De dissensionibus filiorum Ludovici Pii

This is the stable version, checked on 11 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De dissensionibus filiorum Ludovici Pii
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116


De dissensionibus filiorum Ludovici Pii

De dissensionibus filiorum Ludovici Pii (Nithardus S. Richarii), J. P. Migne 116.0076C

LIBER PRIMUS.

PRAEFATIO. 116.0045B|

Cum, ut optime, mi domine, nosti, jam pene annis duobus illatam a fratre vestro persecutionem vos vestrique haud quaquam meriti pateremini, antequam Cadhellonicam introissemus civitatem, praecepistis, ut res vestris temporibus gestas styli officio memoriae traderem. Opportuna quidem placidaque res fateor, fuerat praecepta, si otium tanti negotii ut digne exsequeretur, fuisset concessum. Nunc autem si quid minus, vel incultius quam oportuerit, pro rerum magnitudine huic operi inveneritis insertam, tanto facilior venia a vobis vestrisque mihi debetur, quanto me nostis eodem turbine quo et vos, dum hoc opus peregerim, esse agitatum. Praeterire autem ea quae temporibus pii patris vestri 116.0045C| gesta sunt, disposueram, sed facilius cuilibet legenti altercationum vestrarum veritas patebit, si quaedam, quae suo in tempore contigisse novimus, summotenus praelibavero. Avi quoque insuper vestri venerandam memoriam per omnia obmittere ratum minime videtur. Ac per hoc textus hinc sumat exordium.

Karolus bonae memoriae, et merito Magnus, imperator ab universis nationibus vocatus, hora videlicet plus minus diei tertia, in senectute bona decedens, omnem Europam omni bonitate repletam reliquit. Vir quippe omni sapientia et omni virtute, humanum genus suo in tempore adeo praecellens, ut omnibus orbem inhabitantibus terribilis, amabilis 116.0045D| pariterque et admirabilis videretur; ac per hoc omne imperium omnibus modis, ut cunctis manifeste claruit, honestum et utile effecit. Nam super omne quod admirabile fateor fore, Francorum Barbarorumque ferocia ac ferrea corda, quae nec Romana potentia domare valuit, hic solus moderato 116.0046B| terrore ita repressit, ut nihil in imperio moliri praeter quod publicae utilitati congruebat, manifeste auderent. Regnavit feliciter per annos duos et triginta, imperiique gubernacula nihilominus cum omni felicitate per annos quatuordecim possedit.

Haeres autem tantae sublimitatis Lodhuwicus filiorum ejus justo matrimonio susceptorum novissimus, caeteris decedentibus, successit. Qui, ut pro certo patrem obiisse comperit (815), Aquas ab Aquitania protinus venit: quo undique ad se venientem populum, absque quolibet impedimento, suae ditioni addixit; de caeteris, qui sibi creduli videbantur, deliberaturus. Initio quidem imperii suscepti pecuniam ingenti numero a patre relictam trifariam dividere jussit, et unam partem in causam funeris expendit, 116.0046C| duas vero inter se et sorores suas a patre justo matrimonio susceptas divisit, quas et instanter a palatio ad sua monasteria abire praecepit. Fratres quoque adhuc tenera aetate, Drogonem, Hugonem, et Theodericum, participes mensae effecit, quos et in palatio una secum nutriri praecepit, et Bernardo nepoti suo filio Pippini regnum Italiae concessit (818). Qui, quoniam ab eo paulo post defecit, capitur, et a Bertmundo Lugdunensis provinciae praefecto luminibus pariter et vita privatur. Hinc autem metuens ne post dicti fratres populo sollicitato eadem facerent, ad conventum publicum eos venire praecepit, totondit, ac per monasteria sub libera custodia commendavit (819). Quo peracto, filios suos justo matrimonio junxit, et universum imperium 116.0046D| inter eos ita divisit (821) ut Pippinus quidem Aquitaniam, Lodhuwicus autem Bajoariam, Lodharius vero post discessum ejus universum imperium haberet: cui et una secum imperatoris nomen habere concessit. Interea Irmengardis regina materque illorum decessit, ac paulo post Lodhuwicus imperator 116.0047A| Judith in matrimonium sumpsit (823), ex qua Karolus creatur.

Karolo quidem nato, quoniam omne imperium inter reliquos filios pater diviserat, quid huic faceret, ignorabat. Cumque anxius pater pro filio filios rogaret, tandem Lodharius consensit, ac sacramento testatus est, ut portionem regni, quam vellet, eidem pater daret, tutoremque ac defensorem illius se fore contra omnes inimicos ejus in futuro, jurando firmavit. Instigante autem Hugone, cujus filiam in matrimonium Lodharius duxerat (829), ac Mathfrido, caeterisque, sero se hoc fecisse poenituit, et quemadmodum illud quod fecerat annullare posset, quaerebat. Quod patrem matremque minime latuit, ac per hoc, hinc inde quod pater statuerat, 116.0047B| Lodharius diruere, etsi non manifeste, occulte studebat. Ad quod Bernardum quemdam ducem Septimaniae pater in supplementum sibi sumens, camerarium constituit, Karolumque eidem commendavit, ac secundum a se in imperio praefecit. Qui dum inconsulte republica abuteretur, quam solidare debuit, penitus evertit. Per idem tempus Karolo Alamannia per edictum traditur. Tum tandem Lodharius, quasi justa querimonia reperta, tam fratres quam et universam plebem veluti ad restaurandum reipublicae statum animabat. Quamobrem pariter cum omni populo patri ad Compendium superveniunt (830). Reginam velaverunt, fratres ejus Cunradum et Rodulfum totonderunt, atque in Aquitaniam servandos Pippino commiserunt. Bernardus 116.0047C| quoque fuga lapsus in Septimaniam se recepit. Eribertus frater ejus captus, ac luminibus privatus, in Italiam custodiendus traditur. Et Lodharius quidem eo tenore republica adepta, patrem et Karolum sub libera custodia servabat (831): cum quo monachos, qui eidem vitam monasticam traderent, et eamdem vitam illum assumere suaderent, esse praeceperat. Res autem publica, quoniam quisque cupiditate illectus sua quaerebat, quotidie deterius ibat. Quamobrem tam monachi, quos supra memoravimus, quam et caeteri, qui quod factum fuerat dolebant, illum percunctari coeperunt, si respublica eidem restitueretur, an eam pro viribus erigere ac fovere vellet, maximeque cultum divinum, quo omnis ordo tuetur ac regitur. Quod quia facile 116.0047D| confessum, in restauratione ejus ocius consensum est: assumptoque Guntbaldo quodam monacho, sub specie religionis in hoc negotio ad Pippinum Ludovicumque filios ejus occulte direxit: promittens, si in sua restitutione, una cum his qui hoc cupiebant, adesse voluissent, regnum utrisque se ampliare velle. Ac per hoc perfacile cupideque paruere, conventuque condicto, regina et fratres ejus eidem restituuntur, ac plebs universa ditioni ejus se subdidit. Hinc hi, qui cum Lodhario senserunt, in concilium deducti, et ab ipso Lodhario ad mortem dijudicati, aut, vita donata, in exsilium retrusi sunt. Lodharium quoque sola Italia contentum, ea pactione abire permisit, ut extra patris voluntatem nihil 116.0048A| deinceps moliri in regno temptaret. Cumque se haec ita haberent, et respublica paululum respirare videretur, confestim Guntbaldus monachus, quem supra memoravimus, quia multum in restitutione ejus laboraverat, secundus in imperio esse volebat. Quod quoniam Bernardus, ut praemissum est, olim fuerat, summa industria iterum esse certabat. Pippinus quoque et Lodhuwicus, quanquam eis regna, sicut promissum fuerat, aucta fuissent, tamen ut in imperio post patrem primi essent, uterque laborabat. At illi, per quos tunc respublica tractabatur, voluntati eorum obsistebant.

Per idem tempus (833) Aquitania Pippino dempta Karolo datur, et in ejus obsequio primatus populi, qui cum patre sentiebat, jurat. Quod quidem hi 116.0048B| quos supra retulimus, graviter ferentes, ut respublica inutiliter tractaretur, divulgant, populumque quasi ad justum regimen sollicitant. Walanam, Elisachar, Mathfridum, caeterosque, qui in exsilium retrusi fuerant, custodia emittunt: Lodharium, ut rempublicam invadat, compellunt. Insuper autem et Gregorium Romanae summae sedis pontificem, ut sua auctoritate liberius quod cupiebant perficere possent, sub eadem specie magnis precibus in supplementum suae voluntatis assumunt. Quamobrem imperator, una cum omni quod habebat imperio, tres reges, filiique ejus, adversus eum cum ingenti exercitu, insuper papa Gregorius eum omni comitatu Romano, Elisatam confluunt, juxtaque montem Siguualdi castra ponunt, ac variis affectionibus populum 116.0048C| ut a patre deficeret, filii compellunt. Novissime, quibusdam fuga lapsis, cum perpaucis pater capitur. Uxor ab eo dempta in Langobardiam exsilio mittitur, ac Karolus una cum patre sub magna custodia servatur. Gregorius siquidem papa itineris poenitudine correptus, tardius quam vellet Romam revertitur. Et Lodharius quidem iterum eo tenore imperium adeptum, quod injuste tam facile iterato obtinuit, iterato facilius juste amisit (834). Nam Pippinus et Lodhuwicus videntes quod Lodharius universum imperium sibi vindicare, illosque deteriores efficere vellet, graviter ferebant. Insuper autem dum huc Lambertus atque Mathfridus, quis illorum secundus post Lodharium in imperio haberetur, ambigerent, dissidere coeperunt. Et quoniam 116.0048D| quisque eorum propria quaerebat, rempublicam penitus negligebant. Quod quidem populus cernens, molestus erat. Occurrebat insuper etiam filiis verecundia et poenitudo, quod patrem bis honore privaverant; universae plebi, quod bis imperatorem dimiserant, ac per hoc hinc inde in restitutione ejus consentiunt, et undique ad Sanctum Dionysium, ubi tunc Lodharius patrem et Karolum servabat, affluere contendunt. Cernens Lodharius praedictam animositatem vires suas excedere, antequam conveniant, arma sumit: patrem ac Karolum dimittit, itinereque arrepto Viennam petit. Plebs autem non modica, quae praesens aderat, etiam etiamque Lodhario pro patre vim inferre volebat. Rege recepto, basilicam 116.0049A| sancti Dionysii una cum episcopis et omni clero confluunt, laudes Deo devote referunt, coronam et arma regi suo imponunt, et ad caetera deliberaturi contendunt. Lodharium pater persequi distulit, sed legatos, qui eum citra Alpes festinare juberent, post illum direxit. Pippinum ad se venientem benigne excepit, gratias in eo, quod pro sua restitutione laboraverat, egit: ac reverti eum in Aquitaniam, uti petiverat, permisit. Hinc inde fideles, qui evaserant, et rempublicam regere consueverant, confluunt: cum quibus itinere arrepto, Aquis hiematum petit, tandemque Lodhuwicum venientem gratanter excepit: quem et una secum causa praesidii esse praecepit. Interea hi, qui Judith in Italia servabant, audientes quod Lodharius fugam 116.0049B| inierat, et pater imperium regebat, arrepta Judith fugam ineunt, Aquis prospere perveniunt, gratum munus imperatori deferunt. Verumtamen haud est thoro regio recepta, donec se criminibus objectis innoxiam, quia criminator deerat, sacramento una cum propinquis coram plebe effecit.

Per idem tempus (835) Mathfridus et Lambertus, caeterique a parte Lodharii, penes Marcam Britannicam morabantur. Ad quos pellendos missus est Vodo, et omnes inter Sequanam et Ligerim degentes. Qui, manu valida collecta, hinc atque inde convenerunt. Et hos quidem paucitas, ac per hoc summa necessitas, unanimes effecit. Vodonem autem et suos maxima multitudo securos, discordes, et inordinatos reddidit. Quapropter praelio commisso, 116.0049C| fugerunt. Cecidit Vodo, et Odo, Vivianus, Fulbertus, ac plebis innumera multitudo. Quod quidem citato cursu victores Lodhario notantes, mandant ut quantocius posset illis cum exercitu occurrat. Qui libenter paruit, et Cavillonum collecta manu valida venit, civitatem obsidione cinxit: praeliando triduum obsedit, et tandem urbem captam una cum ecclesiis incendit. Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi praecepit. Gozhelmum et Senilam [Gauzelinum et Sanilam] capite punivit. Warino autem vitam donavit, et ut se deinceps pro viribus juvaret, jurejurando constrinxit. Hinc autem Lodharius et sui duobus praeliis feliciter gestis magnanimes effecti, universum imperium perfacile invadere sperantes, ad caetera deliberaturi Aurelianensem 116.0049D| urbem petunt. Quod pater audiens, e Francia manu valida collecta, insuper Lodhuwico filio suo, cum universis, qui trans Rhenum morabantur, in auxilium sibi assumpto, tantum facinus a filio in imperium commissum vindicaturus perrexit. Lodharius quoque eadem spe, qua Francos abducere consueverat, animatus, ire obvius ratum duxit. Ac per hoc hinc inde confluunt, supraque fluvium, juxta villam quae Calviacus dicitur castra ponunt. Sed Franci, eo quod imperatorem bis reliquerant, poenitudine correpti, et ut deinde tale quid committerent turpe judicantes, ad defectionem impelli dedignati sunt. Quamobrem cum nec fugae, nec praelii locum videret, ea pactione novissime praelium diremit, 116.0050A| ut infra dies statutos Alpibus excederet, ac deinceps, sine patris jussione, fines Franciae ingredi non praesumeret, et extra patris voluntatem in ejus imperio deinceps nihil moliri temptaret. Quod et ita se et suos servaturos, tam is quam et sui sacramento firmaverunt.

His ita compositis (838), pater, uti et cum quibus consueverat, imperium regebat. Videns autem quod populus nullo modo diebus vitae suae illum relinquere, uti consueverat, vellet, conventu Aquis hieme indicto, portionem regni his terminis notatam Karolo dedit, id est a mari per fines Saxoniae usque ad fines Ribuariorum, totam Frisiam, et per fines Ribuariorum comitatus Moilla, Halt, Trahammolant, Masagobbi [Masagouvi]. Deinde vero quidquid 116.0050B| inter Mosam et Sequanam usque Burgundiam una cum Viridunensi consistit: et de Burgundia, Tullensem, Odornensem, Bedensem, Blesensem, Parthensem, utrosque Barrenses, Brionensem, Tricasinum, Autisiodorensem, Senonicum, Wastinensem, Milidunensem, Stampensem, Castrensem, Parisiacum; et deinde per Sequanam usque in mare Oceanum, et per ipsum mare usque in Frisiam: omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fiscos, et omnia infra praedictos fines consistentia, cum omnibus ad se pertinentibus, in quacunque regione consistebant, et sui juris esse videbantur: una cum auctoritate divina atque paterna, praefato filio suo Karolo dedit, firmumque ut permaneret Dei omnipotentis clementiam exoravit. Hilduinus autem 116.0050C| abbas ecclesiae sancti Dionysii, et Gerardus comes Parisius civitatis caeterique omnes praedictos fines inhabitantes convenerunt, fidemque sacramento Karolo firmaverunt. Quod quidem Lodharius et Ludhuwicus audientes, graviter ferebant: unde et colloquium indixerunt. Ad quod venientes, cum nihil ex his indignari se posse viderent, callide dissimulantes quippiam se contra patris voluntatem moliri velle, discesserunt. Verumtamen ob id colloquium commotio non modica exorta est, sed facile quievit. Hinc autem Carisiacum mediante Septembrio venit, seditionemque quamdam similiter perfacile sedavit, ac praefato Karolo arma et coronam, necnon et quamdam portionem regni inter Sequanam et Ligerem dedit, Pippinum ac Karolum, ut videbatur, 116.0050D| unanimes effecit: ac deinde Pippinum in Aquitaniam abire cum gratia permisit; Karolum vero in partem regni, quam ei dederat, direxit. Quo veniens, omnes hos fines inhabitantes ad illum venerunt, et fidem sacramento commendati eidem firmaverunt. Eodem tempore nuntiatur quod Lodhuwicus a patre suo descivisset, et quidquid trans Rhenum regni continebatur, sibi vindicare vellet. Quod pater ejus audiens, indicto conventu, Magontiam convenit, ac trajecto exercitu fugere illum in Bajoariam compulit. Post Aquis exsultans rediit, quoniam, quocunque se verterat, nutu divino victor erat. Verumtamen ingruente senili aetate, et propter varias afflictiones pene decrepita imminente, mater ac primores populi, 116.0051A| qui in voluntate patris pro Karolo laboraverant, metuentes, si infectis rebus decederet, odia fratrum usque ad internecionem sibi insurgere, ratum duxerunt ut quemlibet e filiis pater in supplementum sibi assumeret: et si post discessum ejus caeteri concordes esse nollent. saltem hi duo unanimes effecti, valerent resistere invidorum factioni. Cumque necessitate instante, ac per hoc assiduis meditationibus in hac electione versarentur, universorum sententia consensit, si Lodharius certum se in hoc negotio praebere vellet, cum eo foedus iniri debere. Nam, uti praemissum est, idem olim patri matrique ac Karolo juraverat, ut partem regni quam vellet pater, eidem daret, et eamdem se consentire et protegere illi contra omnes inimicos omnibus diebus 116.0051B| vitae suae deberet. Quamobrem missos deligunt, et in Italiam ad Lodharium mittunt: promittentes, si patris voluntatem deinceps erga Karolum conservare vellet, omnia quae in illum hactenus delinquerat, remitti, et omne regnum, absque Bajoaria, inter illum et Karolum dividendum. Quae quoniam Lodhario et suis rata videbantur, utraque ex parte sic velle, ac sic se perficere, juraverunt.

Ergo ad urbem Vangionum conventu indicto convenerunt (839) in quo Lodharius humillime ad pedes patris coram cunctis procidit, dicens: « Novi me coram Deo et te, domine pater, deliquisse. Non regnum, sed indulgentiam, et ut gratiam tuam merear, quaeso. » Idem autem, ut pius ac clemens pater, et delicta postulanti indulsit, et gratiam roganti 116.0051C| concessit: eo scilicet pacto ut deinceps nihil quolibet modo contra suam voluntatem nec in Karolum, nec in regnum alicubi egisset. Dein benigne illum excepit, ac deosculans, gratias Deo pro filio quem aversum reconciliaverat egit. Ad prandium deinde conversi sunt, in crastinum de caeteris, quae sui juraverant, deliberaturi. Die autem altera concilium ineunt. Hinc pater, ut sui juraverant, perficere cupiens: « Ecce, fili, ut promiseram, regnum omne coram te est; divide illud prout libuerit. Quod si tu diviseris, partium electio Caroli erit. Si autem nos illud diviserimus, similiter partium electio tua erit. » Quod idem cum per triduum dividere vellet, sed minime posset, Josippum atque Richardum ad patrem direxit, deprecans ut ille et sui regnum dividerent, 116.0051D| partiumque electio sibi concederetur. Insuper vero, in ea fide, quam illis juraverant, testati sunt, quod pro nulla re alia, nisi sola ignorantia regionum, id peragere differret. Quamobrem pater, ut aequius valuit, regnum omne absque Bajoaria cum suis divisit, et a Mosa partem Australem Lodharius cum suis elegit, quinimo et accepit. Occiduam vero, ut Carolo 116.0052A| conferretur, consensit, et una cum patre coram omni populo ita se velle annuntiavit. Hinc autem pater fratres, prout valuit, unanimes effecit, rogans ac deprecans ut invicem se diligerent, et ut alter ab altero protegeretur adhortans, exorat, et quod fieri desiderat, optat. Quibus peractis, benigne et pacifice Lodharium in Italiam ditatum remissionis gratia, ac regni muneribus, remittens, sacramenta quae saepe juraverat, quoties in illum deliquerat, quoties delicta eidem donaverat, in memoriam reducens, ac piis visceribus monens, contestabatur ne saltem id quod tunc novissime peregerant, coramque cunctis ita se velle confirmaverat, frustrari quolibet modo permittat.

Eodem tempore, ut Pippinus decessisset, pater 116.0052B| nuntium acceperat, et pars quaedam populi, quid avus de regno vel nepotibus juberet, praestolabatur: pars autem, arrepto filio ejus Pippino, quia natu maximus erat, tyrannidem exercebat. Quapropter his ita, ut praefatum est, cum Lodhario perfectis, collecta manu valida, per Cavillonem, Clarummontem una cum Carolo ac matre pater petit, ac partem populi, quae illum praestolabatur inibi, benigne recepit. Et quoniam olim regnum Aquitaniae Carolo donaverat, ut illi se commendarent, hortando suasit, jussit. Qui omnes commendati, eidem sacramento fidem firmaverunt. Post quod quomodo tyrannos compesceret, contendit. Per idem tempus Ludhowicus a Bajoaria solito more egressus, Alamanniam invasit, cum quibusdam Toringis et Saxonibus sollicitatis 116.0052C| (840). Quamobrem pater ejus ab Aquitania revocatus, dimisso videlicet Carolo una cum matre ejus Pictavis: ipse vero sanctum Pascha Aquis celebravit, et sic uno eodemque itinere Toringam petiit. A qua Lodhuwico filio ejus pulso, per Sclavos itinere redempto, eum in Bajoariam fugere compulit. Quo peracto, Kal. Julii ad Vangionum urbem conventum indixit, ad quod Lodharium filium suum ab Italia venire praecepit: cum eo, caeterisque sibi credulis de Lodhuwico deliberaturus. Cumque se haec ita haberent, et Lodharius in Italia, Lodhuwicus trans Rhenum, et Karolus in Aquitania essent, Lodhuwicus imperator, paterque illorum, in insula quadam juxta Magonciacum XII Kal. Julii obiit. Quem Drogo frater, et episcopus, atque archicapellanus ejus, Metis civitate 116.0052D| sua apud sanctum Arnulfum, una cum episcopis, abbatibus, comitibusque congruo honore sepulturae tradidit. Vixit per annos sexaginta quatuor. Rexit Aquitaniam per annos triginta septem. Imperiale vero nomen per annos viginti septem, et per menses sex obtinuit.

LIBER SECUNDUS.

PRAEFATIO. 116.0051D|

Explicitis pro tempore ac viribus dissensionum 116.0052D| vestrarum initiis, e quibus quique lector scire cupiens quamobrem post obitum patris vestri, Lodharius 116.0053A| vos fratremque persequi statuerit, decernat, colligat, et si juste egerit, cognoscat: hinc jam qua virtute ac industria hoc exsecutus sit, prout memoria viresque suppleverint, notare curabo. Vos vero difficultates quae ex eadem molestia parvitati meae obstiterint inspicere deposco. Et si quid in hoc opere neglexero, ut ignoscatis quaeso.

Audiens Lodharius patrem suum obisse, confestim nuntios ubique, praesertim per totam Franciam, mittit, qui se venturum in imperium, quod olim fuerat illi datum, affirment: promittens unicuique honores a patre concessos se concedere, et eosdem augere velle. Dubios quoque fide sacramento firmari praecepit. Insuper autem jussit, ut quantocius possent, 116.0053B| obviam illi procederent. Nolentibus vero, capitale supplicium ut praediceretur, indixit. Ipse autem pedetemptim, quo se res verteret, antequam Alpes excederet, scire volens. Ergo cupiditate terroreque illecti undique ad illum confluunt, et hoc cernens spe viribusque magnanimus effectus, quibus artibus universum imperium liberius invadere posset, deliberare coepit. Lodhuwicum quoque, quem itineri suo contiguum esse prospexit, ut primum in illum manum mitteret, ratum duxit; et ut eumdem viribus annullaret, operam omni virtute adjecit. Interea ad Karolum in Aquitaniam legatos callide dirigens, mandat se erga illum, sicut pater statuerat, et sicut erga filiolum ex baptismate oportebat, benevolum esse. Verumtamen, ut nepoti suo filio Pippini, donec 116.0053C| cum eo loqueretur, parceret, deprecatus est. Et his ita compositis, ad urbem Vangionum iter direxit. Eodem tempore Lodhuwicus partem exercitus inibi causa custodiae reliquerat, et Saxonibus sollicitatis obviam illis perrexerat. Quamobrem Lodharius parvo conflictu custodes fugere compulit. Rhenum cum universo exercitu transiens, Franconofurt iter direxit, quo insperato hinc Lodharius, inde Lodhuwicus confluunt: paceque sub nocte composita, alter inibi, alter vero quo Moin in Rhenum confluit, castra haud fraterno amore componunt. Cumque Lodhuwicus viriliter resisteret, et Lodharius illum absque praelio sibi subigere diffideret, sperans Karolum facilius superari posse, ea pactione praelium diremit, ut III Idus Novembris eodem loco rursum conveniant, 116.0053D| et ni concordia statutis interveniat, quid cuique debeatur, armis decernant. Et his ita omissis, Karolum sibi subigere contendit.

Per idem tempus Karolus Bituricas ad Placitum, quo Pippinum sui juraverant venturum, venerat. Qui quidem ex omnibus nuntio recepto, missos, videlicet Nitardum et Adelgarium, delegit, et uti ocius valuit, ad Lodharium direxit: mandans ac deprecans, ut memor sit sacramentorum quae inter se juraverant, et servet quae inter illos pater statuerat. Insuper etiam fraternae, filiolique conditionis meminerit: haberet sua sibi, et quod illi pater suo consensu concesserat, absque conflictu illum habere permittat (840). Promittens si hoc faceret, fidelem 116.0054A| se illi et subjectum fore velle, ita ut primogenito fratri esse oporteret. Insuper etiam quidquid hactenus in illum denquerat, pollicitus est se ex corde remittere, deprecatus ne amplius suos sollicitet, nec regnum sibi a Deo commissum perturbet. Cederent undique paci atque concordiae, et hoc se sua suorumque ex parte ratum videre, ac per hoc conservare velle, mandavit. Quod, etsi alter hoc ita esse non crederet, quocunque vellet modo, ex his illum certum se efficere promisit. Quae quidem Lodharius simulans se benigne suscipere, legatos tantum salutationis causa redire permisit, ac per suos se responsurum de caeteris esse respondit. Insuper etiam, quoniam ad ipsum se vertere frustrata fide noluerunt, honoribus, quos pater illis dederat, privavit. 116.0054B| Ita quid fratri facere cogitaret, nolens indicium dabat. Interea omnes inter Mosam et Sequanam degentes ad Karolum miserunt, mandantes, ut antequam a Lodhario praeoccuparentur, veniret: adventum ejus se praestolaturos promittentes. Quamobrem cum perpaucis Karolus hoc iter accelerans, ab Aquitania Carisiacum venit, et a Carbonariis et infra ad se venientes benigne suscepit. Extra vero Herenfridus, Gislebertus, Bovo, ac caeteri ab Odulfo decepti, firmatam fidem negligentes defecerunt.

Eodem tempore missus ab Aquitania venit, nuntians quod Pippinus cum his qui parti suae favebant, super matrem Karoli irruere vellet: ac per hoc Karolus Francos inibi omittens, mandat, si illos frater suus donec reverteretur opprimere vellet, obviam 116.0054C| sibi procederent. Insuper ad Lodharium, Hugonem, Adelhardum, Gerhardum, et Hegilonem direxit, cuncta quae tunc nuper illi mandaverat replicans: nec non et pro Deo deprecatus est, ne suos sibi subtrahens, regnum, quod Deus, paterque suo consensu illi dederat, amplius dissipet. Et his ita compositis, in Aquitaniam festinus perrexit, superque Pippinum et suos irruens, fuga illos abire compulit. Per idem tempus, cum Lodharius a Lodhuwico reverteretur, et omnes citra Carbonarias ad illum venirent, Mosa trajecta, ratum duxit ut Sequanam usque procederet. Quo dum tenderet, Hilduinus abbas Sancti Dionysii, et Gerardus comes Parisii civitatis, a Karolo deficientes, fide frustrata ad illum venerunt. Quod quidem Pippinus filius Bernardi regis Langobardorum, 116.0054D| caeterique cernentes, elegerunt potius more servorum fidem omittere, juramenta contemnere, quam ad modicum tempus facultates relinquere. Ac per hoc, fide relicta, quos supra memoravimus secuti, eidem se dederunt. Hinc quoque Lodharius magnanimus effectus Sequanam excessit, praemittens more solito qui ad defectionem inter Sequanam et Ligerim degentes, partim minis, partim blanditiis subducerent. Ipse quoque uti consueverat lento itinere subsecutus, Caremtenam civitatem tendebat. Cumque Theodericum, Ericum et hos, qui illum sequi deliberaverant, ad se venturos didicisset, spe multitudinis suae fretus, Ligerim usque ut produceret, deliberavit. Karolus quoque a fuga, qua Pippinum 116.0055A| et suos disperserat, reversus, et quoniam matrem ubi tuto relinqueret non habebat, pariter ad Franciae partes properabat.

 Audiens autem Karolus interea, quod hi omnes, quos supra memoravimus, ab eo defecissent, et Lodharius cum ingenti exercitu persequi illum usque ad internecionem statuisset, hinc autem Pippinus, et hinc Brittones infesti erant, quid facerent, concilium convocant, ineunt, deque his omnibus facile deliberaturi, facile consilium perfacile inventum est. Et quoniam nihil praeter vitam et corpora reliquum habebant, elegerunt potius nobiliter mori quam regem proditum derelinquere. Quamobrem obviam Lodhario pergunt, atque Aurelianensem urbem hinc inde petunt, castra ponunt, distantes ab invicem 116.0055B| plus minus leucas sex. Legatos invicem dirigunt. Et Karolus quidem sola justitia pacem petebat: Lodharius vero, quo astu absque praelio illum decipere ac superare posset, operam dabat. Quod cum peragere, strenue resistentibus, diffideret, sperans vires suas, uti coeperant, quotidie accrescere, quam cum Karolo decrevissent, facilius illum subjugari posse arbitrabatur. Hac autem spe deceptus, ea pactione praelium diremit, ut cederet Karolo Aquitania, Septimania, Provincia, et decem comitatus inter Ligerim et Sequanam, eo videlicet modo, ut his contentus interim inibi esset, donec Attiniacum VIII Id. Maias conveniant: qua siquidem communi consensu utrorumque utilitatem praevidere ac statuere velle promisit. Primores quoque partium Karoli cernentes 116.0055C| negotium vires suas excedere, maximeque timebant, ne forte praelio commissio in tanta paucitate regem suum salvare difficile possent. Erat enim spes cunctis non modica indolis ejus. Quamobrem statutis eo tenore consentiunt, ut deinceps Lodharius Karolo ita fidus amicus sit, sicut frater per justitiam fratri esse debet; et regna, quae illi deputabat, quieta habere faceret; ac interim super Lodhuwicum hostiliter ire dedisset: aliter autem, jure quod juraverant absoluti esse deberent. Qua quidem arte et regem suum a periculis subtrahunt, et se mox a sacramento absolvunt. Nam antequam iidem, qui haec juraverant, domo egrederentur, aliquos ex his qui aderant subducere ab illo temptavit, et in crastinum quosdam suorum recepit. Insuper et in regna, 116.0055D| quae illi deputaverat, statim direxit, et in quantum potuit, ne illi se subderent, perturbavit: et ut e Provincia ad se venientes exciperet, perrexit, et quemadmodum Lodhuwicum dolo an vi superare posset, intendit.

Interea Karolus Aurelianensem urbem veniens, Teotbaldum et Warinum cum quibusdam e Burgundia ad se venientes gratanter ac benigne excepit. Hinc autem obviam Bernardo, sicut mandaverat, Nivernensem urbem petit. Sed Bernardus, more solito, ad illum venire distulit, dicens se cum Pippino suisque sacramento firmasse, ut neuter absque alterius consensu cum quolibet quodcunque pactum inire deberet. Quamobrem testatus est ad illos se ire 116.0056A| velle, et si efficere posset una secum sui devenirent, bene; sin aliter, soluto juramento, infra dies quindecim ad illum reversurum, suaeque ditioni se commissurum esse promisit. Quamobrem Karolus Bituricas iterum obviam illi venit. Quo Bernardus veniens, cum neutrum fecisset, graviter Karolus ferens seductiones, quas patri fecerat, et hactenus illi faciebat, timens ne aliter illum comprehendere posset, subito in illum irruere statuit. Sed hoc Bernardus, quanquam tarde, praesensit, fugam iniit, ac vix evasit. Karolus autem quosdam e suis stravit, quosdam saucios ac semivivos reliquit: quosdam vero illaesos cepit, ac more captivorum custodiri praecepit; supellectilem autem universam diripere permisit. Hinc quoque Bernardus humilior effectus, 116.0056B| paulo post supplex ad Karolum venit, dicens et fidelem se illi fuisse, et tunc, si liceret, esse voluisse; et deinceps, quanquam hac contumelia affectus esset, in futurum fore minime diffideret. Quod, etsi quilibet aliter dicere vellet, armis se obpropulsurum promittit. Quibus Karolus credulus effectus, ditatum muneribus et gratia in societatem amicitiae suscepit; et ut Pippinum ac suos, uti promiserat, subditos sibi efficere temptaret, direxit. Et his ita compositis, Cenomannicam urbem adiit, Lantbertum Ericumque, una cum caeteris recepturus. Cumque ille illos inibi perhumane reciperet, protinus ad Nomenoium ducem Brittanorum mittit, scire cupiens si suae se ditioni subdere vellet. Qui acquiescens consiliis plurimorum, Karolo munera mittit, ac sacramento 116.0056C| fidem deinceps servandam illi firmavit. Quibus peractis, quoniam tempus placiti, quod Attiniacum condixerant, appropinquare videbatur, quid consulte ac solida fide sibi suisque agere oporteret, Karolus anxius erat. Ergo participes secretorum convocat, rem omnibus notam replicat, ac quemadmodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse existimarent, ut aperiretur, deposcit, seque in omnibus publicae utilitati parere velle: insuper etiam, si oporteret pro ea mortem subire, minime differre fatetur. Quibus cum undique vires crevisse viderentur, reminiscentes insidiarum, quas Lodharius temporibus patris sui patri et Karolo inferre studuerat, quas etiam post obitum patris fratribus suis absque remedio struebat. 116.0056D| Occurrebant insuper sacramenta, quae tunc nuper fefellerat. Aiebant se omnem justitiam ab eo libenter consequi velle, sed his indiciis nil boni sperare posse. Idcirco sibi undique consultum videri, quocunque modo posset, ad condictum placitum venire minime differret. Quod si frater suus, uti promiserat, communem utilitatem quaerere ac statuere vellet, hoc omnibus notis placere, et ut gratanter reciperetur, congruum esse. Sin aliter, fretus justitia, ac per hoc auxilio divino, suorumque fidelium, et quidquid regni pater suus amborumque fidelium consensu illi dederat, obtinere omni virtute non negligat.

Ergo omnes Aquitanos qui suae parti favebant, una cum matre post se venire praecepit: insuper 116.0057A| quicunque e Burgundia, necnon et inter Ligerim et Sequanam sui juris esse vellent, similiter fecit. Idem autem ipse, una cum his qui per praesens aderant, quanquam difficile videretur, praefatum iter arripuit. Cumque ad Sequanam venisset, reperit Guntboldum, Warnarium, Arnulfum, Gerardum, necnon et omnes a Carbonariis et infra, comites, abbates, episcopos, ob hoc videlicet a Lodhario inibi relictos, ut si absque suo consensu transire vellet, minime posset. Accedebat insuper, quod amnis inundans vada ubique denegaverat. Custodes autem fluminis omnes naves aut contriverant, aut certe submerserant. Gerardus quoque pontes quoscunque reperit, destruxit. Igitur supra modum transitus difficilis effectus non modicam transire cupientibus importabat molestiam. 116.0057B| Cum autem tot difficultatibus animi multimodis agitarentur, consiliis tandem mercatorum, naves ab ostio, quo Sequana mare influit, ferventi aestu abductae, propterque Rothomagensem urbem expositae nuntiantur. Quo veniens, harum duas minus de triginta Karolus armato milite complet, idemque ingressus praemittit qui se venturum praenuntient, unicuique volenti delicta cedens: nolentibus autem, ut abeant, regnumque a Deo sibi datum illi relinquant. Quae dum sprevissent, classisque appropinquare videretur, crucem, in qua juraverant, et Karolum, ut cognoverunt, relicto littore protinus fugerunt. Quos, quoniam, quod in trajiciendo equi moram fecerant, consequi nequibat, ad sanctum Dionysium laudis obsecrationisque causa iter direxit. Quo veniens, 116.0057C| comperit quod hi, quos fuga disperserat, in unum una cum Arnulfo et Gerardo caeterisque coissent, et super Teutbaldum, Warinum, Otbertum, caeterosque, qui, uti mandatum fuerat, ad Karolum veniebant, irruere vellent. Quamobrem ad Sanctum Germanum causa orationis perrexit, ac per totam noctem iter faciens, aurora dilucescente, ubi Luva Sequanae confluit, Warinum cum sociis salvum recepit: ac sic uno eodemque itinere Senonicam adiit urbem. Hinc noctu consurgit, per Uttam iter faciens, speransque, uti nuntiatum illi fuerat, quos supra memoravimus in eodem saltu consistere. Disposuerat enim ubicunque et qualitercunque posset, supra illos irruere. Quod et utique fecisset, nisi sollicitis vitae mors imminens pro foribus nuntiaretur. Quamobrem 116.0057D| pene cuncti supra modum exterriti, quo quisque valuit, fugam iniit. Quos quoniam Karolus consequi non potuit, sociis equisque fessis, post Coenam Domini quieti indulget, ac Tricasinorum civitatem in crastinum adiit.

Eodem tempore dum haec, quae praemisimus, a Karolo exsequerentur, Lodharius, uti praefatum est, dolo an vi Lodhuwicum aut subdere, aut, quod mavult, perdere posset, tota mente tractabat. In quo negotio congrue Otgarium Magontiae sedis episcopum, et Adhelbertum Metensium comitem convocat. Habebat enim uterque Lodhuwicum ad mortem usque exosum. Jam enim Adhelbertus ex infirmitate, qua pene per annum detentus fuerat, velut 116.0058A| in supplementum fratricidii respiraverat. Erat enim eo in tempore ita prudens consilio, ut sententiam ab eo prolatam non quilibet mutare vellet. Cujus instinctu Lodharius collectam hinc inde infinitam multitudinum Rhenum trajecit, praemittens more solito, qui minis blanditiisque pendulam plebem subducere temptarent. Timens autem populus, qui cum Lodhuwico erat, ne tantum exercitum ferre valeret, partim defecti ad Lodharium transeunt, partim fugam ineunt, ac Lodhuwicum desolatum relinquunt. Qui, quoniam omne suffragium aliud undique deerat, cum perpaucis abiit, et in Bajoariam se recepit. Quod quoniam Lodhuwico contigit, minime deinceps Lodharius aliquid illum praevalere putavit. Igitur Adhelbertum ducem, quem supra modo memoravimus, ob 116.0058B| hoc inibi reliquit, ut et populum sacramentis sibi firmaret, et si Lodhuwicus ad Karolum ire vellet, nullomodo posset. Ipse vero, quoniam Karolum Sequanam transire repererat, obviam ire parabat. Velociter quidem praemittit rei veritatem, ubi et cum quibus esset, scire cupiens, Aquis Pascha celebraturus.

Mira sane ac merito notanda res Karolo in eodem sancto sabbato contigit. Nam neque ipse, neque quilibet in suo comitatu quidquam, absque quod corpore gerebant, et absque armis et equis, habebant. Cumque de balneo quidem egrederetur, et eadem vestimenta quae exuerat induere pararet, repente ab Aquitania missi pro foribus astiterant, qui coronam et omnem ornatum tam regium, quam et quidquid ad 116.0058C| cultum divinum pertinebat, ferebant (842). Quis non miretur paucos et pene ignotos viros, tot terrarum spatia, dum ubique omnes rapinae insisterent, tot talenta auri gemmarumque infinitam multitudinem ferre illaesos valuisse? et, quod maxime mirandum fateor fore, qualiter ad definitum locum, vel certe ad statutam diem et horam venire poterant: cum nec idem Karolus, ubi se suosque oporteret, sciebat? Quem quidem eventum haud aliter quam munere ac nutu divino visum est evenire potuisse. Ac per hoc commilitonibus stuporem injecit, omnesque maximam ad spem salutis erexit. Hinc vero Karolus, cunctaque cohors exsultans, ad festa celebranda sese convertit. Expleto autem quod coeperat, missos Lodharii benigne excipiens, convivari 116.0058D| una secum praecepit. Quibus et ut in crastinum redirent, injunxit, per suos se responsurum de eo, quod frater suus illi mandaverat, promittens. In legatione vero Lodharii querebatur, cur absque suo consensu terminos, quos illi statuerat, excederet: et quia fecerat, saltem ubique illum reperirent, mandat ut interim eo loco quiescat, donec illi mandaretur, si ad statutum locum, an alio, ubi congruentius illi videretur, venire deberet. Karolus per suos e contra se ob hoc statutos terminos excessisse respondit, quoniam de omnibus bonis sua ex parte illis promissis ac jurejurando firmatis nihil stabile esse permisit. Nam suorum hominum, ultra quod firmatum fuerat, sollicitatos quosdam suo juri adjecit, 116.0059A| quosdam vero vita privavit. Insuper regna, quae subjecta illi efficere debuit, in quantum valuit, perturbavit, et, quod maximum est, in fratrem hostiliter irruit, necnon et suffragium a paganis illum quaerere compulit. Verumtamen, quanquam se haec ita haberent, in conventum, quod communi consensu statuerant, venire se velle mandavit: ubi si communem utilitatem, uti promiserat, quaerere ac statuere vellet, sibi placere, sin aliter, de regno quod Deus paterque suus suorum consensu illi dederat, consiliis suorum fidelium in omnibus, secundum Dei voluntatem, parere se in notuit. Et his ita compositis, idem iter arripuit, atque ad praefatum locum pridie quam venerat, praevenit. Quo quidem Lodharius, veluti ex consulto, 116.0059B| venire distulit. Verumtamen missos variis querimoniis refertos frequenter mittebat, et ne forte ex improviso Karolus supra illum irruere posset, cavebat.

 Interea legati a Lodhuwico venerant nuntiantes, quod si sciret quomodo fieri posset, in illius adjutorium venire vellet. Quo se Karolus et indigere respondit, gratias congruae voluntati egit, et ut hoc accelerare studerent, protinus praefatos missos remisit. Cumque quatuor vel eo amplius dies inibi adventum Lodharii praestolaretur, et ille venire differret, concionem advocat, concilium iniit quidnam consultius deinceps illi agendum videretur, deliberaturus. Quidam autem aiebant, quoniam mater sua una cum Aquitanis veniebat, obviam 116.0059C| illi ire debere. Sed maxima pars aut obviam Lodhario iter arripere suadebant, aut certe, ubicunque vellet, adventum illius praestolari debere dicebant: ob hoc quidem maxime, quoniam si quomodo aliorsum iter flectere coepisset, cuncti fugam illum iniisse jactarent, et hinc Lodharium et suos audentiores fieri debere. Atque hi, qui adhuc causa timoris neutri sese copulaverant, ad illum affluere undique sperabant, quod et evenit. Quanquam difficile, praevaluit tamen sententia priorum. Quamobrem Cadhellonicam Karolus adiit urbem, ibique matre una cum Aquitanis recepta, repente nuntiatur quod Lodhuwicus cum Adelberto duce Austrasiorum praelio commisso vicisset, Rhenoque trajecto ob illius adjutorium, quantocius posset, veniret. 116.0059D| Quod cum ocius universis castris omnibus notum fieret, cuncti alacri animo ut illi obviam irent, suadebant. Lodharius quoque haec ita se habere ut deprehendit, circumfusae plebi Karolum fugam inisse, persequique illum quantocius posset, velle denuntiat. Quo quidem nuntio fidos sibi alacriores reddidit, dubiis autem quibusque et affluendi audaciam injecit, et firmiores suae parti reddidit. Cumque Karolus a Lodhario persequi se didicisset, quoniam in difficili loco aquis paludibusque circumfusis castra posuerant, ut absque qualibet difficultate, si Lodharius vellet, congredi possent, protinus obviam illi perrexit. Quae quidem Lodhario ut nuntiata sunt, castra posuit, ac veluti fessis 116.0060A| equis biduo requiem dedit. Iterato itaque cum haec eadem fecissent, missosque invicem frequenter mitterent, sed nihil proficui deliberare possent, tandem appropinquantes Lodhuwicus et Karolus conveniunt, deque his omnibus in eodem conventu quae Lodharius absque quolibet moderamine erga se suosque saeviebat, dolendo conferunt: quid vero deinceps agendum opportunius videretur, in crastinum deliberaturi. Aurora siquidem delucescente conveniunt, concilium ineunt, in quo multum de tanta calamitate conqueruntur [conquirunt]. Cumque alteruter quae, quantave et qualia passi a fratre fuerant, referre desiissent, universis visum unaminiter parique consensu, tam ex sacrosancto ordine episcoporum, quam et laicorum, viros nobiles, prudentes, 116.0060B| benevolos deligant, per quos, quae pater inter illos statuerat, et quae post obitum patris ab illo passi sint, mandent: insuper obsecrent, ut memor sit Dei omnipotentis, et concedat pacem fratribus suis universaeque Ecclesiae Dei; cederet cuique, quod patris fratrumque consensu juste debebatur Insuper etiam, ut justis precibus acquiesceret, offerant illi quidquid absque equis et armis in universo exercitu habere videbantur. Et si his monitis obsecrationibusque acquiescere vellet, placere: sin aliter, aiebant se divino ex munere suffragium absque dubio sperare posse, si omne quod justum est, vellent, et hoc fratri offerre humiliter studerent. Quae quoniam merito rata videbantur, protinus expleta sunt.

Sed haec veluti pro nihilo ducta Lodharius sprevit: 116.0060C| per suos, se nihil absque praelio velle mandavit; confestimque obviam Pippino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, iter arripuit. Quod cum ocius didicissent Lodhuwicus et sui, supra modum rem graviter ferentes (erant enim undique graviter tam itineris longitudine, quam et praeliis, variisque difficultatibus, et maxime equorum inopia attriti) verumtamen quanquam se haec ita haberent, timentes ne forte si ab auxilio fratris frater deficeret, posteris suis indignam memoriam reliquissent. Quod quidem ne facerent, elegerunt omni penuriae, etiam si oporteret, morti potius subire, quam nomen invictum amittere. Quamobrem ex eadem magnanimitate moestitia oppressa, invicem se adhortantes, gaudentes velociterque ut Lodharium cito consequi possent, 116.0060D| ibant. Cumque insperate propter urbem Alciodorensem uterque exercitus alter ab altero videretur, confestim Lohdarius verens, ne forte fratres sui absque dilatione supra se irruere vellent, armatus castra aliquantulum excessit. Quod quoniam fratres sui facere illum cognoverunt, quosdam secum armatos assumunt, et absque dilatione obviam procedunt. Missos invicem mittunt, pacemque sub nocte componunt. Castra autem ab invicem distabant plus minus leucas tres, et intererat paucula palus saltusque: ac per hoc erat utrique ad alterum difficilis accessus. Quapropter aurora delucescente, Lodhuwicus et Karolus ad Lodharium mittunt: mandant sibi valde displicere, quod illis pacem absque praelio 116.0061A| denegaverat. Quod etiam, quoniam vellet, et absque qualibet fraude, si fieri deberet, esset. Et primum quidem jejuniis ac votis Deum invocent. Deinde si ille transire ad illos voluisset, locum transeundi se daturos promittunt: ut omni impedimento sua suorumque ex parte ablato, absque qualibet occulta deceptione congredi possent. Quae et si vellet, sacramento firmare praeceperunt. At si nollet, ut eadem illis concederet atque firmaret, rogant et petunt. Is autem more solito per suos se responsurum promisit, et ut legati regressi sunt, protinus obviam iter arripuit, ac locum quo castra poneret, Fontaneum petit. Eadem autem die fratres sui post Lodharium iter accelerantes, antecesserunt illum, et propter vicum, qui Tauriacus dicitur, castra posuerunt. Crastina 116.0061B| die exercitus praeparati ad praelium, castra aliquantulum excesserunt. Praemittentes Lodhuwicus ac Karolus Lodhario mandaverunt, ut memor esset fraternae conditionis, sineret Ecclesiam Dei et universum populum Christianum pacem habere, concederet illis regna a patre suo consensu concessa, haberet sua sibi, non merito, sed sola misericordia a patre illi relicta. Et in munere offerebant illi quidquid in universo exercitu absque armis et equis habere videbantur. At si id nollet, cedebant illi uterque portionem regni, alter usque Carbonarias, alter vero usque Rhenum. Quod et si renueret, universam Franciam aequa lance dividerent, et quidquid horum vellet, suae ditionis esset. Ad quod Lodharius, more solito, per suos se quidquid placeret notare 116.0061C| respondit, mittensque per praesens Drogonem, Hugonem, et Hegibertum, mandat, non illos aliquid tale antea illi mandasse: ad quod considerandum, spatium habere se velle aiebat. Re autem vera Pippinus non venerat, illum hac dilatione exspectare volebat. Verumtamen Ricuinum, Hirmenaldum, et Fredericum sacramento firmare praecepit, quod pro nulla re alia has inducias peteret, praeter quam quod commune profectum tam illorum quam et universae plebis, sicut justitiam inter fratres et populum Christi oportebat, quaerere volebat. Quo quidem sacramento Lodhuwicus et Karolus creduli effecti, eadem die, et in crastinum, insuper etiam usque 116.0062A| in horam secundam diei tertiae, quod evenit VII Kalend. Julii, pace utrorumque ex parte jurejurando firmata, ad castra redeunt, missam vero sancti Joannis in crastinum celebraturi. Pippino quoque eadem die Lodharius in supplementum recepto, mandat fratribus suis, quoniam scirent illi imperatoris nomen magna auctoritate fuisse impositum, ut considerent quatenus ejusdem nominis magnificum posset explere officium. Insuper autem haud se libenter utrorumque quaerere profectum. Interrogati autem, si quiddam horum quae mandaverant recipere vellet, vel si quamlibet finitivam sententiam illis mandasset, nihil sibi horum fuisse injunctum responderunt. Quamobrem cum omnis spes justitiae ac pacis sua ex parte ablata videretur, mandant 116.0062B| illi, si melius non invenisset, aut reciperet unum horum quae illi mandaverant, aut nosset illos in crastinum (quod contigit, sicut praefatum est VII Kalend. Julii, hora videlicet diei secunda), ad omnipotentis Dei judicium, quod illis absque illorum voluntate mandaverat, esse venturos. Quae quidem Lodharius solito more insolenter sprevit, et visuros se quid agere deberet, respondit. Dum haec super Ligerim juxta sanctum Eludualdum consistens scriberem, eclypsis solis hora prima, prima feria, XV Kal. Novembris Scorpione contigit. His ita omissis, diluculo Lodhuwicus et Karolus consurgunt, verticem montis castris Lodharii contigui cum tertia, ut videtur, exercitus parte occupant, adventumque ejus, et horam secundam, ut sui juraverant, exspectant. 116.0062C| Cumque utrumque adesset, praelium super Riudam [Rivolum] Burgundiorum magno certamine committunt. Et Lodhuwicus quidem ac Lodharius in loco, qui Brittas dicitur, strenue confligunt. Quo superatus Lodharius, terga vertit. Pars autem exercitus, quam Karolus in loco, qui Fagit vulgo dicitur, excepit, protinus fugit. Pars vero, quae in Solennat Adhelardum, caeterosque, quibus haud modicum supplementum, Domino auxiliante, praebui, appetiit, strenue conflixit. Quo et utrique vicerunt. Sed novissime omnes a parte Lodharii fugerunt. Quo finem primi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber secundus.

LIBER TERTIUS.

PRAEFATIO. 116.0061D|

Quoniam sinistrum quiddam me ex genere nostro ut audiam, pudet, referre praesertim quam maxime piget. Quamobrem imperio haud quaquam malivole contempto, ut finis optatus libri secundi affuit, per omnia finire hoc opus animus decrevit. Sed ne forte quilibet quocunque modo deceptus, res nostro in tempore gestas, praeter quam exactae sunt, narrare praesumat, ex his quibus interfui, tertium Libellum ut adderem, acquievi.

 116.0062D| Praelio quidem, ut praefatum est, strenue peracto, quid de palantibus peragere deberetur, Ludhuwicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam ita correpti, persequi hostes suadebant: quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque, et ut judicio Dei, et hac plaga repressi, ab iniqua cupiditate resipiscerent, et Deo donante, deinceps unanimes in vera justitia devenirent, piis visceribus, solito more, optabant. In quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut praestolaretur, suadebant. Quibus caetera multitudo assentientes, 116.0063A| a praelio et praeda discesserunt, et fere mediante die ad castra redeunt: quid deinceps consultius acturum videretur, deliberaturi. Fuit quidem ingens numerus praedae, et ingens caedes: insuper admirabilis, imo et merito notabilis misericordia, tam regum quam et universorum. Nam diversis pro rebus diem Dominicum inibi acturos se deliberarunt. In quo, missa peracta, amicos et inimicos, fideles et infideles pariter sepulturae tradebant; plaga correptos, ac semivivos, eodem modo viribus ex animo refovebant. Post hos, qui fuga evaserant, miserunt offerentes, si reverti sana fide vellent, omnia delicta remitti. Post haec reges, populique, super fratre populoque Christiano dolentes, percontari episcopos coeperunt, quid agere super hoc 116.0063B| negotio deberent. Quamobrem unanimes ad concilium omnes episcopi confluunt, inventumque in conventu publico est, quod pro sola justitia et aequitate decertaverint, et hoc Dei judicio manifestum effectum sit; ac per hoc immunis omnis Dei minister in hoc negotio haberi, tam suasor quam effector, deberet. At quicunque conscius sibi aut ira, aut odio, aut vana gloria, aut certe quolibet vitio quiddam in hac expeditione suasit, vel gessit, esset vere confessus secrete, secreti delicti, et secundum modum culpae dijudicaretur. Verumtamen in veneratione ac laude tantae declarationis justitiae, pro remissione, delictis mortuorum fratrum suorum (in eo quod imperfecti peccatis intervenientibus se noverant, ut in multis volentes nolentesque delinquebant) uti suo adjutorio ab 116.0063C| his exuti liberarentur. Insuper autem, uti hactenus in justitia adjutor et protector illis Deus exstitit, ita et deinceps ubique existeret. Proque his omnibus triduanum jejunium injunctum, imoque libenter ac celebre celebratum est.
 His ita rebus peractis, Ludhuwicus ut Rhenum peteret, decrevit: Karolus autem diversis pro rebus, et maxime propter Pippinum, ut illum sibi subdere studeret, in Aquitaniam ut proficisceretur, ratum duxit. Nam Bernardus dux Septimaniae, quanquam a loco praedicti praelii plus minus leuvas tres defuerit, neutri in hoc negotio supplementum fuit. Victoriam autem ut Karoli esse didicit, filium suum Willelmum ad illum direxit. Et si honores, quos idem in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi 116.0063D| commendaret, praecepit. Insuper jactabat se posse, necnon et aiebat, quod Pippinum una cum suis Karolo foedere quo valeret subdere vellet. Quam legationem benigne excepit, et sicut postulaverat per omnia concessit: monens ut de Pippino et suis, quod promiserant, in quantum posset, ut perficeretur, operam daret. Cumque adversa undique propulsa viderentur, ac spes prosperitatis cuique hinc inde faveret, Lodhuwicus cum suis Rhenum petiit, Karolus vero una cum matre Ligerim adiit. Res autem publica inconsultius quam oporteret omissa, quo quemque voluntas rapuit, perfacile omissus abscessit. Quod quidem Pippinus audiens, paulo ante desideratum cum illo foedus inire distulit. Bernardus quidem ad 116.0064A| illum venit, sed ut illi se commendaret, minime acquievit. Quidam tamen a Pippino desciverunt, et hoc tantum praefata expeditio Karolo profuit, quos illos sibi foederatos recepit. Interea Adhelardus, caeterique, quos Karolus ad Francos direxerat, scire cupiens si ad illum reverti vellent, Carisiacum venientes quo illi ut missos dirigeret mandaverant perpaucos obviam habuerunt: qui hoc dicebant, si idem Karolus ad praesens esset, ad illum venire minime differrent. Aliter autem nescire aiebant utrum viveret an non. Jactaverant enim hi, qui parti Lodharii assentiebant, in praelio Karolum cecidisse, Lodhuwicum vulneratum, et fuga lapsum abisse. Quapropter inconsultum aiebant, in incertis rebus aliquod foedus cum quolibet inire debere. At 116.0064B| Guntboldus, caeterique coadunati, supra praefatos Karoli missos irruere se simulabant; et utique fecissent, si ausi essent. Quapropter ad Karolum Adhelardus et caeteri miserunt, mandantes, ut quantocius posset, venire satageret, quatenus et illis adjutorium praeberet; et si Franci, uti aiebant, ad illum venire vellent, scire posset. Ipsi vero Parisiacam civitatem adeunt, adventum Karoli praestolaturi. Quod cum Karolo nuntiaretur, protinus his in partibus iter direxit. Ad Sequanam autem ut pervenit, Adhelardum una cum caeteris in Spedonna obviam habuit. Et quanquam propter conventum, quod cum fratre in Lingonicam urbem Kal. Sept. condixerat, quoniam imminebat, anxius esset: ratum duxit, ut saltem citato cursu per urbem Beluacensem, 116.0064C| ac deinde per Compendium et Suessiones, hinc per Rhemensem et Cadelonensem, Lingonicam peteret urbem; quatenus eo tenore id, quod cum fratre statuerat observare studeret, et si quilibet e Francis ad illum venire vellet, posset. Franci vero eamdem paucitatem, quam et Aquitani spreverant, spernentes, variis fictionibus illi se per praesens subdere distulerunt. Quod ut Karolus cognovit, praefatum iter accelerare coepit. Cumque Suessonicam peteret urbem, monachi de sancto Medardo occurrerunt illi, deprecantes ut corpora sanctorum Medardi, Sebastiani, Gregorii, Tiburcii, Petri et Marcellini, Marii, Marthae, Audifax et Abacuc, Honesimi, Meresinae et Leocadiae, Mariani, Pelagii, et Mauri, Floriani cum sex fratribus suis, Gildardi, 116.0064D| Sereni, et domni Remigii Rothomagorum archiepiscopi, in basilicam, ubi nunc quiescunt, et jam tunc maxima ex parte aedificata erat, transferret. Quibus acquiescens, inibi remansit, et uti postulaverant, beatorum corpora propriis humeris cum omni veneratione transtulit. Insuper et villam, quae Barnacha dicitur, rebus ejusdem ecclesiae per edictum addidit. His ita peractis, Rhemensem urbem petiit. Quo cum venisset, nuntium recepit, quod Lodhuwicus ad conventum, quod in Lingonicam urbem condixerant, venire non posset, eo quod Lodharius in regnum illius hostili manu irruere vellet. Mandaverant etiam huc avunculus ejus necnon et Gislebertus comes Mansuariorum [Mausuariorum], si in illis 116.0065A| partibus iisset, ad illum se una cum caeteris esse venturos.

Ergo tam pro fratris adjutorio, quam et ut hos, si ad illum venire vellent, recipere posset, ad Sanctum Quintinum iter direxit. Quo quidem Hugonem, sicut mandaverat, obviam habuit, et inde in partes Trajecti iter direxit. Lodharius autem ut haec audivit, omisso Lodhuwico, quem paulo ante persequi statuerat, a Warmacia ad conventum, quod ad Teotonis villam indixerat, iter arripuit, et qualiter super Karolum irrueret, intendit. Quod cum Karolus in Wasiticum didicisset, Hugonem, et Adhelardum, et Gislebertum, una cum caeteris, ut eum foedere quo valerent sibi adnecterent, direxit. Rabanonem etiam ad Lodhuwicum dirigens, mandat qualiter pro suo 116.0065B| adjutorio illis in partibus esset. Quod Lodharius audiens, illo omisso, supra se cum omnibus copiis ire pararet, ad Pipinum dirigit: monetque ac deprecatur, ut quantocius posset, solito more adjutorium illi praebere studeret. Insuper autem Karolus Exemenonem venerabilem episcopum ad Lodharium direxit: solito more humiliter praecepit ut roget, ut obsecret, meminerit quod frater filiolusque ejus sit. Meminerit quae pater inter illos statuerat, quae tam is quam et sui inter illos juraverant. Meminerit quod novissime judicio Dei inter illos voluntas ejus declarata sit. Et si horum omnium recordari nolit, cesset a persecutione sanctae Dei Ecclesiae: misereatur pauperum, viduarum, orphanorumque; et regnum a patre suo consensu sibi datum ut ingrediatur, 116.0065C| omittat, ne forte iterato populum Christianum ad caedem mutuam confluere compellat. Et his ita compositis, idem ipse Parisiacam urbem adiit, tam fratris sui Lodhuwici adventum, quam et caeteros fideles suos, quos undique convocaverat, praestolaturus. Quod cum Lodharius didicisset, ad eamdem urbem iter direxit. Habebat enim tam Saxonum quam et Austrasiorum, necnon et de Alamannis partem haud modicam secum; horumque auxilio praemaxime confisus, ad Sanctum Dionysium venit. Repererat autem inibi naves plus minus viginti. Insuper quoque Sequana, uti mense Septembrio solet, exigua erat, transitumque perfacilem praestabat. Quamobrem jactabant se sui facile transire posse, et hoc utique simulabant se maxime velle. 116.0065D| Ergo Karolus quosdam Parisium et Milidonem custodire praecepit: quosdam vero ubicunque vada vel navigia esse noverat, residere fecit; ipse vero e regione Sancti Dionysii juxta Sanctum Fludualdum castra in meditullio posuit, ut et Lodhario, si ita oporteret, transitum prohibere, aut si alicubi super suos irruere vellet, illis succurrere posset. Et ut perfacile dignosceretur, quo in loco adjutorium praeberi deberet, more maritimo signa in locis congruis atque custodias deputavit. Insuper autem Sequana, mirabile dictu, dum nos nusquam eo in tempore infra duos menses pluvias esse novimus, repente aere sereno tumescere coepit, ac sponte his in locis vada ubique prohibuit. Cumque haec ita haberent, cernens 116.0066A| Lodharius transitum inibi undique sibi prohibitum, eo tenore cum Karolo pacem inire se velle mandavit, ut foedus, quod Karolus cum fratre suo Lodhuwico sacramentis firmaverat, omisisset. Et ille econtra foedus, quod cum Pipino nepote suo similiter sacramentis firmaverat, omitteret, et haberet Karolus a Sequana partem Occiduam absque Provincia et Septimania, essentque quasi pace perpetua foederati. Re autem vera sic se utrosque facilius decipere posse putabat, omneque imperium hac arte invadere sperabat. At Karolus respondit se foedus, quod cum fratre suo necessitate coactus inierat, minime violare velle. Insuper ut a Mosa usque Sequanam regnum, quod pater illi dederat, nequaquam congruum videretur ut illi omitteret; praesertim cum tanta nobilitas 116.0066B| illum secuta de his regionibus esset, quos in sua fide deceptos esse minime oporteret. Quamobrem quoniam hiems aderat, haberet quique honores quos pater illis dederat, si vellet, mandavit, donec veris tempore vel cum paucis, vel etiam cum omni comitatu, omnes conveniant; et ni statutis aut statuendis concordia concurrat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quae quidem Lodharius more solito sprevit et a Sancto Dionysio obviam Pipino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, Senones iter direxit. Karolus autem econtra, qualiter Lodhuwicum in adjutorium suum recipere posset, intendit.

Interea nuntiatum est Karolo, quod soror sua Hildigardis Adelgarium quemdam ex suis captum haberet, et in urbe Laudunensi una secum custodiri 116.0066C| fecisset. Qua pro re expeditos ad hoc opus Karolus sibi delegit, ac protinus decedente jam die, his in partibus festinus perrexit. Distabat enim urbs eadem plus minus leuvas triginta. Per totam siquidem noctem iter faciens, impediente gelu praevalido, hora fere diei tertia, insperate subito sorori et civibus cum infinita multitudine nuntiatur Karolus adesse, omnisque urbs militibus circumdata fore. Quo quidem nuntio exterriti, quoniam nec evadendi, nec aderat spes moenia tuendi, pacem sub una eademque nocte petunt: Adelgarium confestim reddunt, et ut se urbemque absque conflictu in crastinum dedant, cum omni subjectione promittunt. Dum haec agerentur, milites moram hujus rei graviter ferentes, insuper laboris taedio praeteritae noctis, quod passi 116.0066D| fuerant, permoti, in excidium urbis ruere undique coeperunt. Essetque proculdubio protinus flammis rapinisque tradita, ni idem Karolus misericordia insuper ecclesiarum Dei sororisque, nec non et populi Christiani permotus, minis atque blanditiis horum animos maximo labore compescere studuisset. Quos cum abscedere fecisset, ut soror postulaverat, concessit, et Salmonciacum ab urbe discessit. Crastina quoque die Hildigardis ad fidem suam, sicut spoponderat, venit, urbemque illaesam et absque conflictu suo juri restituit. Sororem suam siquidem Karolus benigne excepit, et omnia quae hactenus erga illum deliquerat, illi donavit. Multisque verbis blande illam allocutus, omnem benignitatem, quam 116.0067A| frater sorori debet, si deinde benevola erga illum esse vellet, ei perhumane promisit, ac quo voluit illam abire concessit. Urbi sua jura statuit, et ad suos, quos circa Parisium omiserat, his ita peractis rediit. Senones autem Lodharius Pipino recepto, quid agere deberet, anxius erat. Nam Karolus partem exercitus Sequanam trajecit, et in saltum, qui Pertica vulgo dicitur, direxit. Quos quoniam Lodharius vel se, vel suos, impedire timuit, primum insectari statuit. Qua quidem re sperabat se et hos facile dedere, et hoc terrore sibi residuos subjugare, maximeque Nomenoium Brittanorum ducem suo subdere dominatui posse. Sed frustra haec omnia expleturus adiit, dum nihil horum ad effectum perduxit. Nam exercitus Karoli omnis ab eo salvus evasit, 116.0067B| insuper ex suis neminem recepit; et Nomenoius omnia quae illi mandaverat insolenter sprevit. His ita se habentibus, repente nuntium accepit, quod Lodhuwicus et Karolus una cum ingenti exercitu alter alteri studeret. Cumque se undique rebus adversis circumseptum videret, maximo ambitu inaniter expleto, a Turonis redire coepit, et fatigato exercitu tandem fessus Franciam pervenit. Pipinus autem, quod se illi sociaverat, poenitudine correptus, Aquitaniam se recepit. Interea audiens Karolus, quod Otgarius Maguntiae sedis episcopus, una cum caeteris, Lodhuwico fratri suo transitum ad se prohibuisset, iter per Tullensem urbem accelerans, Elisazam [Elizatam], ad Zabarnam introiit. Quod cum Otgarius didicisset, una cum caeteris littore relicto 116.0067C| abiit, et quo quisque valuit ocius se abdidit.

Ergo XVI Kalend. Martii Lodhuwicus et Karolus in civitate, quae olim Argentaria vocabatur, nunc autem Strazburg vulgo dicitur, convenerunt, et sacramenta quae subter notata sunt Lodhuwicus Romana, Karolus vero Teudisca lingua juraverunt. Ac sic ante sacramenta circumfusam plebem alter Teudisca, alter Romana lingua allocuti sunt. Lodhuwicus autem, quia major natu, prior exorsus sic coepit: « Quoties Lodharius me et hunc fratrem meum post obitum patris nostri insectando usque ad internecionem delere conatus sit, nostis. Cum autem nec fraternitas, nec Christianitas, nec quodlibet ingenium, salva justitia, ut pax inter nos esset, adjuvare posset: tandem coacti rem ad judicium omnipotentis Dei detulimus, 116.0067D| ut suo nutu, quid cuique deberetur, contenti essemus. In quo nos, sicut nostis, per misericordiam Dei victores exstitimus. Is autem victus, una cum suis, quo valuit, secessit. Hinc vero fraterno amore correpti, necnon et super populum Christianum compassi, persequi atque delere illos noluimus: sed hactenus, sicut et antea, ut saltem deinde cuique sua justitia cederetur, mandavimus. At ille posthac non contentus judicio divino, sed hostili manu iterum et me et hunc fratrem meum persequi non cessat. Insuper et populum nostrum incendiis, rapinis, caedibusque devastat. Quamobrem nunc necessitate coacti convenimus. Et quoniam vos de nostra stabili fide ac firma fraternitate dubitare credimus, hoc 116.0068A| sacramentum inter nos in conspectu vestro jurare decrevimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis vestro adjutorio quietem dederit, de communi profectu simus. Si autem, quod absit, sacramentum quod fratri meo juravero violare praesumpsero, ab subditione mea, necnon et a juramento, quod mihi jurastis, unumquemque vestrum absolvo. » Cumque Karolus haec eadem verba Romana lingua perorasset, Lodhuwicus, quoniam major natu erat, prior haec deinde se servaturum testatus est. Pro Deo amur, et pro Christian poblo, et nostro commun saluamento dist di in auant, in quant Deus sauir et podir me dunat, si saluareio cist meon fradre Karlo, et in adiudha, et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradre 116.0068B| saluar dist, in o quid il mi altre si fazet. Et abludher nul plaid numquam prindrai, qui meon vol cist meon fradre Karle, in damno sit. Quod cum Lodhuwicus explesset, Karolus Teudiscua lingua sic haec eadem verba testatus est. In Godes minna induithes [indintbes] Christianes folches ind unser bedhero gealt nisi [iusi] son thesenioda ge grammor desso fram so mir Got geuuiz ei indi madh furgibit so hald ihtes an minan bruodher soso manmit rehtu sinan bruher scal iuthi utha zermig soson maduo, in dimit luheren in nothe inuit hinc nege gango zheminam vuillon imo ces cadhen vuerhen. Sacramentum autem quod utrorumque populus quique propria lingua testatus est, Romana lingua sic se habet: Si Lodhuuigs segrament que son fradre Karlo iurat, conseruat, et Karlus meos sendra 116.0068C| de suo par non lo stanit, si io returnar non lint pois, ne io ne veuls cui eo returnar int pois in nulla aiudha contra Lodhuwig nun li iuer. Teudisca autem lingua: Oba Karl theu eid then er sine no bruodher Ludhuwige gesuor gele istil, ind Ludhuwig min herro then er imo gesuor forbrih chit, obi hina nes iou ven denne mag, noh ih, noh thero, noh hein thenihes iruuenden mag vuidhar Karle imo ce folus tine vuirdhit. Quibus peractis Lodhuwicus Rhenotenus per Spiram, et Karolus juxta Wasagum per Vuizzumburg, Warmaciam iter direxit. Aestas autem, in qua praefatum exactum est praelium, fuit frigida nimis, et omnes fruges persero collectae sunt. Autumnus vero et hiems naturalem ordinem peregerunt. Ac eadem die, qua praedicti fratres, necnon et primores populi, praefatum 116.0068D| pepigerunt pactum, subsequente gelu nix multa cecidit. Stella cometis mense Decembrio et Januario, necnon et Februario, usque praelatum conventum apparuit. Per Pisces centrum ascendit, et inter signum, quod a quibusdam Lyra, a quibusdam vero Andromeda vocatur, et Arcturum obscuriorem, hoc concilio expleto defecit. His paucis de temporum siderisque serie delibatis, ad historiae tramitem revertamur. Cumque Warmatiam venissent, missos deligunt, quos protinus ad Lodharium, et in Aquitaniam [Saxoniam] mittunt: et horum, necnon et Karlemanni adventum inter Warmatiam et Magonciam cum praestolaretur, statuunt.

Hic quoque haud quaquam ab re, quoniam jocunda 116.0069A| ac merito notanda videntur de qualitate horum regum, et unanimitate qua interea deguerint, pauca referre libet. Erat quidem utrisque forma mediocris, cum omni decore pulchra, et omni exercitio apta. Erat uterque audax, largus, prudens pariter et eloquens, omnemque praemissam nobilitatem excedebat fratrum sancta ac veneranda concordia. Nam convivia erant illis pene assidua, et quodcunque pretium habebant, hoc alter alteri perhumane dabat. Una domus erat illis convivii, et una somni. Tractabant tam pari consensu communia, quam et privata. Non quidquam aliud quilibet horum ab altero petebat, nisi quod utile ac congruum illi esse censebat. Ludos etiam hoc ordine saepe causa exercitii frequentabant. Conveniebant autem quocunque 116.0069B| congruum spectaculo videbatur, et subsistente hinc inde omni multitudine, primum pari numero Saxonorum, Wasconorum, Austrasiorum, Brittannorum, ex utraque parte, veluti invicem adversari sibi vellent, alter in alterum veloci cursu ruebat. Hinc pars terga versa protecti umbonibus, ad socios insectantes evadere se velle simulabant. At versa vice, iterum illos, quos fugiebant, persequi studebant: donec novissime utrique reges cum omni juventute ingenti clamore, equis emissis hastilia crispantes exsiliunt, et nunc his, nunc illis terga dantibus insistunt. Eratque res digna pro tanta nobilitate, nec et moderatione, spectaculo. Non enim quispiam in tanta multitudine ac diversitate generis, uti saepe inter paucissimos et notos contingere solet, alicui 116.0070A| aut laesionis aut vituperii quippiam inferre audebat.

 His ita se habentibus, Karlemannus cum ingenti exercitu Bajoariorum et Alamannorum ad patrem suum Mogontiam venit. Bardo vero, qui in Saxoniam missus fuerat, similiter fecit, nuntians quod Saxones mandata Lodharii sprevissent, et quidquid Lodhuwicus et Karolus illis praeciperent, libenter id facere vellent. Lodharius quoque missos, qui ad se directi fuerant, inconsulte audire distulit. Quod tam Lodhuwicus quam et Karolus, necnon et universus exercitus, aegre tulerunt; et qualiter iidem ipsi ad illum pervenire possent, intendunt. Ergo XVI Kalend. Aprilis illis in partibus viam dirigunt, et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus, Lodhuwicus vero terra Rhenoque per Bingam, 116.0070B| Karlomannus autem per Einrichi ad Conflentum in crastinum hora fere diei sexta venerunt, protinusque ad Sanctum Castorem orationis causa pergunt. Missam audiunt, ac deinde iidem reges armati naves conscendunt, et Mosellam ocius trajiciunt. Quod cum Otgarius Mogontiae sedis episcopus, Hatto comes, Herioldus, caeterique viderunt, quos Lodharius ob hoc inibi reliquerat, ut illis transitum prohibuissent, timore perterriti, littore relicto, fugerunt. Lodharius quoque ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco didicit, confestim et ipse abire et regno et sede non destitit, donec se super ripam Rhodani cum paucis, qui se sequi deliberaverunt, caeteris omissis, excepit. Qua finem secundi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber tertius.

LIBER QUARTUS.

PRAEFATIO. 116.0069C|

Non solum me, uti praefatum est, ab hoc opere narrationis quiescere delectat, verum etiam quo ab universa republica totus secedam, mens variis querimoniis referta, assiduis meditationibus anxia versat. Sed quoniam me de rebus universis fortuna hinc inde junxit, validisque procellis moerentem vehit, qua portum ferat, imo vero penitus ignoro. Interim autem si aliquod tempus otiosum reperero, quid oberit, si uti jussum est, facta principum procerumque nostrorum styli officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum operi quarto insistam [assistam], et si in caeteris rebus futuris prodesse nequivero, saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam.

116.0069D| Usque Lodhuwicus et Karolus Lodharium a regno suo abiisse certis indiciis cognovere, Aquis Palatium, quod tunc sedes prima Franciae erat, petentes, sequenti vero die quid consultius de populo ac regno a fratre relicto agendum videretur, deliberaturi. Et primum quidem visum est, ut rem ad episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent; ut illorum consultu, veluti numine divino, harum 116.0070C| rerum exordium atque auctoritas proderetur Et hoc illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum est. Quibus ab initio gesta Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit, quoties populum Christianum perjurum sua cupiditas effecerit: quoties idem ipse hoc, quod patri fratribusque juraverat, frustraverit; quoties post patris obitum fratres suos exhaereditare atque delere temptasset; quanta homicidia, adulteria, incendia, omnigenaque facinora universalis Ecclesia, sua nefandissima cupiditate perpessa sit; insuper autem neque scientiam gubernandi rempublicam illum habere, nec quoddam vestigium bonae voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire posse, ferebant. Quibus ex causis non immerito, sed justo Dei omnipotentis 116.0070D| judicio, primum a praelio, et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus unanimiter visum est, atque consentiunt, quod ob suam nequitiam vindicta Dei illum ejecerit, regnumque fratribus suis melioribus se juste ad regendum tradiderit. Verumtamen haudquaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam illos percontati sunt, utrum illud per vestigia fratris ejecti, an secundum Dei voluntatem regere voluisset. Respondentibus 116.0071A| autem, in quantum nosse ac posse Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare et regere velle, aiunt: « Et auctoritate divina ut illud suscipiatis, et secundum Dei voluntatem illud regatis, monemus, hortamur atque praecipimus. » Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus exstitit, et sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum divideretur, visum est, contenti sunt. In qua divisione non tantum fertilitas aut aequa portio regni, quantum affinitas et congruentia cujusque aptata est. Evenitque Lodhuwico omnis Frisia. . . . .

 Karolo vero. . . . .

Quibus peractis, quique illorum e populo, qui se secutus est, suscepit, ac sibi, ut deinceps fidelis esset, 116.0071B| sacramento firmavit. Et Karolus quidem Mosam regnum suum ordinaturus trajecit: Lodhuwicus vero, Saxonorum causa Coloniam petiit. Quorum casus quoniam maximos esse perspicio, praetereundos minime puto. Saxones quidem, sicut universis per Europam degentibus patet, Karolus Magnus imperator ab universis nationibus non immerito vocatus, ab idolorum varia cultura multo ac diverso labore ad veram Dei Christianamque religionem convertit. Qui ab initio tam nobiles, quam et ad bella promptissimi, multis indiciis persaepe claruerunt. Quae gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur. Latina vero lingua hoc sunt: nobiles, ingenuiles, 116.0071C| atque serviles. Sed pars illorum, quae nobilis inter illos habetur, in duabus partibus in dissensione Lodharii ac fratrum suorum divisa, unaque eorum Lodharium, altera vero Lodhuwicum secuta est. His ita se habentibus, cernens Lodharius quod post victoriam fratrum, populus qui cum illo fuerat deficere vellet, variis necessitatibus astrictus, quocunque et quomodocunque poterat, subsidium quaerebat. Hinc rem publicam in propriis usibus tribuebat, hinc quibusdam libertatem dabat, quibusdam autem post victoriam se daturum promittebat. Hinc etiam in Saxoniam misit, Frilingis Lazzibusque, quorum infinita multitudo est, promittens, si secum sentirent, ut legem, quam antecessores sui tempore quo idolorum 116.0071D| cultores erant, habuerant, eadem illis deinceps habendam concederet. Qua supra modum cupidi, nomen novum sibi, id est Stellingua imposuerunt; et in unum conglobati, dominis e regno pene pulsis, more antiquo, qua quisque volebat lege vivebat. Insuper autem Lodharius Nortmannos causa subsidii introduxerat, partemque Christianorum illis subdiderat: quibus etiam, ut caeteros Christianos depraedarent, licentiam dabat. Igitur metuens Lodhuwicus, ne iidem Nortmanni, necnon et Sclavi, propter affinitatem 116.0072A| Saxonibus, qui se Stellinga nominaverant, conjungerent, regnumque sibi vindicaturi invaderent, et Christianam religionem his in partibus annularent. Quamobrem, uti praetulimus, praemaxime . . . [Coloniam] adiit, et in quantum valuit simul et caetera regni sui scandala, ne hoc nefandissimum malum sanctae Dei Ecclesiae deveniret, praecavit. Quibus expletis, Viridunensium civitatem Lodhuwicus per Teotonis villam, Karolus autem per Rhemensem urbem adeunt: quid deinceps agendum videretur, deliberaturi.

Per idem tempus Nortmanni Cotuuig depraedati sunt, inibique mari trajecto, Hamuuig et Nodhunnuuig similiter depopulati sunt. Lodharius autem ut se supra ripam Rhodani recepit, navigio ejusdem 116.0072B| fluminis fretus inibi resedit, quo undique quos valuit sibi in subsidium attraxit. Verumtamen legatum ad fratres suos dirigens mandat, si sciret, qua fieri posset, primores suos ad illos dirigere vellet de pace deliberaturos. Responsum est, mitteret quos vellet: facile quemlibet scire posse, qua illis deveniret esse. Ipsi vero uno eodemque itinere per Tricasinensium, Cadhellonensem adeunt urbem. Cumque Miliciacum venissent, Iosippus, Eberhardus, Egbertus, una cum caeteris a parte Lodharii, ad illos venerunt, dicentes quod Lodharius cognovisset se in Deum et illos deliquisse, nolletque amplius ut altercatio inter illos et Christianum populum esset. Si vellent, aliquid illi supra tertiam partem regni propter nomen imperatoris, quod illi pater illorum concesserat, et 116.0072C| propter dignitatem imperii, quam avus regno Francorum adjecerat, augere facerent. Sin aliter, tertiam tantummodo partem totius absque Langobardia, Bajoaria, et Aquitania, illi concederent: regeretque quisque illorum, Deo favente, portionem regni sui prout melius posset. Frueretur alter alterius subsidio ac benevolentia, concederent pacem et leges invicem sibi subjectas, essetque inter illos Deo auctore, pax pacta perpes. Quod cum Lodhuwicus et Karolus audissent, et illis plebique universae perplacitum esset, in unum una cum primoribus coeunt, ac quid de talibus acturi essent, gratanti animo conferunt. Aiebant se hoc in exordio dissensionis voluisse, et quanquam peccatis intervenientibus 116.0072D| proficuum esse non posset, saepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo gratias referebant, cujus tandem ope adjuti hoc promeruerant, ut frater illorum, qui semper pacem atque concordiam spreverat, Deo largiente tunc illam petebat. Verumtamen solito more ad episcopos sacerdotesque rem referunt, ut quocunque divina auctoritas id vertere vellet, nutu ipsius libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique ut pax inter illos fieret melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata 116.0073A| concedunt. Cumque in divisione regni quatuor dies vel eo amplius morarentur, tandem visum est ut inter Rhenum et Mosam usque ad exortum Mosae, ac deinde ad exortum Saugonnae, et sic per Saugonnam usque ad confluentum Rhodani, et sic deinde per Rhodanum usque in mare Tyrrhenum omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia, absque . . . illi in parte regni tertia offerrent. Et si hanc recipere renuat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quod quidem quanquam ultra quod justum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per Conradum, Abbonem [Cobbonem], Adelhardum, et caeteros mandatum est. Ipsi vero interim, donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem loco esse se decernunt, 116.0073B| responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium venissent, repererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim se non esse contentum in eo quod fratres sui illi mandaverant, quia aequa portio non esset: querebaturque insuper suorum, qui se secuti sunt, causam, quod in praefata parte quae illi offerebatur non haberet unde illis ea quae amittebant restituere posset. Quamobrem, ignoro qua fraude decepti, hi qui missi fuerant, augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias. Insuper si hoc usque ad tempus, quod illis pariter conveniret, reciperet, jurant illi, quod tunc fratres sui jurejurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Bajoaria, et Aquitania, in tribus partibus dividerent, essetque 116.0073C| super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet, ac diebus vitae suae eamdem illi concederent, in eo quod ille illis similiter faceret. Et haec omnia si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent. Jurat etiam Lodharius sic se velle, ac sua ex parte sic perficere, in eo quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi juraverant, adimplessent.

Igitur mediante Junio, feria videlicet quinta propter civitatem Madasconis, in insula quae Ansilla dicitur, cum aequo numero priorum Lodharius, Lodhuwicus et Karolus conveniunt, et hoc sacramentum mutuo sibi juraverunt. Videlicet ut ab ea die et deinceps invicem sibi pacem conservare deberent, et ad placitum, quod fideles illorum inibi statuissent, regnum omne absque Langobardia, Bajoaria, et 116.0073D| Aquitania, cum sacramento, prout aequius possent, in tribus partibus sui dividerent, electioque partium ejusdem regni esset Lodharii: et quique illorum partem, quam quisque acciperet, cuique deinde omnibus diebus vitae suae conservare deberet, in eo, si adversus fratrem et suos frater suus similiter faceret. Quo expleto, adhibitisque verbis pacificis, pacifice discedunt, ad castra redeunt, in crastinum de caeteris deliberaturi. Quanquam et aegre, vix tamen effectum est, ut usque ad conventum, quod in Kalendis Octobris condixerant, pacifice quisque in sua portione, quam vellet, esset. Et Lodhuwicus quidem Saxoniam, Karolus vero Aquitaniam ordinaturi, adeunt. Lodharius autem jam, ut sibi videbatur, 116.0074A| de electione regni partium securus, Arduennam venatu petit, omnesque primores suae portionis populi, qui a se, dum a regno abiret, necessitate coacti desciverant, honoribus privavit. Lodhuwicus etenim in Saxonia seditiosos, qui se, uti praefatum est, Stellinga nominaverant, nobiliter, legali tamen caede, compescuit. Karolus vero in Aquitaniam Pippinum fugavit. Quo latitante, nihil aliud notabile efficere valuit, praeter quod Warinum quemdam ducem, caeterosque, qui sibi fidi videbantur, ob custodiam ejusdem patriae inibi reliquit. Insuper Egfridus comes Tolosae e Peppini sociis, qui ad se perdendum missi fuerant, quosdam in insidiis cepit, quosdam stravit. Idemque Karolus ad placitum, quod cum Lodhuwico fratre suo Wormatiam condixerat, 116.0074B| iter direxit. Cumque Metis pridie Kal. Octobris venisset, Lodharium in villa Theotonis reperit quo ante condictum placitum venerat, ac aliter quam statuerat, residebat. Quamobrem his, qui a parte Lodhuwici, necnon et Karoli, propter divisionem regni Metis residere debuerant, tutum minime videbatur, ut dum seniores sui in Wormatia, et Lodharius in Theotonis villa essent, illi Metis regnum dividerent. Distat enim Wormatia a Metis leuvas plus minus septuaginta. Theotonis autem villa plus minus octo. Occurrebat etiam, quod Lodharius in fratrum deceptione saepe perfacilis promptusque exstiterat. Ideoque suam salutem illi credere haudquaquam, absque qualibet securitate, audebant. Ergo Karolus horum saluti consulens, ad Lodharium 116.0074C| dirigit: mandat, quoniam aliter quam convenisset, venerat, et erat, si vellet ut missi fratris sui, necnon et sui, inibi una cum suis remanerent, daret illi obsides, ut de salute illorum fidus esset. Sin aliter mitteret ille missos suos Wormatiam ad illos, et illi quos vellet obsides illi darent: sin aliter, recederent a Metis pari spatio. Sin etiam et hoc nollet, in meditullio qua vellet, missi eorum convenissent. Non enim se tot nobilium virorum salutem negligere debere, dicebat. Erant quidem octoginta electi ex omni multitudine, omni nobilitate praestantes, quorum interitus ni praecaveretur, maximam sibi fratrique suo posse inferre jacturam aiebat. Tum tandem pro commoditate omnium hinc inde visum est, ut confluentum missi illorum, centum decem videlicet, absque 116.0074D| obsidibus convenirent, inibique regnum, prout aequius possent, dividerent.

Quo scilicet XIV Kal. Novembris convenientes, ne forte quoddam scandalum inter homines illorum qualibet ex causa oriretur, pars illorum, quae a Lodhuwico, necnon et Karolo venerat, orientalem ripam Rheni metantes, quae autem a Lodhario, occiduam, quotidieque ob commune colloquium Sanctum Castorem petierunt. Cumque ad regni divisionem, hi qui a Lodhuwico et Karolo missi fuerant variis querimoniis accessissent, quaesitum est, si quis illorum totius imperii notitiam ad liquidum haberet. Cum nullus reperiretur, quaesitum est, cur missi illorum illud in transacto spatio non circumiissent, et 116.0075A| illorum industria imbreviatum esset. Cum et hoc ut fieret, Lodharium nolle reperissent, aiebant impossibile esse ignoranti quiddam aequaliter dividere posse. Novissime autem quaesitum est, quoniam sacramento illud, prout aequius ac melius possent, nossentque, dividere deberent, si hoc sincere jurare possent, dum scirent quod nemo ignoranter id facere valeret. Et hoc quoque ad conferendum episcopis commissum. Qui hinc inde in basilicam Sancti Castoris convenientes, a parte Lodharii aiebant, si in sacramento quilibet deliquisset, hoc expiare posse, ac per hoc melius esset ut hoc facerent, quam diutius tot rapinas, incendia, homicidia, adulteria Ecclesia Dei pateretur. At contra hi qui a parte Lodhuwici, necnon et Karoli erant, aiebant, dum neutrum necesse esset, 116.0075B| cur in Deum peccare deberent: melius esse ut firmaretur pax inter illos, mitterentque pariter per universum imperium, et imbreviaretur, ac tum tandem jurare quod certum est absque periculo, aequaliterque dividere posse censebant. Sic quoque perjuria caeteraque facinora devitare, ni caeca cupiditas impediret, posse firmabant. Ac per hoc nec se laedere in sacramento velle, nec cuipiam ut faceret licentiam dare, testabantur. Qua dissentientes, quique qua venerat, ad suos secesserunt. Hinc omnes in eadem domo convenerunt, a parte Lodharii dicentes, quod parati sacramentum et ad divisionem, uti juratum fuerat, essent. At contra a parte Lodhuwici et Karoli similiter se velle, si possent, aiebant. Novissime autem, quoniam neuter quod alter volebat, absque 116.0075C| seniorum suorum auctoritate, assentire audebat, statuunt ut pax interillos esset, donec scire possent quid seniores sui horum recipere vellent. Et hoc fieri posse in Non. Novemb. visum est, usquequo pacis termino constituto discedunt. Qua quidem die factus terrae motus magnus per omnem pene hanc Galliam est. Eademque die Angilbertus vir memorabilis Centulo translatus, et anno post decessum ejus XXVIII [XXIX], corpore absque aromatibus indissoluto repertus est. Fuit hic vir ortus eo in tempore haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem, Richardus, et hic, ex una progenie fuere; at apud Magnum Karolum merito magni habebantur. Qui ex ejusdem magni regis filia nomine Berchta Harnidum fratrem meum, et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum 116.0075D| in honore omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit: familiam sibi commissam mirifice rexit. Hinc vita cum omni felicitate defuncta Centulo, in pace quievit. His paucis de origine mea delibatis, ad historiae seriem redire libet.

 Cum autem, ut praefatum est, reversi quique regi suo quae invenerant nuntiassent, hinc inopia, hinc hieme instante, hinc etiam quod primores populi degustato semel periculo iterum praelium nolebant, ac per hoc ut pax inter illos usque in vigesimo die post missam sancti Joannis firmaretur, assentiunt. Ad quam statuendam hinc inde primates populi Theotonis villam confluunt. Jurant, ut ipsi reges inter se interim mutuam pacem servare deberent. Et ut nequaquam 116.0076A| quolibet modo omitteretur, ni in eodem conventu, ut aequius possent, omne regnum dividerent, essetque Lodharii, uti juratum fuerat, partium electio ejusdem regni. Hinc quique qua libuit discessit, et Lodharius Aquis hiematum petiit, Lodhuwicus Bajoariam. Karolus autem uxorem ducturus Carisiacum venit. Eodem tempore Mauri a Sigenulfo fratre Sigihardi sibi causa subsidii inducti Beneventum invadunt. Eodem etiam tempore Stellinga in Saxonia contra dominos suos iterum rebellarunt, sed praelio commisso, nimia caede prostrati sunt. Ac sic auctoritate interiit, quod sine auctoritate surgere praesumpsit. Accepit quidem Karolus, uti praefatum est, in conjugio Hirmentrudem Vodonis et Ingeltrudis filiam, et neptem Adelhardi. 116.0076B| Dilexerat autem pater ejus suo in tempore hunc Adelhardum adeo, ut quod idem vellet in universo imperio, hoc pater faceret. Qui utilitati publicae minus prospiciens, placere cuique intendit. Hinc libertates, hinc publica in propriis usibus distribuere suasit: ac dum quod quique petebat ut fieret, effecit, rempublicam penitus annullavit. Quo quidem modo effectum est, ut in hac tempestate populum, qua vellet facile divertere posset. Et hac de re Karolus praefatas nuptias maxime iniit, quia cum eo maximam partem plebis sibi vindicare posse putavit. Nuptiis quidem XVI Kal. Januarii expletis, Natalem Domini ad Sanctum Quintinum celebre peregit. Valentianas quoque, qui de fidelibus suis inter Mosam Sequanamque causa custodiae remanere deberent, 116.0076C| ordinavit. Idem vero partibus Aquitaniae una cum conjuge anno 843 Incarnationis Domini in hieme iter direxit. Fuit autem eadem hiems praefrigida nimis ac diuturna. Languoribus insuper abundans necnon et agriculturae, pecorique, apibusque satis incongrua.

Hic quique colligat, qua dementia utilitatem publicam negligat, privatisque ac propriis voluntatibus insaniat, dum ex utrisque Creatorem adeo offendat, ut etiam omnia elementa ejus vesaniae contraria reddat: quodque hujuscemodi exemplis pene adhuc omnibus notis perfacile probaturus accedam. Nam temporibus bonae recordationis Magni Karoli, qui evoluto jam pene anno tricesimo decessit, quoniam hic populus unam eamdemque rectam, ac per hoc viam Domini publicam incedebat, pax illis atque 116.0076D| concordia ubique erat. At nunc e contra, quoniam quique semitam, quam cupit, incedit, ubique dissensiones et rixae sunt manifestae. Tunc ubique abundantia atque laetitia, nunc ubique penuria atque moestitia. Ipsa elementa tunc cuique regi congrua, nunc autem omnibus ubique contraria, uti Scriptura divino munere prolata testatur: Et pugnabit orbis terrarum contra insensatos (Sap. III). Per idem tempus eclipsis lunae XIII [Al., XV] Kal. Aprilis contigit. Nix insuper multa eadem nocte cecidit, moeroremque omnibus; uti praefatum est, justo Dei judicio incussit. Id propterea, inquam, quia hinc inde ubique rapinae et omnigena mala sese inserebant, illinc aeris intemperies spem omnium bonorum eripiebat.