De divinatione mortis et vitae

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De divinatione mortis et vitae
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


De divinatione mortis et vitae (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0963) (0963D)De his quae a me ad humanae vitae cautelam inventa sunt, unumquodque me tibi mittere non piguit. Superest ut tu in his per inspiratam tibi divinitus prudentiam, operando laborem impendas, certus quod decumbentium vel fugitivorum, vel monomachorum, vel aliorum similium eventibus, non fallacem poteris capere praescientiam. Si argumentum regulare, quod huic scripturae subjeci diligenter inspexeris, consulturus igitur sic facito: Sume nomen vel decumbentis, vel in fugam lapsi, vel depugnaturi, vel alterius cujuslibet de quo inquiris, et collige numerum ejus, deinde lunam considera, quota fuerit ea die, qua vel aeger decubuit, vel fugitivus elapsus est, vel quota futura sit cum monomachus depugnaturus est, et caetera hujusmodi, numerumque regularem qui ei lunae ascriptus est numero nominis adjunge. Tum summam quae ex his (0964D)conficitur, per viginti novem divide, et numerum qui superfuerit collige, inspectaque figura, quo in loco idem numerus sit positus inquire. Si eum inveneris in ζωῇ μεγάλῃ, et de aegro agitur, cito convalescet: si de fugitivo, cito revertitur; si de gladiatore, vincet. Si autem in μέσῃ ζωῇ, omnia haec difficilius evenient; si autem in ζωῇ μίκρᾳ, licet prosperum, difficilem tamen exitum habitura; quod si in eo loco fuerit in quo θάνατος μεγάλη inscriptus est, aeger post longam infirmitatem morietur; fugitivus diu quaesitus non invenietur: gladiator tamen difficile superabitur. Eadem in μέσῳ θανάτῳ celeriora fient, et in μίκρῳ θανάτῳ celerrima. Ponatur, exempli gratia, pugna Hectoris et Achillis. Luna erit decima septima, quae habet numerum regularem DCCCXCIII. Achillei nomen habet MCCLXXVI, qui simul juncti, faciunt MM. CLXIX. Hos partire per XXIX, et quod superfuerit, id est, (0965A)viginti tria, quaere in forma regulari, et invenies illud in eo loco ubi scribitur ζωὴ μεγάλη. Si idem de Hectore feceris, invenies residuum numerum in μίκρῳ θανάτῳ, quae positio numerorum victorem Achillem et Hectorem victum significat absque ambiguitate. Est et alius modus. Si numerus lunae fuerit in ὑπογείῳ, et numerus hominis in ὑπεργείῳ, periclitabitur quidem homo, evadet tamen. E contrario, si hominis numerus in ὑπογείῳ, lunae vero fuerit in ὑπεργείῳ, sub specie prosperorum, adversa contingent. At vero si uterque numerus, hominis videlicet, ac lunae, supra horizontem fuerit inventus, procul dubio prospera pollicentur, sed si ambos infra horizontem esse constiterit, adversa omnia provenient.

Ejusdem numeri divisio per xxix. XXIII. XIV. (0965B) XVII. X. VI. XV. XXVII. XXIX. XXVIII. I. XXVII. (0966A)Dies lunae cum numeris divisio. XXII. Luna 1. M. DLXXXIX. XXIV. Luna 2. M. CXVI. II. Luna 3. M. CXIX. VIII. Luna 4. M. CCCXV. XIII. Luna 5. DCCCXVIII. XXIII. Luna 6. DCXXIV. XV. Luna 7. CCCCIV. X. Luna 8. DCCCLXX. XXIX. Luna 9. DCLXVI. XXVIII. Luna 10. DCXXXIX. XXIX. Luna 11. DCXCIV. V. Luna 12. M.CCCCXLIII. XXI. Luna 13. M. DCCCLXXX. XVII. Luna 14. M. DCLXXXIV. II. Luna 15. M. CX. X. Luna 16. DXXXV. XVII. Luna 17. DCCCXCIII. XIII. (no ap