De disciplina Christiana (ed. Migne)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De disciplina Christiana
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DeDiCh 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

1. Sermonis argumentum. Locutus est ad nos sermo Dei, et depromptus est ad exhortationem nostram, dicente Scriptura, Accipite disciplinam in domo disciplinae (Eccli. LI, 31, 36). Disciplina, a discendo dicta est: disciplinae domus, est Ecclesia Christi. Quid ergo hic discitur, vel quare discitur? Qui sunt qui discunt, et a quo discunt? Discitur bene vivere. Propter hoc discitur bene vivere, ut perveniatur ad semper vivere. Discunt Christiani, docet Christus. Primo ergo, quid sit bene vivere; deinde, quae sit merces bonae vitae; tertio, qui sint veri Christiani; quarto, quis sit verus magister, pauca loquentibus nobis, sicut donat Dominus, audire dignemini. Omnes in domo disciplinae sumus, sed multi nolunt habere disciplinam; et quod est perversius, nec in domo disciplinae volunt habere disciplinam. Cum propterea debeant in domo disciplinae accipere disciplinam, ut servent illam et in domibus suis; ipsi contra, indisciplinationem non solum in domibus suis habere volunt, sed ferre illam secum et ad domum disciplinae. Ideo apud quos non vacat verbum Dei, qui cor auri conjungunt; qui non sunt via, ubi semen cum ceciderit ab avibus colligitur; qui non sunt petrosa loca, ubi semen altam radicem habere non potest, et ad horam exit, et in aestu arescit; qui non sunt ager spinosus, ubi semen cum germinaverit et in auras surgere coeperit, spinarum densitate suffocatur: sed qui sunt terra bona parata semen accipere, et fructum reddere vel centenum, vel sexagenum, vel tricenum (recordamini, qui non sine causa intratis disciplinae scholam, has me similitudines ex Evangelio commemorasse [Matth. XIII, 3-23] ): qui ergo tales sunt, accipiant quod per me Dominus dicere dignatur. Ego enim, quoniam ille seminat, quid sum? Vix cophinus seminantis. Ipse in me ponere dignatur quod vobis spargat. Nolite ergo attendere ad vilitatem cophini, sed ad charitatem seminis et ad potestatem seminatoris.

CAPUT II.

2. Dicendum quid sit bene vivere. Praecepta bene vivendi uno brevi et aperto mandato comprehensa. Quid est ergo bene vivere, quod hic discitur? Praecepta multa sunt in Lege, quibus ipsa bona vita continetur, imperatur et discitur. Multa omnino praecepta sunt, innumerabilia. Praeceptorum ipsorum paginas vix quisquam enumerat, quanto magis ipsa? Quae voluit tamen Deus, propter eos qui se possent excusare, vel quia eis non vacat legere, vel quia non norunt legere, vel quia non possunt facile intelligere, ut excusationem nemo habeat in die judicii, voluit, sicut scriptum est, consummare et breviare verbum super terram, sicut de illo propheta praedixerat: Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram (Isai. X, 23). Hoc ipsum verbum consummatum et breviatum, nec obscurum esse Deus voluit. Ideo breve, ne non vacaret legere: ideo apertum, ne dicat, Mihi non licuit intelligere. Thesaurus ergo est magnus divinarum Scripturarum, habens in se mirabilia praecepta multa, tanquam multas gemmas, et pretiosa monilia, et vasa ingentia et magni metalli. Sed quis potest scrutari thesaurum istum, et uti eo, et pervenire ad omnia quae ibi sunt? Quando hanc similitudinem Dominus dedit in Evangelio suo, et dixit, Simile est regnum coelorum thesauro invento in agro; ne quis se minus idoneum diceret ad perscrutandum thesaurum, continuo dedit aliam similitudinem, Simile est, inquiens, regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, qui invenit unam pretiosam margaritam, et vendidit omnia quae habuit, et emit illam (Matth. XIII, 44-46): ut si piger eras ad perscrutandum thesaurum, non sis piger unam margaritam sub lingua ferre, et quo vis securus ambulare.

CAPUT III.

3. Mandatum diligendi Deum et proximum. Proximus quis. Quod est ergo verbum consummans et brevians? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Id. XXII, 37-40). Ecce quod discitur in domo disciplinae: Diligere Deum, diligere proximum; Deum tanquam Deum, proximum tanquam te. Non enim invenis parem Deo, ut possit tibi dici, Dilige Deum sicut diligis illum. De proximo inventa est tibi regula, quia inventus es proximo tuo par tu ipse. Quaeris quomodo diligas proximum? Attende te ipsum; et quomodo te diligis, sic dilige proximum. Non est ubi erres. Volo jam ergo et tibi committere proximum tuum, ut diligas eum tanquam te ipsum: volo, sed adhuc timeo. Volo tibi dicere, Dilige proximum tuum sicut diligis te ipsum; et timeo: adhuc enim discutere volo quomodo diligas te ipsum. Noli ergo aegre ferre. Non es tu ipse facile dimittendus, cui est proximus committendus: non transitorie tecum agendum est. Tu unus homo es, proximi tui multi sunt. Non enim primo sic debes intelligere proximum, vel fratrem, vel cognatum, vel affinem. Proximus enim est omni homini omnis homo. Proximi sibi dicuntur pater et filius, socer et gener. Nihil tam proximum, quam homo et homo. Sed si putamus non esse proximos, nisi qui de iisdem parentibus nascuntur; Adam et Evam attendamus; et omnes fratres sumus. Et quidem fratres secundum quod homines sumus, quanto magis secundum quod christiani sumus? At id quod homo es, unus pater fuit Adam, una mater Eva: ad id quod christianus es, unus pater est Deus, una mater Ecclesia.

CAPUT IV.

4. Quomodo diligere se debeat, cui jubetur diligere proximum tanquam se. Videte ergo quantos proximos habeat unus homo. Omnes homines in quos incurrerit, quibus jungi potuerit, proximi ejus sunt. Quomodo ergo discutiendus est utrum diligat se, cui committendi sunt tot proximi, ut sic eos diligat tanquam se? Non ergo irascatur unusquisque, si discutio quomodo se diligat. Certe ego discutio, ipse se inveniat. Utquid enim discutio? quia ego inventurus sum? Ideo discutio, ut ipse se interroget, ipse sibi appareat, ipse se non lateat, ipse sibi se non abscondat, ipse sibi se ante oculos suos, non post dorsum ponat. Me loquente faciat hoc, me nesciente faciat hoc. Quomodo te diligis? Quisquis me audis, imo quisquis Deum per me audis, in hac domo disciplinae, attende te, quomodo te diligis. Profecto enim si te interrogem utrum diligas te, respondes quia diligis. Quis enim se odit? Hoc dicturus es: Quis enim se odit? Ergo non diligis iniquitatem, si te diligis. Nam si diligis iniquitatem, non ego dico, Psalmum audi, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Ergo si diligis iniquitatem, audi veritatem; veritatem non te palpantem, sed aperte tibi dicentem, Odis te. Quanto magis dicis quia amas te, odis te: Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Quid dicam de carne, quae pars vilior est hominis? Si animam odit, carnem quomodo diligit? Denique qui amant iniquitatem, et oderunt animam suam, omnem turpitudinem exercent de carne sua. Jam ergo, qui diligis iniquitatem, quomodo tibi volebas committi proximum, ut diligeres eum tanquam te? Homo, quid perdis te? Si enim tu ipse sic te diligis ut perdas te; sic profecto perditurus es et eum quem diligis sicut te. Nolo ergo quemquam diligas: vel solus peri. Aut corrige dilectionem, aut respue societatem.

CAPUT V.

5. Quis perniciose diligat proximum. Belluinus homo. Dicturus mihi es: Diligo proximum tanquam me ipsum. Audio plane, audio. Inebriari vis cum illo, quem diligis tanquam te ipsum. Bene nobis faciamus hodie, quantum possumus bibamus. Vide quia sic te diligis, et illum ad te trahis, et ad quod amas vocas. Necesse est ut quem diligis tanquam te psum, illuc illum trahas ad quod et tu te amas. Humanus homo, imo belluinus, amando talia qualia belluae. Belluas enim Deus prostratas in faciem fecit, pastum quaerentes de terra: te in duos pedes erexit de terra. Tuam faciem sursum attendere voluit. Non discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum, et cor deorsum: imo verum audi et verum fac, Sursum cor; ne mentiaris in domo disciplinae. Quando enim audis, responde: sed sit verum quod respondes. Sic te dilige, et diliges proximum tanquam te ipsum. Quid est enim sursum habere cor, nisi quod dictum est prius, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua? Quia ergo duo praecepta sunt, si unum diceret, non sufficeret? Sufficit et unum, si intelligatur. Nam aliquando sic loquitur Scriptura, sicut Paulus apostolus: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis est charitas (Rom. XIII, 9, 10). Quid est charitas? Dilectio. Nihil videtur dixisse de dilectione Dei, sed solam proximi dilectionem dixit sufficere ad implendam legem. Quidquid est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in hoc sermone impletur. In quo? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ecce unum est. Certe duo praecepta sunt, in quibus tota Lex pendet et Prophetae.

CAPUT VI.

Deus homini, ut beatus sit, diligendus. Pecunia non sic amanda, ut non sis paratus dividere cum proximo. Videte quomodo plus breviatum est, et adhuc pigri sumus. Ecce quae duo erant, unum factum est. Prorsus proximum dilige, et sufficit. Sed dilige quomodo te ipsum diligis, non quomodo te ipsum odisti. Dilige proximum tuum tanquam te ipsum: sed prius est ut diligas te ipsum.

6. Quaerere habes quomodo diligas te ipsum; et audire habes, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Homo enim quomodo a se fieri non potuit, sic nec beatus fieri a se potest. Alia res eum fecit hominem, quod non est ipse homo: alia res eum factura est beatum, quod non est ipse homo. Denique errans videt ipse, quia per se non potest beatus esse, et amat aliud unde sit beatus. Unde se fieri putat beatum, hoc amat. Quid, putamus, amat, unde putat se fieri beatum? Pecuniam, aurum, argentum, possessiones: breviter dico, pecuniam. Totum enim quidquid homines possident in terra, omnia quorum domini sunt, pecunia vocatur. Servus sit, vas, ager, arbor, pecus; quidquid horum est, pecunia dicitur. Et unde est primum vocata pecunia. Ideo pecunia, quia antiqui totum quod habebant, in pecoribus habebant. A pecore pecunia vocatur. Legimus antiquos patres fuisse divites pastores. Ergo pecuniam diligis, o homo: unde putas te fieri beatum, pecunia est, et multum eam diligis. Volebas diligere proximum tanquam te ipsum, divide cum illo pecuniam tuam. Quid esses discutiebam: inventus es; apparuisti tibi, vidisti te, considerasti te. Non es paratus dividere cum proximo pecuniam tuam. Sed quid mihi respondet benigna avaritia? Quid mihi respondet? Si divisero cum illo, minus erit et mihi et illi: minuetur quod amo, nec totum habebit ille, nec totum habebo ego. Sed quia diligo eum tanquam me ipsum, opto illi ut tantum habeat; ut nec meum minuatur, et ipse mihi coaequetur.

CAPUT VII.

7. Invidentia vitium diabolicum veniens ex superbia. Bene optantes egenti, nec tamen aliquid dantes. Optas unde nihil perdas: atque utinam hoc verum dicas, vel optes. Timeo enim ne invideas. Quomodo enim socialis erit felicitas tua, quam torquet felicitas aliena? Nonne cum coeperit ditescere vicinus tuus, et incipere quasi surgere, et ire post te, times ne sequatur te, times ne transeat te? Certe diligis proximum tanquam te ipsum. Sed non loquor de indivis. Avertat enim Deus hanc pestem ab animis omnium hominum, nedum Christianorum; vitium diabolicum, quo solus diabolus reus est, et inexpiabiliter reus. Non enim dicitur diabolo ut damnetur, Adulterium commisisti, furtum fecisti, villam alienam rapuisti: sed, Homini stanti lapsus invidisti. Invidentia diabolicum vitium est: sed habet matrem suam. Superbia vocatur mater invidentiae. Superbia invidos facit. Suffoca matrem, et non erit filia. Ideo humilitatem docuit Christus. Non ergo loquor invidis, bene optantibus loquor. Illis loquor qui optant bene amicis, ut habeant tantum quantum habent et ipsi. Optant bene egentibus, ut habeant quantum et ipsi: sed nolunt illis dare ex eo quod habent. Inde te jactas, homo christiane, quia optas bene? Melior te est mendicus, qui plura tibi optat, et nihil habet. Bene vis optare nihil a te accipienti: da aliquid bene optanti. Si bonum est bene optare, redde mercedem. Optat tibi bene pauper, quid trepidas? Addo aliquid: In domo disciplinae es. Addo aliquid his quae dixi, Da bene optanti; Christus est. Ipse a te petit qui tibi dedit. Erubesce. Ille dives pauper esse voluit, ut haberes pauperes quibus dares. Da aliquid fratri tuo, da aliquid proximo tuo, da aliquid comiti tuo. Tu dives es, ille pauper est. Vita ista via est, simul ambulatis.

CAPUT VIII.

8. Sarcina divitiarum minuenda, largiendo pauperi. Excusatio crudelis avarorum pietatis nomine velata. Sed forte dicis: Ego dives, ille pauper est. Simul ambulatis, annon? Quid est quod dicis, Ego dives, ille pauper; nisi, Ego oneratus, ille levis? Ego dives, ille pauper. Sarcinam tuam commemoras, pondus tuum laudas. Et quod gravius est, constrinxisti ad te sarcinam tuam: ideo non potes porrigere manum. Onerate, ligate, quid te jactas? quid te laudas? Solve vincula tua, minue de sarcina tua. Da comiti, et illum adjuvas, et te relevas. Inter has voces tuas laudantes sarcinam tuam, adhuc Christus petit, et non accipit: et obtendis nomen pietatis crudelibus vocibus, et dicis, Et quid servo filiis meis? Christum illi oppono, filios suos mihi reponit. Ista vero magna justitia, ut habeat unde luxurietur filius tuus, egeat Dominus tuus? Cum enim uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Non legisti, non advertisti? Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 40, 45). Non legisti, non timuisti? Ecce quis eget, et filios tuos numeras? Postremo numera filios tuos, adde unum inter illos, Dominum tuum. Unum habes, sit ille secundus; duos habes, sit ille tertius; tres habes, sit ille quartus: nihil horum vis. Ecce quomodo diligis proximum tuum, quem tibi facias socium ad istam perditionem. 9. Quid tibi dicturus sum, Diligis proximum tuum? Quid illi in aures insusurrabis, homo avare; nisi, Fili, aut frater, aut pater, bonum est nobis ut cum hic vivimus, bene sit nobis? Quantum habebis, tantus eris. Frange lunam, et fac fortunam. Ista susurrabis proximo tuo, quae non didicisti in domo disciplinae, nec audisti hic.

CAPUT IX.

Avarorum perniciosa colloquia cavenda. Nolo sic diligas proximum tuum. O si possem facere, ut nulli jungereris! Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). Sed non possum facere ut nemini jungaris, cui mala ista quae non vis dediscere insusurres; et non solum nolis dedoceri, sed affectes etiam docere. Nolo, imo volo, sed non possum, disjungere te ab auribus aliorum. Alios admoneam, ad quorum aures ambis, quorum aures penetrare moliris, ad quorum corda per aures intrare disponis. O qui accipis verbum sanum in domo disciplinae, Sepi aures tuas spinis (Eccli. XXVIII, 28). Corrumpunt bonos mores colloquia mala: sepi aures tuas spinis. Sepi, et spinis sepi; ut ille qui importune intrare Sepi, et spinis sepi; ut ille qui importune intrare ausus fuerit, non solum repellatur, sed etiam compungatur. Repelle illum a te. Dic: Christianus es, Christianus sum: non hoc accepimus in domo disciplinae, non hoc didicimus in illa schola quam gratis intravimus; non hoc didicimus sub illo magistro cujus cathedra in coelo est. Noli mihi ista dicere, aut noli ad me accedere. Hoc est enim, Sepi aures tuas spinis.

10. Convertam me ad illum. Avarus es, pecuniam amas: beatus esse vis? Deum tuum ama. Pecunia te non facit beatum: tu eam facis ornatam, non illa te beatum. Sed quia multum amas pecuniam, et video quia pergis quo jusserit cupiditas; piger, perge quo jubet charitas: respice, et vide quantum intersit inter pecuniam tuam et Deum tuum. Pulchrior est iste sol quam pecunia tua, et tamen sol iste non est Deus tuus Porro si pulchrior est lux ista quam pecunia tua. quantum est pulchrior qui fecit hanc lucem? An forte comparare vis pecuniam tuam luci? Ecce occidit sol; ostende mihi pecuniam tuam. Nitet, et nocte subtraho lucernam; ecce dives es, ostende mihi divitias tuas. Jam si lumine priveris, jam si non habeas unde quod habes videas, ubi sunt divitiae tuae?

CAPUT X.

Acute in caecos quosdam avaros. Quomodo praecipitur Deus amari tanquam pecunia. Tundens pectus, nec se corrigens, solidat peccata, non tollit. Et sic tamen horrenda profunditas avaritiae non patet oculis, et scatet animis. Vidimus et caecos avaros: dicatur mihi unde avari sunt caeci, qui non vident. Quod habet nec habet, et tamen avarus est caecus. Quare? Quia credit se habere, avarus est. Fides eum facit divitem: credendo dives est, non videndo. Quanto melius fidem convertit ad Deum? Non vides quod possides, et Deum tibi sic praedico. Nondum vides: ama, et videbis. Amas pecuniam, o caece, quam nunquam videbis. Caecus possides, caecus moriturus es, quod possides hic relicturus es. Non tenebas et quando vivebas; quia non videbas quod habebas.

11. De Deo quid tibi dicitur? Ecce hoc tibi dicit ipsa Sapientia: Ama illum tanquam pecuniam (Prov. II, 4). Indignum est, injuriosum est, ut sapientia pecuniae comparetur: sed amor amori comparatur. Video enim hic vos sic amare pecuniam, ut jubente amore pecuniae labores suscipiatis, jejunia toleretis, mare transeatis, ventis et fluctibus vos committatis. Habeo unde eligam quod ametis, sed non habeo quod addam ad amorem quo amatis. Sic me amate, plus nolo me amari, ait Deus. Improbis loquor, avaris loquor: Pecuniam diligitis, tantum me diligite. Certe melior sum incomparabiliter: nolo a vobis ampliorem amorem; quantum diligitis pecuniam, tantum me amate. Erubescamus saltem, confiteamur, et pectora tundamus, non ut super peccata nostra pavimentum solidemus. Nam qui tundit pectus et non corrigitur, solidat peccata, non tollit. Tundamus pectus, et caedamus nos, et corrigamur a nobis, ne ille postea nos caedat, qui magister est. Diximus enim quid hic discatur: jam quare discatur.

CAPUT XI.

12. Discere litteras spe commodi temporalis quam solemne est et quam vanum. Metus mortis. Quare ivisti in scholam, quare vapulasti, et a parentibus ductus, et fugitans quaesitus, et inventus attractus es, et adductus extensus es? Quare vapulasti? quare tanta mala in pueritia pertulisti? Ut disceres. Quid disceres? Litteras. Quare? Ut haberetur pecunia, aut ut compararetur honor, et teneretur sublimitas dignitatis. Vide quia periturus, propter perituram rem, perituram rem cum tanto labore didicisti in tantis poenis, et amabat te qui te ad poenas trahebat: ipse qui te amabat, ipse te ad poenas trahebat; ut vapulares, amando faciebat; ut disceres, quid? Litteras. Bonae sunt litterae? Bonae. Novi, dicturus es mihi: quare et vos, episcopi, litteras legistis; quare nunc divinas Scripturas in ipsa litteratura tractatis. Ita vero: sed non ad hoc didicimus litteras. Non enim parentes nostri, quando nos in scholam mittebant, hoc nobis dicebant: Discite litteras, ut habeatis unde legere possitis codices dominicos. Nec ipsi Christiani filiis suis hoc dicunt. Sed quid? Discite litteras. Quare? Ut sis homo. Quid enim? modo pecus sum? Quod dico, ut sis homo, hoc est, ut sis eminens inter homines. Unde et illud proverbium: Quantum habebis, tantus eris. Ut habeas quantum caeteri, aut quantum pauci; aut plus quam caeteri, aut plus quam pauci; habeas inde honorem, habeas inde dignitatem. Et ubi erunt ista omnia, cum mors venerit? Quomodo stimulat, quomodo metus iste interpellat? Quomodo nomen ipsum a me commemoratum omnium corda percussit? Quomodo timorem vestrum teste gemitu declarastis? Audivi, audivi: gemuistis, mortem timetis. Si timetis, quare non cavetis? Mortem timetis: quid timetis? Ventura est: timeam, non timeam, venire habet; sero, cito, ventura est. Si timeas, non efficies ut non sit quod times.

CAPUT XII.

13. Mors bona, si vita bona praecessit. Illud potius time, quod si nolis, non erit. Quid? Peccare. Peccare time, quia si amaveris peccata, in aliam mortem irrues; quo posses non venire, si non amares peccata. Modo autem perversus plus amas mortem quam vitam. Absit, inquis. Quis est hominum qui plus amet mortem quam vitam? Forte convinco te, quia plus amas mortem quam vitam. Ecce unde te convinco. Amas tunicam tuam, bonam eam vis: amas villam tuam, bonam eam vis: amas filium tuum, bonum eum vis: amas amicum tuum, bonum eum vis: amas domum tuam, bonam eam vis. Quid est quod etiam bonam vis habere mortem? Quotidie enim rogas, ut quoniam mors ventura est, bonam mortem tibi Deus det; et dicis, Deus avertat a me malam mortem. Plus ergo amas mortem tuam, quam vitam tuam. Mori male times, male vivere non times. Corrige male vivere, time male mori. Sed noli timere: non potest male mori, qui bene vixerit. Prorsus confirmo, audeo dicere, Credidi, propter quod locutus sum: non potest male mori, qui bene vixerit. Jam tu dicis tibi: Non multi justi naufragio perierunt? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Non multos justos gladius peremit hostilis? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Non multos justos latrones occiderunt? Non multos justos bestiae laniaverunt? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Et ego respondeo: Haec tibi enim videtur mala mors? naufragio perire, gladio percuti, a bestiis laniari, mors mala tibi videtur? Nonne istas mortes martyres subierunt, quorum natalitia celebramus? Quod genus mortis non subierunt? Et tamen si christiani sumus, si in domo disciplinae nos esse meminimus, vel cum hic sumus, vel cum hic audimus, si exeuntes hinc non obliviscimur, si meminimus quod hic audimus, nonne martyres beatificamus? Quaere mortes Martyrum; oculos carnis interroga: male mortui sunt. Oculos fidei interroga: Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 10, 15). Quidquid ergo est quod exhorres in morte, omnino non exhorreas, si eos imitaris. Id age, ut bonam vitam habeas; et quaecumque occasio fuerit ut exeas de hoc corpore, exis ad requiem, exis ad beatitudinem, quae non habet timorem nec finem. Nam quasi bona mors divitis in purpura et bysso: sed mala mors sitientis et inter tormenta guttam aquae desiderantis. Quasi mala mors jacentis pauperis ante januam divitis, inter linguas canum, in fame et siti micas de mensa desiderantis: mala mors, aversanda mors. Finem respice: christianus es, fidei oculum intende. Contigit mori inopem illum, et efferri ab Angelis in sinum Abrahae. Quid proderat diviti sepulcrum marmoreum sitienti apud inferos? Quid oberant pauperi panni cum sanie ulcerum ejus, requiescenti in sinu Abrahae? Longe vidit eum requiescentem, quem contempserat jacentem (Luc. XVI, 19-24). Modo elige mortem: dic mihi, quis bene mortuus est, quis male? Puto quia melius ille pauper, quam ille dives. An vis aromatibus sepeliri, et apud inferos sitire? Respondes: Absit a me. Puto quod hoc dices. Disces ergo bene mori, si didiceris bene vivere. Merces enim bonae vitae, aeterna est.

CAPUT XIII.

14. Auditores verbi alii discentes, alii male excipientes. Qui discunt, christiani sunt: qui audiunt et non discunt, quid ad seminantem? Seminantis manum non terret via, non terrent lapides, non spinae: jactat ille quod suum est. Qui timuerit ne cadat in terram malam, non pervenit ad terram bonam. Et nos dicimus, jactamus semina, spargimus semina. Sunt qui contemnunt, sunt qui reprehendunt, sunt qui irrident. Istos si nos timuerimus, nihil habemus seminare, et in messe habemus esurire. Ergo veniat semen ad terram bonam. Scio quia qui audit et bene audit, deficit, et proficit: deficit iniquitati, proficit veritati: deficit saeculo, proficit Deo.

CAPUT XIV.

15. Quis sit verus magister. Quis est enim magister qui docet? Non qualiscumque homo, sed Apostolus. Plane apostolus, et tamen non apostolus. An vultis, inquit, experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Christus est qui docet; cathedram in coelo habet, ut paulo ante dixi. Schola ipsius in terra est, et schola ipsius corpus ipsius est. Caput docet membra sua, lingua loquitur pedibus suis. Christus est qui docet: audiamus, timeamus, faciamus. Et ne contemnas et ipsum Christum, qui propter te in carne natus est, pannis mortalitatis circumdatus; propter te esurivit et sitivit, propter te lassatus ad puteum sedit; propter te fatigatus in navi dormivit, propter te contumelias indignas audivit; propter te a facie sua sputa hominum non abegit; propter te alapas in faciem accepit; propter te in ligno pependit; propter te animam effudit; propter te in sepulcro positus est. Haec omnia forte contemnis in Christo? Vis nosse quis sit? Recole Evangelium quod audisti: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). 16. Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis, et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae: quam custodire protegereque dignetur; per Jesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.