De corpore et sanguine Domini (Haymo Halberstatensis)

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De corpore et sanguine Domini
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 118


De corpore et sanguine Domini

De corpore et sanguine Domini (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 118.0817C

De corpore et sanguine Domini

118.0815C| Sed quoniam hujus Epistolae opportunitas affert, ut aliquid de tanto sacramento latius dicatur, proferatur in medium quod gratia illius contulit, qui hoc sacramentum corporis sui et sanguinis ad salutem fidelium animarum in terris relinquere voluit, ut fidei integritas propensius roboretur, et credentium merita cumulatius augeantur. Substantiam ergo panis et vini, quae super altare ponuntur, fieri corpus Christi et sanguinem per mysterium sacerdotis et gratiarum actionem, Deo hoc operante divina gratia, secreta potestate, nefandissimae dementiae est fidelibus mentibus dubitare. Credimus itaque et fideliter confitemur et tenemus, quod substantia illa, panis scilicet et vini, per operationem divinae virtutis, ut jam dictum est, id est, natura panis et vini substantialiter 118.0815D| convertantur in aliam substantiam, id est in 118.0816C| carnem et sanguinem. Non enim impossibile est apud omnipotentiam divinae rationis in quidquid voluerit institutas mutare naturas, cum non fuit ei impossibile easdem naturas, cum non fuit, ex nihilo quando voluit instituere. Nam si de nihilo aliquid facere potest, tunc aliquid facere ex aliquo non impossibile est. Commutat ergo invisibilis sacerdos suas visibiles creaturas in substantiam suae carnis et sanguinis secreta potestate. In quo quidem Christi corpore et sanguine propter sumentium horrorem sapor panis et vini remanet et figura, substantiarum natura in corpus Christi et sanguinem omnino conversa; sed aliud renuntiant sensus carnis, aliud renuntiat fides mentis. Sensus carnis nihil aliud renuntiare possunt quam sentiunt: intellectus autem mentis, et fides veram 118.0816D| Christi carnem et sanguinem renuntiat et confitetur: 118.0817A| ut tanto magis coronam suae fidei recipiat et meritum, quanto magis credit ex integro, quod omnino remotum est a sensibus carnis.


Et notandum quod panis ille sacratus et calix signa dicuntur. Non autem hoc quantum ad carnem Christi et sanguinem accipiendum est: quod tamen quidam errore sensibus carnis omnino dediti, mente caecati stolidissime putant; jam enim corpus Christi et sanguis non essent. Nullum signum est illud cujus est signum, nec res aliqua sui ipsius dicitur signum, sed alterius. Et omnino omne signum, in quantum esse signum deprehenditur, diversum est ab eo quod significat. Corpus ergo Christi et sanguis sacramentum dicuntur, id est sacrum signum, non sui ipsius, ut praemissum est et probatum, sed ad 118.0817B| similitudinem sumentium revera signa dicuntur: sicut enim panis, qui sacratus fit corpus Christi, ex multis granis fit unus panis, et potus ille qui sanctificatus efficitur sanguis Christi, ex multis acinis fit unus potus: sic omnes digne sumentes hoc sacramentum ex multis unum corpus in Christo efficiuntur. Possunt et aliter corpus Christi et sanguis signa nominari, quod manducamus et in corpus Christi nostrum trajicimus, quodam modo nobis incorporari videtur et uniri. Significat ergo hoc corporalis et temporalis carnis Christi et sanguinis comestio et incorporatio, illam aeternae societatis et refectionis visionem spiritalem et sempiternam, qua ei incorporabimur et uniemur in futuro, sic sine fine cum eo permansuri: ad quod nos perduci posse 118.0817C| integra fide, alacri spe, flagranti charitate praesumendum est.


Hoc quoque fides sumentium hoc sacramentum firmiter tenere debet, quantulumcunque sumere videatur de hoc sacramento, corpus Christi, non per partes divisum et separatum, sed omnino integrum 118.0818A| accipere; etenim granum tritici in terram projectum et mortuum, iterum resurgens in fructus multiplicationem, totum esse necesse est in singulis granis ab eo progenitis. Hoc nisi ratione teneamus, quid fieri posset tanta tamque multis diminutio partium, ut ex singulis partibus illius grani singula formarentur grana. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, id est, discuteremus et examinaremus vitam nostram, utrum digni essemus necne; et si nosmetipsos et errores nostros corrigeremus, non utique dijudicaremur; id est non damnaremur a Christo neque in hoc saeculo, neque in futuro. Dum judicamur autem in paucis, in illis videlicet qui infirmantur et febricitant in hoc praesenti tempore, et in illis etiam qui moriuntur, a Domino corripimur, 118.0818B| et flagellamur corpore per illos, ut ipsi timore perterriti, non damnemur aeternaliter cum hoc mundo (I Cor. XI, 31), id est cum infidelibus et amatoribus mundi: nihil enim distat ab infideli, qui irreverenter, cum sit omnibus peccatis criminalibus commaculatus, ad mensam Domini praesumit accedere: sed potius deterior est illo, et majori poena dignus; quia melius est viam veritatis non cognoscere, quam post cognitionem retrorsum abire (II Petr. II, 21). Itaque, fratres mei, convenientes ad manducandum corpus et sanguinem Christi in ecclesia, invicem exspectate, ut multorum oblatio simul celebretur, et omnes communiter ex uno pane communicate; quia illa oblatio unus panis est, et communis debet esse omnibus. Si quis esurit domi manducet, id est qui impatiens est, 118.0818C| nec vult jejunare cum caeteris, domi terreno pane vescatur. Ut non in judicium conveniatis, id est, ne corpus Christi reprehensibiliter percipiatis ad damnationem vestram. Caetera autem, subauditur quae restant inordinata, cum venero, disponam (I Cor. XI, 33).