There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De crimine magiae
1710
editio: incognita
fons: [1]

§ 1 Introitus
§ 2 Fabulis de Magis et sagis referta sunt scripta Virorum celeberrimorum tam Catholicorum, quàm Protestantium.
§ 3 Auctores, qui defenderunt non dari magiae crimen, imprimis Joannes Wierus, Antonius van Dale, et Balthasar Beckerus.
§ 4 Commendatur Auctor Cautionis criminalis de processibus contra Sagas.
§ 5 Qui tamen cum se Catholicum esse fingit, multa reliquit industriae aliorum.
§ 6 Concedimus dari diabolum eumque operari in improbis; negamus tamen dari crimen magiae.
§ 7 Differentia inter hypothesin nostram, Beckeri, et vulgarem. Definitio diaboli.
§ 8 Beckeri et nostra hypothesis vindicata à suspicione Atheismi.
§ 9 Magia olim denotavit quamcumque scientiam occultatam.
§ 10 Non sermo est de magia naturali aut artificiali, sed de daemoniaca.
§ 11 cujus definitio à plerisque inconvenienter omissa.
§ 12 proponitur.
§ 13 Affirmanti dari crimen magiae incumbere probationem, non nobis.
§ 14 Argumenta Carzovii pro exsistentia magiae cum responsionibus nostris. Ad primum: Jure divino debere magos interfici. Respondetur: magos ibi non puniri propter pactum cum diabolo, sed propter idololatriam.
§ 15 Satisfit Carpzovio excipienti legem divinam non loqui solum de veneficis.
§ 16 Nova objectio de magis Pharaonis, quod illi pacta cum Diabolo habuerint, resolvitur.
§ 17 De saga Samuelem evocante, item de Manasse.
§ 18 Pythonissa in Endor decepit Saulem, qui neque Samuelem, neque ejus umbram, sed nihil vidit.
§ 19 Ad secundum argumentum Carpzovii provocantis ad legem naturae respondetur, eum hoc assertum non probasse.
§ 20 Ad tertium à Jure Civili desumtum respondetur, à Veneficis ad sagas N(on) V(alere) C(onsequentiam)
§ 21 Ad quartum, à testimonio scriptorum Pontificiorum, respondetur, esse planè impertinens.
§ 22 ubi simul ostenditur impertinentia doctrinae de pacto tacito sagarum cum Diabolo.
§ 23 Male inferri a poena homicidarum et adulterorum ad poenam sagarum.
§ 24 Ad quintum: expedire sagis ipsis, ut quam citissime morte puniantur, respondetur, ostensione multiplicis inconvenientiae.
§ 25 Respondetur ad conclusionem Carpzovii.
§ 26 Contra Spizelium ostenditur: nostram sententiam non sternere viam Atheismo.
§ 27 eum male inferre à magis, de quibus loquitur Scriptura ad magos, de quibus quaestio est.
§ 28 eum frustra provocare ad autoritatem patrum Ecclesiae.
§ 29 Et magis frustra ad autoritatem aliorum et experientiam quotidianam.
§ 30 Transitus ad probationem negativae, quod crimen Magiae non detur.
§ 31 I. Quia Diabolus non potest corpus assumere. Satanas Christum tentans non fuit Diabolus corporeus. Praejudicia ex imagunculis Catecheticis orta.
§ 32 II. Quia Christus dixit, Spiritum non habere carnem et ossa.
§ 33 III. Quia non potest diabolus turbare potentiam naturae invisibilis.
§ 34 IV. Quia ex mente dissentientium diabolus tam impotens est spiritus, ut crepitu ventris possit ejici.
§ 35 V. Nullus effectus est et nullus usus foederis Diabolici cum hominibus, neque ex parte hominum.
§ 36 neque ex parte Diaboli.
§ 37 Exponitur origo fabulae de crimine magiae, et ostenditur, cur incipi debeat à doctrina Graecorum.
§ 38 Horum sententia de daemonibus iisque corporeis; et horum commerciis cum hominibus.
§ 39 Similis doctrina apud Judaeos Pharisaeorum.
§ 40 Mixtura doctrinae Pharisaicae et Platonicae ac Stoicae apud Patres priorum seculorum.
§ 41 Cur restauratis Academiis à Theologis Pontificiis quamvis Aristotelicam philosophiam profitentibus istae fabulae Platonicae ac Stoicae de daemonum commerciis cum hominibus fuerint canonisatae. Variae rationes afferuntur.
§ 42 Leges Civiles nihil de pacto Diaboli cum hominibus memorant. Lex. 4. Cod. de Malef. et Mathem. ab injustitia vindicata.
§ 43 Glossatores Itali Juris Civilis quibus de causis erroneas multas doctrinas de crimine Magiae Glossis inseruerint.
§ 44 Origo et progressus in Germania sententiae de crimine magiae et Magis etiam non nocentibus igne puniendis, tam ante Reformationem.
§ 45 quam post eam apud JCtos utrisque religionis Protestantium.
§ 46 Frequentia processuum contrà sagas in terris Lutheranis. Zelus Spizelii. Impertinentia et eventus Processus Suecici.
§ 47 Causae cur haec frequentia hodie cesset et spes adsit saniorum temporum.
§ 48 Nunquam in processu contra sagas adfuit corpus delicti, adeoque otiosum est quaerere de indiciis hujus delicti.
§ 49 Falsa indicia Magiae illegalia.
§ 50 Absurdissimum, quod insignis testatio externa pietatis sit signum Magiae.
§ 51 Indicia Magiae quae suppeditantur in Constitutione Criminali sunt etiam insufficientia.
§ 52 I. Oblatio ad docendam Magiam.
§ 53 II. Minae de damno dando alteri per Magiam.
§ 54 III. Conversatio cum Magis et sagis.
§ 55 IV. Si quis utatur rebus de Magia suspectis.
§ 56 Cautio unica circa processum. Ne Princeps permittat processum, neve iudex inferior de Crimine Magiae inquirat.