De dedicatione ecclesiae (Remigius Antissiodorensis)

This is the stable version, checked on 16 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De dedicatione ecclesiae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 131


De dedicatione ecclesiae

De dedicatione ecclesiae (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne 131.0864D

Quid significent duodecim candelae. 131.0845A|

Morem, quem sancta Ecclesia tenet in solemni domus Dominicae consecratione, non esse cujuscunque dignitatis ille cognoscit qui antiquae reminiscens historiae, meminit cum quanta celebritate tabernaculum Testimonii et templum a Salomone constructum Domino jubente dedicatum sit. Nam cum duodecim duces in significatione duodenorum apostolorum una die munera sua ad tabernaculum detulissent, Domino sanciente, jussi sunt singuli singulis diebus oblationem suam offerre, quatenus et festivitatis splendor augesceret, significationis futurae ipsa veritas historiae arrideret. In eo namque quod singuli duces per singulos dies munera sua obtulerunt, jam tunc praefigurabatur quod non confuse apostoli in una gente 131.0845B| evangelizaturi manerent, sed singuli plurimas pluresve gentes per distributionem sancti Spiritus evangelizaturi sortirentur. In eo vero quod omnes eadem munera obtulerunt praefigurabatur quod apostolis doctrina unanimis et consors in Ecclesiae aedificatione concurreret, sanctificationemque ejus non schismatum diversitas, sed potius unica [ al. unita] confessio veritatis adornaret. Ista sunt et signa Spiritus sancti fonte irrigata, quorum fructus est ad usum, sicut in Ezechiele et in Apocalypsi legitur, et folia eorum ad medicinam et per singulos menses afferentia primitiva 131.0845C| sua, in quorum figura, antequam pontifex 131.0846A| basilicam consecraturus ingrediatur, duodecim candelae in circuitu accenduntur. Ipsi sunt enim quibus Veritas dicit: « Vos estis lux mundi. » Itemque exhortans eos ad praedicationis verbum fidelibus suis erogandum: « Nemo, » inquit, « accendit lucernam, et in abscondito ponit neque sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. » Isti sunt qui ut alios calere charitate [ al. mentis alacritate] docerent et verbo splendere prius linguas acceperunt igneas, ut insinuarent et amore fervere et verbo lucere. Deum ergo in circuitu domus dicandae duodena fulgent lumina, demonstratur quod in ea praedicanda sit lucens et ardens apostolica doctrina. Domus autem ipsa Dominica abusive vel metonymice ecclesia dicitur, non proprie. Nam metonymice ecclesia 131.0846B| dicitur, ut per id quod continetur id quod continet significetur. Ecclesia namque convocatio interpretatur, sed sicut diximus, non proprie vocatur ecclesia domus quae convocari non potest. Dicit tamen propheta: « Coadunate senes, convocate ecclesiam. » Sed sciendum est hunc usum ab antiquo populo sumptum esse, qui indifferenter synagogam, et populum et locum, ubi ad orandum et legendum convenire consueverant, uno nomine vocitabant. De populo enim dictum est: « Dixitque Moyses ad omnem synagogam filiorum Israel. » De loco autem 131.0846C| in quo adoraturi et lecturi conveniebant, dicitur in 131.0847A| Evangelio quod, cum centurio misisset ad Dominum principes Judaeorum pro sanitate pueri sui roganda, venerunt ad Dominum iidem principes et deprecati sunt eum sollicite, dicentes: « Dignus est ut hoc illi praestes, diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis. » Item in Actibus apostolorum: « Et introeuntes in synagogam sederunt. Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt ad eos principes dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. » Clare ergo sicut et alia plurima, ita et hunc usum a veteribus suscepimus, ut indifferenter uno nomine et populus ecclesia, et domus quo populi conveniunt similiter ecclesia nuncupetur. Sed magna differentia apparet inter ista duo nomina, Synagogae scilicet et Ecclesiae. 131.0847B| Synagoga namque congregatio dicitur, quae et lapidum et brutorum animalium dici potest. Ecclesia vero, quae convocatio nuncupatur, non nisi eorum est qui intelligentiae praepollent, ut monstretur quantum distat Christiana dignitas a Judaica vilitate. Beatus vero Augustinus in libro de Origine animae de hac re ita dicit: « Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam qua continetur populus qui vere appellatur Ecclesia, ut nomine Ecclesiae, id est populi qui continetur significemus locum qui continet, ita, quia animae corporibus continentur, intelligi corpora filiorum Israel per nominatas animas possunt. Proprie autem Graeco vocabulo basilica dicitur quae Latine regia interpretatur; ut habitaculum Regis aeterni monstretur.

Quare superliminare ter percutitur, et PAX HUIC DOMUI dicitur. 131.0847C|

Sane illuminatis candelis, mos est pontificum ad ostium accedere basilicae clero et populo subsequente, et percutere ter superliminare cum virga quam antiquitas cambutam vocat, et cantare antiphonam: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales. » Et haec quidem nequaquam, ut pueris vel pueriliter intelligentibus videtur, accipienda sunt, sed subtiliter discutiendum quare ita a veteribus instituta sint; haec namque et alia per doctrinam apostolorum eorumque discipulorum ad nos credimus devoluta. Scimus autem sacros pontifices Domini Jesu Christi gestare personam, sicut eis ipse dicit: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. » Itemque: « Qui vos audit me audit, et 131.0847D| qui vos spernit me spernit. » Beatus etiam Paulus huic sensui astipulatur cum vice Christi se fungi testatur dicens: « Pro Christo legatione fungimur, obsecramus pro Christo, reconciliamini Domino. » Virga autem sacerdotis potestas intelligitur sacerdotalis quam eis contulit cum apostolos ad praedicationem mittens nihil eis aliud permisit, Evangelio dicente quod non permisit ut aliquid tollerent in via nisi virgam tantum. Quia virga sancti sacerdotes et consolantur humiles, et terrent superbos ac feriunt impoenitentes. Est eadem virga recurva, quae sollicitudinem et pietatem praefigurat compassionis. Ne enim aliqua ovium aberret, habena praecepti et charitate utuntur affectionis, imitantes eum qui per 131.0848A| prophetam olim clamabat: « Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. » Et per Evangelium salubriter ac pie vocat dicens: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. » Quam potestatem a Patre Filius accepit cum coelestium, terrestrium et infernorum dominatum promeruit, Apostolo dicente: « Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. » Unde ei et inferi patuerunt descendenti, dicente Psalmista: « Quia contrivit portas aereas, et vectes confregit. » Et coeli novo obsequio susceperunt ad Patrem ascendentem. Sed et corda mortalium dura prius per 131.0848B| obstinationem postea patefacta sunt per humilem confessionem. Eamdem ergo potestatem Salvator suis largitur praesulibus, cum Petro, et loco Ecclesiae principibus potestatem largiatur dicendo: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et quidquid ligaveris super terram erit ligatum et in coelo, et quidquid solveris super terram erit solutum et in coelo. » Cui ergo dicitur portae inferi non praevalebunt et ei ligandi in coelo et solvendi in terra simul privilegium trahitur, constat nimirum quia et coelo, et terrae et inferno principetur. Cum ergo pontifex virga sua superliminare futurae ecclesiae ter percutit, ostendit quia sibi et 131.0848C| coeli, et terrae et inferi potestas cedit. Unde et post percussionem ostium aperitur, videlicet quia sibi potestatem suam digne conservanti pars adversa resistere non potest. Nam ipsa domus, antequam eam pontifex ingrediatur, populi ignorantis perfidiae repagulis inclusi figuram tenet ad quem Dominus venit ut educeret cunctos de tenebris, cui Pater dixerat: « Ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo, portas aereas conteram et vectes ferreos confringam. » Itemque post aliqua ei Pater dicit: « Ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris sunt: Revelamini. » Quod et per seipsum Dominus in carne veniens peregit et usque in finem saeculi per vicarios suos agere non desistit. Cantatur autem antiphona 131.0848D| a pontifice dicente: « Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, » etc. Cum auctoritate divina imperat pontifex daemonibus sive vitiis diversis, ut tollant portas suas, quatenus portae coelestes eleventur et introeat Rex gloriae. Portae enim mortis sunt peccata, de quibus Propheta gloriatur ad Dominum, dicens: « Qui exaltas me de portis mortis. » Portae autem sunt aeternales per quas ingredimur ad vitam, de quibus prosequitur idem Psalmista: « Ut annuntiem omnes laudationes [ al. laudes tuas] tuas in portis filiae Sion. » Sunt autem portae istae, quae elevantur in Ecclesia vel maxime tres, baptismi gratia, chrismatis honor et sacri verbi 131.0849A| praedicatio, per quas Rex gloriae introivit, cum Christus per sancta opera in Ecclesia sua sui praesentiam notam faciat. Gloria enim Regis nostri est cum in Ecclesia ejus potestas et misericordia et justitia praedicatur, dicente Scriptura, « quia gloria regum sit celare verbum, et gloria Domini investigare sermonem. » Aperto vero ostio, intrat pontifex, dicens cum clero et populo ter: « Pax huic domui. » Quia Dominus ingrediens mundum genus humanum per carnis suae assumptionem Domino reconciliavit, pacemque illam quam discordia per peccatum disciderat ipse adventus sui miseratione conscivit. Hinc est enim quod angeli eo nato clamaverunt: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae 131.0849B| voluntatis. » Hinc est quod ipse Princeps sacerdotum praedicatoribus quos Ecclesiae praeficiebat praecepit dicens: « Intrantes autem domum, salutate eam dicentes: Pax huic domui. » Sed et ipse ingressus domum Zachaei dixit: « Quia hodie pax huic domui facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae. » Idemque post resurrectionem apparens discipulis suis ait: « Pax vobis. » Pontifex ergo ecclesiam ingrediens, « Pax huic domui, » clamat, quia sancti doctores ad hoc satagunt ut populus qui a Domino discordaverat per peccata, ei reconcilietur per bonorum operum exercitia. Hoc Paulus agit pene per omnes Epistolas suas scribendo ad discipulos: « Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo. » 131.0849C| Item Petrus. « Gratia vobis et pax multiplicetur. » Clamat autem ter, ut Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quorum una est divinitas, sit reconciliationis aequa parilitas. Unus est enim Dominus, una fides, unum baptisma. In his reconciliationem et pacem ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum meruimus, dicente Apostolo, quia « pacificavit per sanguinem suum non solum quae in coelis, sed etiam quae in terris sunt in ipso. » Quod vero intrante pontifice ecclesiam, clerus cum litania, sacerdotes et levitae prostrati in terram ad Dominum clamant pro sanctificatione ipsius domus, hoc est quod et Dominus ante passionem egit pro discipulis, et pro cunctis qui post sequuntur fidelibus Patrem 131.0849D| exorans, dicendo: « Pater, sanctifica eos in nomine tuo quos dedisti. Non pro his autem rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. » Sed et apostoli in epistolis suis discipulis scribunt orare se sine intermissione ad Dominum pro ipsis et memoriam facere eorum in orationibus. Necnon Ecclesiae mos inolevit per traditionem apostolorum ut non solum pro fidelibus, sed et pro haereticis et schismaticis, necnon Judaeis ac paganis Domini misericordiam conveniant. Nam beatus Paulus tanquam ingressus ecclesiam, cohortatur omnes ad orationem dicens: « Obsecro primum omnium fieri orationes, postulationes, gratiarum 131.0850A| actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro his qui in sublimitate sunt. » Pontifex ergo, dum ecclesiam novam sanctificaturus eam ingreditur et statim ad orationem se confert, Apostoli vocem complet, qui primum omnium orationes fieri poscit pro omnibus hominibus, scilicet et pro credentibus et necdum credentibus. Attamen eorum adhuc typum tenet qui rudem plebem instruere incipiunt. Inde est quod surgens ab oratione non salutat populum adhuc dicendo, « Dominus vobiscum, » sed ad orationem cunctos hortatur. Necdum enim populus novellus ad eam dignitatem pervenit ut sacerdotis salutatione dignus videatur. Adhuc enim fenum tectorum est, de quo non implet manum suam qui metit, nec sinum suum qui manipulos colligit, 131.0850B| ut eis possit dici a praetereuntibus, « Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini. » In quorum figura Boos ille fortissimus, dum messores suos inviserit, dixit, « Dominus vobiscum. » Quia videlicet Dominus noster veraciter fortis, quod nomen Boos sonat, dum messores suos intra [ al. in sacra messe] messem viderit laborare, benedictionis suae ubertate eos accumulat, et tam praepositis quam subjectis implet promissionem suam dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » Eis vero quae necdum in fidei societate Ecclesiae adunari meruerunt, non solum non benedixit, sed etiam misceri prohibet [ al. renuit] dicendo per Apostolum: « Quae communicatio Christi ad Belial? Qui conventus 131.0850C| templo Dei cum idolis? » Itemque per prophetam: « Separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis. » Itemque per beatum Joannem: « Si qui venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nec ave ei dixeritis. » Orandum est ergo pro talibus qui necdum initiati sunt, non tamen salutandi sunt, quia non est eis vel consentiendum vel adulandum, quia ipsis praedicatoribus Dominus dicit, ut euntes ad praedicandum neminem salutent in via. Hinc est etiam quod Elisaeus verus cum puerum mitteret ad resuscitandum mortuum, praecepit ut neminem in via salutaret, videlicet neminem fluxa vitae hujus gaudia requirentem, et haec cum alacritate appetentem spe cassa vel adulatione demulceat, sed ad ministerium sibi iniunctum tota intentione peragendum 131.0850D| festinet.

Quid significet quod sacerdos [al. pontifex] alphabetum in pavimento scribit. His rite completis, incipit pontifex de sinistro angulo ab oriente scribere per pavimentum alphabetum usque ad dextrum angulum occidentis, atque iterum similiter a dextro angulo orientis usque in sinistrum angulum occidentalem basilicae. Quae res puerilis ludus videretur, nisi a magnis et spiritualibus, utpote apostolicis viris, instituta crederetur. Atque ideo tanto magis sacratius quid in tali facto sit reconditum requirendum est, quanto minus non intelligentibus vile videri potest. Sciendum tamen, sicut jam supra dictum est, omnia quae in talibus 131.0851A| fiunt Domini exemplum praecessisse, et quod in illo praecessit in successoribus immutabile remansisse. Superius namque pontifex tantummodo orationem fudit, nunc vero jam alphabeti ordinem per futuram ecclesiam sub certae significationis mysterio describit. Quid autem per alphabetum, nisi initia et rudimenta doctrinae sacrae intelligi convenit? Unde et Paulus Hebraeis exprobans dicit: « Etenim cum deberetis magistri esse, propter tempus rursum indigetis ut vos instruamini quae sint elementa mundi et exordia sermonum Dei. » Scribit ergo pontifex alphabeti ordinem, cum fidei docet simplicitatem, et dicit cum Paulo apostolo: « Lac vobis potum dedi, non escam. Nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis. » Sicut enim parvulorum eruditioni 131.0851B| congruit primum litterarum elementa cognoscere, deinde ac syllabas, ac post verba paulatim ad sententiarum cognitionem pervenire, sic quidam gradus sunt intellectus in familia sanctae Ecclesiae, quorum primus est eorum qui simpliciter viventes adhuc tamen ad robur doctrinae proficientes quasi primis elementis contenti sunt. Sed quomodo eadem elementa scribi debeant attendamus. Non passim, sed distincto ordine ab angulo sinistro orientali usque in dextrum angulum occidentalem. Ac primum sciendum est quod quatuor anguli basilicae quatuor designent mundi plagas, ad quas pervenit doctrina ecclesiastica quae per litteras significatur in terra descriptas. Quod alphabetum ibidem describitur praedicatio Evangelii simplex et pura insinuatur. 131.0851C| In alphabeto nihil duplicitatis, nihil falsitatis incurrit, quia evangelica puritas nihil fucatum, nihil appetit falsum, sed simplici veritate subnixa externam prorsus respuit falsitatem. Quod autem ab angulo orientali in angulum occidentalem prior versus desinit, iterumque ab orientali angulo in sinistrum angulum occidentalem, duplici figurae aggaudet, quarum prima est, quia in tali schismate crux figuratur, ut doctrinae evangelicae mors Christi semper inseratur. In crucis enim effigie litterae figurantur, cum simplicibus quibusque mors Christi simpliciter innuitur. Unde Paulus quibusdam talibus ait: « Nihil me judicavi scire inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. » Quod vero ab angulo 131.0851D| sinistro orientali scribere incipit usque in angulum occidentalem, angulus sinister Judaicus intelligitur populus. Unde isdem angulus orientalis est ex quo ortus est Dominus. Pervenit autem usque in angulum occidentalem pontifex scribendo, quia cum Dominus noster a Judaeis ortus sit, mors tamen ejus a gentibus est suscepta. Sive angulus orientalis nativitas, occidentalis ascensio in qua occidit, id est, postea nobis non apparuit. Scribit enim Lucas ab angulo orientali sinistro usque in angulum occidentalem dextrum, quando primum sermonem fecit de omnibus quae coepit Jesus facere et docere usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est. Sed cum versus isdem ab angulo orientali dextro revertitur ad angulum 131.0852A| occidentalem sinistrum, hoc indicare videtur quia cum plenitudo gentium introierit tunc omnis Israel salvus fiet. Utriusque ergo populi collectionem duo versus isti significant, in unam tamen crucis compagem. Hinc est quod Jacob, cum filiis Joseph benediceret, cancellatis manibus effigiem crucis faciens, dextram manum super caput Ephraim minoris, sinistram autem super caput Manasse majoris posuit, significans quia populus dexter quondam in sinistrum verteretur, sinisterque in dextrum. Sed neque ab re agitur ut idem ordo vel scriptura cum virga sacerdotali peragatur. Praemonstratur namque quia eadem permutatio quae a Judaeis ad gentes venit per ministerium praedicatorum celebrata sit, et ea denuo conversio quae in fine saeculi consummanda 131.0852B| est per opus nihilominus sacerdotale perficiat, id est, per praedicationem.

Cur aqua sali cinerique miscetur, et super aquam ex sale et cinere crux figitur. Post haec ad altiora jam sacerdos subit, cum ante altare astans Deum in adjutorem sibi invocat, velut qui tunc inchoet operari. Nam praeter ista velut quaedam praevia fuere. Dicit enim: « Deus in adjutorium meum intende, » etc. Adjungens « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, absque alleluia. » Hic namque versus martyrum est Dominum invocantium in sui adjutorium, dum ad martyrium properant, sed et doctorum eum contra aerias potestates pro sancta Ecclesia duros incertosque sumunt conflictus, scientes quod « non sit eis colluctatio adversus 131.0852C| carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. » Quanto ergo infirmiores se ex sua cognoscunt imbecillitate, tanto adjutorium Dei amplius implorant ex illius benignitate. Necdum tamen laudibus Dei « alleluia » adjungunt, quia adhuc in laboribus atque sudoribus se esse conspiciunt. « Alleluia » namque vox est exsultationis ad laudes Dei solummodo pertinens. Sancti autem doctores quandiu in afflictione sunt, utpote qui necdum de discipulorum profectu gloriari non possunt, deprecari Domini adjutorium non desinunt. Laetum autem tunc alleluia cantabunt, cum discipulorum suorum vitam Domino crescere viderint, ut Paulus: « Nunc vivimus si vos statis in 131.0852D| Domino. » Et item: « Scio autem quod veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam. » Perfectum tamen alleluia tunc resonabunt, quando fiet quod scriptum est: « Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. » Unde et mos increbuit ut per dies afflictionis, qui sunt Quadragesimae ante Pascha, « alleluia » non cantetur, quia dies sunt luctus et poenitentiae; resurrectione autem Dominica peracta, sine intermissione cantetur. Pontifex ergo qui cum discipulorum imperita repugnatione et contradictione adhuc certat, adjutorium quidem Domini ad ea devincenda flagitat, alleluia autem adhuc pleniter cum eis non cantat, quia secundum Scripturam non est speciosa 131.0853A| laus in ore peccatoris. Neque primis adhuc inhaerentes rudimentis adhuc possunt eorum subire officium, quorum perfectus animus in laude Omnipotentis se solummodo novit occupare. Quod bene sciens propheta David psalmos septem quos in laude Domini composuit, et alleluia titulo praenotavit et fine conclusit, non in capite psalterii, non in medio, vel in alia qualibet regione, sed in fine posuit, aperte innuens quia eorum est alleluia veraciter cantare qui jam vitia evadere, et in culmine perfectionis perseveranter norunt consistere. Econtra autem a laude Dei cohibentur qui adhuc vitiis enerviter succumbunt, dicente eodem Psalmista: « Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum 131.0853B| per os tuum? » Hinc est quod Apostolus quosdam hortatur, ut cum praepositis suis plenum alleluia cantare possint dicens eis: « Obedite praepositis vestris, et subjacete eis, ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro vobis reddituri, et cum gaudio hoc facient et non gementes. » Post haec benedicitur aqua cum commistione salis et cineris. Aquam quidem significare populum testatur Apocalypsis Joannis, dicendo: « Aquae enim populi sunt; » Sal autem doctrina Verbi divini. Unde in Lege praecipitur ut in omni sacrificio sal offeratur, dicente legislatore: « In omni sacrificio offeres sal, nec auferes sal foederis Domini Dei tui de sacrificio ejus, » quod est aperte dicere: omnia quae Deo offerre volueris opera, 131.0853C| auctoritate condiantur divina. Nec aliquid Deo putes gratum quod non fuerit illius lege sancitum. Cinis autem significat consummationem Dominicae passionis, quam significabat cinis vitulae illius quae mactari jussa est in lege ad expiationem populi. Cinis namque vitulae rubeae caro est Salvatoris, rubra per sanguinem crucis et exusta igne tribulationis. Hinc ipse Salvator, cum quasi quidam torris exurendus quodammodo ad ignem duceretur passionis, ait: « Si enim sanguis hircorum et vitulorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab 131.0853D| operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? » Aqua ergo benedicitur, et ut sanctificari possit, sal ei cum cinere miscetur, cum populi per pontificis officium ut sanctificari possint et verbo Dei imbuuntur, et, qualiter Christo tanquam capiti corpus per ejus passionem conjungantur et sanctificentur, sufficienter instruuntur. Fit autem crux super aquam ex sale et cinere cum docentur populi sanctae Trinitati gratias referre pro sua eruditione atque redemptione. Huic vero misturae additur vinum cum aqua; quae duo geminam in Domino Jesu Christo praeferunt naturam in una persona. Aqua enim humanitatem, vinum vero significat divinitatem. Dum ergo misturae superiori miscetur 131.0854A| vinum cum aqua mistum, insinuatur quia populus per os praedicatoris instrui debet, quod Dominus noster et Salvator Deus est et homo, et tanquam vinum mistum sit aqua, non tamen ejus divinitas est conversa in humanitatem aut humanitas in divinitatem, sed manentibus in integritate naturis, divinitas assumpsit humanitatem unam personam efficiens, non naturarum proprietatem commutans. Et intuendus ordo quam gradatim pergat. Primum pontifex ostium aperit, deinde pro populo orat. Post haec alphabetum scribit. Inde aquam cum cinere et sal benedicit, cui vinum admiscet, quia unusquisque primum per confessionis portam aperit; deinde officium sacerdotis est pro eo orare et quasi catechumenum 131.0854B| efficere; deinde qualiter uniri possit corpori sui Salvatoris per sacram doctrinam docere, inde qualiter Deus et homo sit Christus studiose contradere, ad ultimum sacro fonte purificari. Quem ordinem tenuit, et tenendum suo exemplo dedicavit. Cui cum mutus et surdus oblatus est et sanandus, eduxit eum de turba seorsum, et misit digitos suos in auriculas, et expuens tetigit linguam ejus, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: « Epheta quod est adaperire. » De turba namque quis educitur, cum prioribus vitiis per confessionem et abdicationem abrenuntiat. Digiti in auriculas mittuntur; cum audito verbo Dei catechizatur. Suspexit autem in coelum et ingemuit, ut sacerdotes Dei doceant Domini misericordiam 131.0854C| cum gemitu petere pro eis quibus illos contigit praeesse. De saliva autem Domini lingua tangitur muti, ut divino verbo instruantur qui sacris mysteriis initiantur.

Quid sit quod sacerdos per quatuor altaris cornua digito crucem facit. Post haec tingit sacerdos digitum in aqua, et facit crucem per quatuor cornua altaris. Altare namque Ecclesiae figuram praefert. Quod quatuor cornua habet, quia per quatuor mundi cardines dilatatur, sicut olim Abrahae repromissum est a Domino: « Dilataberis ad orientem et occidentem, septentrionem et meridiem. » Et bene de aqua crux fit super altare per quatuor cornua, ut demonstretur omnem Ecclesiam mundandam 131.0854D| esse a sordibus peccatorum per lavacrum aquae et per crucis passionem. Bene per quatuor cornua, ut demonstretur nullum excipiendum ex salvatione. Sed sicut dicit Apostolus: « In Christo Jesu non est Judaeus, neque Graecus, non est servus, neque liber, non est masculus, neque femina, sed omnes in Christo unum sumus. » Inde venit ante altare, et aspergit illud septem vicibus. Septenario numero plenitudo significatur Spiritus sancti, testante Isaia, qui de Domino ait: « Et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. » Ut ergo demonstretur 131.0855A| quia Spiritus sanctus baptizatis tribuitur, jure septem vicibus altare sanctificata aqua respergitur. Hyssopus autem cum quo eadem aqua spargitur herba est humilis, quae radicibus saxorum dicitur penetrare duritiam et interioribus peccatoris [ al. pectoris] medetur incommodis, cujus etiam aspergine immunditiae delebantur in lege, significans humilitatem Christi quae duritiam nostrae obstinationis confringit, passionesque atque immunditias interiores curare novit. Aqua ergo cum hyssopo aspergitur cum baptismus Christi passione sanctificatus Ecclesiae tribuitur. Circuit autem altare spargendo eamdem aquam, ut significet doctores non debere otio indulgere, sed eorum semper quos Domino initiaverint curam gerere et eorum mundationi 131.0855B| operam dare; ut Dominus mittat angelum suum in circuitu eorum et eripiat eos continuatim orare. Circuit autem totam ecclesiam et aspergit parietes illius, ut demonstret se omnem curam impendere utrique sexui, omni aetati, omni dignitati. Deinde iterum veniens ante altare respergit illud secundo et omnem ecclesiam, docens non solum mundatum debere esse quempiam [ al. cessando a peccato] a peccato operis, sed etiam cogitationis. Quod ostendit Dominus in Evangelio, dicens: « Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; ego autem dico vobis, quia qui irascitur fratri suo reus erit judicio. » Gemina ergo respersio aquae, ut dictum, duplicem significat mundationem, exteriorem scilicet et interiorem. Cum autem tertio eadem 131.0855C| ecclesia aqua lustratur, a tertio genere peccatorum emundari debere decernitur, id est, locutionis. Quod qui facere neglexerit audiet prophetam terribiliter comminantem: « Et erit tribulatio [ al. clamor] a porta piscium, et ululatus a secunda et contritio magna a collibus. » Canitur autem antiphona interim vel psalmus: « Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus, » qui quanquam de Judaeis conscriptus credatur et intelligatur, tamen ab eis qui istud ordinaverunt officium, et diabolo et ministris ejus convenire posse intellectus est: Cantatur autem antiphona: « Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur, » asserentes nullum posse protegi a Deo nisi eum qui in ejus adjutorio habitaverit, id est, ipsum adjutorem sibi esse assidue 131.0855D| deprecatus fuerit. In eo vero quod mittit pontifex ministros qui in circuitu basilicae psallant et aspergant, ipse autem per mediam ecclesiam vadit spargendo in utraque parte faciens crucem, apertum dat indicium quia pontifex adjutores sibi debet asciscere qui Ecclesiae excubias adjuvent custodire. Unde et beatus Moyses septuaginta presbyteros elegit qui populi necessitatibus concurrerent. Et Dominus ipse post duodecim apostolorum electionem septuaginta duos misit ad explendam praedicationem. Ipse tamen nullo modo securitati aut torpori aliquatenus debet indulgere, sed per mediam Ecclesiam conspicuus incedere, omnes exemplo suo informare, omnibus sacramenta tam crucis quam mortis Domini, 131.0856A| tam voce quam opere ingerere dicendo cum Apostolo: « Semper mortificationem Christi circumferentes in corporibus nostris, ut vita Jesu manifestetur in nobis. » Et cantare dicendo: « Domus mea domus orationis vocabitur; » ut scilicet talem ecclesiam Dei praeparet quae non sit spelunca latronum, sed domus orationis, id est ne fures et latrones daemones in corporibus peccatorum sibi subjectorum exerceant dominatum, sed potius se tales praeparent, ut sive manducent, sive bibant, sive aliud quid faciant in gloriam Domini faciant, et benedicant Dominum in omni tempore, et semper laus Dei in ore eorum, qualiter versum subsequentem libera possit voce cantare: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te, » imitans 131.0856B| Dominum qui resurgens a mortuis dixit mulieribus: « Ite, dicite fratribus meis ut eant in Galilaeam. » Haec autem tunc bene agit pontifex, cum omne quod bona deliberatione inchoat per divinam invocationem et orationem ut consummare possit impetrat. Unde his peractis, ad orationem se confert pontifex petens ut omnes qui in eamdem domum oraturi venerint orationes suas exauditas gaudeant. Utrumque namque Paulus agebat apostolus qui, sicut dicit, sollicitudinem quotidianam agebat [habebat] omnium Ecclesiarum, cum infirmantibus infirmabatur, cum scandalizantibus urebatur, et nocte et die memoriam se in orationibus suis habere fatebatur.

Quid significet aquae effusio in basim altaris. Completa expiatione, et cantibus, et orationibus 131.0856C| atque omnibus quae superius dicta sunt, convertitur pontifex ad altare, incipiens antiphonam: « Introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam » et cum psalmo cantando vadit ante altare et fundit quod remansit de aqua purificationis ad basim altaris. Quid significet aqua ista ex qua purificatur ecclesia jam superius dictum est, doctrinam scilicet ecclesiasticam, quae maxime continetur in sacra eruditione verbi quae significatur per sal, et in praedicatione mortis Salvatoris et redemptionis nostrae quae significatur per cineres, atque in commendatione geminae ipsius naturae quae significatur per aquae vinique admistionem. Per hanc ergo sacerdos sequens vestigia sui Salvatoris ecclesiam purificat, cum populum se audientem quantum 131.0856D| possibile est erudit, castigat, consolatur, et fovet, et contra omnes inimici insidias armari docet. Quod autem superest aquae purificatoriae ad basim fundit altaris, quia quod ipse nequit, humiliter Domino committit, purgationem scilicet discipulorum, cui utique ipse tanquam homo cooperari et collaborare potest. Perfecta autem mundatio illius est solius, qui quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini filii sui. Hinc est quod in lege Veteris Testamenti sanguis hostiarum, sicut jussum erat, vel in cornibus altaris ponebatur, vel ex aliquibus ostiis digito sacerdotis contra domum septies spargebatur, et quod reliquum erat ad basim altaris fundebatur. Sacerdotum enim est quidquid possunt ad 131.0857A| utilitatem gregis sibi commissi laborare: quod autem vires suas excedit, Domino devotissime commendare. Quam formam ipse primus pastorum Dominus et Salvator noster impressam eis reliquit, qui, eum passioni jam appropinquaret, discipulos quos relinquere in terra videbatur Patri dignatus est ad praerogandum exemplum pastoribus commendare, dicens: « Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis, et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, conserva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo, » etc. Quae in eadem oratione misericorditer 131.0857B| veluti fons bonitatis pro discipulis orare dignatus est. Sic et Paulus, cum jam relicturum se discipulos nosset et eis quod amplius eum jam visuri non essent indicasset, quasi aquam quae residua erat purificationis ad basim altaris perfudit, cum Domino fidelibus vitam in articulo vitae praesentis commendavit, dicens: « Et nunc commendo vos Domino et verbo gratiae ejus qui potens est vobis aedificare et dare haereditatem in sanctis omnibus; » quod etiam antiphona ipsa innuit. Dicit enim introiturum se ad altare Dei, id est ad altare quod significat illud visibile. Illud scilicet quod spirituale est, ad quod videndum non penetrat oculus carnalis, quod Joannes in Apocalypsi vidit, de quo ascendit fumus aromatum quae sunt orationes sanctorum, 131.0857C| in conspectu Domini, offerente angelo. Hoc enim significat quod subsequitur, « ad Deum qui laetificat juventutem meam. » Juventus enim ista est, quia in procinctu quod contra diabolum susceptum est, fortem se reddit audiens a Joanne: « Scribo vobis, juvenes, quoniam fortes estis, et vicistis malignum. »

Quid significet quod altare linteo extergitur. Postea vero extergitur altare de linteo Quid intelligitur per linteum nisi Dominicae passionis exemplum? Linum namque de terra oritur et magno labore ad candorem perducitur. Sic et caro Salvatoris nostri de terra orta est, utpote de beata Maria Virgine, sed variis tribulationibus exercita pervenit ad candorem gloriamque resurrectionis. Extergitur ergo altare de linteo, cum tribulationes sanctae Ecclesiae 131.0857D| inter pressuras mundiales liniuntur Salvatoris exemplo. Unde et ipse discipulis dicit: « Non est discipulus supra magistrum. » Itemque: « Si me persecuti sunt et vos persequentur. » Hoc linteo beatus Petrus discipulorum sudores extergere curabat cum laborantibus discipulis exemplum Domini praerogabat, dicens: « Christo igitur passo in carne, [ al. cruce] et vos eadem cogitatione armamini » : Itemque: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. » Et Paulus: « Si compatimur et conregnabimus. » Iterumque: « Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. » Dum ergo doctor talia et hujusmodi Ecclesiae sibi 131.0858A| commissae ad roborandos discipulorum animos apponit, altare madidum labore humanitatis linteo abstergit Dominicae imitationis. Deinde offert incensum. Per incensum virtutes orationum significari testis est Psalmista qui ait: « Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. » Et Apocalypsis Joannis de angelo dixit quod data sunt illi incensa multa ut daret de orationibus sanctorum super altare quod est in conspectu Domini. Jure ergo ille sacerdos per orationes vota persolvit qui discipulorum vitam cum tanto amore quod superius praemissum est custodit. Ille namque et pro se et pro aliis bene et fiducialiter orat, quem ab utilitate proximi nullus amor privatus, nullum otium segne revocat. Post effusionem ergo aquae ad basim altaris extergitur 131.0858B| altare de linteo, et offertur incensum, quia necesse est ut sacerdos qui salutem populi sibi commissi Domino commendat, et per afflictionem corporis, et per intentionem illud agat piae intercessionis. Unde Dominus postquam Patri discipulos commendavit, mox passionem subiturus pro eis orationem piae intercessionis effudit. Sed et beatus Paulus cum sociis praedicatoribus idem legitur egisse. Scriptum est enim in libro Actuum apostolorum: « Et cum constituissent eis per singulas civitates presbyteros et diaconos, et orassent cum jejunatoribus, commendaverunt eos Domino in quem crediderunt. »

Quid signetur in varia unctione altaris. Interea mittit pontifex oleum super altare, in medio 131.0858C| altaris crucem ex eo faciens et super quatuor angulos altaris. Et quidem satis congrue ordo servatur ut post emundationem per aquam et reliqua quae dicta sunt perfundatur altare oleo, quia et sancta Ecclesia prius aqua mundatur in fonte baptismatis et sic unctione insignitur per manus pontificis ut Spiritus sancti in se mereatur adventum, nam oleum gratiam significat Spiritus sancti, et, dum oleum corporibus adhibetur exterius, adventus Spiritus sancti significatur interius. Unde per Isaiam promissum est: « Et computrescet jugum a facie olei. » Jugum enim daemonicae dominationis putruit in genere humano per adventum Spiritus sancti. Sed quaerendum cur in medio altaris crux fiat ex oleo, et sic per quatuor angulos ejus. Ad quod respondendum 131.0858D| quia Ecclesiae fundamenta atque initia in Jerusalem primo surrexerunt, quam in medio mundi scimus positam, teste Ezechiele, qui dicit: « Ista est Jerusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. » Et item Psalmista: « Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae. » In medium ergo altaris oleum funditur in modum crucis, et sic per quatuor angulos ejus, quia primum in Jerusalem positae supervenit Ecclesiae donum Spiritus sancti, et sic in caeteras mundi partes derivata est. Scriptum est enim: « De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. » Hinc Salvator discipulis cum praecepisset: « Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in 131.0859A| nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » praecepit eis tamen, ut adventum sancti Spiritus in Jerusalem exspectarent et sic ad docendum properarent, dicens: « Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. » Recordatus autem pontifex veteris historiae simul et ministerii cum canit: « Erexit Jacob lapidem in titulum, fundens oleum desuper. » Jacob namque cum exsularet, lapidem sibi sub capite posuit in Bethel, et dormivit. Domus Dei est Ecclesia ipsius, sicut Paulus ait ad Timotheum: « Si autem tardavero, » inquit, « scias qualiter te oporteat conversari in domo Dei quae est Ecclesia ipsius. » Lapis autem ille quem Jacob sub capite habuit typum Salvatoris expressit. Ille ergo fundamenta domus Dei contemplari meretur qui lapidem 131.0859B| ad caput habet, quia ille veraciter quae sunt divina conspicit qui caput, id est mentem in Christo fixam habet. Unxit autem eumdem lapidem, quia praevidit futurum illum lapidem et ungendum qui reprobatus a Judaeis aedificantibus, et unctus a Deo Patre oleo exsultationis prae participibus suis. Unde et Petrus: « Sicut unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, » a qua unctione Christus, id est unctus dicitur. Unguit pontifex manu sua ipsum lapidem, quia in potestate veri Sacerdotis nostri fuit, quando Spiritum Paracletum super Ecclesiam misit. Unde dicit ad eumdem lapidem quem primum manu unxit: « Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. » Dum ergo quando voluit Spiritum sanctum Ecclesiae primitivae attribuit, 131.0859C| utique manu sua lapidem unxit, quia quando et quomodo voluit oleum Spiritus sancti attribuit. Manus enim potestas ejus intelligitur, sicut scriptum est: « Factum est verbum Domini in manu Aggaei, » vel cujuslibet alterius prophetae. Hinc Petrus: « Dextera igitur Dei exaltata et promissione Spiritus sancti accepta effudit in nos qui credimus. » Quod vero in circuitu ipsius altaris alius sacerdos incensum ponit, congruit illi tempori quando Spiritus sanctus missus est super apostolos de quibus scriptum est: « Quod ante adventum Spiritus sancti erant semper in templo, laudantes Deum et benedicentes Dominum. » Cum ergo pontifex altare unguit alius sacerdos incensum ponit, quia cum Dominus et Salvator Spiritum sanctum super Ecclesiam missurus est, et ipse apostolorum 131.0859D| chorus, qui secundus sacerdos noster est, virtutem orationis ad Dominum mittebat. Simulque ostenditur neminem dignum esse adventu sancti Spiritus nisi quem virtus sacrae commendat orationis. Quaeri autem potest cur altare unguitur et bis ex oleo simplici, tertio autem chrismate. Sed respondemus quia, cum sancti Spiritus dona sint multiplicia, tres tamen virtutes ipsius sancta Ecclesia pernecessarias habet sine quibus salvari nequit: fidem scilicet, spem et charitatem. Quia ergo tribus his virtutibus genus humanum ditatur, tribus unctionibus sacrum altare decoratur. Quod autem prius viliori, tertio autem chrismate, id est, pretiosiori impinguatur unguento, significat quia, cum fides et spes valde sint necessariae, 131.0860A| pretiosior tamen his charitas habetur. Unde Paulus in Epistola sua dicit: « Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum est charitas. » Major est enim charitas fide et spe, quia istis deficientibus charitas manet, sive quia charitatis initium qua Deum diligimus hic inchoatur cum per speculum videmus et in aenigmate, consummabitur cum viderimus facie ad faciem. Canit autem sacerdos fuso chrismate super altare antiphonam: « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. » Reminiscens olim prophetiam Jacob pronuntiatam nunc compleri in Ecclesiae aedificatione [ al. glorificatione] cujus Filius Dominus noster Jesus Christus secundum carnem existit, quem ille jam tunc multa post tempora 131.0860B| nasciturum praevidit, cujus ager est tota latitudo mundi per quem diffusa est Ecclesia. Hic ergo diversos flores odoris protulit optimi, cum rosas in martyribus, lilia in virginibus, violas in saeculi contemptoribus, virides herbas in incipientibus, floridas in proficientibus, plenas in consummatis atque perfectis animalibus proferre non desistit. Odor ergo filii odor est agri pleni, cum campus sanctae Ecclesiae diversis resplendet virtutibus et suavem Christo confert odorem. Unde herba illa aromatica de se et suis similibus aiebat: « Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. » Deinde in circuitu Ecclesiae per parietes crucem pollice de ipso chrismate pontifex facit incipiens a dextro latere usque in sinistrum. Altare quidem totum perlinitur 131.0860C| sacra unctione; parietes autem signantur pontificis pollice, quia per altare signantur illi qui potiori Spiritus sancti debriantur munere, quorum scilicet mens in Domini amore, fervet semper, atque ideo in quo magis delectantur, eo majoris illius munere impinguantur. Per parietes autem minoris quoque ordinis, quibus sufficit quod lapides sint Ecclesiae et in compagis Ecclesiae manent unione, atque ideo per fidem passionis ac resurrectionis, et per charitatem fraternitatis dona merentur Sancti spiritus. A dextro autem usque in sinistrum crux pingitur cum recta intentione intrat quis Ecclesiam, et in ejus societate persistens passionesque sui Salvatoris reminiscens terminat hanc vitam. Canit interea antistes antiphonam: « Sanctificavit Dominus Tabernaculum 131.0860D| suum. » Tabernaculum Dei Ecclesia est, quia et in praesenti vita quasi in itinere est pergens ad patriam, vel quia suscepit bellum contra aerias potestates. Quam Dominus sanctificavit sic, ut Apostolus dicit: « Faciens eam non habere maculam aut rugam. » Canit etiam: « Lapides pretiosi omnes muri tui. » Muri Jerusalem munitiones sunt Scripturarum quibus arcentur Judaei, haeretici atque pagani. Qui muri de lapidibus pretiosis aedificantur, quia valde pretiosi Deo fuerunt qui Scripturas sacras ipso auctore condiderunt et nobis legendas reliquerunt, lapides autem dicti propter invincibilem firmitatem. Quorum uni dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. » Quod 131.0861A| vero iterum crucem incensi super altare facit pontifex, indicat quia, antequam gratiam mereamur, etiam instantia orationum a Deo poscere debemus. Sed neque post acceptam bonitatem remissi et negligentes esse debemus, quin potius grates illi innumeras pro beneficiis collatis exsolvere convenit ne ingrati munere suscepto reddamur accipiendo, simulque privemur accepto, sicut ille negligens et indevotus servus qui accepto Domini talento, non modo indevotus apparuit, sed etiam ad calumniam Domino inferendam procax et malevolus exstitit. Quod vitans pontifex, postquam altare Domini spirituali [ al. speciali] chrismate linit, ad orationem gratiarumque actionem sese devotus submittit, sciens scriptum: « Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut 131.0861B| iterum fluant. » Neque enim fluere valent, imo siccantur omnia flumina nisi ad matricem redeant abyssum, quia, nisi perceptores divinorum munerum sese humiliter ejus potentiae subdere studuerint a quo ut fluant acceperunt, eorum velle et posse ariditate perpetua marcescent. Nam quibusdam talibus Apostolus exprobrans ait: « Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? » Sed et Pontifex pontificum, Dominus Salvator noster, qui sedet in dextera paternae majestatis, crucem incensi super altare tunc ponit, cum pro nobis, sicut Apostolus dicit, Patrem intervenit. Crucem enim incensi facere est passionem suam Patri ostendere ac pro nobis interpellare. Dicit enim Paulus apostolus: « Christus Jesus qui 131.0861C| mortuus est, qui et resurrexit, qui et ascendit in coelos et ad dexteram Patris sedet, qui etiam interpellat pro nobis. » Post orationem incipit pontifex antiphonam: « Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Jerusalem: » cum « Gloria Patri. » Postquam enim pene peractum est ministerium salvationis humanae, precatur, vel ut ipse Dominus Patrem exorans, ut confirmet quod operatus est, ut ei omnis terra subjiciatur propter cujus redemptionem ipse mori non dubitavit, sicut ei ante incarnationem promiserat: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam; » et reliqua; vel omnis pontifex vice illius fungens obsecrat ut quod illius dono exercetur ejus munere usque in finem perducatur, ut, secundum 131.0861D| Apostolum, neque tribulatio, nec augustia, nec nuditas, neque periculum, neque ulla creatura possit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro. Quid sit autem illud quod Deus operatus est in nobis, unde scilicet illud donum emerserit adjecit: « A templo sancto tuo quod est in Jerusalem. » A templo enim illius quod est in Jerusalem processit quod operatus est in nobis, quia ab Ecclesia illius processerunt qui in nobis operati sunt praedicationes et signa exercuere virtutis. Quae omnia ad gloriam refert Ecclesia Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quoniam cognoscit unum et verum Deum in trinitate et unitate consistentem. Posthaec autem subdiaconi vel acolythi linteamina, vasa et 131.0862A| omnia linteamina ecclesiae pontifici benedicenda offerunt. Quid per hos ministros nisi hi intelliguntur qui Ecclesiae servitio vel ornatui delegantur, quos necesse est ad decorem Ecclesiae multa conferre et varia propriae possibilitati congruentia? sicut enim in populo Israelitico, cum tabernaculum jussu Dei construeretur, varia oblata sunt donaria, sic et in sanctae Ecclesiae decore diversa conferuntur dona per ministros ejus Domino offerenda. Alii namque linteamina offerunt, corpora scilicet diversis virtutum exercitiis ad candorem castitatis perducta; alii rubra indumenta, id est, corda ad martyrium praeparata; alii hyacintina qui dicere norunt: « Nostra autem conversatio in coelis est. » Alii coccinea ardore charitatis flagrantia; alii scutulata foedere pacis inseparabiliter unita; alii autem vasa aurea et argentea 131.0862B| sensus et eloquii venustate fulgentia. Quae omnia considerans Psalmista ab Ecclesia vero Regi debito cum honore referri acclamat ei, dicens: « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. » Hinc est quod idem ipse Propheta tanta ordinatione videns honorem Deo exhiberi debere, hortatur angelos sive apostolos dicens: « Congregate illi sanctos ejus qui ordinaverunt testamentum ejus super sacrificia. » Sed et ipse Dominus gratissime benedictionem talibus impertiri dignatur, dicente eodem Psalmista: « Benedixit Dominus timentes se pusillos cum majoribus. »

Quid innuat translatio reliquiarum et conditio earum in altari. 131.0862C| His rite peractis, vadit pontifex ad eum locum in quo reliquiae praeterita nocte cum vigiliis fuerunt et elevat eas. Quid in his innuitur nisi quod verus Pontifex noster postquam praeparavit nobis, sicut Apostolus ait, civitatem, revertitur ut sanctos quoque qui in nocte praesenti morantur et semetipsos cum magna circumspectione custodiunt, vigilantes sicut Dominus dicit: « Vigilate et orate, ne intretis in tentationem, » assumat eos de locis suis ut perducat eos in domum Patris sui? Postquam enim praeparavit pontifex aram in qua reliquiae conderentur, assumit eas et portat ad locum praeparatum, quia ipse Pontifex pontificum cujus vicem iste tenet promisit apostolis suis, et per eos cunctis fidelibus: « Vado parare vobis locum, et, si abiero et praeparavero 131.0862D| vobis locum, iterum veniam et assumam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. » Sancta autem sanctorum sunt, quo nulla iniquitas vel foeditas accedere potest, quae non sunt in terra sed in coelis; quo orat pontifex se pervenire debere, cum sanctorum in sanctificatione animarum elevat reliquias. Elevantur autem cum magno honore et cantibus divinis, quia ministri illi qui animarum ductores et rectores sunt, valde congaudent eorum dignitati quod vident in supernis sibi conjungi. Cantant autem: « Ambulatis, sancti Dei, ingredimini in civitatem Domini, » id est in coelestem Jerusalem. Unde dicit Apostolus: « Quae autem sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra. » 131.0863A| Quod autem subsequitur, « aedificata est vobis ecclesia nova, » ipsa est eademque Ecclesia, quae et civitas quam Apostolus Ecclesiam primitivam nominat. Cantantur etiam diversae antiphonae eidem sensui congruentes, tripudium scilicet et exsultationem imitantes angelicarum virtutum quae exeuntes de corpore comitantur usquequo pro meritis sibi indebitis mansionibus recipiantur. Ingrediens autem pontifex ecclesiam dicit orationem, postulans ut domum suam Dominus clementer ingrediatur et in suorum cordibus fidelium perpetuam constituat mansionem. Domus enim illius fuerunt et sunt sancti, dum in corpore manent sicut ipse promittit: « Inambulabo in eis et inhabitabo. » Itemque in Evangelio: « Et veniemus et mansionem apud eum 131.0863B| faciemus. » Itemque in Apocalypsi: « Ecce sto ad ostium et pulso: Si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum et coenabo cum ipso, et ipse mecum. » Sed tunc permaxime perpetuam in eis mansionem constituit cum, non dicam aliquod malum opus, sed nec levis inquinationis cogitatio eum a corde jam expellat fidelium. Nunc enim non perpetim in nobis manet, utpote quorum cogitatio in diversa vacillat, et nunc hac, nunc illac fluitans, non potest perpetim eum qui omnem fugit pollutionem habere mansorem. Venit autem pontifex ad altare ubi recondendae sunt reliquiae, et extendit velum inter se et populum, et recondit ipse eas in loco altaris, quia Pontifex noster, sicut Paulus ait, assistit Pontifex futurorum bonorum et assistit vultui Dei pro nobis, 131.0863C| ut de ergastulo praesentis saeculi liberatos collocet in habitaculis arae coelestis, sub qua vidit eos beatus Joannes in Apocalypsi sua clamantes et vindictam exspectantes de his qui eos tribulaverant, sive certe conversationem eorum in meliora petentes. Extendit autem velum inter se et populum qui nunc, et ipse, et loca sanctarum animarum secreta sunt a visione mortalium. Beatus autem Paulus apostolus in Epistola ad Hebraeos pontificem Veteris Testamenti Sancta sanctorum ingredientem typum dicit tenuisse veri et aeterni Pontificis Domini nostri Jesu Christi. Velum autem coelum interpretatur, ultra quod Filius Dei ingrediens quotidie pro nobis interpellat, et ad se venientes in sancta ara, id est in requiem aeternam collocat in qua veraciter cantatur: 131.0863D| « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. » Gloria enim illa, qua eos glorificans Filius dicet: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. » Ibi laetantur in cubilibus suis, id est, in cordibus, sive in mansionibus diversis, cum, sicut dicit beatus Joannes in Apocalypsi sua: « Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et amplius non erit neque mors, neque luctus, quia [ al. qua prima] prima abierunt. » Cui rei concinit oratio pontificis dicens: « Domine Deus, qui ex omni coaptione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum. » In ecclesiis namque aeternum sibi condit habitaculum ex omni coaptione sanctorum, quia 131.0864A| illuc omnes sanctos suscipiens aeterna mansione in eis habitat. Istud enim habitaculum quod videmus terrenum est atque transitorium, sed nec coaptione sanctorum aedificatur, sed lapidum atque lignorum: illud vero habitaculum aeternum est, quia nulli obnoxium mutationi, et de sanctis fit qui sunt veri lapides participatione illius lapidis angularis in quo templum aeternum compactum et constructum crescit in augmentum Dei, modo in Spiritu sancto; tunc autem perfectum erit, cum omnis numerus sanctorum collectus fuerit et capiti suo aeternaliter adhaeserit. Post haec vestitur altare. Si altare Ecclesiam intelligimus, vel peregrinationem in terris, vel assumpta in coelis, vestimenta ejus corpora sanctorum non incongrue intelligimus. Nudum est enim altare, 131.0864B| dum animae corporibus exutae et in coelis collocatae diem resurrectionis exspectant. Vestietur autem quando, sicut Dominus dicit, mittet Filius hominis angelos suos cum tuba et voce magna et colligent electos ejus a quatuor angulis terrae. Vestitur altare quando, sicut Apostolus dicit, oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. Benedicit pontifex ipsum altare cum unumquemque fidelium Dominus et Salvator digna congratulatione fovet, eo quod in his quae quisque dono illius accepit digna sese conversatione tractaverit dicens ei: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, intra in gaudium Domini tui. » Haec sunt enim dona quae per Pontificem unum sanctificantur, et sumenda ipsis 131.0864C| suis fidelibus traduntur, dicente Scriptura: quod comedat unusquisque fructus laborum suorum, et operibus suis saturetur. Quod vero pontifex revertitur in sacrarium cum ordinibus suis, et induit se vestimentis aliis post vestitum altare, intimatur nobis quia pontifex noster ad judicium veniens non solemnibus induitur vestibus, quia nequaquam aeternitatis suae gloriam demonstrabit cunctis, sed in forma servi tam electis quam reprobis apparebit, resurrectione vero peracta, fidelibus suis aeternitatis gloriam demonstrabit. De quibus scriptum est: « Regem in decore videbunt oculi ejus. » Nam de separatione reproborum a sorte justorum, ne videant quod solis servatur electis scriptum est: « Tollatur impius ne videat gloriam Dei. » Hinc est quod de servis vigilantibus 131.0864D| et adventum ejus exspectantibus Dominus ait: « Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. » Praecinget enim se, quando ad mercedem electis reddendam se praeparat. Facit autem illos discumbere, cum eos in aeterna beatitudine quasi in quadam ara facit requiescere. Transiens autem ministrat, quia de judicio ad regnum properat. Ornatur autem Ecclesia, et accenduntur luminaria multa, cum virtutum ornamenta quae positus in corpore gessit unusquisque in resurrectione demonstrabit. Unde et Apostolus: « Nolite, inquit, ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, 131.0865A| et tunc laus erit unicuique a Deo. » Resplendet Ecclesia multis luminaribus, cum, sicut ait Apostolus, stella a stella differt in claritatem, sic et resurrectio mortuorum. Et Dominus in Evangelio: « Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. » Itemque Daniel: « Qui docti fuerint in populo fulgebunt sicut splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. » Incipit autem cantor dicere: « Terribilis est locus iste. » Quid enim terribilius die judicii, de quo Dominus dicit ad Job cum de damnatione diaboli ageret: « Cum sublatus fuerit, timebunt angeli et territi purgabuntur? » At vero post separationem multorum nequaquam terrorem sustinebunt electi poenalem, sed solummodo Creatoris 131.0866A| sui admirabuntur potentiam in damnatione malorum et clementiam in liberatione bonorum. Neque enim vel nunc in sanctis angelis terror est excrucians, attamen Ezechiel conspiciens agmina coelestia dicit de eis: « Cum fieret vox super firmamentum stabant animalia et demittebantur pennae eorum. » Qui enim sensus cogitare potest substantiam Dei sine magno horrore mentis, cum dicat Apostolus: « Pax Dei quae exsuperat omnem sensum? » Quem ergo nullus sensus praevalet cogitare, restat ut qui de eo cogitat non sit prorsus liber ab omni terrore. Procedit deinde pontifex solemniter et fit officium cum laetitia, quia, judicio peracto, videbitur facie ad faciem, non per speculum et in aenigmate sicut per prophetam dicitur: « Laetitia sempiterna erit eis. »

(no apparatus)