De corpore et sanguine Domini (Gerbertus Auriliacensis)

This is the stable version, checked on 5 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De corpore et sanguine Domini
Gerbertus Auriliacensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


De corpore et sanguine Domini (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.GerAur.DeCoEtS5, cc_idno: 9785

De corpore et sanguine Domini

I.

139.0179A| Sicut ante nos dixit quidam sapiens, cujus sententiam probamus, licet nomen ignoremus: Intuentes, inquiens, Apostoli sententiam, qua dicitur: Quia « animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei, » haesitamus vehementer, ne minus spiritualiter viventes, cum de spiritualibus responsa paramus, qualia forte nec dum percepimus, in lapidem offensionis et petram scandali incidamus. Sed iterum cum internum aspectum ad eum dirigimus, qui dixit: « Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11), fidei integritate manente, provocamur respondere, de quo dignum est non tacere, de mysterio videlicet corporis et sanguinis Domini; dicentibus quibusdam idem esse quod sumitur de altari, quod et illud quod est ex Virgine natum; 139.0179B| aliis autem negantibus, et dicentibus aliud esse; quibusdam etiam diabolica inspiratione blasphemantibus, secessui obnoxium fore. Super quibus periculosum esset aliquid respondere, sed magis aures obturare, nisi periculosius foret, eos talia proposuisse; quia hoc est pro lacte ab uberibus butyrum aut sanguinem elicere. « Mel, inquit Sapientia, invenisti? Comede, quantum sufficit (Prov. XXV, 16). » Et: « Nimius noli scrutator esse majestatis, nea gloria opprimaris (Ibid., 27). » Et his quidem, qui dixerunt, secessui obnoxium (quod nunquam est auditum) id est, Heribaldo Antisiodorensi episcopo, qui turpiter proposuit, et Rabano Mogontino, qui turpius assumpsit, turpissime vero conclusit, 139.0179C| suus ad respondendum locus servetur. Propter eos autem qui idem quod natum ex Virgine, aut aliud dixerunt esse, diversae sanctorum Patrum ponantur sententiae: quae eis quidem videntur diversae, sed possent sufficere si ad plenum et discrete essent intellectae. Dico autem Paschasium Ratpertum Corbeiensem abbatem, qui rogatus, incertum an provocatus, scripsit de eadem re libellum ad centum fere capitula satis utilem: quem cum resperserit multa multorum auctoritate Patrum, ponit ex nomine S. Ambrosii, « quod non alia plane sit caro quae sumitur de altari, quam quae nata est de Maria virgine, et passa in cruce, et quae surrexit de sepulcro, quaeque pro mundi vita adhuc hodie offeratur. » Contra quem satis argumentantur 139.0179D| et Rabanus in epistola ad Egilonem abbatem, et Ratramnus quidam in libro composito ad Carolum regem, dicentes esse aliam; vel testimonio Hieronymi, qui dicit, dupliciter dici corpus Domini; vel auctoritate S. Augustini, qui dicit tripliciter dici. Et quia contendunt in libris Ambrosii non ita ad litteram inveniri, ponamus non solum 139.0180A| ejus immutabiliter dicta; sed et beatorum Augustini et Hieronymi, et caeterorum, ut sunt inventa: ut, his diligenter perspectis, cui Deus, aut per quem dignatus fuerit aperire, pateat et tantos viros non dissentire, et in catholica Ecclesia unum et idem debere omnes sapere, et schisma non esse. Verum cum ad eos venerimus qui moderno tempore his contentionibus non timuerunt inservire, et ob hoc nihil dignum meruerunt diffinire, nec posteritati venturae potuerunt satisfacere, illud beati Hilarii (lib. VIII De Trinit.) non dubitemus inculcare: « Non est, inquit, humano, aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum; neque per violentiam aut imprudentem praedicationem coelestium dictorum sanitati alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas 139.0180B| est. Quae scripta sunt, legamus: et quae legerimus, intelligamus; tunc perfectae fidei fungemur officio. » Haec contra eos, qui putant Christum categorizasse, ubi ait: Omne quod in os, et reliqua. Vel contra eos, qui dogmatizant, quidquid de corpore Domini dicitur, vel in veritate, vel in figura, ac per hoc in umbra dici. Sed de his posterius. Nunc ut sese habent sanctorum Patrum dicta, immutabiliter ponamus.

II.

Ambrosius, in lib. De sacramentis: « Ista esca, inquit, quam accipis: iste panis vivus, qui de coelo descendit, vitae aeternae substantiam subministrat: et quicunque manducaverit hunc, non morietur in aeternum, et corpus Christi est. » Item: « Liquet 139.0180C| igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit, et hoc, quod conficimus, corpus ex virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex virgine? Vera utique caro Christi quae crucifixa est, quae sepulta est; vere ergo carnis illius sacramentum est. » Item: « Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus est potus. » Leo papa: « Sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. » Augustinus: « Suscepit Christus de terra terram (quia caro de terra est) et de carne Mariae carnem 139.0180D| suscepit; et quia in ipsa carne ambulavit, ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit. » Basilius: « O miraculum! o Dei in nos benevolentia! qui sursum sedet ad dexteram Patris, sacrificii tamen tempore hominum manibus continetur, traditurque lambere cupientibus eum, et cum benedictione complecti, fitque hoc totum sub oculis humanis. » 139.0181A| Item ipse: « Cum, inquit, sacerdos etiam sanctum Spiritum advocaverit, et reverendam illam immolaverit hostiam, communemque Dominum subinde contigerit, » et reliqua. Gregorius: « Christus resurgens a mortuis, jam, licet non moritur, et mors illi ultra non dominabitur, tamen, in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. » Haec ideo hic posita sunt, si forte per ea simplicitas Paschasii Ratberti possit excusari, unde maxime ab loquentibus [ f. obloquentibus] Rabano et Ratrammo [ Cod., Ratmanno] videtur suggillari, videlicet quia dixerat eamdem esse carnem, quae de altari sumitur, et Virgine generatur, et quia quotidie adhuc pro mundi salute immoletur. Quia, licet nobis nihil 139.0181B| placeat gratius et jucundius quam quod de hoc mysterio valet dici sublimius; tamen quod oblocutores ejus econtrario asserant quod non sit eadem, breviter ponamus.

III.

Hieronymus: « Dupliciter, inquit, sanguis Christi et caro intelligitur; vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse dicit: « Caro mea vere est cibus, « et sanguis meus verus est potus; » vel caro quae crucifixa est, et sanguis qui militis effusus est lancea. » Augustinus autem scribens corpus Christi tripliciter dici, id est Ecclesiam, qui Christi corpus sumus, et illud mysticum, quod ex substantia panis et vini per Spiritum sanctum consecratur, subintulit, dicens: « Caeterum illud corpus, quod natum est ex Maria virgine, in quo illud corpus transfertur, quod 139.0181C| pependit in cruce, sepultum est in sepulcro, resurrexit a mortuis, penetravit coelos, et pontifex factus in aeternum, quotidie interpellat pro nobis. Ad quem, si recte communicamus, mentem dirigimus; ut ex ipso, et ab ipso, nos corpus ejus, carnem ejus, illo manente integro, sumanus: quae nimirum ipsa caro est, et fructus ipsius carnis, ut idem semper maneat, et universos qui sunt in corpore pascat. » Fulgentius: « Firmissime tene, et nullatenus dubites, ipsum unigenitum Deum Verbum carnem factum, se pro nobis obtulisse sacrificium et hostiam Deo in odorem suavitatis: cui cum Patre et Spiritu sancto a patriarchis, a prophetis et sacerdotibus tempore Veteris Testamenti animalia sacrificabantur: et cui nunc, id est, tempore Novi Testamenti, 139.0181D| cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una divinitas, sacrificium panis et vini in fide et charitate sancta Ecclesia catholica per universum orbem terrae offerre non cessat. In illis enim carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguis, quem erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum. In isto autem sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est carnis Christi, quam pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. De quo beatus Paulus apostolus dicit in Actibus apostolorum: « Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit 139.0182A| sanguine suo. » In illis ergo sacrificiis, quid nobis esset donandum, figurate significabatur; in hoc autem sacrificio, quid nobis jam donandum sit, evidenter ostenditur. » Eusebius: « Quia Christus corpus assumptum ablaturus erat ex oculis nostris, et sideribus illaturus; necessarium erat ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium; ut, quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetuo etiam esset redemptionis oblatio, et perennis illa victima viveret in memoria, et semper praesens esset in gratia. Vere unica et perfecta hostia, fide aestimanda, non specie: nec exterioris hominis censenda visu, sed interioris affectu. Unde 139.0182B| merito coelestis confirmat auctoritas quia « caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum: quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis est veritatis. »

IV.

Poteramus et aliorum, tam antiquorum quam et modernorum, sed et ipsius Ambrosii dicta his consentanea ponere, nisi putaremus haec posse sufficere, videlicet haec dici figurate, et tamen corpus Christi esse in veritate. Sed haec non intelligentes nec ad liquidum discernere valentes, sed potius majorem minus capacibus errorem immittentes, non attendentes quod supra dixit Hilarius: « Non humano est aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum, » argumentantur: aut omnino figuratum, et nihil veritatis 139.0182C| in hoc mysterio constare; aut si veritas sit, jam figuram non esse. Sed Paschasius Radbertus sicut et alia multa in eodem libro ultra humanam aestimationem utiliter tractat; ita et huic sophismati fortiter obviat dicens: « Figuram non semper umbram esse, et jure simul hoc mysterium et figura et veritate dici posse. » Quod si quis plenius voluerit scire, de ejus volumine, plena fultum auctoritate poterit mutuare. Nos autem non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16), simpliciter fateamur quia figura est, dum panis et vinum extra videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur. Et quemadmodum quidam sapiens moderno tempore dixit: « Sicut omnia in Christo vera credimus, veram videlicet 139.0182D| divinitatem et veram humanitatem, verum Verbum et veram carnem, verum Deum et verum hominem: ita in mysterio corporis et sanguinis ejus, quod virtute coelestis benedictionis et Verbi divini in id quod non erat consecratur, nihil falsum, nihil frivolum, nihil infidum sentiamus. » Sed quid ad nostram tantilitatem de tantorum, quorum praelibata sunt dicta, virorum discrepantia, sed videntibus consentanea dijudicare? At forte omnipotens Deus, et nostrae humilitatis conscius, et magis fidelium suorum, non impie dubitantium, saluti et haesitationi sanandae providus, dignabitur patefacere per nostrae inquisitionis munus, ut et tantae utilitatis, quae in eodem libro est, propter unum verbum non 139.0183A| depereat fructus: et beati Ambrosii, cujus prae caeteris libri indigent expositore (quia nullus Latinus ita Graecos secutus videtur esse) ipsius, inquam, auctoritas palmam digna sit obtinere.

V.

Cyrillus; « Necessarie igitur et hoc adjicimus, annuntiantes, secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est Jesu Christi, et resurrectionem ejus, et in coelos ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in Ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur participes sacri corporis et sanguinis pretiosi Christi, omnium nostrorum redemptionis effecti: non communem carnem percipientes (quod absit!) nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut 139.0183B| divinam possidentis habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia propriae carni adjunctus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo, quamvis dicat ad nos: « Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, » non tamen eam ut hominis unius ex nobis aestimare debemus (quomodo juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit?), sed ut vere propriam ejus factam, qui propter nos Filius hominis est factus, et vocatus. » Magna auctoritas tanti viri, qua et carnem Christi vere vivificatricem esse dixit, et ipsius Verbi propriam factam, et vitam ut Deum naturaliter existentem. Hujus itaque tanti viri auctoritate solvitur 139.0183C| ambiguum omne quod beatus Ambrosius dimisit in subauditione, naturaliter scilicet carnem Christi, quae sumitur de altari, eamdem fore, quae nata est de Virgine. Et idcirco, sive secundum Hieronymum dupliciter, sive secundum Augustinum dicatur corpus Christi tripliciter, specialiter debeat dici, cum sit naturaliter unum. Unde et Augustinus: « Ut ex ipso, inquit, et ab ipso nos, corpus ejus, carnem ipsius, illo manente integro, sumamus. » Quam bene facta distinctio! quod ita construitur: Ut nos, inquit, qui sumus corpus Christi, id est Ecclesia, ab ipso, qui natus est de virgine Maria ex ipso; id est, carnem ejus, quae consecratur in altari, illo manente integro, sumamus. Ut autem certius demonstraret idem beatus Cyrillus hanc triplicem 139.0183D| secundum Augustinum discretionem, specialiter dictam, naturaliter esse unam: « Non, inquit, ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem; sed vere vivificatricem, et ipsius Verbi propriam factam. » Ariani enim, qui negabant unam Patris et Filii substantiam, illud, quod ipse Filius dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), asserebant, intelligendum ex concordia voluntatis; quos manifestius confutat Hilarius, vere Romanorum Lucifer: quod ad intelligendum, quod Cyrillus dixerat, valet multipliciter.

VI.

Hilarius (VIII, De Trinit.): « Eos, » inquit, « nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatem ingerunt 139.0184A| unitam, interrogo, utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem factum cibo Dominico suminus, quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi, homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim in Deo omnes sumus: quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius, non naturaliter vel se in Christo, vel sibi Christum non esse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem 139.0184B| corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum crimus (quia Pater in eo est, et ille in nobis), quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectae sacramentum sit unitatis? Ipse enim ait: « Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. » De veritate carnis et sanguinis non est relictus ambigendi locus. Nunc enim, et professione ipsius Domini et fide nostra, vere caro est et vere sanguis est; et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? contingat plane his 139.0184C| verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo, dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est. » Item post pauca: « Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus per carnem Christum manentem habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua vivit ille per Patrem. Si nos ergo naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae sumus adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? »

VII.

Hic videndum quomodo per id etiam quod haereticis erat indubitatum, voluerit arguere quod erat dubium. Dubitabatur ab eis de unica Patris et Filii substantia; quia quod dictum est: « Ego et Pater 139.0184D| unum sumus (Joan. X, 30), » moliebantur ad unanimitatis referre consensum, ut unitas solum esset voluntatis, non naturae; sicut « multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). » Indubitatum vero erat quod vere Verbum caro factum fuerat. Nihilominus, quia Deus naturam carnis nostrae inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento hoc nobis communicandae carnis admiscuit, ac per hoc nos in Christo unum corpus efficimur; et ideo per hoc omnes in Deo Patre et Filio unum sumus; quia Pater in Christo, et Christus in nobis esse probatur, videamus distinctionem. Christus naturam nostrae carnis assumpsit, cum de Virgine 139.0185A| natus homo processit. Ecce caro de Virgine! sub sacramento communicandae carnis. Ecce quod sumitur de altari! Ad naturam aeternitatis nos univit. Ecce corpus nostrum, quod est Ecclesia! Jam credo patere, quod beatus Ambrosius dixerat, tandem esse, ut subaudiatur naturaliter. Et Augustinus, Hieronymus et Fulgentius: aliud esse, ut subaudiatur specialiter. Et quia cultus justitiae pietas est, vel sapientia pietatis est fructus, aliquando quidam simplices et idiotae, ferventes vero bonis operibus et pietate, melius pura proficere fide, quam fucato sermone. Senes illi in Vita Patrum, alium aeque senem ac virum sanctum, sed pro hoc mysterio dubium, non dialecticis argumentationibus, sed verbis simplicibus et oratione compulerunt ad credendum, illud 139.0185B| quod suminus de altari, naturaliter esse corpus Domini, cum et in veritate, non figuratum. Ecce quantum fides proficit, ubi sermo deficit! Et nos aliquando, antequam tantorum virorum, Cyrilli dico et Hilarii, auctoritatibus instrueremur, hanc supra dictorum sanctorum (quae [ cod., quia] posterioribus visa est) discrepantiam [ cod., discrepantia] alicujus dialectici argumenti sede absolvere meditabamur. Non enim ars illa, quae dividit genera in species, et species in genera resolvit, ab humanis machinationibus est facta; sed in natura rerum ab Auctore omnium artium, quae verae artes sunt, et a sapientibus inventa, et ad utilitatem solertis rerum indaginis est usitata; sicut scriptum est: « Producat terra animalia in species suas (Genes. I, 24). » Sed primo 139.0185C| occurrebat, aliquam medietatem arithmeticae ponere, secundum aliquam de proportionalitatibus numerorum, quas in proportionibus, inque differentiis terminorum contemplamur. Sed nec et ista humanis machinationibus est facta, quia ineffabilis atque divinae virtutis in ea est sapientiae constantia, ad quam dicitur: « Omnia in mensura et pondere et numero constituisti » (Sap. II, 21). Constituantur duo termini supremi, et horum medius, aequis quidem differentiis, sed proportionaliter differentes. Ad hanc similitudinem iterum constituantur duo termini supremi, praedicatus, et subjectus, et horum medius subalternus; ut sicut primus praedicatur de medio, ita medius de ultimo, ac per hoc primus de ultimo. Ne ergo dubites ultimum inesse primo, id est primum 139.0185D| praedicari de ultimo: cum, si ultimus insit medio, medius vero primo; certissime ultimus insit primo. Hac etenim similitudine et cosmopoeia, id est, mundi factura, solidata est, scilicet quod duo extrema, id est ignem et terram, duo media, id est aer et aqua, indissolubiliter devinxerunt. Et hae quidem similitudines sunt, quae non ex toto, sed ex parte sui, sicut et aliae multae in divinis Scripturis aptantur triplicitati, secundum Augustinum, corporis Domini. In istis enim similitudinibus major terminus et minor, et praedicatum, et subjectum invenitur; in sacramento autem corporis Domini quid humana ad divina? Nihil majus, aut minus, non praedicatum et subjectum invenitur. Non est enim diversitas, ubi 139.0186A| est unum; quia non duo aut tria corpora, sed unum. « Unus panis, » ait Apostolus, « unum corpus multi sumus in Christo (I Cor. X, 17). » Et: « Erunt duo in carne una (I Cor. VI, 16). Sacramentum hoc, » ait Apostolus, « magnum est; ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 32), » id est in nobis, qui sumus corpus Christi, quod est Ecclesia, et in carne Christi, quae nata est de Virgine Maria; quibus, vel cui intervenit media, quae utrasque juvat, quae sumitur de altari, digne percepta.

VIII.

Quam triplicitatem, sed unitam, significavit David in libris Regnorum, qui efferebatur in manibus suis. Non enim ad litteram quisquam ferri potest in manibus suis. Sed verus David, id est Christus, efferebatur in manibus suis, quando recumbens 139.0186B| in coena cum integro corpore, quod natum fuerat de Virgine, in morte ponendum, resurrecturum, coelis tamen glorificatum inferendum, ad dexteram Patris collocandum, corpus, quod nos nunc sumimus de altari, manibus suis, id est, vero suo corpori connaturale et conformatum, discipulis suis, id est corpori suo, quod sumus nos vel Ecclesia, obtulit communicandum. « Nemo quippe ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). » Sed caro ascendit, quae non descenderat, jam quippe deitati unita erat. Unde et beata Maria non solum Christotocos ( Χριστοτόκος), sed etiam theotocos ( Θεοτόκος) meruit fieri. Quapropter sic intelligendum: Nemo ascendit in coelum cum carne, nisi qui descendit cum deitate. 139.0186C| Ad hoc enim particeps factus est humanitatis nostrae, assumendo carnem nostram de Virgine: ut nos, id est Ecclesiam, participes factos divinitatis suae, uniret corpori suo, sumpto de Virgine, eucharistia, quae sumitur de altari, mediante et confirmante. Ipse namque reformavit corpus humilitatis suae. Ergo sicut Pater in Filio per deitatem naturaliter, et sicut Filius in nobis secundum assumptionem humanitatis naturaliter, et sicut nos in eo sumus per unitionem carnis naturaliter, dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est: ita naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit. Sicut ait ipse Christus: « Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis sint (Joan. XVII, 21). » Et 139.0186D| iterum: « Ut sint unum, sicut et nos unum sumus, et ego in eis, et tu in me (Joan. XVII, 22). Ecce evidens et manifesta ex ipsius Christi Domini nostri [verbis] praefata distinctio! Et ut per hoc evidentius elucescat hujus etiam sacrificii distinctio, ponamus figuratim.

KRYCTUC. Eucharistiam Ecclesia
Inconsumptibilis Sumendam Sumens,
Invescibilis, Vescendam Vescens.
Dat ab Datam Accipit.
Ipso Ex ipso Corpus.
ejus.

Quod ita potest construi: Christus, inconsumptibilis, invescibilis. Eucharistiam, sumendam, vescendam, 139.0187A| datam ex ipso. Ecclesia corpus ejus sumens, vescens, accipit ab ipso datam. Quod nisi ita construatur, putabit aliquis esse accusativum casum; nos autem dicimus nominativum Ecclesia, quod est corpus ejus. Accepit itaque Christus carnem nostram, non phantasticam, sed naturalem. Ergo et caro nostra naturalis, unde sumpta est illa. Sed et illa naturalis, quae uniret utrasque, et faceret connaturales, et ipsa connaturalis. Sed, ut ait quidam sapiens, non ob hoc plures carnes vel corpora, sicut nec multa sacrificia, sed unum; licet a multis offeratur per loca diversa et tempora. Quia divinitas Verbi Dei, quae una est, et omnia replet, et tota ubique est, ipsa facit ut non plura sint sacrificia, sed unum licet a multis offeratur, et sit unum 139.0187B| corpus Christi cum illo quod suscepit in utero virginali. Quam vigilanter, quam aperte, fit, inquit, unum corpus Christi cum illo quod suscepit de utero virginali! Vere enim et incunctanter credendum, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis precem coelos aperiri, et illud angelico ministerio in sublime deportari altare, quod est ipse Christus, qui et pontifex et hostia, contactuque illius unum fieri. « O quales, » ut ait S. Basilius, « oportet sacerdotis esse manus, tantarum rerum ministras, quae communem Dominum angelico iterum revectum officio subinde contigerint [ cod., contigerit]! » Sed jam Paschasium Radbertum sufficiat excusatum, librumque ejus plurimorum utilitati defensum, qui in hoc tantum peccavit, quia de sententia beati Ambrosii 139.0187C| non verbum de verbo, sed sensum de sensu expressit. Quod autem iterum objiciunt, eum dixisse « toties Christum pati quoties missas contingat quotidie ubique celebrari, » ego certe in libro ejus non reperi: cum et Augustinus et caeteri, illo manente integro, dicant. Et S. Andreas: « Agnus, inquit, in suo regno integer perseverat et vivus. » Et beatus Petrus: « Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est (I Petr. III, 18). » Et Paulus: « Christus resurgens jam non moritur (Rom. VI, 9) » : et pene totus textus Epistolae ad Hebraeos idem sonat.

IX.

Sed illorum jam ineptiis respondendum, qui humano aut saeculi sensu in Dei rebus putant loquendum. Dominus etenim noster non de spiritali 139.0187D| cibo, sed de carnali locutus est, cum diceret: « Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur (Matth. XV, 17). » Non autem in Scripturis omnibus semper pro categorico syllogismo praediffinite accipitur: cum, etsi de corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19), ut idem Dominus dicit, non possunt exire etiam bonae? Calumniati sunt haeretici ex hoc sermone, Dominum physicae ignarum fuisse; physica enim sic se habet: Ignea virtus, cujus sedes in corde est, cibi potusque subtilem per occultos poros in diversas corporis partes vaporem distribuit; faeculentum vero in secessum discernit. Et nos saepe videmus non modo infirmos sed etiam sanos, quod per os intromittunt, per vomitum rejectare, et aliquos per multa tempora sine 139.0188A| digestione duxisse [ f. suppl. vitam] Et, licet quod sumebant, per nauseam stomachi revomeretur, subtilior tamen succus per membra usque ad ungues diffundebatur. Ergo dicendum, aut Dominum non praediffinite locutum, aut quamcunque aporiam corporis, qua se subtilis cibi vapor diffundit, secessum dictum; et hoc, ne haereticus garriat. Caeterum quia vere credimus non solum animam sed et carnem nostram hoc mysterio recreari (totum enim hominem assumpsit qui totum hominem in Sabbato curavit), carni quidem caro spiritaliter conviscerata transformatur, ut et Christi substantia in nostra carne inveniatur, sicut et ipse nostram in suam constat assumpsisse deitatem: ut qui manducat ejus carnem et bibit sanguinem, vivat per animam et 139.0188B| nunc et in aeternum, et caro de terrae pulvere resuscitata vivificetur in novissimo die. Quapropter cujus potenti virtute panis iste communis quem quotidie sumimus, cum sit candidus, mutatur intra nos in colorem sanguineum vel alium humorem fluidum, ipsius potentia caro et sanguis ejus sumpta non in noxios et superfluos humores, sed in carne vere resuscitanda debeat reservari conformata. Et quia totum quod diximus, non ex nostro sumpsimus, de isto etiam quid quidam sapiens diffinierit, dicamus. « Scimus, inquit, hoc sacramentum mysterio et reverentia omnimodis a communibus escis secernendum quae naturali et necessario usu sumuntur; ita enim omnes exposuerunt quod Apostolus dixit: « Non dijudicans » corpus Christi, id est, a caeteris 139.0188C| escis non discernens, vel cujus excellentiae sit, inconsiderans, quod unum idemque est. » Non enim excellentiam ejus reveretur qui secessui dicit obnoxium, sicut caeteras escas. Sed tamen eodem modo, quantum ad comestionem et haustum pertinet, percipitur [ cod., percipiuntur], videlicet trajiciendo per os, et in ventrem mittendo. Ubi quid Dominus de mysterio suo agere voluerit, suae scimus tantum cognitum esse voluntati. Scimus enim consumi posse spiritali virtute; scimus et reservari posse inconsumptibili perennitate; quia quaecunque ex his Christus elegerit, de suo sacramento perficit. Absit tamen ut tantum mysterium secessui fiat obnoxium! in quo si forte ordo naturae servatur, mysterium, quod sola fide conspicitur, humilietur. Si 139.0188D| corpus in corpore ordinem servat, non violatur mysterium quod divinitatis firmavit sacramentum; nec spiritus amittit quod fide integra in re corporali spiritaliter sumpsit.

X.

Sed jam forti syllogismo quod praemisimus, concludamus. Dixeramus Dominum non de spiritalibus escis, sed de carnalibus dixisse: Omne quod intrat in os, et reliqua. Est homo exterior, qui corrumpitur, est et interior, qui renovatur. Est autem corpus Christi spiritualis alimonia pertinens potius ad interiorem hominem, de quo digestio non praedicatur. Quod si ad exteriorem pertineat hominem pium sit et salutare, diffundi per membra credere profuturum resuscitandis in generali resurrectione Liquet igitur non obnoxium secessui esse.