De divinis officiis

This is the stable version, checked on 3 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De divinis officiis
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

De divinis officiis (Auctor incertus (Alcuinus?)), J. P. Migne

461 MONITUM PRAEVIUM.

(1173B) (1173B)Iste de divinis Officiis liber primo sub Alcuini nomine, inter alia ejusdem generis scripta vulgatus fuit Coloniae anno 1568 cura Melchioris Historpii: quem deinceps D. Quercetanus inde descriptum collectis a se beati Alcuini Operibus inseruit, additis nonnullis correctionibus et integris duodecim capitulis, ad vetusti codicis ms. fidem. Fatetur vero cl. editor in Praefatione sua, num. 17 circa finem, conjecturas sibi quasdam haerere, hunc librum ab Alcuino nunquam fuisse conscriptum; « Auctor enim illius, inquit, quisquis sit, Galliae Braccatae incolam se profitetur (cap. 38) exemplarque vetusto stylo exaratum, cujus ope duodecim capitula integra restituimus, quaestionem de Natalitiis sanctorum cap. 18 subjunctam ascribit Elperico monacho, qui juxta Trithemium floruit anno 1040. Et demum in eo, cap. 32 festivitatis omnium sanctorum institutio Kalendis Novembribus memoratur, quo die tamen eam longe post Alcuini obitum in Gallia et Germania celebrari (1173C)coepisse, scilicet anno 835 ex Sigeberto et aliis discitur. » Sed haec ultima ratio infirma est, prout notavimus ad epist. 91, ad Arnonem.

Convenit vero nunc inter eruditos librum hunc de divinis officiis fetum non esse Alcuini, partim quod multa ibi reperiantur Alcuino indigna, partim quod scripta quaedam inserta habeantur auctorum aevi posterioris. « Est ergo hic tractatus » , judice D. Mabillonio Act. SS. O. S. B., saec. IV, parte I, in Elog. beati Alcuini, num. 16, pag. 185, « farrago ex diversis ipsius Alcuini aliorumque auctorum ipso posteriorum scriptis collecta. Nam caput 40 est tractatus Remigii Autisiodorensis monachi de Expositione missae: et in cap. 18 refertur epistola Helperici monachi, qui videtur esse Hilpericus sancti Galli monachus saec. XI, quod et Quercetanus jam notavit. Porro tractatus ille inepta quaedam et errata continet Alcuino indigna; quale est illud quod in cap. 1 legitur, Christum Dominum natum esse Sulpicio (1173D)et Camerino consulibus, quod falsum est. Item baptizatum anno Tiberii 15, Valeriano et Asiatico consulibus: cum dicere debuisset, Valerio Asiatico et Messala consulibus, qui tamen consules non erant anno Tiberii 15. Accedit quod scriptor iste Pascha Graecam vocem esse dicat, contra expressam Alcuini sententiam lib. VI in Joan., cap. 32, ubi ait: Pascha, fratres, non sicut quidam existimant, Graecum nomen est, sed Hebraeum, etc. » Merito igitur totum opus inter supposititia rejicitur. 462

CAPUT PRIMUM. CUR NATIVITAS DOMINI CELEBRETUR.

Sacratissima hujus diei nativitas ideo dicitur, quod in ea natus est Christus, anno videlicet juxta Hebraicam veritatem, a conditione mundi ter millesimo, nongentesimo quinquagesimo secundo; secundum (1174B)alios vero, anno quinquies millesimo, centesimo nonagesimo nono, qui est annus imperii Octaviani Caesaris Augusti quadragesimus secundus, quo compressis cunctarum per orbem terrae gentium motibus, firmissimam pacem, ordinante Deo Patre, Jesus Christus sextam mundi aetatem suo consecravit adventu. Quocirca congruum erat, ut pax per totum orbem constituta esset, et homines perduelles cessarent a bellis et inimicitiis. Viae quoque publicae tunc tutae fieri sunt jussae, quia verissima via debebat nasci: et ut ab omnibus potuisset agnosci, homo fieri dignatus est. Ut enim illos alloqueretur, Verbum caro factum est. Sed antequam ex virgine nasceretur, portenta et signa in coelo et in terra patuerunt. Quadam namque die cum Caesar Augustus urbem Romam ingrederetur, hora circiter diei tertia, (1174C)repente liquido ac sereno coelo instar arcus coelestis orbem solis ambire visus est: illum nempe praesagiens, qui ipsum solem mundumque totum et fecisset et regeret. Ea siquidem tempestate triginta millia servorum dominis reddidit. Tria millia etiam, quorum domini non exstabant, in crucem egit. Deinde ovans urbem ingressus, omnia populi Romani debita donavit, abolitis litteris. Per idem tempus fons olei largissimus de taberna meritoria per totum fluxit diem, nimirum Christi gratiam significans ex eadem taberna, hoc est, larga Ecclesia, novos populos ex gentibus processuros. In multis etenim signis Augusti Caesaris, adventus Christi designabatur. Unde bene Caesar possessio principalis, Augustus solemniter stans interpretatur. Quinimo Christum exprimens, (1174D)qui omnia solemniter possidet, omnesque principatus potentialiter obtinet. Cyrinus praeses, qui haeres interpretatur, significat Petrum, cui haereditas Ecclesiae a Domino largita est. Itaque cum exisset edictum a praefato Caesare, ut describeretur universus orbis, praedictus Cyrinus ad Judaeam missus est, census hominum possessionesque descripturus. In qua descriptione inventa sunt civium Romanorum quadragies semel centena, et sexaginta quatuor millia coloniae deductae. Nam antea idem Caesar omnibus prohibuerat, ut nemo illum dominum ausus fuisset appellare ob id, quia eo imperante nasci deberet ille verissimus Dominus pariter et imperator. Conceptus namque traditur octavo Kalend. April., a quo supputantur dies ducenti septuaginta sex, id est, (1175A)menses novem, et dies septem usque ad octavum Kalend. Januarias, quando creditur natus Sulpitio et Camerino cons. Aptissimum namque erat, ut eo tempore esset conceptus, quo mundus per ipsum factus est, et in quo fructus terrae significantur: et in eodem natus, quo crescit longitudo diei, et noctis tenebrae diminuuntur.

Sed quaerendum est, cum in nocte dicatur natus, cur angelus pastoribus evangelizabat, dicens: Natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, 11)? Hodie enim dixit, hoc est, in die Novi Testamenti, quando finem ignorantiae tenebris dedit, et initium scientiae lucis posuit. Sed et hoc conveniebat, ut circa illam horam noctis nasceretur, qua a mortuis resurrexit. Unde Salomon: Dum medium silentium tenerent omnia, et (1175B)reliqua (Sap. VIII, 14).

Quaerendum etiam cur haec festivitas non habet eamdem varietatem, quam Pascha et Pentecoste: scilicet, ut mundarentur dies septimanae, quas maculavit peccatum Adae. Unde Augustinus: « Nosse oportet diem natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum ad memoriam revocare quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum diem anni, quo ipsa res facta est, festa devotione signari. Pascha vero et Pentecoste non solum quod factum est, ad memoriam revocamus, id est, quod mortuus est ac resurrexit, sed illa, quae circa eum gesta esse testantur, ad sacramentorum significationem intelligimus. » Vigiliae vero quae a pastoribus hac nocte custodiebantur, in quatuor dividuntur, scilicet leges (1175C)quatuor significantes, primam naturalem, secundam Mosaicam, tertiam prophetarum, quartam Novi Testamenti. In qua pastoribus, id est, ecclesiasticis doctoribus apparuit. Et nos cum pastoribus vigilare debemus, ut mereamur illud suavissimum harmonicum, quod hac nocte primo cantatum est, audire: Gloria in excelsis Deo, et reliqua. Unde etiam sanctus Telesphorus papa pervigiles nos malens fore, missas [ Forte leg., tres missas] celebrare fecit, scilicet in recordationem nativitatis Christi, seu concentus angelici; alia vero missa, quae sequitur, signat novam lucem Evangelii, qua per incarnati Verbi mysterium perfundimur; seu propter visitationem pastorum ad praesepe Domini, in quo invenerunt panem vivum, qui quotidie a fidelibus manditur. (1175D)Romani hanc noctem ita celebrant: pridie, id est, vigilia natalis Domini hora nona canunt missam ad Sanctam Mariam. Qua expleta, canunt vespertinalem synaxin. Dehinc vadunt ad cibum. In crepusculo noctis intrat apostolicus ad vigiliam in praefatam Ecclesiam, tamen non cantant ibi introitum, sed expletis vigiliis et matutinis, sicut in Antiphonario continentur, ibidem cantant primam missam in nocte: qua expleta vadunt ad Sanctam Anastasiam canere aliam missam de nocte. Dehinc pergunt ad Sanctum Petrum, ut ibi vigilias celebrent, ab eo loco ubi invenerint eos psallere, qui ibidem excubant: ipsi enim intrant ad vigilias solito tempore in processu (1176A)noctis, et canunt invitatorium, et prosequuntur ordinem Antiphonarii: unde etiam dupla officia in Romanorum Antiphonariis hac nocte describuntur. 463

CAPUT II. DE CIRCUMCISIONE Haec circumcisio nihil aliud est, nisi abscissio in carne praeputii, quod solis Judaeis imperatum est: unde etiam ab Abraham sumpsit initium, quod ei a Domino praeceptum est: Circumcidetur ex vobis omne masculinum, et infans octo dierum circumcidetur in vobis (Gen. XVII, 10, 12): ut esset signum foederis inter Deum, hominesque fideles. Ut purgarentur ab omni inquinamento carnis et spiritus, jussa est caro circumcidi: et quod hodie nobis in fide baptismus Christi, hoc praestabat illis circumcisio in die octava, (1176B)qua resurrexit a mortuis, excepto quod circumcisis necdum regni coelestis patebat ingressus. Sed quaeritur, cum Dominus in Veteri Testamento jussit circumcidere, et ipse in novo circumcisus est, cur denuo cessaverit circumcisio? Ipse non venerat legem solvere, sed adimplere: neque ut dissimilis videretur patribus sanctis et prophetis. ex quorum prosapia secundum carnem nasci dignatus est. Idcirco voluit circumcidi, sive ut excusationem auferret Judaeis dicendi: Dissimilis es patribus, ideo nolumus credere in te. Sed quia vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova, oportet nos circumcidi, non carne, sed spiritu. Christus enim sicut pro nobis mortem suscepit, ita circumcisionem non respuit, ut nos in spiritu circumcideremur: quoniam circumcisione (1176C)cordis delectatur, sicuti Propheta astipulatur: In novissimis circumcidet Dominus corda vestra, et non corpora. Haec est vera circumcisio cordis, ut deponamus veterem hominem cum actibus suis, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Col. III, 9, 10).

CAPUT III. DE OCTAVA DOMINI.

In hac octava die circumcisus est. Iste dies octavus omnem plenitudinem in se obtinet, et est perfectus numerus. Ipse est enim dies Dominicus, et dies resurrectionis Domini. Unde vero initium sumpserit, liber Leviticus pandit: Dies, inquit, octavus erit celeberrimus atque sanctissimus (Lev. XXIII, 36). Et Paralipomenon: Porro Matathias cum Levitis in citharis (1176D)pro octava canebant epinicion (I Paral. XV, 21), quod epinicion significat triumphum Domini. Et tituli psalmi sexti et undecimi, pro octava inscribuntur. Namque haec octava dies ad aeternam pertinet requiem. Unde a nobis singulari numero accipitur, qui nullo succedente mutatur. Hic vero mundus [ Forte, numerus] non recipit hunc octavum diem, qui est singularis, sed illos quos vocamus octavos, eo quod finito septimo redit semper ad primum. Nonnulli per hanc octavam adventum Domini secundum putant significari. Unde Amos propheta: Vae concupiscentibus diem Domini: ipse enim est dies tenebrae, et non lucis (Amos V, 18). Et Sophonias: Vox diei (1177A)Domini amara et dura, tribulabitur ibi fortis (Soph. I, 14). Illi vero qui istum diem a constitutione mundi arbitrantur post sex millia annorum fore venturum, eo quod septimo die Dominus ab opere suo legitur cessasse, mille scilicet annos per dies singulos computantes, quia legitur: A conspectu ejus mille anni sicut dies una; non satis attendunt quod Dominus in Evangelio hunc diem nec filium hominis nosse astipulatur. Unde nimis importunum, illud studiose quaerere, quod nobis divina providentia noluit revelare. Sane illam diem magnam et singularem amare et sperare debemus, quam propheta David sitiens, unam vocabat dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11). Hae vero octavae, quas hodie colimus, ideo reverenter celebrantur, (1177B)quia primis diebus concurrunt sicuti unus dies Dominicus ad alterum, qui eodem ritu celebratur: hodie enim adventum hominum ad Christum celebramus, et in nativitate ejusdem, adventum illius ad homines.

CAPUT IV. DE KALENDIS JANUARII.

Hae Kalendae secundum dementiam gentilium potius dicendae sunt cavendae, quam calendae. Ea siquidem tempestate (quando judices praeerant filiis Israel, hoc est, ante Samsonem) fuit quidam princeps gentilium in Italia, nomine Janus, a quo Januarius mensis postea nuncupatus est. Hunc vero Janum imperiti homines, qui Deum non cognoscebant, quasi regem metuebant, et pro Deo illum colere coeperunt, (1177C)duasque facies illi figuravere, propter orientem et occidentem: nec non et quadrifrontem appellaverunt, id est, Janum geminum, propter quatuor partes, seu elementa quatuor, atque tempora quatuor. Sed cum hoc facerent, formabant potius monstrum, quam Deum. Unde Numa post Romulum hunc esse primum mensem anni voluit, tanquam bicipitis Dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti anni finem, futurique initium: et Januarium vocatum, eo quod sit limes et janua anni. Unde imperiti homines veluti Deum colentes, diem ipsum multis spurcitiis sacraverunt. Quidam mutabant se in species monstruosas, in ferarumque habitus transformabant. Alii in femineo gestu mutati, virilem vultum effeminabant: nec immerito virilem fortitudinem non habent, qui in mulieris habitum (1177D)transierunt. Aliqui fanaticis auguriis profanabantur, perstrepebant saltando pedibus, tripudiando plausibus; nonnulli ita auguria observabant, ut focum de domo sua, vel aliud quodcunque beneficium, cuiquam petenti minime tribuerent. Diabolicas etiam strenas et ab aliis 464 accipiebant, et ipsi aliis tradebant. Nec non etiam mensulas plenas ad manducandum tota nocte paratas habebant, credentes quod Kalend. Januarii per totum annum praestare possent. Et quia his atque aliis miseriis mundus universus repletus erat, statuit universalis Ecclesia jejunium publicum in isto die fieri, quatenus his calamitatibus auctor vitae finem imponeret. Sed quia Domino largiente, (1178A)haec a fidelibus pro nihilo habentur, licet quantulaecunque similitudines, quod absit, adhuc lateant in feris hominibus, omni tamen conamine prohibendae sunt atque pellendae: neque enim aliud quidquam novi in istiusmodi Kalend. praesumendum est, nisi quod et in aliis Kalend. mensium, excepto quod octavae Dominicae cum eximio cultu celebrentur, ut supra praefixum est. Sed neque illud reticendum, quod dum quadam die hae superstitiones diabolicae Romae agerentur, quidam sanctus Almachius cum diceret: Hodie octavae diei Dominicae sunt, cessate ab his superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis; jubente Alypio urbis praefecto, hac de causa interfectus est.

CAPUT V DE THEOPHANIA VEL EPIPHANIA DOMINI. (1178B)Solemnitas haec sacratissima, quae a Graecis Theophania vel Epiphania nuncupatur, Latine vero apparitio seu ostensio, vel manifestatio interpretatur, multimoda in se continet mysteria. Cum enim Christus nuper ex alvo Virginis egrederetur, Magi Chaldaei in Oriente stellam videntes nimia claritate fulgentem ita ut solem luce superaret, ut erant edocti in cursu astrorum, animadverterunt hanc esse stellam, quam olim Balaam Madianita, cujus traditionem sequebantur, praedixerat ita adfuturam: Orietur stella ex Jacob (Num. XIV, 17), et reliqua. Videbatur enim sidus per diem. Istorum enim Magorum primus, Zoroastres rex exstitit, a quo originem feruntur traxisse. Hi elementa concutiebant, turbabantque mentes hominum. Ex istorum genere quondam (1178C)in Aegypto restiterunt Moysi, vertentes virgas in dracones aquasque in sanguinem. Hi astrologi dicti, nec non genethliaci propter natalium considerationes. Geneses enim dierum hominum per duodecim sidera coeli describebant. Siderum quoque cursu nascentium mores, eventusque pronuntiabant, id est, quis quali signo fuisset natus, aut quem effectum haberet vitae, qui nascebatur. Hi vulgo mathematici appellabantur, cujus superstitionis genus constellationes Latine vocabant, id est, notationes siderum, quomodo se haberent, cum quis nasceretur. Iidem autem stellarum interpretes nuncupabantur, sicut et de his legitur, qui in Evangelio natum Christum annuntiaverunt, postea autem solo nomine mathematici. (1178D)Cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretaretur. Unde mox perturbati atque conterriti ex visione sideris, acceptis muneribus, praeeunte eos stella ad Christi cunabula tertiodecimo die, quod est hodie, in Bethleem perveniunt. Quem tiaratis vultibus adorantes, laetata est sagax curiositas Chaldaeorum, quia illum videbant in terris editum, quem in coelis cognoverant astrorum facibus esse praesagitum. Cui etiam munera offerunt, hoc est, aurum, thus et myrrham. Quia a longe veniunt, gentium populos lucem fidei cognituros praesagiunt. Per aurum rex ostenditur. In thure Deus dignoscitur. Per myrrham, homo passus atque sepultus. (1179A)Haec dona Juvencus presbyter mire [metro] conclusit: Aurum, thus, myrrham, regique, Deoque, hominique, Dona ferunt.

In hac die unum amittimus ex his, quae in nativitate Domini celebramus, hoc est, invitatorium. Institutor autem officiorum, in quantum potuit, actionem illius temporis, quando illa agebantur quae recolimus, in usitato officio voluit ad memoriam nobis reducere: scilicet, quia voluit in isto distinguere nostram bonam invitationem, qua invitantur et excitantur fideles ad Deum deprecandum, ab invitatione Herodis, qui propterea congregavit scribas et principes Judaeorum, ut sciret ubi Christus nasceretur, quem cogitabat interficere, invitatorium praesentis (1179B)officii omisit. Psalmus autem: Deus noster refugium et virtus (Psal. XLV, 2), praepostero ordine, cantatur, quia prius adoratus est a Magis Dominus, quam a Joanne baptizatus. Et fortasse institutor istius officii magis voluit imitari ordinem venientium fidelium ad baptismum, quam sequi ordinem psalmorum. Tunc ergo bene ad memoriam reducuntur facta praeterita, cum rationes rationi conveniunt.

CAPUT VI. DE BAPTISMO DOMINI

Expletis Christi quasi triginta annorum curriculis, venit in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo, anno videlicet decimoquinto imperii Tiberii Caesaris, sub Valeriano et Asiatico consulibus, nec (1179C)non in Judaea quatuor tetrarchis dominantibus, id est, Herode, Philippo et Lysania, filiis Herodis majoris: seu Pilato praeside Romano, agentibus pontificatum Anna et Caipha. Peracti enim erant ab initio mundi secundum Hebraicam veritatem anni quater mille [ Leg., ter mille, ut supra cap. 1], nongenti, octoginta duo, adnotato, quod decimo sexto anno Tiberii principium fuerit octogesimi primi jubilaei. Juxta Septuaginta interpretum vero editionem, anni sunt quinquies mille ducenti viginti novem. Pro tribus enim causis baptizatus est Dominus: primo, ut quia homo erat, omnem justitiam legis impleret; secundo, ut 465 baptismo suo Joannis baptismum comprobaret; tertio, uti Jordanis aquas sanctificans, per descensionem columbae Spiritus sancti in lavacro (1179D)credentium monstraret adventum. Post baptismum illico ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo, et coepit jejunare pro nobis quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Secundum hanc rationem coeptum est jejunium a baptismo Domini, et solutum est decimoquinto Kalend. Martias, quando diabolus confusus ab eo recessit. Abhinc quoque in populos Jesus Christus salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse, quae diceret. Miracula etiam, quae in Evangelio scripta (1180A)sunt, inchoat facere. Unde primum erat miraculum, quod post revelationem anni, quando vocatus est ad nuptias, aquas in vinum convertit, quod est tertio die post vocationem discipulorum. Vinum istud ex aqua factum, divina praecepta seu Scripturas sanctas meracissimas, vigorem coelestis sapientiae continentes, intelligimus. Hae nuptiae gaudia salutis humanae significant: sex hydriae, sex mundi aetates designant, per quas justi figuram Domini praetulerunt. Per architriclinum, fortissimum praedicatorem Paulum intelligimus. Fecit etiam hodie magnum miraculum, quando de quinque panibus et duobus piscibus pavit quinque millia hominum. Quinque millia hominum, qui quinque panibus et duobus piscibus pasti sunt, Ecclesiae sunt populi, qui post quinque sensus corporis, (1180B)alimento legis spiritali a Christo reficiuntur, et duplici testamento quasi gemellis piscibus saturantur. Neque hoc praetereundum est, quod haec secunda nativitas Christi tot illustrata mysteriis honoratior est, quam prima. Tunc tantummodo natus est, et angelus pastores affatus est: hodie vero a Magis cum muneribus adoratus est; hodie cum in Jordanicis aquis tingeretur, Filius dilectus a Patre vocatus est de coelo, et Spiritus sanctus in specie columbae super eum visus est, nec non post baptismi sacramentum caput draconis contritum est; hodie ex aqua vinum factum est, eidemque coelesti sponso Ecclesia juncta est, insuper et quinque hominum millia ab eo refecta sunt; et idcirco manifestatio interpretatur, quia in his manifestare se hominibus (1180C)dignatus est. Quod autem in hac festivitate nemo praesumat baptizare, sanctus Leo papa in Decretalibus prohibet ita: « Si quis autem Epiphaniae festivitatem, quae in suo debito honore veneranda est, ob hoc existimat habere privilegium baptismatis, sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem, nec ad eam pertinuisse virtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur. Dominus non indigens remissione peccati, nec remedio renascendi, sic voluit baptizari, quomodo et circumcidi. Sed tunc regenerationis potentiam sanxit, quando de latere illius profluxerunt sanguis redemptionis, et aqua baptismatis: unde in baptizandis electis, qui secundum apostolicam regulam et exorcismis scrutandi, et jejuniis sanctificandi, et frequentibus praedicationibus (1180D)imbuendi, duo tantum tempora, id est, Pascha et Pentecosten, esse servanda, excepto pro mortuis periculo, et in persecutionis angustiis, et in timore naufragii. Aptissimum namque est, ut in morte crucifixi, et in resurrectione mortui, poenitentia baptismi novam naturam condat ex vetere, ut in renascentibus operetur et resurrectio et mors Christi, dicente Apostolo: An ignoratis, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom, VI, 3)? Per triduanam (1181A)enim sepulturam imitatur trina demersio, et ab aquis levatio, resurgentis instar est de sepulcro. »

CAPUT VII. DE PURIFICATIONE SANCTAE MARIAE.

De hac festivitate et aliis festivitatibus sanctae Mariae, in gestis Pontificalibus legitur, quod Sergius papa praeceperit litanias fieri in die praesentationis Domini in templo. Ita enim scriptum est: « Ut in diebus annuntiationis Domini, dormitionis ac nativitatis sanctae Dei Genitricis Mariae, et sancti Simeonis, quod ὑπαπανθὴ dicitur Graece, cum litaniis exeant a Sancto Adriano, et ad Sanctam Mariam populus occurrat. » Ipsa ergo die aurora ascendente procedit omnis clerus seu populus cum litaniis et antiphonis ad ecclesiam Sancti Adriani, exspectantes (1181B)pontificem. Ingressus pontifex in sacrarium, induit se vestibus nigris, et clerus similiter. Post hoc accipiunt omnes singulos de manu pontificis cereos. Deinde ex jussu pontificis inchoat schola antiphonam: Exsurge, Domine, Psalm. Deus auribus nostris. Et egreditur pontifex de sacrario cum ministris, annuente eo scholae primo, ut dicant Gloriam; deinceps vadit ad altare, et orat usque ad expletionem Gloriae. Post orationem osculato altari, et diacono similiter hinc inde, dicit schola vers: Opus quod operatus es, absque Kyrie eleison. Antiphona expleta, stans pontifex ante altare, dicit: Dominus vobiscum, et, Oremus; et diaconus dicit: Flectamus genua, si tamen infra Septuagesimam evenerit. Sequitur (1181C)oratio: Exaudi, quaesumus, Domine, plebem tuam. Hac expleta, inchoat schola per unam antiphonam: Adorna thalamum. Item: Ave gratia. Item: Responsum accepit Simeon. Cum autem appropinquaverint atrio ecclesiae Sanctae Mariae, faciendae sunt litaniae. His expletis ante altare, et ingresso pontifice in sacrarium, inchoat schola ad introitum antiphonam: Suscepimus, Deus. Ipsa die non cantatur: Gloria in excelsis Deo, si intra Septuagesimam evenerit. Deinceps missa peragitur ordine suo. De hac festivitate dicit et Beda sacerdos et doctor eximius in libro De Temporibus: « Secundum mensem dicavit Numa Februo, id est, Plutoni, qui lustrationum potens credebatur: lustrarique eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut sacrificia Diis Manibus solverentur. (1181D)Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem die sanctae Mariae, plebs universa cum sacerdotibus ac ministris, hymnos modulando, devota per ecclesias perque congrua 466 urbis loca procedit, datosque a pontifice cereos in manibus gestant ardentes, et augescente bona consuetudine, idipsum in caeteris quoque ejusdem beatae Matris et perpetuae Virginis festivitatibus agere didicit, non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed in perennem coelestis regni memoriam, quando juxta parabolam (1182A)virginum prudentium, omnes electi lucentibus bonorum actuum lampadibus obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt. »

CAPUT VIII. DE SEPTUAGESIMA, SEXAGESIMA, QUINQUAGESIMA ET QUADRAGESIMA. Septuagesima computatur secundum titulationem Sacramentarii et Antiphonarii novem hebdomadibus ante Pascha in septimam sabbati. Populus Dei in Babylone detentus est captivus septuaginta annis. Quibus expletis, reversus est Hierusalem. Septuagesimus numerus nobis ad memoriam reducit omne tempus praesentis saeculi, quo alieni sumus a coelesti Hierusalem. Ideo auctor officii nostri Septuagesimam (1182B)posuit in officiis nostris, ut hoc tempore a deliciis abstinendo, ostenderemus in nostra conversatione qualiter per omne tempus saeculi vivere debeant, qui post baptismum peccatis se alienant a coelesti Hierusalem. Nam quod post septuaginta annos populus de captivitate revertitur, quis non videat post evoluta tempora, quae septenario dierum numero transcurrunt, etiam nobis, id est, Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Hierusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? Quapropter Alleluia illo tempore non cantatur apud nos, nec Gloria in excelsis Deo, quae sunt cantica coelestia. Dicit enim Psalmus: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4)? Sunt qui primam hebdomadam Septuagesimae, sine aliquo articulo novellae (1182C)conversationis ducunt, excepta mutatione Alleluia, et in quibusdam locis Dalmaticarum, et intermissione Gloria in excelsis Deo. Graeci proximam hebdomadam, id est, Sexagesimam, sanctificant suo jejunio. Clerici nostri, auctore Telesphoro papa, sequentem, id est, Quinquagesimam, qui constituit septem hebdomadarum jejunium ante Pascha. Praeceptor tamen officii nostri ampliorem mutationem requirit, quam nos agamus, constitutione officii sui. Ipsum enim jejunium intimavit in prima oratione missae, dicens: Ut qui juste pro peccatis nostris affligimur: hic enim afflictionem sonat. In Introitu quoque dicit: Circumdederunt me gemitus mortis dolores inferni. Propter hos dolores non possumus laetari (1182D)et securi esse, sed praeparare nos debemus ad bellum, ut Apostolus ait: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX, 25). Dicit enim Ambrosius: Ab omnibus, quae vitanda eadem tradit disciplina, cum sciant unum coronandum, quanto magis observandum est, quibus omnis promissa est salus? Unde autem abstinere debeamus, qui bellaturi sumus, docet Apostolus, dicens - Fornicatio et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis (Ephes. V, 3). Thelesphorus papa nonus post beatum apostolum, in sede Romana constituit, (1183A)ut per septem hebdomadas abstinentiam observent, quod adhuc multi faciunt. Quod tempus tunc duas ob causas Quinquagesimam placuit appellari, vel quia in ordine quinquagesimus numerus post quadragesimum constat; vel quia exinde quinquaginta dies sunt in sanctam resurrectionem. Postmodum Melchiades papa natione Afer, trigesimus quartus post sanctum Petrum, constituit ut nemo praesumeret in prima vel quinta feria jejunare. In prima, propter Domini resurrectionem; in quinta, quia in ea coenavit Dominus cum discipulis suis, et in ea ascendit in coelum. Tunc placuit fidelibus, ut octo hebdomadas consecrarent jejunio, et primam Dominicam Sexagesimam nominarent, non propter sexagenarium dierum numerum, sed propter usum (1183B)locutionis nostrae, quo sicut quadragenario quinquagenarius, ita quinquagenario sexagenarius, et sexagenarius septuagenario coaptatur. A Sexagesima usque Pascha, octo sunt hebdomadae, e quibus singulis si primam et quintam feriam de abstinentia subtrahas, ut Melchiades instituit, et ipsum diem sanctum Paschae, quadraginta tantum dies remanent abstinentiae, ad imitationem Domini nostri Jesu Christi. Septuagesima ideo a fidelibus fertur celebrari, ut et decimas dierum Deo reddere et nihilominus primam et quintam feriam, et sabbatum possint a jejunio relaxare. A Septuagesima namque in Pascha, novem sunt hebdomadae, quae faciunt sexaginta quatuor dies: ex quibus si de unaquaque hebdomada tres praefatos dies subtraxeris, et sacrum diem Paschalem, (1183C)triginta sex dies in decimatione anni jejunas. Ille autem qui sabbatum constituit honorandum, non propter legalia mandata hoc fecit, sed quia requievit illa die Dominus in sepulcro. August. libro XV de Civitate Dei: « Non omnia, inquit, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt, sed propter illa quae aliquid significant, etiam illa quae nihil significant, attexuntur: non solo vomere aratur, sed ut hoc possit fieri, etiam aratri caetera membra sunt necessaria; nec soli nervi in citharis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint, insunt et caetera. » Item aliter: Quare dicitur Septuagesima, cum ab ea die usque in Pascha non sint plus quam sexaginta quatuor dies? Consuetudo est Scripturarum divinarum, ut omnis numerus, ex quo quamlibet (1183D)decadem transierit, ut tertiis [tertius] monadiis incurrat, non deputetur idem numerus praecedenti decadi, sed ei ad quam tendit. Lege librum Genesis in genealogia filiorum Noe. Item aliter: Cur dicitur Septuagesima, cum ab illa die usque in Pascha non sint septuaginta dies? Septuagesima tendit ad sabbatum ante octavas Paschae: baptizantur, alba vestimenta deponunt, et tunc confirmari eos oportet ab episcopo, et per impositionem manus accipere Spiritum sanctum; et quia septem dona Spiritus sancti describuntur, recte qui hunc accepturi sunt, Septuagesimam (1184A)ante celebrant. 467 Quod enim septenarius numerus per se, hoc idem significat per denarium multiplicatus: Sexagesima tendit usque ad medium Paschae, id est, quartam feriam hebdomadae Pascha is; Quinquagesima tendit ad ipsum diem Paschae; Quadragesima ad diem Coenae Domini. Computa ergo dierum numerum, qui sunt in abstinentia a Septuagesima usque ad Quadragesimam, invenies ter senos, id est, decem octo dies, exceptis Dominicis diebus. Quem numerum si per duplarem proportionem dividas, invenies in una parte sex, in altera duodecim: sex autem ad duodecim, simpla; duodecim ad sex, dupla proportio est. Item inter Coenam Domini et diem Paschae, duo sunt dies, et inter Pascha et medium Paschae, quod est quarta feria, duo (1184B)sunt dies, quo tendit Sexagesima; et ab ipso die usque sabbatum, quo Septuagesima pervenit, similiter duo sunt, qui sunt simul sex. Quatuor enim ad duo, duplum est ad simplum. Praecedentes ergo numeri, qui sunt in abstinentia, significant, duplam mortem nostram simpla Christi morte esse destructam. Nos enim in anima et corpore morti eramus obnoxii, Christus autem sua corporali morte, et animae et corporis mortem exclusit. Isti autem dies, quos in Domini resurrectione cum gaudio et laetitia celebramus, significant resurrectionem, quam Christus duplam sua simpla contulit. Ipse enim sicut solo corpore mortuus est, ita solo corpore resurrexit; nos autem et in anima primum resuscitat peccata dimittendo, et in futuro etiam corpora resuscitaturus (1184C)est.

CAPUT IX. ITEM DE SEPTUAGESIMA.

Qui sacrae legis, veteris scilicet historiae libros legunt, satis in promptu habent Israeliticum populum saepius contra Deum deliquisse. Unde frequenter admoniti per prophetas, poenitentiam agere noluerunt. Quapropter sicut legitur in libro Regum, et beati Ezechielis prophetia, post multas correctiones, sicut diximus, in impudentia illis permanentibus, tradidit illos Deus in manus diripientium. Et primum decem tribubus in captivitatem ductis ab Assyriis et rege ipsorum, tribus Juda et Benjamin, quae remanserant in Hierusalem, saepius a beato Hieremia et caeteris prophetis admonitae, ut resipiscerent et a (1184D)pravis operibus cessarent, ne similia paterentur, veluti illi, qui jam transducti in Babylonem fuerant, audire noluerunt, sed in sua cordis duritia et pravitate atque idololatria caeterisque offensionibus pertinaciter permanserunt. Unde regressus rex Assyriorum Nabuchodonosor cum exercitu, regiones illorum vastavit, et civitatem Hierusalem munitionibus circumdedit, et tandiu obsedit, quousque deficientibus alimentis, victi omnes cederent, et relicta civitate, rex Sedechias cum filiis et paucis qui secum remanserant, fugeret. Quem, capta civitate, persequens (1185A)populus Assyriorum apprehendit, et in conspectum regis sui Nabuchodonosor cum filiis et principibus populi filiorum Judaeorum, qui residui fuerant, adduxit; locutusque est rex Nabuchodonosor cum rege Sedechia, sicut legitur in libro Jeremiae, judicia; praecepitque in conspectu regis Sedechiae interficere filios ejus, et omnes principes Judaeorum, qui remanserant. Oculos autem Sedechiae jussit eruere, et vinctum catenis duxit in Babylonem. Nabuzardam autem principem militiae dimisit ad destruendos muros Hierusalem. Unde sicut illic scribitur, Nabuzardam, princeps coquorum, destruxit muros Hierusalem. Et ita omnes ducti sunt in captivitatem in Babyloniam, paucis tantum de pauperibus populi derelictis, qui erant agricolae et vinitores. In qua captivitate (1185B)morati sunt in magna afflictione et penuria et servitute per annos septuaginta. Postea vero, miserante divina clementia, sub Cyro rege Persarum, magna illorum pars reversa est Hierusalem, id est, quinquaginta fere millia hominum. Tempore vero Darii regis, omnis plenitudo populi Judaeorum sub duce Zorobabel, et Jesu filio Josedec sacerdote magno, et Esdra scriba, reversi sunt Hierusalem, et aedificaverunt muros ejus et templum, et habitaverunt in ea. Erant autem tunc prophetae illorum, qui ad aedificandum templum et civitatem, plurimum eos confortabant Aggaeus et Zacharias.

Hanc ergo captivitatem Judaici populi, quae nostram praefiguravit peregrinationem, annuatim recolens sancta Ecclesia, et in memoriam reducens celebrat (1185C)Septuagesimam: ut sicut ille populus septuaginta annos, quamvis invitus, in captivitate et peregrinatione est detentus, ita nos, id est, Christianus populus, septuaginta dies nostram peregrinationem et praesentis vitae aerumnam voluntarie recolentes, ad patriam, quae est superna Hierusalem, redire cum omni aviditate, bonis dediti operibus, vigiliis scilicet et jejuniis et orationibus, intente studeamus. Incipit autem Septuagesima ab illo die, quo consuetudinem Ecclesia habet canere: Circumdederunt me, et pertendit usque ad sabbatum Paschalis hebdomadae, quando canimus: Eduxit Dominus. Nam tot dies, si computati fuerint, id est, septuaginta ibi inveniuntur. Septuagesimus autem numerus ad memoriam nobis reducit omne tempus praesentis saeculi, quo alieni (1185D)sumus a coelesti Hierusalem: quia, ut ait Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Deo (II Cor. V, 6). Hanc peregrinationem, Spiritu sancto praeventus, intelligebat David propheta, qui in psalmo dicebat: Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, etc. (Psal. XXXVIII, 13). Et iterum in alio psalmo: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, etc. (Psal. CXIX, 5). Hanc etiam peregrinationem perpendens sancta Ecclesia prima die Septuagesimae, angustiis et afflictionibus circumdata clamat: Circumdederunt me gemitus. Quae vox afflictionem praesentis saeculi et tribulationem aperte demonstrat. Concordat etiam huic afflictioni oratio ipsius diei, in qua (1186A)dicimus: Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, etc. Hortatur etiam nos ipsa die ad cursum bonae operationis 468 beatus Apostolus, dicens: Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Responsorium etiam bene congruit, quod ipsa die cantatur: Adjutor. Nec non et tractus: De profundis. Nam in istis diebus propter humilitatem non cantamus hymnum angelicum, scilicet, Gloria in excelsis Deo; neque Alleluia, quod est canticum laetitiae et exsultationis: sed pro Alleluia cantamus humilem cantum, scilicet tractum, qui a trahendo dicitur, eo quod tractim cantetur, et significat gemitum sanctae matris Ecclesiae. In Evangelio etiam (Matth. XX), quod ipsa die legitur, invitat nos paterfamilias ad operationem vineae, ut fideliter scilicet laborantes, (1186B)denarium remunerationis percipere mereamur. Post Evangelium canitur offerenda: Bonum est confiteri, et antiphona ad complendam: Illumina faciem. Quae omnia diligenter inspecta, magnis mysteriorum redolent sacramentis, et Ecclesiae gemitus Deum invocantis ob auxilium de tribulatione, indicant, et ad spiritualis intelligentiae doctrinam satis instruunt auditorem. In his etiam diebus, ut jam diximus, intermittimus hymnum angelicum, et Alleluia, quod est Hebraeum; et pro Alleluia, humiliori (id est, Latina) utimur lingua, dicentes in psalmis, hymnis et canticis, Laus tibi, Domine, rex aeternae gloriae. Nam et in persona eorum, qui in captivitate detinentur, dicitur in psalmo: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4)? Et (1186C)iterum dicit Scriptura: Quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Ergo quicunque in his diebus Septuagesimae saluberrime institutis, cursum suum, id est, vitae hujus praesentis statum bene direxerit, ut deposita omni inepta laetitia et vanitate, in jejuniis et vigiliis et orationibus, eleemosynisque ac caeteris bonis operibus assidue insistat, et peregrinationis suae assidue recordatus fuerit, hic sanctum Pascha feliciter celebrabit: canticum etiam laetitiae, id est, Alleluia, quod est laus Domini, sine fine cantabit. Pascha namque Graece, Latine dicitur transitus: et nos si Pascha sanctum celebrare volumus, transitum faciamus a vitiis ad virtutes, et de terrenis ad coelestia, et de transitoriis ad semper manentia et aeterna transmigrare studeamus. Pascha (1186D)enim nostrum immolatus Christus, etc. (I Cor. V, 7). Finitur autem Septuagesimae observatio sabbato ante octavam Paschae, quando etiam, sicut jam supra diximus, Ecclesia sancta canere solita est, Eduxit Dominus. Bene autem congruit mysteriis Ecclesiae, quod Septuagesima sabbato finitur. Peccatis enim nostris exigentibus, in captivitatem et peregrinationem devenimus: sed per Domini gratiam et miserationem ad requiem, quae per sabbatum significatur, reducimur. Sabbatum enim requies interpretatur. Cantantur etiam illo die duo Alleluia, quae geminam sanctorum laetitiam designant. Nam illud Alleluia, quod sabbato canitur, scilicet: (1187A)Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, laetitiam sanctorum designat, quam modo, quicunque fideliter finiuntur, in animabus accipiunt, et qua sancti omnes, qui in coelesti gloria sunt, perpetuo perfruentur. Illa autem duo, quae in sequenti sabbato, id est, fine Septuagesimae canuntur, geminam sanctorum omnium exsultationem designant, quando sicut legitur in Apocalypsi, expleto judicio dabuntur eis singulis stolae binae, id est, immortalitas et beatitudo animarum et corporum, scilicet, et ut qui nunc singulis stolis animarum solummodo immortalitate gaudent, tunc beata et animarum et corporum immortalitate ac perpetuae beatitudinis gloria perfruantur: ad quam beatitudinis gloriam nos optimus Dominus sua gratuita (1187B)pietate dignetur perducere, cui est honor, laus et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

CAPUT X. DE SEXAGESIMA.

Sexagesima initium sumit sequenti Dominica post Septuagesimam, et finitur quarta feria hebdomadae paschalis. Nam in superiori hebdomada, scilicet Septuagesimae, circumdatam se doloribus et tribulationibus clamat Ecclesia, et ita constrictam afflictionibus et tribulationibus, ut vix spirare queat, et nullus evadendi pateat locus. Unde dicit: Circumdederunt me. In hoc autem, id est, Sexagesima, jam quasi resumpta fiducia invocat, et quasi omnipotentis Dei clementiam implorat dicens: Exsurge, quare obdormis, Domine? Quasi dicat, quamvis non dormites, (1187C)neque dormias, qui custodis Israel, tamen quia non cito auxiliando succurris nobis, dormire videris. Quare faciem tuam avertis? Quamvis peccata nostra inter nos et te separent, noli oblivisci conditionis nostrae, sed respice propitius opus creationis tuae: Exsurge, et ne repellas in finem, sed vide tribulationem nostram. Adhaesit enim in terra venter noster, id est, consensit impietati pulveris hujus et fragilitatis sensus interior cordis nostri. Et iterum inclamat, et quasi importune auxilium petit dicens: Exsurge, Domine, adjuva nos et libera nos, id est, quatenus nos digni non sumus liberari, libera nos propter nomen tuum, id est, gratis, et non secundum meritum nostrum. Hoc idem namque sonat oratio prima ipsius diei, in qua dicitur: Domine, qui conspicis quia ex (1187D)nulla nostra actione confidimus, id est, ex nullo bono nostro opere fiduciam habemus, sed sola miseratione salvari speramus. Et in Epistola bonus athleta Paulus et doctor gentium nobis proponitur, cujus sapientiam et fortitudinem imitemur. Responsorium, Sciant gentes, quoniam nomen tibi Dominus, id est, cognoscant, qui nos tribulant et persequuntur, quia non sunt veri domini, nec nomen dominorum illis competit, sed tibi soli, qui nos condidisti, et solus juste dominaris, Altissimus super omnem terram. Sequitur tractus: Commovisti, Domine, terram tuam, et conturbasti eam. Terram commovisti, dicit peccatorum conscientiam hominum ad poenitentiam provocatam. (1188A)Terra quippe commovetur, quando peccatoris cor ad poenitentiam et lacrymas excitatur: post motam autem terram 469 semen inducitur, quia post commota corda poenitentium ad lacrymas, semen verbum Dei avidius suscipitur, et uberius fructum faciens, crescit et multiplicatur. Unde convenienter Evangelium sequitur, in quo de terra petrosa et spinosa, atque de bona, quae fructum per patientiam reddit, multa narrantur. In Septuagesima increpati sumus, quod otiosi stetimus, et ad vineam colendam invitati sumus: nunc in Sexagesima semen verbum Dei in cordibus nostris veluti in bonam terram jacitur, ut crescat, et fructificet, et per patientiam fructum plurimum afferamus. Sequitur offerenda: Perfice gressus meos: deprecatur Ecclesia, (1188B)ut perficiantur gressus illius, id est, ut a Domino dirigantur itinera ejus in semitis viarum Dei, quia a Deo diriguntur gressus hominis, non a seipso, quod nemo per se nisi a Deo adjutus, potest esse rectus, sicut ipse Dominus ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere. Et ideo quod a seipsa intelligit Ecclesia non posse perficere, a Domino totis votis petit impleri. Dicit etiam in communione: Introibo ad altare Dei. Jam confisa sancta mater Ecclesia de misericordia omnipotentis Dei, praesumit et dicit: Introibo ad altare Dei, id est, in conspectu ipsius apparebo, et de misericordia ipsius glorificabor. Pertendit autem, diximus, haec Sexagesima usque ad Paschalis hebdomadae quartam feriam, quia sexaginta dies computantur ab hodierno die, quo canimus (1188C)ad introitum: Exsurge, quare obdormis, Domine? usque ad praefatum diem, in quo canimus: Venite, benedicti Patris mei. Quod a magno mysterio non vacat. Nam senarius numerus perfectus est, et suis completur partibus. Est enim sexta pars ejus, unum; secunda, tria; tertia vero, duo. Unum ergo et duo et tria, fiunt sex. Et nec inferius manet numerus, nec superabundat. Quod raro in aliis unquam numeris reperitur. Decies autem seni, sive sexies deni, sexaginta fiunt. Et ideo sexagesimus numerus, sicut et senarius, perfectionem boni operis signat. Sex enim sunt dies, in quibus oportet operari. Et in sex diebus omnem cursum nostrae bonae operationis perfecimus. In sex enim diebus opera sua perfecit Deus, et in sexta aetate per seipsum visitare dignatus (1188D)est mundum, et hominem lapsum a paradisi amoenitate, et diaboli fraude deceptum, proprio cruore redimere. De hoc senario numero loquens beatus Augustinus, et de ejus perfectione in quodam loco dicit, « quod non ideo senarius est perfectus, quia in eo perfecit Deus omnia opera sua, sed quia senarius numerus erat perfectus, ideo in eo Deus opera sua perficere dignatus est. » Quapropter necesse est ut in hac Sexagesima bonis operibus dediti simus, et cum Dei adjutorio in vigiliis, jejuniis et orationibus, caeterisque bonis operibus nostram salutem operari studeamus: quia, qui per sex dies bonae operationis, praesentis vitae cursum transierint, (1189A)et fideliter in opere recto laboraverint, et usque in finem in coeptis bonis operibus perseveraverint, sexagesimum fructum laboris sui et aeternae beatitudinis praemium percipient, audientes illam desiderabilem vocem ipsius, quae ipsa die in sancta cantatur Ecclesia, scilicet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Quam vocem nobis audire, et quod regnum nobis percipere concedat omnipotens Deus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

CAPUT XI. DE QUINQUAGESIMA.

Quinquagesima initium sumit a sequenti hebdomada post Sexagesimam, quando canitur: Esto mihi in Deum protectorem, et finitur die sancto Dominico (1189B)Paschae. In Septuagesima tribulationibus et angustiis circumdati sumus, in Sexagesima Dominum invocavimus, et quasi dormientem excitavimus. In Quinquagesima quasi jam propinquiorem audacius et promptius invocamus, dicentes: Esto mihi in Deum protectorem: et in prima oratione missae dicimus: Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. Magnam jam haec verba videntur habere securitatem, in quibus dicimus nos ab omnibus inimicis absolutos et peccatis; et precamur Domini munitione nos defendi. Dicit etiam in Epistola beatus Paulus apostolus, ostendens nobis charismata meliora: Si linguis hominum loquar et angelorum, etc., usque, cymbalum tinniens (I Cor. (1189C)XIII, 1). Et quibus munitionibus in Dei protectione subsistere et muniri debeamus, in fine hujus lectionis ostendit, dicens: Nunc manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem his est charitas (I Cor. III, 13). Sequitur responsorium: Tu es Dominus qui facis mirabilia solus. Quasi diceret, non est Dominus alius praeter te, Domine. Simulacra gentium non sunt dii, sed opera manuum hominum: Tu autem vere es Deus, qui salvas sperantes in te. Notam fecisti in gentibus virtutem tuam, redimendo et liberando nos de manibus eorum. Et iterum dicit in versu: Liberasti in brachio tuo populum tuum. Tractus etiam Domino nobis praecipit servire, qui nos fecit, non ei cui nosmetipsi peccando vivimus [ Amal., vendidimus]. In Septuagesima terra cordis (1189D)nostri quasi tribulationibus est exarata et culta: In Sexagesima semina verbi Dei suscepimus et seminavimus. In Quinquagesima seminis et bonae operationis fructum colligimus. Unde in Evangelio caecus introducitur, qui nos significat, non aurum neque divitias quaerens, sed lumen, quod percipere meruit; quod nos ut aeternum et verum accipere mereamur, attentius quaerere debemus. Sequitur offerenda, eumdem habens tenorem, hoc est, in gratiarum actione manens, dicendo: Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas. Communio autem ad memoriam reducit antiquum populum, qui (1190A)manna manducavit in deserto, et non est fraudatus desiderio suo. Hoc his verbis innuens, quod si nos in bono et sancto desiderio manserimus, non eo fraudabimur, sed aeterna satietate donabimur, quando hoc adimplebitur in nobis, quod alibi Psalmista dicit: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Pertingit autem 470 Quinquagesima ad resurrectionis Dominicae diem. Nam a die qua canimus: Esto mihi in Deum protectorem, usque in diem sanctum Paschae, quinquaginta dies sunt. Qui numerus pertinet ad quinque corporis sensus, qui sunt videlicet, auditus, visus, gustus, odoratus et tactus. Sicut enim senarius perfectionem operum demonstrat, ita quinarius omnia bona opera quae perficiuntur per quinque corporis sensus. Quinquies enim (1190B)deni, quinquaginta fiunt. Si quis ergo per quinque corporis sensus, id est, per exteriorem administrationem decem verba legis impleverit, hic sine dubio ad consortium beatae resurrectionis, quae in Pascha celebratur, est perventurus. Est et aliud mysterium in hoc quinquagenario numero dierum. Nam in Veteri Testamento quinquagesimus annus, jubilaeus et annus remissionis vocabatur: in quo videlicet anno unaquaeque possessio ad proprium revertebatur dominum. Et unusquisque dominus, quocunque modo esset ab ea alienatus, ad propriam gratis revertebatur possessionem. Et nos qui propriam in primo parente immortalitatis amisimus haereditatem, si bene et juste in hoc tempore vixerimus, quod significatur per numerum quinquaginta dierum, possumus ad (1190C)nostram reverti haereditatem, id est, supernam Hierusalem et civitatem sanctorum, ubi est vera resurrectio et beata immortalitas, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, in cujus resurrectione nostra vera est resurrectio et peccatorum omnium remissio.

CAPUT XII. DE QUADRAGESIMA.

Quadragesima incipit a sequenti Dominica post Quinquagesimam, et finitur quarta [ Amal., quinta] feria ante Pascha Domini, quando canimus: In nomine Domini omne genu. In Quadragesima namque jam aliqua pars pugnae nostrae peracta est. Quem namque in Quinquagesima protectorem invocavimus, in Quadragesima dicit, quasi consolando, in Introitu: Invocavit me, etc. In Epistola dicit beatus Paulus: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis (1190D)adjuvi te. In responsorio canitur in persona justi viri, sive sanctae Ecclesiae: Angelis suis mandavit. In tractu promittitur scutum divinae protectionis. In Evangelio proponitur nobis triumphus Dominicae victoriae, scilicet, ut ejus exemplo cum diabolo pugnare et eum superare discamus. De hoc autem quadragesimo numero, et de praesentis temporis observatione nihil aliud nobis est dicere, quam quod beatus Gregorius in fine expositionis ipsius evangelii quod ipsa die legitur, ita prosequitur, inquiens: « Sed quia diebus his lectio evangelica congruit, nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris (1191A)audivimus, Quadragesimum tempus inchoamus: discutiendum nobis est cur haec ipsa abstinentia per quadraginta dierum numerum custoditur. Moyses ut legem acciperet, secundo diebus quadraginta jejunavit. Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit. Ipse autem auctor hominum ad homines veniens, in quadraginta diebus nullum omnimodo cibum sumpsit. Nos quoque, in quantum possumus, annuo Quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligere conemur. Cum ergo in abstinentia quadragenarius numerus custoditur, quid nisi quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur? Denarius etenim quater ductus, in quadragenarium surgit: quia tunc Decalogi mandata perficimus, cum profecto quatuor libros sancti Evangelii (1191B)custodimus. Ex qua re sentiri et aliud potest. In hoc enim mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, et per voluptates ejusdem corporis praeceptis Dominicis contraimus: praecepta autem Dominica per Decalogum sunt accepta. Qui ergo per carnis desideria Decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Quamvis de hoc Quadragesimae tempore est adhuc aliud quod possit intelligi. A praesenti etenim die usque ad Paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta et duo sunt: ex quibus dum sex dies Dominici ab abstinentia subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta [quinque] dies annus ducitur, (1191C)nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas [Deo] damus: ut qui nobismetipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in ejus decimis per abstinentiam mortificemus. Verum, fratres charissimi, sicut offerre in lege jubemini decimas rerum, ita Deo offerre contendite et decimas dierum. Unusquisque, quantum virtus suppetit, carnem maceret, ejusque desideria affligat, concupiscentias turpes interficiat, et juxta Pauli vocem, hostia viva fiat. Hostia quippe et immolatur, et viva est, quando et ab hac vita homo non deficit, et tamen se a carnalibus desideriis occidit. Caro nos laeta traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Auctor etenim mortis nostrae per fructum ligni vetiti vitae praecepta transgressus est. Qui ergo a paradisi (1191D)gaudiis per cibum cecidimus, ad haec, in quantum possumus, per abstinentiam resurgamus. Sed nemo sibi eamdem abstinentiam solam credat sufficere posse, cum per prophetam Dominus dicat: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi (Isa. LVIII, 6). Subjiciens: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Ibid. v. 7). Illud ergo jejunium approbat Dominus, quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi dilectione agitur, quod ex pietate conditur. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire; et unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. Hinc enim per prophetam Dominus dicit: Cum (1192A)jejunaretis et plangeretis, nunquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comedistis et bibistis, nunquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis (Zach. VII, 5, 6)? Sibi enim comedit et bibit, qui alimenta corporis, quae sunt communia dona Conditoris, sine indigentibus percipit. Et sibi quisque jejunat, si ea quae sibi ad tempus subtrahit, non 471 pauperibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Hinc per Joelem dicitur: Sanctificate jejunium (Joel. I, 4). Jejunium quippe sanctificare est adjunctis bonis aliis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia. Incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refrenatur, cum per prophetam Dominus dicat: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas (1192B)vestra: Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie, et omnes debitores vestros repetitis (Isa. LVIII, 3, 4). Neque enim qui a debitore suo hoc quod dedit repetit, aliquid injustum facit: sed dignum est ut quisquis se in poenitentia maceret, et hoc sibi quod juste competit, interdicat. Sic, sic nobis poenitentibus et afflictis a Deo dimittitur quod injuste egimus, si pro amore illius et hoc quod nobis juste competit, relaxamus. »

CAPUT XIII. ORDO AD POENITENTIAM DANDAM FER. IV QUOD EST CAPUT JEJUNII.

Imprimis praemonere debet sacerdos omnes Christianos ex sacris Scripturarum testimoniis, quatenus in capite jejunii, hoc est, hodie ad veram confessionem (1192C)veramque poenitentiam festinantius accedant. De hac Hieronymus inquit: « Utinam tam cito convertantur peccatores ad poenitentiam, quam cito Dominus praeparatus est etiam mutare praefinitam sententiam. Non enim temporis longitudinem requirit Deus, sed affectu sinceritatis plenitudo pensatur. » Gregorius: « Satis alienus a fide est, qui ad agendam poenitentiam tempora senectutis exspectat. Metuendum est enim, ne, dum sperat misericordiam, incidat judicium. » Itemque: « Si quis te de peccato forinseco correxit, tunc confitere interiora, quae ille nescit. » Denique admonendi sunt, ut in Coena Domini redeant ad reconciliationem, sicut in consequentibus dicetur. Si vero interest causa aut itineris, aut cujuslibet occupationis, aut ita forte hebes (1192D)est, ut ei hoc sacerdos suadere nequeat, injungat ei tam quadragesimalem, quam annualem poenitentiam, et reconciliet eum statim.

Sacerdotibus vero summopere satagendum est ut octo vitia criminalia cum eorum sequentiis atque testimoniis Scripturarum, quibus coercendi sunt homines atque ad meliora provehendi, omni studio intelligant atque doceant, sicut hic in prima fronte annexa sunt. Quorum vitiorum octo haec sunt nomina, in primis superbia, gloria inanis, invidia, ira, avaritia, tristitia, ventris ingluvies atque luxuria.

De superbia, quod est caput omnium vitiorum, oriuntur suprascripta septem vitia criminalia. Superbia dicitur quasi supergrediens mentem de eo quod (1193A)non est. Unde superbus quasi extra viam ambulans, de qua Scriptura: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Et ideo initium dicitur omnis peccati, quia ipsa praecessit in diabolo, et non solum peccatum est ipsa, sed etiam nullum peccatum fieri potuit, potest, aut poterit sine ipsa. Porro cupiditas atque superbia in tantum unum est malum, ut nec sine superbia possit inveniri cupiditas. Non enim primus homo ederet de ligno prohibito, nisi concupisceret; nec desereretur a Domino, nisi prius ipse desereret. De superbia dicit Augustinus: « Vitanda nobis est superbia, quae et angelos novit decipere, et homines dissipare. » Hieronymus: « Vir superbus non decorabitur, nec voluntatem suam perficiet. » Ambrosius: « Superbia ex angelis daemones fecit, humilitas (1193B)autem homines sanctis angelis similes reddit. »

De inani gloria, id est, vana, quae Graece dicitur κενοδοξία, nascitur inobedientia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae et novitatum praesumptiones. Et enim vanitas inflata appetitio dignitatum, dulcis miseris, amara perfectis, cui serviunt tumidi, sub qua jacent elati, tamque eos ardor humanae laudis inflammat, ut laboriosa opera, quae populus admiretur, et quibus fama diffunditur, sine labore suscipiant, et libenter exerceant: unde est quod jejunare, abstinere, vigilare, Ecclesiam frequentare, vel psallere, cum haec omnia sine labore non faciunt, etiam cum delectatione faciunt, ut ab hominibus, quibus placere, non Deo, desiderant, videantur: unde Veritas: Amen dico vobis, receperunt (1193C)mercedem suam (Matth. VI, 2).

De invidia sive invido, qui ab invidendo alterius felicitati dicitur, nascitur odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis. De hac Apostolus comminatur, dicens: Qui odit fratrem suum, homicida est: et qui invidet, in tenebris est, et in tenebris ambulat (I Joan. III, 15; II, 11). Unde nihil infelicius potest esse invido, qui alienis torquetur bonis: invidia enim sensum mordet, pectus urit, mentem afficit; et qui invidet, similis est diabolo, qui per invidiam hominem de paradiso ejecit.

De ira longa, quae ab indignatione dicitur, a qua et iracundia, eo quod accenso sanguine, in furorem compellitur, nascuntur rixae, tumor mentis, contumeliae, (1193D)clamor, indignatio, blasphemiae. De ipsa enim dicit Scriptura: Ira in sinu stulti requiescit (Eccl. VII, 10). Et alibi: Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20). Et in psalmo de quotidiana ira: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Et Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26), et alibi: Illa enim ira mala est, quae mentem turbat, ut rectum consilium perdat.

De tristitia, quae oritur ex ira, nascitur malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita. Et sciendum quia inter tristitiam et moestitiam hoc interest: moestitia, cordis est; tristitia, vultus: moestum enim vel inertem dicimus animum; tristis enim facie, ita (1194A)dignoscitur, abjecto vultu, pallido aspectu, turbidis oculis, turbato vultu. De hac tristitia dicit Apostolus: Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII, 10). Alibique: Tristitiam non des animae tuae. Isidorus: « Vis nunquam esse tristis? bene vive: secreta conscientia tristitiam leniter sustinet. »

472 De avaritia (quae Graece dicitur philargyria, id est, amor pecuniae, ab aviditate dicta, unde avarus, quasi avidus auri, qui nunquam opibus expletur) nascitur proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo, violentia, et contra misericordiam obduratio cordis. De hac dicit Apostolus: Neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Et (1194B)Salomon: Avarus non implebitur pecuniis (Eccl. V, 9). Et idem: Avaro autem nihil est scelestius: nihilque iniquius quam amare pecuniam (Eccli. X, 9). Et iterum: Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes et bestias et vermes (Ibid., v. 13). Hoc vero vitium vincitur in largitione pauperum, in visitatione infirmorum, in tegumento nudorum, et in reddendo quod injuste ablatum est, et in fletu ac lacrymis cum contritione cordis, sicut Dominus dicit: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX, 21).

De ventris ingluvie, quae Graece dicitur gastrimargia, id est, horrida voracitas atque gulositas, quae a gula dicitur, nascitur inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, stultiloquium, multiloquium, hebetudo (1194C)sensus circa intelligentiam, et est vitium spiritale. De hoc scriptum est: Qui continet ventrem suum, minuit vitia: abundantia autem escarum, nutrit desideria mala. Multae escae nutriunt ventrem fornicationis. Et Apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus (Rom. XIII, 13). Et quia primus homo vitio gulae cecidit, necesse est, ut per abstinentiam resurgamus. Laeta caro traxit nos ad peccatum, afflicta reducat ad veniam.

De luxuria, quae a luxu nomen accepit, et est immunditia corporalis, unde et luxuriosus, quasi solutus et corruptor dicitur, nascitur caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, afflatus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futurorum. Est autem vitium corporale. (1194D)De ipso dicit Apostolus: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Et idem: Fornicatores et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII, 4). Hieronymus: « Vae illi qui tunc habuerit terminum luxuriae quando et vitae. » Diabolus per superbiam et fornicationem omni hominum generi dominatur. Omnibus peccatis fornicatio major est; melius mori quam fornicari: libido in infernum hominem mergit: et sciendum, quia fornicatores, libidinosi, Sodomitae, adulteri, incestuosi, constupratores, raptores, molles, masculorum concubitores, immundi, pollutores, impudici, generaliter luxuriosi nominantur. Unde fornicatio dicitur amor legitimo connubio solutus, et vaga explendae libidinis consectandae licentia. De qua scriptum (1195A)est: Qui fornicatur, in carne sua peccat: et majoris est criminis, quia tollit membra Christi, et facit membra diaboli (I Cor. III, 18). Libidinosi dicuntur, qui faciunt quod eis libet: sunt enim cupidi voluptatis. Sodomitae interpretantur exclusores ipsorum. Adulteri dicuntur, quia alterius torum violant, sive polluunt. Incestus dicitur, quasi incastus, propter illicitam commistionem, id est, quicunque cum parente propria, aut sorore, vel vidua, sive noverca, filia, vel cognata, atque Domino sacrata, praesumpserit fornicari. Stupratores dicuntur, virginum corruptores. Raptores a rapiendo, qui rapto stupro fruuntur. Unde et inter stuprum, adulterium et incestum ita differt: stuprum in virgine, adulterium in nupta, incestus in parentibus. Molles sunt effeminati, (1195B)vel qui barbas non habent, sive qui alterius fornicationem sustinent. De quibus Apostolus: Neque molles regnum Dei possidebunt, masculorum concubitores, comites fornicantium, immundi, polluti, coinquinati (I Cor. VI, 10), socii luxuriosis, pollutores, deformes, commaculati, vel qui propriis manibus se sordidant. Impudici a podice vocantur, putorem enim fetorem dicimus: sive impudicus, qui turpitudinem flagitio infert.

Sed et alia vitia quae licet ex superioribus oriantur, aliis tamen locis censentur, sicut sacrilegium, quod Augustinus inter septem vitia reputat. Sacrilegium est sacrarum rerum furtum, quae postea in idolorum cultum cedunt. Unde sacrilegus dictus, ab eo quod sacra legit, et furatur contra leges: vel sacrilegus, (1195C)sacra loca violans. Faciunt hoc ecclesiae praedones. Fures a furuo dicti sunt, id est, a fusco: nam noctis adeunt tempus. Unde inter furem et latronem hoc differt: qui alienum subtrahit, fur est; qui furatur et occidit, latro est, a latendo enim dicitur latro. Perjuri dicuntur, qui perperam jurant, id est, male. Falsidici, qui aliud fantur quam verum. Ebrius dicitur, qui ad tempus bibit: ebriosus, qui semper. De quo Scriptura: Ebriosi regnum Dei non consequentur (Ibid.). Acediosus ab acedia dicitur, qui anxietatem sive taedium cordis patitur, qui et inconstans vel vagus dicitur: ab aliquibus enim inter octo vitia reputatur. Patricida et parricida hoc differt: patricida est, qui parentem occidit, parricida, qui parem aut socium. Fratricida, qui fratrem occidit. Homicidium, (1195D)compositum ex homine et caede, unde et homicida. Stultiloquus est, qui turpia et risum moventia narrat. Unde et stultiloquium nihil in se sapiens habet. Scurrilitas et jocularitas, quae conveniunt ex aliqua prudentia, risum movent audientibus, quibus magis convenit lugere. Turpitudo est, cum inflammantur sensus nostri ad libidinem et carnis titillationem. Anima ignita succenditur, et nihil Dei timore refrenatur. Idololatra dicitur, qui idolis servit: et in propheta idololatriam saepe fornicationem appellatam invenimus: et qui plus nummum quam Deum diligit, sculpturam nummi colit, et idola in eis caelata (1196A)veneratur. Susurro, de sono locutionis appellatur id est, qui libenter inutilia audit. Unde Scriptura: Non sis susurro (Eccli. V, 16). Malefici et venefici dicuntur, qui causa mortis venenum parant, et artificiose multa mala componunt. Maledici, linguosi, sive litigiosi, sortilegi, et divini sive fanatici conjectores, qui sub nomen fictae religionis, per quasdam (quas sortes sanctorum vocant) divinationes et scientiam profitentur. Arioli sive aruspices proprie sunt, qui circa aras idolorum nefarias preces emittunt. Augures, qui auguria et volatus atque voces avium intendunt. Auspicia enim ultro veniunt. Fatuus est, qui quod fatur non intelligit, neque quod alii dicunt, et dicitur excors. De quo in Evangelio: Qui dixerit fatue (Matth. V, 22). Genus enim convicii est. Racha, (1196B)473 inanis et vacuus, sive absque cerebro. Est enim genus despectionis sive irae. Unde in Evangelio: Qui dixerit fratri suo racha (Matth. V, 22). Hoc est proverbium provinciale. Ecce vitia breviter digesta, per quae humanum genus a diabolo quotidie impugnatur.

De caetero sciant sacerdotes Christi, quia quotiescunque ad poenitentiam Christiani accedunt, jejunandum est prius cum eis, pro eorum erratibus, ut non dicatur eis quod sacerdotibus Judaeorum dictum est a Domino: Vae vobis legis peritis, quia aggravatis homines, imponentes super humeros eorum onera gravia, ipsi autem digito vestro non tangitis sarcinas eorum (Luc. XI, 46). Nemo enim potest jacentem sub onere sublevare, nisi inclinaverit se, et porrigat ei manum. Neque ullus medicorum vulnera infirmantium (1196C)potest curare, nisi fetoribus particeps fuerit. Ita quoque sacerdos vel pontifex curare vulnera non potest, nisi praestante sollicitudine et oratione: et quoties dederis consilium peccanti, simul quoque da illi poenitentiam statim, quantum debeat jejunare, et redimere peccata sua, ne forte obliviscaris, quantum eum oporteat abstinere; tibi enim necesse est, ut iterum ab eo exquiras peccata, quia ille forsitan erubescit iterum peccata sua confiteri. Non enim omnes clerici aut ullus laicus hanc scripturam usurpare aut legere debent, nisi soli illi quibus necesse est; hoc sunt episcopi vel presbyteri, quibus claves regni coelestis traditae sunt, si nec judicia ista alius usurpare debet. Si autem necessitas evenerit, et presbyter non fuerit praesens, diaconus suscipiat (1196D)poenitentiam, ac det sanctam communionem.

Denique sacerdos hac auctoritate imbutus sive compunctus, suscipiens poenitentem, si laicus est, dimisso baculo: quisquis vero ille est, sive laicus, sive clericus, sive monachus, suppliciter se inclinet ante sacerdotem. Tunc sacerdos dicit hanc orationem: Domine Deus omnipotens, propitius esto mihi peccatori, ut condigne possim tibi gratias agere, et reliqua. Deinde jubeat eum sacerdos sedere contra se, et colloqui cum eo de supradictis vitiis, sive exhortationibus divinis, ne forte pro verecundia aut ignavia, sive oblivione aliquid putridum in corde remaneat, (1197A)per quod iterum diabolus eum ad vomitum peccati reducat. Consideret etiam sexum, aetatem, conditionem, statum, personam, et secundum hoc, ut sibi visum fuerit, singula quaeque dijudicet, id est, aliquos a cibis abstinendo, alios eleemosynas dando, nonnullos saepius flectendo genua, sive in cruce stando, aut aliquid aliud hujusmodi, quod ad animae salutem pertinet. Non omnibus vero una eademque discretio sit, unicuique horum, hoc est, inter divitem et pauperem, liberum et servum, inter infantem et puerum, juvenem et adolescentem, aetate senem, hebetem et stultum, scientem et ignarum, laicum et clericum, monachum et episcopum, presbyterum et diaconum, subdiaconum et lectorem, in gradu, in conjugio vel sine conjugio, inter virginem et (1197B)feminam, inter canonicam et sanctimonialem, inter debiles et infirmos, inter sanos et aegros. De qualitate etiam peccatorum hominum, inter continentem et incontinentem, utrum voluntate vel casu, vel in abscondito: quali compunctione emendet, necessitate et voluntate; loca et tempora discernat. Attendat etiam sacerdos, ut salvi sint omnes, et non pusillanimes, quia potentes potenter tormenta patientur. Item Jesus filius Sirach: In judicando esto misericors, pupillis ut pater, et pro viro matri illorum (Eccli. IV, 10). Et Jacobus: Judicium sine misericordia erit illi qui non fecit misericordiam (Jac. II, 13). Superexaltet autem misericordia judicium, ut idem consequatur, ut sanctus Benedictus. Qui veram poenitentiam faciunt, agant in jejunio et fletu, in (1197C)eleemosynis et orationibus, et perpetrata iterum non faciant: et si faciant, tamen non perseverent in eis, quia Dominus dixit: Malum cogitastis, ignovi, malum dixistis, ignovi; malum fecistis, ignovi; perseverare in malo non ignosco. Ergo qui perseverant in malo, non ignoscet, et sic judica justum judicium secundum canones, ut alii timorem habeant.

Neque hoc omittendum est, quia propter ista peccata affligimur flagellis temporalibus: inde suscitantur bella, incursiones paganorum, captivitates, pestilentiae, fames, aegritudines, mortalitates hominum atque animalium, morbi, incommoditates, aeris siccitates, inundationes, pluviarum tempestates, tonitrua atque fulgura noxia, inclementia frigoris, vehementia ardoris, reges iniqui, potentes seu (1197D)judices pessimi, bestiae nocuae et horum similia. Propter ista etiam emendanda, promulgantur leges, decernunt justa, proponunt supplicia, vincula, torturas, flagella, exsilia, amputationes membrorum, amissiones rerum, mortes diversi generis, et auferri nequeunt de mundo. Fit etiam ecclesiasticus vigor, correptio, excommunicatio, de ecclesia exclusio, leges poenitentiae, anathematizatio: constituuntur judices, insistunt officia, mittuntur ultores, ut haec corrigantur, et auferri non possunt de Ecclesia. His vero peccatis semper manentibus, heu, proh dolor! tam securi pergimus ad tenebras exteriores, quasi ibi nobis cubicula exstruantur, deliciae praeparentur, ministri procurentur, thesauri congerantur, ornamenta (1198A)multiplicentur, cum Scriptura dicat: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Contra ista omnia suscipiendum est bellum, et acriter gerendum, ne ad damnabilia peccata perducamur.

Post ista omnia scrutata et poenitentem corroboratum, interrogat eum sacerdos, dicens: Credis in Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Respondeat poenitens, Credo.--Credis quia istae tres personae, quas modo dixi, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus sit? Respondeat, Credo.--Credis quia in hac ipsa carne, in qua modo es, resurgere habes, et recipere sive bonum sive malum, prout gesseris?--Credo.--Vis dimittere illis qui in te peccaverunt (1198B)omnia, ut et tibi Deus dimittat peccata tua, ipso dicente: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15)? Si vult dimittere, suscipias ejus confessionem, et indices ei poenitentiam: si non vult, non suscipias ejus confessionem. Volens vero dimittere omnia his qui in se peccaverunt, confiteatur omnia peccata sua quae recordari potest. Praecavendum est tamen sacerdoti de supradictis vitiis, 474 ut ei exhortationis gratia ad memoriam reducat, ne quid adversante diabolo, occultum remaneat. Quo facto, fixis genibus in terram, et super ipsa innixus stans, suppliciter tensis manibus, blando ac flebili vultu respiciens sacerdotem, dicat his verbis: Multa quidem et innumerabilia sunt alia (1198C)peccata mea, quae recordari nequeo, in factis, in dictis et cogitationibus, pro quibus omnibus misera mens mea compungitur, et acri interdum poenitentia cruciatur, ideoque consilium, imo judicium tuum, qui sequester ac medius inter Deum et peccatorem hominem ordinatus es, supplex deprecor, et ut pro eisdem peccatis meis intercessor existas, humiliter imploro. Quo perdicto totum se in terram prosternat, gemitus atque suspiria vel lacrymas, prout Deus dederit, ab intimo cordis producat. Sacerdos vero patiatur eum aliquantisper jacere prostratum, juxta quod viderit eum divina inspiratione compunctum. Deinde jubeat eum sacerdos surgere, et cum steterit super pedes suos, cum tremore et humilitate praestoletur judicium sacerdotis, et indicat (1198D)ei sacerdos abstinentiam sive observantiam, perpendens subtiliter personae qualitatem, modum culpae, intentionem animi, et corporis valetudinem vel imbecillitatem. Percepta autem sententia sacerdotis, iterum prosternet se sacerdotis pedibus, ejus petens pro se orationem fieri, ut suggerat ei divina visitatio virtutem constanter observandi quae illi injuncta sunt, et ita reverenter sacerdotis judicio obtemperare, acsi ab ipso divinae majestatis ore opportuna salutis suae medicamenta suscepisset.

Quapropter oportet ad poenitentiam accedere cum omni fiducia, et ex fide credere indubitanter, poenitentia aboleri posse peccata, etiamsi in ultimo vitae spiritu commissa poeniteat, et publica lamentatione (1199A)peccata prodantur, quia non vult Deus mortem peccatoris, sed ut salvatus miseratione Dei vivat: nam secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus, quotidiana vero leviaque peccata, sine quibus hominis vita non ducitur, Dominica Oratione purgantur, quorum est dicere: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Nam ipsa eleemosyna est veniam homini poenitenti ignoscere. Unde Dominus: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Mensuram vero temporis in agenda poenitentia, idcirco non satis attente praefigunt canones pro unoquoque crimine, sed magis in arbitrio antistitis relinquunt, quia apud Deum non tantum valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia ciborum quam mortificatio vitiorum. Sed et hoc sciendum (1199B)est ut cum venerint servi vel ancillae ad poenitentiam, non eos cogatis tantum jejunare quantum divites, quia non sunt in sua potestate: ideoque medietatem poenitentiae eis imponite. Post haec vero dicat sacerdos super eum has orationes: Exaudi, Domine, preces nostras, et tibi confitentium parce peccatis. Alia: Praeveniat hunc famulum tuum quaesumus, Domine, misericordia tua. Alia: Adesto, Domine, supplicationibus nostris, nec sit ab hoc famulo tuo. Alia: Domine Deus noster, qui offensione nostra non vinceris. Alia: Adsis quaesumus, Domine, huic famulo tuo. Alia: Da quaesumus, Domine, huic famulo tuo. Alia: Precor, Domine, clementiam tuae majestatis, et reliqua. Quibus dictis jubeat sacerdos poenitentem surgere de terra: sed et ipse surgat de (1199C)sedili suo, et si loco vel tempori congruit, ingressi ecclesiam, et super genua vel cubitos uterque innixus, decantent psalmos: Domine, ne in furore tuo, II. Benedic anima mea Dominum, I. Miserere mei Deus. Deus in nomine tuo. Quid gloriaris? Deinde, Kyrie eleison. Pater noster. Salvum fac servum tuum. Illustra faciem tuam. Mitte eis, Domine. Oratio. Deus, cujus indulgentia nemo non indiget. Missa. Antiphona: De necessitatibus. Orat. Deus qui justificas impium. Epistola: Lavamini, mundi. Grad. Salvum fac servum. Evangelium: Duo homines. Offertor. Miserere mihi, Domine. Super oblat. Hujus, Domine, virtute mysterii. Com. Deus propitius. Ad Complend. Purificent nos, Domine. Eodem die fit collecta ad sanctam Anastasiam. Antiphona: Exaudi nos, (1199D)Domine, quoniam benigna. Psalmus. Salvum me fac, Deus. Interim ponendi sunt cineres super capita, sicut antiphona testatur. Oratio. Concede nobis, Domine. Antiphona ad processionem: Juxta vestibulum. Item: Immutemur. Alia: Parce Domine. His finitis, sequitur litania. Dehinc statio ad S. Sabinam.

Sabbatum ante Palmas, ita praetitulatur in Sacramentario: Sabbatum vacat. Dominus papa eleemosynam dat. Cogitare oportet qualiter eadem die potissimum eleemosyna tradenda sit. Ubi notandum quod ea quae colimus circa Passionem Domini et Resurrectionem atque Ascensionem in coelum, in (1200A)commemorationem illarum rerum quae suo in tempore peracta sunt, agimus: ut illud: Quotiescunque feceritis, etc. Habemus opus praecedens eleemosynae praesentis sabbati, quod imitemur, et ad memoriam nostri reducamus. Cur enim isto die eleemosyna specialius ab apostolico tribuatur, cum omni tempore danda sit? Joannes evangelista inquit: Ante sex dies Paschae venit Jesus in Bethaniam in domum Simonis leprosi, ibique Lazarum quatriduanum resuscitavit, feceruntque ei coenam ibi. Maria ergo accepit libram unguenti, et unxit pedes Domini (Joan. XII). Indignante pro hoc Juda proditore, Jesus in laudem mulieris ita respondit: Opus bonum operata est in me. Ubicunque enim praedicatum fuerit, et reliqua (Matth. XXVI, 10-13). Qui enim bene vivit, pedes Domini (1200B)unguento ungit. Unguentum enim illud justitia fuit, ideoque libra fuit. Qui superflua dat pauperibus, pedes Domini capillis suis tergit. Domus impleta est odore unguenti; et mundus repletus est fama bona mulieris. Unde apostolicus vir in memoriam devotissimae mulieris, membris Christi hodie facit, quod ipsa fecit capiti, et ideo a statione publica vacat, non tamen a celebratione missae, quia huic negotio insistit. Et quia de hac feria officium proprium non habetur, de eisdem feriis repetitur, id est, de quarta feria antiphona: Liberator meus. Lectio Zachariae prophetae: Haec dicit Dominus: Exsulta satis, filia Hierusalem, ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae, et reliqua. (1200C)Evangelium secundum Lucam: Cum appropinquasset Jesus, et venisset Bethphage ad montem Oliveti. 475

CAPUT XIV. DE DOMINICA IN PALMIS.

Hesterna die Dominus in Bethania in domo Simonis recubuit, hoc est, sexto die ante passionem: hodie vero, quod est quinto die ante Pascha, exiens de Bethania, misit duos discipulos in Hierusalem, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et invenietis asinam et pullum: solvite et adducite mihi. Qui solventes adduxerunt ad Jesum, et imposuerunt vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Cum autem audisset turba, quae venerat ad diem festum, quod Jesus pergeret Hierusalem, acceperunt ramos palmarum, veneruntque ei obviam, et clamabant: (1200D)Osanna, benedictus qui venit, et reliqua (Matth. XXI, 21 seq.). De hac die sciendum est quod diversis vocabulis distinguitur, id est, dies Palmarum, sive florum, sive ramorum, Osanna, Pascha petitum, sive competentium, et capita lavantium. Dies Palmarum ideo celebratur, quia in eo Dominus tendens Hierosolymam, occurrit ei turba plurima, hinc inde clamando, Osanna, quod interpretatur salvifica, sive salvos nos fac. Est enim Hebraeus sermo, qui apud illos dicitur Osanna. In ramis palmarum significatur victoria, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus, atque per tropaeum crucis de diabolo mortis (1201A)principe triumphaturus. In ramis arborum intelliguntur dicta Patrum et exempla. Turba plurima significat innumerabilem martyrum exercitum, qui corpora sua pro Domino tradiderunt. Vestimenta Apostolorum opera sunt justitiae. Unde in psalmo: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). In asello quo sedebat, indicabat simplicia corda gentilitatis, quam praesidendo atque regendo perducebat ad visionem pacis aeternae. Pascha petitum, sive competentium dicitur, quia hodie symbolum competentibus tradebatur, propter confinem Dominicae Paschae solemnitatem, ut qui jam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem quam confitentur, cognoscant: competentes enim, quasi simul petentes, dicuntur, id est, gratiam Christi petentes. Capita (1201B)lavantium ideo hunc diem appellat vulgus, quia tunc mos est lavari capita infantium, qui ungendi sunt Sabbato sancto, ne forte observatione Quadragesimae sordidati ad unctionem accederent.

Quanta vero reverentia haec consuetudo a devotissimis viris excolitur, libuit hic parumper inserere. Hodie praeparatur quoddam portatorium honestissime, in quo intromittitur sanctum Evangelium, quod intelligitur Christus, et statuitur in ecclesia ante aram, unde clerus processurus est. Deinde adunantur palmae et flores, atque diversa genera frondium, seu olivarum, super quae dicitur haec oratio a sacerdote: Omnipotens sempiterne Deus, qui antequam Filium tuum Dominum nostrum pro nobis mortem perpeti sineres. Sequitur benedictio palmarum (1201C)sive frondium: Omnipotens Deus Christe. His finitis, dantur a custodibus palmae; accipienteque populo ramos arborum, olivarum, sive florum, inchoatur antiphona: Pueri Hebraeorum. Deinde suscipiunt diaconi suprascriptum portatorium cum Evangelio, bajulantes cum ingenti exsultatione jugum Christi suave et onus ejus leve, praecedente aqua benedicta cum candelabris atque thymiamateriis cum aliis ornamentis. Insuper etiam laicorum schola cum vexillis atque fanonibus a longe praeeunte. Exeunte enim clero seu populo ab ecclesia, inchoatur antiphona: Cum appropinquaret Dominus. Qua finita inchoat schola antiph.: Coeperunt omnes. Item: Cum audissent. Item: Appropinquante. Cum ingressi fuerint civitatem, vel coenobium, dicitur responsorium: Ingrediente (1201D)Domino. Item: Collegerunt pontifices. Unus autem. His finitis, ante atrium ecclesiae loco competenti subsistit schola cum bajulis et reliquo ornatu, et clerus seu populus exspectant in loco atrii, inchoantes antiphonam: Occurrerunt. Respondet schola cum angelis et pueris. Hac finita, inchoantur a duobus cantoribus quidam versus: Israel es tu rex. Respondet chorus aspiciens seu inclinans se ad suprascriptum sanctum Evangelium: Gloria, laus et honor tibi sit. Eo ordine sequuntur alii versus. His finitis, (1202A)incipit schola cum bajulis antiph.: Pueri Hebraeorum. Et tunc prosternit omnis plebs hinc inde frondes seu flores decantantes antiph.: Osanna filio David, usque ad altare. Et sic intrant ad missas. Ministri vero tenent palmas in manibus usque ad completionem missae. Intermittunt aliqui salutationem in passione, id est, Dominus vobiscum: quod non legitur in ordinibus, sed in Parasceve tantum, ubi reticetur officium sacerdotale. Ideo autem haec hebdomada major dicitur, quia in ea maxima est adhibenda parcimonia, sive quod majus officium recolitur in ea.

CAPUT XV. DE FERIA IV HEBDOMADAE MAJORIS. Feria quarta hebdomadae majoris, hora tertia procedit (1202B)apostolicus cum omni clero seu populo ad ecclesiam, et dicit orationes solemnes, sicut in sexta feria. His expletis, osculato altari, egreditur. Presbyteri vero ecclesiarum, tam urbani quam suburbani, revertuntur ad titulos suos, ut hoc ordine feria sexta compleant, hoc scientes ut quod pontifex pro se intermittit, ibi illum commemorent. Postea vero hora octava ingrediuntur ad missas more solito. Ideo hae orationes hodie celebrantur, quia in hac feria quarta consilium fecerunt Judaei, ut occiderent Dominum. Unde nos ad memoriam reducere debemus crudele consilium Judaeorum et mansuetudinem Christi, ut contra omnem injuriam 476 armemus nos armis orationis et patientiae, sicut ipse fecit, dicens: Pater, ignosce illis (Luc. XXIII, 34). Sequitur manifesta (1202C)definitio, cur primum responsorium unum habeat versum: secundum, quinque. Primus homo Adam duas mortes passus est. In prima lectione et primo responsorio mors animae, in secunda et secundo, mors corporis signata est. Caro namque Salvatoris, pro salute corporis; sanguis vero pro anima nostra effusus est, et quia omnis homo unam habet animam, idcirco primum responsorium unus sequitur versus. Responsorium secundum quinque versus habens, quinque corporis sensus significat in Adam mortuos, quos Christus moriendo et resurgendo revivificavit, et pristino reddidit statui. Passio quae legitur, ostendit Judaeorum consilium praevaluisse ad tempus, et in mansuetudine Christum perseverasse. Quod autem sine salutatione pronuntiatur, quod Dominica (1202D)non agitur die, significat Judaeorum pravum conventum contra Christum conspirasse, et discipulorum silentium, propter tristitiam passionis illius, quae feria sexta usque servata est, qua die primus homo conditus est et redemptus. Per tres continuos, qui sequuntur dies, id est, quinta, sexta et septima feria, triduanam sepulturam Domini celebramus. Ac per hoc, ut compaginemur humilitati sepulturae ejus, omittimus excelsa nostra, id est, Gloria Patri, et campanas, id est, signa.

CAPP. XVI, XVII. DE FERIA V COENAE DOMINI.

(1203A) In hac sacra festivitate diversa gesta sunt, et geruntur. Surgendum est enim ad vigilias, hora noctis octava, et tunc omni lumine decoratur ecclesia. Ab hac nocte usque in Sabbatum sanctum, non dicitur: Deus, in adjutorium, more solito, neque Gloria Patri in psalmis, neque in responsoriis, sed neque in ullo loco. Cantor vero mox inchoat antiph. sicut in Antiphonario continetur. Lector vero non petat benedictionem, neque a sacerdote compleatur: sed ex verbis lectionis jubetur finem facere, aut certe exterminationem. Lectiones primae de Lamentationibus Jeremiae, secundae de tractatu psalmi: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Tertiae de apostolo: (1203B)Convenientibus vobis in unum. In Parasceve vero et in Sabbato sancto de supradictis Lamentationibus, et tractatu Augustini in eodem psalmo, novissime de epistola Pauli: Festinemus ingredi in illam. Per has novem lectiones seu psalmos ac responsoria, qui recoluntur in his tribus noctibus, insinuatur, quod Dominus descendens ad infernum, inde tria hominum genera rapuit et transvexit ad coelos, ad societatem videlicet novem ordinum angelorum, sicuti est: Duo in lecto, duae molentes, duo in agro (Luc. XVII, 34). Accenduntur enim in hac nocte lumina viginti quatuor, et exstinguuntur per singulas lectiones et responsoria. Quae fiunt septuaginta duae illuminationes et exstinctiones: tot enim horis jacuit Dominus in sepulcro. Lumen et cantus, gaudium et (1203C)laetitiam significat: exstinctio luminum, defectum septuaginta duorum discipulorum, sive moestitiam apostolorum, quam pertulerunt per septuaginta duas horas, quae consecratae sunt Christi sepulturae. Hoc enim ordine per singulas noctes exstinguuntur. In initio primi psalmi, est custos paratus cum canna in loco dexterae partis ecclesiae, et mox ut primam antiphonam audierit, exstinguit primam lucernam. In fine vero sequentis psalmi ex parte sinistra, tutat aliam, in medio tertiam. Hoc ordine de aliis prosequitur. His omnibus exstinctis, simili modo in matutinis per singulas antiphonas exstinguuntur. Dicto etiam versu ante Evangelium, subtrahitur media, et reservatur usque in Sabbatum sanctum. His finitis, vadunt per oratoria, psalmos canendo cum antiphona: (1203D)omittitur etiam Gloria Patri, etc., ubi gloria recolitur sanctae Trinitatis. Quia una est persona Filii Dei et filii hominis, qui pati venerat, conformat se sancta Ecclesia capiti suo, et de glorificatione ejus reticet, usquedum exaltetur per triumphum victoriae. Quia ordo praedicatorum tempore passionis siluit, reticetur sonus signorum atque campanarum. Pro hoc enim humilior sonus lignorum ad congregandum populum assumitur. A pacis osculo sine salutatione abstinetur, non quod malum sit, ubi ex charitate profertur; sed ad vitandam salutationem pestiferam, qualem Judas proditor exercuit, ut demonstretur (1204A)quam injuriam passus est Christus a suo discipulo, et nos vitemus eadem ratione injuriam fratribus facere. Signo enim doloso traditus est Dominus. Invitatorium non cantatur, ut sciamus malum conventum vitare, qualis fuit apud Judaeos de nece Christi.

Sacerdotale officium Deo his diebus non agitur, quia percussus est pastor, qui est Christus, et arietes gregis dissipati sunt. Isto die poenitentes ad remissionem peccatorum redeunt, juxta decreta Innocentii papae, qui dicit: De poenitentibus autem qui, sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, feria quinta ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Post haec egreditur poenitens mane de loco ubi poenitentiam gessit, et in (1204B)gremio Ecclesiae praesentatur, prostrato omni corpore in terra: tunc decantantur hi psalmi, Miserere mei, Deus, cum antiphona, Cor mundum; deinde Kyrie eleison, et Pater noster, et capitul., et preces: Salvum fac servum tuum, Domine. Convertere, Domine. Mittat tibi Dominus. Illustra faciem tuam. Domine, vide humilitatem. Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua. Orat. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et me, qui etiam misericordia tua primus indigeo, et reliq. Alia oratio: Praesta, quaesumus, Domine, huic famulo tuo dignum poenitentiae fructum. Alia: Deus humani generis benignissime conditor, et misericordissime reformator. Alia: Deus, sub cujus oculo omne cor trepidat omnesque conscientiae contremiscunt, et reliqua. Post (1204C)hoc vero admoneatur a sacerdote, ut quod poenitendo diluit, iterando non repetat. Missa, unde supra. Antiphona: Ego autem in Domino speravi. Omnipotens sempiterne Deus, confitentibus huic famulo. Epistola: Quaerite Dominum 477 dum inveniri potest. Grad.: De necessitatibus. Evangelium: Sublevatis Jesus oculis in coelum. Offertorium: Factus est Dominus firmament. Secret.: Virtutum coelestium Deus, de cujus gratiae rore descendit. Coll.: Illumina faciem tuam. Orat. ad complend.: Concede, quaesumus, Domine, ut perceptum novi sacramenti mysterium.

Eodem die altaria templi et parietes sive pavimenta ecclesiae lavantur, et vasa Domino sacrata purificantur. Quamvis ornatui possit congruere lavatio eorum, tamen non deest aliquid mysticum. Parietes (1204D)domus vocabulum habent ecclesiae, quia continent ecclesiam, non tamen sunt ipsi ecclesia. Ac per hoc quia ecclesia convocatio interpretatur, homines sunt ecclesia, non parietes domus. Qui tamen propterea sanctificantur ab episcopo, ut in eis invitetur adventus angelorum, et homines in ea intrantes ab omni turpiloquio et scurrilitate, et exili etiam cogitatione, noverint se continere, ut audiant quod Moyses audivit, quando voluit videre rubum ardentem: Solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5). Calceamenta quae ex mortuis animalibus fiunt, veteris hominis (1205A)peccata significant: intrantes nos in loca sancta, ubi Dominus est et angeli ejus, exuamus nos his calceamentis, et ea quae sunt Domini cogitemus. Pavimentum Ecclesiae, auditores magistrorum sunt. Lavatio domus, quae nuncupative ecclesia dicitur, signum est lavationis pedum tratrum. Lavatio pedum fratrum signum est remissionis peccatorum, sive quando a Domino remittuntur, seu invicem a nobis ipsis.

Hodie chrisma conficitur vel consecratur. Unde Christus, id est, unctus, a chrismate appellatur. Unguentum istud Moyses primum in Exodo jubente Domino composuit, quo primi Aaron et filii ejus in testimonium sacerdotii et sanctitatis peruncti sunt. Deinde quoque reges eodem chrismate sacrabantur. Unde et Christi nuncupantur, ut illud: Nolite tangere (1205B)Christos meos (Psal. CIV, 15). Eratque eo tempore tantum in regibus et sacerdotibus mystica unctio. Sed postquam Dominus noster verus rex et sacerdos aeternus a Deo Patre coelesti hoc mystico est delibutus unguento, jam non soli reges et pontifices, sed omnis Ecclesia unctione chrismatis consecratur, pro eo quod membrum est aeterni regis et sacerdotis. Conficitur enim ex oleo mundissimo et optimo balsamo. Quia genus regale et sacerdotale sumus, ideo post lavacrum ungimur, ut Christi nomine censeamur. Chrismalis enim unctio sanctificat jam viventes ex mortuis. Et ideo feria quinta conficitur, quia quinta aetate mundi ad nos Christus venisse perhibetur, sive quod ante biduum Paschae Maria caput ac pedes Domini perunxit. Benedicitur oleum infirmorum, qui (1205C)passio Christi auctorem mortis destruxit: gratia ejus, quae significatur per olei unctionem, arma ejus, quae sunt peccata quotidiana, destruxit, Jacobo attestante: Oratio fidei salvabit infirmum: et si in peccatis sit, dimittentur ei (Jac. V, 15), cujus signum est olei unctio.

Eadem die, hora nona scilicet, quando dies sunt longiores, seu hora quinta, quando breviores, excutitur ignis de lapide in loco foris basilicam, et illuminatur candela. De quo igne novo illuminatur a mansionario ecclesiae lampas una, et servatur usque in Sabbatum sanctum ad illuminandum cereum, qui eodem die est benedicendus. De quo in Sabbato sancto dicendum est. Suprascriptam vero candelam illuminatam ponit mansionarius in summitate cannae, ita ut respiciat ecclesiam quam sunt ingressuri, prosequente (1205D)eum populo cum summo silentio atque inclinatione: ipsa vero ecclesia absque lumine erit. Custodes autem lampades septem ante altare ita praeparatas habeant, ut absque ullo impedimento cujuscunque retardationis manu mansionarii, cum eadem caudela possint accendi. Deinceps vero a custodibus omni lumine decoretur ecclesia, et sicut istodie taxavimus, ita et feria sexta atque Sabbato. Eo ordine, ut a mansionario feria quinta portetur, sexta feria ab archidiacono, sabbato ab episcopo juniore. In coenobiis vero feria quinta a custode ecclesiae, feria sexta a praeposito, sabbato ab abbate.

Post illuminationem vero ecclesiae inchoatur ad (1206A)missam antiphona: Nos autem gloriari. Interim egredietur pontifex de sacrario cum diaconibus dalmaticis, et septem cereostratis ante eum, sicut in die solemni, cum omni scilicet ornatu. Dum transierit per medium scholae, annuat illi, ut dicat Gloriam. Antequam vero ascendat ad altare, dat pacem priori episcopo et priori presbytero, deinde diaconibus: veniensque ante altare inclinat se ad orationem, prostratus in terra usque ad versum repetendum. Quo finito, dicitur Kyrie eleison. Deinde, Dominus vobiscum, et peragitur missa.

Ipso die ita conficitur chrisma: in ultimo ad missam antequam dicatur, per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, levatur de ampullis, quas offerunt populi, et benedicit tam Dominus papa, quam (1206B)omnes presbyteri - deinde sequitur exorcismus olei. His expletis, sequitur Oratio Dominica. Libera nos, quaesumus, Domine. Pax Domini, et Agnus Dei, et communicat pontifex solus, et redit ad sedem suam, et sequitur ad Commem. Dominus Jesus postquam coenavit. Psalmus: Beati immaculati, ad repetendum, quantum necesse erit. Interim communicat clerus, seu omnis populus. Sequitur ad Compl. oratio. Hac expleta, dicit diaconus: Ite, missa est. Cui subsequuntur Vesperae, ut in Antiphonario continetur. De eodem vero die legitur in ordinibus, quod reservandum sit de corpore Domini ad communicandum in crastinum. Augustinus ad Januarium: Sunt qui quotidie eucharistiam volunt sumere; et quia in Parasceve non conficitur corpus Domini, necesse est (1206C)ut hi, quibus est voluntas communicandi, habeant sacrificium ex priori die, quod tamen Romani non faciunt. In isto enim die consumitur agnus typicus, consummaturque modus communicationis [ Forte, communionis], et illud vetus sacramentum per calicem, quem porrexit discipulis suis, Deo gratias agendo, quod vetera transitura, et ventura nova, quae debemus exspectare usque in resurrectionem Domini. Dixit enim Dominus: Non bibam de hoc genimine vitis, usque in diem illum (Marc. XIV, 25), et reliqua.

478 Dehinc transitur ad convivium, ex quo coena Domini vocatur. Coena enim Dominica dicitur, eo quod ipse Dominus cum discipulis suis Pascha fecerit. Hoc autem ordine factum est. Circa vesperam vero coena facta, id est, parata et ad convivantium (1206D)mensam usque perducta, non transacta neque finita, surgit Jesus a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se, deinde misit aquam in pelvim; veniensque primum ad Petrum, coepit lavare pedes ejus, et extergere linteo, quo erat praecinctus, et discipulorum. Cui dixit Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? et Dominus ait: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea, et reliqua (Joan. XIII, 6). Postquam autem lavit pedes, recubuit iterum. Non est hic intelligendum, consumptam coenam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit, et lavit pedes eorum. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori (1207A)postea dedit: erat enim jam nox, utique nondum finita coena, hoc est, dum adhuc panis in mensa esset. Et post pauca ait discipulis: Si ego lavi vestros pedes, usque, et vos ita faciatis. Aliqui enim viri religiosi sumunt prius parum, et postea lavant pedes, deinde coenant. Hoc imbuti exemplo fideles Christiani non dedignantur facere conservis suis, quod Christus fecit discipulis; hoc est, pedes omnium lavare, tam pauperum quam peregrinorum, et aliquid de copiis suis tribuere; et qui hoc non valet, debitum sibi proximis relaxet, quatenus illi remittatur in coelo. Ipse enim nobis quotidie lavat pedes, qui interpellat pro nobis. Ipsum enim signum [ Forte, signat] lavatio pavimentorum Ecclesiae. In lavatione pedum decantantur hae antiphonae: Postquam surrexit Dominus. (1207B)Si ego Dominus. Dominus Jesus mandatum novum. In hoc cognoscent omnes. Diligamus nos invicem. In diebus illis. Ante diem festum Paschae. Charitas. His finitis, nudantur altaria jam circa noctem, et sic permanent usque ad Sabbatum sanctum. Altare Christum significat, qui tunc nudatus est a vestimentis, hoc est, a discipulis, quando relicto eo omnes fugerunt. In hac enim nocte Christus veteri legi finem dat, quae non solvebat peccata, sed puniebat: dat initium novi testamenti, per quod peccata absolvuntur. Ab hac enim nocte usque Sabbatum, nonnulli servi Dei imitantes apostolos, jejuni permanent: aliqui vero contenti sunt pane tantum et herbis, atque leguminibus seu sicera

CAPUT XVIII. DE FERIA SEXTA, QUAE EST PARASCEVE. (1207C)

Parasceve praeparatio interpretatur, quae et sexta Sabbati dicitur. In hoc enim die praeparabant Judaei ea quae in sabbato erant necessaria, juxta quod de manna praeceptum est: Sexta die colligetis duplum (Exod. XVI, 5): et ideo in solemnitate habetur, quia eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod in hunc mundum venerat, ut qui ligno percussi fueramus in Adam, rursum per ligni mysterium sanaremur. Hujus enim causa triumphi humana possibilitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae redimere peccatum mundi, et per crucem morte devicta absolvere.

Tripartita autem ratio Dominicae passionis ostenditur. (1207D)Prima, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, et hostis antiquus velut hamo crucis caperetur, scilicet ut quos absorbuerat evomeret, non potentia victus, sed justitia. Secunda causa est, ut secutoribus hominibus vitae magisterium praeberet: ad hoc enim ascendit in crucem, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum. Tertia causa est susceptae crucis, ut superbia saeculi et inflata sapientia, per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata corrueret, ut pateret, quod stultum Dei est, quanto sit sapientius hominibus. Sed adhuc videndum est, quare Dominus tale genus mortis (1208A)elegerit. Legimus enim in Evangelio, quod Pharisaei voluerunt eum praecipitare de monte: At ille transiens, per medium illorum ibat (Luc. IV, 30). Alibi quoque legimus quod Judaei lapides tulerunt, ut jacerent in eum: Ipse vero abscondit se, et exivit de templo (Joan. VIII, 59). Quare Dominus noluit praecipitari aut lapidari, vel in gladio truncari? Utique causa nostrae salutis hoc fecit. Mors enim Christi signum est nostrae salutis. Noluit ergo lapidari, aut in gladio truncari, quod videlicet nos semper nobiscum lapides aut ferrum ferre non possumus, quibus defendamur. Elegit vero crucem, quae levi manus motu exprimitur, qua et contra inimici versutias munimur. Hoc enim signo crucis consecratur corpus Dominicum, sanctificatur fons baptismatis, (1208B)initiantur presbyteri, et caeteri gradus ecclesiastici, et omnia quaecunque sanctificantur; hoc signo Dominicae crucis, cum invocatione Christi nominis, consecrantur. Nam ipsa crux magnum in se mysterium continet, cujus positio talis est, ut superior pars coelos petat, inferior terrae inhaereat fixa, infernorum ima contingat: latitudo autem ejus partes mundi appetat. Quia et Christus per passionem crucis angelis profuit in coelo, quorum numerus, qui per apostatam angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium quotidie adimpletur; et nobis, qui sumus in terra, et illis qui propter originale peccatum detinebantur apud inferos; sed et ipsis, qui in diversis mundi partibus habitabant. Ipse est enim rex coelestium, terrestrium et infernorum, ut omnis lingua confiteatur (1208C)quod Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Phil. II, 11). Jacens vero crux quatuor mundi partes appetit, orientem videlicet, et occidentem, aquilonem et meridiem, quia et Christus per passionem suam omnes gentes ad se trahit: et omnia sibi subjugavit, juxta quod ipse surgens a mortuis, dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18).

Cur autem hodie missa non cantatur, sed neque in Sabbato sancto, donec ad vigilias noctis, sanctus Innocentius papa in Decretalibus dicit: Isto 479 biduo sacramenta penitus non celebrari, quia percussus est pastor, et oves ejus gregis dissipatae sunt; seu quod apostolos, quos imitari debemus, isto biduo in tristitia et moerore fuisse, et jejunos usque in (1208D)resurrectionem permansisse credimus. In die Parasceve ideo non cantatur, quia ipsa die Jesus Christus seipsum hostiam obtulit Deo Patri pro nobis, et ipsa oblatio sufficit ad salutem credentium.

In ipso autem die hora quinta deportatur lumen, ut supra, ab archidiacono seu praeposito, et illuminantur lampades septem: pontifex autem seu clerus atque populus procedunt ad ecclesiam. Interim vero egreditur archidiaconus cum aliis diaconibus de sacrario, induti scilicet planetis fuscis, et duo cereostrata ante ipsos cum cereis accensis procedentes usque ad altare cum silentio, et oratione completa, (1209A)atque osculato altari, vadunt ad sedem pontificis more solito: deinde annuit archidiaconus subdiacono, ut legatur lectio prima. Sequitur responsorium, Domine, audivi. Istud responsorium cum quatuor versibus significat Christum, qui quatuor elementa in effigie hominis assumpsit. Illa pendebant in cruce inter duo animalia, hoc est inter duos latrones. Sequitur altera lectio; deinde more Romano sequitur tractus, Qui habitat. Iste tractus trahit nos ad longitudinem vitae aeternae, in qua salutare Dei, hoc est Christum quem nefandissimi Judaei in cruce positum hodie viderunt, et nos credimus visuros facie ad faciem in aeternitate sua. Canunt hic aliqui tractum nuperrime compilatum: Eripe me, Domine, ab homine, etc.; sequitur absque salutatione: Passio Domini (1209B)nostri. Hac expleta, statim duo diaconi nudant altare sindone, quae prius fuerat sub Evangelio posita, in modum furantis. Aliqui vero antequam legatur Passio, praeparant sindones duas sibi invicem parumper cohaerentes, et in eo versu ubi legitur: Partiti sunt vestimenta mea sibi, scindunt hinc inde ipsas sindones desuper altari in modum furantis, et secum auferunt. Quia altare Christum significat, et apostolos vestimenta ipsius; convenit ut subtus Evangelium aliquid jaceat ob honestatem, quo sublato, raditur [ Amal., rapitur] quod subjectum fuit: quia dedito Christo inter manus iniquorum, apostoli fugerunt. Per sindonem vero potest intelligi Joannes, qui perseveravit cum Domino usque ad crucem, et postea se occuluit. Quod vero ipso die (1209C)pannus scinditur, hoc portendere videtur, quod pictura in parietibus expressa, videlicet, ut semper recolamus Dominum pro nobis passum, et vestimenta ejus fuisse divisa. Tenebrae luminum ideo exstinctione figurantur, quia tunc vera lux mundi occubuit, et tenebrae totum mundum operuerunt. Notandum est enim, quia in Romana Ecclesia exstinguitur totus ignis in sexta feria, et reaccenditur: in hoc facto imitamur principalem ignem, id est solem corporeum, qui ab humanis obtutibus se abscondit tempore passionis a sexta hora usque ad nonam, ne suo lumine fruerentur qui male gaudebant de ignominia Domini sui. Hac causa exstinguitur in VI feria, VI hora, et renovatur circa horam nonam, inter quae convenit, ut his horis haec recolantur, quibus gesta sunt.

(1209D)Mox sequuntur orationes solemnes ad Hierusalem. Solemnes dicuntur, quia ab omnibus solemniter debent celebrari. Fit in eis mentio omnium fidelium et infidelium. Nec ab re est, quod pendente Domino in cruce, et Judaeis illi insultantibus, pro ipsis oraverit. Ex hoc et nos ad memoriam reducamus, quod quando aliquid moleste patimur, aut ab inimicis persequimur, ad orationem illico confugere debeamus. Pro (1210A)periculis hujus vitae, et pro haereticis et paganis, et per omnes alias orationes genu flectimus, ut per hunc habitum corporis mentis humilitatem attendamus [ Amal., ostendamus], excepto quando pro perfidis Judaeis oramus: illi enim genu flectebant Domino, opus bonum male operantes, quia illudendo haec faciebant. Nos ad demonstrandum, quia fugere debeamus opera quae simulando fiunt, vitamus genu flexionem pro Judaeis. Denique pontifex veniens ante altare, sive (ut in alio ordine legitur) transiens in dexteram partem ecclesiae infra thronum, dicit: Oremus; et diaconus, Flectamus genua. Item diaconus, Levate, et pontifex dat orationem, sicut in Sacramentario continetur. His finitis, omnes exeunt foras. Apostolico hoc agente, nos hora nona inchoamus.

(1210B)Circa vesperum vero in omnibus ecclesiis presbyterorum seu episcoporum, atque coenobiorum praeparatur crux ante altare, et sustentatur hinc inde a duobus acolytis, posito ante eam orario, venit pontifex solus, et adoratam deosculatur crucem. Deinde presbyteri et diaconi et caeteri per ordinem, deinde populus. Pontifex vero sedet in sede donec omnes salutent. Presbyteri vero duo priores, salutata cruce, intrant in sacrarium, et deferunt corpus Domini, quod pridie remansit, ponentes illud in patena, et subdiaconus tenet ante ipsos calicem cum vino non consecrato, et alter subdiaconus patenam cum supradicto corpore Domini, a quibus accipiunt presbyteri patenam et calicem, et ponunt super altare nudatum. Pontifex vero sedet, dum (1210C)salutat populus crucem. Salutante enim prius pontifice seu populo, cantatur antiphona: Ecce lignum crucis. Psal. Beati immaculati. Item: Crucem tuam adoramus, etc. Psal. Deus misereatur. Alia: Dum fabricator. Quando hanc crucem adoramus, omne corpus nostrum haereat terrae, et ipsum quem adoramus, quasi pendentem in ea mente cernamus, virtutemque quam accepit ex Dei Filio, ipsam adoramus. Prosternimur corpore ante crucem, mente ante Dominum: veneramur crucem per quam redempti sumus, et illum deprecamur qui redemit. Qui vero non possunt habere de ligno Domini, salva fide adorant illam quam habent, de quibus venerationibus quae conveniunt, per singulas orationes superiores, beatus Joannes Chrysostomus inter caetera sic (1210D)dicit. « Crux 480 Ecclesiae fundamentum, atque orbis terrae cautela. Crux annuntiatio apostolorum, gloriatio martyrum, spes Christianorum. Crux gaudium sacerdotum, virginum castitas, monachorum abstinentia. Crux imperatorum philosophia, et regum magnificentia, et destructio superborum. Crux aegrotantium medicus, navigantium gubernatio, atque periclitantium portus. Crux insensatorum sapientia, (1211A)atque libertas servorum. Crux scandalum Judaeorum atque perditio impiorum. Crux templorum destructio et repulsio idolorum. »

Qua salutata et reposita in loco suo, venit pontifex ante altare et dicit - Praeceptis salutaribus moniti. Pater noster. Libera nos, quaesumus, Domine. Cum vero dixerint, Amen, sumit de pane sancto, et ponit in calicem silendo. Pax Domini non dicit, quia non sequuntur oscula circumstantium. Sanctificatur autem vinum non consecratum per sanctificatum panem. Tunc communicant omnes cum silentio, et expleta sunt universa. De hac autem communicatione utrum debeat fieri, supra relatum est. Denique petente hodie corpus Domini Joseph sero, et aspicientibus mulieribus usque, sepulto, revertentes emerunt (1211B)aromata, et unguenta, et sabbato sequenti propter mandatum siluerunt, parantesque aromata, mane, ut ungerent corpus Domini, venerunt.

Quaestio: Quare dicatur Dominus tribus diebus et tribus noctibus fuisse in corde terrae, cum, sicut evangelista refert, Parasceve hora sexta sit crucifixus, et circiter hora nona, inclinato capite, spiritum emiserit, sabbato in sepulcro quieverit, et prima sabbati valde diluculo a mortuis surrexerit? Sed hoc synecdochicos accipiendum est, a parte videlicet totum. Nam si partem Parasceves cum praeterita nocte qua comprehensus est, accipias, itemque sabbatum cum sua nihilominus nocte, et rursus noctem Dominicam cum eodem die, quo illucescente surrexit, invenies profecto integrum triduum et tres (1211C)noctes. Sciendum etiam, quod dupla erat mors nostra, in anima videlicet et in corpore. Christi vero mors simpla fuit, quia peccatum, quod est mors animae, non admisit; sicut ejus resurrectio simpla fuit. Dominus autem triginta sex horis jacuit in sepulcro, uno videlicet die et duabus noctibus. Duodecim vero horae diei, ad viginti quatuor horas duarum noctium, simplum ad duplum. Et duodecim quidem horae diurnae, simplae morti nostri redemptoris conveniunt: viginti quatuor autem nocturnae, ad duplam nostram consentiunt mortem. Magno igitur sacramento una die et duabus noctibus jacuit in sepulcro, quia lucem simplae mortis suae, tenebris duplae mortis nostrae adjunxit. Veniens enim ad nos, qui in morte carnis (1211D)pressi eramus, unam suam, id est carnis mortem detulit, et duas nostras absolvit: simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram subegit.

Quaestio: Cur natalitia sanctorum in laetitia, Parasceve vero in tristitia celebremus; ab Elprico monacho edita.

Quaestionem a tua dilectione mihi propositam, eo difficilius aggredior elucidandam, quo hanc nec in Patrum scriptis expositam hactenus reperi, nec magistrorum traditione percepi, sed nec ab ullo quaesitam (1212A)audivi. Unde toties te rogantem distuli, quia nec tibi, nec quidquam [cuiquam] aliquid dicere volui, quod non evidenti ratione, aut Scripturarum auctoritate possem probare. Quid autem mihi exinde videatur, viva voce utcunque tibi nisus sum explanare, ut sic me subducerem ab hac scrupulositate. Cum enim dicat Salomon, Altiora te ne scruteris (Eccli. III, 22), vereor illa appetere ad quae tenuitas ingenioli mei non valeat assurgere. Modulum enim suum unumquemque considerare prudenter nos admonet lyricus, dicens: Est quoddam prodire tenus, si non datur ultra. Cum ergo hujus rei audientiam tibi sufficere dixissem, causatus es fragilem esse humanae mentis memoriam, nec audita diu retinere, et ob hoc litteras (1212B)esse repertas, quibus oblita per incuriam, possint recuperari per diligentiam, et ideo acrius institisti, ut haec tibi qualicunque stylo litteris mandata contraderem. Si quid ergo ineptum processerit, non meae temeritati, sed tuae justius imputabitur importunitati. Quanquam haud scio, utrumnam quod sentio, verbis valeam explicare.

Quaeris igitur cum sanctorum dies, quibus de hoc saeculo migraverunt, solemniter et cum magna exsultatione celebremus, adeo ut in ipsis, abstinentiae aliquantulum rigore laxato, paululum remissius vivamus, cur diem passionis Christi, quo de hoc mundo per mortem transiit, sicut Evangelium testatur, in magna afflictione et carnis maceratione cordisque contritione jubeamur celebrare, quam (ut ais) oportuerat (1212C)tanto sublimius, tantoque festivius, imo alacrius excolere, quanto constat Christum sanctorum omnium meritum transcendere. Quod, ut autumo, recte diceretur, justeque dies illa cunctis festivitatibus solemnior haberetur, ac jucundius celebraretur, si Christus, ut purus homo, per temporalem mortem ad eam gloriam transisset, quam antea nunquam habuisset. Jure enim ejus gloriae congauderemus, quam eum per mortem consecutum fuisse sciremus. At vero cum sciamus Christum Dei Filium ante omnia saecula semper existere gloriosum, ejusque gloriam, sicuti nec minui, ita nec augeri posse; eumdem tamen pro nostra redemptione tantum se humiliasse, ut non solum nostrae carnis morticinium (1212D)dignaretur assumere, verum etiam qui erat immortalis in sua natura, mori dignaretur in nostra natura, in qua morte plus humiliatus videtur quam exaltatus; et nulla sui necessitate, sed benigna et spontanea voluntate, nec pro se, utpote qui morti nil debuit, sed pro nobis, qui morti eramus obnoxii, sustinuit: justum est ut hi, 481 pro quibus passus est impassibilis, cum omni hujus saeculi tempore, tum praecipue in die suae passionis ei compatiantur, pro se dolenti condoleant, pro se tristanti tristitiae (1213A)vicem rependant, amore pro se morientis in hac potissimum die ab omni carnis delectatione semetipsos commortificent. Si enim, juxta Apostolum, uno aliquo dolente membro, condolent reliqua, quanto magis summo patiente membro, id est capite quo reguntur omnia membra, compati debent illa quae ab eo reguntur membra? Christi autem esse membra credentes in eum, ipsumque caput omnium in se credentium, nullus ignorat fidelium. Sicut e contra iniqui membra sunt diaboli, inter quae praecipuum locum tenent Judaei persecutores Christi, quos luce clarius constat invidiose gavisos fuisse in morte Christi: sicut e contra apostolos, qui sunt praecipua membra Christi, admirabiliter contristatos de injusta nece Christi. Quod si nos inter membra Christi vel (1213B)ultimos confidimus deputari, debemus cum sublimioribus membris illius in passione capitis nostri contristari, ne, si in hac die voluerimus corporali laetitiae vacare, non cum apostolis Christum amare, sed cum Judaeis videamur ejus morti insultare; atque ideo, quod consequens est, non inter membra Christi, quae nolumus imitari, sed potius inter membra diaboli, quibus videmur collaetari, mereamur (quod absit) jure computari. Tristemur ergo in morte Christi cum apostolis, [ut] mereamur in resurrectione ejus gaudere cum illis. Doleamus exsultantibus iniquis, ut postmodum gaudeamus lugentibus illis. Judaei namque, sicut in morte ejus gavisi, ita probantur in ejus resurrectione tristati. Ecce, ut potui, paucis enucleavi, cur die Passionis Christi in afflictione carnis, (1213C)et contritione spiritus conveniat celebrari, quamvis verba non suppeditaverint, quibus quod sentio exprimere non valeo.

Restat nunc, prout facundia linguae, Domino largiente, suffecerit, itidem breviter expedire, cur sanctorum dies, quibus ab hoc saeculo transierunt, summis laudibus et magna recolamus alacritate? Ubi primo recolendum censeo, omnes Christianos in Christo fratres esse, ipso Domino cunctis in se credentibus sic protestante: Patrem nolite vobis vocare super terram. Unus est enim Pater vester, omnes vos fratres estis (Matth. XXIII, 9). Omnes itaque qui jam de hoc mundo recesserunt, sive qui adhuc versantur in mundo, sive qui futuri sunt usque ad finem saeculi credentes in Christo, fratres esse veraciter constat, (1213D)ut pote una baptismatis regeneratione in Christo renatos, unius matris Ecclesiae uberibus educatos, unius fidei vinculo tanquam dulcissimae fraternitatis affinitate connexos, ad unam eamdemque coelestis regni haereditatem ab eodem piissimo Patre Deo pia adoptione vocatos. Debemus itaque omnia, quae nobis accidunt, fraterno affectu invicem communicare, id est, et in adversis pariter contristari, et in prosperis communiter congratulari. Notum autem habet omnis, qui vere Christianus est, sanctos, cum ab hac corruptibili vita decedunt, ad meliorem, id est, incorruptibilem, et interminalem transmigrare, scilicet de tenebris ad lucem perpetuam, de moerore ad gaudium sempiternum, de labore ad requiem perennem, (1214A)de carcere ad libertatem, de servitute ad regnum. Unde et mos ecclesiasticus obtinuit, dies illos non funebres, sed natalitios appellare. Jure enim nasci dicuntur, qui de pressuris hujus mundi tanquam de angustiis cujusdam arctissimi ventris, ad illam spatiosissimam et lucidissimam coelestis habitationis emittuntur latitudinem. Si ergo nos eorum fratres esse praesumimus, quos ita glorificatos aspicimus, dignum est eorum felicitati congratulemur, et eorum laetitiae collaetemur, fratrum nostrorum gloriae congaudeamus, eorumque triumphis, quibus per divinum auxilium diabolum vicerunt et saeculum, dignis laudibus coelestes eorum natales debita alacritate veneremur. Nam si eos lugubriter aut cum moerore transigamus, duplici redarguemur errore, quia videmur (1214B)aut non credere eos ad gloriam transisse, et ideo quasi mortuos lugere: aut si scimus eos felicitati donatos, et non congratulemur, gloriae illorum invidere convincimur. Et cum antiquos natalitia sua, vel suorum affinium, quibus in hanc miseram effusi sunt vitam, tanta alacritate invenimus celebrasse, ut in his etiam omni corporeae voluptati licenter operam darent: quanto nos spirituali hilaritate sanctorum Patrum natalitia convenit celebrare, quibus non ad miserias nascuntur, sed de miseriis ad gaudia transierunt sine fine possidenda; non nos corporalibus illecebris resolventes, ut faciebant pagani; verum canticis spiritualibus, hymnisque coelestibus in Christo tripudiantes, ut Christiani. Quamvis non denegemus, etiam corporaliter aliquantulum remissius (1214C)quam caeteris esse vivendum, propter quosdam (ut reor) hebetiores, qui nihil putant esse festivum, nisi quod viderint corporali delectatione mellitum.

Sane quia sanctos eosdem ad hanc quam diximus felicitatem, per afflictionem non ignoramus pervenisse temporalem, necesse est ut, sicut aeternae eorum congaudemus laetitiae, sic temporali quoque illorum compatiamur angustiae, quatenus per omnia eorum sequentes vestigia, ad eadem illis intercedentibus mereamur pertingere gaudia. Ad quod signandum praecedentibus eadem natalitia diebus, quas vulgo Vigitias eorum appellamus, solito parcius vescentes eadem solemnia debitis jejuniorum obsequiis et maceratione carnis devote praevenimus, ut per pridianam purificati abstinentiam, dignius celebremus (1214D)sequentis festi laetitiam. Unde et in officio missae earumdem vigiliarum festivissimum alleluiaticum melos intermittimus, sicut aliis jejuniorum diebus, nisi forte Dominica dies fuerit, quam nullo tempore jejunare, sed semper festivam esse Dominicae resurrectionis auctoritas cogit. Quod utrumque, et praecedentem totius Ecclesiae sanctorum afflictioni compassionem, et de eorum gloria sequentem exsultationem Dominus in Evangelio sub specie mulieris parabolice designat, cum eam parturientem asserit tristari: cum autem peperit, in immensum gratulari (Joan. XVI, 21). Quia enim parturire dicimus, ante partum anxiari; parere autem, partum effundere: jure mulier, per quam sancta figuratur Ecclesia, cum (1215A)parturit, dolere dicitur, quia cum filios suos, quos fide conceperit, antequam in aeternam pariat vitam, diversis tribulationibus ab impiis impediri conspicit, tanquam difficultate pariendi angustiata, magnis doloribus 482 ingemiscit: cum vero eos, quos ita parturierat, de hujus mundi angustiis ad coeleste peperit regnum, dici non potest quantum de felicissimo filiorum partu tripudiat. Quod primitiva quidem Ecclesia persecutionis tempore historialiter agebat: sed ea, quae nunc est Ecclesia, a Christo pace jam reddita, pia aemulatione spiritaliter repraesentat. Praeteritos igitur parturitionis ejus dolores, in vigiliis sanctorum, jejuniis et afflictione carnis imitamur: sequentem vero ejus jam enixae alacritatem, ipsius jucunditate festivitatis aemulamur. Importunitati (1215B)tuae, dulcissime fili, etsi non [ut] debui, ut potui tamen, satisfacere institi, quanquam difficultate quaestionis cogente, verbosior forsitan exstiti.

CAPUT XIX. DE SABBATO SANCTO VIGIL. PASCHAE. Sabbati Paschalis veneratio hinc celebratur, eo quod ipso die Dominus in sepulcro quievit. Unde Hebraice requies, sive quod eo die mundo perfecto requievit. Hic autem dies inter mortem Christi et resurrectionem medius est, significans quamdam requiem animarum ab omni labore post mortem, per quam fit transitus per resurrectionem carnis ad illam vitam, quam Christus Dominus sua resurrectione praemonstrare dignatus est. Et quia in tanta veneratione ab omnibus Christianis excolitur, seu quod (1215C)usque ad medium noctis vigiliae extenduntur, sanctus Hieronymus ita docet: Traditio apostolorum vel Judaeorum est, Christum media nocte venturum in similitudinem Aegyptii temporis, quando Pascha celebratum est. Unde et reor traditionem apostolicam permansisse, ut die vigiliarum Paschae ante noctis medium populos dimittere non liceat, exspectantes adventum Christi. Postquam vero illud tempus transierit, securitate praesumpta, festum cunctis agere diem. Manifestat et hoc benedictio cerei, Haec nox est: et in oratione in missa: Deus, qui hanc sacratissimam noctem. In Romana enim Ecclesia infra Urbem, mane primo sabbati venit archidiaconus in ecclesiam, et fundit ceram in vase mundo, et miscitat in ea oleum, inde benedicit ceram, et ex ea fundit (1215D)similitudinem agnorum, et servat eos in loco mundo. In octavis vero Paschae dantur ipsi agni ab archidiacono post missas in ecclesia et communionem populo, et ex eis faciunt in domibus suis accendi incensum, et ad fumigandum in domibus suis, pro quacunque eis necessitate evenerit. Similiter in suburbanis civitatibus de oleo faciunt. Agni quos Romani faciunt, agnum pro nobis factum immaculatum designant: omnibus enim rebus Christus nobis ad memoriam frequentius reducendus est. Quibus, (1216A)sanctus Gregorius, oleum instituit, quando mysteria Paschalis agni reseravit. Quod enim a nobis cereus benedicitur, Zosimus papa instituit. Significat enim Dominum, qui praecedebat filios Israel in columna ignis. Cera humanitatem Christi designat. Mel quippe in cera est divinitas in humanitate. Concordat cereus hic in significatione cum columna ignis, qui illuminabat populum Israel in nocte, ut illud in ipsa benedictione: Sed jam columnae ejus praeconia novimus. Columna illa Christum significat. Illa columna praecedebat filios Israel: nostra columna, id est, cereus praecedit catechumenos nostros. Lumen ipsius Christum significat, quo et praesens nox illustratur, gratia scilicet resurrectionis, et catechumeni ad baptismum venturi. Quod a diacono (1216B)benedicitur, morem sequimur Romanum. In eo enim archidiaconus conficit agnos. Qui cereus per septem dies neophytorum praecedit pontificem, qui est caput populi, quia columna ignis praecessit populum usque ad terram repromissionis.

Ipso die hora septima procedunt omnes ad ecclesiam, et deportatur lumen ab episcopo sive abbate, prosequente eum populo sicut supra, et illuminantur septem lampades. Cereus vero qui benedicendus est, jam debet esse praeparatus in medio ecclesiae, congregato hinc inde omni clero seu populo: deinde veniens archidiaconus facit crucem in eo, et illuminat illum de novo igne, atque completur ab eo benedictio cerei. Prima quasi in modum legentis ita: Exsultet jam angelica turba coelorum, et reliqua. Secunda (1216C)decantanda est in modum praefationis. Cereo benedicto illico illuminantur ab eodem alii cerei duo, staturam hominis habentes. Cereus, qui novo igne accenditur, novam Christi doctrinam sive gratiam in novo testamento, novamque gratiam, qua nox Dominica illustratur, designat. Duo qui illuminantur ab eo, doctrinam apostolorum designant, quibus dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Quod enim catechumenos praecedunt ad baptismum, significat hoc, quod columna ignis praecedebat filios Israel, antequam mare Rubrum transirent. Ubi etiam figuraliter initium sumpsit baptismus: Baptizavit, inquit, Moyses, in nube et mari (I Cor. X, 2). Habuit ergo mare formam baptismi, nubes Spiritus sancti, manna vero panis vitae. Deinde baptizavit Joannes in poenitentia, (1216D)post hunc Christus perfectum baptizavit baptismum in Spiritu sancto et igne. Tria etenim genera sunt baptismi: primum, quo sordes peccatorum per lavacrum abluuntur. Secundum, quo quis sanguine suo per martyrium baptizatur, quo etiam Christus baptizari dignatus est. Tertium lacrymarum, quibus David et Ninivitae misericordiam consecuti sunt. Denique in baptismo septem gradus sunt, tres in descensu, propter tria quibus renuntiamus: tres alii in ascensu, propter tria quae confitemur. Septimus vero, (1217A)qui quartus similis filio hominis, exstinguens fornacem ignis. Lectiones itaque quatuor, quae sequuntur ante baptismum cum canticis seu orationibus, ad instructionem catechumenorum atque neophytorum pertinent. Quod vero non pronuntiantur in capite, ut aliae lectiones, sicuti est, Lectio libri Genesis sive Exodi, et caeterae per ordinem, haec ratio est: Dicit enim Apostolus: Sapientibus et insipientibus 483 debitor sum (Rom. I, 14). Catechumeni insipientibus comparantur, ideo eis lectiones dissimiliter pronuntiantur, ut reducatur ad memoriam caecitas cordis eorum, qui nondum cognoscunt cives coelestis Hierusalem. Frustra eis pronuntiatur auctor incognitus, quibus firmissima auctoritas potest vilescere per ignorantiam.

Antequam enim legantur lectiones, accipiunt duo (1217B)notarii suprascriptos cereos accensos, et tenent illos, unus in dextero cornu altaris, alter in sinistro usque ad fontes. Deinde ascendit lector ad legendum, absque pronuntiatione lectionis. Lectio prima ex libro Geneseos ita inchoatur: In principio creavit Deus coelum et terram, et reliqua. Sequitur oratio absque salutatione: Deus qui mirabiliter creasti hominem. Lectio secunda ex libro Exodi: Factum est in vigilia matutina. Can. Cantemus Domino. Oratio: Deus cui miracula antiqua. Et lectio tertia Isaiae prophetae: Apprehendent septem mulieres. Can. Vinea facta est. Oremus. Deus qui nos ad celebrandum Paschae sacramentum. Lectio quarta Isaiae prophetae: Haec est haereditas. Can. Attende coelum. Oremus. Deus qui Ecclesiam tuam. De psalmo XLI canticum: (1217C)Sicut cervus. Oratio: Concede, quaesumus. Alia oratio, in eodem psalmo XLI: Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad devotionem populi tui. Inter haec duo cantica, non est lectio necessaria, quia propter convenientiam lectionis et duorum psalmorum, sine altera lectione congrue conjunguntur. Finitis lectionibus descendendum est ad baptizandum.

Qua hora baptismus hodie debeat celebrari, sive Pentecoste, vel quid sacerdotes neophytis praedicent, hic parumper intimandum est. « Primo paganus, ut catechumenus fiat, accedens ad baptismum, renuntiet maligno spiritui et omnibus damnosis ejus pompis; exsufflatur etiam, ut fugato diabolo, Christo Domino paretur introitus; exorcizatur, id est, conjuratur malignus spiritus, ut exeat et recedat, (1217D)dans locum vero Domino [ Al., Deo vero]. Catechumenus audiens sive adjutor, salem accipit, ut putrida et fluxa ejus peccata sapientiae sale divino munere mundentur. Deinde Symboli apostolici traditur ei fides, ut vacua domus, et a prisco habitatore derelicta fide ornetur, et praeparetur habitatio Domino. Fiunt scrutinia, ut exploretur saepius [ Al., servus], an post renuntiationem Satanae, sacra verba datae fidei radicitus corde defixerint. Tanguntur et nares, ut quandiu spiritum naribus trahat, in fide accepta perduret: pectus quoque eodem [ Al., eidem] (1218A)oleo perungitur, ut signo sanctae crucis diabolo claudatur ingressus. Signantur et scapulae, ut undique muniatur. Item in pectoris [ Al. add., et scapulae] unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia: deinde sanctae Trinitatis trina submersione baptizatur. Et recte homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis est conditus, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem renovatur imaginem, et qui tertio gradu peccati, id est, consensu, cecidit in mortem, tertio elevatur de fonte, ut per gratiam surgat ad vitam. Deinde albis induitur vestimentis propter gratiam [ Al., gaudium] regenerationis, et castitatem vitae, et angelici splendoris decorem. Tunc sacro chrismate caput perungitur, et mystico tegitur velamine, ut intelligat se (1218B)diadema regni, et sacerdotii dignitatem portare, juxta Apostolum: Vos estis genus electum, regale, sacerdotale, offerentes vosmetipsos Deo vivo, hostiam sanctam et Deo placentem (I Pet. II, 9). Sic corpore et sanguine Dominico confirmatur, ut illius sit capitis membrum, qui pro eo passus est, et resurrexit. Novissime per impositionem manus a summo sacerdote septiformis gratiae Spiritum accipit, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum, aliis qui fuit in baptismo per gratiam vita donatus aeterna. »

Hodie autem hora nona baptismus celebratur, sicut in Pentecoste, ea de causa, quia angelus Domini venit ad Cornelium hora nona (Act. X, 3 seq.), annuntians ei quod orationes ejus ac eleemosynae ascenderint in conspectum Domini. Qui mox misit (1218C)ad Petrum, et promeruit sacramentum baptismi. Sed et hoc decentissimum est, ut quia hora nona auctor vitae emisit spiritum, eadem hora nona Ecclesia sancta percipiat sanctum baptisma. Quod vero non liceat praeter hodie et Pentecosten generaliter baptismum celebrari, sanctus Leo papa satis denegat, nisi forte infirmitas interfuerit. Neque hoc omittendum est quod Romani infra Quadragesimam sex scrutinia celebrant, et hodie septimum. In isto septenario intelliguntur septem dona Spiritus sancti in baptismate data. Post horam denique tertiam sabbato praeparantur ad ecclesiam qui baptizandi sunt, simul cum patrinis et matrinis, et ordinantur ab acolyto: masculi ad dexteram, feminae vero ad sinistram, et tunc qui possunt, reddunt Orationem (1218D)Dominicam et Symbolum, sive patrini pro ipsis atque matrinae eorum, qui eos suscepturi sunt. Deinde facit presbyter cum pollice in frontibus eorum signum crucis, dicendo: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Post haec ponit manus super capita eorum, et dicit orationem ad catechumenum faciendum: Omnipotens sempiterne Deus. Hic juxta sanctum Gregorium reddunt Symbolum et Orationem Dominicam, aut patrini pro ipsis. Post haec sequuntur orationes in sabbato sancto ad catechizandum infantem. Inde vero tangit eis nares et aures (1219A)de sputo, et dicit ad aurem dexteram: Ephata [Ephpheta], quod est, adaperire; ad nares, In odorem suavitatis; ad sinistram, Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei. Postea vero tangit ei pectus, et inter scapulas de oleo exorcizato crucem faciendo cum pollice, et vocato nomine ejus, dicitur: Abrenuntias Satanae? Respondet: Abrenuntio. Et omnibus operibus ejus? Respondet: Abrenuntio. Et omnibus pompis ejus? Respondet: Abrenuntio. Inde sequitur Symbolum. Hic secundum Gregorium sequuntur lectiones et cantica.

His expletis, procedit pontifex ad fontes benedicendos cum omni decore, prosequente eum clero seu populo, praecedit etiam benedictus cereus, sive duo illi cerei, quos tenent notarii, ab eodem scilicet (1219B)illuminati, et ampulla cum oleo et balsamo in magna reverentia. Nam et illi duo cerei praecedunt ubique pontificem usque in octavas Paschae. Euntes ad fontes, canunt litanias ter tantummodo repetendo. 484 Quibus finitis ante fontes, et facto silentio, stante sacerdote, sequitur benedictio fontis: Omnipotens sempiterne Deus, et reliqua. Sequitur consecratio fontis, in modum praefationis decantanda - Aeterne Deus, qui invisibili potentia sacramentorum tuorum. Ad invocationem vero Spiritus sancti, quem sacerdos celsa voce proclamat, id est, alto mentis affectu, deponitur cereus benedictus in aquam, sive illi, qui ab eo illuminati sunt, ad demonstrandam scilicet Spiritus sancti praesentiam, sacerdote jam dicente: Descendat in hanc plenitudinem (1219C)fontis. Fonte benedicto, accipit pontifex chrisma cum oleo mixto in vase ab archidiacono, et aspergit per medium fontis in modum crucis. Tunc pontifex aspergit cum manu de ipsa aqua super populum. Quo facto, accipit populus de ipsa aqua in vasculis ad spargendum in domibus suis sive agris.

Deinde tenente patrino infantem, a quo suscipiendus est, interrogat cum sacerdos ita: Quis vocaris? Respondet ille. Et sequitur sacerdos: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Et respondet: Credo. Et in Jesum Christum Filium, usque, passum? Respondet: Credo. Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam? Respondet: Credo. Deinde baptizat eum sacerdos sub trina mersione, tantum sanctam Trinitatem semel invocando, ita dicens: Et (1219D)ego te baptizo in nomine Patris, et mergat semel; et Filii, et mergat iterum; et Spiritus sancti, et mergat tertio. Ut autem surrexerit a fonte, faciat presbyter signum crucis de chrismate cum pollice in vertice ejus dicens, hanc orationem: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi. Tunc suscipiatur ab ipso a quo suscipiendus est; postea vestitur infans vestimentis suis. Si vero episcopus adest, statim confirmari eum oportet chrismate, et postea communicare; et si episcopus deest, communicetur a presbytero dicente ita: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam aeternam, (1220A)Amen. Quod enim aliqui patrini solent a fonte extrahere suos filios, non legitur in ordinibus.

De hac re apostolicus apud Romanos ita agit. Postquam pontifex baptizaverit, vel quibus jusserit ipse, levant ipsos infantes in manibus, et offerunt eos uni de presbyteris. Ipse vero facit crucem de chrismate cum pollice in vertice eorum, dicens: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, ut supra. Qua finita, sunt parati qui eos suscepturi sunt, cum linteis in manibus suis. Deinde accipiunt ipsos a pontifice vel a diaconibus qui eos baptizaverunt. Postquam vero vestiti fuerint, deportantur ante pontificem ad confirmandum. Quibus dat singulis stolam candidam, chrismalem, et decem siliquas, et sic vestiuntur. Et postquam induti fuerint, (1220B)dat pontifex super eos orationem, imposita scilicet manu super capita eorum, cum invocatione septiformis gratiae Spiritus sancti. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare. Hac finita, facit crucem de chrismate cum pollice in singulorum frontibus, ita dicendo: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, pax tibi. Respondeant omnes: Et cum spiritu tuo. Haec verba sunt salutationis ad novum hominem, qui regeneratur. Sane illud praecavendum est, ut hoc non negligatur. Quia in hoc omne baptismum legitimum Christianitatis nomine confirmatur. Sed et hoc praevidendum est, ut nullum cibum accipiant, neque lactentur antequam communicent. Omni autem die, usque in octavas, ad missam veniant et communicent, parentes vero (1220C)oblationes pro ipsis faciant. Similiter et in Pentecoste omnia fiant. De hac vero confirmatione sanctus Innocentius papa non ab alio quam ab episcopo fieri licere asserit. Quamvis enim presbyteri sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent, et ideo solis pontificibus debetur, ut consignent, vel paracletum Spiritum tradant, sicut lectio apostolicorum Actuum demonstrat, quae asserit Petrum et Joannem esse directos, ut baptizatis traderent Spiritum sanctum. Presbyteris vero sive extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum baptizatis. Quando infirmus (1220D)venit ad baptizandum, non facies supra scriptum ordinem, sed tantum post: Aeternam ac justissimam pietatem, addes orationem istam: Medelam tuam deprecor, Domine sancte Pater, usque ad gratiam baptismi tui. Per. Hac finita, dicis Symbolum et orationem Dominicam, deinde catechizas eum his verbis: Nec te latet Satanas, et reliqua: et non dicas illam benedictionem majorem ad fontes, sed istam minorem ad succurrendum. Exaudi nos, omnipotens, et hujus aquae substantiam immitte, usque, vitam mereatur aeternam. Per, etc. Postquam eum catechizaveris, benedices aquam his verbis: (1221A)Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Patris, et Domini nostri Jesu Christi Filii Dei vivi, et Spiritus sancti, si quod phantasma, usque, in remissionem omnium peccatorum, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per. Baptizas eum, et linis de chrismate in cerebro, et dicis illi: Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Postea tangis eum de chrismate in capite, et dicis orationem hanc: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi. Communicas et confirmas eum, ut supra.

Finito etiam supradicto baptismo in Sabbato sancto, fiunt litaniae ex jussu pontificis ante altare: primo septenae, quintenae, et ternae, fiunt litaniae circa baptisterii consecrationem, intercessiones sanctorum (1221B)pro renascentibus: ita enim inchoantur: Stat primicerius unus in dextero choro, et dicit cum ipso, Kyrie eleison, et respondet secundicerius cum sinistro choro, Kyrie eleison, usque quater. Deinde Christe eleison, usque ter, id fiunt septem vices repetitae, unde et septenae dicuntur. Hoc ordine fiunt quintenae et ternae. Post haec, Christe, audi nos, usque septies, et sic per ordinem intervallo facto. Sequuntur litaniae quinae quinquies repetitae. His finitis, pulsantur signa ad missam publicam. Nam ministri ita debent esse praeparati ante ostium sacrarii, ut cum cantor dixerit: Accendite, absque mora procedant usque ad altare. Sequuntur litaniae trinae, Kyrie eleison, et reliqua, usque, Fili Dei, te rogamus. Tunc egreditur pontifex de sacrario cum ingenti (1221C)decore, et praedicta cereostrata ante illum cum 485 thymiamateriis, et cum dixerit schola, Agnus Dei, dicat cantor excelsa voce, Accendite. Tunc primum illuminantur omnes cerei neophytorum, quos manibus tenent, demonstrantes hoc quod per illum Agnum, qui tollit peccata mundi, unusquisque lumen accipere debeat. Quod vero ab imperitis exstinguuntur in consecratione fontis, quando illi majores illuminati deponuntur, nil auctoritatis est. Sine lumine enim sunt usque ad hanc horam, qua caeteri cerei illuminantur ecclesiae, ea videlicet causa, ut prius accipiant impositionem manus episcopi, et sic eos credamus illuminari Spiritu sancto: atque sicut gloria resurrectionis illustrata est nox, in qua celebramus (1221D)missam, ita illustretur et lumine cereorum. Sequitur Agnus Dei; ea vero quae sequuntur, tandiu debent morose repeti, ut ministri queant procedere. Sequitur, Christe audi nos, Kyrie eleison. His expletis, dicit pontifex, Gloria in excelsis Deo. Ex Decretalibus Innocentii papae diximus, sabbato missam non celebrari: quod ita esse comperimus ex Officio, quod totam noctem illustrat futuram, ut in prima oratione missae: Deus qui hanc sacratissimam noctem. Nota voce ministrorum ad neophytos usque ad Evangelium, ut illud: Si consurrexistis cum Christo. Cantatur prius Alleluia, quod est Hebraeum propter primatum hujus linguae: hinc Tractus Latine. Quod autem ante Evangelium non portatur, nisi thymiama (1222A)tantum, possunt intelligi aromata illa, quae mulieres ante lucem ad ungendum Dominum detulerunt. Quod autem post Evangelium non cantatur Offerenda, et cantores tempore sacrificii silent, ad memoriam reducitur sacrificium seu silentium mulierum: ipsae enim tunc tantummodo unguenta detulerunt. Sanctus, Sanctus, Sanctus, quod est angelorum cantus, ideo cantatur, quia angeli non tacuerunt de ejus resurrectione. Iterum vice mulierum reticent cantores Agnus Dei, quia quando interrogavit Maria hortulanum: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi (Joan. XX, 15), magis credebat illum furto esse sublatum, quam tollere peccata mundi: ac propterea audivit, volens eum tangere, Noli me tangere. Sacerdos qui est vicarius Christi, implet suum officium. Sequitur ad complendam oratio. (1222B)Postquam omnes communicaverint, dicit diaconus: Ite, missa est. Respondetur: Deo gratias. In hac nocte de vespertinali synaxi apud Romanos nil agitur, neque ante missam, neque post missam, quia secundum Augustinum et alios doctores, istud Sabbatum non habet vesperam.

CAPUT XX. DE DIE SANCTO PASCHAE.

Die sancto Paschae, in introitu per ora prophetarum praesentat se Christus in Ecclesia Patri suo, dicens: Resurrexi. Oratio prima monstrat aditum regni coelestis apertum nobis esse, per capitis nostri resurrectionem. Epistola admonet nos separari a vitiis, contra quae certavimus per quadragesimales dies. Responsorium monstrat, quantum laetari oporteat (1222C)eos qui purgantur a vitiis. In Alleluia ostenditur, in quo sit totius causa laetitiae. Evangelium exponit perfectius causam totius laetitiae. Eodem die ad Vesperas ad Sanctum Joannem congregatur maturius universus gradus ecclesiasticus in ecclesia majore, in loco qui vocatur Crucifixio: ibique inchoat schola, Kyrie eleison: et eo concentu perveniunt usque ad altare. Post haec inchoatur Alleluia ad psalmum, Dixit Dominus Domino. Inde Confitebor, cum Alleluia: Et, Beatus vir, cum Alleluia. Quo finito, sequitur Alleluia. Pascha nostrum, cum versu, Epulemur. Inde melodia, inde Epistola secundum Romanos. Antiph. Cito euntes. Vers. Ecce praecedet vos. Item antiphon. Et respiciens.

(1222D)In hac hebdomada non sequitur post Evangelium Kyrie eleison, sed sacerdos dicit orationem, qua finita, descendunt ad fontes cum Antiphon. In die resurrectionis. Sequitur psalmus: Laudate pueri, cum Alleluia. Inde Alleluia, Dominus regnavit. Vers. Parata sedes tua. Item vers. Elevaverunt. Inde melodia, inde Evangelium. Antiph. Venit Maria. Sequitur Oratio. Inde vadunt ad Sanctum Joannem ad Fontes seu ad Vestem, cum antiph. Lapidem. Sequitur psalmus, In exitu, cum Alleluia: quo finito, sequitur Alleluia. Venite, exsultemus. Vers. Praeoccupemus. Item vers. Hodie si vocem. Inde melodia, in Evangelio antiphona: Ite, nuntiate. Vers. Ibi eum. Item antiphona, Nolite expavescere. Sequitur oratio. Qua (1223A)finita, pergunt ad crucem cum antiphona, Vidi aquam. Ibique canunt iterum psalmum: In exitu Israel, et Alleluia. Venite exsultemus, ut supra. Inde Evangel. Antiph. Praecedam vos, et sequitur oratio sacerdotis. His finitis, et eulogiis acceptis, remittitur unusquisque ad titulum suum, ut ibidem Vesperas celebret. Ipsi enim super psalmum tantummodo Alleluia dicunt, et ante Evangelium dicunt responsorium: Haec dies, sine versu. Haec oratio per totam hebdomadam servatur usque in Dominicam post Albas, Alleluia, et antiphonis mutatis tantum singulis diebus, psalmos vero eosdem canunt

CAPUT XXI. DE SABBATO IN ALBIS.

Hodie Albati, quia in Sabbato baptizati fuerunt, (1223B)vestibus albis exuuntur. Albati autem propter vestes albas vulgo appellantur. Sicut septem dies pertinent ad vetus testamentum propter sabbatum, ita octo dies ad novum propter octavum resurrectionis diem. A sabbato usque ad sabbatum portantur albae vestes, quae nobis speciem praestant, quales esse debeamus in novo testamento, et qualia corpora recepturi in octava die, in qua praesentari nos oportet ante Dominum cum ipso pignore, quod accepimus in baptismo. Alba autem vestimenta albatorum, opera sunt justorum, munda et candida 486 omni tempore. Quod vero in sabbato exuuntur ipsa vestimenta hoc significat, quod anima cujuscunque fidelis migrans e corpore, inveniet sabbatum, id est, requiem: et vestimenta sua hic dimittet, id est, corpus, ut recipiat (1223C)illud iterum in novissima die. Octo dies neophytorum cursum praesentis vitae monstrant. Sicut enim Hebraicus ille populus, transito mari Rubro, columna ignis sibi praecedente noctu, per omne iter in terram repromissionis triumphans de hostibus introiit: ita nostri baptizati, exstinctis peccatis praeteritis, ducuntur quotidie ad Ecclesiam, columna cerei illuminata praecedente eos. Unde intelligitur, ad nullos alios usus in quibuslibet locis eam debere accendi, nisi in recordatione luminis Spiritus sancti, dum itur ad ecclesiam. Octo dies neophytorum distinguuntur a caeteris, id est, octavus, Primo concinit. Octo officia, quae fiunt in commemorationem neophytorum, distinguuntur a caeteris sequentibus usque (1223D)in Pentecosten. Primum habet duas laudes, id est, Alleluia, Confitemini, et tractum, Laudate Dominum. Octavum duas similiter, id est, duo Alleluia, Haec dies, et Laudate pueri. Quod non fit in ullo alio sabbato usque in Pentecosten. Sex media habent responsorium et Alleluia. In memoriam itaque primae vitae, quam habuit Adam, primo canitur Alleluia: et quia non fuit sempiterna, tractus sequitur humiliore lingua, ut humilitas posterioris vitae recordetur. In recordatione vero potissimae restaurationis, id est ultimae requiei, quae redditur in septima die, et perficitur in octavo die et octavo officio, duo Alleluia (1224A)canuntur: primum, quia vita redditur; secundum, quia sempiterna. Similiter in Dominicis diebus duo Alleluia terminantur, usque in Pentecosten.

Duo sunt, unde anima in septima die, id est, in requie laudet Dominum: unum, de percepta gloria; alterum, de percipienda resurrectione: homo autem in resurrectione constabit ex corpore et anima; et quia resurrectio Dominica praecessit in octava die, quod futurum est in resurrectione, hoc agimus per Dominicos dies usque in Pentecosten, id est, ut mens et corpus laudet Dominum; et quia interim sine corpore anima laudat Dominum, per singulos dies unum Alleluia celebratur. At media sex officia Paschalis hebdomadae responsorium tenent et Alleluia. Sicut septenarius numerus requiem significat, ita senarius (1224B)opera: et in hac vita bonis operibus insistendum est, et a Dei laude non cessandum. In fine versuum responsorii, Haec dies, praeposterus ordo est. Benedictus qui venit, praeponitur in quinta feria versui, Lapidem quem reprobaverunt, qui est in ordine psalmi prior: sed sexta feria cantatur, quia inter caeteros praecipue sonat de passione Domini, quae facta est sexta feria. In illa reprobaverunt Dominum Judaei aedificantes, in illa factus est in caput anguli. Quod autem semel agitur baptismus, significat quia Christus semel pro nobis mortuus est. In quo baptismo duas pactiones fieri non dubium est, primum videlicet abrenuntiare diabolo et pompis ejus; secundo credere in mysterium sanctae et individuae Trinitatis. Parvuli autem, alio profitente fidem illorum, idcirco (1224C)baptizantur, quia adhuc loqui vel credere nequeunt. Qui, si priusquam regenerentur, transierint, procul dubio a regno Christi alieni existunt. Patrini vero illorum praevidere debent, ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, fide et bonis moribus instruant, Orationem Dominicam et Symbolum eos instanter erudiant. Quod si neglexerint, norint se rationem pro eis reddituros ante Dominum, quorum sponsores exstiterint. Quanto autem tempore generaliter ab Ecclesia celebratur adventus Spiritus sancti super apostolos, tanto tempore debet observari unctio chrismatis apud unumquemque, qui accipit manus impositionem, et non immerito: quoniam Spiritus sanctus in septem mulieribus, hoc est, septem virtutibus venit ad hospitem suum. Dominica post albas, (1224D)id est, in octavis Paschae, danda est cera benedicta post Missam ad suffumigandum, scilicet in domibus suis, seu ponendum in agris vel vineis, propter illusiones diabolicas, sive contra fulgura vel tonitrua.

CAPUT XXII. DE LITANIA MAJORE.

Romana consuetudo unum diem, scilicet septimum Kalendas Maii, interponit, quem vocat in Litania majore, non in jejunio. Λιτανεία autem Graece, Latine deprecatio vel rogatio dicitur, inde et rogationes. Potest enim serena mens et aliena a voluntate (1225A)mala precari Dominum, quamvis manducet sobrie. Eo enim tempore, id est, septimo Kalendas Maii, solent inimici commovere bellum adversus vicina regna; hinc reor caute hoc esse provisum. Vel quia tunc omnia in quodam profectu sunt, messes pullulant, arborei fructus ex flore prodeunt, vineae et olivae suis arboribus erumpunt, animalia campos tondent. Quoniam necessaria haec sunt nostris usibus, petendum est ut a Domino conserventur.

CAPUT XXIII. DE DIEBUS ROGATIONUM.

Tres autem dies Rogationum, qui celebrantur ante Ascensionem Domini, juxta morem Gallicanae Ecclesiae constituit sanctus Mammertus Viennensis episcopus, ob incursionem scilicet malarum bestiarum, (1225B)quae tunc temporis gravissime afficiebant populum Dei. Nam cum exigentibus peccatis Galliarum populi luporum rabie acriter interimerentur, nec hujus flagelli aliquod remedium inveniretur, 487 congregati traduntur Galliarum episcopi apud Viennam praecipuam Galliae urbem, qui in commune statuerunt, ut triduano jejunio misericordiam Domini implorarent, antiquorum Patrum vestigia sequentes. Cumque ad eorum preces oculus divinae pietatis respiciens, flagelli hujus pestem misericorditer abstulisset, hi dies in consuetudinem annuae celebritatis venerunt, ut per Galliarum provincias ante Ascensionis diem celebrarentur: quae consuetudo apud nos usque hodie pro diversis calamitatibus devotissime recolitur.

CAPUT XXIV. DE ASCENSIONE DOMINI.

(1225C) Ascensionis Dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die post mundi victoriam, post inferni regressum ascendere memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). Quae festivitas ideo per revolutum annorum circulum celebratur, ut unitas assumptae carnis ascendentis ad dexteram Patris, in memoriam revocetur: cujus corpus ita in coelo esse credimus, ut erat, quando ascendit. Quod et vox angelica protestatur, dicens: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11), id est, in eadem carnis specie atque substantia: cui profecto carni immortalitatem donavit, naturam non abstulit. (1225D)Dextera autem Patris, ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire, sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est, Ecclesiae, quae est corpus Christi: sicut et sinistra ejus recte intelligitur miseria et poena perpetua, quae impiis dabitur.

CAPUT XXV. DE VIGILIA.

In vigilia Pentecostes ita agitur, sicut in Sabbato (1226A)sancto Paschae. Antequam enim descendatur ad fontes ad baptizandum, legitur lectio prima, Tentavit Deus Abraham. Orat. Deus qui Abrahae famuli. Lectio secunda, Scripsit Moyses canticum. Can. Attende coelum. Orat. Deus, qui nobis per prophetarum oracula, etc. Lectio tertia, Apprehendent septem mulieres. Can. Vinea facta est. Orat. Deus, qui nos ad celebrandum. Lectio quarta, Audi Israel praecepta vitae; Deus incommutabilis. Can. Sicut cervus. Orat. Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui festa paschalia egimus. Finitis lectionibus, descendendum est ad fontes cum sancto chrismate et cereis, in magna reverentia decantando litaniam. His expletis, baptizandum est, sicut in vigilia Paschae. Post ascensum vero fontis, ingrediendum est ad missam publicam (1226B)ad Sanctum Joannem. In primis fiunt litaniae iter repetendo, et cum dixerint, Agnus Dei, dicatur excelsa voce, Accendite. Accensis omnibus luminibus, procedit pontifex cum omni ornatu usque ad altare, et dicit: Gloria in excelsis Deo, et peragitur missa in ordine suo.

CAPUT XXVI. DE PENTECOSTE.

Initium sane et causa festivitatis Pentecostes, paulo latius repetenda est. Pentecostes enim dies hinc cepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonantis audita est, et lex data est Moysi. In Novo autem Testamento Pentecostes coepit, quando adventum sancti Spiritus, quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse (1226C)ascenderet in coelum. Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito, orantibus apostolis, locus, et descendente sancto Spiritu super eos, inflammati sunt ita, ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur. Adventus itaque sancti Spiritus super apostolos, gratia in varietate linguarum diffusa, solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecostes celebratur, et dies ipse proprie insignis habetur. Concordat autem haec festivitas Evangelii cum festivitate Legis. Illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi scripta digito Dei: hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum Pascha; et interpositis (1226D)quinquaginta diebus, datur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei, super centum viginti discipulos, Mosaicae aetatis numero constitutos.

CAPUT XXVII. DE DOMINICA DIE.

Dominicum diem apostoli ideo religiosa solemnitate sanxerunt, quia in eodem Dominus et Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus (1227A)serviamus, dantes scilicet huic diei honorem et reverentiam propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis: ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis. Apparet 488 autem hunc diem etiam in sanctis Scripturis esse solemnem. Ipse est enim dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis super apostolos sanctus descendit Spiritus, manna eodem in eremo primum de coelo datum est. Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexta duplum colligetis (1227B)(Exod. XVI, 4, 5). Sexta enim dies est Parasceve, quae ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septima dies est, quam sequitur Dominicus dies, in quo primum manna de coelo venit. Unde colligant Judaei jam tunc praelatam esse Judaico sabbato ipsorum Dominicam nostram: jam tunc indicatum, quod gratia Dei ad eos de coelo nulla descenderit, sed in sancta Dominica nostra, in qua primum eamdem Dominus pluit.

CAPUT XXVIII. DE JEJUNIIS IV TEMPORUM.

Quatuor sunt tempora anni, id est, ver, aestas, autumnus et hiems. Haec tempora solent nos per delectamenta sua revocare ab amore charitatis. In quibus oportet nos jejunare, etiamsi venerit infra Pentecosten, (1227C)quando celebratur festivitas septiformis Spiritus, ut illud Dominicum: Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Matth. IX, 15). De his Augustinus: Quamvis ordinatio non fiat, necessarium tamen est nostrae religioni quatuor temporum jejunia celebrare. De eodem jejunio dicit Leo papa in Homiliis: Ut jejunium celebretur in largitione sacrorum ordinum, Ecclesiae primitivae mos obtinuit, ut illud: Ministrantibus illis Domino et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Saulum et Barnabam in opus ministerii, et reliqua (Act. XIII, 2). Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Isto die, id est, quarta feria, leguntur duae lectiones: quoniam hi qui ad sacrum ordinem transeunt, debent admoneri, (1227D)ut habeant notitiam Legis et Prophetarum. Quarta enim aetate Lex et Prophetae viguerunt, et David bellicosissimus, qui interpretatur manu fortis, in eadem aetate Goliath, id est, humilitas superbiam prostravit. Contra quem Goliath, id est, diabolum, debent in humilitate dimicare, qui ad sacros ordines provehuntur. Quinta feria deest officium et missa, ideo debet cantari de Dominica Pentecostes. Feria sexta una tantum legitur lectio, quia Lex et Prophetia (1228A)in uno Evangelio recapitulantur, quod legitur in sexta aetate mundi.

CAPUT XXIX. DE SABBATO IN XII LECTIONIBUS.

Lectiones duodecim propter duodecim lectores dicuntur, quia ab antiquis Romanis bis legebantur, hoc est, Graece et Latine, (sex enim tantummo o sunt) nisi fallor, duas ob causas: una, quia aderant et Graeci, quibus ignota erat lingua Latina; aderant et Latini, quibus incognita erat Graeca: altera causa propter unanimitatem utriusque populi. Qui mos apud Constantinopolin ubique hodie servatur. Nec ab re est, quod in unoquoque jejunio tres dies sunt, quia unumquodque tempus tres menses habet, pro unoquoque mense singuli dies jejunio consecrantur.

(1228B)Et cur in sabbato potissimum haec consecratio celebretur, Augustinus scribit ad Januarium ita: « Sabbatum commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Scriptum est enim: Sanctificavit Deus diem septimum (Gen. II, 3); et quia, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. V, 5), commemoratur sanctificatio in septimo die. » Episcopi vero consecratio, qui est vicarius apostolorum, imo et Christi, fit in Dominica, quia eodem die per donum Spiritus sancti dignatus est illustrare corda apostolorum. Sabbato igitur quatuor leguntur lectiones, quando benedictio largitur, quia quatuor sunt ordines benedicentium Dominum, ut illud Davidis: Domus (1228C)Israel, benedicite Dominum (Psal. CXXXIV, 19), id est, Israeliticus populus: Domus Aaron, id est, praelati: Domus Levi, id est, ministri Dei: Qui timetis Dominum, de caeteris nationibus. In istis lectionibus imbuuntur ordinandi ad exempla sanctorum Patrum. Proxima lectio ordinationis de camino ignis legitur, quia non potest rite homo ad consecrationem accedere, nisi transeat per fornacem, et ibi benedicat Deum, ut illud: Vasa figuli probat fornax, et reliqua (Eccli. XXVII, 6). Quapropter debent transire per fornacem, quod sonat lectio quinta, ut sic probati, accedere ad sacrum mysterium valeant, sicut legitur in sexta lectione: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, et reliqua (Rom. V, 3). De responsoriis non est necesse aliud dicere, quam quod singulis (1228D)lectionibus responsoria singula respondeant. Gravitatem quam debet sacratus servare, tractus monstrat, ne forte in superbia elatus incidat in laqueum diaboli; tractus enim semper in causa humilitatis ponitur. Per singulas orationes debemus mentis humilitatem per genuflexionem ostendere, excepto infra Pentecosten.

[Quatuor temporibus annus volvitur, unumquodque tempus tres menses habet. Pro unoquoque mense (1229A)singuli dies jejunio consecrantur. Per singulas orationes in XII lectionibus genu flectimus, excepto in octava infra Pentecosten. In sola autem oratione de camino ignis genua non flectimus, 489 in omnibus IIII Temporibus. Si autem ipsa hebdomada Pentecostes in mense quarto evenerit, jejunium fiat IV et VI et in sabbato. Feria IV. Antiph. Deus dum egredereris. Oratio sine Flectamus. Praesta, quaesumus, ut Spiritus adveniens. Lectio Libri Sapientiae. In diebus illis, dixit Salomon filiis Israel, Diligite justitiam, usque, scientiam habet vocis. Feria v. Antiph. Emitte spiritum tuum. Oremus, sine Flectamus. Mentes nostras. Lectio Actuum Apostolorum. In diebus illis, stans Petrus cum XII elevavit vocem suam. Alleluia. Veni, sancte Spiritus. Evangelium secundum (1229B)Joannem: In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Oremus. Meditabor. Super oblatam: Accipe, quaesumus, Domine, munus oblatum. Com. Pacem tuam. Postcom. Sancti Spiritus, Domine, corda. Feria VI Antiph. Repleatur os. Versus: In te, Domine, speravi, non. Oremus, sine Flectamus genua. Da, quaesumus, Ecclesiae tuae, miser cors Deus, ut Spiritu sancto congregata. Lectio Actuum Apostolorum. In diebus illis, Aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae. Alleluia. Spiritus Domini. Evangelium secundum Matthaeum: In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemones, usque, neque in futuro. Oremus. Lauda, anima. Secreta: Sacrificia, Domine, tuis oblata conspectibus. (1229C)Com. Spiritus ubi vult. Postcom. Sancti Spiritus, Domine corda. Sabbato Antiph. Charitas Dei. Versus: Domine Deus salutis. Oremus, sine Flectamus. Mentibus nostris, quaesumus, Domine, Spiritum sanctum benignus. Lectio Joelis prophetae: Haec dicit Dominus, Deus: Effundam Spiritum meum. Grad. Protector noster. Oremus, sine Flectamus. Illo nos, quaesumus, Domine, igne. Lectio libri Levitici: In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel. Grad. Propitius. Oremus, sine Flectamus. Deus qui ad animarum medelam. Lectio libri Deuteronomii: Dixit Moyses: Audi, Israel, quae ego praecipio tibi. Grad. Converte, Domine. Oremus, sine Flectamus. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut saecularibus jejuniis eruditi. Lectio libri Levitici: (1229D)In diebus illis, dixit Dominus ad Moysen: Si in praeceptis meis ambulaveritis. Grad. Dirigatur. Oremus, sine Flectamus. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, sic nos ab epulis carnalibus abstinere. Lectio Danielis prophetae: In diebus illis, angelus Domini descendit cum Azaria. Benedictus es. Hanc benedictionem, nulla collecta interposita, sequitur, Gloria in excelsis Deo, ob solemnitatem Pentecostes. Deinde dicitur: Deus qui tribus pueris. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos: Fratres, justificati ex fide. Allel. Paraclitus Spiritus. Evangelium secundum Lucam: (1230A)In illo tempore: Surgens Jesus de synagoga. Oremus. Domine, Deus salutis. Secreta: Ut accepta tibi sint nostra jejunia. Com. Non vos relinquam. Postcom. Sancti Spiritus, Domine, corda nostra. ]

In sola de camino ignis, non flectimus genua, quando Nabuchodonosor compellebat populum adorare statuam, quam fecerat; ut separata sit nostra oratio, quae est ad unum Deum, ab errore gentilium. Oratio post communionem super populum non habetur, quia istud officium frequenter circa noctem Dominicam solet fieri, in qua minime genuflectitur.

CAPUT XXX. DE SANCTO JOANNE BAPTISTA.

Ideo tres missae celebrantur in festivitate sancti Joannis, quia tribus insignibus triumphis excellenter (1230B)refulsit. Ad hoc enim venit, ut viam Domino praepararet exemplo suae conversationis, qui triumphus celebratur in vigilia ejusdem. Per ministerium baptismi claruit in signis. Hujus ministerii triumphus in prima missa recolitur. Nazareus permansit ex utero matris: hoc donum recolitur in die.

CAPUT XXXI. DE NOMINIBUS QUATUOR CORONATORUM.

Quatuor Coronatorum nomina haec sunt: Severus, Severianus, Victorinus et Carpophorus. Quorum nomina, et dies natalis per incuriam neglectus, minime reperiri poterat: ideo statutum est, ut in eorum ecclesia quinque caeterorum sanctorum qui in missa recitantur, natalis celebretur, id est, Claudii, Nicostrati, Symphoriani, Castorii atque Simplicii, ut (1230C)cum istis eorum quoque memoria pariter fieret: postea vero eorum nomina revelata sunt. Solemnitas tamen, ut statuta fuerat, in aliorum sanctorum nomine celebris permansit.

CAPUT XXXII. DE SOLEMNITATE OMNIUM SANCTORUM.

Scriptum est in gestis Pontificalibus, quod sanctus Bonifacius papa quamdam domum Romae, Pantheon nomine, quae erat consecrata in honore omnium daemoniorum, eliminatis omnibus spurcitiis, sacraverit ecclesiam in honore sanctae Dei Genitricis, omniumque Sanctorum. Unde constitutum est, ut plebs universa per totum orbem in Kalendis Novembribus, sicut in die natalis Domini, ad ecclesiam (1230D)in honore omnium Sanctorum, ad missarum solemnia convenire studeat: illud attendentes, ut quidquid fragilitas humana per ignorantiam aut negligentiam in solemnitatibus sanctorum minus plene peregisset, in hac sancta observatione solveretur. 490

CAPUT XXXIII. DE OFFERTORIO, Vir erat in terra.

Verba historica continentur in offertorio; verba Job aegroti et dolentis continentur in versibus. Aegrotus, cujus anhelitus non est sanus, neque fortis, solet verba imperfecta saepius repetere. Officii (1231A)auctor, ut affectanter nobis ad memoriam reduceret aegrotantem Job, repetivit saepius verba more aegroti. In offertorio non sunt verba repetita, quia historicus, scribens historiam, non aegrotabat. In versibus praedicti offertorii duplicantur sive triplicantur ac multiplicantur verba. Job fuit mirabiliter flagellatus, et mirabiliter ac singulariter inter antiquos Patres victoria patientiae laudatus. Ideo non abhorret a vero, si alio modo composita sint verba sua per suos versus, in quibus ipse videtur loqui, quam caeterorum versuum. Job sicut cithara percutiebatur, id est, cita iteratione dolor dolorem sequebatur, vulnus vulnus. Praesente nugigerulo, alter intrabat. Convicto uno rege objurgante se, illico alter succedebat. Multiplex fuit ejus dolor, et secundum multitudinem (1231B)doloris, anhelitus deficiens saepius repetebat. Solet enim auctor antiphonarii aut distinctione cantus, aut distinctione ordinis, varium affectum monstrare sanctorum: sicut de Joanne Symmysta fecit per neumam circa intellectum verborum, sapientiae et intellectus, in responsorio, In medio Ecclesiae. In quo quodammodo imitatur verbum ineffabile, de quo dicebat: In principio erat verbum. Et sicut fecit in ordine officii, quod canitur de missa Innocentium, in quo subtrahitur, Gloria in excelsis Deo, et Alleluia, propter plorationem Rachel, quae in figura praecessit matris nostrae sanctae Ecclesiae: aut quia tempus erat, quo tunc ad inferni claustra descendebant passi, et exspectabant antiqui Patres Christi descensum.

CAPUT XXXIV. DE DIGNITATE ECCLESIASTICI ORDINIS.

(1231C) Dignitas ecclesiastici ordinis ab ipso Aaron primo sacerdote causas et originem ducit. Primus autem dicitur, quantum ad ordinationem. Nam fuerunt ante eum alii sacerdotes, ut Melchisedech sacerdos Dei excelsi, qui Deo panem et vinum offerens, novi, hoc est, evangelici sacrificii modum qualitatemque significavit. Abraham quoque, Isaac et Jacob, et multi ante, ut Abel et Noe, Deo hostias obtulisse dicuntur; sed nullus eorum ordinatus vel consecratus in sacerdotium, neque sacris et mysticis vestibus indutus fuisse invenitur, nisi Aaron, qui primus, jubente Domino, oleo sancto inunctus et sacerdotalibus (1231D)vestibus decoratus. Tradunt autem Hebraei, quod ante Aaron primogeniti essent sacerdotes. Denique Melchisedech autumant fuisse Sem primogenitum Noe, sacerdotem Dei excelsi. Ex omnibus enim tribubus Israel elegit Deus tribum Levi, et ex hac tribu elegit Aaron summum pontificem; filios vero ejus minoris gradus vel ordinis, quos presbyteros appellamus. Caeteros in eadem tribu generali vocabulo Levitas nuncupant, diversis gradibus et ministeriis delegatos. Quidam enim ex ipsis erant ostiarii, et hi erant in primo et in inferiori gradu; in secundo lectores; in tertio exorcistae; in quarto acolyti; in quinto subdiaconi; in sexto diaconi; in septimo presbyteri; in supremo, excellentiori gradu episcopi sive pontifices constituti erant. Hi erant (1232A)octo gradus divini ministerii, de quibus fortassis Ezechiel propheta in mystica templi visione dicit: Et in octo gradibus ascensus ejus (Ezech. XL, 34, 37). Nunc dicendum est de singulis, et quid officii haberent, breviter intimandum.

Ostiarii erant, qui et aeditui vel janitores vocabantur. Hi, ut in libro Paralipomenon legitur: Erant super exedras et thesauros domus Domini, et per gyrum morabantur in custodiis suis (Paral. IX, 26, 27), observantes ut nullus immundus templum Dei intraret.

Lectorum ordo formam et initium a prophetis accepit. Sunt igitur lectores, qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1).

(1232B)Exorcistae erant, qui exorcismis, id est, adjurationibus a Salomone compositis, daemones ab energumenis effugabant, quales leguntur in Actibus Apostolorum fuisse septem filii Scevae (Act. XIX, 13, 14).

Acolyti erant, qui tabernaculo Dei lucernis accendendis praeerant, juxta quod in Exodo legitur: Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, etc. (Exod. XXVII, 20). Hi obsequebantur, in omnibus caeteris, superioribus gradibus: Unde acolyti, id est, obsequentes vocabantur; ἀκολουθέω enim Graece, Latine sequor dicitur. Nunc in Ecclesia cereoferarii dicuntur a ferendis cereis. Sed tunc dici hoc nomine non poterant, quod nec mel, nec cera introferebatur (1232C)in sacrificio Domini.

Subdiaconi erant, quos Nathinaeos vocabant, qui sub Levitis erant, subservientes et obsecundantes illis. Unde et Nathinaei, id est, humiles, vel in humilitate servientes, vocabantur. Ex istorum numero fuit Nathanael, qui a Domino in Evangelio summa laude declaratur; ipsum esse Dei filium et regem Israel confessus est (Joan. I, 49).

Tres superiores gradus, levitarum, presbyterorum, episcoporum, sive Pontificum.

Levitarum ordo ab ipsa tribu Levi exordium sumpsit et nomen. Interpretantur assumpti, quod pro omnibus tribubus assumpti erant, et servitio Domini deputati. Et quamvis caeteri quoque minoris (1232D)ordinis de tribu Levi essent, specialiter tamen hic ordo Levitarum sub presbyteris dicebatur, qui per ordinationem Aaron et filiorum ejus consecrabantur: excubantes semper in templo Dei. Ipsi gestabant arcam, tabernaculum et victimarum adipem sacerdotibus offerebant.

491 Septimus ordo Sacerdotum vel Presbyterorum, filii scilicet Aaron, quibus sacrificia et holocausta, atque omnis templi Dei cultus commissus erat et traditus, quorum erat discernere inter profanum et sanctum, inter immundum et mundum; et quicunque secundum legem mundandus, vel immunditiae adjudicandus erat, illorum judicio mundus vel immundus discernebatur. Interpretatur autem presbyter senior, qui eligebantur aetate pariter et morum gravitate (1233A)perfecti, quia Deus in ordinandis mores magis et sapientiam approbat, quam aetates.

Hos sequebatur octavus ordo Pontificum, qui et principes vocabantur sacerdotum. Super omnes sacerdotes, vel presbyteros unus constitutus erat pontifex, caeteris omnibus excellentior, et velut in summa religionis arce locatus, ad quem caeteri respicerent, ejusque judicium decretumque servarent. Sciendum autem, quia primo unus pontifex, jubente Domino, constitutus est: quo decedente, filius ejus Eleazar sacerdotium suscepit, et hoc mortuo, filius ejus Finees sacerdotii successor exstitit - sicque usque ad tempora David unus post unum pontificatus haeredes exstitere. David ergo cum cogitasset aedificare templum Domino, et divinos cultus vellet (1233B)augere, convocata omni filiorum Aaron progenie, et illos scilicet, qui de Eleazar, et qui de Ithamar stirpe descenderant, divisit eos in partes viginti quatuor, ac de singulis singulos pontifices elegit. Caeteros vero qui in partibus erant sacerdotii minoris, qui nunc presbyteratus dicitur, officio presbyteratus fungi praecepit: qui pontifices singuli cum sibi subjectis sacerdotibus, per octonos ministrarent dies, hoc est, a sabbato usque ad sabbatum. Cumque omnes sacerdotali gradu essent aequales, unus tamen in eis, qui dignior videretur, speciali reverentia praeminens summi sacerdotis nomen haberet. Ipse quoque rex David primus delegavit, qui psalmos in templo Domini modulata voce cantantes, animos populi sublimitate et suavitate vocis, qua dicebantur, (1233C)oblectarent, et ad amorem divini cultus amplius accenderent.

Haec de octo gradibus diximus, qui veteris legis tempore observantissime custodiebantur, quod in Novo Testamento suscepit Ecclesia tanto melius, quanto et verius: quia illis omnia in figura contingebant. Quos, quia notissimi sunt, et quid singulis conveniat, quidve eis in sua ordinatione tradatur, frequentissimo usu scitur ab omnibus, paulo inferius breviter eos commemorasse sufficiat.

CAPUT XXXV. DE TONSURA CLERICORUM.

Clericorum autem tonsura a Nazareis fertur sumpsisse (1233D)exordium. Cum enim quis voto se obligasset, ut per jejunium atque aliarum rerum observantiam se affligeret, abstinebat se ab omni quod inebriare et statum mentis avertere posset, eratque semper in templo, unde et Nazareus, id est, sanctus et Domino consecratus vocabatur. Impletis autem voti sui diebus, veniebat ad templum Domini, et offerebat pro se, quae lege praecipiebantur, radebatque capillos capitis sui et barbae, partemque pilorum in flamma altaris cremabat, sicque voti liber redibat ad propria. Fertur beatus Petrus primus hujusmodi tonsuram sibi fecisse ad similitudinem spineae coronae Domini: sive ut clerici a laicis non solum differant habitu, verum etiam tonsura.

CAPUT XXXVI. DE GRADIBUS ECCLESIASTICIS.

(1234A) Cleros igitur Graece, Latine sors dicitur, vel haereditas Domini. Qui ergo ad clericatus ordinem pervenit, Dei haereditas esse debet: quia hoc debet semper praevidere, ut Dominum possideat, et ipse a Domino possideatur, ut possit dicere cum Psalmista: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Legimus in Veteri Testamento Dominum dixisse ad Moysen: Filiis Levi non dabis haereditatem, ego enim ero haereditas illorum (Deut. X, 9). Inde clerici dicti, eo quod de sorte Dei et haereditate sint, si regulariter vivunt. Si autem non vivunt regulariter, sicut maximi clerici, qui totum laicalem habitum sequuntur, cingentes arma, et caetera facientes, quae (1234B)ordo canonicus prohibet, illi tales non sunt clerici. Quid ergo sunt? Acephali, id est, sine capite religionis. Canon Graece, Latine regula, eo quod recto tramite ducat hominem ad coelestem patriam, et inde canonicus. Regularis, eo quod regulariter debeat vivere, id est, recte in sancta Ecclesia.

Ostiarius ab ostio Ecclesiae dicitur, quod ita debet praevidere, ne ullo modo paganus ingrediatur ecclesiam, quia suo introitu polluit eam. Debet etiam custodire ea quae intra ecclesiam sunt, ut salva sint: quia illi traditae sunt claves, et commissa cura custodiendae ecclesiae.

Lector dicitur a legendo, eo quod ministerium legendi habeat in ecclesia. Illi traditus est codex apicum (1234C)divinorum, ut distincte ad intelligendum divinas lectiones pronuntiando, populo placeat.

Acolytus Graece, Latine cereoferarius, id est, cereum ferens. Illorum officium est, ut deportent cereos ante diaconum, quando legitur Evangelium in ecclesia, et non ad effugandas tenebras, praesertim cum sol in die rutilet: sed ut demonstretur, quod de tenebris infidelitatis venimus ad lucem fidei, et ut signum laetitiae sit, quatenus sub typo corporalis luminis, lux illa in memoria habeatur, de qua dicitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9).

Exorcismus Graece, Latine dicitur sermo adjurationis sive increpationis: et inde exorcista, adjurator. Illorum officium est, ut ponant manus super daemoniacos, (1234D)492 et per invocationem nominis Dei repellant daemones ab eis, dicentes: Adjuro te, immunde spiritus, per Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ut recedas ab hoc famulo Dei. Istud ministerium, ut canones dicunt, nemo debet usurpare, nisi qui idem officium habent, aut diaconus, aut subdiaconus, aut exorcista.

Subdiaconus, subminister, eo quod sub diacono sit, id est, sub ministro. Illius ministerium est, ut ministret diacono, id est, deferat ei linteum, super quod consecrandum est corpus et sanguis Domini. Deferat ei patenam cum oblatis, et calicem in quo vinum et aqua habeatur, quia de latere Domini processit sanguis et aqua. Peracto sacrificio, mysteria (1235A)corporis et sanguinis Domini, quae superfuerint, a diacono colligenda vel deportanda suscipit.

Diaconus Graece, Hebraice Levita, Latine, assumptus vel minister interpretatur: assumptus, quia assumitur, id est, eligitur ad servitium altaris; minister, quia ministrat presbytero. Ponit linteum in altare, ponit panem et calicem, quae nec mittendi, nec auferendi habet potestatem presbyter, si diaconus adfuerit. Sicut presbytero officium consecrandi competit, ita diacono ministrandi.

Presbyter Graece, Latine senior dicitur, non propter senectutem, sed propter dignitatem, honorem et sapientiam, quia quicunque presbyter est, sapiens esse debet, ut intelligat ea quae legit; intelligat orationes, quas dicit et diurnis temporibus et nocturnis; (1235B)intelligat ea, quae cantat in missa. Vere dignum et justum est, Te igitur, Pater noster, et caetera, id est, omnia cum symbolo. Adam vixit annis DCCCCXXX, Noe DCCC, et nemo illorum appellatus est senex. Abraham vero qui ad comparationem illorum perpaucum vixit tempus, annis videlicet CLXV appellatus est senex. Quare? Quia sapientior illis fuit. Sacerdos Graece, Latine dicitur sacrum dans, id est, sanctum sacrificium offerens Deo.

Presbyteri potestatem habent catechizandi, baptizandi, infirmos benedicti olei unguine perungendi. His quoque concessum est officium praedicandi in ecclesia. Super hos sunt episcopi, sicut loco et dignitate, sic sanctitatis et eruditionis singularitate conspicui, quibus solis est potestas sacrum chrisma (1235C)conficere, et baptizatorum frontes signare, et per manus impositionem Spiritum sanctum illis tribuere. Habent potestatem ligandi atque solvendi. Per ipsos quoque publica populi absolutio in die Coenae Domini solemni more peragitur. Sciendum autem quod primis ecclesiae temporibus etiam presbyteri episcopi vocabantur: sed postmodum, utili satis provisione, constitutum est, ut hoc nomen solis pontificibus tribuatur, quorum majoris gradus excellentia crescat, et minor ordo mensurae suae limitem recognoscat: sitque differentia in vocabulis, sicut praecelsior locus honoris.

Episcopus Graece, Latine dicitur superintendens: ἐπὶ super, σκοπεῖν intendere, hinc episcopus superintendens, (1235D)id est supervidens: quia ipse debet supervidere vitam subjectorum suorum, qualiter credant, qualiter vivant, qualiter Dei praecepta custodiant. Antiquis temporibus in singulis civitatibus erant turres altissimae constructae: unaquaeque civitas habebat suam turrim, in qua stabat speculator assidue, ut a longe posset aspicere, si exercitus veniret ex aliqua parte; si videret exercitum venientem, nuntiabat statim regi, et praeparabantur omnes ad bellum contra hostem illum. Speculatoris illius similitudinem (1236A)gerit modo episcopus: quia sicut ille stabat in altitudine turris, sic episcopus et presbyter debent consistere in altitudine virtutum. Sicut enim illa turris caeteras domos excellebat, sic episcoporum et presbyterorum vita debet excellere vitam subjectorum: et sicut ille speculator nuntiabat adventum hostis, ut se praeviderent cives, sic episcopi et presbyteri debent annuntiare populis sibi subjectis adventum nequissimi hostis diaboli, ut se praevideant, ne ejus laqueo capiantur. Speculatores animarum dedit Deus episcopos et presbyteros, juxta quod ipse dicit ad Ezechielem prophetam: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III, 17).

Antistes quasi ante stans, id est, ante aram. Unde (1236B)quidam antistitem dicere volunt. Melius tamen dicitur, a verbo, antesto, antestas, quod significat, emineo, excello: eo quod universum populum dignitate et honore superemineat.

Pontifex, quasi pontem faciens, eo quod pontem, id est, viam aliis praebere debeat verbo et exemplo, unde homines transeant ad patriam coelestem. Pons autem est tabulatum, quod fit super aquas.

CAPUT XXXVII. QUALITER EPISCOPUS ORDINETUR IN ROMANA ECCLESIA.

Cum episcopus civitatis fuerit defunctus, eligitur alius a clero seu populo, fitque decretum ab illis, et veniunt ad apostolicum cum suo electo, deferentes secum suggestionem, hoc est, rogatorias litteras, ut eis consecret episcopum. Tunc pontifex (1236C)jubet eum inquiri de quatuor capitulis canonicis, hoc est, de arsanoquita, pro ancilla Deo sacrata, pro quadrupedibus, aut si conjugem habuit ex alio viro, quod Graece dicitur δευτερογαμία. Et si de his inculpabilis inventus fuerit, jurat archidiacono super quatuor Evangelia, deinde confirmat super corpus beati Petri de his inculpabilem se fore. Similiter presbyteri et diaconi. Post haec residente pontifice, et astante universo clero, interrogat eos qui illum adduxerunt, de conversatione sua, seu quot annos in unoquoque gradu ministravit. Deinde interrogat eum, sitne de ipsa Ecclesia, aut de alia: et si de alia est, interrogat utrum habeat 493 dimissoriam ab episcopo suo. Quae ostensa recitatur in medium. Quo facto subjungit pontifex: Quid vobis placuit (1236D)de eo? Respondeant: Castitas, hospitalitas, benignitas, et omnia bona quae Deo sunt accepta; et pontifex: Videte, fratres, ne aliquam promissionem fecisset vobis: scimus quod simoniacum est, et contra canones. Illis respondentibus, Absit a nobis, introducitur electus ante pontificem, prostrato eo in terram. Cui apostolicus: Protegat nos Dominus. Et tunc interrogat de suis ordinibus, atque instruit de canonica auctoritate, et dicit: Quoniam in te bona conveniunt, (1237A)abstinebis te hodie, hodie abstinebis, et crastina Deo juvante consecraberis; et tunc egreditur foras. Alia vero die quae est Dominica, procedit pontifex in ecclesiam cum omni ornatu, praestolante eum universo clero atque populo. Quia vero in Dominica ordinatur, et reliqui ministri in sabbato, supra scriptum est. Ingrediente apostolico in sacrarium, inchoat schola ad introitum antiphonam in Ordinatione Pontificis. Completo introitu, non dicitur tum Kyrie eleison, sed mox dicit apostolicus orationem. Cantantibus egreditur archidiaconus cum subdiaconis et acolytis, et induit electum dalmatica seu casula, et introducit eum et pontifex: Clerus universus, et plebs consentiens civitatis cum adjacentiis suis, elegerunt sibi illum presbyterum, vel diaconum, episcopum (1237B)sibi consecrari: Oremus itaque nos pro eodem viro, ut Deus et Dominus noster tribuat ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam suam, et plebem universam. Deinde inchoat schola, Kyrie eleison cum litania, prostrato domno apostolico in terram ante altare cum ipso electo et episcopis ac sacerdotibus. Finitis litaniis, surgunt, et benedicit eum.

Illud vero, quod duo episcopi tenent codicem evangeliorum super caput ejus; et uno fundente super eum benedictionem, reliqui qui adsunt episcopi, manibus suis super caput ejus tangunt, non reperitur in auctoritate veteri, neque nova; sed neque in Romana traditione. Sed et hoc sciendum, quia reliqui ministri post antiphonam ad introitum et orationem tunc ordinantur: episcopi vero post responsorium (1237C)cantatum. Quod autem aliqui post Evangelium consecrant episcopum, non dicit ullus Ordo. Ad communicandum vero pontifex porrigit ei formatam atque sacram oblationem. Quam accipiens communicat super altare caetera vero reservat sibi ad communicandum usque ad dies quadraginta. Postmodum ex praecepto apostolici communicat omnem populum.

Qualis autem esset antiquitus consecratio episcoporum, ostendit Hieronymus in epistola ad Evagrium: « Alexandriae, inquiens, a Marco evangelista usque ad Eraclidem et Dionysium episcopos, presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori gradu constitutum vel collocatum episcopum nominabant, quomodo si exercitus imperatorem faciat, et diaconi eligant (1237D)de se, quem industrium noverint, et archidiaconum vocent. » Archidiaconus eamdem consecrationem habet quam caeteri diaconi, sed electione fratrum praeponitur. Item Hieronymus super Epistolam ad Titum: « Antequam schismata in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, et caetera, communi presbyterorum consilio Ecclesia regebatur. Postquam vero unusquisque, quos baptizabat, suos esse dicebat, non Christi in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis cura Ecclesiae pertineret, (1238A)et schismatum semina tollerentur. » Cur a tribus vel quatuor episcopis episcopus ordinetur, Gregorius papa docet: « Tales, inquit, conveniant, qui vel in profectu episcopi ordinati gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Deo preces effundant. » Quare prohibitum sit uni hoc facere, Innocentius papa monstrat in Decretalibus cap 9. « Ne unus episcopum ordinare praesumat, ne furtivum beneficium praestitum videatur. » Augustinus in libro de Quantitate Animae, versum Horatii de sapiente protulit: Fortis, et in seipso totus teres atque rotundus. « Hinc sequitur, et recte: nam neque in animo bono quidquam invenis, quod magis sibi ex omni parte consentiat, [quam virtutem] neque in planis figuris (1238B)quam circulum. » Superiorem capitis partem rasorio renovamus, cum forti sollicitudine superfluas cogitationes ab animo resecamus: in inferiori parte coronam portamus capillorum, cum ea quae secundum mundum necessario gubernanda sunt, cum ratione concorditer coaequamus.

CAPUT XXXVIII. DE SINGULIS VESTIBUS QUIBUS SACERDOTES VEL RELIQUI ORDINES IN VETERI TESTAMENTO UTEBANTUR.

Nunc dicendum de singulis vestibus, quibus sacerdotes vel reliqui ordines in Veteri Testamento utebantur. Erant autem octo species vestium sacerdotalium, id est, tunica linea stricta, tunica hyacinthina, superhumerale, rationale, cidaris, balteum, lamina aurea in fronte pontificis, et feminalia linea. His omnibus (1238C)pontifex tempore sacrificii induebatur: caeteris vero minoris gradus sacerdotibus solis quatuor licebat uti, id est, tunica linea stricta, cidari, balteo et feminalibus. Reliqua vero quatuor tantum summi pontificis erant.

Nunc de singulis explanemus. Tunica linea, vestis erat interior, quam camisiam dicimus vel supparum. Haec stricta dicitur, quoniam adhaerebat corpori, et ita erat strictis manicis, ut nulla ei omnino ruga inesset: sicut solent milites habere tunicas lineas, sic aptas membris, ut expediti sint dirigendo jaculo, tendendo clypeum, vibrando gladium, qualem et Joab habuisse legitur, strictam ad mensuram habitus corporis sui: pro qua nunc sacerdotes vel clerici albas habent.

(1238D)494 Tunica tota hyacinthina exterior nullumque alium colorem recipiens, usque ad pedes descendens, sicut et linea, unde et utraque Graece poderis, id est talaris vocabatur, habens similitudinem malorum granatorum aureorum, et tintinnabula aurea. Erat autem sine manicis ad colobiorum similitudinem, et ideo unde manus educerentur, aperta erat. Pro tunica hyacinthina nostri pontifices primo colobiis utebantur. Est autem colobium vestis sine manicis. Hae duae vestes, id est, tunica byssina stricta, et tunica hyacinthina, balteo astrictae erant, quod erat cinguli (1239A)genus ex bysso retorta, hyacintho, purpura ac vermiculo, opere plumari, in similitudinem pellis colubri, latitudinis quatuor digitorum. Pro balteo, nunc zonarum, quas Romanas appellant, usus receptus est.

Superhumerale quod Hebraice ephod dicitur, sic vocatum, quod humeros obnuberet; cujus contextus de omnibus coloribus erat magnitudinis cubitalis, id est, usque ad cingulum pertigens, amplectens omnem locum pectoris, et ad manus ejiciendas hinc inde apertum; cui vestimento locus vacuus dimittebatur in medio pectore, magnitudine palmi, ubi inserebatur rationale, quod Hebraice dicitur essin, et Graece logion: habebat autem superhumerale in utroque humero singulos lapides onychinos, et in (1239B)singulis lapidibus erant sculpta singula duodecim patriarcharum nomina. Habent etiam nunc ministri Ecclesiae Christi superhumerale, quod amictum vocamus, quando ad altare ministrant.

Rationale, opere polymito factum erat juxta texturam superhumeralis, id est, eisdem coloribus factum erat, quadrangulum, habens mensuram palmi in longitudinem et latitudinem. Erant in eo quatuor ordines lapidum, terni per singulos versus distributi: sculpti erant singulis duodecim patriarcharum nominibus. Erant autem catenulae aureae, et uncini aurei, nec non et aurei annuli, tam in quatuor summitatibus rationalis, quam et in summitatibus superhumeralis, quae et catenulae inserebantur, jungebantque rationale et superhumerale superius, inferius vero vittis (1239C)hyacinthinis sibi nectebantur. Pro rationali nunc summi pontifices, quos archiepiscopos dicimus, pallio utuntur, quod a sancta Romana sede, apostolico dante, suscipiunt.

Tiara erat vestis, pileolum videlicet rotundum, quasi sphaera media sic divisa, ut et pars una ponatur in capite, ita ut medii verticis medietatem excedat, habens vittas, quae convolutae, saepius connectuntur, ne facile dilabantur: et hoc quidem minorum erat sacerdotum. Summus autem pontifex praeter pileum habebat coronam auream triplicemque, super quam a media fronte surgebat quasi calamus quidam aureus, similis herbae quae Hebraice acano, Graece autem hios, quae apud nos Latine cidaris. Per (1239D)circulum vero habebat flores, similes flori plantaginis, ab occipitio usque ad utrumque tempus. In fronte vero erat locus patens, ubi inserebatur lamina aurea, quae quatuor litteris nomen Dei habebat scriptum. Hujuscemodi vestis non habetur in Romana Ecclesia, vel in nostris regionibus. Non enim moris est, ut pileati divina mysteria celebrent. Apud Graecos autem hoc dicitur, qui pileos, id est, cuphias gestant in capite, dum assistunt altaribus. Lamina aurea in fronte pontificis, in qua sanctum Domino sive sanctum Domini sculptum habebatur, ornamentum erat caeteris sacratius indumentis. Sanctum autem Domino, quod ibi sculptum erat nomen sanctum et venerabile Dei, quod per quatuor litteras scribebatur, scilicet, Jod, (1240A)He, Vau, Heth: [ ] et dicebatur, ineffabile, non quod dici non possit, sed quia nec definiri et comprehendi sensu ullius creaturae, ut digne Deo aliquid dici possit. Ligabatur autem vitta hyacinthina super tiaram, ut totam pontificalis ornatus pulchritudinem Dei vocabulum coronaret ac protegeret. Neque hanc ornamenti speciem Christi accepit ab illis Ecclesia.

Octavum, id est, novissimum ornamentum feminalia linea, quibus operiebant carnem turpitudinis suae, ab renibus usque ad femina sive (ut usitatius) femora, cum ad sacrificium accedebant. Hujusmodi habitus ita notus est in nostris regionibus, ut ex eo Gallia Braccata cognominata sit.

Comprehensum breviter, quibus vestibus ornarentur sacerdotes et ministri templi Dei, Mosaicae legis (1240B)temporibus, quas adinstar illorum revelata Evangelii gratia, suscepit Ecclesia. Sunt tamen alia quae apud illos non habebantur, ut stola, sandalia, et sudarium, quod ad tergendum sudorem in manu gestari mos est, quod usitato nomine fanonem vocamus. Verum quia illo tempore figuris omnia et aenigmatibus obumbrabantur, convenit, ut quid illa vestimenta mystice significaverint, quove nomine nunc specialiter in Ecclesia venerantur, non verbatim, sed capitulatim ostendamus.

Vestimenta illa, quae in sanctis officiis portanda erant, typus erant sanctarum virtutum, unde et sancta dicebantur. Ad haec facienda non tam diversae quam speciosae species sumebantur, aurum videlicet, quod est splendor sapientiae divinae; cui jungebatur (1240C)hyacinthus, qui est color aerius, coeleste videlicet desiderium. Purpura apponebatur, quae sanguinis imitatur colorem, ut per duo genera martyrii noverint se exercendos electi, id est, si necesse sit, non dubitent mori pro Christo, et pacis tempore in seipsis appetitus occidant, mortificantes membra sua cum vitiis et concupiscentiis. Coccus bis tinctus Dei et proximi dilectionem indicat efficaciter tenendam. Byssus geminam castitatem, corporis scilicet et animae significat: unde de vere vidua dicit Apostolus, Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). His ornamentis debet Christi pontifex refulgere, his coloribus exornari.

Tunica linea, et byssina stricta, mortificationem (1240D)carnis praetendit. Byssum enim vel linum, multiplici elaboratum contusione, et naturae subtilitate deductum ac textum, in vestem proficit. Sic nullus Christo ornari poterit, nisi castigatis et mortificatis omnibus carnis passionibus: unde et bene stricta dicitur; strictum enim castum dicimus: e contra lascivum dissolutum vocamus.

Tunica tota hyacinthina, quae aerio refulgebat colore, coelestem designat conversationem: quae tota erat hyacinthina, quia sacerdos nihil debet 495 curare terrenum: Nemo enim, ait Apostolus, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4).

Balteus sive cingulum, quo tunica haec cum interiore, (1241A)id est, linea, cingebatur, continentiam insinuat, quae mater est et custos pudicitiae, qua maxime ornari pontifices condecet: hanc, qui ingratus est Deo, perdit, sicut Job de talibus dicit: Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum (Job. XII, 18). Regum enim, id est sanctorum sacerdotum balteum, hoc est, pudicam continentiam dissolvit, id est, dissolvi permittit, cum de suis virtutibus extolli coeperint: et praecingit fune asperae poenitentiae renes eorum, ut incipiant suis casibus ingemiscere, qui aliorum lapsibus debuerant auxilio subvenire.

Superhumerale, quod Hebraice ephod dicitur, obedientiam mandatorum Dei significat, quo induebatur sacerdos, ut meminerit praecepta Dei strenue, quasi onus humeris impositum, debere portare. Quod vero (1241B)nomina patriarcharum inter sacrificia et in humeris, sicut et in pectore portabat, monetur per hoc sacerdos, ut priorum Patrum fidem et exempla sequatur, ut fidelium, qui sunt filii apostolorum, in suis orationibus meminerit, et ut ipsis eadem exempla sequenda proponat.

Rationale, quod erat in fronte pontificis, designat quia pastor sapientia et doctrina debet praeditus esse. Nam et ideo rationale judicii dicitur, quia debet rector Ecclesiae subtili semper examinatione bona malaque discernere, et quid vel quibus, quando et qualiter conveniat, studiose cogitare. Hoc enim quod dicitur: Pones in rationale judicii doctrinam et veritatem (Exod. XXVIII, 36), ut videlicet habeat scientiam Scripturarum, quo possit alios docere et contradicentes (1241C)arguere. Quadrangulum erat, propter quatuor Evangeliorum doctrinam; duplex, propter scientiae et operis firmitatem. Mensura palmi, quod est digitorum extensio, designat discretionem in perseverantia bonorum operum. Quatuor ordines lapidum, qui erant in rationali nominibus patriarcharum insculpti, quatuor exprimunt principales virtutes, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, justitiam. Terni in unoquoque lapides, fidem sanctae Trinitatis, sive fidem, spem et charitatem demonstrant. Quae omnia in pectore pontificis necessario esse debere, hujus ornamenti, id est, rationalis specie praemonetur.

Tiara, quae et cidaris et mitra vocatur, et contegebat (1241D)et ornabat caput pontificis, admonet eum omnes sensus capitis Deo consecrare debere, ne vel oculi pateant ad videndum vanitatem, vel caeteri sensus qui in capite vigent, iniquitati consentiant, et per illos intromissa delectatio incestet animi sanctitatem. Lamina aurea divinae majestatis atque potentiae figura est, quae in fronte pontificis deportabatur, quia illa ineffabilis Deitatis potentia cunctis quae creavit, supereminet: et idcirco, quasi cuncta sanctificans, eximiam sibi sedem in fronte, hoc est, in mentis principalitate constituit. Quatuor litterae in lamina scriptae, quatuor sunt cornua crucis, totum mundum complectentis, cruci enim Christi in omni creatura apex conceditur, qua omnium fidelium frontes signantur. Quod lamina semper in (1242A)fronte pontificis esse videbatur, ostendit, quia dignitatem, quam praetendit in habitu, exercere semper debet in opere, ut Domini placitum semper habere, et subditorum vota Domino idoneus sit semper offerre.

Feminalia, quibus pudenda loca corporis tegebantur, continentiam a concubitu designant, quae magnopere omnibus gradibus observanda praecipitur. Unde dicitur, ad velandam turpitudinem. Turpe est enim sacerdotem nota lascivae aetatis infamari, quem convenit velut in arce castimoniae, ab omnibus suspici et venerari. Quod vero feminalia ipsi sibi imponant, caetera Moyses designat, unumque [ Forte, unumquemque] se a carnali concupiscentia refrenare debere; deinde virtutibus sibi subditos, quasi Moysen (1242B)ministrum templi, vestibus exornare.

CAPUT XXXIX. QUID SIGNIFICENT VESTIMENTA ECCLESIAE.

Sandaliae dicuntur soleae. Est autem genus calceamenti, quo induuntur ministri Ecclesiae, subterius quidem solea muniens pedes a terra; superius vero, nil operimenti habens, patet: quo jussi sunt apostoli a Domino indui. Significat autem ministrum verbi Dei non debere terrenis incumbere, sed potius coelestibus inhiare, et praedicationem suam nulli occultare.

Post sandalias in Ecclesiae vestimentis, sequitur superhumerale, quod fit ex lino purissimo. Per linum (1242C)quod ex terra sumitur, et per multos labores ad candorem ducitur, designatur corpus humanum, quod ex terra constat. Sicut ergo linum per multos labores ad candorem perducitur, ita corpus humanum multis calamitatibus attritum, candidum et purum esse debet ab omni sorde peccatorum.

Postea sequitur poderis, quae vulgo alba dicitur. Significat autem perseverantiam in bona actione. Hinc Joseph inter fratres suos, talarem tunicam habuisse describitur.

Tunica usque ad talum, est opus bonum usque ad consummationem, in talo enim finis est corporis. Ille ergo bene inchoat, qui rectitudinem boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Qui enim (1242D)perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).

Deinde sequitur zona, quae cingulum dicitur, qua restringitur poderis, ne laxe per pedes diffluat. Per quam designatur discretio omnium virtutum: virtutes enim sine discretione, non virtutes, sed vitia sunt; nam virtutes in quodam meditullio sunt constitutae.

Sequitur orarium. Orarium, id est stola, dicitur eo quod oratoribus, id est, praedicatoribus concedatur. Admonet illum, qui illo induitur, ut memor sit, sub jugo Christi, quod leve et suave est, esse se constitutum.

496 Dalmatica quae sequitur, ob hoc dicitur, eo quod in Dalmatia sit reperta. Usus autem dalmaticarum (1243A)a beato Sylvestro papa institutus est: nam antea colobiis utebantur. Colobium vero est vestis sine manicis. Significat autem in eo, quod est sine manicis, unumquemque fidelem exercitatum esse debere ad bona opera exercenda. Cum ergo nuditas brachiorum culparetur, ut diximus, a beato Silvestro dalmaticarum repertus est usus. Est autem vestimentum in modum crucis, monens indutorem suum crucifixum esse debere mundo, juxta Apostolum: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Habet etiam in sinistra parte sui fimbrias. Per sinistram partem praesens vita figuratur, quae diversis curis abundat; quae curae significantur per fimbrias sinistrae partis; per dexteram, quae fimbriis caret, futura vita exprimitur, in qua nullae curae sollicitant (1243B)animas sanctorum. Inconsutilis etiam est, quia in Ecclesia vel in corde uniuscujusque fidelis, nulla debet esse scissura, sed indiscissa fidei integritas. Sinistrum latus habet fimbrias, quia actualis vita sollicita est, et turbatur erga plurima: at dexterum latus non habet, quia contemplativa vita nihil in se habet sinistrum. Largitas brachiorum, largitatem et hilaritatem datoris significat. Diaconus, qui non est indutus dalmatica, casula circumcinctus legit, ut expedite possit ministrare; vel quia ipsius est ire ad comitatum propter instantes necessitates.

Mappula quae in sinistra parte gestatur, qua pituitam oculorum et narium detergimus, praesentem vitam designat, in qua superfluos humores patimur. Casula quae super omnia indumenta ponitur, significat (1243C)charitatem, quae alias virtutes excellit. De qua Apostolus, commemoratis quibusdam virtutibus, ait: Major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 13).

Pallium archiepiscoporum super omnia indumenta est, ut lamina in fronte pontificis. Pallium nihil est aliud, nisi discretio inter archiepiscopum et ejus suffraganeos. Pallium significat torquem, quem solebant legitime certantes accipere. Hoc etiam erat lamina illa, ut dixi, quam summus pontifex circa tempora ferebat, in qua scriptum erat nomen Dei tetragrammaton, id est, quatuor litterarum, Jod, He, Vau, et Heth. Est autem interpretatio, Jod, principium, He, iste, Vau vita, et Heth passio, id est: Iste est principium passionis vitae. Passi igitur sunt multi ante Christum, sed nemo eorum per suam (1243D)passionem hominibus vitam attulit: Christus vero, cujus sanguis in cruce fusus est pro totius mundi redemptione, humano generi attulit vitam. Secundum alium doctorem, Jod principium, He iste, Vau et Heth vita interpretatur: quod ita potest conjungi: Iste est principium et vita Christus. Vocabatur autem hoc nomen sanctum Domini, ut est: Fecerunt laminam, id est, sacraverunt, scripseruntque in ea sanctum Domini (Exod. XXXIX, 29), quod interpretatur (1244A)ineffabile, non quod non fari, sed quod diffiniri, ut est, minime possit. Stephanus natione Romanus ex patre Jobio, ut legitur in Gestis Pontificialibus, constituit sacerdotibus, levitisque vestes sacras in usu quotidiano non uti, nisi in Ecclesia. Hinc Hieronymus in libro XIV super Ezechielem. « Porro religio alterum habitum habet in ministerio, alterum in usu vitaque communi. » Sudario solemus tergere pituitam oculorum et narium, atque superfluam salivam decurrentem per labia: significat studium mundanae cogitationis; in manu sinistra portatur, ut ostendatur in temporali vita taedium nos pati superflui humoris.

Varietas sandaliorum varietatem significat ministeriorum. Episcopi et sacerdotis pene unum officium (1244B)est: at quia nomine et honore discernuntur, etiam et varietate sandaliorum, ut visibus nostris error auferatur. Episcopus habet ligaturam in suis sandaliis, quam non habet presbyter. Episcopi est huc illucque discurrere per parochiam: ne forte cadant sandalia de pedibus, ligata sunt. Presbyter, qui domi hostias immolat, sublimius [ Amal., securius] incedit. Diaconus, quia dissimilis est episcopo in suo officio, non est necesse ut habeat dissimilia sandalia: et ipse ligaturam habet, quia suum est ire ad comitatum. Subdiaconus, qui in adjutorio diaconi est, et pene in eodem officio, necesse est ut habeat dissimilia sandalia, ne forte diaconus aestimetur. Sandalia significant, quia praedicator neque coelestia debet abscondere, neque terrenis inhiare.

(1244C)Signorum usus, a Veteri Testamento sumptus est. In libro Numerorum dixit Dominus Moysi: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem (Num. X, 2).

Caeremoniarum missae mystica expositio.

Officium missae addidit Caelestinus papa, et constituit, ut psalmi CL ante sacrificium psallerentur antiphonatim ex omnibus, quod antea non fiebat, nisi tantum epistola Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium, et sic missa celebrabatur. Quod nos ita intelligimus, quia ex omnibus psalmis excerperet antiphonas, quae psallerentur in officio missae: nam antea inchoabatur missa a lectione. Qui mos adhuc retinetur in vigilia Paschae et Pentecostes. Procedens pontifex in persona Christi, ducit secum prophetas, (1244D)id est, diaconos, qui annuntiant ex Evangelio futuram vitam; et sapientes, id est, subdiaconos, qui sciunt vasa Domini disponere, et quid primo ferendum sit, quid posterius; et scribas, id est, acolytos, qui accendunt corda fidelium ex scriptura. Procedit in thuribulo thymiama, quod significat corpus plenum odore bono. Postquam praesentatus est ecclesiae, inclinatus stat in exemplum humilitatis Christi, in qua factus est obediens Patri usque ad mortem. (1245A)In ipsa elevatione [ Amal., inclinatione] dat pacem ministris, qui dextra laevaque sunt. Ipse est pax nostra, per quam reconciliamur Deo. Eamdem pacem offert cantoribus, qui retro stant: ut illud, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Praesentibus dat, absentibus relinquit; hoc est, quod solemus dicere: Innuit episcopus cantori, qui mutat laudem de veteri in novam, et incipit Trinitatem sanctam laudare, et dicit, Gloria Patri, et 497 diaconi quasi chorus apostolorum, stant cum eo humiliati, et dicunt: Domine, doce nos orare (Luc. XI, 1). Inde vicissim duo diaconi altrinsecus vadunt osculari latera altaris. Quo osculato [ Forte, quo osculo], demonstratur pax quam eis commendavit Dominus, dicens: In quamcunque domum intraveritis, dicite: (1245B)Pax huic domui (Luc. X, 5). Altare corda electorum significat. Deinde in memoriam passionis Christi, dicunt cantores versum de psalterio. Psalterium inferius percutitur, superius reboat: et passio Christi ab inferiori parte habet percussuram, a superiori dulcedinem resurrectionis. Hinc osculatur Evangelium, in quo duo populi ad pacem redeunt. Deinde transit ad dexteram altaris. Liquet omnibus, quod semper Christus egit dexteram vitam postquam resurrexit. Diaconi postea stant in ordine, ut illud: Si quis vult post me venire, etc. (Luc. IX, 23). Episcopo ascendente ad sedem, cereostrata mutantur de locis suis in ordinem unius lineae usque ad altare. Per cereostrata significantur dona gratiarum, per quae illuminatur Ecclesia. Unius lineae positio, unitas (1245C)est Spiritus sancti in singulis donis. Potest et simpliciter intelligi dispositio cereorum expeditus cursus circa altare ministrandi. Telesphorus natione Graecus ex anachorita, constituit ut hymnus diceretur angelicus ante sacrificium. Symmachus post Telesphorum quadragesimus quintus constituit ut omni die Dominico et natalitiis martyrum idem hymnus cantaretur.

Ad orientem oramus, ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est, ad Deum. Post laborem et opus ministerii pontifex ascendit sedem, in memoriam ascensionis Dominicae, et sedent cum eo, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim (Matth. XIX, 28). Per eos qui sedent, (1245D)demonstrantur membra Christi in pace quiescentia: per eos qui stant, in certamine posita. Cantor sine aliqua necessitate tenet tabulas propter illud: Laudent nomen Domini in choro, et reliqua. Haec jubilatio, quam sequentiam vocant, illud tempus significat, quando non erat necessaria locutio verborum, sed sola cogitatione mens menti monstrabit, quod retinet in se. Anastasius papa instituit, ut quotiescunque Evangelium legitur, sacerdotes non sederent, (1246A)sed circumstarent [ Amal., curvi starent]. Diaconus portat evangelium in sinistro brachio, per quod significatur temporalis vita, ubi praedicari Evangelium necesse est. Duo cerei, qui portantur ante evangelium, legem et prophetas designant praecessisse adventum Christi: thuribulum, opinionem virtutum de Christo procedentem. Cantores, more Levitarum, qui omnia necessaria tabernaculi providebant, quaerunt aquam ad fontem, et servant eam coopertam, usque ad tempus sacrificii, et sic eam mundam offerunt. Sixtus papa constituit adjectionem illam primaevo hymno, id est, Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc. Augustinus in libro de Civitate Dei VIII: « Sacrificium ergo visibile, invisibilis sacrificii sacramentum, id est, sacrum signum est. » Ab his personis (1246B)dantur oscula mutuo in Ecclesia, quae nullius titillationem libidinosae suggestionis cogunt excitare. Sergius papa constituit, ut tempore confractionis Dominici corporis, Agnus Dei, a clero et populo decantetur. Triforme est corpus Christi, eorum scilicet qui gustaverunt mortem, et morituri sunt. Primum scilicet sanctum et immaculatum, quod sumptum est ex Maria. Alterum, quod ambulat in terra. Tertium quod jacet in sepulcris. Per particulam oblatae missae in calicem, ostenditur corpus Christi, quod jam surrexit a mortuis. Per comestam a sacerdote vel populo, ambulans adhuc super terram. Per relictam in altari usque ad finem missae, jacens in sepulcris usque ad finem saeculi.

CAPUT XL. DE CELEBRATIONE MISSAE ET EJUS SIGNIFICATIONE. (1246C) Celebratio missae, in commemorationem passionis Christi peragitur. Sic enim ipse praecepit apostolis, tradens eis corpus et sanguinem suum: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXI, 19), hoc est, in memoriam passionis meae. Tanquam diceret, quod pro vestra salute passus sum, ad memoriam revocate, et pro vestra vestrorumque salute eadem proferre curate. Hanc Petrus apostolus primus omnium Antiochiae dicitur celebrasse. In qua tres tantummodo orationes in initio fidei proferebantur, incipientes ab eo loco, ubi dicitur: Hanc igitur oblationem. Missa autem dicitur, quasi transmissa, vel (1246D)quasi transmissio, eo quod populus fidelis de suis meritis non praesumens, preces et oblationes, quas Deo omnipotenti offerre desiderat, per ministerium et orationem sacerdotis ad Deum transmittat, quem mediatorem inter se et illum esse cognoscit, confidens per ejus orationem atque intercessionem a malis omnibus liberari, atque creatori suo reconciliari et in omnibus corroborari. Vel missa, ut Isidorus dicit, dicta est ab emittendo. Tempore enim quo (1247A)sacerdos incipit consecrare corpus Dominicum, dicendum est a diacono post Evangelium: Si quis catechumenus est, procedat foras. Et quia tunc emittuntur catechumeni ab ecclesia, qui non debent interesse sacris mysteriis, eo quod nondum sunt perfecti. Sive alio modo potest dici missa, eo quod nos mittat ad Deum. Ideo autem non ab apostolica vel evangelica lectione, quod majus esse constat, eadem missa inchoatur, sed potius canendo et psallendo, quatenus dulcedo suavitatis corda audientium prius demulceat, et sic post modulationem suavis cantilenae in spiritualibus rebus populus per compunctionem mentis intentus, salutifera Evangelii verba ardenti affectu suscipiat.

Quod autem populus Dominico die, sive solemnitatum, (1247B)ad ecclesiam confluit, ad imitationem Israelitici populi creditur fieri, qui temporibus statutis 498 ad templum Domini confluebat, et sex diebus operans, septimo ob omni opere servili requiescere jubebatur, non tamen a meditatione legis. Sic enim ait Apostolus: Moyses habet in singulis civitatibus, qui eum per singula sabbata praedicent in synagogis (Act. XV, 21). Unde et canticum Moysis per omne sabbatum in Ecclesia recitare mos ecclesiasticus consuevit. Et quod illi faciebant in sabbato, qui primus apud illos in diebus hebdomadis habebatur, quoniam in ipso requievit Deus ab operibus suis; nos propter reverentiam Dominicae resurrectionis, die Dominica agere curamus. Necesse est enim, ut populus Dei eo (1247C)die, quo Dominus resurrexit, a ruralibus vacans operibus, instruatur quomodo per totam hebdomadam spiritaliter Deo vivere debeat; et qui per totam hebdomadam curam corporis morituri indesinenter egit, eo die curam animae in perpetuum victurae agere curet.

Primo omnium dicitur antiphona ad introitum. Antiphona ex Graeco interpretatur vox reciproca in Latino, duobus alternatim psallentibus, ordine commutato, sive de uno ad unum. Quod genus psallendi Graeci invenisse traduntur: quae ideo Ad introitum dicitur, quia per hanc introimus ad officium divinum, sicut per introitum ostii ad secreta domus. Deinde imponitur: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Quae verba ad divisionem psalmorum, qui (1247D)prius indifferenter canebantur, beatus Hieronymus, Damaso papa petente, composuit. Sed cum nequaquam id sufficeret, praedicto apostolico iterum suggerente, addidit adhuc: Sicut erat in principio, etc. Et hoc ad nutum diaconi ait cantor, sicut et Kyrie eleison, quia ad hoc in ministerium admittitur, ut officium integre peragi possit. Quoniam presbyter sine diacono nomen habet, officium non habet.

Induit diaconus dalmaticam in similitudinem crucis, ut qui minister verbi Christi, passionem illius (1248A)ad memoriam revocans, sicut Christus crucifixus est pro salute mundi, ita et minister verbi ipsius semetipsum vitiis et concupiscentiis crucifigere non obliviscatur, pro amore Redemptoris. Quod eadem vestis candiditatem habet, ostendit ministrum Christi candorem castitatis mente simul et corpore habere debere, qui auctoritatem Evangelium praedicandi in Ecclesia retinet. Habet et coccineas virgulas, sanguinem Christi pro salute mundi effusum declarantes.

Praecedentibus ad altare ministris, in medio eorum propter debitum honorem evangelium Christi defertur, tanquam persona praepotentis, praecedentibus ac sequentibus ministris, constipata, cum procedit in publicum. Cerei quoque evangelium praecedentes (1248B)demonstrant gratia Evangelii mundum, qui erat in tenebris peccatorum, illuminatum. Quod autem eadem processio evangelii ab australi parte fit in plagam septentrionalem, declarat Dominum Jesum Christum, qui verbum salutis mundo intulit, a parte meridiana ortum esse. Nam Hierusalem, in qua Dominus Jesus Christus primo verbum salutis annuntiavit, in meridie habet Bethleem, a quo loco ipse Salvator venit, sicut scriptum est - Deus ab austro veniet (Habac. III, 3).

Cantore incipiente, Kyrie eleison, collocantur cerei in ordine a parte australi in septentrionem ab acolyto, ostendente hoc facto, quod misertus sit Dominus omnipotens mundo, in meridie et septentrione. Ideo autem Kyrie eleison et Latini Graece, et (1248C)Graeci Latine proferunt, quia et illorum quaedam Graeca honestius quam Latina, et quaedam Latina melius quam Graeca sonant, et ut unum ejus populum nos esse ostendamus, unumque Deum utrumque populum credere, Kyrie, Domine, eleison, miserere. Christe, eleison, id est, qui es unctus non oleo visibili, sed plenitudine divinitatis, miserere. Nam chrisma dicitur unctio.

Incipit deinde sacerdos: Gloria in excelsis Deo, hymnum in nativitate Salvatoris ab angelis decantatum: sed a beato Hilario Pictaviensi postea auctum et consummatum, et hoc ipsum ad imitationem angelorum, ut ostendamus nos eumdem Dominum colere in terris, quem et Angeli venerantur in (1248D)coelis.

Postea dicit sacerdos: Dominus vobiscum, salutans populum et orans, ut Dominus sit cum eis, sicut dignatus est dicere per Prophetam: Inhabitabo in illis, et reliqua (II Cor. VI, 16): et quod Salvator dixit discipulis suis, et in illis, omnibus fidelibus: Ecce ego vobiscum sum (Matth. XXVIII, 20). Qui salutationis sermo non humano arbitrio compositus, sed ex divinae Scripturae auctoritate probatur sumptus, ubi frequenter et singulariter et plurariter positus legitur: singulariter, sicut angelus ad beatam Mariam: (1249A)Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28): et sicut ad Gedeonem similiter angelus salutando dixit: Dominus tecum, virorum fortissime (Judic. VI, 12): Pluraliter, sicut in libro Ruth legitur Booz salutando dixisse messoribus suis: Dominus vobiscum (Ruth. XI, 4): et sicut in Paralipomenon propheta a Deo missus, invenitur salutasse Aza regem Juda cum exercitu suo victores de praelio revertentes: Dominus vobiscum, quia fuistis cum Domino (II Paral. XV, 2). Ecclesia ergo tam salubri salutatione sacerdotis accepta, et ipsa resalutando orat, et orando resalutat: postulans, ut sicut ille optavit Dominum esse cum ipsis, ita sit et cum ipso, dicens: Et cum spiritu tuo, id est, cum anima tua sit omnipotens Deus, ut digne pro nostra salute eum exores: (1249B)et non dicit, Tecum, sed, cum spiritu tuo, ut officium subsecuturum spiritaliter totum fieri intelligatur. Et bene Dominus cum spiritu hominis esse optatur, quia in spiritu et mente rationali creatus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, et ibi est capax divinae gratiae et illuminationis.

Sed et illa salutatio episcopalis ad populum, qua dicitur: Pax vobiscum, sive Pax vobis, similiter non humano sensu inventa, sed de Scripturae sanctae auctoritate sumpta est. Nam et in Veteri Testamento invenitur dixisse angelus Danieli prophetae: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi, confortare, et esto robustus (Dan. X, 19). Et in Novo, id est, in Evangelio, pene semper ita legitur Dominus apostolos salutasse dicendo: Pax vobis, et eisdem apostolis (1249C)eamdem salutationis formam commendavit, dicens: In quamcunque civitatem aut domum intraveritis, salutate eam, dicentes: Pax huic domui (Matth. X, 12). Merito ergo et apostolorum 499 successores, id est Ecclesiarum praesules, hac salutatione utuntur, domum Dei salutantes, ubi omnes oportet filios esse pacis, ut salutatio pacis super eos requiescens, et salutantibus et salutatis possit esse frutuosa.

Deinde dicit, Oremus, invitans secum populum, ut simul orent. Quapropter acclivis debet esse populus usquequo sacerdos incipiat dicere: Per omnia saecula saeculorum. Sequitur Collecta, quae dicta est a collectione, eo quod ex auctoritate divinarum Scripturarum sint collecta, quae in Ecclesia leguntur, (1249D)sicut est illa de tribus pueris; vel quod ex multis sermonibus una colligatur oratio; sive a collectione vel societate dicitur populi, qui tunc in unum concurrens colligitur. Ideo autem in omnibus collectis interponitur, Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc., ut omne quod datur a Patre, intelligamus per Filium ejus nos accipere, cujus haereditas sumus. Per ipsum ergo hostiam laudis atque orationis offerimus, qui per mortem ipsius reconciliati sumus, cum inimici essemus. Dicens vero sacerdos: Qui tecum vivit et regnat, admonet populum, ut credat Filium Dei vivere et regnare semper sine initio et sine termino, et unam potestatem habere aequaliter cum Patre et Spiritu sancto, atque unam substantiam. (1250A)Amen vero confirmatio est orationis a populo. Interpretatur enim, vere, sive fideliter, tanquam respondens populus dicat: Vere ita fideliter credimus sicut dicis, Filium videlicet Dei ante omnia saecula, et in praesenti, et in futuro regnare cum Patre et Spiritu sancto, et regnum ac potestatem ejus nullo fine concludi.

Deinde sequitur lectio apostolica ante Evangelium, non causa dignitatis, sed ad morem apostolorum, qui ante Dominum ibant, sicut narrat Evangelium, quos mittebat Dominus ante se binos et binos. Epistola autem dicitur supermissa, eo quod super Vetus Testamentum et Evangelium missa sit, non causa dignitatis, sed ut quisque, qui Evangelium fuerit ingressus, ibi inveniat medicinam salutis. Incipiente (1250B)autem subdiacono apostolicam lectionem, verso ordine cerei transferuntur ab oriente in occidentem, ut demonstretur, per vocem et per praedicationem apostolorum totum mundum gratia fidei illuminatum, non solum a meridie in septentrionem, sed etiam ab oriente in occidentem. Nomine enim orientis et occidentis, omnia climata mundi comprehenduntur, et quod tot diebus sol sua praesentia ea illustret, sicut ibi: Venient ab oriente et occidente (Luc. XIII, 29).

Postmodum cantatur responsorium, dictum, quod a capite repetatur. Deinde cantatur Alleluia, quod ex Hebraeo in Latinum interpretatum sonat, Laudate Deum; nam Alleluia, dicitur, laudate: Id, nomen Dei est, unum ex decem nominibus, quibus vocatur (1250C)Deus apud Hebraeos. Alleluia autem, primum in Novo Testamento additum est, dicente Joanne: Audivi vocem in coelo dicentium: Alleluia (Apoc. XIX, 6), et quia hac voce Angelos in coelo Deum laudare cognovimus, hujusmodi voce laudationis creditum est Deum delectari. Hoc quoque ideo canimus, ut eumdem Deum nos colere in terra ostendamus, qui etiam colitur ab angelis in coelo, et hoc ante lectionem evangelicam a cantore interponitur, ut laudetur ab omnibus, cujus gratia salvantur omnes, quasi dicat: Quia verba Evangelii salutem conferentia mox audituri estis, laudate Dominum, cujus beneficio hanc gratiam percipere meruistis.

Defertur evangelium ad analogium, praecedentibus cereis: ut ostendatur gratia ipsius mundum illuminatum. (1250D)Verba Evangelii levita pronuntiaturus, contra septentrionem faciem vertit, ut ostendat Verbum Dei et annuntiationem Spiritus sancti contra eum dirigi, qui semper Spiritui sancto contrarius existit, et in nullo ei communicat. Quos enim Spiritus sanctus, qui est Deus, ad fidem colligere desiderat, diabolus dispergere ab unitate Ecclesiae et integritate fidei laborat. Sicut enim per austrum, qui ventus est calidus, et leniter flat, Spiritus sanctus designatur, qui corda quae tangit, ad amorem dilectionis inflammat: ita et per aquilonem, qui durus et frigidus est, diabolus intelligitur, qui eos quos possidet, ab amore charitatis atque dilectionis, torpentes et frigidos reddit. Quod enim per aquilonem (1251A)diabolus designetur, ostendit Propheta, dicens: O Lucifer, qui dicebas in corde tuo: Sedebo in lateribus aquilonis, et reliqua (Isai. XIV, 13). Crucem in fronte ponit diaconus, annuntiaturus verba vitae, ut ostendat se discipulum illius esse, qui crucem pro totius mundi salute sustinuit. Deinde in pectore, ut omnis vana et immunda cogitatio ab ejus corde pellatur. Salutat et populum, dicens: Dominus vobiscum, quatenus corda illorum a mundanis cogitationibus Dominus emundet, et ad suscipienda verba salutifera aperire dignetur. Ad cujus salutationem populus crucem in frontibus ponit, ut a malis cogitationibus corda sua emundet, ut ad intelligenda verba salutis pura permaneant. Dicit diaconus: Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum, eo (1251B)quod post praecedentia Evangelii sequantur illa. Unde quando initium alicujus evangelistae legitur, non dicit Sequentia, sed Initium. Idcirco autem secundum Matthaeum, aut Marcum, aut Lucam, vel Joannem, ut sciatur, secundum quem evangelistam lectio illa legatur. Potest et ita intelligi, quod dicit Sequentia, ut ea quae sequuntur post salutationem, in illa lectione secundum illum evangelistam contineantur. Hinc sequitur Evangelium, quod de Graeco in Latinum, sonat bonum nuntium. Et quod est melius nuntium, quam istud: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III, 2); quae in Evangelio dicuntur de incarnatione Filii Dei, et de ejus miraculis, praedicatione, et resurrectione, atque ascensione, de gloria quoque electorum, et (1251C)damnatione reproborum? Perlecto evangelio, iterum se signo crucis populus munire festinat, ut quod ex divinis eloquiis ad salutem percepit, signatum sigillo crucis, atque munitum permaneat, ne a mentibus eorum diabolica fraude evacuari valeat.

Post recitatum evangelium iterum sacerdos populum salutat, orans in cordibus eorum verba salutis, quae perceperunt a Domino, confirmari, et invitat illum secum pariter ad orationem, dicens: Oremus. Sed licet apud nos tunc collecta inter evangelium et offerendam non dicatur, apud Graecos tamen dicitur. Ita autem potest intelligi secundum 500 quod apud nos fit, ut omnis populus oblationi insistere jubeatur, dum oblaturi intentionem suam (1251D)offerunt, quatenus illorum oblatio accepta sit Domino. Sequitur deinde Offerenda, quae inde hoc nomen accepit, quod tunc populus sua munera offerat. Sequuntur Versus, a vertendo dicti, quod in offerenda revertantur, dum repetitur offerenda.

Suscipit interim sacerdos a populo oblata, ut ipse, qui est inter Deum et ipsum populum mediator, preces eorum et vota Domino offerat. In qua oblatione aqua miscetur vino. Per vinum significatur Christus, per aquam autem populus; et si vinum offertur sine aqua, videtur significare quod passio Christi nihil profuerit generi humano: si autem aqua sine vino, videtur significare salvari potuisse populum sine Christi passione. Utrumque ergo miscetur simul, ut intelligatur, passione Christi (1252A)mundum salvatum, et sine ea mundum non potuisse salvari. Quod autem sacerdote oblationem suscipiente, clerus Deo laudes interim persolvit, ad imitationem populi Israel sumptum est, qui oblationes et vota cum laude modulationis Deo offerre consueverat.

Post oblationem ponitur incensum super altare, dicente sacerdote: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, etc. Hoc est dicere: Sicut incensum gratum est et acceptum in conspectu populi, ita fiat oratio mea acceptabilis in conspectu tuo.

Quibus expletis, convertit se sacerdos ad populum, poscens ut jungant preces suas precibus ejus, et mereatur exaudiri pro salute illorum. Hoc autem (1252B)dicendum est a sacerdote cum silentio: Orate pro me, fratres, ut meum pariter et vestrum sacrificium acceptum sit Domino. Acclinans ergo se populus, orare debet ita: Sit Dominus in corde tuo, et in ore tuo, et suscipiat sacrificium sibi acceptum de ore tuo et de manibus tuis pro nostra omniumque salute, Amen. Vel hoc dicant omnes: Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob, usque, pingue fiat.

Corporale cui superponitur corpus Dominicum, non aliud quam lineum esse oportet, quoniam Joseph linteum mundum legitur emisse, ubi corpus dominicum involvit. Nam et linum, purum germen est terrae: et Dominus purum et verum corpus habuit, non simulatum. Et sicut linum per multos sudores (1252C)pervenit ad candorem, ita Jesus Christus multis affectus passionibus migravit ab hoc saeculo, et ad candorem resurrectionis atque immortalitatis perductus est. Ita ergo, qui corpus Christi in se recipere desiderat, per multos bonorum operum labores, et per castitatem mentis et corporis debet se reddere mundum et candidum. Quod ita plicari debet, ut nec initium, nec finis appareat, sicut etiam sudarium in sepulcro Domini inventum est. Sudarium est ligamentum capitis. Per caput divinitas designatur, quia caput Christi Deus. Involutio autem hoc significat, quia Christus, qui in humanitate habuit initium nascendo, et finem moriendo, in divinitate neutrum horum, sed semper esse habuit.

(1252D)Dicit sacerdos collectam super oblata, et in ejus fine: Per omnia saecula saeculorum, ut supra. Hucusque praefatio, id est, praelocutio et allocutio populi, hinc sequitur exhortatio: Sursum corda. Hortatur enim sacerdos populum, tanquam dicat: Jam apostolicis et evangelicis praeceptis sufficienter instructi et confirmati, corda vestra a terrenis curis sursum ad Dominum dirigite, ut sacrificium, quod Deo offerendum mihi obtulistis, digne offerre valeam. Respondet populus: Habemus ad Dominum, quasi dicat: Corda nostra, ut praecipis, erecta habemus ad Dominum, ut suscipere dignetur votum nostrum. Hortatur iterum: Gratias agamus Domino Deo nostro, simul ego et vos; subaudis, de omnibus bonis ab illo praestitis. Respondet populus et affirmat, (1253A)dicens: Dignum et justum est, ut illi gratias agamus, Domino Deo nostro. Hanc exhortationem, quae sequitur, Gelasius composuisse dicitur. Affirmat sacerdos populi vocem, et convertit se ad Deum patrem, dicens: Vere dignum et justum est, id est, sicut populus tuus respondet, tibi gratias agere dignum, justum, et aequum idipsum est; Salutare, id est, salute plenum, quoniam ad nostram corporis et animae salutem pertinet, si digne illum laudemus. Post confessionem populi, dignum esse et justum, ut Deo gratiae rependantur, intermisso populo, cui loquebatur, jam convertit se sacerdos ad Deum Patrem, et tanquam ad praesentem incipit loqui, dicens: Nos tibi gratias agere, et hoc non ad horam, sed semper, id est, omni tempore, et in (1253B)prosperis et in adversis, ubique, id est, omni loco. Domine sancte, qui dominaris omnium, quae in coelis sunt, et quae in terra, et qui omnia sancta tua benedictione sanctificas, ut sancta sint. Pater Graece, Latine dicitur genitor. Deus enim ineffabiliter genuit Filium ante omnia saecula. Omnipotens dicitur Deus, quia omnia potest, quae illum decent. Mentiri non potest, quia veritas est; mori non potest, quia immortalis, imo vita est; mutari non potest, quia immutabilis est. Omnipotens enim dicitur faciendo, quod vult, non patiendo, quod non vult. Aeternus est Deus, quia nec initium habuit, nec terminum habebit, quia nec coepit nec desinit. Gratiae autem, quas debemus offerre, per Dominum nostrum Jesum Christum offerendae sunt, qui est mediator inter (1253C)Deum et nos, et qui est pontifex pontificum. Christus Graece, Latine dicitur unctus. Unctus est Dei Filius secundum humanitatem, non oleo visibili, quo ungebantur reges et sacerdotes, verum regem et sacerdotem praefigurantes Dominum nostrum Jesum Christum, sed plenitudine divinitatis et dono gratiae, quod visibili signatur unguento, quo baptizatos jungit Ecclesia. Christus tamen non tunc est unctus Spiritu sancto, quando super eum baptizatum sicut columba descendit; tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam praefigurare dignatus est, in qua baptizati accipiunt Spiritum sanctum: sed mystica unctione tunc unctus est, quando veniente [angelo] ad Mariam virginem uterus repletus est Spiritu sancto, hoc est, quando humana natura (1253D)sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo vero in utero virginis est ita unita, ut cum illo una fieret persona: unde et ob hoc confitemur illum natum de Spiritu sancto ex Maria virgine. Unctione autem olei designatur plenitudo Spiritus sancti, quoniam sicut oleo optimo corpus perfusum recreat illud, atque recreans jucundius reddit: sic et gratia Spiritus sancti cor, quod repleverit, in amore et dilectione Dei perfecte reparans, omnem timoris moestitiam, quam pro peccatis primo contraxerat, ab ore repellit, et in charitatis 501 perfectione confirmans, de spe vitae aeternae exsultationis gaudium subministrat. Per quem Christum majestatem tuam laudant angeli, quia per illum (1254A)sunt creati; et non solum angeli per illum laudant Deum Patrem, verum etiam illae virtutes coelorum, quae super alias dominationem et potestatem habent. Hi ergo tam beati et sublimes Spiritus per Christum majestatem Dei laudant, sicut ad eos congratulando dicitur in psalmo: Laudate Dominum, omnes virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 2). Adorant quoque eamdem divinam majestatem, sicut in hymno confessionis Esdrae ad ipsum Dominum dicitur: Exercitus coeli te adorant (II Esdr. IX, 6). Tremunt etiam, sicut per figuram de eis in libro Job dicitur: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus (Job. XXVI, 11). Qui tamen tremor, ne eis poenalis sit, non timoris est, sed admirationis. Cum igitur in coelestibus tanta sit devotio laudantium, veneratio (1254B)adorantium, tremor admirantium, consideret hoc homo, cui dictum est: Quid superbis, terra et cinis (Eccli. X, 9)? Audiat Apostolum monentem: Cum metu et timore, et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Phil. XI, 12). Coeli quoque, qui per Christum facti sunt, tunc laudant Deum Patrem, quando nos provocant ad laudem ejus. Coelorum quoque virtutes et seraphim concelebrant, id est, in commune celebrant concordi devotione, et communi gaudio laudant. Nam celebritas est conventus populi in laude: et celebrata dicimus in celebri, id est, frequentissimo conventu acta. Ideo autem dicitur, quia majestatem socia, id est, juncta exsultatione concelebrant, quoniam sine intermissione laudantes, vicissim de illo et de se in illo laetantur. Hunc ergo (1254C)omnium creatorem et rectorem laudant et concelebrant coeli, sicut eum laudant sol et luna, stellae et lumen. Unde in psalmo dicitur: Laudate eum, sol et luna: usque, aquae, quae super coelos sunt (Psal. CXLVII, 3). In hymno quoque trium puerorum, Dei ad laudem elementa omnia provocantur: non quod elementa muta habeant sensum laudandi, sed quod cuncta bene cogitata, laudem pariant, et impletur cor consideratione creaturae ad eructandum hymnum creatori. Et quia longum fuit in ista gratiarum actione totos angelorum ordines, qui in Scripturis novem inveniuntur, ponere, sigillatum post coelos ponuntur virtutes, quo nomine omnes coelestes spiritus generaliter appellari solent, ut in psalmo: Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. (1254D)XXIII, 10). Et iterum: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Ad ultimum ponuntur seraphim, qui est summus ordo angelicorum spirituum, et vere beata, quae ex singulari propinquitate creatoris sui incomparabili ardent amore. Unde et ardentes vel incendentes interpretantur. Sciendum autem quod cherubim et seraphim per m litteram prolata, juxta proprietatem linguae hebraeae, masculini sunt generis et pluralis numeri tantum. Si autem per n litteram dicantur, sicut in psalmis et hymnis, et in praesenti gratiarum actione ponitur, Graeca declinatione in neutrale genus mutantur. Velut cum dicimus lucida sidera, speciosa nemora, jucunda littora, sic et beata seraphim neutro genere (1255A)et plurali numero accipiamus. Ut autem ad solum Patrem dirigatur oratio, cum totius sanctae Trinitatis, sicut una est divinitas, ita aequalis honor et glorificatio, id apostoli sancto per eos ordinante Spiritu sanxerunt, ut qui multorum deorum errores unius Dei praedicatione nitebantur evellere, sub Trinitatis sacramento uni personae in sacrificiorum ritu esse supplicandum decernerent: ne qui unum Deum praedicabant, in pluralem divinitatis numerum incidisse arguerentur, et quia Pater et Filius et Spiritus sanctus, unius deitatis, unius naturae, unius substantiae, unius denique potestatis existunt, una ex eis persona propter unitatis mysterium retinendum in sacrificio invocaretur; nec alia debuit, nisi quae prima est, in qua duae caeterae naturaliter manentes (1255B)existunt. Cum quibus et nostras voces, et reliqua. Voces angelorum sunt in laude conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis. Quales ergo oportet esse voces nostras, quas in conspectu Dei cum angelicis laudibus deprecamur admitti, id est, intromitti? Utique tales voces non sunt in sono oris, sed in desiderio cordis. Voces enim apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria; et quia superna civitas ex angelis et hominibus constat, merito sancta Ecclesia, quae illis socianda est in coelo, et cum illis in Dei laudibus permansura, jam nunc ipsis vocibus Deum laudat in terris, quibus eum sancti angeli laudant in coelis: et hoc non superba praesumptione, sed supplici confessione, id est, humili laude; sic desiderans majestatem Dei credere et confiteri in (1255C)mundo, sicut ab angelis videtur et laudatur in coelo; haec enim confessio non est peccati, sed laudis et gratiarum actionis. Una igitur confessione, id est, laude et gratiarum actione jam nunc homines cum angelis sociantur, laudantes de coelestibus et terrestribus, tanquam eum, qui fecit coelum et terram, et dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt (Isai. VI, 3), et reliqua. Istae sunt voces angelorum laudantium in coelis. Hunc hymnum gloriae Dei, et Isaias se audisse testatur, et Joannes in Apocalypsi (Apoc. IV, 8). Ergo non humano arbitrio, sed utriusque Scripturae auctoritate conjuncta, dicimus ter Sanctus, et semel Dominus, ut ostendamus omnipotentem Deum, et (1255D)trinitatem in personis habere, et unitatem in substantia. Sabaoth autem unum est ex decem nominibus Dei apud Hebraeos, et interpretatur, exercituum, sive virtutum, vel militiarum. Dominus autem Sabaoth, Dominus omnipotens dicitur, quia omnis exercitus et militiae virtutesque angelorum illi serviunt. Angelicos autem spiritus, recte militiam dicimus, quia decertare eos contra aereas potestates non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt, quia quod agendum contra immundos spiritus appetunt, ex adjutorio cuncta regentis possunt. Gloria, id est, divinitate ejus, pleni sunt coeli et terra, et omnia implet, juxta quod ipse dicit: Coelum et terram ego impleo (1256A)(Jer. XXIII, 24). Adjunguntur autem huic hymno angelorum, sumpta ex Evangelio verba turbarum laudantium Deum et regem nostrum venientem Hierosolymam, atque dicentium: Osanna in excelsis (Marc. XI, 10), et reliqua. Ita enim ex Scriptura prophetica 502 et evangelica completur plena laudatio, cum post laudem et gloriam sanctae Trinitatis adjungitur etiam gratiarum actio de adventu Salvatoris, qui unus ex ipsa Trinitate pro salute nostra homo factus est, et eamdem salutem moriendo et resurgendo perfecit. Unde merito illi gratias agentes, dicimus: Osanna, id est, salus, in excelsis. Unde in psalmo: Domini est salus (Psal. III, 9). Recte quoque subjungitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, juxta quod ipse ait in Evangelio: Ego (1256B)veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43). Assumunt autem laudis versiculum turbae de psalmo CXVII, quem de Domino esse cantatum manifestum est, quod enim dicunt, Osanna, hoc est, quod ibi dicitur: O Domine, salvum me fac, o Domine, prosperare (Psal. CXVII, 25); et statim eisdem verbis subjungitur: Benedictus qui venit in nomine Domini. Quod vero subjungitur Osanna, id est, salus sive salvifica, in excelsis, aperte docet adventum Domini in carne, non solum humani generis in terra, sed et angelorum in coelis esse salutem: quia dum nos redempti ad superna perducimur, eorum numerus, qui cadente Satana erat imminutus, impletur. Recte igitur, Osanna in excelsis, in ejus laude canitur, cui tota incarnationis dispensatio pro implenda gloria patriae (1256C)coelestis apparuit. Hucusque praefatio et exhortatio, hinc obsecratio sequitur.

Post has laudes et gratiarum actiones pro tanta gratia redemptionis nostrae, quae in illo divino mysterio agitur et commendatur, facto totius Ecclesiae silentio, in quo cessante omni strepitu verborum, sola ad Deum dirigitur intentio, et devotio cordium, sociatis sibi omnium votis et desideriis, incipit sacerdos orationem fundere, qua ipsum mysterium Dominici corporis et sanguinis consecratur. Sic enim oportet ut in illa hora tam sacrae et divinae actionis tota per Dei gratiam a terrenis cogitationibus mente separata et ecclesia cum sacerdote, et sacerdos cum Ecclesia spiritali desiderio intret in sanctuarium Dei (1256D)aeternum et supernum: et quoniam spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24), sic eumdem Patrem Deum deprecetur: Te igitur, clementissime Pater, et reliqua. Idcirco, ut ferunt, consuetudo venit in Ecclesia, ut tacite ista obsecratio atque consecratio a sacerdote cantetur, ne verba tam sacra, et ad tantum mysterium pertinentia, vilescerent, dum pene omnes per usum ea retinentes, per vicos et plateas aliisque in locis, ubi non conveniret, ea decantarent. Inde fertur quod antequam haec consuetudo inolevisset, cum pastores ea decantarent in agro, divinitus sunt percussi. Dicit ergo sacerdos: Supplices rogamus et petimus, et hoc per Jesum Christum, per quem omnis (1257A)supplicatio et petitio nostra dirigi debet ad Deum, tanquam per verum mediatorem et aeternum sacerdotem, qui sedet ad dexteram Patris, et interpellat pro nobis. Quid autem roget et petat, ostendit: videlicet, ut ea quae offeruntur dona, munera, sancta sacrificia, accepta, id est, placita, habeat et benedicat. Sacerdotum enim est offerre, et majestatem Dei invocare: Dei autem, dignanter suscipere, et ea quae offeruntur, benedicere: dicit ergo: Uti accepta habeas, et benedicas, ac si suppliciter dicat: Petimus, ut haec spiritu tuo sanctifices, atque ore benedicas, ut quod nostrae humilitatis geritur ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. Quod autem subjungit: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia, non aliud atque aliud dicitur, sed res una pro sui magnitudine (1257B)diversa appellatione laudatur. Quae enim divinis offeruntur altaribus, et munera appellantur, sicut Dominus: Si offers munus tuum (Matth. V, 23): et dona vel sacrificia, sicut Apostolus de pontifice; Ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Heb. V, 1); sed, ut dictum est, sermonum repetitio, tanti sacramenti est commendatio, et piae devotionis excitatio. Quia haec sunt vere sancta et illibata, id est, inviolata et incontaminata sacrificia, quae in ministerio dominici corporis offeruntur: vel illibata dicuntur, id est, non praegustata, sed integra adhuc manentia. Libare enim sub uno sensu dicitur fundere. Unde legimus, quod David libavit aquam Domino (II Reg. XXIII, 16) sibi oblatam, id est, fudit. Sub alio sensu dicitur libare, gustare: unde et praelibata res (1257C)dicitur praegustata.

Reddidit autem causam sacerdos, pro qua illa offerat sacrificia, et dicit se in primis, id est, principaliter pro Ecclesia catholica, id est, universali. Sic enim dignum fuit, ut inciperet sancta oblatio, videlicet pro Ecclesia Dei toto orbe diffusa, quae est unico sanguine Domini redempta. Quam pacificare digneris, ut pacem habeat ab haereticis et paganis; adunare, quae dispersa est per paganos et haereticorum dogmata. Id ipsum autem videtur esse adunare, quod pacificare: id ipsum custodire, quod et regere. Pacificando namque adunat, cum omnium fidelium corda in sua pace conjungit, cum omnium fidelium mentes unius efficit voluntatis, diffusa charitate per Spiritum sanctum: custodiendo regit, cum inter omnia pericula (1257D)clementer eam gubernat et regit. Quod vero post generalem Ecclesiae commendationem adjungitur: Una cum famulo tuo papa nostro, ipsius ecclesiastici corporis unitas fortius commendatur: quia religionis cultum sic Dominus instituit, ut in beatissimo Petro apostolorum summo principaliter collocaret, atque ab ipso quasi quodam capite dona sua vellet in corpus omne manare. Unde constat ab universi orbis communione separatos esse, sicut beatus Pelagius docet, qui qualibet dissensione inter sacra mysteria apostolici pontificis memoriam secundum consuetudinem non frequentant. Papa autem secundum quosdam dicitur admirabilis vel coronatus, sed quod melius est, pater patrum, id est, episcoporum. Sequitur: (1258A)Et antistite nostro. Sicut enim universalis Ecclesiae commemoratio propter unitatem societatis et pacis conjungitur commemorationi apostolici pontificis, ita dignum et religiosum est, ut singulae Ecclesiae commemorationem suorum subjungant antistitum, probantes se per illam orationem servare cum eis unitatem spiritus in vinculo pacis. Orthodoxi, id est, rectae gloriae dicuntur, eo quod nullo errore depravati, rectae fidei confessione Deum glorificent. Idem ergo sunt catholicae et apostolicae fidei cultores. Catholicae, id est, universalis, quam universa ubique servat Ecclesia; ejusdemque apostolicae, quam in toto mundo doctrina apostolorum fundavit. Additur, per Christum Dominum nostrum: quia aliter nec oratio Ecclesiae, nec oblatio Deo offerri potest, nisi (1258B)per unum mediatorem Dei et hominum, quod ipse 503 in Evangelio commendat, dicens: Quidquid petieritis in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 14). Quam petitionis formam in omni oratione sua custodit Ecclesia.

Cum dicitur: Memento, Domine, famulorum, famularumque tuarum, et sic deinde subjungitur - et omnium circumstantium, manifestum est, quod quasi quidam locus sit, ubi aliquibus specialiter nominatis, etiam caeterorum, qui assistunt in ecclesia, commemoratio adjungatur. In quo loco liberum est sacerdoti, quos desideraverit, peculiariter nominare, et nominatim Deo commendare: aut certe illud ab antiquis est observatum, ut ibi offerentium nomina recitarentur. Prius ergo oblationes sunt (1258C)commendandae, ac tunc eorum nomina, quorum sunt, edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae praemittimus. Quorum tibi fides cognita est, et nota devotio: id est, quam recte credant, et quam devote diligant, tu solus vides in conscientiis eorum, qui tibi offerunt: in quibus verbis fideliter considerandum est, quod tota Ecclesia Deo offerat illud sacrificium laudis, quia de omni multitudine circumstantium dicitur: Qui tibi offerunt. Quod enim adimpletur proprie ministerio sacerdotum, hoc generaliter agitur fide et devotione cunctorum. Sacrificium dicitur laudis, quia in laude illius offertur. Non enim nostra illi damus, sed sua reddimus. Pro se suisque omnibus, id est, ad se, vel (1258D)genere, vel familiaritate, vel qualibet alia conditione sub ejusdem fidei professione pertinentibus, tam viventibus quam defunctis. Et hoc, qua spe faciant, subjungitur: quia non pro aliquo terreno appetitu, non pro temporali lucro, sed solummodo pro redemptione animarum suarum, quia in ipso habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. Pro spe salutis, id est, pro vita aeterna, quae est vera salus. Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Nec solum pro salute aeterna, sed etiam pro temporali incolumitate, id est, corporali sanitate. Incolumitas enim dicitur, sanitatis integritas. Utraque autem sanitas ab illo est, et animae scilicet, et corporis, de quo in psalmo canitur: (1259A)Domini est salus (Psal. III, 9). Reddunt vota, id est, sacrificia, vel vota fidei et piae devotionis.

Communicantes, etc., usque, et omnium sanctorum. Se, qui offert, et omnes circumstantes, qui simul offerunt, dicit communicare: et memoriam venerantes beatae Dei genitricis, et omnium sanctorum: quia ut sacrificium Deo possit esse acceptum, non alibi hoc offerunt, nisi in communione et societate sanctorum, et in eorum memoriae veneratione tanquam in vero templo Dei, quia in his voluit omnipotens Deus Ecclesiae suae constare fundamentum. Ideo sumus communicantes memoriae eorum, tanquam filii patrum et sectatores praecedentium: Communicantes, id est, participantes fidei illorum, quia eamdem fidem habemus, quam et illi habuerunt. Memoriam (1259B)venerantes, id est, cum pietate et humilitate vestigia eorum sequentes. In hac autem commemoratione sanctorum, beata Dei genitrix primum ponitur, per quam et illi et nos meruimus auctorem vitae suscipere: et jungitur commemoratio sanctorum apostolorum et martyrum, non solum eorum, qui hic nominatim exprimuntur, sed et omnium, quorum nec numerum, nec nomina scire possumus, et tamen per fidem, si in his praecipuis pie adhaeremus, etiam illis in horum communione copulati sumus. Quorum meritis, etc. Propter merita namque et intercessionem justorum Dominus miseretur, ut in omnibus sive prosperis sive adversis protectionis ejus muniamur auxilio, per Christum Dominum nostrum. Sic et Moyses pro populo peccante intercedens, (1259C)Patrum facit memoriam. Ezechiae auxilium petenti dicitur: Civitatem hanc protegam propter me et propter David servum meum (IV Reg. XX, 6). Nec dubitandum est fidelium petitiones a spiritibus justorum sciri: quia qui intus Dei claritatem vident, non est credendum, quia sit aliquid foris quod ignorent. Postulat ergo Ecclesia suffragia martyrum, nec tamen sacrificat martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro; ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, suo loco nominantur, non tamen invocantur a sacerdote, quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum vero sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc non sunt et ipsi.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae: quia dignum (1259D)est ut servus suo serviat Domino; sed et cunctae familiae tuae, et reliqua. Et in his verbis unitas Ecclesiae ostenditur, quando in illa oblatione communis servitus exhibetur Deo tam a sacerdotibus, quam a cuncta familia domus Dei. Oratur itaque Deus, ut hanc oblationem, quam illi soli debita servitute defert Ecclesia, placatus accipiat, et sic dies nostros, quibus inter diversa pericula vivimus, in sua pace disponat, finitoque hujus mortalitatis cursu, ab aeterna damnatione ereptos, in electorum suorum grege annumerare dignetur. Haec quidem, id est, exhortationem, obsecrationem, et consecrationem, principaliter Gelasius composuit. Sed beatus Gregorius addidit hunc versiculum: Atque ab aeterna (1260A)damnatione ereptos: usque, Per Christum Dominum nostrum.

Hucusque obsecratio: hinc sequitur consecratio, ita incipiens: Quam oblationem, etc. Oratur Deus, ut oblationem suis altaribus impositam, et tantis precibus commendatam, ipse per virtutem Spiritus sancti ita perfectam eucharistiam accipiat, ut in omnibus sit benedicta, ascripta, id est, in numerum placitorum sibi recepta sit, et rata, id est, immobili firmitate perpetua, sit quoque rationabilis, ut quamvis de simplicibus terrae frugibus sumpta, benedictionis potentia efficiatur corpus et sanguis Filii Dei, ut per hunc cibum et potum impleatur in nobis, quod ipse promisit: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et, Qui manducat me, et (1260B)ipse vivet propter me (Joan. VI, 58). Hoc corpus, hic sanguis non in spicis, sed in sacramentis colligitur; et consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. Et ille quidem panis, et illud vinum per se irrationabile est: sed orat sacerdos, ut ille rationabiliter tractatus, et ab omnipotenti Deo consecratus, rationabilis fiat, transeundo in corpus Filii ejus, nobis, id est, ad salutem nostram.

Hoc autem, quod sequitur: Qui pridie quam pateretur, usque, in memoriam facietis: apostoli in usu habuerunt post ascensionem Domini. Unde ergo Ecclesia jugem sui memoriam Redemptoris celebret, ipse Dominus apostolis, et apostoli generaliter omni Ecclesiae tradiderunt in his verbis, sine quibus 504 nulla lingua, nulla regio, nulla civitas, id est, nulla (1260C)pars Ecclesiae potest consecrare hoc sacramentum, quod Apostolus manifestat, dicens: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus, qua nocte tradebatur, accepit panem, et reliqua (I Cor. XII, 23). Christi ergo virtute et verbis iste panis et calix ab initio consecratus est, et semper consecratur, et consecrabitur. Ipse enim loquens per sacerdotes sua verba, coelesti benedictione sanctum corpus et sanguinem suum perficit. Quod autem ait: Sumite ex hoc omnes, commendatio est unitatis, ut per hoc mysterium Christo participantes, unum simus omnes in illo, sicut Apostolus ait: Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). Tanta est autem Ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit panis corporis Christi, (1260D)et unus calix sanguinis ejus: Accipiens, inquit, hunc praeclarum calicem. Ideo dicit, hunc accepit, quod calix, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius, nisi ipse quem Dominus apostolis tradidit. Quia sicut divinitas Verbi Dei una est, quae totum implet mundum, ita licet multis locis et innumerabilibus diebus illud corpus consecretur, non sunt tamen multa corpora Christi, neque multi calices, sed unum corpus Christi, et unus sanguis cum eo, quod sumpsit in utero Virginis, et quod dedit apostolis. Divinitas enim Verbi replet illud quod ubique est, et conjungit, ac facit, ut sicut ipsa una est, ita conjungatur corpori Christi, et unum corpus ejus sit in veritate.

(1261A)Unde animadvertendum est, quia sive plus, sive minus, quis inde percipiat, omnes aequaliter corpus Christi integerrime sumunt, et generaliter omnes, et specialiter unusquisque. Ideo autem sanguis Christi novum testamentum est, quia nova dilectio, qua usque ad mortem in novissimis saeculorum temporibus nos dilexit. Et ideo sanguis ille novi et aeterni testamenti est, quia quos a vetustate innovat, ad haereditatem aeternam perducit. Mysterium fidei est, quia credere debemus, quod ibi salus nostra consistat. Providens enim nobis dedit hoc sacramentum salutis, ut quia nos quotidie peccamus, et ille jam mori non potest, per istud sacramentum corporis sui remissionem consequamur. Quotidie enim ipse comeditur et bibitur in veritate, et integer vivusque (1261B)et immaculatus manet. Mysterium est, quod aliud videtur, et aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem: quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Sed cum mysterium sit, unde corpus et sanguis Christi dicitur? Consulens omnipotens Deus infirmitati nostrae, qui non habemus usum comedere carnem crudam, et sanguinem bibere, facit ut in pristina remaneant forma illa duo munera, et est in veritate corpus Christi et sanguis, sicut ipse dicit.

Sciendum vero quod eumdem calicem Dominici sanguinis, nisi mistum aqua offerre non licet, quia vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum ait: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, et reliqua (Matth. XXVI, 29); et de latere ejus aqua cum (1261C)sanguine, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Haec enim sunt sacramenta Ecclesiae, sine quibus ad vitam non intratur. Illius ergo panis et calicis oblatio, mortis Christi est commemoratio, quae non tam verbis quam mysteriis peragitur, per quae nostris mentibus mors illa pretiosa arctius commendatur. Propterea autem iturus ad passionem, et per resurrectionis atque ascensionis gloriam discessurus e mundo, hoc sacramentum ultimum discipulis tradidit, ut memoriam tantae charitatis arctius eorum mentibus infigeret.

Unde et memores sumus, etc.; idem est, quod dicit: Hoc facite in meam commemorationem. Quid dignius et salubrius fieri potest, quam ut haec mysteria frequentando, memor sit Ecclesia beatae passionis, (1261D)quae totius mundi peccata delevit: et quia non solum mortuus est pro nobis propter delicta nostra, sed etiam resurrexit propter justificationem nostram, ac sic mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit? Memores sumus resurrectionis quoque ejus, per quam spoliavit infernum; et quando assumptus est in coelum, et viam nobis ascendendi patefecit, simus memores etiam gloriosae ascensionis. Ideo enim pretium redemptionis nostrae vel sacramento Dominici corporis et sanguinis celebramus, ut semper illud feliciter meditemur, quod ait Apostolus: Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 20). Memores igitur horum tam sacerdos, quam plebs fidelis offert praeclarae (1262A)et praecellenti, et gloriosae majestati Dei, non de suo, sed de ejus donis, ac datis vere hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam: quae trina repetitio tanti mysterii est laudatio. Quam vero hostiam offert Ecclesia? Nonne quam a Deo accepit, id est, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae? In hoc pane vita aeterna est, sicut ipse panis vivus de seipso ait: Ego sum panis vivus: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum (Joan. VI, 51, 52); et quod iste panis sit corporis sui, exponit: Et panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita: et calix salutis perpetuae, quia sanguis ille effusus est pro multis in remissionem peccatorum. Supra quae propitio ac sereno, id est, placabili vultu respicere digneris, et reliqua. Non quod (1262B)vultus Dei aliquando mutetur; sed tunc super nos serenat et illuminat vultum suum, quando declarat super nos misericordiam suam. Oratur itaque Deus, ut placabilis sereno vultu, id est, declarata pietatis suae praesentia, respiciat Ecclesiae suae munera: et accepta, id est, beneplacita habeat, sicut munera justi pueri sui Abel, cujus fides et justitia et oblationis acceptio, et in lege commendatur, et in Evangelio, et in Epistolis Apostolorum: qui non aetate, sed puritate et simplicitate puer dicitur. Et sicut sacrificium, inquit, patriarchae nostri Abrahae, quod sacrificavit in oblatione unigeniti sui Isaac, offerens eum in holocaustum; qui est patriarcha non tantum Israeliticae plebis secundum carnem, sed etiam noster secundum fidem. Adjungitur adhuc: (1262C)Et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, qui interpretatur rex justitiae, cujus sacerdotium et sacrificium tantum magnificatur, ut de eo dicat Apostolus: Assimilatus per omnia Dei Filio, manens sacerdos in aeternum (Heb. VII, 3). Quod vero subjungitur: Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, ad complendam petitionem subjunctum est. Hoc autem totum oratur Deus, quia in antiquis sacrificio Abel, quod de primogenitis ovium, et sacrificio Caini, quod erat ex terrae fructibus, praelatum est, novi testamenti 505 fides praefigurabatur, quae ex innocentiae gratia Dominum laudans, veteris Testamenti terrenis operibus anteponitur, et immolatione unici et dilecti filii Abrahae, immolatio (1262D)ejus praefigurabatur, de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Et Apostolus: Qui unico Filio suo non pepercit, et caetera (Rom. VIII, 32). Sacrificium quoque Melchisedech tam vera erat significatio sacrificii Christi, ut inde praedictum sit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4).

Supplices, te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri, et reliqua. Haec verba tam profunda quis comprehendere sufficiat? Quis inde digne aliqua loquatur? Magis veneranda sunt, quam discutienda. Beatus tamen Gregorius idoneus tanti sacramenti interpres, quodam loco de eis tanquam de re ineffabili (1263A)pene ineffabiliter loquens: « Quis, inquit, fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum quiddam ex visibilibus atque invisibilibus fieri? » Idem quoque alibi: « Uno, inquit, eodem tempore ac momento, et in excelsis rapitur ministerium angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. » Beatus quoque Augustinus de eodem sublimi altari in conspectu divinae majestatis sic ait: « Est quoddam altare Dei invisibile, ad quod non accedit, qui ad istud securus accedit. Illic invenit vitam suam, qui isto decernit causam suam. » Haec ex Patrum verbis posita sunt, ne quis carnaliter (1263B)aestimet in coelis esse altare corporeum: sed potius intelligamus sublime altare Dei, rationale et intelligibile, esse in electa et rationali creatura, angelica scilicet et humana; quae in sanctis angelis, ex quo condita est, in contemplatione Dei sublimata, et sibi invicem per Christum unita, verum et sublime altare Dei existit, ex quo accipit sempiternum sacrificium laudis et hostiam jubilationis; ad cujus unitatem adjungitur nunc per fidem, et in futuro per divinae contemplationis speciem omnis multitudo electorum. Fit ergo et in ista oblatione aliquid ineffabile, ut per angelica ministeria, tanquam de sublimi altari, divinae majestati offeratur, cum astantibus ministris coelestibus Christus, ut oblata consecret, adesse credendus est. Unde beatus Ambrosius: Non (1263C)dubites, inquit, assistere angelum, quando Christus assistit, Christus immolatur. Per haec mysteria corda fidelium omni benedictione coelesti replet et gratia, tribuens corporibus castimoniam, mentibus fidem, cogitationibus puritatem.

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum, et reliqua. Orat pia mater Ecclesia etiam pro defunctis suis, et eos sacrae oblationis intercessione commendat, certissime credens quia sanguis ille pretiosus, qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, non solum ad salutem viventium, sed etiam ad salutem valeat defunctorum. Praecedunt enim fideles de corpore exeuntes ad Deum, sed non praeceduntur ab Ecclesia, qui praecedunt cum (1263D)signo fidei, quia aqua et Spiritu sancto renati, quia Christi cruce signati: dormiunt autem, tanquam vere in resurrectione suscitandi, in somno pacis, quia ab unitate Christi et Ecclesiae, nec per haereses, nec per mortalia crimina separati sunt, in quibus et si aliquando fuerint, tamen per poenitentiam sanati, ut per orationem Ecclesiae, cui dictum est: Quodcunque solveris, erit solutum (Matth. XVI, 19), reconciliati et redemptionis mysterio sociati, utique in pace obierunt, miserante illo, qui non vult mortem peccatoris, et reliqua; neque enim piorum animae (1264A)defunctorum separantur ab Ecclesia: alioquin non ad altare fieret eorum memoria in consecratione corporis Christi. Post illa ergo verba, quibus dicitur, in somno pacis, usus fuit antiquorum, sicut etiam usque hodie Romana agit Ecclesia, ut statim recitarentur ex diptychis, id est, tabulis, nomina defunctorum: atque ita post lectionem nominum, subjungerentur verba sequentia: Ipsis, videlicet quorum nomina memorantur, et caeteris omnibus in Christo quiescentibus indulgeas locum refrigerii, ubi non sentitur ardor poenarum: et lucis, de qua Psalmista, Placeam coram Deo, et caetera (Psal. LV, 13): et pacis, in qua sanctorum animae requiescunt, ut est: Illi autem sunt in pace (Sap. III, 3).

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, et reliqua. (1264B)Licet omni tempore peccatores nos esse ex corde cognoscere debeamus, tunc quam maxime confitendum est, cum illo sacro mysterio celebratur remissionis gratia et indulgentia peccatorum, et cum humilitate et contritione cordis dicendum Deo: Nobis quoque peccatoribus, non de ullis nostris meritis, sed de multitudine miserationum suarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare dignetur cum suis sanctis apostolis, et martyribus, et omnibus sanctis, ut pro modulo nostro, quibus nunc sociamur per communionem fidei, quorum memoriam veneramur, in quorum communione et unitate haec mysteria agimus, cum ipsis societatem beatitudinis aeternae in futuro accipiamus. Intra quorum consortium, ut Dei (1264C)nos pietas introducat petimus, ut non nostri meriti aestimator, sed veniae largitor, ut quia sanctorum societati per meritum non possumus, per indulgentiam conjungamur. In fine autem orationis, per quem haec omnia nobis speranda et obtinenda sint, subjungitur, et statim conclusio totius consecrationis sequitur, dicendo: Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, et caetera: usque, Amen. Per Christum Deus Pater haec omnia non solum in exordio creavit condendo, sed etiam semper creat propagando et reparando; bona, quia omnia a Deo creata valde bona; creat et suis conspectibus oblata sanctificat, ut quae erant simplex creatura, fiant sacramenta. Vivificat, ut sint mysteria vitae. Benedicitque omni benedictioni coelesti et gratia accumulat. Praestat (1264D)nobis per eumdem secum sanctificantem, qui nobis de corpore ac sanguine suo tam salubrem dedit refectionem, per ipsum tanquam verum mediatorem Dei et hominum, cum ipso tanquam coaequali, in ipso tanquam vere consubstantiali, omnis honor et gloria est Deo Patri in unitate Spiritus sancti, qui ex Patre Filioque 506 procedens, unitatem deitatis possidet cum Patre et Filio. Insinuatur itaque nobis iu Patre auctoritas, in Filio nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus aequalitas. Per omnia saecula saeculorum. Ita dicuntur saecula saeculorum, (1265A)tanquam saecula in sapientia Dei firma stabilitate manentia, istorum, quae cum tempore transeunt, efficientia saecula saeculorum. Aut certe simpliciter accipienda sunt saecula saeculorum, velut consequentia praecedentium, ut continuata sibi connexione copulentur, quae dicuntur saecula saeculorum, donec praesens, quod ex diversis temporum saeculis contexitur, perveniat ad finem et succedat futurum saeculum, quod non habet finem, ubi Deus videbitur et laudabitur sine fine. Amen autem, quod ab omni Ecclesia respondetur, interpretatur, verum. Hoc ergo ad tanti mysterii consummationem, sicut et in omni legitima oratione, respondent fideles, et quasi subscribunt respondendo.

Adjungit autem adhuc sacerdos, et dicit: Oremus, et orat Ecclesia cum sacerdote, non voce, sed corde. (1265B)Silentium est, et clamat pectus ad Deum in auribus Dei: Praeceptis salutaribus moniti. Hoc enim praeceptum nobis est salutare, id est, ad salutem nostram proficiens, quo nos unigenitus Filius per lavacrum regenerationis et spiritum adoptionis Dei filios effectos, dicere monuit, et non humana, sed divina sua institutione, ut Deo audeamus dicere, Pater noster, informavit dicens: Sic vos orabitis, Pater noster, qui es in coelis, etc. (Matth. VI, 9). Divina ergo institutione informati, non praesumptionis temeritate, sed obedientiae pietate praesumimus dicere Deo Patri: Pater noster, qui es in coelis, et caetera. Haec autem obsecratio, Oratio Dominica vocatur, quia eam Dominus docuit, et a Domino oratio Dominica. Discipuli rogaverunt Dominum, ut eos doceret, qualiter orare (1265C)deberent, quibus Dominus dixit: Non necesse est, ut multum loquamini in oratione, quia omnipotens scit quid opus sit antequam petatis eum (Ibid., 7). Tunc dixit illis: Cum oratis, dicite: Pater noster. Pater dicitur a patrando, id est, perficiendo. Qui ergo Patrem invocat Deum talem se debet praeparare, ut filius ejus dignus fit vocari. Quod si injuste eum vocat Patrem, pro ipsa invocatione injusta judicium recipiet. Sicut enim filius imitatur bonum patrem, ut Isaac imitatus est Abraham, et Jacob Isaac; sic nos qui Deum Patrem vocamus, ut boni filii sanctitatem illius imitari debemus, ut simus sancti et immaculati, juxta quod ipse dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (I Petr. I, 16). Primum fuit omnipotens Pater Judaeorum, juxta quod (1265D)ipse dicit per Prophetam: Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV, 22); et, Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2). Sed quid factum est? Desiit pater eorum esse propter infidelitatem: noster autem propter suam misericordiam factus est Pater per fidem et dilectionem, cui supplicamus quotidie dicentes, Pater noster. Pater duobus modis dicitur omnipotens, vel quia patravit nos, id est, creavit, et compegit in utero matrum nostrarum ex carne et anima, ex semine viri et feminae, cum non essemus: vel quia fecit nos renasci ex aqua et Spiritu sancto, cum perditi essemus. Prima nativitas fecit nos filios praevaricationis; secunda reconciliationis dimittendo nobis omnia peccata, et originalia et (1266A)actualia. Talis est Deus, Pater noster. Qui es in coelis. Psalmista dicit Deo: Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8): etiam si potuisset fieri, ut haberem pennas et volarem in extremas partes maris, illic te invenirem. Et Dominus per Prophetam: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24). Altior namque est coelo, profundior abysso, latior terra, longior mari. Et si ubique per plenitudinem divinitatis suae, et non per extensionem, quare specialiter se dicit in coelis? Quia per coelos intelliguntur angeli, et homines justi, in quibus maxime Deus inhabitat, juxta quod scriptum est: Anima justi, sedes est sapientiae. Pater noster, qui es in coelis, id est, qui habitas in angelis, quorum habitaculum sunt coeli et homines (1266B)justi.

Sanctificetur nomen tuum. Nomen Dei per se sanctum est; et quare nos dicimus: Sanctificetur nomen tuum? Quando renati sumus ex aqua et Spiritu sancto tempore baptismatis, in nomine Dei omnipotentis sumus sanctificati, dicente presbytero: Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ideo precamur, ut illa sanctitas, quae facta est in nobis tunc in baptismate per invocationem Dei, illa permaneat in nobis in aeternum, ut non polluamus eam, sed semper simus sancti, ut sicut tunc sancti effecti sumus, ita in perpetuo sancti maneamus. Vel aliter: Sanctificetur nomen tuum, intelligatur a nobis, quantae sanctitatis sit nomen tuum, id est, sanctum habeatur in omnibus operibus nostris, ut dum tuam sanctitatem (1266C)recolimus, peccare timeamus. Vel aliter: Est modo aliquis Christianus bonus, facit bona opera: videt hoc aliquis paganus aut Judaeus et dicit: Benedictus Deus, qui talem servum habet: nomen Dei sanctificatur, id est, laudatur per illum bonum Christianum. E contra malus, videt eum paganus mala operari, et dicit: Certe ecce malus Christianus, nos sumus meliores; nomen blasphematur per illum, juxta quod Paulus dicit: Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. II, 24). Nos autem precamur, ut sanctificetur nomen Dei, id est, laudetur et glorificetur in opere nostro. Quidquid boni agimus, ad ejus laudem refertur, quidquid mali, ad ejus contumeliam.

Adveniat regnum tuum. Deus omnipotens semper regnat in coelo et in terra, et nos nescimus modo, (1266D)qualiter regnat, idcirco precamur, ut adveniat regnum illius. Quid est istud regnum Dei? Aeterna beatitudo, de qua dicturus est electis: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV, 34). Hoc regnum precamur, ut adveniat, dies judicii valde debet esse praeparatus. Vel aliter: Deus omnipotens regnat in electis suis per spem, fidem et charitatem, et per caetera bona. E contra diabolus regnat per luxuriam, per ebrietatem, odium et caetera mala: idcirco precamur Dominum, ut ipse regnet in nobis per justitiam, non diabolus per peccatum.

Fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra. Sicut in coelo, id est, in angelis, qui nunquam peccaverunt, est voluntas tua bona, et illorum officium acceptabile (1267A)habes: sic fiat voluntas tua bona in hominibus in terra, ut illorum servitium placeat tibi. Vel aliter: 507 Per coelum intelligitur Dominus Jesus Christus, per terram sancta Ecclesia. Scimus, quia sicut vir a muliere, sic coelum est a terra. Ab ipso accipit omnem ubertatem: sic et sancta Ecclesia quidquid boni habet, a viro suo Christo percipit, juxta quod scriptum est: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est (Jac. I, 17). Fiat voluntas. Ad Deum Patrem dicitur. Sicut est voluntas tua in coelo, id est in Christo, ita fiat in terra, id est, in Ecclesia, quae est corpus ejus. Vel, sicut est voluntas tua in coelo, id est, in hominibus justis, ita fiat in terra, id est, in peccatoribus, ut ipsi valeant tibi placere per poenitentiam. (1267B)Vel, fiat voluntas tua sicut in coelo, hoc est, in mentibus nostris, ita fiat in terra, hoc est, in corporibus.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Pan Graece, Latine, totum vel omne: et ab eo quod est pan, derivatur panis; et ideo per panem intelligere possumus omnia necessaria tam in cibo, quam in potu, et vestimento, omnique subsidio corporali. Panis quotidianus dicitur, quod quotidie nobis est necessarius. Panem nostrum quotidianum, id est, omnia, quae nobis sunt necessaria tam ad victum, quam ad vestimentum, tribue nobis hodie, id est, omni tempore vitae nostrae. Vel aliter: Panem hic possumus intelligere corpus et sanguinem Domini, de quo ipse dicit alibi: Nisi quis manducaverit, et (1267C)reliqua (Joan. VI, 54). Precamur namque, ut det nobis carnem et sanguinem suum ad sumendum, ut per illud, quod visibiliter sumimus, illud, quod non videmus, in nobis suscipere possimus, id est Deum omnipotentem, juxta quod ipse dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, ipse in me manet, et ego in eo (Ibid., 55). Illud quod dicitur hodie, non possumus generaliter referre ad corpus et sanguinem Domini, quia sunt tales, qui non possunt quotidie communicare, aut aliqua discordia contra proximum commaculati, aut nocturnali coinquinati pollutione: homines sunt, non possunt esse semper parati. E contra sunt tales, qui quotidie possunt communicare: illis evenit, quod dominus dixit Zachaeo: Hodie in domo tua oportet me manere (Luc. (1267D)XIX, 5). At ille suscepit eum gaudens in domum suam, quia illi tales cum gaudio debent corpus et sanguinem Domini sumere. Illi vero, qui quotidie non possunt communicare, possunt dicere cum centurione: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum hodie (Matth. VIII, 5): intrabis alia die. Sunt etiam tales, qui nolunt a sua iniquitate recedere, abstinent se a corpore et sanguine Domini causa humilitatis. Talibus praedicans beatus Augustinus dixit: Placet, fratres, mihi humilitas vestra, quod timetis accedere ad corpus et sanguinem Domini: sed melius esset, ut ab iniquitatibus vestris recederetis, et mundi effecti per poenitentiam, corpus et (1268A)sanguinem Domini sumeretis. Quandiu non acceditis, non mihi placet. Dicamus aliter: Panem nostrum quotidianum. Per panem possumus accipere divina eloquia, scientiam legis et Prophetarum, Psalmorum et Evangelii. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, id est, in omni tempore vitae nostrae refice nos doctrina sanctarum Scripturarum, quod sicut corporeo cibo reficitur corpus, sic spirituali cibo reficitur anima ad amorem et agnitionem illius.

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debita hic intelliguntur peccata. Duobus modis sumus debitores Dei: aut faciendo ea quae ipse prohibuit fieri, aut non faciendo, quae jussit fieri. Ipse dicit in Evangelio: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, tota (1268B)anima, tota virtute, et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37). Non diligimus Deum neque proximum, sicut ipse praecipit? Debitores sumus, id est, peccatores. Ipse dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram (Matth. XV, 4). Non facimus hoc? Debitores sumus, id est, peccatores. Haec sunt, quae Dominus praecipit fieri: Non occides, non adulterabis, non furtum facies, non perjurabis. Non facimus talia, quae Dominus prohibuit fieri? Debitores sumus, id est, peccamus, qui tanta flagitia contra praecepta Dei committimus. Necessarium est ergo ut, si volumus ea nobis a Domino dimitti, dimittamus ex corde fratri in nobis peccanti, aut mala operanti: contra quem etiam dupliciter sumus peccatores, aut faciendo quae Dominus (1268C)prohibuit fieri, videlicet si flagellaverimus eum injuste, aut si sua abstulerimus; aut non faciendo ea quae Dominus mandavit fieri, id est, si non dilexerimus eum, et illud quod in nos committit, non dimiserimus. Si ergo indulserimus ei, tunc veraciter dicere poterimus Deo: Dimitte nobis debita nostra. Et est sensus: O Deus omnipotens, sicut nos dimittimus his qui in nobis peccaverunt, ita dimitte. Si autem nos non dimittimus eis, nec ille dimittet nobis peccata, quae contra illius praecepta gessimus, quia ipse dixit: Si vos non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15).

Et ne nos inducas in tentationem. Una est tentatio, quae pertinet ad probationem, de qua dicit (1268D)Moyses ad populum Israeliticum: Tentat, id est, probat, vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Et Psalmista: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV., 2). Hac tentatione tentavit Deus Abraham, et inventus est fidelis. Altera est, quae pertinet ad deceptionem et perditionem, de qua Jacobus apostolus: Deus neminem tentat (Jac. I, 13), ad hoc scilicet, ut perdat. Hac tentatione tentat diabolus, ut decipiat et perdat, et nos de hac tentatione precamur, ut non dimittat nos tentari supra quam nostra fragilitas possit sufficere. In tentationem enim Deus inducere dicitur, quando a tentatione non liberat. Tale est, quod de Pharaone legimus: (1269A)Induravit Dominus cor Pharaonis (Exod. IX, 12), quod nihil est aliud nisi, non emollivit cor ejus, quod induratum erat.

Sed libera nos a malo, id est, a diabolo et poenis inferni, et ab omni adversitate hujus saeculi. Amen, signaculum est istius orationis, sicut sigillum confirmatio est alicujus codiculi. Quasi dicat Deo ille, qui hanc orationem decantat: Certe verum est quod hactenus dixi. Si ergo dimisero peccanti in me, tunc dimittes ea quae contra praeceptum tuum egi: Si non dimisero, nec tu dimittes mihi.

Septem sunt petitiones in hac oratione. Tres priores pertinent ad animam et vitam aeternam: 508 quatuor posteriores, ad corpus et praesens tempus. Sanctificatio nominis Dei, et regnum, et (1269B)voluntas ejus bona, in electis in futura vita perficietur. Panis autem et remissio peccatorum, et non induci in tentationem, et liberatio a diabolo et ab omni adversitate hujus saeculi, in praesenti sunt nobis necessaria, quia in futura vita non erit ulla fames, sed satietas aeterna electorum de contemplatione Dei omnipotentis; in hac autem panis necessarius est, et remissio, quia hic peccamus, et hic necesse est, ut liberemur a diaboli tentatione et hujus saeculi tribulatione.

Post orationem vero Dominicam ad completionem tanti mysterii tota ad Deum fundit preces Ecclesia, et sequitur in conclusione ejusdem sacerdos, et dicit: Libera nos, quaesumus, Domine, et reliqua. Mala praeterita, peccata transacta intelliguntur, quorum (1269C)si actio jam cessavit in nobis, tamen reatus manet, nisi Dei indulgentia deleatur. Mala vero praesentia, quotidiana peccata intelliguntur in animo, et accedentes saepe diversi languores, et afflictiones in corpore, et extrinsecus irruentes innumerae calamitates, quae quoties patimur, ejus debemus implorare auxilium, qui solus sua pietate et animas creat et corpora. Futura mala, quaecunque nobis accidere possunt, sive per tentationes diaboli, sive per miserias saeculi. Orat ergo Ecclesia, ut quod in fine orationis dictum est, libera nos a malo: ita nobis per Dei misericordiam praestetur, ut liberemur ab omnibus malis, quae nobis vel in praeterito acciderunt, vel in praesenti accidunt, vel in futuro accidere (1269D)posse formidantur. Sequitur: et intercedente pro nobis, etc., usque, securi. Praecepit Dominus populo Israel, cum teneretur Babylonica servitute, ut orarent pro pace ipsius civitatis, quod in pace, inquit, ejus, erit pax vestra; et Apostolus hortatur fieri orationes pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus. Juxta hanc formam populus fidelium in hujus saeculi peregrinatione, tanquam in Babylone captivus, et supernae patriae inspirans, orat etiam pro pace temporali: ne impediatur a spirituali, ut remotis per Dei pietatem omnibus adversitatibus, quietam et tranquillam vitam agat Ecclesia. Hoc autem paucissimis, sed eminentissimis sanctis nominatis exorat, ut intercedente in primis Dei genitrice, (1270A)per quam nobis salus exorta est, et beatis apostolis Petro et Paulo, atque Andrea impetrare mereamur. In qua postulatione non caeterorum sanctorum praetermittitur, sed in istorum commemoratione omnia suffragia expetuntur. Quia ita omnes sibi in Deo uniti sunt, ita unum desiderant et rogant pro salute hominum, ut in uno omnes habeantur pariter, et in uno omnes pariter negligantur. Quod autem dicit: Da propitius pacem in diebus nostris. Juxta exemplum Ezechiae, qui cum audisset a Propheta mala venturae captivitatis, respondit: Fiat pax et veritas in diebus meis (IV Reg. XX, 19), futura Dei judicio reservans, de praesenti, quod ad suam et ad populi salutem pertinebat, deprecans. Ita et Ecclesia deprecatur pacem in diebus nostris, quod et post (1270B)nos alii, et post ipsos alii, usque ad finem saeculi similiter orabunt. Cur autem ipsam pacem postulet, subjungit, scilicet: ut ope, id est, auxilio, et protectione misericordiae Dei adjuti, quantum ad interiorem religionis devotionem pertinet, simus semper a peccato liberi, quantum ad exteriorem pacem, simus et ab omni perturbatione securi. Sequitur quod et in omnibus ecclesiasticis orationibus subjungi solet, Per Dominum nostrum Jesum Christum, et reliqua. Ut supra jam diximus.

Hac oratione expleta, commiscens sacerdos Dominicam oblationem, ut calix Domini totam plenitudinem contineat sacramenti, tanquam per ejusdem mysterii copulationem imprecatur Ecclesiae pacem, dicens: Pax Domini sit semper vobiscum. (1270C)Cui tantum bonum etiam Ecclesia imprecatur, respondens illi: Et cum spiritu tuo. Pax Domini, ipsa est pax Christi, quae finem non habet, et est omnis piae actionis perfectio. Vera autem pax unitatem facit, quomodo qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Imprecata igitur pace, incipiens a sacerdote, dat sibi mutuo omnis Ecclesia osculum pacis, ut omnibus vera pace unitis fiat in eis locus Dei, sicut dicitur: Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7). Et hoc ex traditione apostolorum servat Ecclesia, cui frequenter ab eis dicitur: Salutate invicem in osculo sancto (I Cor. XVI, 20), id est, pacifico, vero, columbino, non ficto, non subdolo, quali utuntur, qui loquuntur (1270D)pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus illorum (Psal. XXVII, 3). Illi ergo osculo sancto salutant invicem, qui non diligunt verbo nec lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18).

Inter haec cantatur ab omnibus, et cantando oratur, dicentibus: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, et reliqua. Nullus enim tollit peccata, nisi ille solus, cui nullum bonum hominis impossibile est, nullum malum insanabile. Quomodo autem peccata mundi tollat, Joannes in Apocalypsi demonstrat, Qui dilexit nos, inquiens, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I, 5), quando ipsum sanguinem dedit pro nobis in cruce, vel quando quisque nostrum in mysterio sacrae passionis illius baptismi aquis ablutus est: verum etiam quotidie tollit peccata (1271A)mundi, lavatque nos a peccatis nostris quotidianis in sanguine suo, cum cujus ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur.

Post haec sumpta eucharistia, id est, bona gratia, (gratia enim Dei pro omnibus gustavit mortem) et celebrata gratiarum actione, respondetur ab omnibus, Amen. Haec enim clara vox sanguinis Christi, quam sanguis iste exprimit ex ore fidelium, eodem sanguine redemptorum. Finitis omnibus, astanti et observanti populo absolutio datur, inclamante Diacono: Ite, missa est. Missa ergo nihil aliud intelligitur, quam dimissio, id est, absolutio, quam celebratis omnibus, tunc diaconus esse pronuntiat, cum populus a solemni observatione dimittitur. Unde et Missam catechumenorum canones dicunt, quoniam (1271B)post evangelii lectionem incipiunt celebrari sacra mysteria, quibus nullum nisi baptizatum interesse licet: tunc enim clamante diacono, iidem catechumeni mittebantur foras. Missa ergo catechumenorum fiebat ante actionem sacramentorum; Missa fidelium post confectionem et participationem eorumdem sacramentorum. Vel missa est, id est, directa; sive missa est, id est, perfecta est pro nobis oblatio et oratio. 509

CAPUT XLI. DE SYMBOLO. Symbolum Graece, Latine collatio, sive signum, vel indicium. Indicium, quia ibi indicatur fides sanctae Trinitatis, qualiter debeat credi Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus ab utroque (1271C)procedens. Signum, quia quicunque haec verba profert, ostendit se ad Deum vel ad numerum credentium pertinere. Collatio dicitur conferentia vel conductio verborum in unum facta. Beatus Augustinus et majores nostri tradunt, quia postquam apostoli acceperunt Spiritum sanctum, profecturi in omnem terram dixerunt bonum esse, [ut,] quia unum Deum credebant, unam fidem praedicarent. Duodecim apostoli fuerunt, duodecim verba composuerunt, et denuntiaverunt non ea scripta habere in membranulis, sed in tabulis cordis retinere: Quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Credo in Deum. Aliud, credo Deo, aliud Deum, et aliud in Deum. Credo Deo omnia inesse, credo Deum vera dicere, credo in Deum, id est credendo (1271D)illum diligo. Patrem omnipotentem. Pater relativum nomen est a filio. Pater dicitur eo quod habeat filium. Non enim potest dici Pater, nisi habeat filium, neque filius, nisi habeat patrem. Omnipotentem. Omnipotens dicitur eo quod omnia potest. Et quare dicitur omnipotens, cum omnia non possit? Mentiri non potest, quia immutabilis est. Sed sciendum quia quidquid illum decet, potest. In Jesum Christum Filium ejus, subaudi, credo. Jesus nomen est humanitatis assumptae a Verbo. Angelus imposuit ei hoc nomen, quando ad Mariam (1272A)Virginem venit, dicens: Ecce concipies, et paries filium, usque, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Luc. I, 31). Jesus Hebraice, Graece Soter, Latine Salvator dicitur. Christus Graece, Hebraice Messias, Latine Unctus. Non fuit autem unctus oleo visibili, sicut patriarchae et prophetae, qui antiquis temporibus oleo ungebantur. De quibus ipse Dominus dicit: Nolite tangere Christos meos, etc. (Psal. CIV, 15), sed oleo invisibili, id est, plenitudine Spiritus sancti. Unde Psalmista: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Unicum. Unicus dicitur, quia unicus est Deo Patri. Et unicus est Deo Patri, quia nec habuit Pater Filium ante illum, nec post; neque mater similiter. Dominum nostrum. Dominus noster est, (1272B)qui dominatur nostri in omnibus creaturis visibilibus et invisibilibus. Qui conceptus est de Spiritu sancto, id est, opere et ministerio Spiritus sancti. Et si conceptus est a Spiritu, quare non dicitur Filius Spiritus sancti? Sed sciendum quia non omne quod ab aliquo nascitur, ejus filius appellatur; verbi gratia, nascitur capillus ex capite, sed non dicitur filius capitis. Similiter nascitur unguis ex manu, sed non dicitur filius manus. Natus ex Maria Virgine, secundum carnem, quia beata Maria virgo fuit ante partum, et in partu, et post partum. Beatus Augustinus dicit ibi unam comparationem. Est speculum in aliqua domo, intrat aliquis in illam, umbra ejus apparens in speculo, quando ingreditur et egreditur, non frangit illud speculum: similiter in (1272C)Domino, in eundo et redeundo uterus virginalis integer permansit. Passus sub Pontio Pilato, secundum humanitatem, quia lapidatus est, virgis caesus est, sputus est, et irrisus, multisque verberibus afflictus, sed divinitas illius impassibilis mansit. Demus inde comparationem. Incidit quis arborem, in qua radius solis stat: arbor inciditur, tamen radius solis nihil mali patitur. Sic Dominus Jesus secundum humanitatem passus est, secundum divinitatem impassibilis mansit. Pontius Pilatus proprium nomen est Pilati. In Judaea erat princeps [ Forte, praeses] sub Tiberio imperatore. Qui Pontius dictus est vel a Ponto regione, vel a Ponto insula in qua natus est, vel a familia, ut quibusdam placet. Crucifixus, id est, cruci affixus cum clavis. Multi dicunt, quod (1272D)nullam injuriam ibi substinuerit Dominus. Sicut enim quilibet homo XXXIII et semis annos habens injuriam sustineret, si crucifigeretur: ita Filius Dei poenam sustinuit, quia si non fecisset, vera passio non esset. Mortuus, secundum carnem. Unde in Evangelio dicitur: Inclinato capite emisit spiritum (Joan. XIX, 30). Unde et Dominus nona emisit spiritum, quia sexta hora fuerat crucifixus. Et recto ordine factum est, ut qua hora homo de paradiso ejectus est, eadem illic restitueretur. Et sepultus. Sepultus a Joseph et a Nicodemo, sicut legimus, quia (1273A)in sepulcro novo sepelivit eum, quod exciderat in petra. Descendit ad inferna, in anima sola. Quare? Ut electos, qui ibi detinebantur injuste propter originale peccatum, liberaret et ad coelos reduceret. Unde dicitur per Prophetam: Ero mors tua, o mors (Ose. XIII, 14). Momordit Dominus infernum, quia inde partem abstulit, et partem reliquit. Tertia die resurrexit. Sexta enim feria crucifixus est, sabbato quievit in sepulcro, die Dominico resurrexit a mortuis, sicut praedixerat. Unde dicit ad patrem: Exsurgam diluculo (Psal. LVI, 9). Ascendit ad coelos, quadragesimo die resurrectionis suae. Nam per XL dies conversatus est cum discipulis suis, et manducavit cum illis, sicut legimus, partem piscis assi, et favum mellis. Bibit etiam cum illis, sicut Petrus (1273B)dixit: Nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis (Act. X, 14). Quare manducavit cum illis post resurrectionem? Non ut cibo corporali indigeret, sed ut demonstraret verum corpus se sumpsisse de sepulcro, non factitium. Cibus autem ille ita deficiebat a virtute divinitatis illius, ut postmodum non esset; sicut, verbi gratia, gutta aquae deficit a nimio calore ignis. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedet, quia habitat in magnitudine paternae majestatis feliciter. Inde, id est, de coelis, venturus judicare vivos et mortuos. Vivos, qui tunc vivi reperientur, quia iste mundus plenus erit 510 hominibus. Mortuos, qui corpore mortui erunt. Vel vivos, justos; mortuos, peccatores. (1273C)Credo in Spiritum sanctum. Sanctum dicit ad distinctionem maligni, in quem nullus debet credere. Sanctam Ecclesiam catholicam, subaudis, credo. Ecclesia Graece, Latine congregatio fidelium. Hoc distat inter congregationem et convocationem, quia convocatio fit de fidelibus, congregatio vero non solum, sed etiam de infidelibus, et de animalibus, et de lapidibus. Καθολικὸς Graece, universalis Latine, quia sancta Ecclesia per universum mundum dilatata est. Sanctorum communionem, id est, societatem, quia unum Deum credunt, uno baptismate sunt renati, uno Spiritu sancto confirmati, et ad unam vitam aeternam transire merebuntur. Remissionem peccatorum credo esse in Ecclesia, primum per baptismum, deinde per martyrium, demum per (1273D)eleemosynam, postmodum per orationem, et caetera bona opera. Carnis resurrectionem credo, quia in hac carne, in qua nunc sumus, in die resurgemus. Sed quid restat? Vita aeterna, id est vita sine termino. Hoc distat inter aeternum, et perpetuum, et temporale: hoc aeternum, quod non habuit initium, nec finem habebit, ut Deus; perpetuum, quod initium, sed finem non habebit, ut sunt homines, et angeli: qui homines, licet moriantur in corpore, in anima immortales erunt; temporale est, quod utrumque habet, et initium, et finem, ut sunt animalia et bestiae.

CAPUT XLII. DE TERTIAE, SEXTAE NONAEQUE HORAE OFFICIIS. (1274A) Horam tertiam, sextam et nonam Daniel et tres pueri supplicationibus devoverunt; scilicet ut ab ortu diei in tempus precationis tres horae porrectae Trinitatis nobis reverentiam declararent: pariter a tertia ad sextam, [et inde] usque ad nonam per [paria] lucis intervalla ratis dimensionibus terminata, Trinitas ter die rogata coleretur. Illud etiam occurrit ad probationem venerabilis Trinitatis, quod Spiritus sanctus hora tertia, hoc est, suo loco et numero et tempore descendit ad terras impleturus gratiam, quam Christus promisit. Nam et sexta hora Christus passus in nonam patibuli cruciamenta porrexit. Tali enim sacramento legitimis ad precem (1274B)temporibus per ternas horas Trinitatis perfectio aut laudatur celebritatibus, aut precibus impetratur. Licet et si computetur diurna celebritas per quaternarium usque in vespertinum officium, hoc est, quaterni significantur numeri, quia mundus quadrifarie divisus in Trinitate salvatur. Siquidem et in nocte stationes, et vigiliae militares in quatuor partes divisae ternis horarum spatiis secernuntur: ut et in ipsis nocturnis mundialibusque officiis Trinitatis mysterium veneretur.

CAPUT XLIII. DE VESPERTINIS HORIS. Vespertinum diurni finis officium et alternae lucis occasus est. Cujus ex Veteri Testamento solemnis (1274C)est celebratio. Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri adolerique altario aromata et thura mos erat. Testis est hymnidicus ille, regio ac sacerdotali perfunctus officio, dicens: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). In Novo quoque Testamento eodem tempore Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium sui corporis et sanguinis in initio tradidit: ut tempus illud sacrificii vesperum saeculi ostenderet. Scilicet proinde in honore ac memoria tantorum sacramentorum his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus, et personare in ejus cultibus, orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in ejus laudibus pariter exsultantes. Vesperum autem (1274D)vocatum est, a sidere, quod Vesper vocatur, et decedente sole exoritur. De quo Propheta dicit: Et vesperum super filios hominum producere facit (Job. XXXVIII, 32).

CAPUT XLIV. DE COMPLETIS. De completis autem celebrandis, id etiam in Patrum invenitur exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis, et palpebris dormitationem, aut requiem temporibus meis; donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI, 3 seqq.). Quis non (1275A)stupeat tantam in Dei amore animi devotionem, ut somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ad templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res fortiter nos debet admonere, ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum ejus, aut templum cupimus haberi sancti Spiritus, in quantum possumus, exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur, quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Ps. LXXV, 6). 511

CAPUT XLV. DE VIGILIIS. Antiqua vigiliarum devotio familiare bonum omnibus sanctis fuit. Sic Isaias denique propheta exclamat (1275B)ad Dominum, dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram (Isai. XXVI, 9). Item David: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae (Psal. CXVIII, 62). Hoc namque tempore vastator angelus transiens, primogenita Aegyptiorum percussit. Unde nos vigilare oportet, ne periculo Aegyptiorum admisceamur. Iisdem etiam horis venturum se esse Dominus in Evangelio Salvator astruxit. Unde et ad vigilandum auditores suos excitans dicit: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37). Et si vespertina, inquit, hora venerit, et si media nocte, et si galli cantu, et inveniat illos vigilantes, beati sunt. Itaque et vos estote parati, quia nescitis qua hora Filius (1275C)hominis venturus est (Marc. XIII, 35). Si quidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplis. Nam testatur Evangelium, quia erat Jesus pernoctans in orationibus Dei (Luc. VI, 12). Paulus et Silas in custodia publica circa medium noctis orantes hymnum cunctis audientibus dixisse vincti memorantur (Act. XVI, 25, 26). Ubi repente terrae motu facto, et concussis carceris fundamentis, et januis apertis, omnium vincula sunt soluta. Unde oportet his horis psallendi orandique frequentiam nos habere in sanctis officiis, finemque nostrum, vel si advenerit, sub tali actu exspectare securius.

CAPUT XLVI. DE MATUTINIS. De Matutinarum antiquitate et auctoritate testis (1275D)est idem David propheta, dicens: In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus (Psal. LXII, 7). Et alibi: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua (Ibid., CXVIII, 148). Cassianus autem dicit, matutinae solemnitatis officium novo adhuc tempore institutum esse primitus in Bethleem monasterio, ubi Dominus noster Jesus Christus pro redemptione humanae salutis ex virgine nasci dignatus est; sicque ex illo per universum mundum ejusdem celebrationis inoluit consuetudo. Diluculo autem (1276A)proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur. Matutina enim luce Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus. Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum justi et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes, evigilabunt.

CAPUT XLVII. DE ORDINE AD VISITANDUM INFIRMUM SEU UNGENDUM, EX NICAENO CONCILIO. « Jacobus apostolus dixit: Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum: et si in peccatis sit, remittentur (1276B)ei (Jac. V, 14). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo perungi possunt, quod ab episcopo confectum est, non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis in sua aut suorum necessitate ad ungendum. Nam idcirco presbyteris concessum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus potest, aut dignum ducit infirmum visitandum et benedicendum, et tangendum chrismate, sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti: quibus autem reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur esse concedendum? » Hac auctoritate promulgata, quotiescunque (1276C)fidelis infirmatur, ingrediuntur fratres ad aegrotum cum aqua benedicta, et cum cereis sive incenso ante oleum sanctum, et peragunt omnia, sicut in sacramentorum Libro continetur.

CAPUT XLVIII. DE HOC QUOD NON SIT POENITENTIA NEGANDA IN EXTREMIS, EX DECRETO LEONIS PAPAE. Ita ergo talium necessitati auxiliandum est, ut nec ratio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur, si etiam, jam amisso vocis officio, per indicia integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aegritudine fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia [ Edit. add. sacerdotis] significare non possint, testimonia eis fidelium prodesse debebunt, simul tamen et poenitentiae et reconciliationis (1276D)beneficium consequantur. 512

CAPUT XLIX. DE COMMUNIONE NON NEGANDA. De his qui in exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur, ita ut si quis egreditur de corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus et consecutus communionem oblationisque factus particeps, iterum convaluerit, sit inter eos qui communicationem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem (1277A)omni in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit. Horum vero causa, qui sine communione sunt defuncti, Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus a communionis remedio differretur. Nos quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.

Quomodo moriturus olim providebatur.

Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda, quam tempore: propter hoc Domino taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Ezech. XVIII, 33). Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum illi se obliget Judici, cui occulta omnia noverint revelari. (1277B)Post istas sacratissimas definitiones, quando aliquis Christianus articulum mortis persenserit imminere, primitus renovet confessionem suam cum puritate ac omni fiducia, deinde distribuat omnia quae possidet, post haec dimittat omnibus, qui in se peccaverunt, et reconcilietur. Tunc postulet missas et oblationes seu communionem sanctam. Qua percepta, etiam si ipso die comedit, mutet habitum in cilicio et cinere seu viliori indumento. Et tunc ingrediantur fratres cum omni gravitate, vel caeteri fideles cum aqua benedicta et cruce, et cum cereis seu incenso, dicentes, Kyrie eleison, Christe eleison, ter repetendo. Post haec dicat sacerdos: Ad vitam aeternam resuscitet eum Dominus, et misertus sit nostri. Tunc canendi sunt septem Psalmi Poenitentiales (1277C)cum litaniis, prout tempus permiserit. Interim vero legantur Passiones Dominicae ante eum, seu aliae Scripturae sacrae. His finitis, sequitur antiphona, Antequam nascerer. Psalmus: Domini est terra, cum repetitione, et dicitur ter Kyrie eleison, ut supra. Deinde sacerdos: In sinu Abrahae collocet eum Dominus, et misereatur nostri. Sequuntur orationes ad commendandam animam.

CAPUT L. DE EXSEQUIIS MORTUORUM, ET EORUM COMMEMORATIONE. De his ita Augustinus in libro de cura agenda pro mortuis, et in libro Civitatis Dei. Qui facit, inquit, exsequias mortuorum, ob amorem illius facit, qui promisit corpora resurrectura: « Neque enim contemnenda (1277D)sunt et abjicienda corpora defunctorum, maxime fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia opera bona usus est Spiritus sanctus. Unde et antiquorum fidelium funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, ac sepulturae provisae: ipsique cum viverent, de sepeliendis seu transferendis suis corporibus filiis mandaverunt, et Tobias (Tob. II, 9, et XII, 12) sepeliendis mortuis Deum promeruisse commendatur. Ipse Dominus die tertia resurrecturus, gloriosae mulieris bonum opus praedicit (1278A)praedicandum, et Joseph, qui eum sepelivit, mire collaudatur. » Ac ideo pro nostris defunctis certare debemus, quatenus possint participes fieri eorum, quos Christus a claustris revocavit inferni. Simili etiam modo celebramus officia pro ipsis, quomodo celebrantur in illis diebus, quando Christus descendit ad inferna, in quibus et creditur mortuus. Denique in aliquibus locis generaliter pro omnibus defunctis omni tempore, exceptis Pentecostes et festis diebus, oratur in officio vespertinali, in aliquibus quotidie pro eis missa celebratur. In Kalendis etiam seu diebus anniversariis per novem psalmos, et responsoria, seu lectiones, simili modo officia persolvuntur: et ideo juxta Augustinum « non praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, (1278B)quas faciendas pro omnibus Christianis fidelibus, etiam tacitis nominibus eorum, sub generali commemoratione suscepit Ecclesia, ut quibus ista desunt, parentes, aut filii, aut qualescunque cognati, vel amici, ab una eis exhibeatur matre communi. Si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta et pia fide pro mortuis, puto quod nihil prodesset spiritibus eorum, si quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur. »

Quapropter rite celebrantur illi tres dies generaliter ab omnibus infra trigesimum, qui vocantur, tertius, septimus, atque tricesimus. De tertio enim die seu septimo ita habetur in libro Numerorum: Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc fuerit immundus, septem diebus aspergatur aqua lustrationis, die (1278C)tertia et septima, et sic mundabitur (Num. XIX, 11). Immunditia haec pro tactu cadaveris animam pollutam significat operibus mortuis: et quia neglexerit cultum Dei, in cogitatione, in vita, et in intellectu humiliter confitendo, offerimus sacrificium Deo tertia die, quatenus ab his peccatis purgetur. In expiatione vero diei tertii commendati defuncti, possumus ad memoriam reducere tertiam diem resurrectionis Domini, 513 in qua devotius est generaliter supplicandum. De septimo vero die habemus auctoritatem in libro Geneseos. Mortuo etenim Jacob in Aegypto, et translato a Joseph trans Jordanem cum comitatu maximo, celebraverunt ibidem exsequias cum planctu magno, et fecerunt septem dies (Gen. L). Et alibi: Luctus mortui septem dierum, fatui autem (1278D)omnes dies vitae ejus (Eccli. XXII, 13). Quod autem apud aliquos nonus dies celebratur, et vocabatur novendialis, Augustinus in libro Quaestionum redarguit, maxime cum nullus sanctorum hoc fecisse probatur, cum sit consuetudo gentilium. Sane septimus dies in Scripturis auctoritatem habet, quia septenarius numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est. Unde merito mortuis tanquam quiescentibus exhibetur. De tricesima die scriptum est in libro Numerorum (Num. XX, 30), Omnis autem (1279A)multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus, et Moysen fleverunt filii Israel in campestribus Moab triginta diebus (Deut. XXXIV, 8). David et filii Israel jejunaverunt pro Saul, et planxerunt eum planctu maximo. Et in Libro Sapientiae de tertio, septimo atque trigesimo die: Filii in mortuum produc lacrymas. Et post pauca: Propter delaturam autem amare fer luctum illius. Et iterum: Fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus propter detractionem (Eccli. XXXVIII, 16-18). Ubi primo dixit, propter delaturam uno die fieri luctum, et postea propter detractionem, uno vel duobus, tres dies introduxit in luctum. Quapropter et nos pro valde charissimis jejunare seu eleemosynas facere, atque interius pro eorum reatibus flere debemus, ut (1279B)quod illi in vita debuerunt facere, et non fecerunt, saltem nos pro illis cum Dei auxilio adimpleamus.

Interea dicunt aliqui, utrum pro omnibus Christianis licitum sit missas celebrare? Hinc Augustinus. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium revelari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt, qui cum viverent, haec sibi ut postea prodesse possent, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post mortem, nec tam malus ut ei non prosint ista post mortem. Est vero talis in bono, ut haec non requirat; et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum ab hac vita transierit, adjuvari. Quapropter oportet pro omnibus regeneratis (1279C)ista facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire.

Praesertim cum quidam ab hostibus captus, vinculisque ferreis mancipatus, a quodam servo Dei, scilicet germano suo, ut putabatur mortuus, celebratis pro eo quotidie missis more mortuorum, saepissime vincula solverentur, a quibus postea absolutus est.

Sed et hoc notandum, quia quod missae mortuorum absque Gloria et Alleluia, seu pacis osculo celebrantur, quod est indicium laetitiae, ad imitationem agitur officiorum, quae aguntur in morte Domini. Potest hoc addisci in homilia Origenis quinta libri Levitici, ubi dicit: « Sacrificium pro peccato non fit in oleo, dicit enim: Non superponet ei oleum, (1279D)cum jam pro peccato est. Quod ergo pro peccato est, nec oleum laetitiae, nec thus suavitatis imponitur. » Ac ideo absque Gloria et Alleluia celebratur, quia sine oleo et thure Romani in vespertinis seu vigiliis atque matutinis defunctorum tres tantummodo psalmos recitant, scilicet ob sepulturam triduanam Domini. At hi, qui per novennarium numerum, sicuti est in Kalendarum diebus seu Anniversariorum, recolunt, figurant illa officia nocturnalia, quae in passione Domini rite celebrantur. Anniversaria dies (1280A)ideo repetitur defunctis, quoniam nescimus qualiter eorum causa habeatur in alia vita.

CAPUT LI. DE TERTIA, SEPTIMA ET TRIGESIMA DIE PRO DEFUNCTIS. Tertia dies specialiter pro animae absolutione celebratur, quia videlicet triplicis est naturae, irascibilis, concupiscibilis, et rationalis: et quia ingenio viget, intellectu, et memoria. Propter hoc igitur sacrificium die tertia peragitur, ut si quid temulentum [ Cod. Vat., cenulentum] ex carnis cohabitatione contraxit, obliteretur, et sanctae Trinitatis similitudo reparetur.

Dies septimus nihilominus officiis deputatur eisdem, (1280B)ut anima suo corpori reconcilietur: septenarius namque numerus ex ternario constat et quaternario, et ternarius animae tribuitur, quaternarius corpori deputatur, propter quatuor notissimos, quibus constat, humores. Est ergo quasi quaedam rixa corporis et animae, quae carne illiciente, eamque suis illecebris attrahente, peccavit. Ut ergo anima suo corpori pacificetur, holocaustum septima die [ Ms., septimi diei] peragitur. Ad hoc forte pertinet, quod in libro Ecclesiastici dicitur: Luctus mortui, septem dies: luctus autem fatui, omnes dies ejus vitae (Eccli. XXII, 13). Haec de tertia et septima die, auctoritative quidem [ Ms., auctoritativa quaedam] breviter diximus.

Caeterum de trigesima die in Dialogorum libris (1280C)legimus, beatum Gregorium praecepisse diebus triginta continuis pro quodam monacho nomine Justo [ Cod. Vat. omitt., Justo], sibique necessario medico, quem ipse, ob scelus rei peculiaris, damnaverat, missas et orationes percelebrari. Quibus expletis, divina manifestatum est revelatione, communionem sanctorumque societatem recepisse [ Ms., societatem redditam]. Haec ergo salutifera inolevit consuetudo, ut trigesima dies defunctorum devotis frequententur officiis. [Possumus etiam et hic auctoritatis aliquid adhibere, nam 514 Aaron primum sacerdotum triginta diebus legitur flevisse populus (Num. XX, 30).] Sunt qui dicunt hoc agi pro perfectione tricenarii numeri: nam Dominus triginta annorum aetate baptizatus est. Et David (1280D)triginta annorum, regni suscepit gubernaculum. Primum etiam hominem, in triginta annorum aetate creatum doctores asserunt, et nostra corpora in mensuram aetatis plenitudinis Christi, credimus et speramus resurrectura: multaque exstant alia hujus rei mysteria. Celebratur ergo dies tricesima, ut in anima incorruptionis renovetur juventus, et corpus quod in humilitate sepultum fuerat, resurgat in gloria, configuratum corpori claritatis Christi (Philip. III, 21).

CAPUT LII. DE MISSA INNOCENTIUM. (1281A) De missa Innocentium particulariter in Antiphonario sic. Gloria in excelsis Deo non cantatur, nec Alleluia, sed quasi in tristitia deducitur dies ille. Compositor officii praesentis Innocentium: Voluerunt et planxerunt: sicut separat nos ab actu malorum Judaeorum in Coena Domini, sive in Parasceve, seu in Sabbato sancto, omittendo oscula sive caetera consueta, sic conjungit in praesenti festivitate dolori devotarum feminarum. Causa earum tristitiae omittimus, Gloria in excelsis Deo, et Alleluia.

CAPUT LIII. DE HOC CUR MAGISTRI ECCLESIAE QUADRAGESIMAE TEMPUS ANTE DOMINI PASSIONEM OBSERVANDUM STATUERUNT. (1281B) Congrua autem ratione magistri Ecclesiae Quadragesimae tempus ante Domini passionem observandum esse statuerunt, ut intelligamus quia praesentis vitae afflictio immortalitatem futuram parit. Ad quam rem confirmandum ipse Dominus, qui quadraginta diebus ante passionem jejunavit, quadraginta etiam post resurrectionem cum discipulis conversatus est, utrumque tempus quadraginta dierum numero complens, ut ostenderet in praesenti vita tempus esse afflictionis, et in futura gaudii. Cum enim quadraginta diebus ante passionem jejunaret, quasi clamabat: Nisi poenitentiam egeritis, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII, 24). Et Petrus: Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant (1281C)adversus animam (I Petr. II, 11). Cum vero post resurrectionem cum discipulis conversaretur, eorum corda laetificans, quasi illud gaudium ineffabile promittebat, de quo alibi ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Et iterum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Jejunavit autem non solum quadraginta diebus, sed etiam noctibus, ut si prospera blandiantur, quae significantur per dies, sive adversa terreant, quae significantur per noctes, immobilis perseveret animus Christianus, sicut faciebat ille qui dicebat: Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. Ut seductores et veraces, sicut (1281D)qui ignoti et cogniti (II Cor. VI, 8).

CAPUT LIV. ORATIONES SUPER POENITENTEM. Exaudi, Domine, preces nostras, et confitentium tibi parce peccatis; ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat. Per Dominum.

Alia. Praeveniat hunc famulum tuum, quaesumus, Domine, misericordia tua; et omnes iniquitates ejus celeri indulgentia deleantur.

Alia. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, nec sit ab hoc famulo tuo clementiae tuae longinqua (1282A)miseratio: sana vulnera, ejusque remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus separatus, tibi semper, Domine, valeat adhaerere. Per Dominum.

Alia. Domine Deus noster, qui offensione nostra non vinceris, sed satisfactione placaris: respice, quaesumus, ad hunc famulum tuum, qui se tibi peccasse graviter confitetur; tuum est absolutionem criminum dare, et veniam praestare peccantibus, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum, quam mortem. Concede ergo, Domine, hoc, ut et tibi poenitentiae excubias celebret, et correctis actibus suis conferri sibi a te sempiterna gaudia gratuletur. Per Dominum.

Alia. Precor, Domine, clementiam tuae majestatis ac nominis, ut huic famulo tuo, peccata et facinora (1282B)sua confitenti, veniam dare, et praeteritorum criminum culpas relaxare digneris, qui humeris tuis ovem perditam reduxisti ad caulas; qui publicani precibus vel confessione placatus es, tu etiam, Domine, et huic famulo tuo placare, tu ejus precibus benignus assiste, ut in confessione flebili permanens, clementiam celeriter exoret, et sanctis ac sacris altaribus restitutus spei rursus aeternae et coelesti gloriae reformetur. Per Dominum.

Alia. Omnipotens sempiterne Deus, confitenti tibi huic famulo tuo pro tua pietate peccata relaxa: ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam, quam indulgentia tuae pietatis ad veniam. Per Dominum.

Alia. Omnipotens et misericors Deus, qui peccatorum (1282C)indulgentiam in confessione celeri postulasti, succurre lapsis, miserere confessis: ut quos delictorum catena constringit, magnitudo pietatis absolvat. Per Dominum. 515

CAPUT LV. DE POENITENTIBUS. Poenitentibus exemplum Job primus exhibuit, quando post funera vel flagella adhuc in sua redargutione etiam in cilicio et cinere lamenta poenitudinis sumpsit, dicens: Idcirco ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII, 6). Post hunc nobis David poenitentiae magisterium praebuit, quando gravi vulnere lapsus, dum audisset a propheta peccatum suum, confestim poenituit, et culpam suam poenitentiae confessione sanavit (II Reg. XII). Sic Ninivitae et alii (1282D)multi peccata sua confessi sunt, et poenitentiam egerunt. Displicuerant sibi quales fuerant, et quales per Deum facti sunt illi placuerunt (Jon. III, 5).

Est autem poenitentia medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Deus ad misericordiam provocatur: quae non tempore pensatur, sed profunditate luctus et lacrymarum. Poenitentia autem non mensium ac temporum cursu pensatur, sed poena, qua anima cruciatur, et mortificatur caro. Hi vero, qui poenitentiam gerunt, proinde capillos et barbam nutriunt, unde monstrent abundantiam criminum, quibus caput (1283A)peccatoris gravatur. Capilli enim pro vitiis accipiuntur. Vir enim si comam nutriat, ut ait Apostolus, ignominia est illi (I Cor. II, 14). Ipsam enim ignominiam suscipiunt poenitentes pro merito peccatorum. Quod vero in cilicio prosternuntur, per cilicium quippe recordatio est peccatorum, propter haedos ad sinistram futuros. Inde ergo confitentes in cilicio prosternuntur, tanquam dicentes: Et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Quod cinere asperguntur; vel ut sint memores, quia cinis et pulvis sunt, vel quia pulveres facti sunt, id est, impii facti sunt. Unde et illi praevaricatores primi homines recedentes a Deo, malisque factis offendentes Creatorem, in pulverem, unde facti sunt, redierunt. Bene ergo in cilicio et cinere poenitens deplorat peccatum, (1283B)quia in cilicio asperitas et compunctio peccatorum; in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco in utroque poenitentiam agimus, ut in compunctione cilicii agnoscamus vitia, quae per culpam commisimus; et per favillam cineris perpendamus mortis sententiam, ad quam peccando pervenimus.

Poenitentiae autem remedium Ecclesia catholica in spe indulgentiae fidenter alligat exercendos homines, et post unum baptismi sacramentum, quod singulari traditione commendatum sollicite prohibet iterandum, medicinali remedio poenitentiae subrogat adjumentum, cujus remedio egere se cuncti agnoscere debent pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus, (1283C)honore duntaxat et dignitate servata, ita ut sacerdotibus et levitis, Deo tantum teste, fiat; a caeteris vero, attestante coram Deo solemniter sacerdote, ut hoc tegat fructuosa confessio, quod temerarius appetitus, aut ignorantiae nota contraxisse negligentius videtur: ut sicut in baptismo omnes iniquitates remitti, vel per martyrium nulli peccatum credimus imputari, ita poenitentiae compunctione fructuosa fateamur deleri peccata. Lacrymae enim poenitentium apud Deum pro baptismate reputantur. Unde et quamlibet sint magna delicta, quamvis gravia; non est tamen in illis Dei misericordia desperanda. In actione enim poenitudinis, ut supra dictum est, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum (1283D)Deus non spernit (Psal. L, 19). Verumtamen quanto in peccando fuit ad malum promptior mentis intentio, tanto devotior debet esse in poenitendo afflictio.

Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. Ille autem vere poenitentiam agit, qui nec poenitere perpetrata negligit, nec adhuc poenitenda committit. Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit, hic lamentum habet, sed mundationem non habet. Si qui autem per gratiam Dei ad poenitentiam convertuntur, perturbari non debent, (1284A)si rursus post emendationem, relicto vitio, corda pulsentur; dum non possunt bonae conversationi nocere, si talis cogitatio non erumpat in consensu vel in opere. Ferre enim sine perfectione vitiorum cogitationes non est ad damnationem, sed ad probationem. Nec est occasio subeundi discriminis, sed potius agendae virtutis [ Isid., augendae perfectionis]. Nam et si quis circa finem suum per poenitentiam desinat esse malus, non ideo debet desperare, quia in termino est ultimae vitae: quoniam Deus non respicit quales antea fuimus, sed quales circa finem existemus. Ex fine enim suo unumquemque aut justificat, aut condemnat, sicut scriptum est: Ipse judicat extrema terrae (I Reg. II, 10). Et alibi: Universorum finem ipse considerat (Job. XXVIII, (1284B)3). Proinde non dubitamus circa finem justificari hominem per poenitentiam et compunctionem; sed quia raro hoc fieri solet, metuendum est; ne dum ad finem differtur conversio, incerta occupet mors, antequam subveniat poenitentia. Pro qua re etsi bona est ad extremum conversio, melior tamen est, quae longe ante finem agitur, ut ab hac vita securius transeatur.

CAPUT LVI. DE SYMBOLO NICAENO. Symbolum autem, quod tempore sacrificii populo praedicatur, CCCXVIII sanctorum Patrum collatione apud synodum Nicaenam est editum. Cujus verae fidei regula tantis doctrinae mysteriis praecellit, ut de omni parte fidei loquatur; nullaque pene sit haeresis, (1284C)cui per singula verba vel sententias non respondeat. Omnes enim erroris, impietatum, perfideique blasphemias calcat, et ob hoc universis Ecclesiis pari confessione a populo proclamatur. 516

CAPUT LVII. DE REGULA FIDEI. Haec est, post Apostolorum Symbolum certissima fides, quam doctores nostri tradiderunt, ut profiteamur Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius essentiae, ejusdemque potestatis et sempiternitatis. Unum Deum invisibilem, ita ut in singulis personarum proprietate servata, nec substantialiter Trinitas dividi, nec personaliter debeat omnino confundi. Patrem quoque confiteri ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum nec genitum, nec ingenitum; sed (1284D)ex Patre et Filio procedentem. Filium a Patre nascendo procedere, Spiritum vero sanctum procedendo non nasci. Ipsum vero Filium ex Virgine sine peccato hominem suscepisse, ut quem sola bonitate creaverat, sponte lapsum misericorditer repararet. Quem veraciter crucifixum, et tertia die resurrexisse, et cum eadem ipsa carne glorificata ascendisse in coelum, in qua ad judicium vivorum et mortuorum exspectatur venturus. Et quod divinam humanamque substantiam, in utroque perfectus, una Christus persona gestaverit; quia nec geminavit utriusque substantiae integritas personam, nec confudit geminam unitas personae substantiam. Altero (1285A)quippe neutrum exclusit, quia utrumque unius intemerato jure servavit, quod Novi et Veteris Testamenti salubris commendat auctoritas: illa per prophetiam, ista per historiam veraciter persolutam.

Et quod neque de Deo, neque de creatura saeculi sit cum paganis aut cum haereticis aliquid sentiendum in his, quibus a veritate dissentiunt; sed quod in utroque Testamento divina protestantur eloquia, hoc tantummodo sentiendum: quod sive hominem, sive universa, nulla necessitate Deus creaverit; nullam esse omnino visibilem, invisibilemque substantiam, nisi aut quae Deus sit, aut a bono Deo bona creata sit; sed Deus summe et incommutabiliter bonus, creatura vero inferius et mutabiliter bona; et (1285B)quod animae origo incerta sit, et quod Angelorum natura vel animae non sit pars divinae substantiae; sed Dei creatura ex nihilo condita. Ideo incorporea anima absque dubio, et Deo et angelis, a quibus comprehendi et transferri potest, corporea esse evidenter ostenditur. Ad imaginem autem Dei creata est, pietate morum, sine qua fides divini cultus [non] perficitur. Et ut unusquisque Deum, proximumve in Deo diligens, usque ad dilectionem quoque inimicorum pertendendo proficiat, ut proficiendo perveniat.

Alterum quoque alterius pollui non posse peccato, ubi par voluntas non tenetur consensio. Legitimas nuptias non credi damnatas, licet ex eis quoque originali peccato obnoxia credatur nasci posteritas, (1285C)eisque jure fidelium virginum vel continentium praeferenda doceatur integritas. Nec unum Trinitatis baptisma, quod nefas est, iteretur, neque pro diversitate tradentium ministrorum singulis putetur quibusque conferri, sed a Deo singulari potestate donari. De quo dictum legimus: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto; et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I, 33, 34). Et ne poenitentiae remediis nos egere non putemus pro quotidianis humanae fragilitatis excessibus, sine quibus in hac vita esse non possumus: (1286A)ita ut poenitentia fructuosa universa fateamur deleri peccata, sicut scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2).

Nullum quoque suis viribus, sed per divinam gratiam capiti Christo subjungi, atque indisruptae pacis perseverantiam, in unitate Ecclesiae ipsius solidari: nec humanae voluntatis arbitrio boni quidquam deputandum aestimari; secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri; bona quoque temporalia bonis malisque communia a Deo creari, ejusque dispensatione singulis quibusque vel tribui vel negari: quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus aut improbandus est, (1286B)aut probandus; certa vero aeternaque bona solos posse bonos in futuro consequi, quorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri; hic habentem primitias spiritus, in futuro perfectionem; hic sustentari in spe, postea pasci in re; hic videre per speculum et in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum ad speciem fuerit ducta per fidem, quando perficiatur, ut summi Dei bonis fruamur aeternis, fruendo [temporalibus] in Deo non oberimus et proximis; eam quoque nos spem resurrectionis habere, ut eodem ordine eademque forma, qua ipse Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus in eodem corpore, in quo sumus, vel vivimus, non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes; (1286C)ipsum quoque Satanam cum angelis suis atque cultoribus aeterno incendio condemnandum, neque secundum quorumdam sacrilegam disputationem ad pristinam, id est, angelicam dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum.

Haec est catholicae traditionis fidei vera integritas, de qua si unum quodlibet respuatur, tota fidei credulitas amittitur. Lege homiliam XXXVII sancti Augustini in prima parte super Joannem evangelistam cujus initium est: Verba Domini nostri Jesu Christi, quae habuit cum Judaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent, etc.