De cura pro mortuis gerenda (ed. Migne)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De cura pro mortuis gerenda
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AugHip.DeCuPrM 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De cura pro mortuis gerenda

Interrogatus a Paulino episcopo Nolano, utrum sepultura quae fit in memoriis martyrum, spiritibus mortuorum aliquid prosit, ostendit in primis nihil mortuis ipsis obesse, etiamsi eorum corporibus omnino negetur sepultura. Locum autem sepulturae non per se prodesse quidquam, sed per occasionem duntaxat, dum ex illius recordatione movetur et crescit affectus precantium pro defunctis. Curam sepulturae ex humani cordis ad carnem suam affectu venire, eamque merito a sanctis martyribus, cum ad felicitatem aut miseriam nihil intersit, contemptam fuisse. Hinc de mortuis dicit, qui narrantur viventibus apparuisse, ut suis corporibus sepultura praeberetur. Quomodo visa illa fiant, docet variis exemplis. Ad extremum, inquirit an mortui curis intersint ac rebus humanis.

CAPUT PRIMUM. 1. Paulini quaestio, an mortuo prosit quod apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Sententia ipsius est prodesse. Difficultas contra ab eodem proposita discutitur. Ex genere vitae quam quisque gesserit, effici ut prosint vel non prosint quae fiunt pro defunctis. Diu Sanctitati tuae, coepiscope venerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae Florae, quaerens a me utrum prosit cuique post mortem quod corpus ejus apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Hoc enim abs te vidua memorata petiverat pro defuncto in eis partibus filio suo, et rescripseras consolans eam: idque etiam nuntians de cadavere fidelis juvenis Cynegii, quod materno et pio affectu desideravit, esse completum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Qua occasione factum est, ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens hujuscemodi quaestionem, atque ut responderem quid inde mihi videretur, exposcens, nec tacens ipse quid sentias. Nam dicis videri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. Adjungis etiam vacare non posse, quod universa pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit: ut hinc et illud conjici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando ejus corpori talis provideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum. 2. Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit, quod dicit Apostolus, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10), non te satis videre significas. Haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem; non tunc, quando jam recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. Verum haec ita solvitur quaestio, quoniam quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc corpore vivitur, ut aliquid adjuvent ista defunctos; ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt, eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint, adjuvantur. Sunt enim quos nihil omnino adjuvant ista; sive pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita, ut neque talibus digni sint adjuvari; sive pro eis, quorum tam bona, ut talibus non indigeant adjumentis. Genere igitur vitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur ut prosint vel non prosint, quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam meritum per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac vita, frustra quaeritur post hanc vitam. Ita fit ut neque inaniter Ecclesia vel suorum cura pro defunctis, quod potuerit religionis impendat; et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum, reddente Domino unicuique secundum opera ejus. Ut enim hoc quod impenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea vita acquisitum est, quam gessit in corpore. 3. Poterat inquisitioni tuae sufficere mea brevis ista responsio; sed quae alia moveant, quibus respondendum existimo, parumper attende. In Machabaeorum libris legimus oblatum pro mortuis sacrificium (II Machab. XII, 43). Sed et si nusquam in Scripturis veteribus omnino legeretur, non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in precibus sacerdotis quae Domino Deo ad ejus altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum. CAPUT II. Quid conferat honos sepulturae. Sepultura corporum Christianis si fuerit negata, nihil adimit. Sed utrum aliquid prosit animae mortui locus corporis sui, operosius inquirendum est. Ac primum utrum intersit aliquid ad inferendam vel augendam miseriam post hanc vitam spiritibus hominum, si eorum corpora sepulta non fuerint, non secundum opinionem utcumque vulgatam, sed potius secundum religionis nostrae sacras Litteras est videndum. Neque enim credendum est, sicut apud Maronem legitur, insepultos a navigando atque transeundo inferno amne prohiberi: quia scilicet Nec ripas datur horrendas, nec rauca fluenta Transportare prius, quam sedibus ossa quierunt. (Aeneid. lib. 6, vv. 327, 328.) Quis cor christianum inclinet his poeticis fabulosisque figmentis, cum Dominus Jesus, ut inter inimicorum manus, qui eorum corpora in potestate haberent, securi occumberent Christiani, nec capillum capitis eorum asserat periturum, exhortans ne timeant eos qui cum corpus occiderint, amplius non habent quid faciant? Unde in primo libro de Civitate Dei satis, quantum existimo, sum locutus, ut eorum dentem retunderem, qui barbaricam vastitatem, praecipue quam nuper Roma perpessa est, christianis temporibus imputando, etiam id objiciunt, quod suis illic non subvenerit Christus. Quibus cum responsum fuerit animas fidelium pro fidei suae meritis ab illo fuisse susceptas, insultant de cadaveribus insepultis. Totum itaque istum de sepultura locum verbis talibus explicavi.

4. « At enim in tanta, inquam, strage cadaverum nec sepeliri potuerunt? Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum, nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. Nec ullo modo diceret Veritas, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; si quidquam obesset vitae futurae quidquid inimici de corporibus occisorum facere voluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant; et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait Christus, Qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Matth. X, 28, 30; Luc. XII, 4, 7); si habent tanta quae de cadaveribus faciant? Absit ut falsum sit quod Veritas dixit. Dictum est enim aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo; postea vero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum terra non texit: sed nullum eorum quisquam a coelo et terra separavit, quam totam implet praesentia sui, qui novit unde resuscitet quod creavit. Dicitur quidem in Psalmo, Posuerunt mortalia servorum tuorum escam volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae: effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 2, 3); sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem qui ista perpessi sunt. Quamvis enim haec in conspectu hominum dura et dira videantur, sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Proinde ista omnia, id est, curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis aut nulla. Praeclaras exsequias in conspectu hominum purpurato illi diviti turba exhibuit famulorum: sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit Angelorum; qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt (Luc. XVI, 19-22). Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus Civitatem Dei: verumtamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt; et saepe universi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea jacerent, vel quibus bestiis esca fierent, non curaverunt; licuitque poetis de hac re plausibiliter dicere, Coelo tegitur, qui non habet urnam. quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio, non solum ex terra, verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur? » CAPUT III. 5. Funeris et sepulturae cura quare laudabilis. « Nec ideo tamen contemnenda et abjicienda sunt corpora defunctorum, maximeque justorum ac fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. Si enim paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi, tanto charius est posteris, quanto erga parentes major affectus; nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque conjunctius, quam quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum vel adjutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae, et sepultura provisa: ipsique cum viverent, de sepeliendis, vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt (Gen. XXIII, XXV, 9, 10, et XLVII, 30). Et Tobias sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo commendatur (Tob. II, 9, et XII, 12). Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra ejus effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit (Matth. XXVI, 7-13): et laudabiliter commemorantur in Evangelio, qui corpus ejus de cruce acceptum, diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt (Joan. XIX, 38). Verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus; sed ad Dei providentiam (cui placent etiam talia pietatis officia) corpora quoque mortuorum pertinere significant, propter fidem resurrectionis astruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro eleemosynis, quas viventibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persolvitur. Sunt quidem et alia quae sancti Patriarchae de corporibus suis vel condendis vel transferendis prophetico spiritu dicta intelligi voluerunt (Gen. XLVII, 30, et L, 24); non autem hic locus est ut ea pertractemus, cum sufficiant ista quae diximus. Sed si ea quae sustentandis viventibus sunt necessaria, sicut victus et amictus, quamvis cum gravi afflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique virtutem, nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem; quanto magis cum desunt ea quae curandis funeribus condendisque corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros, in occultis piorum sedibus jam quietos? Ac per hoc, quando ista cadaveribus Christianorum in illa magnae urbis, vel etiam aliorum oppidorum vastatione defuerunt, nec vivorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere; nec mortuorum poena, qui non potuerunt ista sentire (De Civitate Dei, lib. 1, capp. 12 et 13). » Haec est mea de sepulturae causa atque ratione sententia. Quam propterea ex alio libro meo in istum transtuli, quia facilius hoc a me recenseri potuit, quam idipsum alio modo eloquendum fuit. CAPUT IV. 6. Sepulturae locus mortuo non per se, sed per occasionem prodest, dum admonet ut oretur pro illo. Quod si verum est, profecto etiam provisus sepeliendis corporibus apud memorias sanctorum locus, bonae affectionis humanae est erga funera suorum: quoniam si nonnulla religio est ut sepeliantur, non potest nulla esse quando ubi sepeliantur attenditur. Sed cum talia vivorum solatia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non video quae sunt adjumenta mortuorum, nisi ad hoc ut dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tanquam patronis susceptos apud Dominum adjuvandos orando commendent. Quod quidem facere possent, etiamsi talibus locis eos humare non possent. Sed non ob aliud vel Memoriae vel Monumenta dicuntur ea quae insignita fiunt sepulcra mortuorum, nisi quia eos qui viventium oculis morte subtracti sunt, ne oblivione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam revocant, et admonendo faciunt cogitari: nam et Memoriae nomen id apertissime ostendit, et Monumentum eo quod moneat mentem, id est, admoneat, nuncupatur. Propter quod et Graeci μνημεῖον vocant, quod nos Memoriam seu Monumentum appellamus; quoniam lingua eorum memoria ipsa qua meminimus μνήμη dicitur. Cum itaque recolit animus ubi sepultum sit charissimi corpus, et occurrit locus nomine martyris venerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. Qui cum defunctis a fidelibus charissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est iis qui cum in corpore viverent, talia sibi post hanc vitam prodesse meruerunt. Verum et si aliqua necessitas vel humari corpora, vel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum: quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia; ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque cognati vel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. Si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto quod nihil prodesset spiritibus eorum quamlibet in locis sanctis exanima corpora ponerentur. CAPUT V. 7. Locus per occasionem quantum prosit. Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desideravit in basilica martyris poni, si quidem credidit ejus animam meritis martyris adjuvari; hoc quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit; et haec profuit, si quid profuit. Et quod ad idem sepulcrum recurrit animo, et filium precibus magis magisque commendat; adjuvat defuncti spiritum, non mortui corporis locus, sed ex loci memoria vivus matris affectus. Simul enim et quis et cui commendatus sit, non utique infructuose religiosam mentem precantis attingit. Nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus, vel etiam prosternuntur solo, et si quid aliud visibiliter faciunt; quamvis eorum invisibilis voluntas et cordis intentio Deo nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut humanus ei pandatur animus: sed hinc magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque ferventius. Et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius visibiliter factis, ille interior invisibilis qui eos fecit augetur: ac per hoc cordis affectus, qui ut fierent ista praecessit, quia facta sunt crescit. Verumtamen si eo modo quisque teneatur, vel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo, et ante oculos Dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur. Ita etiam cum plurimum intersit ubi ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu ejus Deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum, et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renovat et auget affectum: tamen etiamsi non possit, ubi religiosus animus elegit, humare quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis in ejus commendatione cessare. Ubicumque enim jaceat vel non jaceat defuncti caro, spiritui requies acquirenda est: qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit quomodo quisque sit, sive in bonis, sive in malis: nec ab ea carne exspectat adjuvari vitam suam, cui praebebat ipse vitam, quam detraxit excedens, et redditurus est rediens; quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam, an ad gloriam reviviscat. CAPUT VI. 8. Corpora martyrum exusta, et cineres Rhodano inspersi. Legimus in Ecclesiastica Historia, quam graece scripsit Eusebius, et in latinam linguam vertit Ruffinus, martyrum corpora in Gallia canibus exposita, canumque reliquias atque ossa mortuorum usque ad extremam consumptionem ignibus concremata; eosdemque cineres fluvio Rhodano, ne quid ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos. Quod non ob aliud credendum est divinitus fuisse permissum, nisi ut discerent Christiani, in confitendo Christum, dum contemnunt hanc vitam, multo magis contemnere sepulturam. Hoc enim quod ingenti saevitia de corporibus martyrum factum est, si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent eorum victoriosissimi spiritus, non utique fieri sineretur. Re ipsa ergo declaratum est, non ideo dixisse Dominum, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. XII, 4), quod non esset permissurus aliquid eos facere de suorum corporibus mortuorum: sed quoniam quidquid facere permissi essent, nihil quo minueretur christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad sensum post mortem viventium perveniret; nihil ad detrimentum saltem ipsorum corporum, quo minus integra resurgerent, pertineret. CAPUT VII. 9. Cura sepulturae ex naturali affectu erga corpus. Et tamen ex illo humani cordis affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet (Ephes. V, 29), si cognoscant homines aliquid post mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua cujusque gente vel patria poscit solemnitas sepulturae, contristantur ut homines; et quod ad eos post mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent: ita ut inveniatur in Regnorum libris Deus per prophetam minari alteri prophetae, qui ejus transgressus est verbum, quod non inferretur cadaver ejus in sepulcrum patrum ejus. Quae Scriptura sic habet: Haec dicit Dominus, Quoniam inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum (III Reg. XIII, 21 et 22). Quanti haec poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus, ubi post corpus occisum nihil metuendum esse didicimus ne membra exanima patiantur, nec poena dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem consideremus affectum, potuit inde terreri vel contristari vivus, quod sensurus non erat mortuus: et haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo corpore futurum, quamvis cum fieret non doleret. Hactenus enim voluit Dominus servum suum plectere, qui non sua contumacia spreverat praeceptum ejus implere, sed aliena decipiente fallacia obedire se credidit, quando non obedivit. Neque enim putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae, ut ad supplicium tartareum ejus deinde anima raperetur: quandoquidem ipsum ejus corpus idem leo qui occiderat custodivit, jumento etiam quo vehebatur illaeso, et simul cum illa immani fera intrepida praesentia ad sui domini funus astante. Quo mirabili signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter usque ad mortem, quam punitum esse post mortem. De qua re Apostolus, cum propter quasdam offensas commemorasset infirmitates mortesque multorum: Si enim nos ipsos, inquit, judicaremus, a Domino non judicaremur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31 et 32). Eum sane ipse qui deceperat in monumento proprio satis honorifice sepelivit, seque sepeliendum juxta ossa ejus curavit: ita sperans parci posse quoque ossibus suis, cum veniret tempus quando secundum illius hominis Dei prophetiam Josias rex Juda in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta fuerant, funestavit. Pepercit quippe illi monumento ubi jacebat Propheta, qui ante annos amplius quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec illius qui eum seduxerat, sepultura violata est (III Reg. XIII, 24-32, et IV Reg. XXIII, 16-18). Affectu namque illo, quo nemo unquam carnem suam odio habet, providerat cadaveri suo, qui occiderat mendacio animam suam. Ex hoc igitur quod carnem suam quisque naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non eum futurum in sepulcro patrum suorum; et huic cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si juxta eum jaceret, cujus sepulcrum nemo violaret. CAPUT VIII. 10. Martyres sepulturae curam contempserunt. Hunc affectum martyres Christi pro veritate certantes vicerunt: nec mirum quia contempserunt quod non fuerant peracta morte sensuri, qui non potuerunt eis, quos viventes sentiebant, cruciatibus vinci. Poterat utique Deus, qui leonem Prophetae corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit attingere, et fecit de peremptore custodem; poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes quibus fuerant projecta prohibere; poterat et ipsorum hominum innumerabilibus modis terrere saevitiam, ne cadavera incendere, ne cineres dispergere auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici varietati tentationum deesse non debuit, ne fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore trepidaret; postremo, ne fides resurrectionis consumptionem corporum formidaret. Debuerunt ergo et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris exempla martyres in Christi confessione ferventes, hujus quoque testes fierent veritatis, in qua didicerant, eos a quibus sua corpora interficerentur, postea nihil habere quod facerent: quoniam quidquid mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent, quando in carne omni vita carente, nec aliquid sentire posset qui inde migravit, nec aliquid inde perdere qui creavit. Sed inter haec quae fiebant de corporibus occisorum, cum martyres ea non metuentes magna fortitudine paterentur; tamen apud fratres luctus ingens erat, quod nulla dabatur potestas sanctorum funeribus justa persolvere, nec occulte subtrahere aliquid, sicut eadem testatur historia, crudelium custodum vigiliae permittebant (Euseb. Hist. Eccl. lib. 5, cap. 1). Ita cum illos qui occisi fuerant, in dilaceratione membrorum suorum, in conflagratione ossium, in dispersione cinerum, miseria nulla contingeret; istos tamen qui nihil eorum sepelire poterant, magna misericordia cruciabat; quia in nullo modo sentientibus ipsi quodam modo sentiebant, et ubi jam illorum nulla erat passio, erat istorum misera compassio. CAPUT IX. 11. Officium sepulturae cur laudatum in Scripturis. Secundum istam quam dixi miseram compassionem laudantur illi, et a rege David benedicuntur, qui Saülis et Jonathae ossibus aridis sepulturae misericordiam praestiterunt (II Reg. II, 5). Quae tandem misericordia praestatur nihil sentientibus? An forte hoc revocandum est ad illam opinionem, quod infernum fluvium in epulti non poterant transmeare (Aeneid. lib. 6, VV. 327, 328)? Absit hoc a fide christiana: alioquin pessime actum est cum tanta martyrum multitudine, quorum non potuerunt corpora sepeliri, et fallaciter eis Veritas dixit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; si eis tanta mala facere potuerunt, quibus impedirentur ad loca exoptata transire. Sed quia hoc sine ulla dubitatione falsissimum est, nec aliquid obest fidelibus negata eorum corporibus sepultura, nec aliquid si exhibeatur infidelibus prodest: cur ergo illi qui Saülem et filium ejus sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur; nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis; et quod sibi exhiberi volunt quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum ipsi sentiunt? CAPUT X. 12. Mortui quidam apparent, ut sibi sepultura praebeatur: quomodo haec visa contingant. Narrantur visa quaedam, quae huic disputationi non negligendam videantur inferre quaestionem. Feruntur quippe mortui nonnulli vel in somnis, vel alio quocumque modo apparuisse viventibus atque ubi eorum corpora jacerent inhumata nescientibus, locisque monstratis admonuisse ut sibi sepultura quae defuerat praeberetur. Haec si falsa esse responderimus, contra quorumdam scripta fidelium, et contra eorum sensus qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter venire videbimur. Sed respondendum est, non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere vel indicare vel petere videntur in somnis. Nam et viventes apparent saepe viventibus dormientibus, dum se ipsi nesciant apparere; et ab eis haec quae somniaverint audiunt dicentibus, quod eos in somnis agentes aliquid vel loquentes viderint. Si ergo me potest aliquis in somnis videre, sibi aliquid quod factum est indicantem, vel etiam quod futurum est praenuntiantem; cum id ego prorsus ignorem, et omnino non curem, non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me vigilet, an vigilante me dormiat, an uno eodemque tempore vigilemus ambo sive dormiamus, quando ille somnium videt in quo me videt: quid mirum si nescientes mortui nec ista sentientes, tamen a viventibus videntur in somnis, et aliquid dicunt, quod evigilantes verum esse cognoscant? Angelicis igitur operationibus fieri crediderim, sive permittatur desuper, sive jubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis videantur in somnis, cum id penitus nesciant quorum illa sunt corpora. Id autem aliquando utiliter fit, sive ad vivorum qualecumque solatium, ad quos pertinent illi mortui, quorum apparent imagines somniantibus; sive ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas: quae licet defunctis non opituletur, culpanda tamen irreligiositate negligitur. Aliquando autem fallacibus visis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti justum est. Velut si quisquam videat in somnis, quod Aeneas vidisse apud inferos poetica falsitate narratur: et ei cujuspiam non sepulti appareat imago, loquaturque talia, qualia fertur illi locutus fuisse Palinurus (Aeneid. lib. 6, V. 337-383); et cum evigilaverit, ibi corpus ejus inveniat, ubi jacere inhumatum cum somniaret audivit, admonitus et rogatus ut sepeliret inventum; et quia id verum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniavit: nonne ista credens, plurimum a tramite veritatis exorbitat? CAPUT XI. 13. Visorum in somnis exempla duo. Pater defunctus apparet filio. Augustinus ipse in vivis agens apparet in somnis Eulogio rhetori, et locum Ciceronis exponit. Sic autem infirmitas humana sese habet, ut cum in somnis quisque viderit mortuum, ipsius animam se videre arbitretur; cum autem vivum similiter somniaverit, non ejus animam, neque corpus, sed hominis similitudinem sibi apparuisse non dubitet: quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium, non animae, sed similitudines apparere dormientibus. Pro certo, cum Mediolani essemus, audivimus quod cum debitum repeteretur a quodam, defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre jam fuerat persolutum, contristari homo gravissime coepit, atque mirari quod ei pater moriens non dixerit quid deberet, cum fecisset etiam testamentum. Tunc ei nimis anxio apparuit idem pater ejus in somnis, et ubi esset recautum quo illa cautio vacuata fuerat, indicavit. Quo invento juvenis atque monstrato, non solum falsi debiti calumniam propulsavit, sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est persoluta pecunia. Hic itaque putatur anima hominis curam gessisse pro filio, et ad eum venisse dormientem, ut docens quod ignorabat, a magna eum molestia liberaret. Sed eodem ipso ferme tempore quo id audivimus, item nobis apud Mediolanum constitutis, Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut mihi ipse, posteaquam in Africam remeavimus, retulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem quam postridie fuerat traditurus, quemdam locum offendit obscurum: quo non intellecto, vix potuit dormire sollicitus; qua nocte somnianti ego illi quod non intelligebat exposui; imo non ego, sed imago mea, nesciente me, et tam longe trans mare aliquid aliud sive agente, sive somniante, et nihil de illius curis omnino curante. Quomodo fiant ista, nescio: sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque videat mortuum, quomodo fit ut videat et vivum? ambobus utique nescientibus, neque curantibus quis vel ubi vel quando eorum imagines somniet. CAPUT XII. 14. Visa phreneticorum. Visum Curmae curialis. Similia sunt autem somniis nonnulla etiam visa vigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici, vel quocumque furentes modo: nam et ipsi loquuntur secum quasi vere praesentibus loquantur, et tam cum absentibus quam cum praesentibus, quorum imagines cernunt, sive vivorum, sive mortuorum. Sed quemadmodum ii qui vivunt, ab eis se videri, et cum eis se colloqui nesciunt; neque enim revera ipsi adsunt, aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia visa imaginaria patiuntur: eo modo et ii qui ex hac vita migrarunt, sic affectis hominibus videntur quasi praesentes, cum sint absentes, et utrum aliquis eos imaginaliter videat, omnino nescientes. 15. Huic rei simile est etiam illud, cum homines altius quam si dormirent, subtrahuntur corporis sensibus, et occupantur talibus visis. Et his enim apparent imagines vivorum atque mortuorum; sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos vidisse se dixerint, vere cum eis fuisse creduntur: nec attendunt, qui haec audiunt, similiter ab eis absentium atque nescientium quorumdam etiam imagines visas esse vivorum. Homo quidam Curma nomine, municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, vix illius loci duumviralitius et simpliciter rusticanus, cum aegrotaret, ablatus a sensibus, pene mortuus jacuit aliquot diebus: tenuissimus flatus in naribus, qui manu admota utcumque sentiebatur et erat exiguum viventis indicium, sepeliri ut exanimem non sinebat. Nullos artus movebat, nulla sumebat alimenta; nihil oculis, nihil ullo alio sensu corporis qualibet impacta molestia sentiebat. Videbat tamen multa velut in somnis, quae tandem aliquando post dies plurimos quasi evigilans, visa narravit. Ac primum, mox ut aperuit oculos: Eat aliquis, inquit, ad domum Curmae fabri ferrarii, et videat quid ibi agatur. Quo cum itum esset, inventus est mortuus eo momento, quo iste fuerat sensibus redditus, et pene a morte revixerat. Tunc intentis qui aderant, illum exhiberi jussum esse quando ipse dimissus est, indicavit; seque illic unde redierat dixit audisse, quod non Curma curialis, sed Curma faber ferrarius ad loca illa mortuorum praeceptus fuisset adduci. In illis ergo visis, tanquam somniis suis, inter eos defunctos, quos videbat pro meritorumdi versitate tractari, agnovit etiam nonnullos quos noverat vivos. Ipsos autem vere forsitan credidissem, si non inter illa quasi somnia sua vidisset etiam quosdam qui nunc usque adhuc vivunt, clericos videlicet aliquos regionis suae, a quorum ibi presbytero audivit, ut apud Hipponem baptizaretur a me, quod et factum esse dicebat. Viderat itaque in illa visione presbyterum, clericos, me ipsum, nondum scilicet mortuos, in qua postea vidit et mortuos. Cur non etiam illos sicut nos vidisse credatur, utrosque scilicet absentes atque nescientes; ac per hoc non ipsos, sed similitudines eorum, sicut etiam locorum? Nam et fundum vidit ubi erat ille cum clericis presbyter, et Hipponem ubi a me quasi baptizatus est: in quibus locis profecto non erat, quando illic sibi esse videbatur. Nam quid ibi ageretur eo tempore, nesciebat: quod procul dubio sciret, si vere ibi esset. Visa sunt igitur ista, quae non praesentantur in ipsis rebus ut sunt, sed in quibusdam rerum imaginibus adumbrantur. Denique post multa quae vidit, etiam in paradisum se introductum esse narravit, dictumque sibi esse, cum inde dimitteretur rediturus ad suos: Vade, baptizare, si vis esse in isto loco beatorum. Deinde ut a me baptizaretur admonitus, jam factum esse respondit. Cui rursus ille qui cum eo loquebatur: Vade, inquit, vere baptizare; nam illud in visione vidisti. Post ista convaluit, perrexit Hipponem. Pascha jam propinquabat, dedit nomen inter alios Competentes, pariter cum plurimis incognitus nobis; nec illam mihi visionem, nec cuiquam nostrorum indicare curavit. Baptizatus est, peractis diebus sanctis remeavit ad propria. Biennio vel amplius transacto, ego cuncta haec cognovi: primo per quemdam meum ejusque amicum in convivio meo, dum quaedam talia loqueremur: deinde institi ac feci ut haec mihi praesens ipse narraret, attestantibus honestis civibus suis, et de mirabili ejus aegritudine, ut jacuerit pene mortuus per dies plurimus, et de illo alio Curma fabro ferrario, quod commemoravi superius, et de his omnibus quae cum mihi diceret, etiam tunc ab illo se audisse recolebant atque firmabant. Quamobrem sicut vidit baptismum suum, et me ipsum, et Hipponem, et basilicam, et baptisterium, non in rebus ipsis, sed in quibusdam similitudinibus rerum; ita et alios quosdam vivos, eisdem nescientibus vivis: CAPUT XIII. Mortuorum animae non intersunt rebus viventium. Cur non ergo ita et illos mortuos, eisdem nescientibus mortuis?

16. Cur non istas operationes angelicas credimus, per dispensationem providentiae Dei bene utentis et bonis et malis, secundum inscrutabilem altitudinem judiciorum suorum? sive instruantur hinc mentes mortalium, sive fallantur, sive consolentur, sive terrcantur: sicut unicuique vel praebenda est misericordia, vel irroganda vindicta, ab illo cui misericor diam et judicium non inaniter cantat Ecclesia (Psal. C, 1). Ut volet accipiat quisque quod dicam. Si rebus viventium interessent animae mortuorum, et ipsae nos, quando eas videmus, alloquerentur in somnis; ut de aliis taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est ut mecum viveret. Absit enim ut facta sit vita feliciore crudelis, usque adeo ut quando aliquid angit cor meum, nec tristem filium consoletur, quem dilexit unice, quem nunquam voluit moestum videre. Sed profecto quod sacer Psalmus personat, verum est: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10). Si ergo dereliquerunt nos parentes nostri, quomodo nostris curis et rebus intersunt? Si autem parentes non intersunt, qui sunt alii mortuorum qui noverint quid agamus, quidve patiamur? Isaias propheta dicit: Tu es enim pater noster; quia Abraham nescivit nos, et Israel non cognovit nos (Isai. LXIII, 16). Si tanti Patriarchae quid erga populum ex his procreatum ageretur ignoraverunt, quibus Deo credentibus populus ipse de illorum stirpe promissus est; quomodo mortui vivorum rebus atque actibus cognoscendis adjuvandisque miscentur? Quomodo dicimus eis fuisse consultum, qui obierunt antequam venirent mala quae illorum obitum consecuta sunt, si et post mortem sentiunt quaecumque in vitae humanae calamitate contingunt? An forte nos errando ista dicimus, et hos putamus quietos, quos inquieta vita vivorum sollicitat? Quid est ergo quod piissimo regi Josiae pro magno beneficio promisit Deus, quod esset ante moriturus, ne videret mala quae ventura illi loco et populo minabatur? Quae Dei verba ista sunt: Haec dicit Dominus Deus Israel: Verba mea quae audisti, et veritus es a facie mea cum audisti, quae locutus sum de isto loco, et qui commorantur in eo, ut deseratur et in maledicto sit; et conscidisti vestimenta tua, et flevisti in conspectu meo, et ego audivi, dixit Dominus sabaoth: non sic, ecce ego apponam te ad patres tuos, et apponeris cum pace; et non videbunt oculi tui omnia mala quae ego induco in locum hunc, et qui commorantur in eo (IV Reg. XXII, 18-20). Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua vestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum de properatura morte securus, quod ita requieturus esset in pace, ut illa omnia non videret. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident quaecumque aguntur aut eveniunt in ista vita hominibus. Quomodo ergo vident tumulos suos, aut corpora sua, utrum abjecta jaceant, an sepulta? Quomodo intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt; vel in pace requiescant, sicut huic Josiae promissum est, ubi mala ulla nec patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis quae patiendo et compatiendo, cum hic viverent, sustinebant? CAPUT XIV. 17. Objectio adversus superiora. Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de vivis, quomodo ille dives qui apud inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mitteret Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos, et ageret cum eis ne venirent et ipsi in eumdem tormentorum locum? Sed numquid quia hoc ille dives dixit, ideo quid fratres agerent vel quid paterentur illo tempore, scivit? Ita illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent omnino nesciret; quemadmodum est nobis cura de mortuis, quamvis quid agant utique nesciamus. Nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis Deo supplicaremus. Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysen ac Prophetas hic eos habere respondit, quos audire deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi rursus occurrit quomodo quid hic ageretur Abraham pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen et Prophetas, id est, libros eorum, quibus homines obediendo tormenta inferna evitarent: ubi denique noverat divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum in laboribus doloribusque vixisse. Nam et hoc illi ait: Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala. Sciebat ergo haec, quae utique apud vivos, non apud mortuos gesta fuerant. Verum non cum agerentur in vivis, sed eis mortuis potuit Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit quod ait propheta, Abraham nescivit nos. CAPUT XV. 18. Mortui quomodo sciant quid hic agatur. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur: postea vero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt; non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur etiam ista meminisse; et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire. Possunt et ab Angelis, qui rebus quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere judicat cui cuncta subjecta sunt. Nisi enim essent Angeli qui possent interesse et vivorum et mortuorum locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit autem mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae (Luc. XVI, 22-29). Nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt, qui hinc illuc quem Deus voluit abstulerunt. Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic aguntur quae necessarium est eos nosse, et quos necessarium est ea nosse, non solum praeterita vel praesentia, verum etiam futura Spiritu Dei revelante cognoscere: sicut non omnes homines, sed Prophetae dum hic viverent cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse revelanda Dei providentia judicabat. Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex vivis in paradisum raptus est, divina Scriptura testatur (II Cor. XII, 2). Nam Samuel propheta defunctus vivo Saüli etiam regi futura praedixit (I Reg. XXVIII, 7 19): quamvis nonnulli non ipsum fuisse qui potuisset magicis artibus evocari, sed aliquem spiritum tam malis operibus congruentem illius existiment similitudinem figurasse: cum liber Ecclesiasticus, quem Jesus filius Sirach scripsisse traditur, et propter eloquii nonnullam similitudinem Salomonis pronuntiatur, contineat in laude patrum, quod Samuel etiam mortuus prophetaverit (Eccli. XLVI, 23). Sed si huic libro ex Hebraeorum (quia in eorum non est) canone contradicitur; quid de Moyse dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus (Deut. XXXIV, 5), et in Evangelio cum Elia, qui mortuus non est, legitur apparuisse viventibus (Matth. XVII, 3)? CAPUT XVI. 19. Martyres adesse nonnullis adjuvandis. Quomodo martyres adsint periclitantibus, negat se posse definire. Hinc et illa solvitur quaestio, quomodo martyres ipsis beneficiis quae dantur orantibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant vivi. Non enim solis beneficiorum effectibus, verum etiam ipsis hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cujus inquilinatum pie diligis, cum a Barbaris Nola oppugnaretur, audivimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. Verum ista divinitus exhibentur, longe aliter quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. Non enim quia in vinum aqua, cum voluit Dominus, repente conversa est (Joan. II, 9), ideo non debemus, quid aqua valeat in elementorum ordine proprio, ab istius divini operis raritate vel potius singularitate discernere: nec quoniam Lazarus resurrexit (Id. XI, 44), ideo mortuus omnis quando vult surgit, aut eo modo exanimis a vivente, quomodo a vigilante dormiens excitatur. Alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt: quamvis et naturae Deus adsit ut sit, et miraculis natura non desit. Non igitur ideo putandum est vivorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis vel adjuvandis martyres adsunt: sed ideo potius intelligendum est quod per divinam potentiam martyres vivorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse non possunt. 20. Quanquam ista quaestio vires intelligentiae meae vincit, quemadmodum opitulentur martyres iis quos per eos certum est adjuvari; utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diversis locis, et tanta inter se longinquitate discretis, sive ubi sunt eorum memoriae, sive praeter suas memorias ubicumque adesse sentiuntur: an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conversatione remotis, et tamen generaliter orantibus pro indigentiis supplicantum (sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur, nec ubi sint vel quid agant scimus), Deus omnipotens qui est ubique praesens, nec concretus nobis, nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solatia, quibus in hujus vitae miseria judicat esse praebenda; et suorum merita martyrum ubi vult, quando vult, quomodo vult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc novit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cujus illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. Res haec altior est quam ut a me possit attingi, et abstrusior quam ut a me valeat perscrutari: et ideo quid horum duorum sit, an vero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per Angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo; mallem a scientibus ista perquirere. Neque enim nemo est qui haec sciat, non qui sibi scire videatur et nesciat: dona enim Dei sunt, his alia, et illis alia largientis, secundum Apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem Spiritus ad utilitatem: Alii quidem, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alteri donatio curationum in uno Spiritu; alii operationes virtutum; alii prophetia; alii dijudicatio spirituum; alii genera linguarum; alii interpretatio sermonum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 7-11). Horum omnium spiritualium donorum, quae commemoravit Apostolus, cuicumque data est dijudicatio spirituum, ipse scit ista sicut scienda sunt. CAPUT XVII. 21. De Joanne monacho. Talem fuisse credendum est illum Joannem monachum, quem de belli civilis eventu major Theodosius consuluit imperator: habebat quippe etiam prophetiam. Neque enim singulos singula munerum istorum, sed etiam plura unum habere posse non ambigo. Joannes ergo iste, quadam muliere religiosissima impatienter eum videre cupiente, atque ut hoc impetraret per maritum suum vehementer instante, cum ille nollet, quoniam id nunquam permiserat feminis: Vade, inquit, dic uxori tuae, videbit me nocte proxima, sed in somnis. Et factum est: monuitque illam quidquid fidelem conjugatam moneri oportebat. Quae cum evigilasset, talem se vidisse hominem Dei viro suo, qualem ille eum noverat, et quid ab illo audierit, indicavit. Qui hoc ab eis comperit, retulit mihi, vir gravis et nobilis, et dignissimus credi. Sed si illum sanctum monachum ipse vidissem, quia, sicut fertur, patientissime interrogabatur et sapientissime respondebat, quaesissem ab eo quod ad istam pertinet quaestionem, utrum ipse ad illam feminam venisset in somnis, id est, spiritus ejus in effigie corporis sui, sicut nos ipsos in effigie corporis nostri somniamus; an ipso aliud agente, vel, si dormiebat, aliud somniante, sive per angelum, sive quocumque alio modo in mulieris somnio talis facta sit visio; atque id futurum, ut ipse promitteret, prophetiae Spiritu revelante praesciverit. Si enim ipse interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura; et Dei munere, non propria facultate. Si autem ipso aliud agente, sive dormiente et visis aliis occupato, eum mulier vidit in somnis; profecto tale aliquid factum est, quale illud est quod in Actibus Apostolorum legimus, ubi Dominus Jesus loquitur Ananiae de Saulo, et indicat ei quod Saulus vidit ad se venientem Ananiam, cum hoc Ananias ipse nesciret (Act. IX, 10-15). Quodlibet horum mihi responderet ille homo Dei, et de martyribus ab illo pergerem quaerere, utrum ipsi adsint in somnis, vel quocumque alio modo videntibus eos in qua figura voluerint; et maxime quando ab eis se torqueri daemones in hominibus confitentur, et rogant eos ut parcant sibi: an ista fiant Dei nutu per angelicas potestates, in honorem commendationemque sanctorum ad utilitatem hominum, illis in summa quiete positis, et ad alia longe meliora visa vacantibus seorsum a nobis, orantibusque pro nobis. Nam Mediolani apud sanctos Protasium et Gervasium martyres, expresso nomine, sicut defunctorum quos eodem modo commemorabant, adhuc vivum daemones episcopum confitebantur Ambrosium, atque ut sibi parceret obsecrabant, illo aliud agente, atque hoc cum ageretur omnino nesciente. An vero aliquando per ipsam praesentiam martyrum fiant, ista aliquando per Angelorum; et utrum possint, vel quibus signis possint a nobis duo ista discerni; an ea sentire ac dijudicare non valeat, nisi qui habet illud donum per Dei Spiritum dividentem propria unicuique prout vult: dissereret mihi, ut arbitror, ipse Joannes haec omnia, sicut vellem; ut aut eo docente discerem, et ea quae audirem vera et certa esse cognoscerem; aut ego crederem quae nescirem, illo dicente quae sciret. Quod si mihi forsitan de sancta Scriptura responderet ac diceret, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22); id etiam gratanter acciperem. Non enim parvus est fructus, si aliqua obscura et incerta, quae comprehendere non valemus, clarum saltem certumque sit nobis non esse quaerenda; et quod unusquisque vult discere, putans prodesse si sciat, discat non obesse si nesciat. CAPUT XVIII. 22. Obsequia solemnia defunctorum, altaris, orationum et eleemosynarum sacrificia. Sepulturae officium. Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, pervenire, nisi quod pro eis sive altaris, sive orationum, sive eleemosynarum sacrificiis solemniter supplicamus: quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed iis tantum quibus dum vivunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire. Melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. Diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiant similiter a suis. Corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium, secundum affectum quo nemo unquam carnem suam odio habet (Ephes. V, 29). Unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. Et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitatem mansuro impensum ejusmodi officium, sit etiam quodammodo ejusdem fidei testimonium? Quod vero quisque apud memorias martyrum sepelitur, hoc tantum mihi videtur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio, affectus pro illo supplicationis augeatur. 23. Habes ad ea quae a me putasti esse quaerenda, qualem potui reddere responsionem meam: quae si ultra quam satis est prolixa est, da veniam; id enim factum est amore diutius loquendi tecum. Hunc ergo librum quemadmodum acceperit venerabilis Dilectio tua, peto rescriptis tuis noverim, quem tibi perlator ejus faciet sine dubio gratiorem, frater scilicet et compresbyter noster Candidianus, quem per tuas litteras cognitum toto corde suscepi, invitusque dimisi. Multum enim nos in charitate Christi sua praesentia consolatus est, et, quod fatendum est, ejus instantia tibi parui. Nam cor meum tanta distendunt, ut nisi ipso assidue commonente me non sinerer oblivisci, profecto interrogationi tuae mea responsio defuisset.