturae super omnia localia et temporalia spatia in causas suas, in quibus omnia unum sunt, finito sensibili mundo revertetur. Nam et ipsa loca et tempora cum omnibus, quae in eis adhuc in hac vita ordinantur et moventur et circumscribuntur, in suas aeternas rationes redire necesse est, quas rationes tempora aeterna divina vocat historia. Quomodo enim remanebunt tempora secularia, 122.0971A| quando nihil erit temporale? Quomodo loca, ubi nihil locale? Et haec est ratio, quae nullum locum sensibilem et corporalem in natura rerum inferno permittit, vanasque opiniones eorum destruit, qui infernum vel sub terris, vel terrarum in gremio, vel alicubi circa terram fallacibus suis cogitationibus autumant, ignorantes, quod ipsa terra, subtus quam, vel intra quam infernum constituunt, penitus sit peritura. Si autem terra peribit, profecto nihil sub ipsa et in ipsa, quod inferni vocabulo dignum sit, relinquetur, ac per hoc nullus locus intra sensibilem corporalemque creaturam inferno datur, neque aeterno igni, in quo impii ardebunt, neque vermibus nunquam morituris. Haec enim omnia tormentorum nomina figurate in sacra Scriptura posita sunt, sancto 122.0971B| Ambrosio attestante, graecisque vocabulis, quae, ut praediximus, expressius informant, quid divina Scriptura inferni nomine insinuat. Ἅδης quippe dicitur, hoc est, ut paulo superius expositum, absque deliciis, vel absque voluptatibus, vel insuavitas. Item λύπη vocatur, cujus interpretatio est tristitia, vel moeror, vel luctus. Ἄχος quoque solet appellari, hoc est desperationis gravitas, quae demersas oppressasque malas cupiditates, egestate temporalium rerum, quas in hac vita intemperanter concupiverant, afflictas veluti in profundissimam quandam voraginem, inque vanarum phantasiarum rerum sensibilium caligines, in quibus cruciantur, obruit, divinaeque sententiae incommutabili mole perpetualiter calcatas et irrevocabiliter contemptas. Quae 122.0971C| cunctae significationes apud Graecos infernum cum omnibus suis suppliciis non esse localem vel temporalem vel sensibilem, seu in aliqua parte quattuor elementorum, quibus mundus iste constituitur, neque in toto ipsius constitutum, sed quiddam lugubre lacrimabileque, gravemque, desperationis plenum inevitabilemque carcerem, omniumque bonorum egestatem in phantasticis vanissimisque visionibus incunctanter pronunciant.

DISC. De inferno, deque ejus tormentis satis est actum. Nam luculentissime suasum est, non esse eum substantialiter in natura visibilium et invisibilium, quoniam neque corpus est, neque spiritus, sed justissima damnatio pravae et illicitae cupiditatis abutentium naturae bono, hoc est liberae voluntatis arbitrio, ipsamque 122.0971D| damnationem bonam esse, non solum quia justa est, omne siquidem justum bonum, verum etiam quia intra divinas leges et comprehenditur et ordinatur, intra quas quicquid est, bonum et justum esse et honestum necesse est. Ipsae etiam phantasiae in quibus erit, bonae sunt. Nam et umbras corporum, quas vanas esse nemo ambigit, splendore luminis undique coartari et oriri videmus, nil turpitudinis 122.0972A| seu inhonestatis pulchritudini lucis inferentes. Vide quantum ornamenti laudisque perfectarum animarum virtutibus comparatur, dum intra se vitia coambiunt atque coartant, suoque dominatui subigunt ac refraenant, legibusque divinis ordinant, ne in profundum malitiae animas, quas conantur corrumpere, mergant. Saepe etiam penitus ea, vitia dico, extinguunt, saepe in semetipsas transfundunt, ita ut et vitia in virtutes vertantur. Quae ratio docet, non omnino vitia mala esse, sed illicita. Si enim mala essent, nequaquam in virtutes mutari possent, ceteraque similia, quae cum contra naturam ex perversis motibus abusionis libera voluntate rationabilis naturae seipsam sponte sua captivantis videntur insurgere, universitatis tamen ordinationibus 122.0972B| non sinuntur nocere, magis autem ornare eas coguntur aeternis legibus divinae providentiae atque judicii ambita. Haec dum ita sint, remota omni ambage ac deliberatione luce clarius conspicor, et universitatis conditae plenitudinem in causas suas, inque ipsum Deum, in quo omnia subsistunt, reversuram, et justissimas poenas irrationabilium cupiditatum aequissimi judicis sententiis illatas seu inferri permissas inconcusseque definitas intra ipsam plenitudinem perpetuo permansuras, quoniam non solum in aliquo non nocebunt, verum etiam laudis ipsius et pulchritudinis ineffabiles administrabunt occasiones. Ac per hoc non temere quis dixerit, poenas ac praemia non localibus spatiis, sed diversitatibus qualitatum disgregari, ita ut et simul 122.0972C| sint, quoniam ex ipsis duobus respublica totius creaturae ordinatur, et simul non sint propter diversos eorum effectus. Peccatorum quippe effectus sunt luctus, gemitus, tristitia, sera poenitentia, ardor insatiabilis cupiditatis, quae in aliquo nullam inveniet quietem, scatens delictorum putredo ac vermiculatio, profundae ignorantiae densissima obscuritas, in qua nulla verorum vel ipsius veritatis cognitio, id est, ea veritate fruendi beatitudo. Ligatis quippe pedibus difficultas in divinis legibus ambulandi, ligatis manibus difficultas bonorum actuum, qui secundum virtutes sunt peragendi, typice insinuatur, hisque similia, quae enumerare et longum est et impossibile. Meritorum vero effectus 122.0972D| sunt gaudium, laetitia, pax, beatitudo, felicitas, gloria, beatissimis angelis aequalitas, ac breviter dicendum, theosis, id est deificatio, in qua Deus diligentibus se praeparavit, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Ubi autem causarum effectus inter se invicem contrarii sunt, ibi necesse est, et ipsas causas disparari. Et si quis dixerit, quomodo a se invicem longe distantia simul et in uno coadunari possunt, hoc est, intra 122.0973A| terminos naturae et virtutes et vitia, videat in magna domo atque regali diversisque ornatibus constructa sanum et imbecillem, orbum et videntem, laetum et tristem, securum et curiosum, divitem et egenum, verberibus caesum, ut servus, honoribus exaltatum, ut dominus, carcere inclusum, ut reus, omnibus vinculis absolutum, ut innocuus omnique crimine absolutus, ceterosque similiter uno eodemque loco ac tempore simul posse contineri. Quod si ita est, omnibusque fere aequaliter patefactum: quid mirum, si credamus et intelligamus, in una harmonia universitatis restauratae inque causas suas reversurae totam rationabilem creaturam gratia Redemptoris sui, qui eam totam accepit, sanam futuram, languidam vero perversae 122.0973B| voluntatis imbecillitatem, quae ipsi, videlicet naturae, extrinsecus adhaeserat, suis congruis ordinibus disponendam, condignasque suis operibus retributiones passuram? Quid si ipsa natura non solum sanata, verum etiam illuminata, caecitas malarum voluntatum perpetuis absentiae naturarum restauratoris obstruatur tenebris? Quid si natura ad imaginem Dei condita non solum sanata et illuminata, verum etiam in paradisum, quem spiritualium deliciarum locum sapientes interpretantur, reducta, leprositas, quae merito peccati eam deformaverat, omnibus deliciis privata, aeternis pruritibus exardeat, et cetera, quibus discernitur natura et culpa, praemium et poena, dum mirabili et ineffabili modo natura omnino libera phantasias sustineat, 122.0973C| in quibus culpa, quod deliquerat, luat. MAG. Haec omnia verisimilia, probabilibusque argumentationibus comparata videntur. Sed occurrunt nobis in hoc loco qui carnaliter spiritualia tractant, dicentes: Quid ergo oberit paganis sua impietas, qua idola colunt, verum Deum ignorantes? Quid Judaeis sua perfidia, qua Dei Verbum incarnatum, Dominum nostrum Jesum Christum, consubstantialem et coaeternum et in omnibus secundum suam divinitatem Patri suo aequalem esse negant? Quid ceteris nationibus veritatem respuentibus sua superstitiosa falsissimaque machinamenta nocebunt, si in futura vita tota eorum natura salvabitur, ita ut neque corpus, neque anima, neque ulla pars naturalis aeternis poenis torquenda relinquatur? Quibus 122.0973D| suaderi aut difficillimum est aut impossibile, ad justitiam Dei nullo modo pertinere, sed omnino ab ea alienum esse, punire in omnibus, quae fecit, quod fecit, suum vero esse punire quod non fecit, quoniam omnia, quae in malis omnibus redarguuntur, aeternisque suppliciis digna judicantur, non ex natura, sed ex propriae voluntatis uniuscujusque malorum pravissimis motibus, quos discretiva rerum speculatio naturae vitia solet appellare--nec immerito, 122.0974A| quia naturalibus affectionibus reluctantur--profluxere, et ab originali peccato, in quo generaliter, excepto humanitatis Redemptore, omnes homines peccaverunt, quod etiam naturae attribuitur, ejusque peccatum vocitatur, non quod ipsa natura ad imaginem Dei facta illud commiserit, sed quod liberae voluntatis, quae a Deo data est, rationabili bono irrationabilis abusio, et in amorem sensibilium conversio ipsam naturae pulchritudinem, in qua ex principio conditionis suae substituta est, dissimulavit, propriamque dignitatem abscondit. Nam si culpam referas in naturam, in ipsum naturae conditorem eandem referre videberis. Si enim culpae causa attribuitur naturae, ipsius naturae causae, quae Deus est, peccatum naturae 122.0974B| necessario attribuetur. Natura siquidem ad imaginem Dei facta non omnino principali exemplo suo similis est, si causam peccandi in seipsam recipit. Ut enim principale exemplum nullius peccati vel malitiae causa subsistit, ita et natura ad imaginem et similitudinem ejus facta. Ridiculosissimum quippe est dicere, humanam naturam imaginem et similitudinem Creatoris sui prius perdidisse, ac deinde causas peccati in se suscepisse. Quisquis enim hoc dixerit, cogetur quaerere, quo peccato natura imaginem et similitudinem Creatoris sui perdiderit, siquidem non eam perderet, si in aliquo non peccaret. Porro, si humana natura nunquam imaginem et similitudinem conditoris sui perdidit; imago 122.0974C| quippe et similitudo inter naturalia bona et data computantur, naturalia autem data et bona non solum ab humana natura, verum etiam ab omnibus, quae largitore et substitutore omnium bonorum facta sunt, nullo modo auferuntur, in nullo minuuntur vel augentur: quis nisi amens dixerit, naturalia bona causarum peccandi acceptiva esse posse, vel ab eis peccatum oriri? Si enim acceptiva sunt, naturalis in eis pulchritudo corrumpitur, dignitas minuitur, immutabilitas vacillat, ordo titubat. Hinc conficitur, nullam rationabilem naturam causarum culpae capacem esse, ne Creatori suo dissimilis redarguatur. Sed merito quaeritur: si propterea peccati causa in naturam non refertur, ne iterum per eam in Creatorem referatur, quoniam omne, quod ab 122.0974D| ipso est, nullius peccati vel peccandi causae receptivum est, cur non quis dixerit, eadem ratione neque in liberum arbitrium peccandi occasio referenda est, ne in eum, qui illud naturae concessit, culparum causa referatur. Qui enim naturam dedit, ipse et liberum arbitrium in ea creavit; et quemadmodum natura bonum est et incorruptibile bonum, ita et liberum voluntatis arbitrium. Ac per hoc necessario sequitur, ut, sicut culparum causae in natura non constituuntur, ita nec in libero arbitrio; 122.0975A| in nullo quippe bono causa mali constituenda est. Proinde, si nullum peccatum ex naturalibus oritur causis, quaerendum, unde accepit occasionem. Et si quis responderit, quod verum et verisimile est, probabilibusque argumentationibus approbatur, non aliunde originem ducere peccatum, nisi ex irrationabilibus motibus rationabilis naturae, abusioneque liberi arbitrii bono, continuo videbitur irrationabilis motus occasionem in natura rationabili constituere. Relativo siquidem modo aestimabitur pronunciare, irrationabilem motum rationabilis naturae esse, ideoque ex ipsa occasionem ducere. Quod si ita est, cogetur etiam fateri, irrationabilium motuum causas in Deo praecessisse. Nam si omnis naturalis causa rationabilis naturae in Deo 122.0975B| substituta est, necessario, quicquid ad eam refertur, ad causam ejus referetur. Sin autem vera ratio irrationabilem motum non relativo modo ad rationabilem naturam referri, sed omnino e contrario opponi protendit, quemadmodum irrationabile rationali, relinquitur ad inquisitionem, unde igitur ille irrationabilis motus, in quo causa peccati constituitur, originem ducit? Quo in loco nihil aliud verisimilius occurit, in quo causa irrationabilis motus intelligatur, praeter naturalibus bonis abusionem divinis legibus prohibitam, quod proprium est perversae et illicitae cupiditatis uniuscujusque liberi arbitrii, bono male utentis. Cujus abusionis exempla tam late patent, ut nullus ferme sit, qui non ipsa in seipso uberrime probare possit. Sed notandum, 122.0975C| neminem summis naturae nostrae bonis male uti valere. Naturalis siquidem virtus essentia, virtute et operatione nullum sinit abuti, sicut neque sapientia et intellectu et ratione, quoniam haec sunt, quae principalem naturae nostrae possident sedem. Mediis autem naturae bonis, ut est ingenium et sensus corporis, et ipso corpore extremisque bonis, ut sunt ea, quae extra nos sunt in rerum sensibilium ordinibus constituta, et bene uti et male potestas datur. Ingenium quippe naturale bonum est, hominibusque a Deo datum ad cogitanda et invenienda utilia et honesta. Et tamen perversa voluntas eo abutitur, quaerens nocivas et perniciosas occasiones, quibus decipiat et perdat quos decipere et perdere cupit. Oculorum sensus, ut de ceteris taceam, naturale 122.0975D| bonum est, et a Deo datum ad corporalis lucis receptionem, ut per eam et in ea rationalis anima formas et species numerosque sensibilium rerum discerneret, inque licitos suos usus ex eis acciperet verum: et ipso male abutuntur, qui libidinoso appetitu visibilium formarum pulchritudinem appetunt, sicut ait Dominus in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo, mulierem videlicet appellans generaliter 122.0976A| totius sensibilis creaturae formositatem. Quid dicam de extremis bonis sensibilibus? Nonne luce clarius est, quod eis boni bene, mali vero male utuntur? Boni quidem ad laudem et servitutem bonorum omnium largitoris, mali vero ad perficiendos impetus suae perversae cupiditatis. Causas autem illicitae abusionis atque perversae cupiditatis si quis vult invenire, sollicitus quaerat. Ego autem securus sum, incunctanter perspiciens, quod nemo eas potest reperire. Ut enim malum incausale est, et nullo modo invenitur, unde est, ita et naturalibus bonis illicita abusio ex nulla naturali nascitur causa. Hoc autem dico, beatum Dionysium Areopagitam in libro de divinis Nominibus, et S. Aurelium Augustinum in libris de libero Arbitrio sequens. Stultum quippe est, 122.0976B| eorum causas quaerere, quae nullo genere, nulla forma vel specie, nullo numero bonorum, quae a summo bono et conditore omnium et facta et ordinata sunt, continentur, quoniam penitus incausale et insubstantiale est omne, quod ab eo factum non est. Hinc mihi videntur rectius rerum proprietates considerare, qui dicunt, libidinosum appetitum, non autem malam voluntatem suppliciorum causam esse, ne quis existimet duas voluntates in una eademque natura comprehendi, una quidem bona, altera vero mala, dum una voluntas humanitati inest, quamvis saepe in bono, saepe in malo accipiatur: libido autem non solum naturalibus bonis omnino excluditur, verum etiam aut vix aut nunquam in significatione boni in divina Scriptura reperitur. Nam et 122.0976C| primus homo, in quo omnes peccaverunt, libidine dominandi et super omnia exaltandi deceptus est, atque peccavit suadente diabolo ac dicente: In quocunque die comederitis ex eo, prohibito videlicet ligno, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. O quanta libido superbiae in illo erat, qui sua virtute Deus esse cupiebat! Non ergo paganorum impietas, vel Judaeorum perfidia, vel aliarum nationum fabulosa deliramenta ex naturalibus causis, sed ex libidinosis cupiditatibus vanarum cogitationum profluxere, ideoque in nullo eorum natura punietur, sed libido. Omnia quippe vitia, quae virtutibus contraria sunt, naturamque corrumpere appetunt, generali libidinis vocabulo solent appellari. Turpissima itaque libido impiorum 122.0976D| in falsorum Deorum cultu, perfidorumque Judaeorum in negatione veritatis, aliarumque gentium in fabularum ludibrium deliramentis, in vanissimis phantasiis eorum, quae sibi futura fingunt, dum nihil in eis invenient praeter incomprehensibiles umbras, suppliciis relinquitur torquenda, universitate naturarum bonorum totiusque naturae a Deo creatae integra, plenissima, impunitaque permanente. Ceterum generalis omnium impiorum 122.0977A| poena erit, ut saepe diximus, luctus et tristitia de absentia et perditione rerum, quibus in hac vita delectabantur, quarum phantasias semper veluti prae oculis habebunt, quas comprehendere ardenter cupientes nequibunt, quoniam nihil sunt, cupientes consolationem habere in his, quae desperationem ingerunt et inquietudinem. Hinc oritur sera poenitentia, inutilisque consolationis postulatio, quod per linguam divitis guttulam aquae de summo digito pauperis Lazari petentis et dicentis, quia crucior in hac flamma, significatur. Lingua quippe postulationis auxilii flamma tardae de delictis poenitentiae, aqua refrigerii, digitus, distributionis meritorum, qua creduntur sancti post hanc vitam posse praestare auxilium his, qui in poenis sunt, 122.0977B| typum gerit. Ex hoc enim loco datur intelligi, non solum viventes adhuc in carne, verum etiam spoliatas carne animas auxilium sanctorum petere posse, sive ut penitus liberentur a poenis, sive ut minus crucientur in eis; incassum tamen petere, si in hac vita in profundum malitiae cecidere, hoc est, si nullum bonum in hac vita peregerunt, quo mereantur misericordiam in futura. Est etiam alia forma poenarum omnibus impiis communis, quae omnia vitia in hac vita perpetrata, et in quibus usque ad separationem corporis et animae absque ulla poenitentia aut aliqua occasione purgationis post corpus perseveratur, in trucibus horribilibusque veluti ferocium bestiarum speciebus ad cumulum tormentorum administrat, ut, quae hic delectabiliter impie 122.0977C| viventibus arrident, illic terribiliter appareant justissimo puniendi modo. Quid enim aequius est divinaeque ordinationi congruentius, quam ut ea, quae in hac vita illicito amore ardentes sequuntur injusti, in alia vita, quae rectius aeternae mortis vocabulo significatur, ingenti pavore territi fugiant puniti, nec tamen evadere valituri? Haec autem omnes ceteraeque ineffabiles et innumerabiles poenarum varietates in phantasiis rerum sensibilium futurae sunt. Phantasiae autem in latissimis memoriae campis sive hic sive illic ordinatissime disponuntur. Quorum primus est earum, quae per visum, secundus earum, quae per auditum, tertius earum, quae per olfactum, quartus earum, quae per gustum, quintus earum, quae per tactum, veluti per quinque portas 122.0977D| civitatem animae intrant. Quarum phantasiarum duae formae sunt. Una earum, in quibus his, qui in hac vita bene, sed non summe vixerunt, praeparantur praemia; alia, in quibus his, qui male vivunt, dispensantur supplicia. Siquidem sancti, qui adhuc in carne constituti, virtute actionis et scientiae carnem et mundum seque ipsos superantes usque ad ipsum Deum altitudine contemplationis ascenderunt, non in phantasiis rerum sensibilium, sed in theophaniis 122.0978A| divinarum virtutum laboris sui mercedem, insuper etiam deificationis gratiam accipient. Aliud est enim intra naturae bona manere, quod generaliter omnibus divina largitate praestabitur, aliud omnem naturam ejusque bona superare, et ad ipsum Deum pervenire, quod proprium est divinae gratiae. Ubi enim fuerit corpus, hoc est veritas, illuc congregabuntur aquilae, hoc est animi, qui eam contemplaturi sunt. Et iterum eorum, qui terminos naturalium bonorum non excessuri sunt, in formis imaginalibus speculatio est. Aliter enim considerantur in his, qui merito bonae conversationis simplicisque innocentiae non solum omnes poenas evasuri, verum etiam praemia sibi condigna ac soli Deo cognita recepturi, ita ut et naturalia bona possideant, et superaffluentis 122.0978B| divinae largitatis quodammodo participes fiant, non tamen deificati: aliter in his, in quibus solummodo naturae integritas restaurabitur, malefica vero et libidinosa carnalis eorum vitae intemperantia aeternis punietur suppliciis. Quae videlicet supplicia divinis legibus ordinata, naturae, intra cujus virtutem et sustinentur et comprehenduntur, nusquam nunquam sunt nocitura, ejusve pulchritudinem nec in toto, nec in parte infectura. Unusquisque itaque in sua conscientia intra semetipsum aut praemia recipiet, aut poenas luet; ipsa vero natura in omnibus libera permanebit. Hactenus de his: nunc ad reditum creaturae in pristinum statum, de quo principaliter sermocinatio est, redeundum.

DISC. Redeundum sane, ac tempus exigit prolixitasque disputationis. 122.0978C| Et vereor, ne forte his, qui lecturi sunt, multiplex perplexaque earundem rerum repetitio fastidium gignat.

MAG. Perplexa materia difficillimarumque rerum anfractus multiplicem perplexamque ratiocinationem exigunt, et fortassis non deerunt, quibus magis placebit frequens earundem rerum repetitio, quam brevis cursimque ingrediens de his, quae saepe mentis aciem fugiunt, intimatio, quae solet facilius cludere obtrusa quam aperire, et amphiboliam inferre quam expellere.

DISC. Ingredere, quo et quali modo vis; tantum ut principalem quaestionem, quae de reditu est, absque ullis incidentibus quaestionibus discutias. Incidentes quippe quaestiones finem disputationi impediunt imponere.

MAG. De generali totius sensibilis creaturae in causas suas 122.0978D| reditu finito mundo docuimus, et nunc iterum specialiter de reditu humanae naturae docere debemus. Tota itaque humanitas in ipso, qui eam totam assumpsit, in pristinum reversura est statum, in Verbo Dei videlicet incarnato. Qui reditus duobus modis consideratur, quorum unus est, qui totius humanae naturae docet in Christo restaurationem, alter vero, qui non solam ipsam restaurationem generaliter perspicit, verum etiam eorum, qui in ipsum Deum ascensuri 122.0979A| sunt, beatitudinem et deificationem. Aliud enim est in paradisum redire, aliud de ligno vitae comedere. Legimus quippe, primum hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum, in paradiso positum fuisse, sed non legimus, eum de ligno vitae comedisse. Esus siquidem prohibiti ligni praeoccupatus dulcedine ligni vitae est expulsus: futurum quippe erat ei de ligno vitae edere, si divinis praeceptis voluisset parere; feliciter tamen vixisset, etiam priusquam de ligno vitae comederet, si absque mora, postquam creatus est, non peccaret. Ubi datur intelligi, quod tota nostra natura, quae generaliter vocabulo hominis ad imaginem et similitudinem Dei facti significatur, in paradisum, hoc est, in pristinam conditionis suae dignitatem reversura sit, in his autem 122.0979B| solummodo, qui deificatione digni sunt, ligni vitae fructum participabit. Ligni autem vitae, quod est Christus, fructus est beata vita, pax aeterna in contemplatione veritatis, quae proprie dicitur deificatio. Est enim beata vita, ut ait Augustinus, gaudium de veritate, quae est Christus. Et fortassis hoc est quod ait Apostolus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic enim multi ac pene omnes hunc locum Apostoli de Graeco in Latinum transtulerunt. Ac si aperte diceret: Omnes nos, qui homines sumus, nemine excepto, in spiritualibus corporibus et integritate naturalium bonorum resurgemus, et in antiquitatem primae conditionis nostrae revertemur, sed non omnes immutabimur in deificationis gloriam, quae superat omnem naturam 122.0979C| et paradisum. Itaque sicut aliud est generaliter resurgere, aliud specialiter immutari: ita aliud est in paradisum redire, aliud de ligno vitae comedere. In uno siquidem naturae significatur restauratio, in altero electorum commendatur deificatio. Hoc autem dico, non ignorans hunc locum apostolicum aliter ab aliis esse translatum. Quidam enim interpretati sunt, omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabimur, quidam, ex quibus est Joannes Chrysostomus, omnes quidem immutabimur, sed non omnes dormiemus. Quorum interpretationes ad praesentis operis negotium non pertinent, ut opinor.

DISC. Cur non pertinuerint ignoro. Qui enim de creaturae sensibilis reditu disputat, nunquid non de resurrectione corporum tractat? Profecto. Non enim aliud est resurgere, 122.0979D| surgere, aliud redire. Nam ex mortuis resurrectio quid aliud est, quam in statum naturalem recursio? Expone itaque breviter cursimque, quid volunt praedictae interpretationes, quas penitus intactas praeterire voluisti.

MAG. Qui interpretati sunt, omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabimur, videntur mihi Apostoli verba ita intellexisse, ac si diceret: Omnes quidem moriemur; quis enim est, qui vivit, et non videbit mortem: 122.0980A| sed non omnes immutabimur. Nam qui ab initio mundi usque ad secundum Domini adventum, hoc est, usque ad finem seculi mortui sunt, et moriuntur, et morituri sunt, non continuo absque ulla mora, verum interpositis temporalibus spatiis resurrectionem corporum communem expectant, praeter eos, qui cum Christo resurrexerunt: illi vero, quos in carne viventes finis mundi et adventus Domini inveniet, non solum dormient, verum etiam immutabuntur; nullo quippe temporali spatio interposito simul dormient et evigilabunt, hoc est, morientur et resurgent, sicut ipse apostolus dicit, in momento, in ictu oculi, ita ut plus immutatio in eis, quam mors perficiatur. Quomodo enim mors intelligitur, ubi nullum spatium inter exitum de hac vita, et transitum in 122.0980B| alteram interponetur? Qui autem transtulerunt, omnes quidem immutabimur, sed non omnes dormiemus, nihil aliud videntur velle, nisi quod omnes homines in resurrectione futura de praesenti vita in futuram, alii morte corporis interposita, alii non interposita, immutabuntur, quando, ut idem Apostolus ait, corruptibile hoc, corpus videlicet, induetur incorruptionem, et mortale hoc induetur immortalitatem, et absorbebitur mors in victoriam, et novissimus inimicus destruetur mors, sed non omnes dormiemus, hoc est, non omnes mortem carnis patientur, priusquam de vita temporali in vitam immittentur aeternam. Nam quos adventus Filii hominis vivos jam in carne reperiet, mors corporis non dissolvet, nec separationem corporis et animae patientur, 122.0980C| sed solummodo in momento, in ictu oculi immutationem habebunt, ideoque non dormient, sed semper, nulla morte carnis interposita, vivent. Cui sensui omnino favet sanctus Augustinus et Joannes Chrysostomus. Fides etiam catholica videtur hoc approbare, quae incunctanter credit, Dominum nostrum Jesum Christum judicare vivos et mortuos venturum, vivos quidem, quos adventus judicis manentes adhuc in carne reperiet, mortuos vero, qui jam solutionem corporis et animae perpessi sunt. DISC. Non ergo omnes, qui in paradisum redituri sunt, hoc est in pristinam naturae humanae conditionem, ligni vitae fructum participabunt?

MAG. Non omnes plane, sed soli, qui mundum et carnem vicerint, sicut in Apocalypsi scriptum est: Vincenti dabo 122.0980D| edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Ex gratia siquidem et natura, ut in superioribus tractatum est, omnibus hominibus communiter praestatur in paradisum redire, sola vero gratia solis deificatis de ligno vitae edere.

DISC. Cur itaque in medio paradisi lignum vitae esse Scriptura testatur, si non omnibus, qui in paradisum redituri sunt, de fructu ejus edere permittitur et perdonatur?

MAG. Attende, quod divina Scriptura non simpliciter lignum 122.0981A| vitae in paradiso esse testatur, sed expressius in medio paradisi, ut vocabulo paradisi totam humanam naturam, quam omnes homines et boni et mali participant, intelligas, medii vero ejus significatione secretissimos intimosque ejusdem naturae sinus, in quibus imago et similitudo Dei expressa est, ubi lignum vitae, hoc est Dominus noster Jesus Christus, plantatum, cujus contemplatione nemo nisi purgatissimus fide et actione, et illuminatissimus scientia, et perfectissimus sapientia et divinorum mysteriorum intelligentia frui sinitur. Et hoc, ut arbitror, in mystica Salomonis templi aedificatione praefiguratum est. Omnes siquidem, nemine excluso, et boni et mali, circumcisi et incircumcisi, masculi et feminae, omnesque totius mundi nationes, 122.0981B| sive orationis sive negotii causa undique illuc confluerent, in extremas porticus intrabant, ibique negotia sua peragere sinebantur: soli vero sacerdotes et Levitae in porticum Sacerdotum et in porticum Salomonis ingrediebantur. Deinde sacerdotes loti et purgati in mari aeneo, quod erat in porticu Salomonis, in sanctum templum exterius, ubi erant panes propositionis et candelabra, introibant, nulli vero ultra velum in Sancta Sanctorum, ubi erat arca et altare thymiamatis, et propitiatorium, et duo Cherubim, nisi summo sacerdoti introire licebat. Ex hoc datur intelligi, omnes homines intra terminos naturalis paradisi, veluti intra quoddam templum, unumquemque in suo ordine contineri, soli vero in Christo sanctificati interiora intrabunt, et 122.0981C| iterum in Sancta Sanctorum, veluti in interiora interiorum, ipsi, qui in summo pontifice, Christo videlicet, sunt, et unum cum ipso, et in ipso facti sunt, introducentur; ubi Christus est, qui significatur per altare, quoniam sua soliditate sustinet omnia, et non solum altare, sed thymiamitis altare; odor siquidem illius, hoc est laus et gloria, implet omnia. Ipse est arca, in qua omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi. Ipse est virga, quia regit et mensurat omnia, et manna, quia pascit omnia. Ipse propitiatorium, quia semper pro nobis intercedit ad Patrem, ostendens ei generale sacrificium, et mundi pretium, humanitatem videlicet suam, quam sacrificavit et tradidit pro purificatione 122.0981D| et redemptione totius generis humani, nemine excepto. Nam quemadmodum in nullo invenit, absque peccato, quod non acceperit, ita in nullo reliquit, quod non redemerit, et redimendo salvavit et sanctificavit, quoniam ipse est redemptio et salus, purgatio, et illuminatio, et perfectio universae humanitatis in omnibus et singulis, circa quem Cherubim, ordines videlicet angelorum discurrunt, per quos visibilia et invisibilia ordinat atque disponit. Et fortassis ideo bini Cherubim circa arcam, id est 122.0982A| Christum describuntur, quia angelica natura sensibilem et intelligibilem mundum administrat; quamvis non irrationabiliter unus Cherubim in figura intellectualis in angelis, alter vero in typo rationalis naturae in hominibus accipiatur. Intelligibiles quippe rationabilesque substantias proximas Christo esse nemo sapientum dubitat. Videsne ergo, quam altum et supernaturale est, tale lignum in medio paradisi, humanae videlicet naturae, plantatum adire, eoque frui. Ad hoc remotum ab omnibus lignum, solisque deificatis concessum Paulus raptus est in tertium naturae nostrae caelum, hoc est super omne corpus et spiritum vitalem in ipsum intellectum, in quo Dei Verbum, quod est lignum vitae, ineffabili modo super omnem essentiam et virtutem et operationem 122.0982B| in luce habitat inaccessibili, ultra et intra naturam ad imaginem Dei factam. In ipsum itaque paradisum, veluti in amplissimum secretissimumque templum omnes homines, unusquisque secundum suam analogiam intrabit; et habitabit in eis ipse, qui dixit: Ego ero in medio eorum. Hinc Propheta: Vota mea inquit, reddam in conspectu omnis populi ejus, in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Jerusalem siquidem visio pacis, seu templum pacis interpretatur, et ipsa est domus Domini in monte supernae contemplationis aedificata, ad quam propheta hortatur omnes per virtutum gradus et speculationum altitudines ascendere, dicens: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob. Non enim alibi habitat Deus, nisi in humana et angelica natura, 122.0982C| quibus solis donatur contemplatio veritatis. Neque has duas naturas veluti duas domus debemus accipere, sed unam eandemque domum ex duabus intelligibilibus materiis constructam. De hac domo videtur Dominus dixisse, in domo Patris mei mansiones multae sunt. In atriis domus hujus omnes homines mansiones possidebunt, dum in causas suas redituri sunt, sive bene in carne sive male vixerint. Nullus enim pulchritudinem ejus potest corrumpere, neque honestatem turpificare, neque amplitudinem minuere vel augere. Extra quam quid esse posset, intra quam quid esse non valeret, in qua nullius turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat, cujus pulchritudinem immundorum spirituum nequitia, seu hominum 122.0982D| impiorum irrationabiles motus non solum non contaminant, verum etiam adaugent? Nulla enim pulchritudo efficitur, nisi ex compaginatione similium et dissimilium, contrariorum et oppositorum; neque tantae laudis esset bonum, si non esset comparatio ex vituperatione mali. Ideoque quod malum dicitur, dum per se consideratur, vituperatur; dum vero ex ejus comparatione bonum laudatur, non omnino vituperabile videtur. Quod enim boni laudem cumulat, non omnino laude caret. Nunquid omnium 122.0983A| bonorum conditor, malorum ordinator, in universitate, quam condidit, malum sineret, si nihil utilitatis conferret? Quod etiam ex collationibus rerum sensibilium, aut ex humanis moribus facillime conjicitur. Ex infructuoso quippe ligno fructiferi laus amplificatur, ex libidinoso homine casti. In paradiso itaque humanae naturae unusquisque locum suum secundum proportionem conversationis suae in hac vita possidebit, alii exterius veluti in extremis porticibus, alii interius tanquam in propinquioribus atriis divinae contemplationis, alii in amplissimis divinorum mysteriorum templis, alii in intimis super omnem naturam in ipso et cum ipso, qui superessentialis et supernaturalis est, theophaniis. Beati sunt, qui adyta intrant sapientiae, quae est Christus; qui 122.0983B| accedunt in obscurissimas tenebras excellentissimae lucis, in qua simul in causis suis vident omnia; ubi non locorum vel temporum intervalla bonos a malis, sed meritorum distantia segregat; non quantitas et pulchritudo corporum, sed honestas et magnitudo virtutum laudatur; non personarum, sed morum dignitas et nobilitas quaeritur; una omnibus communis natura, diversa autem gratia; ubi omnes simul sunt, et simul non sunt, simul sunt similitudine substantiarum, simul non sunt dissimilitudine affectuum. Simul erant dives et Abraham in spiritualibus substantiis, quas una eademque humana colligit et inseparabiliter jungit essentia; sed non simul erant per differentiam spiritualium qualitatum. Chasma magnum inter eos erat; Abraham 122.0983C| quippe in aeterna quiete gaudebat, dives in flamma inextinguibili lugebat; propterea vidit dives de longe Abraham. Quis verbis potest exprimere, quantum interstitii est inter laetitiam et tristitiam etiam in hac vita, quanto magis in altera, in qua nulla tristitia sequetur justorum laetitiam, neque ulla laetitia sequetur impiorum tristitiam, divina sententia dignas singulis incommutabiliter attribuente retributiones! Et hoc est chasma magnum et impermeabilis hiatus, dividens inter praemia et supplicia. Dives tamen non de longe, sed juxta ad Abraham loquebatur, ut intelligas, eum non natura segregatum fuisse ab Abraham, sed culpa. Una siquidem essentia jungit, quos meritum dissimile dividit. Paulo priusquam Dominus pateretur, 122.0983D| simul in uno coenaculo Judas Iscariotes et Simon Petrus cum Christo coenabant, sed unus juxta Christum, alter longe erat a Christo. Unus qui cum Christo intingebat manum in paropsidem, humanitatis Christi erat traditor, alter qui non legitur intinxisse manum cum Christo in paropsidem, divinitatis Christi erat contemplator: unus 122.0984A| avarus vendidit hominem Deum, alter Theologus cognovit Deum hominem: unus osculo corporis corpus tradidit, alter osculo mentis divinam mentem dilexit. Hoc autem dico, ut cognoscas, quod non locorum intervalla, sed meritorum qualitates faciunt hominem appropinquare Christo, aut ab eo elongari. Hinc datur intelligi, omnes homines unius ejusdemque naturae, quae in Christo redempta est, omnique servitute, sub qua adhuc congemiscit et dolet, liberata, participes esse, et in ea unum omnes subsistere: meritorum vero qualitates et quantitates, hoc est bonorum actuum malorumque differentias, quibus unusquisque in hac vita bene vixit, adjutus Deo per gratiam, seu male, desertus Deo per justitiam, longe a se invicem et multipliciter et in infinitum disparari: 122.0984B| omnia autem haec in illa una et amplissima domo ordinari et comprehendi, in qua respublica universitatis a Deo et in Deo conditae per multas diversasque dispensatur mansiones, hoc est meritorum et gratiarum ordinationes. Domus autem illa Christus est, qui omnia et ambit virtute, disponit providentia, regit justitia, ornat gratia, continet aeternitate, implet sapientia, perficit deificatione, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum sunt omnia.

37.

DISC. Quae a te dicta sunt, recta fide credentibus, rectoque intuitu rerum naturam perspicientibus non solum rationabilia, verum etiam verisimillima probantur esse: quamvis his, qui nihil esse extra ea, quae localiter et temporaliter intra hunc mundum sensibilem continentur, cogitant, incredibilia 122.0984C| ac veluti vana deliramenta videantur; affirmantes, hunc mundum sensibilem in suas causas non rediturum, neque penitus periturum, sed suis qualitatibus solummodo permutatis in melius, permansurum, suis corporibus compositum, suis locis discretum, suis temporibus distinctum, suis numeris multiplicatum, suis extremitatibus ambitum in parte sui veluti inferiori corporibus animabusque impiorum aeterni ignis ardore torquendis locum praebentes. De quo et in superioribus libris tractavimus, et nunc iterum in memoriam revocantes breviter repetimus. Quidam enim spatium, quod lunam segregat a terra, tormentorum loco distribuunt: quidam inferiorem corpulentioremque, umbrarum 122.0984D| capacem, terrisque proximam, praefati spatii, quod aëris vocabulo nuncupatur, partem; quidam intimos telluris sinus, veluti profundissima et amplissima antra, densissimarumque perpetuo caliginum plena, ac veluti filiis tenebrarum condigna. Ipsa autem impiorum corpora in ea quantitate, in qua ceciderunt, inque eorum sexu ac forma, numeroque membrorum resurrectura, eodemque 122.0985A| omnino modo, quo in hac vita vixere, futura praedicant, eo excepto, quod de mortalibus temporalibusque in immortalia mutabuntur et aeterna, de animalibus in spiritualia: neque hoc ad virtutem naturae divinaeque bonitatis refertur largitatem, sed ad strenui judicis durissimam et incommutabilem austeritatem, data naturae et dona gratiae in crudelitatem vindictae transfundentes. Aiunt enim, impiorum corpora non aliam ob causam immortalia, aeterna, spiritualiaque resurrectura, nisi ut perpetua sustineant supplicia. Ignem quoque, in quo ardebunt, corporeum sensibilemque esse non dubitant. Similiter de vermibus non morituris, deque stagno sulphureo nescio quid somniant. Corporalia tamen atque localia haec omnia esse incunctanter affirmant: masculos 122.0985B| in sexu masculino, feminas in sexu femineo, propriosque singulorum habitus resurrecturos publice clamant, nec non et singulorum membrorum officia, sed non necessaria, non defutura, ceteraque deliramenta, quae vera plus deridet quam astruit ratio. Duobus enim commatibus concludit eos Apostolus, de generali omnium humanorum corporum resurrectione praedicans: Seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute. Si ergo omnia corpora surgent in gloria et virtute, ablata omni contumelia et infirmitate: qualis gloria erit his, qui aeternis damnabuntur suppliciis, vel qualis virtus? Nec obstat quod alibi idem Apostolus ait: An non habet potestatem figulus luti, aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam? 122.0985C| Non enim de resurrectione corporum eo loci disputat, sed adversus eos ait, qui Deum conantur reprehendere veluti iniquum, alios quidem eligentem, alios vero repellentem, et illos quidem vasa misericordiae facientem, illos autem vasa irae deserentem. Si autem quis dixerit, Apostolum non de generali omnium humanorum corporum, sed de speciali justorum his verbis praedicasse, videat, quid ipse Dominus, dum Lazarum resuscitaverat, de seipso dicebat: Ego sum, inquit, resurrectio. Non dixit specialiter, ego sum resurrectio justorum, sed universaliter, ego sum resurrectio. Si ergo ipse est resurrectio, profecto uniformiter his, quos resuscitat, seipsum praestat, quemadmodum ipse, ut Pater suus, solem suum oriri facit super 122.0985D| bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et fortassis ipse est sol, qui omnibus similiter oritur, et pluvia, quae similiter super omnes pluit; generaliter quidem omnibus resurrectionis et vitae gratiam praestans, specialiter vero in se credentibus non solum mortem carnis, sed etiam mortem mentis, qua Deus ignoratur et quae maxima impiorum poena est, veluti quandam umbram auferens. Itaque 122.0986A| sicut aequaliter dedit omnibus hominibus esse, ita aequaliter daturus est resurgere, et angelicae naturae similitudinem possidere. Superiora vero mundi sensibilis spatia, quae dicuntur aetherea, a luna videlicet sursum versus usque ad extremum stelligerae sphaerae ambitum, corporibus sanctorum in possessionem segregant, rationabili, ut eis videtur, distributione, infimas quidem caliginosasque mundi partes dignis supplicio, summas vero lucidasque praemio honorificandis ordinare. Ipsa etiam sanctorum corpora localia, suisque quantitatibus corporalium membrorum, propriisque staturis circumscripta, sexu quoque virili femineoque discreta futura esse praedicare non trepidant; mutata tamen in spirituales qualitates subtilissimasque substantias, aethereorum 122.0986B| corporum instar, ita ut, quae hic terrena et caduca, illic caelestia et aeterna, quae hic gravia et corruptibilia, illic omni pondere carentia, omni corruptione libera, ut mirabili celeritate, quorsumcunque velint, motum suum oculorum radiis simillima exerceant; omnia tamen corporalia organa, id est, corporalia membra suis discreta locis habitura, oculos scilicet, ceteraque sensuum instrumenta, caput humerorum tenus, brachia, thoracem, pedes, ceteraque membra suis sedibus disposita. Sed dum talia in libris sanctorum Patrum lego. stupefactus haesito, maximoque horrore concussus titubo, et, dum intra me ipsum cogito, cur spiritualissimi viri ultra omnes operationes localium temporaliumque cogitationum ascendentes, totumque sensibilem mundum 122.0986C| virtute contemplationis superantes, hujusmodi dicta suis scriptis commendaverunt posteritatique tradiderunt, facilius ducor existimare, non aliam ob causam ad haec excogitanda et scribenda attractos fuisse, nisi ut saltem vel sic terrenis carnalibusque cogitationibus deditos, simplicisque fidei rudimentis nutritos ad spiritualia cogitanda sublevarent. Nam qui ultra hunc mundum sensibilem nihil esse excogitant, promptiores sunt ad negandam quam ad confitendam veridicam naturarum speculationem. Audientes siquidem, neque loca, neque tempora, neque corpora, neque corporalia post finem hujus mundi esse futura, confestim inflammati erumpunt et proclamant, dicentes: Nihil igitur erit, si nihil talium remanserit; et insultant his, qui sola spiritualia 122.0986D| promittunt, rerumque sensibilium opiniones auferunt. Haec itaque, ut opinor, magni divinique considerantes, timidisque fidelium simplicium cogitationibus consulentes, utilius visum est eis praedicare terrenorum sensibiliumque corporum transmutationem in caelestia spiritualiaque corpora [praedicare], quam penitus corpora et corporalia et sensibilia omnia nunquam esse futura. Tolerabilior 122.0987A| quippe carnaliter cogitantibus videtur ad credendum terrenorum corporum in caelestia transitio, quam totius corporalitatis negatio. Eodem condescensionis modo locutus est Apostolus, ut existimo, de resurrectione terreni corporis disputans: Seminatur, inquit, corpus animale, surget corpus spirituale. Ac si dixisset: Corpus terrenum et animale, quod seminatur in mortis et corruptionis solutione, surget corpus spirituale et caeleste, terrena videlicet quantitate et qualitate in caelestem qualitatem et quantitatem transmutata; et, ut breviter dicam, sicuti multi ac pene omnes haec verba Apostoli volunt intelligere, de terreno erit caeleste, de corporali erit spirituale, semper tamen corpus erit; de ponderoso in subtile mutabitur; nunquam tamen aetherea corpora transcensurum, 122.0987B| neque corporeas qualitates amissurum, sed a terrenis qualitatibus in caelestes transiturum, sicut fumus vertitur in flammam. Quisquis autem sancti Ambrosii Gregoriique Theologi, nec non et expositoris ejus, Maximi dico, diligentius dicta inspexerit, inveniet profecto, non mutationem corporis terreni in caeleste corpus, sed omnino transitum in ipsum purum spiritum, non in illum, qui aether, sed in illum, qui intellectus vocitatur. Ambrosius siquidem omnem compositionem aufert, ita ut post resurrectionem corpus et anima et intellectus unum sint, et unum simplex, neque ex tribus conjunctum, sed in unam ineffabilem harmoniam compactum, et quae hic tria videntur, illic unus intellectus efficietur. Gregorius similiter et incunctanter astruit 122.0987C| mutationem corporis tempore resurrectionis in animam, animae in intellectum, intellectus in Deum; ac sic omnia in omnibus Deus erit, sicut aer vertitur in lucem. Et hoc Apostolus, si quis subtiliter verba ipsius intimaverit, non silet; ait enim: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, hoc est, corpus, quod animale seminatur, id ipsum corpus spirituale, hoc est mutatum, surget in spiritum, et, ut apertius dicam, de corpore erit spiritus. Quod etiam aperte declarat, dicens: Seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute. Quae enim gloria est seu virtus, terrenum corpus in qualitate siderum et subtilitate aetherea surgere, seu celeritate moveri? Nec obstat quod idem Apostolus ait: Alia claritas solis, alia 122.0987D| claritas lunae, alia claritas stellarum; stella autem a stella differt in claritate; ita et resurrectio mortuorum. Similitudinem quippe introduxit ex corporibus excelsissimis clarissimisque sensibilis mundi, ut suaderet resurrectionis gratiam, et divinarum apparitionum per singulos regenerationis participes differentiam, hoc enim est stella autem a stella differt in claritate, pulchre et convenienter ex comparatione caelestium luminum varietatis multiformem 122.0988A| infinitamque retributionem, secundum quam justissimus judex reddet unicuique secundum opera sua, egregius Doctor insinuans. Non enim audiendi sunt, qui autumant, humana corpora post futuram resurrectionem ita in aethereis spatiis fulsura, ut unumquodque tantum claritatis accipiat, quantum in hac vita conversationis merito gessit, sive bene sive male; et ut justorum corporalis claritas soli lunaeque fulgentibusque stellis, impiorum vero obscuritas minus splendentibus comparetur; contra quos vera ratio ait, divinis adjuta Scripturis, manifeste docens omnium humanorum corporum communem eandemque gloriam et virtutem in eadem spiritualitate, immortalitate, aeternitate futuram. Haec enim omnia generaliter omnibus et indifferenter ex natura 122.0988B| praestabuntur et gratia. Et quid lucri confert justo radiosum corpus instar solis; aut quid damni impio caliginosum, veluti quaepiam obscurissimarum stellarum, habere, cum neque justi gloria in claritate corporis, sed in puritate contemplationis, qua Deus facie ad faciem videbitur, neque impii contumelia in membrorum turpitudine, sed in divinae speculationis privatione futura sit? Praesentia siquidem veritatis faciet beatum, absentia miserum. Exempli gratia; duos homines ponamus, statura et aetate, forma et pulchritudine, sanitate etiam corporis, nobilitate generis, sensuum integritate, virium valetudine, membrorum agilitate, ceterisque corporalibus bonis sibimet absque ulla differentia simillimos; quorum tamen unus sapiens, moribus honestus, 122.0988C| omnibus virtutibus, quibus anima decoratur, comptus; alter vero insipiens, moribus turpis, omnibus vitiis, quibus anima deformis efficitur, corruptus: quid utrisque prosunt bona corporalia similiter possessa, dum unus nihil aliud considerat, nisi ut ad summum bonum, ad quod tendit, perveniat, cognoscens non aliud esse suum bonum, nisi summo bono adhaerere, in eoque quiescere, aeternaliterque gaudere; hic incipiens, illic perficiens, beatitudinem suam; semper quaerens totum suum, corpus dico et animam et mentem, supra omnem creaturam ad eum, qui super omnia exaltatur, sublevare: alter vero adhuc in carne mortali constitutus, initium tormentorum suorum in aeterna tristitia, insipientiae suae caligine obcaecatus non sentit, neque 122.0988D| cogitans, quod simul et inseparabiliter hujus vitae deliciae futurique dolores nascuntur, dum adhuc in carne versatur, verum dum in praesenti stadio concurrunt, solae deliciae diligentibus eas arrident, et intra eas futura tristitia seipsam latitat; dum vero ad finem mortalis cursus pervenitur, deficientibus deliciis sola illa tristitia, quae jamdudum occulta ac veluti extincta putabatur, inextinguibili ardore, hoc est cupiditate libidinum, quas perdiderat, lugebit. 122.0989A| Hinc apertissime conficitur, nihil aliud appetendum, nisi gaudium de veritate, quae est Christus; et nihil aliud fugiendum, nisi ejus absentiam, quae est una ac sola causa totius aeternae tristitiae. Tolle a me Christum, nullum bonum mihi remanebit, nullum tormentum me terret; ejus siquidem privatio et absentia totius rationabilis creaturae tormentum est, et nullum aliud, opinor. Sed de his multa dici possunt: redeamus ad ea, quae restant. MAG. Priusquam ad finem praesentis libri perveniamus, pauca, ut existimo, dicenda sunt adversus eos, qui nobis objiciunt quasdam divinae Scripturae sententias, quibus conantur astruere, sensibilia ista elementa, totamque mundanae molis amplitudinem semper mansuram, intra quam humanorum quoque corporum post regenerationem stationes motusque, ut 122.0989B| dicunt, ordinabuntur; nulla corpora ultra hunc mundum ascensura credentes, vel in spiritum transitura. Aiunt itaque: Si caelum et terra peribunt, ita ut nihil de corporalitate, vel localitate, vel de quantitate, vel de motibus temporalibus, vel localibus, vel de spatiis magnitudinum, vel de intervallis positionum in eis remanserit: quid est, quod ait Scriptura: Erit caelum novum et terra nova? Quibus verbis non solum caeli et terrae non promittitur destructio, verum etiam in novitatem quandam certa perhibetur restauratio. Quibus respondemus, quod usitatissimus in divina Scriptura loquendi modus est, totum a parte significari, vel partibus, vel ex maxima divisione universae creaturae ipsam universitatem simpliciter comprehendi. Itaque quoniam 122.0989C| totius mundi sensibilis constitutio inter duas extremas sui partes sibi invicem oppositas ac veluti contrarias, caelum dico et terram, disposita est, pulchre Propheticus spiritus totius visibilis conditionis innovationem, hoc est in spirituales substantias transmutationem, caeli novi terraeque novae typo significavit, ut caeli vocabulo aetherea caelestiaque omnia corpora extrema, terrae vero inferiora mediaque intelligas; ac per hoc simul totum visibilem mundum in suas spirituales causas transiturum. Si autem quis dixerit, hac divisione caeli novi terraeque novae universitatem visibilis et invisibilis creaturae significatam esse, non elongabitur a veritate, ut opinor. Rationabiliter quippe per innovationem caeli spiritualis naturae, terrae autem innovatione 122.0989D| corporalium rerum restitutio praefiguratur. Testatur siquidem Apostolus, omnia, quae in terra sunt et in caelo, in Christo et per Christum restaurari. Non enim sensibiles solummodo, verum etiam intelligibiles creaturae ineffabili modo Deoque soli cognito in suas causas transibunt, hoc est, in suarum causarum purissimam cognitionem, per quam eis adunabuntur ea ratione, qua id, quod pure intelligit, et id, quod pure intelligitur, unum efficiuntur. Quod etiam, ut arbitror, Dominus in Evangelio significare 122.0990A| voluit, dicens: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Potest etiam specialiter intelligi, erit caelum novum et terra nova, de humanae naturae innovatione et in seipsam adunatione. Nostra siquidem natura adhuc in hac vita ex duabus substantiis composita est, constat enim ex corpore et anima; et quoniam haec tanta dissimilitudo nostrarum substantiarum, ex quibus nunc constituimur, ex praevaricatione humanitatis in prima conditione processerat, ad veterem hominem pertinere testatur Apostolus, docetque nos spoliari veterem hominem, et indui novum, Christum videlicet, in quo nostra natura, corpus dico et animam et intellectum, renovata est, et in unum simplificata, et de composita incomposita facta; et quod in capite 122.0990B| totius humanae naturae, in ipso videlicet Domino nostro Jesu Christo, jam peractum est, in tota natura perficietur, dum terra nova corporis nostri in caelum novum, hoc est, in novitatem animae mutabitur; ac deinde superiori ascensu corpus simul et anima, in spiritum, spiritus in ipsum Deum: et hoc totum in Christo et per Christum perficietur, qui finis est nostrae naturae et consummatio. Et iterum dicunt, veluti fortissimis acutissimisque ac necessariis argumentationibus nos convincere posse sibimet promittentes: si terra ista omnium corporum gravissima, medium imumque in creaturis obtinens locum, peritura sit, necessario confinis ei luna proximaque siderum terris peribit: et si luminare minus, profecto etiam et luminare majus; nam si totum 122.0990C| perierit, nulla pars remanebit. Et si ita evenerit, quid est, quod per prophetam promittitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum. Non enim hic quaerimus, inquiunt, allegoriam lunae intelligi de Ecclesia, quae in Christo, qui est Sol justitiae, fulgebit, et de ipso Christo, in quo septem dona Spiritus sancti manifestissime omnibus, qui eum contemplaturi sunt, apparebunt, sed nudam historiam de amplificatione claritatis duorum maximorum caelestium corporum. Si autem haec duo luminaria non solum non peribunt, verum etiam manentibus illorum corporibus splendoris eorum gratia cumulabitur: quid obstat, si similiter, quod de mediis mundi partibus credimus, de extremitatibus quoque ejusdem credamus, 122.0990D| praesertim cum beatus Augustinus in ultimis de Civitate Dei libris non ipsa mundi corpora transitura, sed eorum qualitates in melius mutandas videatur docere; quemadmodum et humanorum corporum neque formae, neque quantitates, neque sexus transibunt, sed solummodo spirituales qualitates et immortales induentur: et in epistola ad Dardanum incunctanter astruit, corpus Domini post resurrectionem in caelo localiter esse in eadem forma carnis atque substantia, in qua apparuit mundo, adjecta 122.0991A| solummodo immortalitate, non ablata natura, ac per hoc non ubique esse, sicut Deus, neque in divinitatem conversum ultra omnia loca et tempora, ultra omne quod dicitur et intelligitur; sed de aliquo loco visibiliter et corporaliter descendet, judicare vivos et mortuos. Sed huic argumentationi non tantum laboriose, quantum illi existimant, possumus occurrere. Dicimus enim, universam sensibilem creaturam lunae tropo insinuari; nec immerito; ut enim luna incrementis decrementisque obnoxia est, sic et totus mundus iste generationi et corruptioni partium sui; nihil enim in eo firmum vel stabile; omne quippe, quod comprehendit, quoniam incipit oriri, necessarium est occidere: solaris autem cursus et claritatis typo spiritualium rerum, quae uniformiter 122.0991B| et stant et moventur, pulcherrimam dispositionem significari. Erit ergo lux lunae sicut lux solis, quando transmutabitur corporalium rerum multiformis mutabilisque varietas et incomprehensibilis discursio, nunc sensibus apparens, nunc ab eis recedens, nunc perfectam, nunc imperfectam speciem praestans, in spiritualium substantiarum plenissimam immutabilemque claritatem uniformemque pulchritudinem et honestatem; lux vero solis, hoc est, spiritualium rerum pulchra formositas erit septempliciter, sicut lux septem dierum, hoc est principalium causarum, quae in sublimissimae sapientiae claritate substitutae sunt, quae etiam septenario numero typice solent figurari, quoniam sex primis mysticis intelligibilibusque diebus in Verbo Dei factae sunt, septimoque 122.0991C| die earum perfecta consummatio in eo, in quo creatae sunt, requievit. Et hoc est intelligibile sabbatum, quod et in conditione rerum praefiguratum est et inchoatum, et in earum fine manifestabitur et perficietur, quando omnis sensibilis creatura in intelligibilem, et omnis intelligibilis in causas, et causae in causarum causam, quae Deus est, mutabuntur, aeternaque requie gaudebunt, ineffabilique claritate fulgebunt et sabbatizabunt. Et qui nobis Augustinum opponunt, tanquam ipsi majorem doctrinae illius reverentiam, quam nos, praebere velint, et frequentius studiosiusque sententias ejus de talibus legerint, videant, quid ipse in eisdem libris de Civitate Dei de interitu, deque destructione illius sensibilis et corporei caeli, omniumque, quae intra 122.0991D| ambitum ejus, in quibus etiam carnem Christi post resurrectionem includi ipsum beatum magistrum putant existimasse, disseruerit, et quomodo acutissimae intelligentiae homo senserit duo sibimet contraria, caelum scilicet corporeum penitus interiturum, et carnem Christi post resurrectionem in eo constitutam localiter et circumscripte in ea forma, qua inter homines verus homo ex hominibus factus 122.0992A| vixit. Itaque credibilius arbitrandum est de magno divinarum humanarumque rerum et solertissimo inquisitore et copiosissimo expositore, secundum capacitatem singulorum, quibus scripsit, scripsisse, quam a sanctis Patribus, qui eum praecesserunt ordine temporum, ab Ambrosio dico Gregorioque Theologo, quorum auctoritate in aliis locis non discrepat, dissensisse. Ego, autem nulli derogans, cum nullo contendens, indubitanter intelligo, quod ipse Dominus dixit: Ego et Pater unum sumus, non de sola sua divinitate, sed de tota sua substantia, homineque Deoque dixisse; ac per hoc totus Christus, Verbum videlicet et caro, ubique est, nulloque continetur loco, nec in toto, nec in parte sui, hoc est, neque in divinitate, neque in humanitate, quibus 122.0992B| veluti duabus partibus tota ipsius substantia constituitur. Et hoc ex sententia sancti Hilarii Pictaviensis episcopi possumus approbare; in libro siquidem tertio de Trinitate exponens, quod Dominus Patrem suum orans ait: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum ea claritate, quam habui, priusquam mundus esset, haec protulit: Verbum caro factum nos, amiserat quod erat, sed coeperat esse quod non erat; non de suo destiterat, sed, quod nostrum est, acceperat; profectum ei, quod accepit, ejus claritatis expostulat, unde non destitit. Ergo quia Filius Verbum, et Verbum caro factum, et Deus Verbum, et hoc in principio apud Deum, et Verbum ante constitutionem mundi Filius, nunc caro factus, orabat, ut hoc Patri caro inciperet esse, quod Verbum, ut id, quod de 122.0992C| tempore erat, gloriam ejus, qui sine tempore est, acciperet, ut in Dei virtutem et in spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur.

38.

Si ergo transformata caro Christi est in Dei virtutem et spiritus incorruptionem, profecto ipsa caro virtus est et incorruptibilis spiritus. At si Dei virtus et spiritus ubique est, non solum supra loca et tempora, verum etiam supra omne, quod est, nulli dubium, ipsam carnem in virtutem et spiritum transformatam nullo loco contineri, nullo tempore mutari, sed sicuti Dei virtus et spiritus, Verbum videlicet, quod eam jam in unitatem sibi substantiae acceperat, omnia loca et tempora, et universaliter omnem circumscriptionem excedere. Sat est igitur, praefati magistri, Augustini videlicet, 122.0992D| unam sententiam, cum multae sint, ponere de caelo et terra, quae nunc sunt, quid post judicium futura erunt; in vicesimo de Civitate Dei libro, tredecimo capitulo: Postea, inquit, peracto judicio tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet esse caelum novum et terra nova; mutatione namque rerum, non omnimodo interitu transibit hic mundus. Unde et Apostolus dicit: Praeterit figura hujus 122.0993A| mundi, volo vos sine sollicitudine esse. Figura ergo praeterit, non natura. Dic, quaeso, ubi dissonat ab his, quae diximus de transitu mundi hujus in suas causas, quas ipse naturam vocavit? Ille dicit, hoc caelum et hanc terram post judicium esse desitura, solam vero eorum naturam immutabiliter manere; s i militer et nos docuimus vestigia ejus et aliorum similium sequentes, omne, quod in hoc mundo sensibile et locale et temporale, omneque mutabilitati obnoxium periturum, hoc est, transiturum in ipsam substantiam, hoc est, naturam; naturam vero ejus, quae incorporaliter et intelligibiliter in primordialibus rerum omnium causis immutabiliter et incorruptibiliter continetur, semper mansuram. Si quis autem dixerit, hujus mundi naturam atque substantiam 122.0993B| sensibilem corporeamve esse, locis temporibusque, generationibus et corruptionibus subditam, vera ratione elongatus, omni responso indignus efficitur, omnibus physicis sapientibus dum sit definitum, naturam substantiamque corporum incorpoream esse. Si autem dixerit, carnem Christi post resurrectionem intra ambitum hujus corporei caeli usque ad diem judicii mansuram, eo vero defecturo ultra omnia loca et tempora, ultra omnes virtutes caelestes ascensuram, profecto non intelligit, quod de toto Christo catholica confitetur Ecclesia, dicens: Ascendit in caelum, sedet ad dextram Patris. Et quis nisi amens dixerit, caelestes virtutes ultra hunc mundum esse, intra ipsum vero carnem Christi, versam jam in spiritum, imo in ipsum Deum, detineri, 122.0993C| cum videamus, crassissimas nubes solari igne consumi, inque eum converti? Si dixerit, quid mirum, si Christum secundum carnem in aliquo loco hujus corporei caeli, vel ubicunque in eo voluerit, localiter stare vel moveri credamus, secundum vero animam vel divinitatem ubique esse, si tamen anima ejus, sicut et divinitas, ubique praesens est atque diffusa, cum fateamur, angelicos spiritus ultra omnem corpoream creaturam subsistere, et ultra omnem locum illocaliter moveri, eorum vero corpora, quibus hominibus solent apparere, et localia esse, et intra ambitum sensibilis creaturae contineri: respondemus, neque angelicos spiritus, neque spiritualia eorum corpora, quae causaliter in ipsis spiritibus subsistunt, intra septa corporeae creaturae 122.0993D| omnino comprehendi. Non enim materialia, ex qualitatibus mundi hujus elementorum composita possident corpora, sed spiritualia, intellectibus suis coadunata, in quibus, quando, et ubi, et quomodo volunt, humanis sensibus ad tempus apparent; nec tamen phantastice, sed veraciter. Ex veris quippe rationibus vera corpora procedere et spiritualia, dubium non est. In tali corpore Christum suis discipulis post resurrectionem apparuisse credimus, non 122.0994A| quod aliud illud, aliud quod natum est ex virgine, suspensum in cruce, resuscitatum a mortuis, sed ipsum de mortali in immortale, de animali in spirituale, de terreno in caeleste mutatum. In talibus corporibus humanae naturae numerositas ex secretis suis sinibus, si non peccaret, pullularet. Inest siquidem unicuique hominum occulta corporis sui ratio, in quam resurrectionis tempore hoc terrenum mortaleque mutabitur, et in qua angelicis corporibus assimilabitur, quando homines aequales angelis erunt. Nulla itaque ratio nobis obstat, ut non incunctanter et credamus et intelligamus, Dominum nostrum Jesum Christum in duabus suis naturis, in inseparabilem suam substantiam adunatis, ubique esse, nullamque sui partem ullo vel loco vel tempore, seu aliquo 122.0994B| modo, quo creatura definitur, circumscribi. Totus enim Deus est totus ubique, totus super omne, quod dicitur et intelligitur, exaltatus, totus in Patre, et cum Patre unum effectus, totus Deus in toto homine, et totus homo in toto Deo, rationibus utriusque naturae in semetipsis permanentibus. Ac sic ineffabiliter et supernaturaliter nostri capitis harmonia coaptata est, in quam omnia membra ipsius sibi invicem coadunata reversura sunt, quando occurrent in virum perfectum, in plenitudinem aetatis Christi, et unus in omnibus, et omnes in uno unum et erit et apparebit, et erunt et apparebunt. Non enim audiendi sunt, qui aliter putant accipiendum, quod ait Apostolus: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et cognitionis Filii Dei, in virum perfectum, 122.0994C| in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Arbitrantur quippe, hoc dictum fuisse de perfecta statura corporis Christi tricesimo anno aetatis suae in carne, in qua statura et aetate corporali omnes homines resurrecturos conantur asserere, sive abortivi, sive decrepiti, sive in quibuslibet incrementis decrementisve corporalibus solvantur a corpore. Quorum falsissima deliramenta ipsius Apostoli verba manifestissime destruunt atque convincunt. Non enim de incrementis Christi secundum carnem, quam acceperat, seu mensura ejus, vel aetate, sed de corpore ejus, quod est Ecclesia ejus, talia dicta sunt. Cujus corporis, Ecclesiae videlicet, mensura et perfectio et plenitudo aetatis spiritualis ipse est, qui et caput perfectissimum et intellectuale est sui corporis 122.0994D| intellectualis, qui est finis omnium et consummatio. Intuere Apostolum ad Ephesios dicentem: Omnia dedit sub pedibus ejus, et eum dedit caput super omnia membra Ecclesiae, quae est corpus ejus, et plenitudo omnia in omnibus implentis. Et post aliquanta iterum in eadem Epistola intuere, quibus membris Christus corpus sibi aedificare voluit et acdificat: Ipse dedit, inquit, quosdam quidem apostolos, quosdam vero prophetas, quosdam evangelistas, 122.0995A| quosdam pastores et magistros. Vidisti membra; vidisti materiem. Interroga eundem Apostolum, ad quid haec membra parantur. Respondet: Ad perfectionem sanctorum, in opus administrationis, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et cognitionis Filii Dei. Vide initium aedificationis, unitatem quidem fidei; aedificationis perfectionem cognosce, unitatem videlicet cognitionis Filii Dei. Hic igitur incrementa corporis Christi incipiunt, illic perficientur, quando Christus cum toto et in toto suo corpore quidam perfectus et unus vir, caput in membris et membra in capite, apparebit, quando mensura et plenitudo aetatis Christi non corporalibus oculis, sed virtute contemplationis in omnibus sanctis suo 122.0995B| capiti adunatis clarissime videbitur, quando spiritualis aetas, hoc est virtutum plenitudo, quae in Christo et Ecclesia sua constituta est, consummabitur, et cetera, quae de aeterna felicitate et perfectione beatitudinis in Dei Filio intelligi possunt. In resurrectione autem humanorum corporum, quod unusquisque in ea statura et magnitudine, ad quam perfecto sui corporis incremento pervenit in juvenili aetate, sive perventurus esset, si morte non praeoccuparetur, vel quam deseruit in seniles defectus decidens, resurrecturus sit, beatus Augustinus in libris de Civitate Dei incunctanter affirmat. Quod vero immortalia et spiritualia corpora nullis corporalium formarum lineamentis, vel qualitatibus, vel quantitatibus circumscribentur, propter ineffabilem 122.0995C| eorum spiritibus incircumscriptis adunationem indiscretamque simplicitatem, beatum Gregorium Theologum, sanctum quoque Ambrosium, nec non et Maximum venerabilem magistrum certis rationibus approbare saepe diximus. Causam tamen erroris eorum, qui in statura corporis Dominici omnia humana corpora resurrectura dogmatizant, non ignoramus. Minus enim intelligentes, quod in Graeco est scriptum, εἰς μέτρον ἡλικίας, hoc est, in mensuram aetatis, existimabant, ἡλικίαν proprie ad perfectam corporis aetatem pertinere, cum ἡλικία plus animae in virtutibus, quam corporis per localia et temporalia incrementa perfectam significet mensuram. Hinc est, quod philosophi animam rationalem ἐνδελίχεεας filiam, hoc est, perfectae aetatis 122.0995D| in virtutibus asserunt esse, veluti ἔνδον ἡλικίας, id est intus aetatis. Ac per hoc nemo sane intelligens praefata Apostoli verba de perfectione aetatis corporis, sed de plenitudine Ecclesiae in capite suo, quod est Christus, hoc est, de perfectione gratiae et beatitudinis et incomprehensibilis adunationis accipiat. Et miror de his, qui talia nobis opponunt de amplificatione corporalium mundi luminum, cur non intendunt, quod in Evangelio de defectu totius mundi sensibilis per defectum partium ipsius Dominus 122.0996A| ipse prophetat, dicens: Statim autem post tribulationem dierum illorum, hoc est, post persecutionem Antichristi, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo. Quibus verbis intelligimus, solem et lunam post defectum sui luminis non remansuros, neque stellas deficiente aethere et sphaera, in quibus dispositae sunt. Neque enim in hac Dominica prophetia allegoricum solummodo sensum, verum etiam totius mundi destructionem solutionemque corporum accipimus. Quam, destructionem dico, multi nolentes credere, ad solius allegoriae leges recurrunt, et per defectum solis titubationem fidei etiam perfectissimorum virorum, qui tunc temporis, quando filius iniquitatis apparebit, futuri sunt, [intelligunt]. Cujus persecutio in 122.0996B| tantum tenebras erroris et perfidiae inducet, ut non solum in caelo ecclesiae carnales, qui per lunam, verum etiam spiritualiores, qui per stellas, summi quoque et spiritualissimi doctores ejus, qui per solem mystice praefigurantur, lumen orthodoxae fidei aut ad tempus abscondent, aut territi minuent, aut ab eo penitus labentur. Quam theoriam neque nos refellimus. Verumtamen audiendi non sunt, qui hunc locum evangelicum violenter secundum historiam conantur astruere, putantes, quod nunquam caelestium corporum casus luminis in fine mundi futurus sit, sed illorum splendor superabitur nimia claritate supervenientis judicis, caelestiumque essentiarum cum ipso descendentium, quando venturus est judicare vivos et mortuos. Addunt etiam 122.0996C| paradigma ex orientis solis radiis, qui impetu suo fulgorem aliorum siderum obtundunt, imo etiam ab oculis nostris auferunt; in se namque ipsis sui luminis vibratum indiminutum semper custodiunt, quoniam sol, a quo lumen accipiunt, semper praesens eis est. Nec obstat, quod aliquoties lunari globo interjectus terrae solares aufert radios. Erroris autem eorum, qui talia somniant, causa est, ut opinor: arbitrantur enim judicium futurum in aliquo loco intra septa hujus mundi agendum fore, judicem quoque cum suis sanctis angelis de superioribus sensibilis naturae partibus localiter et corporaliter descensurum. Hinc est, quod quidam sedem judicii in confinio aëris et aetheris, quo physici lunarem circulum describunt, quidam, Judaeis 122.0996D| consentientes, in valle Josaphat delirant, non animadvertentes virtutem nominis, quod est Josaphat; compositum quippe est ex ἰαώ et σαφάτ. Et ἰαώ quidem multas habet interpretationes; interpretatur enim invisibilis, aut Dominus, aut gloria, aut existens, aut erat, et est, et futurus est; σαφάτ autem vertitur in judicium. Josaphat igitur invisibile judicium, vel Domini judicium, vel gloriosum judicium, vel erat, et est, et futurus est, qui judicat. Videns itaque Joel, prophetico spiritu illuminatus, 122.0997A| divini judicii profunditatem et invisibilem virtutem, omnibusque remotam, typice vallem introduxit Josaphat, et personam Domini, cujus gloria in altitudine judicii sui apparebit, qui erat, et est, et futurus est, accipiens et in seipsum infundens proclamat: Consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo, ut judicem omnes gentes in circuitu. Ac si dixisset, consurgant omnes ex mortuis, et ascendant in judicii mei altitudinem, arcanumque profundum, quod superat omnem intellectum. Hos itaque, qui talia somniant, clara veraque deridet ratio. Quomodo enim Dominus noster Jesus Christus, cui Pater dedit judicium, localiter et temporaliter movebitur, postquam humanitatem suam super omnia loca et tempora, super omne, quod dicitur et 122.0997B| intelligitur, in unitatem suae divinitatis exaltavit; ubi sedet aeternaliter et incommutabiliter ad dextram sui Patris, et sessurus est; unde regit et judicat omnia, et recturus et judicaturus est! Nam quod in ecclesiastico symbolo fides catholica confitetur, dicens: Inde venturus judicare vivos et mortuos, non ita debemus cogitare, ut localem motum ipsius, seu ex intimis naturae sinibus in hunc mundum processionem quandam intelligamus, donec visibilibus membris corporeis sensibus judicandorum appareat; sed adventum ipsius unusquisque bonorum et malorum intra seipsum videbit in sua conscientia, quando aperientur libri, et revelabit Deus abscondita tenebrarum, et unusquisque suarum actionum et cogitationum judex erit. Hinc Augustinus vicesimo 122.0997C| libro de Civitate Dei, decimo tertio capitulo: Quaedam, inquit, vis est intelligenda divina, qua fiet, ut unicuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita et omnes et singuli judicentur. Quae nimirum vis divina libri nomen accepit; in eo quippe quodammodo legitur, quicquid ea faciente recolitur, sicut ait Apostolus: Omnes enim stabimus ante tribunal Domini, ut ferat unusquisque, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum, tribunal Domini appellans majestatis ejus excelsitudinem, quae omnibus ubique in omnibus apparebit, qua et manifestata videbunt impii, in quem pupugerunt, et plangent se omnes tribus terrae. Ac sic signum 122.0997D| filii hominis, hoc est, honor et gloria crucis ejus cunctis fulgebit. Et fortassis illa est flamma ultima, quae totum mundum et implebit et consumet, apparitio videlicet Dei Verbi in omni creatura, quando nil aliud et bonis et malis in omnibus splendebit, nisi intelligibilis lux, quae nunc implet omnia occulte, et tunc aperte impletura est. Illa est flamma, ut opinor, quae de seipsa loquens ait: Ego sum ignis consumens; consumet enim omnia, quando omnia in omnibus erit, et solus in omnibus 122.0998A| apparebit. In Evangelio quoque suo: Ignem, inquit veni mittere in terram; et quid volo, nisi, ut ardeat? terrae vocabulo omnem sensibilem creaturam, ignis vero ardentis, suae manifestationis claritatem in omnibus futuram, suique judicii ferventiam typice significans. Cui sensui beatus Augustinus adstipulatur in expositione quinquagesimi psalmi: Quid est enim holocaustum totum igne consumptum? Quando totum pecus imponebatur arae igne consumendum, holocaustum dicebatur. Totos nos ignis ille absumet, et fervor ille arripiet. Quis fervor? Nec est, qui se abscondat a calore ejus. Quis fervor? De quo dicit Apostolus: Spiritu ferventes. Non tantum anima nostra absumatur ab illo divino igne sapientiae, sed et corpus nostrum ab immortalitate. Sic levetur holocaustum, 122.0998B| ut absorbeatur mors in victoriam: et cetera, quae typice de futuro judicio divina tradit historia; de quibus nunc tractare longum est. DISC. Longum quidem; vellem tamen breviter audire, quae sint nubes illae, in quibus sancti rapientur obviam Christo in aëra; et quis ille aër, in quo cum Christo in ipsis nubibus semper erunt. Ait enim Apostolus: Nos autem, qui relinquimur, qui residui sumus, hoc est, qui nondum in altitudinem deificationis ascendimus, rapiemur in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum illo erimus. MAG. De his nubibus et in prioribus hujus disputationis libris beatum Maximum sequentes pauca praefati sumus, et nunc iterum sancti Ambrosii sensum addentes dicemus. Unusquisque igitur Sanctorum, 122.0998C| ut ait Maximus, suam habebit nubem, propriam videlicet suae contemplationis virtutem et altitudinem. In quantum quippe quisque cogitationi veritatis appropinquabit, in tantum rapietur obviam Christo in aëra, hoc est, in purissimae intelligentiae altitudinem et claritatem, ac sic semper in nube contemplationis suae in divinis theophaniis et erit et gaudebit. Item secundum Ambrosium nubes sunt patriarchae, verbi gratia Abraham, Isaac et Jacob, in quorum fide et actione et scientia, veluti in quibusdam nubibus clarissimis, haeredes Novi Testamenti obviam Christo rapientur. Similiter legislator Moses ceterique prophetae, apostoli quoque, qui ipsius Domini virtutes et doctrinam praesentialiter perspexere, nubes sunt, in quorum fidei et actionis, 122.0998D| spei quoque et caritatis, scientiae et sapientiae, ceterarumque virtutum exemplis, veluti quibusdam nubibus, qui in hac vita illorum vestigia sequuntur, rapientur obviam Christo, sicut et ipsi, sive viventes adhuc in carne, rapti, sive carne soluti. Dic, quaeso, quo raptus est Enoch, quo Elias, qui adhuc in carne constituti, rapti sunt? Nonne obviam Christo, quem spiritu cognoverunt venturum esse in mundum? Quo Abraham, de quo Dominus ipse dicit: Vidit Abraham diem meum, et gavisus est? Quid moror? 122.0999A| Quo Job, qui dixit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te? Quo Moses, ascendens in montem Sinai? Quo ceteri prophetae, praevidentes Verbum Dei in carne venturum, eique spiritu occurrentes? Quo Petrus raptus est, Domino suo respondens: Tu es Christus Filius Dei vivi? Quo Paulus in tertium caelum ascendens? Nonne omnes isti, eorumque similes obviam Christo juxta uniuscujusque propriam communemve theoriam rapti cum illo sunt et in illo, in spirituali aëre virtutum et contemplationum? Has omnes ceterasque similes et intelligibiles nubes illa sensibilis nubes praefigurabat, quae tempore ascensionis Dominum accepit ab oculis discipulorum, quando elevatus est in caelum. Non enim indigebat ipse cujusdam vehiculi ex nubibus 122.0999B| conglobati ad se sublevandum in aëria aethereaque spatia, cum fuerit ille post resurrectionem purior leviorque omni visibili et invisibili creatura, nullumque localem motum in spiritualitatem sui corporis post regenerationem receperit, aut siverit remanere; typice autem voluit suis discipulis visibiliter ostendere modum, quo invisibiliter ipse in cordibus diligentium sequentiumque se ascendit. Ipse siquidem ascendit in contemplationibus ascendentium ad se; nullus quippe ad illum sine illo potest ascendere. Nemo enim, ut ipse ait, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, nec caelum deserit, dum in sanctis intellectibus eos secum sublevans ad seipsum ascendit. Propterea subsecutus: Filius, inquit, hominis, qui est in caelo, caelum appellans Patrem, a 122.0999C| quo exivit per incarnationem, et ad quem reversus post resurrectionem. Ubicunque enim legimus in Evangelio, Dominum sublevasse oculos in caelum, Patrem suum intelligere debemus, qui solus major illo est, ea ratione, qua Pater praecedit causa Filium. Tribus autem modis Sancti in puritate contemplationis cum Christo et in Christo fieri intelliguntur. Fiunt enim et adhuc in carne detenti, fiunt a corpore soluti, fiunt corporibus receptis. Horum trium modorum manifestissima exempla in transformatione Domini in monte manifestata sunt; viventium siquidem in carne Elias, solutorum corpore Moyses, resurgentium ipse Dominus typum gestabat. Resurrectionis siquidem omnium formam in transfiguratione sui corporis discipulis ostendit. Et ne existimes, 122.0999D| Eliam adhuc in corpore suo viventem de locali aliquo paradiso, seu Moysen de sede aliqua animarum, seu recepto corpore ad Christum tunc convenisse, peractoque transfigurationis mysterio ad loca illa, unde venerant, reversos fuisse: verum incunctanter fideliterque crede et intellige, non aliunde processisse, nisi ab eo, cum quo apparuerunt in monte, hoc est, in sublimitate spiritualis visionis, quae tunc facta est extra sensus corporeos, et in quo, priusquam apparerent, erant, et quem, cum apparerent, 122.1000A| non deseruerant, et in quem finito apparitionis sacramento reversi sunt, non aliorsum, sed in ipsum, in quo et cum quo unum sunt. Quod apertissime significatum est per illos tres electos discipulos in arcana transformationis, qui elevatis oculis neminem viderunt, nisi Jesum solum. Et ut credibilius haec cognoscas, lege sanctum Ambrosium in expositione in Lucam. Cognosce, inquit, nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso humore concretam, et coacti aëris caliginem piceam, quae caelum tenebrarum horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis, et humentis alluvione imbris immadidet, sed de qua mentes hominum voce Dei omnipotentis emissa fidei ros rigavit, et dum fit vox, inventus est Jesus solus. Itaque cum tres essent, 122.1000B| unus est factus: tres in principio videntur, unus in fine; perfectae enim fidei unum sunt. Denique hoc etiam Dominus orat Patrem, ut omnes unum simus; nec solum Moyses et Elias in Christo unum sunt, sed etiam nos unum corpus Christi sumus. Ergo et illi tanquam in uno corpore recipiuntur in Christi corpus, quia et nos unum erimus in Christo Jesu. DISC. De nubibus, in quibus Sancti obviam Christo rapiuntur, satis est actum. Sed quales sunt nubes illae caelestes, cum quibus Filius hominis venturus est, merito quaeritur. Ac per hoc eas vellem, quales sint, cursim edisseras.

MAG. Nubes caeli, cum quibus Filius hominis venturus est, non alias esse dixerim, nisi ipsas caelestes substantias, quae semper virtute contemplationis circa Christum volvuntur. Quoniam 122.1000C| vero incomprehensibilem omnique intellectui invisibilem summam ac sanctam Trinitatem, quae superat omnem intellectum, non per seipsam aspiciunt, sed in theophaniis comprehensibilibus sibique connaturalibus, propterea nubes caeli dicuntur. Ex ipsis siquidem apparitionibus divinis, in quibus Deum vident, caelestes substantias nubium vocabulo Dominus ipse significavit, cum quibus et in quibus adventus ejus, hoc est, majestatis illius clarissima omnibus bonis et malis amplitudo declarabitur. Nam et caelestes substantias localiter moveri spiritualis suae naturae ratio non patitur; moventur autem spiritualiter, cum, quod in causa omnium faciendum esse perspiciunt, in ipsa natura, quae per eos administratur, et cui praesident, peragunt absque 122.1000D| suo locali et temporali motu, loca, et tempora, omniaque, quae in eis circumscribuntur, disponentes. Dicuntur etiam venire, quando in aliquo visibili his, qui digni sunt, apparent, recedere vero, quando omni sensu corporeo omnino removentur. Nec te moveat, quod dixi, spirituales substantias temporalem motum non pati, dum sanctus Augustinus proclamat, solum Deum sine loco et tempore a seipso movere, conditum vero spiritum per tempus sine loco, corpus autem per locum et tempus ab eo, qui movet 122.1001A| omnia, motum pati. Hoc enim dixi Graecorum auctoritatem sequens, quae incunctanter astruit, omne, quod localiter movetur, temporaliter moveri; omne autem, quod locali motu caret, sequitur temporali etiam carere. Haec enim duo, locum dico et tempus, aut simul erunt, aut simul auferentur, quoniam a se invicem disgregari non patiuntur.

DISC. De auctoribus utriusque linguae non est nostrum contendere: sequatur quis quem vult, nulli derogans. Et quoniam de nubibus intelligibilibus, quamvis breviter, est dictum, redi, quaeso, ad reditum, nostramque fluctuantem navem fessosque nautas ad portum dirige.

MAG. Reditum omnium, quae in suas causas reversura sunt, quando mundus iste sensibilis solvetur, et mundus ille intelligibilis, qui super nos 122.1001B| est, in Christo implebitur, dupliciter intelligitur. Est enim generalis, et est specialis: generalis quidem in omnibus, qui ad principium conditionis suae redituri sunt; specialis vero in his, qui non solum ad primordia naturae revocabuntur, sed etiam ultra omnem naturalem dignitatem, in causam omnium, quae Deus est, reditus sui finem constituent. Exempla autem ac similitudines utriusque reversionis ex divinis Scripturis comparare debemus. Et quoniam naturali ordine genus praecedit speciem, prius de generali reditu dicendum. Exemplum itaque generis praecessit in populo Dei, qui de jugo servitutis intelligibilis Pharao, hoc est diaboli, satellitumque ejus liberatus, duce spirituali Moyse, Christo videlicet, siccis pedibus mare Rubrum transiens, solidam videlicet 122.1001C| humanae naturae viam discissis irrationabilium motuum cerulis deambulans, rebellesque gentes, vitiorum scilicet turmas superans atque prosternens, defunctis suis corporibus, carnalibus dico cogitationibus, in deserto virtutum, quo omne mortale et corruptibile consumitur, spiritualiter solummodo in filiis bonorum operum in terram repromissionis reversus est. Quod autem duo ex omnibus, qui venerunt de Aegypto, vivi adhuc in carne in terram promissam intraverunt, mystice insinuat duplicem nostram naturam, corpus videlicet et animam, in Salvatore nostro, quem praefigurabat Jesus filius Nave, hoc est pulchritudinis eorum, in terram, quam peccando deseruimus, reversuram, Caleb comitante, hoc est, libero nostro cordis arbitrio. Caleb 122.1001D| quippe interpretatur sicut cor vel omne cor. Ut enim uniuscujusque cordis devotio divina gratia adjuta fuerit, ita Salvatorem suum in regionem sequetur viventium, naturalibusque bonis utentium. Hac autem ratione ducimur ad intelligendum totius humanitatis reditum ad pristinum naturae statum per Israelitici plane populi de Aegyptiaca captivitate revocationem, quoniam Scriptura nullum de populo Dei in Aegypto remansisse commemorat, sed 122.1002A| omnes unanimiter ex ipsa fugisse, et nemine excepto de manibus crudelissimae potestatis liberatos fuisse. Quod autem nullus eorum, qui de Aegypto reversi sunt, obrutus est fluctibus vel mersus, sed omnes, ut ait Apostolus, sub nube fuerunt, sub divina videlicet protectione, et omnes mare transierunt, et omnes sub Moyse baptizati sunt in nube et in mari, praefigurabat generale illud baptisma, quod in fine mundi perficietur, quando mysticus Moyses populum suum, universum videlicet genus humanum, sanguine suo redemptum, omnique impietate atque malitia detersum, de morte ducet ad vitam, quando in nullo homine nihil praeter simplicitatem naturae apparebit, merito ipsius, qui eam totam accepit, totamque sanavit, quando intelligibilis rex Aegypti, princeps 122.1002B| profecto hujus mundi, cum innumerabili exercitu malitiae suae, omnibusque vitiis, quibus imaginem Dei in homine creatam captivam detinuerat, fluctibus Rubri maris, hoc est, profundissima copiosissimaque atque infinita effusione gratiae, quae in pretium sanguinis Christi humanae naturae diffusa est, obruetur. Ut enim hominibus sanguis Christi profuit in redemptionem, et proficiet ad pristinam naturae suae restaurationem, ita diabolo et angelis ejus nocuit ad eorum destruendum imperium, et nocebit ad augendum supplicium. Inundatio siquidem Erythraei maris, hoc est diffusio Dominici cruoris, quemadmodum humanam naturam ab aeternae mortis profundo in vitam emersit aeternam, ita diabolicam malitiam in perpetuam suffocavit damnationem. 122.1002C| Nullam quippe majorem poenam diabolica patietur superbia, nullamque graviorem tristitiam, quam humanae saluti invidiam, pedisequamque ejus desperationem. Non quod et ille, si vellet, ad Creatorem naturae suae converti non posset, sed quod malevolentiae suae nexibus ligatus dulcedinem beatitudinis perpetualiter in odio habebit, lapsos de manibus suis assiduis cruciatibus dolens. Isaias quoque propheta salutem humani generis generaliter in Christo non tacet, sed clamat dicens: Terra Zabulon, et terra Nepthalim, via maris trans Jordanem Galileae. Gentium populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Et quis est ille populus, qui sedebat in tenebris, et in regione umbrae mortis, 122.1002D| nisi infinita solique Deo cognita humanitatis numerositas, quae, postquam lucem paradisi deseruit, in tenebris ignorantiae et in regione umbrae mortis sedebat, non solum ipsius, qua anima segregatur a corpore per corruptionem, verum etiam, qua Deus animam deserit per peccatum? Ex qua duplici morte totum genus humanum liberat lux illa, quae omnibus orta est, quae de seipsa dicit: Ego sum lux mundi. Nunc quidem partim idolorum 122.1003A| servitium destruens, in his, quos ad cultum et agnitionem veri Dei convertit, sordesque vitiorum inundatione baptismatis deluit, et inflammatione poenitentiae exurit: in fine autem non solum generaliter mors corporis, verum etiam mors mentis destruetur, ac penitus idololatriae ritibus omnibusque omnium nationum superstitionibus iniquitatibusque ventilatis unius veri Dei cognitio universae praestabitur creaturae. Cuncti siquidem boni et mali, quando stabunt ante tribunal Domini, cognoscent, quia unus Deus est, et non alius praeter eum. Tunc quippe erit generalis omnibus unius Dei confessio, quando nulla erit veritatis negatio. Nam et caeci lucem, quam non vident, negare non possunt videntibus lucere. Quod autem in Christo totius nostrae 122.1003B| naturae salus jam peracta sit; ex interpretationibus praedictorum nominum, quisquis voluerit, facillime cognoscet. Zabulon quippe habitaculum virtutis interpretatur. Illa itaque lux, quae sedentibus in tenebris orta est, virtus et sapientia Patris est. Et quod est ejus habitaculum? Nonne nostra natura, in qua per incarnationem habitare voluit? Audi Evangelistam: Et Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis. Proinde spiritualis Zabulon humanitas Christi est, in qua nos omnes salvi facti sumus, et salvati habitamus, et in aeternum habitabimus; ipse est enim virtus nostra et fortitudo. Nepthalim quoque latitudo dicitur. Et quae est nostra latitudo, nisi Christus, cujus caritas et clementia totum genus amplectitur humanum, qui 122.1003C| pro impiis mortuus est, cum pro bono forsitan quis audeat mori? qui omnes homines aequaliter dilexit, quando pro omnibus seipsum tradidit. Haec est enim amplissima lex naturae, quam in seipso implevit, mortem pro omnibus subiens. Lex quippe naturae est communis omnium hominum dilectio absque ulla personarum acceptione, quae in Christo perfectissime impleta est, et a Patre processit, qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Est etiam alia ratio, qua Christus latitudo intelligitur. Latitudo quippe est apparitio et superficies, ideoque graia significatione epiphania dicitur. Christus itaque est nostra epiphania, hoc est apparitio et superficies, quia cum tres sint substantiae summi boni, una illarum in homine Christo, Verbo 122.1003D| videlicet incarnato, nobis apparuit, sensibusque corporeis comprehensibilem se fecit. Nemo enim Patrem, nemo Spiritum sanctum in unitate substantiae cum creatura vidit. Et Ezechiel quoque sub figura trium civitatum reditum totius humanae naturae prophetice denuntiat. Dicitur enim: Jerusalem, et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas; ac deinceps subditur: 122.1004A| Et tu et filiae tuae revertemini in antiquum statum, et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum. Ex quo, ut ait sanctus Hieronymus, perspicuum est, non esse naturalem iram Dei, sed nostris vitiis clementissimum et mansuetissimum Deum ad iracundiam provocari. Sequitur: Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram. Septuaginta: Et sorores tuae Sodoma et filiae ejus restituentur, sicut fuerunt a principio; et Samaria et filiae ejus restituentur, sicut erant a principio; et tu et filiae tuae restituemini, sicut fueritis in principio. 122.1004B| Haec verba prophetae, imo Domini per prophetam beatus Hieronymus exponens: Judaei, inquit, inter ceteras fabulas et interminabiles genealogias et deliramenta, quae fingunt, etiam hoc somniant de adventu Christi sui, quem nos scimus Antichristum, et in mille annorum regno Sodomam restituendam in antiquum statum, ita ut sit quasi paradisus Dei, et Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertantur in terram Judaeam; Jerusalem quoque tunc esse fabricandam. Et paulo post: Nos autem, inquit, horum perfectam scientiam Dei judicio relinquentes, imo liquido confitentes, dicimus, post secundum adventum Domini Salvatoris nihil humile, nihil futurum esse terrenum, sed regna caelestia, quae primum in Evangelio promittuntur. Cetera autem, quae de his 122.1004C| praefatus interpres exponit, propterea intermisimus, quia moralia sunt, et de reditu gentilium haereticorumque et peccatricum solummodo animarum ad catholicam fidem disputant. Mysticam quoque legalemque septimanam, quam quinquagesimus sequebatur annus, qui hebraice JOBEL, hoc est libertas vocabatur, quoniam in ipso omnes libertatem accipiebant, et unusquisque ad pristinam habitationem revertebatur, omni lege, qua detinebatur, absolutus, hunc reditum, de quo agitur, aperte significare non incongrue quis dixerit, finita septenaria praesentis vitae revolutione. David rex et propheta renovationem naturae promittit, dicens: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Quid dicam de evangelicis parabolis, de prodigo videlicet filio, qui 122.1004D| in terra aliena partem substantiae, quam a patre acceperat, dissipans, egestate coactus seipsum recognoscens, poenitentiaque ductus, ad patrem suum reversus est, a quo piissime clementissimeque receptus non solum pristinam adeptus est gratiam, verum etiam pro reverentia sui vitulus saginatus occisus est? Quis est ergo filius iste? Nonne homo ad imaginem Dei factus? Pater siquidem caelestis duas naturas 122.1005A| ad se cognoscendum creavit, angelicam videlicet et humanam, quibus duabus filiolitatis gratiam donavit. Sed homo adolescentior filius dicitur, angelus vero major aetate, quoniam prius Scriptura conditionem angeli, posterius hominis commemorat. Partem itaque angelicae numerositatis, quae nunquam conditorem suum deseruit, major filius, adolescentior totum hominem lapsum et a Creatore suo peregrinantem insinuat; postmodum tamen ad Patrem suum reversurus, et primam stolam, id est, primum habitum naturae recepturus. Insuper etiam ambitum virtutis, quae per anulum significatur, praemium quoque mortis Christi, quod per calceamenta in pedibus formatur, accipiet, aeternam videlicet vitam, quae universaliter humano 122.1005B| generi merito mortis Domini rependitur. Et tunc vitulus saginatus adducetur et occidetur. Et quis est ille vitulus, nisi homo Christus, septena sancti Spiritus gratia plenus, vel certe pinguedine literae visibilisque naturae incrassatus? His enim duobus, litera videlicet et visibili creatura, veluti quaedam corpulentia Christi apparet, quoniam in eis et per eas intelligitur, quantum intelligi potest. Spiritus enim legis est Christus, et invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et aeternitas; seu, ut beatus Maximus dicit, exponens Gregorium Theologum in sermone de Nativitate dicentem « Verbum crassatur » : Verbum, inquit, dum sit simplex et incorporeum, et omnes consequenter ac spiritualiter nutriens, divinas in caelo potentias 122.1005C| per suam in carne praesentiam ex nobis, propter nos, secundum nos, sine peccato incrassari dignatum est. Quod autem iste filius figuram generis humani gestat, ut non dicam Joannis Chrysostomi sententias de hac parabola, quoniam prolixae sunt, testimonium beati Ambrosii in expositione in Lucam sat est ponere. Potest, inquit, in uno, filio videlicet prodigo, species accipi generis humani. Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo perierunt omnes. Homo igitur in illo homine, qui perierat, reformatur, et ille, ad similitudinem Dei factus et imaginem, divina patientia et magnanimitate reparatur. Videsne igitur, quod ista parabola non partem generis humani, sed totum restaurandum esse in Christo typice doceat? Eadem interpretatio est de drachma 122.1005D| perdita, et post eversionem hujus mundi, veluti cujusdam domus, inventa a muliere, Dei videlicet sapientia, quae eam fecit et possedit. Decima etiam ideo computatur, quoniam humana natura non solum novem ordinibus angelorum aequalis facta est, verum etiam nullus angelicus ordo est, cui humana natura post restaurationem suam juxta intelligibiles gradus non interseratur, donec perfectum denarium caelestis compleat civitatis, teste Dionysio Areopagita in libro de caelesti Ierarchia. Quod etiam ei futurum erat, si non peccaret. Simili modo 122.1006A| de ove centesima intellige, quae erraverat caelestem gregem deserens, quam bonus pastor, qui est Christus, quaesivit et reperit, repertamque in humeros suos acceptam ad gregem, quem errando deseruerat, reportat. Quae propterea centesima connumeratur, quoniam post lapsum humanae naturae perfectio, quae per centenarium numerum innuitur, caelestis Jerusalem, quae est mater nostra, diminuta est, cujus numerositas, veluti centenarii numeri latitudo, ad integrum implebitur, dum humanum genus in capite suo, quod est Christus, in eam revertetur. Quo in loco illa non parva quaestio oritur, jam divulgata, sed non jam, ut arbitror, soluta; et si soluta, nondum in nostras manus venisse fatemur. Quaeritur enim, si tantus numerus hominum 122.1006B| in consortium caelestis civitatis, hoc est, societatis beatae multitudinis sub uno Deo degentis reversurus est, quantus praevaricantium angelorum inde lapsus. Sequitur, ut aut numerositas humanae multiplicationis a primo homine usque ad finem mundi tanta sit, quanta apostatarum angelorum, ita ut illorum caelestes sedes, quas superbiendo reliquerant, ad totum genus humanum capiendum illic redeundo suffecerint: aut, si minor est cadentium angelorum numerositas, quam humani generis multiplicitas, pars humanae naturae non necessaria, qua labentium angelorum numerum exuperat, remanebit extra superae civitatis consortium--non enim illuc poterit ascendere, qua sedem non sinitur invenire--pars autem, quae eis, lapsis dico, aequiparatur, 122.1006C| reversura est; ac per hoc incunctanter dabitur, non omnes homines redemptos fuisse in eo, qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Et quidem paene omnes auctores utriusque linguae indubitanter astruunt, tot homines in caelestem civitatem intraturos, quot angeli fugitivi ab ea egressi sunt. Et si ita est, unum e duobus eligere cogemur, aut aequalem numerositatem esse omnium hominum numerositati malorum angelorum, aut numerosiorem humani generis multitudinem apostatae multitudinis numerositate, ac per hoc non omnes humanitatis participes ad principium suae conditionis redituros, quod praecedentes rationes de salute totius humanitatis in Christo incunctanter roboratae omnino prohibent assumi. Et quoniam de 122.1006D| hac ratione, hoc est, restituendorum hominum et lapsorum angelorum comparatione, sanctorum Patrum sententias introducere prolixum, uno sancti Patris Augustini testimonio contenti simus. In primo capitulo vicesimi secundi libri de Civitate Dei, de natura daemonum eorumque lapsu disputans - Natura, inquit, quae frueretur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso vitio, quod ideo miserest, quia non fruitur Deo, qui casum angelorum voluntarium justissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit, atque in eo summo bono permanentibus 122.1007A| ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tanquam ipsum praemium scientiam permansionis dedit, qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum desereret, qualis naturae hujusmodi conveniret; quem videlicet praevaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praescierat. Nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praevidens, quid boni de malo ejus esset ipse facturus, qui de mortali progenie, merito justeque damnata, tantum populum gratia sua collegit, unde suppleat et instauret partem, quae lapsa est, angelorum, ac sic illa delecta et superna civitas numero civium non fraudaretur, quin etiam fortassis et uberiore laetaretur. Quae 122.1007B| sola conclusio sanctissimi magistri suffecerit nobis ad intelligendum, uberiorem numerum humani generis in sanctam civitatem caelestem reversurum eo numero, qui ex ea lapsus est. Et id ipsum arbitror David prophetam dixisse: Annuntiavi, inquit, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. De his enim dixit, qui per sacrificium corporis Domini purgati et redempti sunt, qui multiplicati sunt super numerum angelicum, per superbiam unius refugae de beatitudinis gloria ruentem. Quod apertissime sequens versus insinuat: Sacrificium, inquit, et oblationem noluisti; corpus autem perfecisti mihi holocaustum. Ac si diceret: sacrificium legis et oblationem pro purgatione et redemptione peccati generis humani dare noluisti, corpus autem Christi 122.1007C| perfecisti mihi, hoc est, pro me holocaustum igne passionis in altare crucis; ac per hoc pro peccato nostro nihil aliud postulasti. Superabundat enim gratia delictum; incomparabiliter quippe plus nobis contulit Christi passio ad vitam, quam Adam transgressio ad mortem. Sive itaque aequalis sit numerus praevaricantium hominum et angelorum, sive uberior et multiplicior, nil obstat credere, totum genus humanum et in Christo redemptum, et in caelestem Jerusalem reversurum. Si enim aequalis sit, ut multis, qui de talibus tractant, videtur, ad laudem redemptoris nostri suffecerit, cujus providentia tantum humanae numerositatis praeordinavit, quantum posset mundi hujus Principi insultare, a quo non solum totum regnum nostrae naturae abstulit, 122.1007D| verum etiam ejus haereditatem, ex qua inflatus superbia dejectus est, nobis in aeternam possessionem distribuit, ut duplicis tristitiae poena torqueretur, una quidem, qua regni sui, quod primum hominem seducendo adeptus est, juste amissione secundum hominem occidendo injuste; altera, qua inimicis suis caelestem suam haereditatem, quam deseruerat, possidentibus invidendo cruciatur. Sin 122.1008A| vero uberior, uberiorem profecto laudem gratiae ipsius debemus solvere, qui non solum possessiones antiqui nostri hostis nobis in caelo divisit, verum etiam numerosiores nos ad habitationem caelestis patriae praeparavit his, qui ea lapsi sunt. De generali reditu in paradisum praefata sufficiunt paradigmata, ut opinor.

DISC. Sufficiunt plane; omnia enim talium symbola, quae sparsim sacrae Scripturae insita sunt, in unum colligere et longum est, et fortassis fastidiosum. Vellem tamen scire, quid senioris filii invidia adversus adolescentiorem ad patrem suum revertentem, vituloque saginato occiso epulantem insinuat. Multum siquidem me movet, si duo illi fratres humanam angelicamque naturam significant, qualis invidia bonorum angelorum de salute 122.1008B| humani generis intelligitur, deque ejus reditu ad Patrem suum, cujus substantiam, hoc est, imaginis gratiam in villa mortalis hujus vitae serviens diabolo dissipavit. Legimus enim, sanctos angelos de interitu hominis condolere, ei autem invidere nequaquam; concives enim sunt caelestis civitatis, paternaeque substantiae et haereditatis possessores. De reperta quippe ove, inque humeris pastoris sui reducta, angelicas virtutes congratulari Dominus ipse testatur, per unum peccatorem humanum genus insinuans. Et si senior filius universitatem bonorum angelorum symbolizat, quomodo de agro legitur venisse, haedumque postulans patri succensuisse, ceteraque angelicae caritati repugnantia?

MAG. Nodum hujus quaestionis 122.1008C| ad solvendum difficilem uno modo arbitror enodari posse, qui parabolarum transitus vocari potest. Parabolarum siquidem duae species sunt. Quarum una est, quae continuum vigorem uniformemque de una eademque re absque ullo transitu in aliam figuram obtinet, altera, quae transitum in diversas conformat figuras, qua specie multos sanctorum Patrum, maximeque beatum Ambrosium hanc parabolam exposuisse comperimus. Prima itaque parabolae pars, quae in divisione paternae substantiae, et senioris filii cum patre perseverantia, adolescentiorisque peregrinatione, partis quoque substantiae suae, quam a patre susceperat, dissipatione, ceterisque incommodis, quae casum humanitatis secuta sunt, complasmata est, duplicem incunctanter naturam, 122.1008D| intellectualem dico in angelis et rationalem in hominibus, specificat; in reversione autem prodigi filii parabola inchoat transitum facere. Ipsa siquidem reversio biformem interpretandi recipit modum: intelligitur enim generaliter de reditu totius humani generis propter vituli saginati occisionem, Christi videlicet pro salute totius mundi passionem; et specialiter, ubi transitus parabolicae figurae incipit, 122.1009A| de reditu gentilis populi, quasi junioris filii, per fidem Christi ad Patrem caelestem, cujus imaginem idololatriae sordibus monstruosisque imaginationibus contaminavit, propter invidiam Judaici populi, veluti senioris filii, de conversione gentium ad fidem per apostolicam praedicationem. Qui videlicet populus, quamvis saepissime cultu daemonum fuerit corruptus et praevaricatus, nunquam tamen omnino Deum Patrum suorum, ut ei videtur, abnegavit; abnegavit autem et adhuc abnegat Christum Filium Dei esse, ac per hoc et Patrem ejus. Qui enim Filium negat, negat et Patrem, qui Filio negato Pater non est. Haedum a Patre Christi, quem negat, perfidus flagitat: sed a Patre Christi haedum non accipiet; accipiet autem a Patre suo, 122.1009B| de quo Jesus Christus, quem Filium Patris esse negat, ait: Vos ex patre diabolo estis, deque fide gentilis populi in eum torquetur. Ideoque non vitulum saginatum, id est, Christum Domini petit a Patre ad epulandum, sed haedum foetidum petulcumque, in omnemque libidinem pronum, Antichristum dico, in quo se epulaturum et regnaturum vanissime somniat, postulat et expectat: ac de agro veniens, hoc est de terrenis operibus, laboriosoque colendae legis secundum literam servitio, audivi symphoniam et chorum, hoc est, consonam undiqueque convenientem gentilis populi in Christo epulantis et ad Patrem suum redeuntis catholicam in fide perfecta, inque spirituali cognitione veritatis harmoniam, ac de suae libertatis et redemptionis munere laetitiam. 122.1009C| Et ob hoc invidia commotus fratri suo similitudine naturae, inimico vero dissimilitudine Judaicae perfidiae et Christianae religionis irascitur, patremque suum de receptione filii, qui bona naturae suae perdidit, increpat, dum plus ipse naturae suae divitias dissipat, qui unicum Dei Filium Creatorem et Salvatorem omnium negat. Perfidi siquidem Judaei per invidiam, nationes autem incredulae per ignorantiam Verbum Dei abnuunt. Et quoniam tolerabilius peccatum est ignorantiae quam invidiae, minus gentilium quam Judaeorum populus naturales perdidit thesauros. Ideoque receptae sunt gentes, tenebris ignorantiae absolutae, et in lucem veritatis revocatae: Judaei vero perfidi, Filium negantes, in passionibus ignominiae invidiaeque gravissimis doloribus 122.1009D| relicti sunt, donec in fine mundi ineffabili divinae bonitatis magnanimitate recipiantur, quando convertentur ad vesperam, et famem patientur, ut canes, et circumibunt civitatem, societatem videlicet catholicae fidei, volentes in eam recipi, et, quod alibi idem ait propheta, implebitur: Confundantur et revereantur omnes inimici mei, convertantur retrorsum, et confundantur valde velociter. Hac igitur parabola pro paupertate ingenioli nostri, spiritualium 122.1010A| philosophorum semitas carpentis, exposita, de symbolis specialis humanae naturae reditus breviter tractandum.

DISC. Tempus exigit ita fieri, nostraeque disputationis cursus jamdudum finem expectat. Et mihi valde arridet duplex ista Evangelicarum parabolarum species. Non enim solummodo in parabolis, verum etiam in multis divinae Scripturae locis talis formae locutionis divinum nectar eructat, facilemque interpretationis viam studiosis mysticorum sermonum theoriae praestant. Non enim alio modo sanctorum prophetarum multiplex in divinis intellectibus contextus potest discerni, nisi per frequentissimos non solum per periodos, verum etiam per cola et commata transitus ex diversis sensibus in diversos, et ab eisdem iterum in eosdem per occultissimas rebrissimasque 122.1010B| reversiones. Saepissime enim unam eandemque expositionis speciem absque ullo transitu in diversas figurationes sequentibus aut error aut maxima difficultas innascitur interpretandi; concatenatus quippe est divinae Scripturae contextus, Daedalicisque diverticulis et obliquitatibus perplexus. Neque hoc Spiritus sanctus invidia voluit intelligendi, quod absit existimari, sed studio nostram intelligentiam exercendi, sudorisque et inventionis praemii reddendi; praemium quippe est in sacra Scriptura laborantium pura perfectaque intelligentia. O Domine Jesu, nullum aliud praemium, nullam aliam beatitudinem, nullum aliud gaudium a te postulo, nisi ut ad purum absque ullo errore fallacis theoriae verba tua, quae per tuum sanctum 122.1010C| Spiritum inspirata sunt, intelligam. Haec est enim summa felicitatis meae, finisque perfectae est contemplationis, quoniam nihil ultra rationabilis anima etiam purissima inveniet, quia nihil ultra est. Ut enim non alibi aptius quaereris, quam in verbis tuis, ita non alibi apertius inveniris, quam in eis. Ibi quippe habitas, et illuc quaerentes et diligentes te introducis; ibi spirituales epulas verae cognitionis electis tuis praeparas, illic transiens ministras eis. Et quis est iste, Domine, transitus tuus, nisi per infinitos contemplationis tuae gradus ascensus? Semper enim in intellectibus quaerentium et invenientium te transitum facis. Quaereris enim ab eis semper, et semper inveniris, et non inveniris semper: inveniris quidem in tuis theophaniis, in quibus 122.1010D| multipliciter, veluti in quibusdam speculis, occurris mentibus intelligentium te, eo modo, quo te sinis intelligi, non quid es, sed quid non es, et quia es; non inveniris autem in tua superessentialitate, qua transis et exuperas omnem intellectum volentem et ascendentem comprehendere te. Ministras igitur tuis praesentiam tuam ineffabili quodam modo apparitionis tuae; transis ab eis incomprehensibili excelsitudine et infinitate essentiae tuae. Quaeso 122.1011A| itaque ad specialis reditus considerationem accelerare, ut in ea nostrae disputationis limitem constituamus. Non enim diutius est immorandum in his, quae multipliciter apertioris persuasionis gratia repetita sunt, ne forte plus in verbis, quam in intellectibus nostram disputationem implesse videamur. MAG. Totius rationabilis creaturae, quae specialiter in homine creata est, et cui naturaliter inest affectus beatitudinis, et cognitionis summi boni facultas, hoc est excelsissimae Trinitatis, ex qua manat omne bonum, ipse Dominus in Evangelio decem virginibus assimilavit universitatem; quae accipientes lampadas suas, hoc est capacitatem aeternae lucis cognoscendae, exierunt obviam sponso et sponsae, Christo videlicet et Ecclesiae, quae jam in caelo est, partim 122.1011B| in sanctis angelis, partim in purgatissimis hominum animabus, in quibus primitiae naturae humanae, quae adhuc in captivitate est, mortalis vitae fragiliumque membrorum caelestis patriae civibus inseruntur. Sed quare obviam? Quia videlicet redemptor et sponsus rationalis naturae ineffabili clementiae suae condescensione et solertia semper ad recipiendos nos spiritualiter venit, caelestibus virtutibus et animabus sanctis ei commeantibus, affectione salutis nostrae commotae. Ille siquidem sponsus in aure cordis generaliter universo generi humano clamat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Venit ergo obviam 122.1011C| omnibus cum sponsa sua, Jerusalem videlicet caelesti, qui recipere omnes devotus est in consortium suae civitatis. Et animadverte, quod tota humanitas denario numero comparatur, quoniam decimam in aedificatione superae civitatis possidet regionem. Decem itaque virgines, hoc est, tota humanae naturae numerositas naturali appetitu obviam diligenti se et ad eam venienti exit, non gressibus corporis, sed affectibus mentis. Sed quamvis aequalis motus sit rationalis naturae ad finem suum, qui est Christus, aequalisque aeterni luminis, quae per lampades significatur, appetitio, non tamen aequaliter lucem illam, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, participat. Unum est enim, ut beatus Dionysius Areopagita ait, quod 122.1011D| omnia naturaliter participare appetunt; sed non aequaliter omnia unum participant. Nullum tamen est in natura rerum, quod ejus participatione omnino privetur, ideoque non aequaliter obviam sponso et sponsae virgines exibunt. Nam qui non solum capacitatem veri luminis, verum etiam et ipsum lumen, quod oleum conformat, possident, ad ipsum sponsum pervenient, et cum ipso in spirituales nuptias intrabunt. Qui vero solam luminis capacitatem possident, 122.1012A| non autem ipso lumine illuminantur et ornantur, obviam Christo procedent, hoc est, non solo naturaliter insito appetitu, sed etiam reipsa et experimento ad sola naturalia humanitatis bona, quae in Christo subsistunt, ascendent, non autem ad supernaturalem deificationis in eo gratiam et laetitiam pervenient. Et hoc est, quod denariae quantitatis divisio insinuat. Ait enim: Quinque autem ex eis erant fatuae, id est imprudentes, et quinque prudentes. Sed fatuae solas lampadas, non autem oleum secum sumpserunt; prudentes vero non solum lampadas, verum etiam oleum in lampadibus suis acceperunt. Vasa itaque similia sunt prudentium et imprudentium virginum, quoniam ratio, quae veluti naturalis divini luminis sedes est, uniformiter 122.1012B| integritati veluti cuipiam virginitati naturae incorruptibilis, quae in nullo augetur vel minuitur, distributa est, quamvis non uniformiter divinum lumen accipiat. Nec hoc in culpa ipsius luminis, aut invidia, aut inopia constituitur, quoniam omnibus praesens est, omnibusque aequaliter superfulgens, et inexhausta effusione omnibus aequaliter profluens: sed quoniam non eadem virtus est oculorum, quibus lux mentium percipitur, sequitur, ut alii plus, alii minus ea fruantur, alii penitus ab ea excludantur; ut immundi spiritus, qui ad eam nolunt converti, non quod et ipsi secundum intellectualem substantiam, in qua a summo bono creati sunt, participatione vere existentis luminis secludantur; alioquin ad nihilum penitus redigerentur; omne siquidem 122.1012C| participatione ejus privatum omnino in natura rerum non est, in quantum vero irrationabilibus perversae suae voluntatis motibus contaminantur, verae lucis excluduntur participatione; non enim ad illam, sed ad semetipsos, hoc est, ad nequitiam suam convertuntur. Si enim ad naturam suam respicerent, et ad ejus Creatorem, profecto beati fierent. Et si quis dixerit: Quare aequaliter intuendi divini luminis universae rationali naturae non datur possibilitas, non autem intuendi illud data est aequaliter virtus et actio, sive in hac vita, sive in futura? interroget illum, qui stupefactus et inaccessibili luce repercussus acclamat, dicens: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus in omni tempore! Quis 122.1012D| enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Et quis prior dedit illi, ut retribuatur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum sunt omnia. Interroget etiam, cur omnium bonorum largitor non aequaliter omnibus ordinibus angelorum virtutem contemplationis suae distribuerit? Altius siquidem liquidiusque propinquiusque illum contemplantur Seraphim et Cherubim et Throni, quam Virtutes et Potestates et Dominationes-et ipsae 122.1013A| iterum excellentius clariusque, quam Principatus et Archangeli et Angeli. Et quis huic interrogationi respondebit? Nemo, nisi cogitans intra seipsum, quod scriptum est: Omnia in mensura et numero et pondere, id est ordine, fecit Deus. Et qualis pulchritudo universitatis a Deo conditae foret, si omnia Deus aequaliter constitueret? Nam et sensibilis harmoniae dulcedo et pulchritudo non ex similibus sonis, sed ex diversis, ratis tamen proportionibus sibi invicem compactis ordinatur. Proponat item: si primus homo non peccaret, cujus peccati ultione per masculum et feminam multiplicatur genus humanum--et non per masculum et feminam propagaretur, sed ex intimis naturae sinibus aut simul omnes homines in species proprias numerosque prodirent, quemadmodum 122.1013B| et omnes angeli ex suis causis simul prodiere, aut ordine temporum constituto unusquisque absque ulla corruptione et similitudine generationis jumentorum in hunc mundum procederet--num omnes homines aequalis ejusdemque virtutis et ordinis essent, an, sicut angeli, ita et homines suis ordinibus secundum divinam providentiam et sapientiam disponerentur? Respondebit illi, credo, qui promittit hominibus post resurrectionem, quod erunt sicut angeli in caelo. Angeli autem propriis ordinibus disponuntur; disponentur itaque et homines diversis virtutum ordinationibus. At si ita futuri sunt, licet post peccatum, profecto futuri essent si non peccarent, hoc est, non eodem modo contemplatione veritatis fruerentur. Porro si primus homo, ut ait sanctus Augustinus, in prima 122.1013C| sua conditione, priusquam peccaret, neque sapiens erat neque insipiens--si enim sapiens, non Deum desereret, ut uxori suae consentiret, neque incaute ageret, ne diabolicae astutiae superbiam imitaretur; non enim seductus est, sed superbia inflatus: si autem insipiens, quis crediderit Deum fecisse hominem insipientem ad imaginem et similitudinem suam--profecto quadam medietate libratus inter sapientiam et insipientiam conditus est, et futurum ei erat sapiens fieri, si mandatum Dei servaret. Non enim ait Scriptura: Faciamus hominem imaginem et similitudinem nostram, sed ad imaginem et similitudinem nostram. Ac si plane diceretur: Ad hoc faciamus hominem, ut, si praeceptum nostrum custodierit, imago nostra et similitudo fiat. Non ergo sapiens factus 122.1013D| est, sed capax, si vellet, sapientiae. Potuit enim sapientiam capere, et ad habitum ejus pervenire, si divinum consilium noluisset spernere. Quoniam vero non sursum versus per custodiam mandati ad sapientiam se erexerat, sed pronus per ejus transgressionem in libidinem temporalium et sensibilium rerum sua propria voluntate corruerat, plus insipiens atque imprudens existimandus est, etiam priusquam peccaret, quam sapientiae et prudentiae 122.1014A| appetitor; praecessit enim insipientia et imprudentia peccatum. Neque hoc accepit ex causis conditionis, sed mutabilitate propriae voluntatis, quae ex naturalibus causis nequaquam nascitur; insipiens igitur erat, et imprudens ante transgressionem mandati per seipsum factus est. Attamen si mandatum non transgrederetur, fortassis neque ex paradiso expelleretur, sed solis naturae suae bonis, quae in prima conditione sui acceperat, frueretur, inque eis quadam felicitate laetaretur, quamvis participatione summae sapientiae et prudentiae merito suae stultitiae et fatuitatis privaretur. Multos siquidem ac paene omnes improvidos et insipientes, laetos tamen et contentos esse videmus de nobilitate generis, de pluribus consanguineis, de honestate corporis viribusque et sanitate, 122.1014B| de astutia mentis, de verborum lepiditate, de pulchra morigeraque uxore, de fecunditate prolis, terrenarumque rerum affluentia, ut non dicam de dignitatibus et honoribus, ceterisque, quibus mundus iste arridet, in tantum, ut optarint perpetuo sic vivere, nihil de spiritualibus deliciis audire vel cogitare volentes. Ad hunc itaque statum primorum hominum ante delictum, hoc est, ad sola naturalia bona absque virtutum ornamentis, partem humani generis unam, quae typo fatuarum quinque virginum configuratur, reversuram; ad ipsam vero excelsitudinem, ad quam homo per gratiam, si non peccaret, ascensurus esset, hoc est, ad participationem summae sapientiae omniumque virtutum, quam, participationem dico, deificatio et contemplatio veritatis 122.1014C| sequitur, alteram humanae numerositatis partem, cujus symbolum est quinarius prudentium virginum numerus, sublimandam ultra omnia bona naturalia, et ad spirituales nuptias sponsi sui intraturam, non incongrue existimandum; ad quas nemo intromittitur, nisi sapientiae luce refulgens, divinique amoris inflammationibus ardens, quae duo, sapientiam dico et caritatem, pinguedine scientiae et actionis nutriuntur; et ad eas nuptias nullus scientiae et actionis expers, quamvis naturalibus bonis integerrime et pulcherrime floruerit, sinitur ascendere, sed omnino ab eis secluditur. Non enim illuc natura humanam mentem sublevat, sed gratia, et mandatis Dei obedientiae, purissimaeque, quantum in hac vita datur, Dei per literam et creaturam 122.1014D| cognitionis meritum subvehit. Intuere itaque hujus parabolae medullam, et quomodo transitum facit de genere ad speciem, quemadmodum in praefata parabola de duobus filiis patris sui substantiam inter se partientibus. In ea siquidem totius generis humani generalis reditus primo, deinde specialis gentilis populi conformatur: in hac autem similiter per decem virgines obviam sponso exeuntes totius humanae numerositatis generalis ad pristinum 122.1015A| naturae statum reversio; specialis autem per quinque prudentes omnium Sanctorum. Species enim humani generis est electorum numerus. Non solum igitur ad antiquum naturae principium reditus in generalitatem humanitatis, verum etiam ultra naturam in ipsum Deum in specialitate deificationis ineffabilis insinuatur ascensus. Omnes quippe in paradisum, ut praediximus, sunt reversuri, sed non omnes de ligno vitae sunt fruituri; vel certe omnes de ligno vitae sunt accepturi, sed non aequaliter. Nam et naturalia bona, quorum omnes acqualiter participes erunt, fructum ligni vitae esse, stultus qui ignorat. Πᾶν ξύλον quippe, ut in superioribus tractavimus, id est, omne lignum vocatur Christus; quippe omnium bonorum lignum est fructiferum, 122.1015B| quia ipse est omne bonum omniumque bonorum largitor. Fruentur itaque omnes homines ipsius fructu participatione naturalium bonorum generaliter; fruentur electi sui excelsitudine deificationum ultra omnem naturam specialiter. Deificationes itaque, quas soli justi participabunt, spiritualibus figurantur nuptiis, in quas prudentes intraverunt virgines. Non enim omnes supernaturalibus fruentur bonis, sed illi soli, quibus, ut Gregorius ait Theologus, licet superata materia et carne, veluti quibusdam nubibus et velaminibus transcensis, per rationem et contemplationem cum Deo fieri, et purissimo lumine teneri, quantum possibile est humanae naturae. Isti sunt beati, hinc ascensione, et illic deificatione. Sed hujus nominis, deificationis dico, in latinis codicibus 122.1015C| rarissimus est usus; intellectum vero ejus apud multos et maxime apud Ambrosium invenimus. Sed quare hoc evenit, non satis nobis patet. An forte quia sensus ipsius nominis, quod est Theosis, quo maxime Graeci utuntur, significantes sanctorum transitum in Deum non solum anima, sed etiam et corpore, ut unum in ipso et cum ipso sint, quando in eis nil animale, nil corporeum, nil humanum, nil naturale remanebit, altus nimium visus, ultraque carnales cogitationes ascendere non valentibus incomprehensibilis et incredibilis, ac per hoc non publice praedicandus. Sed de eo inter sapientes tractandum. Multa quippe divina mysteria a sanctis Patribus intacta ob hanc causam praetermissa sunt; infirmi siquidem oculi claritatem luminis sufferre nequeunt. 122.1015D| Sufficiunt, ut arbitror, haec pauca paradigmata, ex divinis parabolis assumpta, ad generalem specialemque humani generis suadendum reditum in principium suum, primordialem dico conditionem, inque ipsum Deum, in his, qui sincerissima ejus participatione digni sunt frui, deque totius sensibilis creaturae, quae in homine et propter hominem fabricata est, in causas suas reversione, quando erit non solum generale sabbatum in omnibus divinis operibus, verum etiam et speciale sabbatum sabbatorum 122.1016A| in sanctis angelis, sanctisque hominibus, et implebitur domus Dei, in qua unusquisque ordine sibi congruo constituetur, alii inferius, alii superius, alii in sublimitate naturae, alii super omnem naturalem virtutem circa ipsum Deum. Ac sic coena illa magna ordinabitur et celebrabitur, ex qua nullius substantia, quia ex Deo facta est, respuetur, nullius vitium, quia ex Deo factum non est, introducetur. Purgabitur enim natura, ventilabitur vitium, recondentur substantialia grana, flamma divinae sententiae delictorum ardebit palea, illuminabuntur abscondita tenebrarum, omnia in omnibus videbitur Deus.

DISC. Sufficiunt sane; sed hujus parabolae residua breviter exponas flagito.

MAG. Quae sunt illa?

DISC. Mora sponsi, dormitus, et dormitatio 122.1016B| omnium virginum, ceteraque, quae intacta reliquisti. MAG. Mora sponsi est, ut existimo, temporale intervallum, quod inter primum Domini et secundum transcurrit adventum; vel certe ab initio mundi usque ad finem ejus. Nullum enim tempus transactum est, vel transigetur per sex mundi aetates, in quo virginitas, hoc est, integritas humanae naturae, quae in nullo corrumpitur, quamvis in omnibus excepto Christo contaminata sit, obviam sponso suo non velit ascendere, in quibusdam fatua, in quibusdam prudens, in omnibus conditoris sui supernaeque patriae, quam deseruerat, appetitrix; appetitus quippe beatitudinis omnibus sapientibus et insipientibus, bonis et malis, communiter et naturaliter inest. In praefato intervallo mundani cursus 122.1016C| per ordinata tempora quidam dormiunt, quidam dormitant. Dormiunt quidem, qui jam mortui sunt, et adhuc morituri; dormitare autem dicuntur, quos finis mundi vivos in carne inventurus est. Qui non dormire, sed dormitare perhibentur, quoniam perfecta morte non sunt morituri, nullove spatio temporali in ea erunt detenti, sed veluti gravati somno, non autem prostrati, nulla morte interposita in aliam vitam mutabuntur. Quo in loco videtur sanctus Augustinus consentire his, qui dicunt, tantillam mortem in ipso velocissimo raptu eorum, qui in fine mundi vivi futuri sunt, esse futuram. Ait enim in vicesimo libro de Civitate Dei capite vicesimo primo: Si sanctos, qui reperientur Christo veniente viventes, eique in obviam rapientur, crediderimus 122.1016D| in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: Tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; sive ubi dicit: Omnes quidem resurgemus, aut omnes dormiemus, quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi qualibet morte paululum tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamvis brevissima, non tamen nulla. Media nox, in qua clamor 122.1017A| factus est, et sponsus venit, incertum mundi finem, remotumque ab omni scientia spiritualis sponsi adventum insinuat, sicut ipse dixit: De die autem illa et hora illa nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius hominis, nisi Pater solus. Et in fine praesentis parabolae: Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Clamor ille significat apertissima signa, quae praecedent destructionem mundi, et adventum Domini, de quibus ipse sedens super montem olivarum discipulis prophetavit. Surrectio omnium virginum regenerationem totius humani generis praesagit. Prudentes virgines lampadas suas, rationabiles videlicet motus, bonae actionis pinguedine, puraeque conscientiae claritate exornant; quibus duobus, actu dico et scientia, fatuae virgines 122.1017B| carent. Quod autem prudentes virgines de oleo suo fatuis virginibus impertiri abnegant, nil aliud verisimilius, ut opinor, typice conformat, quam prudentes animas, quibus vilia et non sufficientia in illa die intellectuali, in qua unusquisque profunda conscientiae suae rimabit, merita apparebunt, aeternaeque felicitati nullo modo comparanda, sicut ait Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Hinc Dominus ipse: Beati pauperes, inquit, spiritu, hoc est, beati, qui et seipsos et merita sua pro nihilo ducunt, et omnino se in divitiis virtutum egenos judicant, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ideoque dicturae sunt petentibus a se auxilium, ne forte non sufficiat nobis et vobis. Quod duplici 122.1017C| modo intelligi potest: aut enim negative ponitur ne, et producitur, aut haesitative et corripitur, sicut in libro Geneseos: Ne forte extendat manum suam, et sumat de ligno vitae. Et ne forte viderentur quadam invidia meritorum suorum paupertatem impertiri fatuis noluisse, abnegantes oleum, dant consilium, respondentes: Ite potius ad vendentes, et emite vobis, hoc est, ite ad eos, qui eximietate et affluentia suorum meritorum non solum sibimet sufficiunt, verum etiam his, qui eos in hac vita honorificare poterant, possent praebere auxilium, futuraeque beatitudinis meritum. Hac autem tarditate et negligentia interposita venit sponsus, et paratas virgines, inque suo adventu ornatas praeoccupavit, et ad suas nuptias introduxit, hoc est, in 122.1017D| suam deificationem, qua perfectissimos animos supernaturali contemplationis suae gratia glorificat, ceteris in naturalium bonorum plenitudine relictis, et excelsitudine ineffabilis deificationis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, exclusis. Et hoc est quod ait: Et clausa est janua, introitus videlicet contemplationis divinae facie ad faciem, ad quam incaute in hac vita viventes, oleumque actionis et scientiae in rationis suae receptacula non infundentes, etiamsi clameverint, 122.1018A| sera quandoque poenitentia compuncti, non intrabunt, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Ista autem geminatio Dominici nominis aut assiduum humanae naturae appetitum ad contemplationem conditoris sui, nulla ignorantiae nebula interposita, in his, qui in hac vita nullis bonae conversationis subsidiis suffulti vixere, vel certe simplicium fidelium minus catholicae fidei altitudinem considerantium ignaviam significat, putantes Dominum nostrum Jesum Christum duabus substantiis esse compositum, dum sit una substantia in duabus naturis, et petunt, quae sibi non conveniunt. Ideoque respondetur eis: Petitis et non accipitis, quia male petitis. Quanti sunt, qui divinam essentiam in tribus substantiis, et tres substantias in una essentia aut penitus 122.1018B| ignorant, aut penitus abnegant, et per suas falsas cogitationes carnalesque opiniones ad internas divinae puraeque contemplationis nuptias postulant intrare! Quanti sunt, qui Dominum Jesum Christum ita segregant, ut neque divinitatem illius humanitati, neque humanitatem divinitati in unitatem substantiae, seu ut Latini usitatius dicunt, in unitatem personae adunatam vel credant, vel intelligant, cum ipsius humanitas et divinitas unum et inseparabile unum sint, salva utriusque naturae ipsius ratione. Geminantibus itaque substantiam Christi et dicentibus: Domine, Domine, aperi nobis, juste congrueque respondetur: Amen dico vobis, nescio vos, hoc est, intimas secretasque meae divinitatis et humanitatis nuptias, quas meis purissime intelligentibus, 122.1018C| priusquam fieret mundus, praeparavi, et ad quas jam finito mundo introduxi, nescire vos permittam. Non enim dum adhuc in carne vixistis, dignos vos illarum laetitia praeparastis. Intra tamen naturalium bonorum, quae in vobis creavi, terminos residere vos concedo. Similiter promittit, se responsurum his, qui in die judicii clamabunt: Domine, Domine, nonne in tuo nomine virtutes multas fecimus? Dicetur enim eis: Nescio vos, recedite a me; et alibi: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum. Verbum itaque adunatum carni, et caro adunata Verbo in unitatem inseparabilem unius ejusdemque substantiae ex duabus naturis, divina videlicet et humana, non alios recipit, nisi eos, qui simplici perfectae contemplationis 122.1018D| oculo unitatem substantiae suae intuentur, ita ut et homo in Verbo vere filius Dei, et Verbum in homine vere Filius hominis absque ulla naturarum transmutatione, unus idemque Filius Dei et hominis Dominus noster Jesus Christus intelligatur. Celerem parabolae expositiunculam, juxta quod nobis visum est, verisimilem habes.

DISC. Habeo sane.

MAG. Quid ergo restat, et finem operi impedit imponere?

DISC. Nihil video, nisi ut totius operis materiae, hoc est, universalis naturae 122.1019A| divisionis aliquantulam ἀνακεφαλαίωσιν subjicias.

39. MAG. Quadriformem universalis naturae, quae in Deo et creatura intelligitur, fecimus divisionem. Cujus prima species est, quae naturam creatricem et non creatam, secunda, quae naturam et creatam et creatricem, tertia, quae creatam et non creantem, quarta, quae neque creatam neque creatricem considerat atque discernit. Et prima quidem et quarta forma de Deo solummodo praedicatur, non quod ipsius natura, quae simplex et plusquam simplex est, dividua sit, sed quod duplicis theoriae modum recipit. Dum enim ipsam esse rerum omnium principium et causam intueor, occurrit mihi vera ratio, quae fiducialiter suggerit, divinam essentiam, vel substantiam, bonitatem, virtutem, sapientiam, ceteraque, 122.1019B| quae de Deo praedicantur, a nullo creari, quia divinam naturam nihil superius praecedit; omnia autem, quae sunt et quae non sunt, ab ea, et per eam, et in ea, et ad eam creari. Dum vero eandem esse finem omnium intransgressibilemque terminum, quem omnia appetunt, et in quo limitem motus sui naturalis constituunt, conspicor, invenio, eam neque creatam esse, neque creantem. A nullo siquidem creari potest natura, quae a seipsa est. Neque aliquid creat. Cum enim omnia, quae ab ipsa per generationem intelligibilem seu sensibilem processerunt, mirabili quadam et ineffabili regeneratione reversura sint ad eam, et in ea omnia erunt quieta, quoniam ulterius nihil ab ea per generationem profluet, nihil dicitur creare. Quid enim 122.1019C| creabit, dum ipsa omnia in omnibus fuerit, et in nullo nisi ipsa apparebit? De duabus autem mediis formis in superioribus satis est actum, prompteque eas quaerentibus claro lumine circumfusae occurrunt. Una enim in causis perspicitur primordialibus, altera in causarum effectibus. Et ea quidem, quae in causis constituitur, in unigenito Dei Filio, in quo et per quem omnia facta sunt, creatur, et omnia, quae ab ea profluunt, hoc est, omnes effectus suos, sive intelligibiles sive sensibiles, creat. Ea vero, quae in effectibus causarum substituta est, solummodo a causis suis creatur, nihil autem creat, quia nihil in natura rerum inferius est ipsa; ideoque maxime in rebus sensibilibus ordinata est. Nec obstat, quod angeli vel homines, sive boni sint sive 122.1019D| mali, aliquod novum humanisque usibus incognitum in hoc mundo saepe putantur creare, dum nihil creant, sed de creatura materiali, a Deo facta in effectibus per causas, aliquid efficiunt divinis legibus obedientes et jussionibus, si boni sunt; fallacibus vero diabolicae astutiae machinamentis commoti atque decepti, si mali sunt. Omnia tamen divina providentia ordinantur, ut nullum malum in natura rerum substantialiter inveniatur, nec aliquid quod rempublicam civilemque rerum omnium 122.1020A| dispositionem perturbet. Et post quadrifariam universalis naturae theoriam in praedictis quattuor speciebus, quarum duas quidem in divina natura propter rationem principii et finis, duas in natura condita, ratione videlicet causarum et effectuum, contemplati sumus, visum est nobis, quasdam theorias de reditu effectuum in causas, hoc est, in rationes, in quibus subsistunt, subjungere. Cujus iterum reditus triplex occurrebat modus. Quorum primus quidem generaliter in transmutatione totius sensibilis creaturae, quae intra hujus mundi ambitum continetur, hoc est, omnium corporum, seu sensibus corporeis succumbentium, seu eos prae nimia sui subtilitate fugientium, consideratur, ita ut nullum corpus sit intra textum corporeae naturae, sive vitali 122.1020B| motu solummodo, seu occulte, seu aperte vegetatum, seu irrationabili anima corporeoque sensu pollens, quod non in suas occultas causas revertatur per vitae suae medietatem; ad nihilum enim nihil redigetur in his, quae substantialiter a causa omnium substituta sunt. Secundus vero modus suae speculationis obtinet sedem in reditu generali totius humanae naturae in Christo salvatae in pristinum suae conditionis statum, ac veluti in quendam paradisum in divinae imaginis dignitatem, merito unius, cujus sanguis communiter pro salute totius humanitatis fusus est, ita ut nemo hominum naturalibus bonis, in quibus conditus est, privetur, sive bene sive male in hac vita vixerit. Ac sic divinae bonitatis et largitatis ineffabilis et incomprehensibilis diffusio 122.1020C| in omnem humanam naturam apparebit, dum in nullo punitur, quod a summo bono manat. Tertius de reditu theoriae modus versatur in his, qui non solum in sublimitatem naturae in eis substitutae ascensuri, verum etiam per abundantiam divinae gratiae, quae per Christum et in Christo electis suis tradetur, supra omnes naturae leges ac terminos superessentialiter in ipsum Deum transituri sunt, unumque in ipso et cum ipso futuri. Quorum recursio veluti per quosdam gradus septem discernitur. Ac primus erit mutatio terreni corporis in motum vitalem; secundus vitalis motus in sensum; tertius sensus in rationem; dehinc rationis in animum, in quo finis totius rationalis creaturae constituitur. Post hanc quinariam veluti partium nostrae naturae 122.1020D| adunationem, corporis videlicet, et vitalis motus, sensusque, rationisque, intellectusque, ita ut non quinque, sed unum sint, inferioribus semper a superioribus consummatis, non ut non sint, sed ut unum sint, sequentur alii tres ascensionis gradus, quorum unus transitus animi in scientiam omnium, quae post Deum sunt, secundus scientiae in sapientiam, hoc est, contemplationem intimam veritatis, quantum creaturae conceditur, tertius, qui et summus, purgatissimorum animorum in ipsum Deum supernaturaliter 122.1021A| occasus, ac veluti incomprehensibilis et inaccessibilis lucis tenebrae, in quibus causae omnium absconduntur: et tunc nox sicut dies illuminabitur, hoc est, secretissima divina mysteria beatis et illuminatis intellectibus ineffabili quodam modo aperientur. Tunc perficietur octonarii numeri veluti supernaturalis cubi perfectissima soliditas, in cujus typo sextus titulatur psalmus, Psalmus David pro octava. Resurrectio quoque Domini non aliam ob causam octava die facta est, nisi ut beata illa vita, quae post septenariam hujus vitae per septem dies revolutionem est futura post mundi consummationem, mystice significaretur, quando humana natura, ut praediximus, in suum principium per octonariam ascensionem reditura sit; quinariam 122.1021B| quidem, intra naturae terminos; ternariam vero, supernaturaliter et superessentialiter intra ipsum Deum; quando quinarius creaturae numerus ternario Creatoris adunabitur, ita ut in nullo appareat nisi solus Deus, quemadmodum in aëre purissimo nil aliud arridet nisi sola lux. 40. Haec est itaque hujus operis, quod quinque libris includitur, universalis materia. De qua si quis nos invenerit adhuc incognitum aut superfluum aliquid scripsisse, nostrae intemperantiae incuriaeque imputet, pioque corde humanae intelligentiae, carnis adhuc habitaculo gravatae, humilis contemplator indulgeat. Nil enim perfectum est in humanis studiis adhuc, ut opinor, in hac caliginosa vita, quod omni errore careat, quando et justi non ideo 122.1021C| justi dicuntur jam in carne viventes, quod justi sint, sed quod se justos esse velint, perfectamque justitiam futuram appetentes, solo mentis affectu denominati. Non enim crediderim, ullum mortalibus membris carnalibusque sensibus gravatum, excepto Christo, ad perfectum virtutis habitum veraeque contemplationis altitudinem pervenisse, Joanne Evangelista attestante: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Item Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate; et alibi: Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Sin autem in eo utile et ad aedificationem catholicae fidei pertinens arriserit, soli Deo, qui solus abscondita tenebrarum reserat, et quaerentes ad se ipsum nullo errore deceptos, 122.1021D| sed ab erroribus emendatos introducit, deputet, 122.1022A| unanimisque in caritate spiritus gratias universali omnium bonorum causae, sine qua nihil possumus facere, nobiscum referat, nulla reprehensionis libidine attractus, nullis facibus invidiae succensus, quae sola prae ceteris vitiis caritatis et fraternitatis vinculum rumpere laborat. In pace autem omnium, quae inter nos confecta sunt, benevole recipientium, puraque mentis acie intuentium, seu malevole respuentium, et priusquam cognoscant, quid et qualia sint, praejudicantium, hoc opus primo omnium Deo, qui dixit: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, subinde dilectissimo tibi, frater in Christo Wulfade , et in studiis sapientiae cooperatori, et examinandum offero, et corrigendum committo. Nam et tuis exhortationibus 122.1022B| est inchoatum, tuaque solertia, quoquo modo sit, ad finem usque perductum. Si autem de his, quae in contextu hujus operis gravitate materiae rerumque exponendarum copia coactus praetermisi, deque eis quantulamcunque quandoque rationem me redditurum promisi, solicitus, ac veluti promissorum exactor fueris, opere recurso, omnibusque promissionibus repertis, inque unum collectis cursim capitulatimque pro viribus tractabitur. Interim de his, quae jam discussa sunt, lectores contentos esse flagito, non mei ingenioli virtutem, quae aut vix, aut nulla est, sed solicitudinis meae infimae, devotae tamen, circa divinarum rerum investigationes facultatem considerantes; quam non minus viribus acutissimae 122.1022C| tuae intelligentiae, quam meae contemplationis obtusae lucubrationibus, ut non dicam cum aemulis, saltem cum amicis et veritatis inquisitoribus defendere studeas. Nec multum in hoc, ut opinor, laborabis. Mox enim ut talia in manus recte philosophantium pervenerint, si illorum disputationibus conveniunt, non solum libenti animo recipient, verum etiam ut sua osculabuntur. Sin vero in eos, qui promptiores sunt ad reprehendendum, quam ad compatiendum, incurrerint, non magnopere cum eis colluctandum. Unusquisque in suo sensu abundet, donec veniat illa lux, quae de luce falso philosophantium facit tenebras, et tenebras recte cognoscentium convertit in lucem. Explicit liber περι φυσεων μερισμου, hoc est de Naturae 122.1022D| divisione.