De diuisione

This is the stable version, checked on 9 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De diuisione
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus

PRAEFATIO

recensere

/4/ Quam magnos studiosis afferat fructus scientia diuidendi quamque apud peripateticam disciplinam semper haec fuerit in honore notitia, docet et Andronici, diligentissimi senis de diuisione liber editus; et hic idem a Plotino grauissimo philosopho comprobatus et in libri Platonis, qui *Sophistes* inscribitur commentariis a Porphyrio repetitus, et ab eodem per hanc introductionis laudata in Categorias utilitas. Dicit enim necessarium fore generis, speciei, differentiae, proprii, accidentisque peritiam, cum propter alia multa tum propter utilitatem quae est maxima partiendi. Quare, quoniam maximus usus est facillimaque doctrina, ego id quoque sicut pleraque, omnia Romanis auribus tradens, introductionis modo habitaque in eandem rem et competenti subtilique tractatione et moderata breuitate perscripsi, ut nec anxietas decisae orationis et non perfectae sententiae legentium /6/ mentibus ingeratur; nec putet superuacuam loquacitatem harum rerum inexperiens, rudis, insolensque noui audientium mentes habere aequum, nec ullus liuor id quod et arduum natura est et ignotum nostris, nobis autem magno et labore et legentium utilitate digestum, obliquis morsibus obtrectationis obfuscet, denique potius uiam studiis, nunc ignoscendo nunc etiam comprobando, quam frena bonis artibus stringant, dum quicquid nouum est imprudenti obstinatione repudiant. Quis enim non uideat plurimum ad bonarum artium ualere defectum si apud mentes hominum numquam sit desperatio displicendi? Sed si cui per haec quaedam paratur anxietas aut obscuriora sunt fortasse quam ipse desiderat, nihil ad me cognitionem facilem pollicentem, neque enim rudibus haec totius artis sed imbutis et ulteriore paene loco progressis legenda et discenda proponimus. Qui uero huius operis ordo sit cum *De ordine Peripateticae disciplinae* mihi dicendum esset diligenter exposui. Sed haec hactenus.

DIVISIO DIVISIONUM

recensere

Nunc diuisionis ipsius nomen diuidendum est et secundum unumquodque diuisionis uocabulum uniuscuiusque propositi proprietas partesque tractandae sunt, diuisio namque multis modis dicitur. Est enim diuisio generis in species, est rursus diuisio cum totum in proprias distribuitur partes, est alia cum uox multa significans in significationes proprias recipit sectionem. Praeter has autem tres est alia diuisio quae secundum accidens fieri dicitur. Huius triplex modus est: unus cum subiectum in accidentia separamus, alius cum accidens in subiecta diuidimus, tertius cum accidens in accidentia secamus (hoc ita fit si utraque eidem subiecto inesse uideantur). Sed /8/ harum omnium exempla subdenda sunt quatenus totius huius ratio diuisionis eluceat.

Genus diuidimus in species cum dicimus "animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia; rationabilium alia mortalia, alia immortalia" uel cum dicimus "coloris alia quidem sunt alba, alia nigra, alia media". Oportet autem omnem generis in species diuisionem aut in duas fieri partes aut in plures, sed neque infinitae species esse possunt generis nec minus duabus. Hoc autem cur eueniat posterius demonstrandum est.

Totum in partes diuididur quotiens in ea ex quibus est compositum unumquodque resoluimus, ut cum dico domus aliud esse tectum, aliud parietes, aliud fundamenta, et hominem anima coniungi et corpore, cumque hominis dicimus partes esse Catonem, Virgilium, Ciceronem et singulos qui, cum particulares sint, uim tamen totius hominis iungunt atque componunt; neque enim homo genus, nec singuli homines species, sed partes quibus totus homo coniungitur.

Vocis autem in significationes proprias diuisio fit quotiens una uox multa significans aperitur et eius pluralitas significationis ostenditur, ut cum dico "canis" quod est nomen et hunc quadrupedem latrantemque designat et caelestum qui ad Orionis pedem morbidum micat; est quoque alius, marinus canis, qui in immoderatam corporis magnitudinem crescens caeruleus appellatur.

Sed huius diuisionis duplex modus est, aut enim unum nomen multa significat aut oratio iam uerbis nominibusque composita. Et nomen quidem multa significat ut id quod supra proposui, oratio uero multa designat ut est:

Aio te, Aeacida, Romanos uincere posse.

Et nominis quidem per significationes proprias diuisio aequiuocationis partitio nuncupatur, orationis uero in significationes proprias distributio ambiguitatis discretio est, quam Graeci amphiboliam dicunt, ita ut nomen multa significans aequiuocum, oratio uero multa designans amphibola atque ambigua praedicetur. /10/

Eorum autem quae secundum accidens diuiduntur subiecti in accidentia diuisio est ut cum dicimus "omnium hominum alii sunt nigri, alii candidi, alii medii coloris", haec enim accidentia sunt hominibus, non hominum species, et homo his subiectum, non horum genus est.

Accidentis uero in subiecta sectio euenit ut est "omnium quae expetuntur alia in anima, alia in corporibus sita sunt", animae namque atque corpori id quod expetitur accidens, non genus, est, et boni quod in anima et corpore situm est non sunt haec species sed subiecta.

Accidentis uero in accidentia diuisio est ut "omnium candidorum alia sunt dura", ut margarita, "alia liquentia", ut lac, liquor namque et albedo atque durities haec sunt accidentia, sed album in dura et liquida separatum est. Cum ergo sic dicimus, accidens in alia accidentia separamus.

Sed huiusmodi diuisio uicissim semper in alterutra permutatur, possumus enim dicere "eorum quae dura sunt alia sunt nigra, alia alba" et rursus "eorum quae liquida alia sunt alba, alia nigra"; sed haec rursus conuersa diuidimus: "eorum quae sunt nigra alia sunt dura, alia liquentia".

Differt autem huiusmodi diuisio omnibus quae supra sunt dictae, nam neque significationem partiri possumus in uoces, cum uox in significationes proprias discernatur, nec partes in totum diuiduntur, quamuis totum separetur in partes, nec species secatur in genera, licet genus in species diuidatur.

Quod uero superius dictum est, hanc diuisionem ita fieri si utraque eidem contingerent inesse subiecto, si attentius perspicitur liquet, nam cum dicimus eorum quae dura sunt alia esse alba, alia nigra, ut est lapis atque hebenum, manifestum est hebeno utraque inesse, et duritiem scilicet et nigredinem. In caeteris quoque id diligens lector inueniet.

Quibus autem summa ope ratio ueritatis inquiritur, his prius intelligendum est quae sit horum omnium simul proprietas quibusque inter se singillatim differentiis segregentur. Omnis enim uocis et generis totiusque diuisio secundum se diuisio nuncupatur, reliquae uero tres in accidentis distributione ponuntur.

Secundum se autem diuisionis huiusmodi differentia est. Differt enim diuisio generis a uocis diuisione quod uox quidem in proprias semper significationes separatur, /12/ genus non in significationes sed in quadam a se quodammodo creatione disiungitur, et genus semper speciei propriae totum est et uniuersalius in natura, aequiuocatio uero uniuersalior quidem significata re dicitur, tantum uoce non etiam totum est in natura.

Illo quoque a uocis distributione diuiditur, quod nihil habent commune praeter solum nomen quae sub ea uoce sunt, quae uero sub genere collocantur et nomen generis et definitionem suscipiunt.

Amplius quoque non eadem apud omnes uocis est distributio: quod apud nos dicitur canis cum eius multae significationes in lingua Romana sint simpliciter fortasse praedicatur in barbara, cum ea quae apud nos uno nomine nuncupantur illi pluribus fortasse significent. Generis uero apud omnes eadem diuisio distributioque permanet, unde fit ut uocis quidem diuisio ad positionem consuetudinemque pertineat, generis ad naturam, nam quod apud omnes idem est natura est, consuetudinis uero est quod apud aliquos permutatur. Et hae quidem sunt differentiae generis distributionis et uocis.

Generis quoque sectio totius distributione seiungitur quod totius diuisio secundum quantitatem fit, partes enim totam substantiam coniungentes actu aut ratione animi et cogitatione separantur, generis uero distributio qualitate perficitur. Nam cum hominem sub animali locauero tunc qualitate diuisio facta est, quale namque animal est homo idcirco quoniam quadam qualitate formatur, unde quale sit animal homo interrogatus aut "rationale" respondebit aut certe "mortale".

Amplius <quoque> genus omne naturaliter prius est propriis speciebus, totum autem partibus propriis posterius; partes sunt quae totum iungunt, compositi sui perfectionem alias natura tantum, alias ratione quoque temporis antecedunt, unde fit ut genus in posteriora, totum uero in priora soluamus. Hinc quoque illud uere dicitur: si genus interimatur statim species deperire, si species /14/ interempta sit non peremptum genus in natura consistere. Contra euenit in toto, nam si pars totius perit totum non erit, cuius pars una sit interempta; sin totum pereat partes permanent distributae, ut si de integra domo quis abstulerit tectum, totum quod ante fuit intercipit, sed pereunte toto parietes et fundamenta constabunt.

Amplius quoque genus speciebus materia est, nam sicut aes accepta forma transit in statuam ita genus accepta differentia transit in speciem; totius uero partium multitudo materia est, forma uero earundem partium compositio. Nam sicut species ex genere constat et differentia, ita totum constat ex partibus, unde fit ut totum ab unaquaque parte sua partium ipsarum compositione differat, species uero a genere differentiae coniunctione.

Amplius quoque species idem semper quod genus est, ut homo idem est quod animal et uirtus idem est quod habitus, partes uero non semper idem quod totum, neque enim manus idem est quod homo nec idem paries quod domus. Et in his quidem quae dissimiles partes habent hoc clarum est, sed non eodem modo in his quae similes, ut in aeris uirgula cuius partes, quia sunt continuae quia eiusdem sunt aeris, uidentur idem esse quod totum est, sed falso; fortasse enim idem sint partes huiusmodi substantia, non etiam quantitate.

Restat autem uocis et totius distributionis differentias dare. Differunt autem quod totum quidem constat partibus, uox uero non constat ex his quae significat; et fit totius quidem diuisio in partes, uocis autem fit non in partes sed in eas res quas uox ipsa significat, unde fit ut sublata parte una totum pereat, sublata una re quam uox significat multa designans uox illa permaneat.

DIVISIO GENERIS

recensere

Nunc ergo quoniam secundum se diuisionis differentiae dictae sunt generis distributio pertractetur. Primum quid genus sit definiendum est: genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod /16/ quid sit praedicatur, species uero est quam sub genere collocamus, differentia qua aliud ab alio distare proponimus.

Et est quidem genus quod interroganti quid quaeque res sit conuenit responderi, differentia quae ad qualis percontationem rectissime respondetur; nam cum quis interrogatur "Quid est homo?" recte "Animal", "Qualis est homo?" conuenienter "Rationabilis", respondetur.

Diuiditur autem genus alias in species, alias in differentias si species quibus genus oportet diuidi nominibus carent, ut cum dico "animalium alia rationabilia sunt, alia irrationabilia" rationabile et irrationabile differentiae sunt. Sed quoniam speciei huius quae est animal rationabile nomen unum non est, idcirco pro specie differentiam ponimus eamque superiori generi copulamus, omnis enim differentia in genus proprium ueniens speciem facit, unde fit ut materia quaedam genus sit, forma differentia, cum autem propriis nominibus species appellantur, non in differentias generis fit recta diuisio.

Unde est ut ex pluribus terminis definitio colligatur. Si enim omnes species suis nominibus appellarentur ex duobus solis terminis omnis fieret definitio; ut cum dico "Quid est homo?" quid mihi necesse esset dicere "Animal rationale mortale" si animal rationale esset nomine proprio nuncupatum, quod cum reliqua differentia, id est mortali, iunctum definitionem hominis uerissima ratione et integra conclusione perficeret? Nunc autem ad definitiones integras specierum diuisio necessaria est et forte in eodem diuisionis definitionisque ratio uersetur, nam diuisionibus iunctis una componitur definitio.

Sed quoniam alia sunt aequiuoca, alia uniuoca, et quae sunt uniuoca ipsa in generum suscipimus sectiones, quae uero sunt aequiuoca in his diuisio sola significationis est, uidendum prius est quid sit uniuocum quid aequiuocum ne, cum ista fefellerint, aequiuocum nomen quasi in species ita in significatiuas /18/ resoluamus. Unde fit ut rursus ad diuisionem necessaria sit definitio, quid enim sit aequiuocum quid uniuocum definitione colligimus.

Sunt autem differentiae aliae per se, aliae uero per accidens, et harum aliae sunt consequentes, aliae statim relinquentes. Statim relinquentes sunt huiusmodi, dormire uel sedere uel stare uel uigilare, consequentes uero ut capilli crispi (si non amissi sint) et glauci oculi (si non sint quadam extrinsecus debilitate turbati). Sed haec ad generis diuisionem sumenda non sunt, neque enim ad definitionem sunt commoda; omne enim quicquid ad diuisionem generis aptum est idem ad definitiones rectissime congregamus, illa uero quae per se sunt sola ad diuisionem generis apta sunt, haec autem informant perficiuntque uniuscuiusque substantiam, ut hominis rationabilitas et mortalitas.

Sed has quemadmodum probare possimus utrum ex eo sint genere statim relinquentium an consequentium an in substantia permanentium hoc modo mihi uidendum est, neque enim sufficit scire quas in diuisione sumamus nisi illud quoque sit cognitum, quemadmodum easdem ipsas quae sumendae et quae reiciendae sunt rectissime cognoscamus. Videndum ergo primum est utrum proposita differentia omni possit et semper inesse subiecto; quod si ipsa uel actu uel ratione seiungitur, haec a diuisione generis separanda est. Si enim saepe et actu et ratione seiungitur, ex eorum est genere quae statim relinquunt, ut sedere quidem frequentius separatur et actu ipso a subiecto diuiditur. Quae uero ratione sola a subiecto diuiduntur ea sunt consequentium differentiarum, ut glaucis oculis esse a subiecto ratione seiungimus, ut cum dico "Est animal luminibus glaucis, ut quilibet homo", quod si hic non esset huiusmodi non eum /20/ res aliqua esse hominem prohiberet.

Aliud rursus est quod ratione separari non possit, quod si separatum sit species interimatur, ut cum dicimus inesse homini ut solus numerare possit uel geometriam discere. Quod si haec possibilitas ab homine seiungatur, homo ipse non permanet; sed haec non statim earum sunt quae in substantia insunt, nam non idcirco homo est quoniam haec facere potest, sed quoniam rationalis est atque mortalis. Hae igitur differentiae propter quas species consistit ipsae et in definitione speciei et in generis eius diuisione quod continet speciem collocantur. Et uniuersaliter dicendum est, quaecumque differentiae huiusmodi sunt ut non modo praeter eas species esse non possit sed propter eas solas sit, hae uel in diuisione generis uel in speciei definitione sumendae sunt.

Quoniam uero quaedam sunt quae differunt quae contra se in diuisionibus poni non debent, ut in animali rationale et bipes (nullus enim dicit "Animalium alia sunt rationabilia, alia duos pedes habentia" idcirco quod rationale et bipes, licet differant, nulla a se oppositione disiunguntur), constat quaecumque a se aliqua oppositione differunt eas solas differentias sub genere positas genus ipsum posse disiungere.

Sunt autem oppositiones quatuor: aut ut contraria, ut bonum malo, aut ut habitus et priuatio, ut uisus et caecitas, quamquam sint et quaedam res in quibus discernere difficultas sit utrum in contrariis an in priuatione uel habitu ea oporteat collocari, ut sunt motus quies, sanitas aegritudo, uigilatio somnus, lux tenebrae -- sed haec alias, nunc autem de reliquis oppositionibus dicendum est. Tertia oppositio est quae est secundum affirmationem et negationem, ut:

Socrates uiuit
Socrates non uiuit.

Quarta secundum relationem, ut pater filius, dominus seruus.

Secundum quas igitur harum quattuor oppositionum /22/ diuisio generis sit rectissima ratione monstrandum est, manifestum est enim et oppositiones esse quattuor et species et genera per opposita separari. Nunc ergo dicendum est secundum quam oppositionem harum quattuor uel quemadmodum species a genere disiungi conueniat.

Et prima quidem sit contradictionis oppositio, uoco autem contradictionis oppositionem quae affirmatione et negatione proponitur.

In hac igitur negatio per se nullam speciem facit, nam cum dico "homo" uel "equus", et aliquid huiusmodi, species sunt, quicquid autem quis in negatione protulerit speciem non declarat, non esse enim hominem non est species. Omnis enim species esse constituit, negatio uero quicquid proponit ab eo quod est esse disiungit, ut cum dico "homo" quasi si sit quiddam locutus sum, cum uero "non homo" substantiam hominis negatione destruxi. Sic igitur per se caret diuisio generis in species negatione.

Necesse est autem saepe speciem negatione componere cum ea quam simplici nomine speciem uolumus assignare nullo uocabulo nuncupatur, ut cum dico "Imparium numerorum alii primi", ut tres, quinque, uel septem, "alii non primi", ut nouem, et rursus "Figurarum aliae sunt rectilineae, aliae non rectilineae" et "Colorum alii sunt albi, alii nigri, alii nec albi nec nigri". Ergo quando nomen unum speciebus positum non est, eas negatione proferre necesse est. Hoc igitur cogit interdum necessitas, non natura.

In eodem quoque quotiens negatione facimus sectionem prius aut affirmatio aut simplex dicendum est nomen, ut est "Numerorum alii sunt primi, alii non primi", nam si prius negatio dicta sit, tardior fit rei quam proponimus intellectus. Nam cum primum dicis esse aliquos numeros primos, cum quales sint primi exemplo uel definitione docueris, quales non sint primi mox auditor intelliget. Sin uero e contrario feceris, aut neutra subito aut tardius utraque cognoscet, diuisio uero quae propter apertissimam generis naturam reperta est debet potius ad intelligibiliora deducere.

Amplius quoque prior affirmatio est, posterior negatio, quod autem primum /24/ est in diuisione quoque oportet primitus ordinari. Necesse est quoque semper finita infinitis esse priora, ut aequale inaequali, uirtutem uitiis, certum incerto, stabile fixumque mutabili. Sed omnia quae aut definita parte orationis aut affirmatione proferuntur plus finita sunt quam aut nomen cum particula negatiua aut tota negatio, quare finito potius quam infinito est facienda diuisio.

Haec quidem dicta sunt de oppositione quam affirmatio negatioque constituit, illa uero quae secundum habitum priuationemque fit ipsa quoque superiori uidetur esse consimilis. Negat enim quodammodo priuatio habitum, sed differt quod semper quidem potest esse negatio, priuatio uero non semper, sed tunc quando habitum habere possibile est (hoc uero nos iam Praedicamenta docuerunt). Quare forma quaedam intelligitur esse priuatio, non enim tantum priuat sed etiam circa se ipsam priuatum quemque disponit. Neque enim solum oculum caecitas priuat lumine sed ipsa quoque secundum se priuatum luce disponit, caecus enim dicitur ad priuationem quodammodo quasi dispositus et affectus (hoc quoque Aristoteles testatur, in Physicis). Unde fit ut priuationis differentia ad generum diuisionem frequenter utamur.

Sed hic quoque eodem modo sicut in contradictione faciendum est, prius enim ponendus est habitus, qui est affirmationi consimilis, post priuatio, quae negationi. Aliquotiens tamen priuationes quaedam habitus uocabulo proferuntur, ut "orbus", "caecus", "uiduus", aliquotiens cum particula priuationis, ut cum dicimus "finitum" et "infinitum", "aequum" et "inaequale", sed in his "aequum" et "finitum" in diuisione prima ponenda sunt, priuationes secundae.

Ac de oppositione quidem priuationis et habitus haec dicta sufficiant.

Contrariorum uero oppositio dubitatur fortasse an secundum /26/ priuationem et habitum esse uideatur, ut album et nigrum, an album quidem priuatio nigri sit, nigrum uero albi -- sed haec alias, nunc autem ita tractandum est tamquam si sit aliud oppositionis genus, sicut est in Praedicamentis ab ipso quoque Aristotele dispositum.

In contrariis autem generum multa diuisio est, fere enim cunctas differentias in contraria ducimus, sed quoniam contraria sunt alia medio carentia, alia mediata, ita quoque diuisio facienda est, ut "Colorum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra".

Fieret autem omnis definitio omnisque diuisio duobus terminis praedicatis nisi, ut supra iam dictum est, indigentia (quae saepe existit) in nomine prohiberet. Quo autem modo utraeque duobus terminis fierent erit manifestum hoc modo. Cum enim dico "Animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia" animal rationale ad hominis definitionem contendit, sed quoniam animalis rationalis unum nomen non est ponamus ei nomen a litteram: "rursus a litterae", quod est animal rationale, "alia sunt mortalia, alia immortalia". Volentes igitur definitionem hominis reddere dicemus:

Homo est a littera mortalis

nam si hominis definitio est animal rationale mortale, animal uero rationale per a litteram significatur, idem sentit "a mortale" tanquam si diceretur "animal rationale mortale", a enim, ut dictum est, animal rationale significat. Sic ergo a littera et mortali, duobus terminis, facta definitio est; quod si reperirentur in omnibus quoque nomina, duobus semper terminis tota definitio constitueretur. Diuisio uero nominibus positis quoniam semper in duos terminos secatur manifestum est si quis generi et differentiae cum deest nomen imponat, ut cum dicimus: "Figurarum quae sunt trilaterae aliae sunt aequilaterae, aliae duo latera habentes aequa, aliae totae inaequales". Trina igitur ista diuisio si sic proferretur fieret duplex: "Figurarum quae trilaterae /28/ sunt aliae sunt aequales, aliae inaequales; inaequalium aliae sunt duo latera tantum aequa habentes, aliae tria inaequalia", id est omnia; et cum dicimus "Rerum omnium alia sunt bona, alia mala, alia indifferentia", quae nec bona scilicet nec mala, si ita diceretur gemina diuisio proueniret: "Rerum omnium alia sunt differentia, alia indifferentia; differentium alia sunt bona, alia mala". Ita ergo diuisio omnis in gemina secaretur si speciebus et differentiis uocabula non deessent.

Quartam uero oppositionem diximus quae est secundum ad aliquid, ut pater filius, dominus seruus, duplex medium, sensibile sensus. Haec igitur nullam habent substantialem differentiam qua a se discrepent, immo potius habent huiusmodi cognationem qua ad se inuicem referantur ac sine se esse non possint. Non est ergo generis in relatiuas partes facienda diuisio, sed tota huiusmodi sectio a genere separanda est, neque enim hominis species est seruus aut dominus nec numeri medium aut duplum.

Cum igitur quattuor sint differentiae, affirmationis et negationis si non necesse est semper tamen relationis reicienda diuisio est, priuationis et habitus et contrariorum sumendae. Maxime autem contrarietas in differentiis ponenda est nec non etiam priuatio, idcirco quoniam contra habitum quiddam contrarium uidetur apponere, ut est finitum et intinitum; quanquam enim sit priuatio, infinitum tamen contrarii imaginatione formatur, est quaedam namque, ut dictum est, forma.

Dignum uero inquisitu est utrum in species an in differentias recte genera diuidantur, definitio namque diuisionis est generis in species proximas distributio. Oportet igitur secundum naturam diuisionis et secundum definitionem in proprias species semper fieri generis disgregationem (sed hoc interdum fieri nequit propter eam quam supra reddidimus causam, multis enim speciebus non sunt nomina) atque ideo, quoniam quaedam sunt prima genera, quaedam ultima, quaedam media: primum quidem ut substantia, ultimum ut animal, medium /30/ ut corpus, corpus namque animalis genus est, substantia corporis, sed neque super substantiam quicquam inueniri potest quod generis loco ualeat collocari neque sub animali, homo namque species, non genus, est.

Quare antiquior uidebitur speciei diuisio si non sit indigentia nominum, quod si his omnibus non abundamus, prima genera usque ad ultima conuenit in differentias separare. Hoc autem fit hoc modo, ut primum genus in suas differentias disgregemus non in posteriores, et posterius rursus in suas sed non in posteriores. Neque enim eaedem sunt differentiae corporis quae animalis, si quis enim dicat "Substantiae aliud est corporale, aliud incorporale" recte diuisionem fecerit, hae namque differentiae propriae substantiae sunt; si quis uero sic, "Substantiarum alia sunt animata, alia inanimata", hic non recte substantiae differentias disgregauit, corporis namque differentiae sunt, non substantiae, id est secundi generis non primi. Quare manifestum est secundum proprias differentias, non secundum posterioris generis, priorum generum diuisionem esse faciendam.

Quotiens autem genus aut in differentias aut in species soluitur, post diuisionem factam mox definitiones aut exempla subdenda sunt, sed si quis definitionibus non abundet satis est exempla subicere, ut cum dicimus "Corporum alia sunt animata" subiciamus "ut homines uel ferae; alia inanimata, ut lapides".

Oportet autem diuisionem quoque, sicut terminum neque diminutam esse, neque superfluam, nam neque plures species quam sub genere sunt oportet apponi nec pauciores, ut in se ipsa diuisio sicut terminus conuertatur. Conuertitur enim terminus sic: "Virtus est mentis habitus optimus", rursus "Habitus mentis optimus uirtus est". Sic etiam diuisio: "Omne genus aliquid eorum erit quae sunt species", rursus "quaelibet species proprium genus est".

Fit autem generis eiusdem multipliciter diuisio, ut omnium corporum et quaecumque alicuius sunt magnitudinis. Sicut enim circulum in semicirculos et in eos quos Graeci *tomeas* uocant (nos diuisiones possumus dicere) distribuimus, et tetragonum alias ducto per angulum /32/ diametro in triangula, alias in parallelogrammata, alias in tetragona separamus, ita quoque genus, ut cum dicimus "Numerorum alii sunt pares, alii impares" et rursus "alii primi, alii non primi", et "Triangulorum alia sunt aequilatera, alia duo sola latera aequa habentia, alia totis inaequalia lateribus" et rursus "Triangulorum alia sunt rectiangula, alia acutos habentia tres angulos, alia obtusum". Sic igitur generis unius fit diuisio multiplex.

Illud autem scire perutile est, quoniam genus una quodammodo multarum specierum similitudo est quae earum omnium substantialem conuenientiam monstret, atque ideo collectiuum plurimarum specierum genus est, disiunctiuae uero unius generis species. Quae quoniam differentiis informantur, ut dictum est, idcirco sub uno genere minus duabus speciebus esse non possunt, omnis enim differentia in discrepantium pluralitate constat. Sed de diuisione generis et speciei perplura dicta sunt.

DEFINITIO

recensere

Hanc igitur insistentibus uiam promptior per diuisionem generis ad speciei definitionem facultas aperitur, oportet autem non solum quas ad definitionem sumamus differentias addiscere, sed ipsius quoque definitionis artem diligentissima cognitione complecti. Et illud quidem, an ulla possit definitio demonstrari et quemadmodum per demonstrationem ualeat inueniri, et quaecumque de ea subtilius in postremis Analyticis ab Aristotele tractata sunt, praetermittam, solam tantum exsequar regulam definiendi.

Rerum enim aliae sunt superiores, aliae inferiores, aliae mediae. Superiores quidem definitio nulla complectitur idcirco quod earum superiora genera inueniri non possunt; porro autem inferiores, quae sunt indiuidua, specificis differentiis carent, quocirca ipsae quoque a definitione seclusae sunt; mediae igitur quae et habent genera et de aliis uel /34/ de generibus uel de speciebus uel indiuiduis praedicantur sub definitionem cadere possunt.

Data igitur huiusmodi specie quae et genus habeat et de posteriori praedicetur, primo eius sumo genus et illius generis diffferentias diuido; et adiungo differentiam generi, et uideo num illa differentia iuncta cum genere aequalis possit esse cum ea specie quam circumscribendam definitione suscepi. Quod si minor fuerit species, illam differentiam rursus quam dudum cum genere posueramus quasi genus ponimus eamque in alias suas differentias separamus, et rursus has duas differentias superiori generi coniungimus, et, si aequauit speciem, definitio speciei esse dicetur, sin minus, secundam differentiam rursus in alia separamus. Quas omnes coniungimus cum genere et rursus speculamur si omnes differentiae cum genere illi aequales sunt speciei quae definitur. Et postremo totiens differentias differentiis distribuimus usque dum omnes iunctae generi speciem aequali definitione describant.

Huius autem rei clariorem facient exempla notitiam hoc modo. Sit nobis propositum quod definire uelimus "nomen". Vocabulum ergo nominis de pluribus nominibus praedicatur et est quodammodo species sub se continens indiuidua. Definio ergo nomen sic. Sumo eius genus quod est uox et diuido: "Vocum aliae sunt significatiuae, aliae uero minime". Vox autem non significatiua nihil ad nomen, etenim nomen significat; sumo ergo differentiam quae est significatiua et iungo cum genere, id est cum uoce, et facio "uox significatiua" et tunc respicio utrum genus hoc et differentia nomini sint aequalia.

Sed nondum aequalia sunt, potest enim et uox significatiua esse et nomen non esse, sunt enim quaedam uoces quae dolorem designant, aliae quae animi passiones naturaliter quae nomina non sunt, ut interiectiones. Rursus ipsam uocum significantiam in alias differentias diuido: "Vocum significatiuarum aliae sunt secundum positionem, aliae /36/ sunt naturaliter", et uox quidem significans naturaliter nihil ad nomen, uox uero significans positione hominum nomini congruit. Quocirca duas has differentias significatiuam et secundum positionem, iungo cum uoce, id est cum genere, et dico: "Nomen est uox significatiua secundum placitum".

Sed rursus mihi non aequatur ad nomen, sunt namque et uerba uoces significatiuae et secundum positionem; non igitur solius nominis definitio est. Distribuo iterum differentiam quae est secundum positionem et dico "Secundum positionem uocum significatiuarum aliae sunt cum tempore, aliae sine tempore", et differentia quidem cum tempore nomini non iungitur idcirco quod uerborum est consignificare tempora, nominum uero minime; restat ergo ut congruat illa differentia quae est sine tempore. Iungo igitur has tres differentias generi et dico: "Nomen est uox significatiua ad placitum sine tempore".

Sed rursus mihi non plena conclusio definitionis occurrit, potest enim uox et significatiua et secundum positionem et sine tempore esse et nomen non esse unum sed nomina iuncta, quae est oratio, ut:

Socrates cum Platone et discipulis

sed quamquam imperfecta quidem haec sit oratio, tamen est oratio. Quocirca ultima differentia quae est sine tempore aliis item differentiis diuidenda est, et dicemus: "Vocum significatiuarum secundum positionem sine tempore aliae sunt quarum pars extra aliquid significat", hoc pertinet ad orationem, "aliae quarum pars extra nihil significat", hoc pertinet ad nomen, nominis enim pars nihil extra designat. Fit ergo definitio sic: "Nomen est uox significatiua secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars extra significatiua est separata".

Videsne igitur quam recta definitio constituta sit? Nam quod dixi "uocem" a caeteris sonis nomen disiunxi, quod "significatiuam" apposui nomen a non significatiuis uocibus separaui, quod "secundum placitum" et "sine tempore" a naturaliter significantibus uocibus et a uerbis proprietas nominis distributa est, quod eius partes extra nihil significare proposui ab oratione distinxi, cuius partes aliquid separatae extra significant. Unde fit ut quodcumque nomen fuerit illa definitione claudatur et ubicumque haec ratio definitionis aptabitur illud nomen esse non dubitem. /38/

Illud quoque dicendum est, quod genus in diuisione totum est, in definitione pars, et sic est definitio quasi quaedam partes totum coniungant, sic est diuisio quasi totum soluatur in partes, et est similis diuisio generis totius diuisioni, definitio totius compositioni. Namque in diuisione generis animal totum est hominis, intra se enim complectitur hominem, in definitione uero pars est, specie namque genus cum aliis differentiis iunctum componit, ut cum dico "Animalium alia sunt rationabilia, alia irrationabilia" et rursus "Rationabilium alia sunt mortalia, alia immortalia", animal rationalis totum est et rursus rationale mortalis, et haec tria hominis. Si uero in definitione dicam:

Homo est animal rationale mortale

tria haec unum hominem iungunt, quocirca pars ipsius et genus et differentia reperitur.

Sic igitur in diuisione genus totum est, species pars, eodem quoque modo differentiae totum, partes in quas illae diuiduntur. In definitione uero et genus et differentiae partes sunt, definita uero species totum.

Sed haec hactenus.

DIVISIO TOTIUS

recensere

Nunc de ea diuisione dicemus quae est totius in partes, haec enim erat secunda diuisio post generis diuisionem. Quod enim dicimus totum multipliciter significamus: totum namque est quod continuum est, ut corpus uel linea uel aliquid huiusmodi; dicimus quoque totum quod continuum non est, ut totum gregem uel totum populum uel totum exercitum; dicimus quoque totum quod uniuersale est, ut hominem uel equum, hi enim toti sunt suarum partium, id est hominum uel equorum, unde et particularem unumquemque hominem dicimus; dicitur quoque totum quod ex quibusdam uirtutibus constat, ut animae alia potentia est sapiendi, alia sentiendi, alia uegetandi.

Tot igitur modis cum totum dicatur, facienda totius diuisio est primo quidem, si continuum fuerit, in eas partes ex quibus ipsum /40/ totum constare perspicitur, aliter enim diuisio non fit. Hominis enim corpus in partes suas diuideres, in caput, manus, thoracem, pedes, et si quo alio modo secundum proprias partes fit recta diuisio.

Quorum autem multiplex est compositio multiplex etiam diuisio, ut animal separatur quidem in partes eas quae sibi similes habent partes, in carnes, et ossa, rursus in eas quae sibi similes non habent partes, in manus, in pedes, eodem quoque modo et nauis et domus. Librum quoque in uersus atque hos in sermones, hos autem in syllabas, syllabas in litteras soluimus, ita fit ut litterae et syllabae et nomina et uersus partes quaedam totius libri esse uideantur, alio tamen modo acceptae non partes totius sed partes partium sint.

Oportet autem non omnia speculari quasi actu diuidantur sed quasi animo et ratione, ut uinum aquae mixtum diuidimus in uina aquae mixta, hoc actu, diuidimus etiam in uinum et aquam ex quibus mixtum est, hoc ratione, haec enim iam mixta separari non possunt.

Fit autem totius diuisio et in materiam atque formam, aliter enim constat statua ex partibus suis, aliter ex materia atque forma, id est ex aere et specie.

Similiter etiam illa tota diuidenda sunt quae continua non sunt eodem quoque modo et ea quae sunt uniuersalia, ut "Hominum alii sunt in Europa, alii in Asia, alii in Africa".

Eius quoque totius quod ex uirtutibus constat hoc modo facienda est diuisio: "Animae alia pars est in uirgultis, alia in animalibus" et rursus "eius quae est in animalibus alia rationalis, alia sensibilis est" et rursus haec aliis sub diuisionibus dissipantur. Sed non est anima horum genus sed totum, partes enim hae animae sunt, sed non ut in quantitate, sed ut in aliqua potestate atque uirtute, ex his enim potentiis substantia animae iungitur. Unde fit ut quiddam simile habeat huiusmodi diuisio et generis et totius diuisioni, nam quod quaelibet eius pars fuerit animae praedicatio eam sequitur, ad generis diuisionem refertur, cuius ubicumque fuerit species ipsum mox consequitur genus; quod autem non omnis anima omnibus partibus iungitur sed alia aliis, hoc ad totius naturam referri necesse est. /42/

DIVISIO VOCIS

recensere

Restat igitur ut de uocis in significantias diuisione tractemus. Fit autem uocis diuisio tribus modis. Diuiditur enim in significationes ut aequiuoca uel ambigua, plures enim res significat unum nomen, ut "canis", plures rursus una oratio, ut cum dico Graecos uicisse Troianos. Alio autem modo secundum modum, haec enim non plura significant sed multis modis, ut cum dicimus "infinitum" unam rem quidem significat cuius terminus inueniri non possit, sed hoc dicimus aut secundum mensuram aut secundum multitudinem aut secundum speciem: secundum mensuram, ut est infinitum esse mundum, magnitudine enim dicimus infinitum; secundum multitudinem, ut est infinitam esse corporum diuisionem, infinitam namque diuisionum multitudinem significamus; rursus secundum speciem, ut infinitas dicimus figuras, infinitae enim sunt species figurarum. Dicimus etiam infinitum aliquid secundum tempus, ut infinitum dicimus mundum, cuius terminus secundum tempus inueniri non possit, eodem quoque modo infinitum dicimus Deum, cuius supernae uitae terminus inueniri secundum tempus non possit. Sic igitur haec uox non plura significat secundum se sed multimode de singulis praedicatur, unum tamen ipsa significans.

Alius uero modus secundum determinationem. Quotiens enim sine determinatione dicitur uox ulla, facit intellectu dubitationem, ut est "homo", haec enim uox multa significat, nulla enim definitione conclusa audientis intelligentiam multis raptat fluctibus erroribusque traducit. Quid enim quisque auditor intelligat ubi id quod dicens loquitur nulla determinatione concluditur? Nisi enim quis ita definiat dicens:

Omnis homo ambulat

aut certe:

Quidam homo ambulat

et hunc nomine, si ita contingit, designet, intellectus audientis quod rationabiliter intelligat non habet. Sunt etiam aliae determinationes, ut si quis dicat:

Det mihi!

quando uel quid dare debeat nullus intelligit nisi intellectus et certa /44/ ratio determinationis addatur, uel si quis dicat:

Ad me uenite!

quo ueniant uel quando nisi determinatione non cognoscitur. Est autem omne quidem ambiguum dubitabile, non tamen omne dubitabile ambiguum, haec enim quae dicta sunt dubitabilia quidem sunt, non tamen ambigua. In ambiguis enim uterque auditor rationabiliter se ipsum intellexisse arbitratur, ut cum quis dicit:

Audio Graecos uicisse Troianos

unus potest intelligere quod Graeci Troianos uicerint, alius quod Troiani Graecos, et uterque hoc dicentis ipsius sermonibus rationabiliter intellegunt. Cum autem dico:

Da mihi!

quid dare debeat nullus ex ipsis sermonibus rationabiliter auditor intelligit, quod enim ego non dixi ille potius suspicabitur quam aliqua ratione id quod a me prolatum non est perspicaciter uideat.

Tot igitur modis cum uocis diuisio fiat, aut per significantias aut per modum significationum aut per determinationem, in his quae secundum significantiam diuiduntur non solum diuidendae sunt significationes sed etiam diuersas res esse quae significantur definitione monstrandum est. Aristoteles enim hoc in Topicis diligenter praecepit, ut in his quae dicuntur bona alia sunt bona, ut ea quae boni retinent qualitatem, alia quae ipsa quidem nulla qualitale dicuntur sed quod bonam rem faciunt idcirco bona dicuntur.

Oportet autem maxime exercere hanc artem, ut ipse Aristoteles ait, contra sophisticas importunitates, si enim nulla subiecta sit res quam significat uox, designatiua esse non dicitur, sin uero una res sit quam significat uox, dicitur simplex, quod si plures, multiplex et multa significans. Diuidenda igitur haec sunt ne in aliquo syllogismo capiamur.

Sin uero amphibola oratio est, euenit ut aliquotiens utroque modo possibilia sint quae significantur, ut id quod superius dixi; potuit /46/ enim fieri ut Graeci uincerent Troianos et Troiani Gracos superarent. Sunt uero alia quae impossibilia sunt, ut cum dico hominem comedere panem, significat quidem quod homo panem comedat, rursus quod panis hominem, sed hoc impossibile est. Ergo quotiens ad contentionem uenitur diuidenda et possibilia et impossibilia, quotiens ad ueritatem sola possibilia dicenda, impossibilia relinquenda sunt.

Quoniam ergo plures sunt species plura significantium uocum, dicendum est quod aliae in particula multiplicitatem significationis habent, aliae in tota oratione, et eorum quae in particula habent pars ipsa aequiuoca dicitur, tota uero ipsa oratio secundum aequiuocationem multiplex, illa uero quae in oratione tota significationis multiplicitatem retinet (ut supra iam dictum est) ambigua nuncupatur.

Diuiditur autem significationes aequiuocarum secundum aequiuocationem unius particulae orationum definitione, ut cum dico:

Homo uiuit

intelligitur et uerus et pictus; diuiditur autem hoc modo:

Animal rationale mortale uiuit

(quod uerum est),

Animalis rationalis mortalis simulatio uiuit

(quod falsum est). Diuiditur qualibet adiectione quae terminet, uel generis uel casus uel alicuius articuli; ut cum dico:

Canna Romanorum sanguine sorduit

et calamum demonstrat et fluuium, sed diuidimus sic: articulo quidem, ut dicamus:

Hic Canna Romanorum sanguine sorduit

uel genere, ut:

Canna Romanorum sanguine plenus fuit

uel casu uel numero, in illo enim singularis tantum est, in illo pluralis, et de aliis quidem eodem modo.

Sunt autem alia secundum accentum, alia secundum orthographiam, et secundum accentum quidem ut "pone" et "pone", secundum orthographiam ut "quaeror" et "queror" ab inquisitione et /48/ querela; et haec rursus uel secundum ipsam orthographiam diuiduntur uel secundum actionem et passionem, quod "quaeror" ab inquisitione passiuum est, "queror" autem a querela agentis est.

Ambiguarum uero orationum facienda est diuisio, aut per adiectionem aut per diminutionem aut per diuisionem aut per aliquam transmutationem, ut cum dicitur:

Audio Troianos uicisse Graecos

ita dicamus:

Audio quod Graeci uicerint Troianos

haec enim ambiguitas quolibet eorum modo soluitur.

Non tamen ita diuidenda est omnis uocum significatio tamquam generis: in genere omnes species enumerantur, in ambiguitate uero tantae sufficiunt quantae ad eum sermonem possint esse utiles quem alterutra nectit oratio.

Ac de uocis quidem significatione sufficienter dictum est, est autem et de generis totiusque diuisione propositum atque expeditum.

DIVISIO PER ACCIDENS

recensere

Quare de omnibus secundum se partitionibus diligentissime pertractatum est.

Nunc de his diuisionibus dicemus quae per accidens fiunt. Harum autem commune praeceptum est, quicquid ipsorum diuiditur in opposita disgregari, ut si subiectum in accidentia diuidimus non dicamus "Corporum alia sunt alba, alia dulcia", quae opposita non sunt, sed "Corporum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra", eodem quoque modo in aliis secundum accidens diuisionibus diuidendum est.

Atque illud maxime perspiciendum, ne quid ultra dicatur aut minus, sicut fit in generis diuisione. Non enim oportet relinqui aliquod accidens ex eadem oppositione quod subiecto illi inest quod non in diuisione dicatur, neque uero addi aliquid quod subiecto inesse non possit.

Posterior quidem Peripateticae secta prudentiae differentias diuisionum diligentissima ratione perspexit et per se diuisionem ab ea quae est secundum accidens ipsasque inter se disiunxit atque distribuit, /50/ antiquiores autem indifferenter et accidente pro genere et accidentibus pro speciebus aut differentiis utebantur, unde nobis peropportuna utilitas uisa est et communiones harum diuisionum prodere et eas propriis differentiis disgregare.

Et de diuisione quidem omni quantum introductionis breuitas patiebatur diligenter expressimus.