De dignitate conditionis humanae

This is the stable version, checked on 25 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De dignitate conditionis humanae
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.DeDiCoH 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De dignitate conditionis humanae 611

CAPUT PRIMUM.--

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. XI, 26). Tanta itaque dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solo jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis, et opere majestatis divinae creatus sit homo; ut ex primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium praestitit ei conditor; ut tanto ardentius amaret conditorem, quanto mirabilius se ab eo esse conditum intelligeret: nec ob hoc solum quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a conditore conditus est, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam ipse creator omnium eum creavit, quod nulli alii ex creaturis donavit.

CAPUT II.-- Quae imago diligentius ex interioris hominis nobilitate est consideranda. Primo quidem quod sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus confirmat quod: In eo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28); sic anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud, movens, et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major, et in minoribus minor: sed in minimis tota, et in maximis tota. Et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam anima habet in se.

Quae quoque quamdam sanctae Trinitatis habet imaginem. Primo in eo quia sicut Deus est, vivit, et sapit; ita anima secundum suum modum est, vivit et sapit. Est quoque et alia trinitas in ea, qua ad imaginem sui conditoris perfectae quidem et summae Trinitatis, quae ex Patre et Filio et Spiritu sancto condita est: et licet unius illa naturae, tres tamen in se dignitates habet, id est, intellectum, voluntatem, et memoriam. Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, cum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII, 37), id est, ex toto intellectu, et ex tota voluntate, et ex tota memoria. Nam sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his item ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente quolibet intelligi potest; nec enim anima perfecta esse sine his tribus, nec horum trium unum aliquod, quantum ad suam pertinet beatitudinem, sine aliis duobus integrum constat: et sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus est, non tamen tres dii sunt, sed unus Deus tres habens personas; ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria, non tamen tres animae in uno corpore, sed una anima tres habens dignitates. Atque in his tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo, ex quibus quasi excellentioribus animae dignitatibus jubemur diligere conditorem; ut in quantum intelligitur, diligatur: et quantum diligitur, semper in memoria habeatur. Nec solus sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas: immo nec haec duo sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus; ut sicut non potest esse momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia; ita nullum debeat esse momentum, quo praesentem eum non habeat memoria.

Et ideo, dilectissime fili, juste mihi videtur dictum interiorem hominem imaginem esse Dei; anima enim nominatur totus interior homo, qua vivificatur, regitur, continetur lutea illa massa humectata succis, ne arefacta dissolvatur. Deus dicitur vis illa ineffabiliter magna, et innumerabiliter sapiens, ut scriptum est: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psalm. CXLVI, 5); et incomparabiliter suavis, ut alibi dicit: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 5). Ex qua, et per quam, et in qua sunt omnia, quae sunt; reguntur omnia, quae sunt; continentur omnia, quae sunt: omnia dico ipsam universitatem, quae est totum, quod aliud est, quam ipse qui fecit, et non est factus: sed ipse est ex quo, et qui ex eo, et quo; quod Deus ex quo est, Pater dicitur a nobis pauperibus sensu, pauperioribus verbis; quod qui ex eo, Filius dicitur: quod quo Spiritus sanctus. Ideo autem dicitur Deus Pater; quia ipse est ex quo, et sapientia est, qua ordinantur omnia: et dilectio, qua se volunt omnia ita manere, ut ordinata sunt. Ex quo ergo, et qui ex eo, 612 et quo se diligunt, ipsa duo tria sunt, et illa tria ideo unum; quia sic sunt ex uno illa duo, ut tamen ab ipso non sint separata: sed ex ipso sunt, quia non a se: et in ipso, quia non separata: et ipsum ipsa quod ipse, et ipsum ipse quod ipsa; et non ipsum ipsa qui ipse, et non ipsa ipse quae ipsa. Vis ista Deus est, et ipse Deus tria est, et unumquodque horum trium Deus est, et omnia tria illa non dii, sed Deus est.

Ad imaginem ergo suam conditor, ut dictum est, fecit animam hominis, quae tota dicitur anima. Non autem aliud hominis quam animam significo, cum mentem dico: sed propter aliud animam, et propter aliud mentem. Nam totum quod vivit, hominis anima est: cum autem anima in se agit se, et ex se, et per se, sola mens dici solet: sensus vero ad sua ministeria implens, consuetius anima dicitur. Mens ergo scire gignit, et amat scire, quod scit. Non illud scire dico, quo repente scitur res aliqua, quae ante nesciri putabatur: sed illud, unde et aliquod et omne quidquid scitur vel nescitur, sciri potest. Illud ergo scire mens gignit, et cum genitum est, scientia potest dici. Sunt ergo jam duo, meus, et quod ipsa meus scit: restat tertium utriusque commune. Omnis mens quidquid scit, amat scire. Amor non minus quam inter duos est, amantem, et quod amatur. Unus est ergo amborum amor, qui et tertius est. Non autem potest negari hoc totum unam esse animam, et unam animam haec tria esse; sicut enim haec tria vere una anima sunt, sic non minus vere una anima est hoc unum et hoc alterum et hoc tertium.

Comparet igitur se haec creatura tam eminens Creatori suo supereminenti sibi, excepto hoc, et multum supra se amoto, quod omnis bonitas, et omne bonum, et omnis bonitatis et boni dulcedo creatoris a se ipso est: creatura vero non solum quod est, sed etiam quod talis est, ab alio est, non a se; et ipse quod est, semper est. Licet et ipsa anima modo quodam suo incommutabilis est; nam semper anima est, postquam esse coeperit, et scit, et scire vult. Comparet ergo, ut dixi, se anima eo modo, quo potest, creatori suo; ut dicatur mens Pater; quia gignit scire: dicatur scire Filius; quia ex alio est, et non est aliud, quam ipsum quod ipse est, ex quo est: dicatur amor Spiritus sanctus; quia amborum est eorum, qui se amant. Unde in nostris Scripturis saepius amor, id est, charitas, quae in Deo est erga nos, et quae a nobis in Deum, Spiritus ipse appellatur: et haec de imagine, o dilectissime fili, habeto.

CAPUT III.-- Nunc vero de similitudine aliqua intellige, quae minoribus cernenda est; ut sicut Deus Creator, qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus, et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors, et caetera virtutum sanctarum insignia, quae de eo leguntur: ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, ut patiens atque mitis, mundus et misericors foret. Quas virtutes quanto plus quisque in seipso habet, tanto propius est Deo, et majorem sui conditoris gerit similitudinem. Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum, et divortia criminum ab hac nobilissima sui conditoris similitudine degener oberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est: Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13).

Qui major honor potuit homini esse, quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur; quibus et conditor, de quo legitur: Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XXIX, 1); id est, omnium virtutum splendore, et totius bonitatis decore ornatus? Vel quod majus homini potest esse dedecus, aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui conditoris amissa, ad informem et irrationabilem brutorum jumentorum delabatur similitudinem?

Quapropter, o dilectissime, quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam in seipso sanctae Trinitatis imaginem agnoscat, honoremque similitudinis divinae ad quem creatus est, nobilitate morum, exercitio virtutum, dignitate meritorum habere contendat; ut quando appareat qualis sit, tunc similis ei appareat, qui se mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam condidit, mirabiliusque in secundo reformavit (I Joan. III, 2).