De diffinitione (Migne)

This is the stable version, checked on 20 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De diffinitione
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64


Boetiu.DeDif 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


De diffinitione


Dicendi ac disputandi prima semper oratio est, et jam dialecticis auctoribus et ipso M. Tullio saepius admonente, quae dicitur diffinitio. Quippe cum in certamen contentionemque nihil possit (quod tamen in dictione consistat) aliquando deduci, nisi de quo futura pugna est prius fuerit in diffinitione ita defixum, ut possit inter utrumque qui inituri sunt eam litem esse manifestum quid sit illud de quo in futura quaestione tractabitur: unde non solum commoditatis genere perspicienda est virtus definiendi, quia per hanc orationem res semper evolvitur, et quod illa sit quae illud de quo quaeritur explicat, verum etiam quod principalis semper adhibita maximum lumen et manifestum parit rei quae in contrarium deducta habet quaestionem. Etenim si verba aut nota omnibus exstitissent, aut unam significantiam sui semper tenerent, et non ambiguo vel obscuro dicto audientes fallerent, et loquentes sub diversa interpretatione deciperent, omnino definitio necessaria minime crederetur. At cum nomina rebus imposita vocesque singulae per existimationem ejus qui ita res appellandas esse censuit ita sint institutae, et ita arte compositae, ut nota quadam in rerum significatione, non aperta declaratione, ducerent audientes, necessarium admodum arbitror nosse quid sit definitio, quibusque speciebus ac partibus compleatur, ut facillime et eam rem quam declarat possit ostendere, et tollat cognitis modis in dicendo sua varietate fastidium. Ac prius ejusdem ipsius, ut ordinem per praecepta servare videamur, definitionis adhibenda est definitio. Definitio est (ut M. Tullius in Topicis ait) oratio quae id quod definit explicat quid sit; hoc ita patet, et ita intelligi necesse est, ut et in quo genere sit definitio declarandum esse videatur, et quid comprehendat, et quemadmodum perfectae eadem definitio definita est. Nomina vel voces interdum res significant, interdum facta, interdum singula dicta, interdum orationes, et quanquam his omnibus factis ac dictis et orationibus genus videatur esse quod dicimus, res tamen proprio nomine et certa significatione aliud esse videtur quam factum est, aliud quam dictum, singulare atque unicum aliud quam oratio. Ergo definitio non facti vox est, non rei alicujus aut corporalis, aut incorporalis, sed est oratio. Etenim talis dictio quae exprimit quid sit id de quo quaeritur, sins dubio appellatur oratio, ut oratio est exordium, et narratio, et caetera quae partes orationis esse dicimus. Ita ergo et definitio oratio est. Sed quoniam hoc generale nomen est quod, uti diximus, convenit etiam expositioni, narrationi, invocationi, precationi, caeterisque singulis quae utique orationes esse dicuntur, ut id quod generaliter appositum est, possit ad id deduci de quo quaeritur, adjecta est species. Quaerebamus enim quid esset definitio, ad quam rem declarandam M. Tullius adjecit, quae id quod definit explicat quid sit, talis oratio non nisi definitio est. Nam narratio oratio quidem est quae non explicat quod definit, sed quod gestum est, et item aliae singulae orationes in suis officiis actionibusque constitutae aliud sunt quam ista oratio quae id quod definit explicat quid sit, ita adjecta est species, ut cum genus supra sit oratio, species sit quae id quod definit. Postremo tamen adjunctum sit quo certius id et quo magis proprium declaret quod dictum est, explicat quid sit. Sunt enim aliae orationes quae explicant magis quale quid sit, aut quantum sit. At vero haec nihil horum, sed tantum quid sit explicat, diversa est enim in ista partitione cognitio, quippe cum aliud est scire quale sit, et quid sit explicare, hoc enim in percipienda rei substantia continetur, illud in qualitate noscenda, et haec quidem Ciceronis sit adhibita definitio. Nos tamen apertius idipsum quid sit definitio nostra explanatione faciamus. Omne quod demonstratur oratione, aut an sit, aut quid sit, aut quale sit ostenditur, quod cum adhibetur, oratio ad declarationem rei alicujus an sit non est definitio. Item cum quale sit aliquid oratione monstratur, pari modo definitio non erit. Cum vero quid sit ostenditur, quod medium est inter an sit, et quale sit, ita scilicet medium ut an sit nulla jam sit dubitatio, item quale sit, non ejus qui requirit, sed qui definit sit in scientia collocatum; medium, inquam, hoc genus quod ostendit idipsum de quo quaeritur quid sit, definitio nuncupatur. Omnis definitio in quaestione rem habet incertam. Omnis res, si certa est, definitione non eget; si incerta est, neque res est, et quaerit definitione monstrari. Omnis enim res, si modo jam res est, quemadmodum diximus, certa est. Cum vero jam certa est, et qualitates suas habeat quibus cum facile comprehenditur, facile quid sit agnoscitur. Nunquam enim quid sit intelligi potest, nisi quale sit fuerit comprehensum. Omnis diffinitio aut probandae rei causa, aut, si res in quaestione versatur, augendae, aut si vel apud adversarium vel apud auditorem quaelibet jam nota res est, confirmandae assumitur. Nihilominus tamen diffinitio, ut res eadem quae nota est, et certa et fixa, teneatur, adhibetur. Omnis diffinitio, aut rhetorica est oratio, aut dialectica. Si est rhetorica, originem ex contentione suscipiens per rei de qua quaeritur partes in suas se dividet, nec in unius tractatu a suis rebus tota consistet, ut cum uniuscujusque rei plena et certa perfectio nota sit, cunctas per partes sibi eamdem distribuant dicta certantium. Sepulturae violationem rem etiam certam plenamque et perfectam retinemus, cum in eruto sepulcro est etiam animus et factum violantis, ut studio eruendi et profanandi manes hoc quispiam videatur aggressus. Ergo, uti diximus, violatio sepulturae constat et animo et facto, plenaque ipsa res est violati sepulcri ex his duobus, aperuit sepulcrum quidam ut auferret ornamenta. Idem sepulcri violati reus in judicium devocatur, sine dubio diffinitivam orationem et contentionem exprimentem quid sit violatio sepulturae necessario causa desiderat; sed singulis partibus totius facti ac pleni utuntur oratores, ut sepulturae violationem ponat unus quod apertum sit sepulcrum, contra alius sepulturae violationem dicat in animo contineri: ita existit diffinitivae orationis iste tractatus, ut cum totum quod agnoscitur in sepulturae violatione, per partes suas fuerit distributum, easque partes oratores singuli tenuerint, contendendi genere diffinitione uti videntur. Sed non recte dicitur hujusmodi diffinitio, cum non sit certa, non plena, non integra, nisi cum totum quidquid ipsius rei est de qua quaeritur exprimens quid sit oratio declararit, verum haec captiosa et falsa est, non certa rhetorum diffinitio. Est alia etiam quae rhetoribus accommodata cognoscitur, quae longe a virtute diffiniendi plenissime separatur, quae per collationem non quid sit ostendit, sed haec esse a simili, cum aliud sit, oratione concludit, ut cum quaeritur quid sit accipere utique re propria, vera, certa, nihil aliud est nisi propria manu aliquid ab aliquo oblatum sumere. Per collationem M. Tullius definit pecunias accepisse Verrem, cum comites, socii ministrique pecunias acceperint. Comites illi, inquit, tui manus erant tuae. Item in alio exemplo cum quaeritur quid sit inimicus, dicimus inimicum esse eum qui aliquid mali molitus sit; ac Cicero collatione utens dicit: Inimicus est qui facit contra omnium rem, voluntatem, honorem, dignitatem. Ex quibus colligimus hujusmodi diffinitiones contentioni oratorum maxime convenire, longe tamen a virtute diffinitionis esse discretas; sed hae diffinitiones quae oratoribus aptae sunt et poetis sui explicatione in oratione certum ordinem continent. De qua re praecepta in Rhetoricis sunt a M. Tullio constituta, ita ut omnis diffinitio, hoc est oratio, quae explicat de quo quaeritur quid sit, his membris partibusque tenetur: primum uti breviter id de quo quaeritur quid sit oratio nostra contineat, et haec appellatur diffinitio; deinde ejus diffinitionis supponatur approbatio, qua illud ostendimus ut idipsum quod breviter in diffinitione posuimus id ita esse argumentorum rationibus approbemus; deinde, tertio loco, inducimus deductionem ejusdem diffinitionis in eam speciem de qua quaestio est, et de qua judicium est constitutum, ut cum generaliter rem diffinierimus, et ita esse de quo quaeritur dixerimus, et postea per approbationem constituerimus verum esse quod diffinimus, tertio loco ostenderimus hoc esse quod gestum est, vel id esse de quo quaeritur, quae orationis pars appellatur deductio generis ad speciem; quarto loco in oratione nostra ponemus destructionem diffinitionis adversae partis, hoc est, uti quemadmodum adversarii diffinierint idipsum de quo supra diffinitionem constituimus proponamus, eamque adversariorum diffinitionem vitiosam esse doceamus, quae quemadmodum vitiosa sit postea declarabimus. Habet enim partes suas certas, integras, de quibus nunc dicere supersedemus. Est diffinitio inimicitiarum apud M. Tullium brevis, ita collocata. An tu majores inimicitias putas esse quam contrarias hominum voluntates, et dissimilia studia? haec, ut diximus, diffinitio rhetorica est, et breviter oratio conclusa quid sint inimicitiae. Post quam diffinitionem adhibetur approbatio. Fidem ac religionem sanctissimam in vita qui putat, potestne ei non inimicus esse qui fana spoliaverit omnia? Deinceps reliqua quae sequuntur, in quo quidem animadvertere illud licet, posse conjungi et approbationem diffinitionis, et deductionem diffinitionis in speciem. Namque hic Marcus Tullius inimicitias esse contraria studia et dissimiles voluntates approbat ita, ut speciem ipsam de qua quaerebatur factam verbis includat: potuit enim approbatio fieri, illas esse inimicitias quae contrarias continent voluntates, et in rationibus supponendis talis dictio componi, cum fidem alius servet, infidelis sit alius. Nulla dubitatio est quin tali animo prout inter se affecti inimici esse credantur. Item religioso viro irreligiosus inimicus est. Alia ergo si ex diversis studiis et voluntatibus supposita dicerentur, sola esset approbatio, non etiam deductio generis in speciem; at cum nunc ita nectitur dictio, fidem sanctissimam in vita qui putat, religionem colendam esse existimatis, sine dubio inimicus est ei qui fana spoliavit, omnia templa violavit, delubra polluit. Hic etiam Verris idem factum de quo quaeritur ita specialiter continetur et includitur, ut simul cum approbatione et deductione generis in speciem clausum teneatur; post adjungitur, ut diximus, destructio diffinitionis adversae partis, sed per concessionem, id est similium, an si contra rem meam fecisset injuriam aliquis, jure ei me inimicum esse profiterer? Ponamus igitur adversae partis diffinitionem talem: Inimicitiae sunt, eum contra rem meam aut fecit aliquis, aut dixit injuriam. Hanc diffinitionem sic destruit M. Tullius, ut concesso eo quod ita est diffinitum, nihilominus et alio modo sint inimicitiae, cum aliquis faciat contra omnium rem, honorem et dignitatem. Talis igitur semper circa rhetoricam diffinitionem per membra quatuor testetur oratio: ut sit diffinitio, approbatio diffinitionis, deductio definitionis ad speciem, deinde postrema destructio diffinitionis partis adversae; sed haec apta rhetoricis, non etiam philosophis esse videtur. Illa autem quae philosophorum propria est, etiam oratoribus convenit eamque sibi, et ad materiam suam, et ad propriae ornamentum dictionis, adjungit orator. Omnia enim recte orator exprimit quae sunt in dicendo philosophorum. Nam et vero utitur argumento, quod est philosophorum proprium, utitur etiam necessario. At contra philosophus in disputationibus propriis rhetorum cuncta condemnat, neque enim adjungit aliquando signum, neque quod credibile dicitur, et omne probabile penitus a virtute sui sermonis excludit. Ergo diffinitio quae est philosophorum propria in rebus exprimendis quae explicat quid sit, quale sit, quemadmodum membris suis constare debeat, exponemus. Diffinitiones esse principia disputandi et supra diximus, et M. Tullius probat, tum in dialogis omnibus, tum etiam in eo libro qui Topica inscribitur, in quo docet primum argumentorum locum esse diffinitionem, hoc est, a toto, cui loco qui appellatur a toto necessario adhibenda est diffinitio, ut ita argumenti locus a toto sit diffinitio. Porro, ut supra diximus, explicandi argumenti quod a toto est dicitur diffinitio. Ergo praeceptis et dialecticorum philosophorumque omnium illud tenere debemus, non esse diffinitionem, nisi solam quae in ea re quam definire volumus, prius quam ejus rei esse intelligimus, declaret atque ostendat substantiam. Hoc ut apertius fiat, docebimus nullam esse diffinitionem certam, integram, approbandam, nisi eam quam dicunt philosophi substantialem, Graece ούσιῶδης appellatur. Quid autem substantiale sit, alibi explicandum. Ad cognitionem interim illud accedat, quoties de aliquo quaeritur quid sit, tunc posse esse certam ac substantialem diffinitionem, quoties ejus rei de qua quaeritur, ut diximus, genus ponimus, et inde caetera per differentias in oratione subjungimus. Non alienum videtur exemplum ponere, et sic ad reliqua quae sunt obscura transire. Quaeritur homo quid sit, huic utique genus est animal. Cum igitur in diffinitione quae explicabo quid sit homo, animal dixero, ac deinde reliqua connectam, erit substantialis diffinitio. Substantiam enim hominis declaravi cum dixi animal. Item cum quaero quid sit album aut nigrum, si dixero album est color, quia color genus est ad hoc de quo quaero, album vel nigrum, jam substantialis erit diffinitio quae incipit a genere, et sic caetera connectit. Haec substantialis esse dicetur, et haec propria, et haec integra. Haec a philosophis probata, ita ut alio modo facta diffinitio nunquam esse dicatur; verum a quibusdam hoc nomen etiam ad alia quae alio modo diffiniuntur, saepe transfertur. Ergo haec substantialis diffinitio a M. Tullio sic explicatur. Oportere nos posito genere ejus rei de qua quaeritur, subjungere species, ut alia quae vicina esse possint discretis communionibus separemus, et tandiu interponamus differentias, quandiu ad proprium ejus de quo quaeritur signata ejus expressione veniamus. Ipse in Topicis exempla subjecit. Nos vero ne fiat in exemplis lectori ex jure confusio, hoc proponamus exemplum: homo est animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risus capax. Animal cum dictum est substantia hominis declarata est. Est enim, ut supra diximus, ad hominem genus animal, omne autem genus speciei suae substantialis est declaratio; sed hic animal quia late patebat, adjecta species est terrenum, jam exclusum est, quod aut aereum est, aut humidum. Bipes vero propter alia animalia positum est quae plurimis pedibus innituntur. Item rationale propter illa quae ratione egent. Mortale autem propter id quod Deus est. Quibus omnibus animalibus quae convenire poterant ad superiora in oratione posita discretis atque seclusis, adjectum est proprium in parte postrema, est enim solum hominis quod ridet. Sic perfecta omni ex parte diffinitio est ad hominem declarandum, cum, posito genere, exclusis omnibus per differentias quae poterant convenire, ad proprietatem ejus de quo quaerebatur pervenit oratio. Atque hoc praeceptum Tullianum est, eousque eum qui diffiniat oratione interponere et adjicere differentias oportere, quousque ad proprietatem quae jam communis esse non possit sermo perveniat. Verum Aristoteles diffinitionem perfectam et plenam ait consistere ex genere et differentiis. Ex genera etiam et differentiis hoc idem nos supra docuimus, cum interposita species differentia sua alia quae possunt esse consimilia separaret. Quidam tamen cautiores plenioresque in docendo diffinitionis ipsius qua i quaedam membra constituunt, dicuntque eam perfectam diffinitionem istam quam appello substantialem ex quinque partibus, id est, genere, specie, differentia, accidenti, proprio, debere consistere. Sed accidens in diffinitione minimum, proprium plurimum valet. Et recte quidem ac vere ista commemorant, nec aliena, aut a principe harum artium Aristotele, aut a M. Tullio qui de istis praecepta tradiderunt judicanda sunt. Constat enim his quinque partibus veluti membris suis integra diffinitio; verum et Aristoteles, in libris quos Topica appellavit, docuit quid genus sit, quid species, quid differentia, quid proprium, et quid accidens. Et plurimi praeterea philosophi libris suis complexi harum vim rerum et potentiam declararunt. Nos quia jam uno libro et de his quinque rebus plenissime disputavimus, ne res rei interposita obscuritatem pariat, aut dicta repetamus, lectorem ad librum qui jam scriptus est, si adest ei indigentia, ire volumus, nunc sibi non esse impedimento quod hic praetermissum est, animadvertat. Id enim etiam illis omnibus cognitis ex praeceptorum necessitate retinebit. In oratione ista substantiali tandiu interponere debemus species et differentias quandiu seclusis omnibus quae hoc idem esse possunt, eo perveniatur, ut proprietas jam certa teneatur. M. Tullius in Topicis jus civile voluit diffinire, et, ut oportuit, coepit a genere: dixit enim in principio, Jus civile est aequitas, hoc juris genus est. Sed quoniam eadem aequitas nunc constituta est, nunc naturalis, jus autem civile aequitas est ab hominibus instituta, ideo adjecit, Jus civile est aequitas constituta. Posito genere, adjecta specie speciem aliam separavit, scilicet naturalem. Sed quoniam etiam jus gentium aequitas constituta est, et non est tamen civile, adjectum id quod separare potuisset jus gentium: his, inquit M. Tullius, qui ejusdem civitatis sunt. Qua specie interposita, jus civile descripsit. Est etiamnum quod cum altero possit esse commune, hoc ipsum quod supra dictum est universum. Etenim religionum juri et sacrorum omnium convenit. Namque jus religionum aequitas est, et constituta aequitas, et his omnibus qui ejusdem sunt civitatis. Sed illud jus non appellamus esse civile, quod est pontificum, hoc igitur ut posset excludere, et jus civile usque ad proprium diffinire, adjecit: ad res suas obtinendas. Demus aliud exemplum in orationibus positum, quo facilius res et manifestius explicetur. Diffinit M. Tullius quid sit gloria, his ut opinor verbis: Gloria, inquit, est illustris et pervagata recte factorum et praemagnorum, vel in suos cives, vel in rempublicam, vel in omne genus hominum, fama meritorum. Gloria igitur substantialiter diffinita est, cum dictum est fama. Est enim gloriae genus fama, quae quia nunc rerum malarum est, nunc bonarum, idcirco genus est, cui species addita est, illustris, quod laus est: fama enim quae bonarum rerum est, laus est, et illustris. Hac igitur re exclusa est fama deterior: et quoniam haec fama laudatrix potest nunc pro merito, nunc ultra meritum esse, frequenter enim aliter quam res gesta est, opinio de aliquo emanavit, idcirco inquit fama meritorum, ea sunt enim merita quae cum praestamus mereri nos gloriam faciunt. Ergo Cicero, qui volebat tunc gloriam Caesari dare cum reipublicae praefuisset, idcirco ista facta vel merita generaliter posita divisit in species, et adjunxit, cum in suos cives, tum in rempublicam vel in omne genus hominum, quae scilicet factorum recte species subjectae usque ad proprietatem gloriae convenire. Habet enim nunc certam et veram proprietatem in partibus gloria. Nam omne quod praestamus, aut quasi debitum damus, aut quasi non debitum, cum recte faciamus, si sola facta sunt quae quasi debita sunt, dicitur illustris fama factorum. Cum autem ultra quod debitum est facimus, praestandi benevolentia et benignitate tribuendi, haec merita nuncupantur. Conclusit igitur utrumque genus praestandi cum dixit, illustris et pervagata fama factorum et praemagnorum, cum in rempublicam, tum in omnes cives fama meritorum. Ex his omnibus arbitror apertam esse eam diffinitionem, quae substantialis esse debet, sic esse dicendam, ut proposito ejus rei de qua quaeritur genere, et adjunctis speciebus cum differentia usque ad ejus proprium, disclusa omnino communione, veniamus. Ac si velimus judicium veri philosophis auctoribus sequi, nulla dicetur alia definitio. Etenim reliquae intellectum potius rei tribuunt, non plenissime quid sit ea res adhibita oratione declarant; verumtamen quoniam translata nomine etiam caeterae orationes hoc idem imaginaria dictione retinentes pari nomine nuncupantur, ut diffinitiones dicantur, ponendas arbitror reliquas species, quo facilius et quod caeteri dicant nosse possimus, et diffinitionis cognito multiplici modo facile, uti supra dictum est, diffiniendi veritas reseretur. M. Tullius in Topicis de tribus locis primis tractans a toto, a partibus a nota, cum a toto argumentum est, ut supra docuimus, diffinitionem esse adhibendam dicit, illic enim ponitur genus quod quid res ipsa sit de qua quaeritur explicetur. At a partibus cum argumentum est, etiam ipsa quidem dicitur diffinitio, verum translato nomine cum e numeratis omnibus totus partibus, sic quod totum est recognoscitur, hac pene re nihil interest utrum diffinitione quae esse a toto cunctae partes totius ex diffinitione noscamus, an collectis omnibus partibus quod totum est ex partium enumeratione capiamus. Cicero talem diffinitionem partium enumerationem appellat, sed eam diffinitioni tribuens, quoniam et enumeratio partium idipsum de quo quaeritur quid sit ostendit, et hoc idem agit supra posita diffinitio, cum oratio quae quid sit ostendit dicitur diffinitio, unde nulli dubium est quin etiam ista diffinitio esse dicatur; posuit igitur M. Tullius explicans quid sit liber, vel in contrario quid sit non liber. Quoniam libertas censu datur, datur vindicta, datur testamento, et hae partes dandae libertatis sunt; si neque, inquit, censu, neque vindicta, neque testamento liber est, non est igitur liber. Sic positis partibus quibus liber efficitur, sequitur negatio libertatis, si nulla harum partium in danda libertate praecessit. Nec vos moveat quod quid non sit liber in diffinitione est constitutum, non quid sit. Par enim ratio est et eadem diffiniendi vis, et cum quid non sit ostenditur, et cum quid sit adhibita diffinitione nudatur. Quanquam M. Tullius aliter in eodem libro Topicorum ait esse duo genera diffinitionum: primum enim cum id quod est diffinitur, secundum cum id quod sui substantiam non habet diffinitur, hoc est quod non est, et hoc partitionis genus in his quae supra dixi clausit et extenuavit. Sed alia esse voluit quae esse dicebat, alia quae non esse. Esse enim dicit ea quorum subjacet corpus, ut cum diffinimus quid sit aqua, quid ignis. Non autem esse illa intelligi voluit quibus nulla corporalis videtur esse substantia, ut sunt pietas, virtus, libertas. Sed nos omnia ista vel quae sunt cum corpore, vel quae sunt scilicet in corpore, si in eo accipiuntur, ut aut per se esse, aut in aliquo esse videantur, in uno genere numeranda ducimus, ut ista omnia esse intelligantur quibus omnibus sua potest esse substantia, sive illae corporales, sive, ut certissimum est et recto nomine appellari possunt, qualitates. Verum praeter haec diffinitio est, cum aliquid quod non sit ostenditur. Diffinitione enim opus est ut possimus docere quid non sit. Ergo si partitione, enumeratis partibus, quid libertas sit dicimus, quid non sit libertas eadem partitione monstrabimus. Fiet igitur etiam a partibus diffinitio, ut si dicam, si nec masculus est, nec femina, homo non est. Item si nec servus est, nec liber, homo non est. Sane hic admonendum puto partes saepe ab ipso de quo quaeritur toto accipi ad ejus diffinitionem, saepe non ab eodem ipso, sed ab eo quod ei accidit, ut accidentis enumeratio partium possit diffinire quod totum est. Namque cum totum sit homo de quo quaeritur quid sit, non ejus partes sunt servus ac liber, sed accidentia homini. Quorum enumeratio cum fuerit constituta, homo quid sit ostenditur. Sane etiam illud admonendum hic arbitror, cum a partibus fit diffinitio, posse contingere ut modo totum ab omnibus partibus colligatur, ut supra ostendimus, modo ita partes enumerentur in definitione, ut in singulis totum sit, sicut illud in controversiis est, auxilium ferre est decernere, mittendo proficisci, venire etiam si non pugnaveris, hostes ne dimicent terrere. Sic M. Tullius multis in locis, et ipse pro Cornelio, ubi quaeritur quid sit majestatem minuere, tractat, quod malam legem tulit: quod legendo codicem intercessionem sustulit, quod seditionem fecit. In quibus omnibus diffinitur laesa majestas. Sed ita singula sunt, ut in ipsis singulis totum, id est laesa majestas possit ostendi. Hoc etiam pro M. Coelio tenet, ubi per enumerationem malorum per quos fit dolus malus definitio ita fit, ut singulis speciebus dolus malus possit agnosci. Hoc cum aperte positum intelligamus, tum illud quoque manifestum est, notionem quamdam in ista diffinitione, non rem plenissimam, contineri, et longe illam praestare diffinitionem quam supra posuimus, cum genere collocato ad declarationem rei quae diffinitur substantiam ejus indicans affertur oratio. Sane adjiciendum arbitror non esse quamdam necessitatem in ista partium enumeratione, ubi est quodammodo diffinitio, si infinitae partes fuerint, vel plurimae species, quarum partitione facienda enumeratio est; non inquam, arbitror in ista enumeratione universa quae infinita sunt non debere concludere. Sufficit enim vel plurimorum effici enumerationem, cum in infinitis non sit aliquid praetermittere vitiosum: hoc Cicero in Topicis collocavit, posse nos jus civile enumeratione diffinire. Quod in legibus more aequitate consistit, non autem totum jus enumeratum est, quippe cum sit, et in senatusconsultis, et plebiscitis, sit in edictis, et principum jussis sit, fortasse adhuc et in aliis. Sed cum enumeratis ex infinitis aliquibus partibus notio data fuerit juris, quid jus civile sit in similibus existimabimus. Ergo divisione vel partitione efficitur ista de qua loquimur diffinitio, sic enim etiam ipsa diffinitione eademque partitione, enumeratis vel omnibus, si paucae sunt, vel multis, si infinitae, aut speciebus, aut partibus, ad cognitionem rei de qua quaeritur notionemque deducimur. Sciamus autem definitionem a genere esse, cum species enumerantur, partitionem cum partes. Quapropter animal diffiniamus, huic cum sint species numero infinitae, ut homo, bos, equus, leo, piscis, item caetera, paucis enumeratis speciebus possumus quid sit animal, declarare. At si illas species tetigero quae differentiae magis sunt, quae ipsae tres esse possunt, humidum, terrenum, coeleste, enumeratione harum rerum omnium animal diffinitum sit. Hoc idem et in partium enumeratione servabis, ut si dicamus, mundus est, mare, terra, coelum, enumeratione partium, sed non tamen omnium, quid mundus sit, explicatum est. Ac si hoc idem per partes alias infinitas, voluerimus adhibita enumeratione quid mundus sit definire, quoniam, ut M. Tullius ait, enumeratio partium saepe est infinitior, praeceptum nobis illud est, ne aliquod vitium in enumeratione credamus, cum aliquid praeterimus, ea duntaxat in re, ubi partes sunt infinitae, ergo poterimus dicere: Mundus est sol, luna, astra, aer, et cuncta quae in eo sunt, id est terra et caetera, quae etsi non enumeratis partibus enuntiata proferimus, ex dictis partium similitudine comprehensa omnibus quid sit mundus ostendimus. Hoc igitur modo diffinitio etiam partium enumeratione tractabitur, partes pro speciebus poni rationalis licentia est, ut totum pro genere, nunquam tamen genus pro toto, aut pro parte species nominatur. Omne cujusque genus suas ad species est quasi totum, unde totum pro genere jure dicimus. Eodemque modo partes pro specie nominabimus. Nam si ad id genus et vocabulum quod dicitur totum jure sociatur, par ratio est pro speciebus partes quasi sub toti appellatione enumerare. Illud tamen probe admonitum volo, cum duo genera rerum sint, corporalia et incorporalia, in utroque et genus et totum accipi, ac pari modo partes et species nominari, sed separata rationis propriae sectione, ut cum genus qualitatis modo fuerit nominatum, ei species suppositas intelligere debeamus. Cum vero totum, non quo qualitas ejus animadvertatur quae significatur semper in genere, sed quasi quoddam substantiale corpus, ut id sectum in partes suas atque distributum quasi cujusdam quantitatis receperit sectionem. Sive illud corpus sit, sive (ut diximus) incorporale, animadversione utriusque cognationis, quae aut in qualitate aut in quantitate est. Si qualitate rem appellatam velimus, genus esse dicamus, et huic species esse suppositas. Si quantitatem quamdam in eo quod totum est comprehendimus, merito ac jure partes in sectione esse dicimus. Concesso illo ad usum et licenter accepto, ut species partium nomine nuncupemus, genusque ipsum quod circa qualitatem diximus totius appellatione sine vitio proferamus, nunquam tamen quod qualitatis est, ubi totum dicendum est, genus proferamus, nec sub toto aliquando species, sed semper partes nominabimus. Tertia diffinitio est quae a nota dicitur, cum vis verbi vel nominis, quae in compositione sita est, rem suam facta quadam separatione designat. Fides est, inquit M. Tullius, cum fit quod dicitur. Hic itaque prospici licet, veluti simplex nomen sit fictum atque compositum, ut in res suas obscura licet compositione resonet, pene enim ex iisdem syllabis rem suam dicentibus verbum compositum ad id quod significat ex discretione cognoscimus, sed saepe verbum simplex et purum nulla compositione connexum in diffinitione a nota ducetur, ubi est vis ejus quam Graeci appellant έτυμολογίαν, at Cicero veriloquium. Sed non potest ex discretione, quae nulla est, compositionis ostendi, sed adhibita declaratione ac denominatione quodammodo quid sit id de quo quaeritur explicari, ut a bonitate bonus, et a malitia malus, et a sapientia sapiens. Etenim cum in alio nomine res cognita est, facile hoc quod ab eo est derivatum et quodammodo denominatum ad cognitionem deducit, ut quid sit ostendat, ut in Pisonem Cicero consulem a consulendo ait dictum, maximeque, inquit, quod vis ejus nominis ipsa praescribit reipublicae consulendo, et hoc diffinitionis genus esse dicendum est. Quanquam M. Tullius in Topicis argumenti locum fecerit quem nominavit conjugatum, qui est finitimus loco qui a nota est, nos tamen non aliter neque contra, sed cum pari praeceptione diffinitionem jure dicemus, servantes praeceptum uti cum compositum nomen divisione in res suas quas sonat accepta id quod significat intelligamus, fit diffinitio a nota. Cum autem simplex verbum unde sit denominatum accipere coepimus, argumentum a conjugato accepimus, ut M. Tullius posuit, diffinitionem tamen esse dicamus, quia quid sit ostendit, quod proprium est diffinitionis. Hae sunt tres nunc a me positae principales diffinitiones substantiales, quae a toto est, a partium enumeratione, et nota, ita ut illa quae prior est, sola vere diffinitio nuncupetur, istae autem duae nominis honore et honestate, quia id de quo quaeritur quid sit ostendunt, non vere, sed tamen diffinitiones esse dicentur. Nunc ad illam quae a toto est diffinitionem revertamur, quia ipsa in se recipere formas potest plurimas. Sed ex his eas quas colligere potuimus, partiemur (sunt enim et aliae fortasse), deinde rationes ac differentias et exempla dicemus. Est igitur prima quae Graece οὐσιώδης, Latine substantialis appellari potest. Secunda est ἐννοηματικὴ, quae solam notionem subjicit. Tertia ποιότης, quae a qualitate nomen accipit. Quarta ὑπογραφικὴ, quae a M. Tullio descriptio nominatur. Quinta κατὰ ἀντίλεξιν, Latine ad verbum possumus dicere. Sexta κατὰ διαφοράν, Latini de eodem et de altero nominant, quae differentia dici potest. Septima est κατα μεταφοραν, id est per translationem. Octava est κατὰ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, id est per privantiam contrarii ejus. Nona κατὰ ὑποτύπωσιν, id est per quamdam imaginationem. Decima est ὡς τύπος, Latine veluti. Undecima est κατὰ ἔνδειαν πλήρους ἐκ τοῦ αὐτοῦ γένους, id est per indigentiam pleni ex eodem genere. Duodecima est κατὰ ἔπαινον, id est per laudem. Tertia decima est κατὰ ἀναλογίαν, id est juxta rationem, quae proportio dicitur. Quarta decima est κατὰ τὸ πρός τι, hoc est per id quod ad aliquid est. Quinta decima est αἰτιώδης, causam tribuens. De prima diffinitione plenus in superioribus sermo confectus est, cum substantialis quae sit diffinitio quibusque partibus compleatur ostendimus. Secunda dicitur ἐννοηματικὴ, quam notionem non proprio nomine sed communi possumus dicere. In omnibus enim reliquis diffinitionibus notio rei profertur, non substantialis explicatio declaratur, verum haec quae secunda est, hoc modo semper efficitur, cum proposito eo quod diffiniendum est, neque dicto ejus genere, verbis in rei sensum ducentibus audientem, quid illud sit de quo quaeritur explicatur. Estque huic pene familiare res propositas per superjecta nomina diffinire, ut si dicam, homo est quod rationali conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis, hic non quidem ipsum quod sit dixi, sed dicendo quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocavi. Alia sunt apud M. Tullium in Rhetoricis multa, ut honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus, et item admirabile, a quo alienatus est animus eorum qui audituri sunt. Sic reliquas cum in secundo libro adhibet diffinitiones in virtutibus declarandis. Primum cum dicit quid sit ipsa virtus, ponitque ejus diffinitionem habitus naturae modo atque rationi consentaneus; hic quoniam genus posuit ut habitum diceret, substantialis diffinitio est. At cum dicit, memoria est per quam animus repetit illa quae fuerant, et item intelligentia est per quam illa respicit quae sunt, ac pari modo providentia est per quam futurum aliquid videtur, satis clarum est non substantialem istam diffinitionem, sed, quemadmodum diximus, ea quae ἐννοηματική Graece dicitur, cum rei notio non substantiali ratione percepta, sed actu res cognita proferatur. Tertia diffinitionis species est quae ποιότης dicitur, haec dicendo quod quale sit ostendit, et ut supra nostrum proponemus exemplum, ut facile appareat de eodem uno plures diffinitiones confici posse, hominem primum substantialiter diffinivimus. Deinde secundae diffinitionis modo notionem ejus expressimus. Nunc per tertiam diffinitionem quid homo sit explicabimus. Homo est ubi pietas, ubi justitia, ubi aequitas, ubi continentia, ubi rursus malitia, versutia, caeteraque vitia versantur, qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum aut quod agere debeat diligit, aut animadversione quod inutile sit contemnit, repudiat, rejicit. His qualitatibus expressus est homo, non enim ullum aliud animal his motibus mentis qualitatem designantibus exigit vitam, sed solum hoc animal, quod est homo, qualitatibus in mente positis et constitutis, quasi quidam vel naturalis artifex vel vitae gubernator, impletur. Haec quidem tertia et secunda illa possunt videri quibusdam esse communes: nam saepe sufficit in qualibet harum ad diffinitionem ejus rei de qua quaeritur solum ejus proprium nominari, ut si dicam, homo est quod ridet, hoc enim proprium hominis neque ullius animalis est; quo dicto tacitisque aliis omnibus quibus homo possit ostendi, solo tamen sui proprio declaratus est. Et hoc Cicero de proprietate dixit genus esse diffinitionis quod notioni applicari potest, ut quibusdam videtur, potest etiam huic diffinitioni quae qualitatis sortita est nomen. Unde quidam has duas inter se nullo fine discretas unam esse potius censent, cum satis appareat illam nullis positis qualitatibus notionem, ut supra docuimus, posse compleri, hanc positis qualitatibus quae res sit, tacito etiam ejus proprio posse, ostendere. Quartam nos diffinitionem ὑπογραφικὴν diximus, non numerum quasi proprium collocantes, sed instituto ordine ad faciliorem cognitionem vocabulum exhibitae nunc rationi sociantes: non enim quarta, quae est ὑπογραφὴ, quae a nobis descriptio dicta est, quarta dicenda est. Sed quia ordo propositionis exegerat, ideo nomen numeri collocavimus hoc loco. Namque qui quartus est, Cicero de eodem et altero diffinitionem posuit, et sic ὑπογραφικὴν quintam constituit; sed nos, omissa numerositate, quid ὑπογραφικὴ sit, quae a M. Tullio descriptio nominatur, proposita ratione docebimus, et per exemplum, quae oratio non quid sit potius dicit, sed adhibita circuitione dictorum factorumque id quaeque res sit descriptione declarat. Descriptiva ista dicitur esse diffinitio, ut cum quaeritur quid avarus sit, quid crudelis, quid luxuriosus, et universa avari, luxuriosi, crudelis, natura describitur. Quae diffinitionis species dicitur exhortationis genere descriptio, ut luxuriosus est victus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi appetens, in delicias affluens, in libidinem pronus. Haec et alia diffiniunt luxuriosum, et descriptione diffiniunt, haec diffinitio apta semper est oratori. Huic enim laus dicendi per circuitum tribuitur propter honestatem, non ille aptior et determinatus sermo qui veluti familiaris est diffinitioni quam supra substantialem esse praecepimus. Idcirco multis in locis M. Tullius, cum diffiniendum aliquid dicit, non substantialiter praecepit esse diffiniendum, sed potius describendum, et hoc nomine utitur, ut cum quaeritur, inquit, quid sit fur, et quid sit sacrilegus, sua descriptione monstrandum est. Quinta species diffinitionis est quam κατ' ἀντιλέξιν diximus, Latine ad verbum possumus dicere. Haec vocem illam de cujus re quaeritur alio sermone designat uno ac singulari, et quodammodo quid illud sit uno verbo positum uno verbo alio declarat, ut conticescere tacere est, item latus haurit apertum, id est percutit, item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas, et omnino cum unius verbi rem verbo manifestiore alio declaramus, haec erit quinta de qua loquimur diffinitio. M. Tullius hac usus est in Topicis, cum, locum argumenti diffiniens, dixit esse sedem, ita locum nomine uno cujus rem quaerebat alia appellatione ad verbum posita per diffinitionem quid esset, ostendit, sedem dicendo, hanc Graeci κατ' ἀντιλέξιν appellant, ut ἀνὴρ ἐστὶν ὁ ἄνθρωπος. Sexta κατὰ διαφορὰν, species diffinitionis est, hanc nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem et altero nominant, ut cum quaeritur quid inter regem sit et tyrannum adjecta differentia, quid uterque sit diffinitur, et omnis quidem diffinitio, sicuti docuimus supra, non nisi appositis differentiis comprehensoque suo proprio quid sit de quo quaeritur exprimit; non tamen hoc idem videbitur esse modus iste de quo nunc loquimur, siquidem sola differentia cum posita fuerit inter duos, de quibus quaeritur quid sit, utrumque cognoscitur: etenim in superioribus sola quaeque definiuntur, hic duo quasi cognita, sed quadam inter se communione confusa, adjecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur, ut rex est modestus et temperatus, tyrannus vero crudelis. Ex hoc illud est Terentii, pudore ac liberalitate liberos retinere satius esse puto quam metu, hoc pater ac dominus interest. Item M. Tullius pro Sexto Roscio: Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil interest quam jus atque vis. Septima est κατὰ μεταφορὰν, id est per translationem, ut Cicero in Topicis, Littus est quod fluctus eluit. Item adolescentia est flos aetatis, senectus occasus aetatis; haec varie tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut vituperet, aut laudet: ut moneat, nobilitas est virtus majorum apud posteros sarcina; ut designet, caput est arx corporis; ut vituperet, divitiae sunt brevis vitae longum viaticum; ut laudet, adolescentia est flos aetatis. His itaque et aliis modis proferri potest ista diffinitio, in quo genere tamen illud cavendum est, ne aut longe sit petita translatio, aut turpis. Longe petita translatio est, ut turba reipublicae, chaos est legum, quod Tullius pro Sexto Roscio temperavit. Quasi sempiterna nox esset, inquit, in quo etiam si sit quasi ut per similitudinem sit, diffinitio accipi potest, temperamentum accipiens ex particula similitudinis. Turpis translatio fit duobus modis, cum honesta turpibus diffinimus, aut turpia honestis, ut si quis patrationem diffiniens, lacrymas dicat veneris fatigatae quem sudorem melius nominaret. Aut contra aliquis dicat, lacrymae sunt doloris patratio, huic vitio nec superior particula temperamentum tribuit. Ergo magnopere istud vitare debemus. Octava species diffinitionis κατ' ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, id est per privantiam contrarii ejus quod diffinitur, ut bonum est quod malum non est; hoc genere diffinitionis uti debemus cum contrarium notum est. Nam haec duo cum ita intelligentur ut alterum sine altero esse non possit, alterius cognitio quomodo fiet, nisi fuerit utrumque comprehensum? Cum igitur alterum quaeritur quid sit, utique hac diffinitione comprehendi non potest, cum utrumque nescitur, quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione connectat. Periclitatur ergo talis diffinitio, unde an contrarium ejus notum sit, scire debemus, ut hoc sublato fiat ejus cognitio quod diffinitur. Quare melius saepe fit si quaerentes aliquid quod diffiniendum sit, contrarium ejus diffiniamus, quo sublato illud quod quaeritur declarabimus, ut si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est. Cicero in Rhetoricis: Necessarie demonstrantur ea quae aliter ac debentur nec fieri nec probari possunt. Ponamus enim necessarium et non necessarium contraria, ut omnia contraria hic nos ponere intelligas quorum sublatione id quod quaeritur diffiniatur. Ergo quod non est necessarium ita diffiniri potest, quod aliter ac dicitur et fieri et probari potest: hoc cum tollo, necessarii diffinitionem constituo. Ergo recte fieri potest hujusmodi diffinitio, sed hoc modo quemadmodum docui. Et hoc est quod M. Tullius in Partitionibus praecepit, saepe ex contrariis esse diffiniendum. Sub hanc diffinitionem cadunt etiam notiones, cum accidentia tolluntur, et alia omnia quae diversa sunt, et cum contrarium accidentis vel consequentis accidentis tollitur, ut si quis esse substantiam dicat, quod neque qualitas, neque quantitas, neque reliqua accidentia sit, cum alia quae diversa sunt tolluntur; talis est diffinitio, ut si quis hominem diffiniens tollat omnia animalia, vel generaliter, vel specialiter. Quo genere diffinitionis Deus diffiniri potest. Etenim cum quid sit Deus nullo modo scire possimus, sublatione omnium existentium quae Graeci ὄντα appellant, cognitionem Dei, nobis circumscripta et ablata notarum rerum cognitione, supponit. Deus est neque corpus, neque ullum elementum, neque anima, neque mens, neque sensus, neque intellectus, neque aliquid quod ex his capi potest. His talibus sublatis, quid sit Deus poterit diffiniri, magis si addas quod etiam diffiniri non potest id Deum esse. Contrarium accidentis vel consequentis cum tollitur talis est diffinitio: Vigilare est uti sensibus, dormire est non uti sensibus; naturaliter possunt videri hujusmodi diffinitiones convenire illi diffinitioni quam supra ἐννοιματικήν diximus. Verum illa ex accidentibus ejus rei quam diffinivimus constat, vel consequentibus; haec ex contrariis, itaque ex illa quae ἐννοιματική est ex accidentibus fit, ut docet M. Tullius Pisonem non fuisse consulem ita: An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit? quisquam tibi venienti in curiam assurrexit, quisquam consulenti respondendum putavit? Atque hujus loci superior oratio et consequens in hac diffinitione consistit, qua variis modis explicat eum non fuisse consulem, docens etiam per ea quae repugnant consuli a dictis, factis, cogitatis; a consequentibus sic diffinit consulem: animo esse oportet consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura, toto denique munere consulatus, hucusque a consequentibus. Omnia enim consequentia sunt ex hoc quod dixi munere consulatus, unde ἐννοηματική, haec erit diffinitio; hoc apertius ut fiat, dabo aliud exemplum. M. Tullius in eadem: Quid est aliud furere quam non cognoscere homines, non cognoscere leges, non senatum, non civitatem, cruentare corpus suum? Ergo consequentia accidentia colligere diffinitionis est ἐννοιματικής, ejus vero quod diffinies contrarium tollere, haec est illa quam octavam supra diximus diffinitio. Nona species diffinitionis est κατὰ ὑποτύπωσιν, id est per quamdam imaginationem, ut Aeneas est filius Veneris et Anchise; haec semper in individuis versatur, quae Graeci ἄτομα vocant. Desideratur autem ista diffinitio circa nomina quae omonyma sunt, individua duntaxat, ut Ajax et Oileus et Thelamonius. Item subvenit in eo genere dictionis, ubi aliquem pudor aut metus est nominare: Me videlicet, inquit M. Tullius, sicarii illi describebant; de domo sua sic. At pro Fundanio ita, descripsisti ne ejus necessarium nostrum competitorem istum ipsum; ejus nunc studio, et gratia, tota accusatio ista mnnita est. In metu fuerat nominare, ideo ergo descriptus est. Item pro Cornelio: Majestatis ipsa sunt, legite ut legebatis, hinc intelligetis nulla tenuissima suspicione describi aut significari Cornelium. Haec tantum de propriis nominibus: alia illa sit quam ὑπογραφικήν diximus superior diffinitio. Ergo a genere, patria, corpore, factis, dictis, sive casibus, atque ab animo unum illum quem nolumus diffinitionis genere declaramus. Decima species est ὡς τύπος, hanc veluti diximus, ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur ut homo. Sic Aristoteles dicit οὐσία ἐστι ὡς ἄνθρωπος, rem enim quaesitam subjunctum declarat exemplum, et hoc est proprium diffinitionis, quid sit illud quod quaeritur declarare. Undecima species diffinitionis est κατ' ἔνδειαν τοῦ πλήρους ἐξ αὐτοῦ γένους, id est per indigentiam pleni ex eodem genere, ut si quaeratur quid sit quadrans, respondeatur cui dodrans deest, ut sit assis. Duodecima species diffinitionis est κατ' ἔπαινον, id est per laudem, ut M. Tullius pro Cluentio: Lex est mens, et animus, et consilium, et scientia civitatis; et nos quidem, ut diffinitionem ostenderemus, ita posuimus exemplum. Nam hoc idem M. Tullius dicens non adhibita oratione diffinitionis, simpliciter collocavit: Mens, inquit, et animus civitatis et consilium, et scientia posita est in legibus; et, ut nos supra docuimus, diffinitionem nihil aliud voluit quam orationem esse. Ergo diverso modo M. Tullius protulit quod a nobis conversim oratione sua forma diffinitionis accepit, et hoc longe ab illo modo distat qui fit per metaphoram, non enim translatio est, cum lex mens dicitur civitatis, nec tamen genus est ut substantialis habeatur οὐσιώδης, consequens enim est ut et per vituperationem, sed sine translatione ponatur; sic videri potest a Tullio diffinitum: Servitus est postremum malorum, non modo bello, sed morte etiam repellendum. Quanquam enim ita sit exorsus, pax est tranquilla libertas, sed inter pacem et servitutem plurimum interest, ut per differentiam diffinitio esse videatur; tamen quia non articulum illum breviter quo distaret ostendit, sed unamquamque rem suo genere diffinivit, collatione magis quo distarent ostendit, non genere diffinitionis per differentiam. Erit igitur prior pacis diffinitio ἐννοηματική, a consequentibus ejus rei quam diffiniebat: Pax est tranquilla libertas. Haec secunda magis per vituperationem: non enim aut consequens ejus est, aut aliquid horum quae ἐννοηματική diffinitioni dedimus, sed sola vituperatio est quae servitutem malorum omnium dicit esse postremum. Nec accipitur rursus malum quasi genus ad servitutem, nam malum qualitas est, servitus ad aliquid; unde cum diversae sint res, malum genus esse non potest ad servitutem. Jure igitur per vituperationem facta dicitur servitutis supraposita diffinitio. Tertia decima species diffinitionis est κατὰ ἀναλογίαν, id est juxta rationem, quae proportio dicitur, cum aliquid quod disputari licet cum altero id esse dicitur quod illud est alterum propter rationem similitudinis; sed hoc contingit cum majoris rei nomine diffinitur inferior, et quod hoc additur quid sit inferior. Graeci sic diffiniunt: Ἄνθρωπός ἐστι μικρόκοσμός τις, id est homo est minor mundus. Cicero hoc usus est sic: Qui plurimum tribuunt edicto, praeter edictum legem animam dicunt esse. Quarta decima species est diffinitionis κατὰ πρός τι, id est ad aliquid, ut Pater est, cui est filius. Cicero in Rhetoricis: Sic genus est quod plures partes amplectitur. Item pars est quae subest generi. Quinta decima species est αἰτιωδὴς. Latini secundum rei rationem vocant, ut dies est sol super terras; nox, sol sub terris: ut enim aut dies aut nox sit, causa est aut supra terras sol aut sub terris. Sunt et aliae fortasse species diffinitionis, verum si quis invenerit, adjiciat ad numerum, modo illud diligenter attendat, ne forte harum alicui specierum illud quod invenerit possit adjungi. Nec nos rursus frustra aliquis existimet tot species separasse, quod possunt sibi aliquae convenire. Consideratione enim plenius commodata, omnes inter se magno cernet discrimine separatas; teneat modo quod supra saepe praecepi, solam vero illam appellari diffinitionem, quae a genere exordium sumens ad proprium rei quae diffinitur, separando per differentias quae communia poterant esse, descendit. Nunc jam de vitiis diffinitionis, ut promissum est, explicemus. Diffinitio substantialis quam primam docuimus, quam solam diximus diffinitionem, duo vitia recipit principalia. Si ea oratio quae diffinit, aut amplius complexa fuerit, aut minus quam res plena sit declaravit. Oportet enim ut oratio diffinitiva ita componatur ad nomen cujus rem definit, ut parem potentiam exprimendae atque ipsum vocabulum praestet, conversimque nomen et diffinitio se invicem collata declarent. Ut si quaeras quid homo est, recte respondeatur animal terrenum, rationale, mortale, bipes, risus capax. Hoc rursus si convertas, homo sit optima declaratio. Quaerenti enim quid est animal terrenum, rationale, mortale, bipes, risus capax, fiat recta responsio, homo est. At si ita diffinias, homo est substantia animata sensibilis, est quidem declaratio hominis, nam haec omnia homo est; verum si convertas, non valebit. Non enim substantia animata sensibilis, homo tantum est; peccat igitur diffinitio per abundantiam, quia amplius continet quam quaerebatur. Et omnino peccat diffinitio quae genus ponit quod ultra se est; dicimus enim, quod supra est genus magis declarat. Item peccat minus continens quam necesse est, ut cupiditas est aliena appetendi desiderium, quod similiter conversum non manet, quia minus comprehensivum diffinitione quam res nominis postulabat. Late enim cupiditas patet, nec sola avaritia est; ergo vitiosa est diffinitio minus complexa quam quaerebatur, ac si diceret, cupiditas est avaritia; quae si exemplum daret et auditorem transmitteret in totum quod cupiditas est similitudinis propositione, ut avaritiae, essetque illa diffiniendi species quam decimam collocavimus ὡς τύπος. Nunc non ad totum transmisit exemplum, sed quasi totum continens multa a toto praetereundo peccavit, unde non poterat fieri ad nomen ex diffinitione conversio. Haec duo vitia si vitentur, integra diffinitio est, neque haec sola quae substantialis est, sed etiam reliquae species. Nunc haec de vitiis. Cicero cum in Rhetoricis tria esse vitia docuit, mala, inquit, diffinitio fit cum aut communia describit hoc modo: Seditiosus est is qui malus est, atque inutilis civis. Nam hoc non magis seditiosi, quam ambitiosi, quam calumniatoris, quam alicujus hominis improbi vim describit: hanc diffinitionem diximus abundantia esse vitiosam. Aliud vitium adjungit, ita ut falsum quiddam dicat hoc pacto, sapientia est pecuniae quaerendae intelligentia: hoc vitium Cicero adjecit praeter illa duo quae dixi. Tertium enim ipse posuit quod a nobis secundum est constitutum. Ita enim ait ut aliquid non grave nec magnum continens sit: Stultitia est immensae cupiditas gloriae. Hoc ideo peccat, quia minus comprehendit quod sic exprimit M. Tullius. Est haec quidem stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere diffinita. Praeter haec idem M. Tullius in secundo Rhetoricorum adjecit duo vitia, si aut turpis sit aut inutilis diffinitio, id autem (ut ipse ait) ex honestatis et utilitatis partibus approbatur. Ac de turpi diffinitione nos in superioribus diximus cum diffinitionem per translationem tractaremus, sed illud vitium in verbo est; fieri autem potest ut omnis oratio inhonesta ista contineat vel inutilia comprehendat. In Philippicis M. Tullius in oratione prima docebat ab Antonio Caesaris acta subverti, et id denegabat Antonius. Attulit uterque diffinitionem, ut ostenderet quid sit actum ejus qui togatus cum potestate in civitate versetur. Docui in superioribus asserendae diffinitionis partes esse quatuor: primam esse diffinitionem, secundam approbationem diffinitionis, tertiam deductionem diffinitionis ad speciem, quartam destructionem diffinitionis adversae partis. Cicero actum ejus qui sit in republica cum potestate degentis diffinit leges esse; Antonius, chirographa. Ergo sua oratione Cicero et diffinit, et approbat, et deducit ad speciem, et destruit diffinitionem adversae partis. Diffinitio Ciceronis est haec: Et quid est quod tam proprie dici possit actum ejus qui togatus in rempublicam cum potestate et imperio versatus sit, quam lex? deinde subjungitur ejus diffinitionis approbatio hoc modo: Quaere acta Gracchi, leges Semproniae proferentur. Quaere Syllae, Corneliae, quid Cn. Pompeii tertius consulatus, in quibus actis consistit? nempe in legibus; haec approbatio est. Deinde adjungitur deductio diffinitionis ad speciem. A Caesare ipso si quaeres quodnam egisset in Urbe et in toga, leges multas respondet se et praeclaras tulisse. Sequitur reprehensio diffinitionis adversae partis, eaque fit bipartito: aut enim ex illis omnibus vitiis aliquid in ea reprehensione concluditur, aut concesso eo quod adversarii dicunt per comparationem, magis hoc esse quod nos dicimus approbamus. Hic utrumque M. Tullius facit. Nam et de vitiis illa ponit ut falsam diffinitionem doceat, et turpem, et inutilem. Ac deinde concedens magis suam confirmet diffinitionem, dicatque potiorem. Falsam diffinitionem sic Cicero probat excutiendo quod consequens sit; his enim probatur falsa diffinitio, si suum proprium non habeat, si magis contrarium habeat, si consequens suum non teneat, si aliter dicta sit atque in vulgi est opinione. Hic ergo quoniam quaeritur quid sit actum togati civis in rempublicam cum potestate degentis, dictumque est nihil aliud esse quam leges, advertendum quod Antonius dixerat chirographa esse, consequentia diligenter advertens falsam docet diffinitionem sic: Is qui est in potestate, est in republica; cum egerit aliquid, actum mutare non potest, hoc competit legi, ut cum lata sit nunquam a latore mutetur. At vero chirographa, quia domesticus actus est, hanc consequentiam habent, et ut mutentur, et saepe non proferantur. Ergo M. Tullius ita reprehendit chirographa actum non esse, quia consequenter non habent actus, dicens: Chirographa vero aut mutaret, aut non daret; aut si dedisset, non istas res in actis suis diceret: sed quia per concessionem reprehensi, sed ea ipsa concedo, ac quibusdam etiam in rebus conniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto. Adjungit post haec reprehensionem similiter duplicem, unam ex vitiis ut et turpem diffinitionem dicat, et inutilem. Deinde concedat conclusurus ex comparatione suam potiorem, dicens esse turpem et inutilem in hujusmodi dicto quod est, nisi sorte, si quid memoriae causa retulit in libellum, id numerabitur in actis. Et quamvis iniquum et inutile sit, defenditur: Aequitas virtus est; virtus autem ipsa honestum, ergo iniquitas turpis est, quia turpitudo contraria est honestati. Sic igitur turpem et inutilem ipsis verbis reprehendit diffinitionem. Deinde adjecit postremum illud per concessionem hoc modo: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. Haec acuto quoque satis esse duxi.