De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De corpore et sanguine Christi
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia

De corpore et sanguine Christi

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne 137.0406A

IN SEQUENTEM LIBRUM DE CORPORE ET SANGUINE CHRISTI ADMONITIO MURATORII.(Anecdot. tom. III, pag. 237.)

Clarissimus vir Joannes Mabillonius, dum Italicas bibliothecas perlustraret, duos codices offendit, ubi hoc ipsum Gezonis opus descriptum fuerat. Unus exstat in Florentino coenobio S. Crucis Fratrum Minorum, sed sine titulo ac praefatione, alter in Padolironensi monasterio S. Benedicti in agro Mantuano, ut ex ejus Museo Italic., pag. 164 et 207, patet. At Mabillonio visum non est operae pretium evulgare integrum Gezonis librum; quare praefationem duntaxat atque indicem capitulorum ejusdem operis edidisse contentus pag. 89, parte altera laudati Musei, nos monuit se ad integram Gezonis editionem processurum, ubi intelligeret id lectoribus fore gratum. Ego vero ex iis sum qui a clarissimo viro hujusmodi beneficium exoptassem; illud enim est argumentum a Gezone pertractatum, ea quaestio a temporum nostrorum novatoribus tam acriter agitata, ut antiquitatis in hanc rem vel quisquiliae dignae sint quae in publicam lucem efferantur. Et profecto Gezonis liber, etsi nihil aliud praestare posset quam confirmare ecclesiasticam saeculi decimi traditionem, de veritate corporis et sanguinis Christi in augusto sacramento a Calvinianis negatam, libenti animo a catholicis amplectendus foret.

Quamobrem constitutum mihi est illud ipsum opus publici juris facere postquam ejus exemplar, Mabillonio ignotum, occurrit mihi olim in Ambrosianae bibliothecae ms. codice lit. Q, num. 98. Quod unum mihi praestandum censui, capita non pauca ejusdem operis praetermisi, utpote jam edita inter SS. Patrum Opera, qualia sunt quae Gezo e libris Cypriani, Ambrosii, Augustini, Gregorii aliorumque decerpta in suum librum intulit. Multo magis omittendum censui libellum Paschali Ratberti ad Placidum discipulum, quem pene integrum Gezo descripsit, constitutis ex illo tribus et viginti capitulis sui operis.

Quis fuerit quove tempore vixerit Gezo, ex ejus praefatione discimus, ubi haec leguntur: Quantum autem huic decreto voluntatis meae reverendae memoriae domnus Giseprandus, illo tunc tempore noster episcopus, et vi et auctoritate restiterit, non habetis incognitum, etc. At Giseprandus sive Giselprandus Dertonensis episcopus, ut Ughellus tom. IV, pag. 855 Ital. Sacrae ostendit, florebat circiter an. Ch. 950, cum Augustano concilio interfuerit an. 952 et nominetur inter testes in Othonis Magni Imperatoris diplomate Astensi ecclesiae concesso an. 962. Eidem quoque Ughello vixisse Giseprandus videtur an. 981, ex fide chronici Vulturnensis. 137.0371| Quae omnia faciunt ut affirmare absque errandi periculo possimus, Gezonem quoque nostrum floruisse ante annum Christi millesimum.

Nobile vero monasterium suis sumptibus Giseprandus Dertonae aedificarat sub titulo S. Martiani martyris, ubi sacrum quoque illius corpus reconditum fuit. Ughellus refert illustre diploma Othonis IV imperatoris anno 1210 concessum, in quo multa de eodem monasterio ejusque institutore Giselprando habentur. Primus autem illius coenobii abbas, vivente adhuc laudato episcopo fuit Gezo noster, uti is in praefatione testatur, quo munere functus est post sublatum etiam e vivis Giselprandum. Quare cum ejus liber inscribatur: Dilectissimis fratribus, quibus ex divina dispensatione, etc. paternam impendo sollicitudinem, ad ipsos ejusdem monasterii monachos scripsisse dicendus est Gezo.

Post praefationem leguntur versus domni Odonis, hoc est abbatis Cluniacensis, qui sanctitate vitae non minus quam editis libris clarus, vivere desiit an. Christi 942, ut ex ejus Vita ac elogiis constat. Tom. VII., Saec. V, pag. 124, Act. Sanctor. ord. S. Benedicti, et ex tom. XVII Bibliothecae Patrum, ubi pag. 313 editi reperiuntur hi ipsi versus. At qui subsequuntur, Paschasium Ratbertum celebrem virum auctorem habent; sed ex iis quindecim duntaxat editi leguntur tom. XIV, pag. 720, ejusdem Bibliothecae Patrum, hoc est, usque ad Disponit causam, etc. Quare subsequentes in codice nostro opinor nondum publicae luci redditos, in quibus transsubstantiationem, uti et in reliquis suis scriptis Paschasius aperte statuit, Gezone procul dubio sententiam eamdem probante.

GEZONIS LIBER DE CORPORE ET SANGUINE CHRISTI. INCIPIT PROLOGUS VEL EPISTOLA SEQUENTIS OPERIS. 137.0371A|

Dilectissimis fratribus, quibus ex divina dispensatione, quantum propria permittit infirmitas, paternam impendo sollicitudinem, GEZO Dei et Domini nostri Jesu Christi servus.

Decreveram quidem olim, fratres charissimi, gravissimorum mihi delictorum conscius patriam parentesque relinquere, et in aliquod me conferre secretum, ubi a saecularium negotiorum strepitu omnimodo sequestratus, in omnipotentis Dei servitio aevum transigerem, peccata mea jugiter deplorans, et continua poenitentiae satisfactione clementissimum Dominum et judicem universorum ad miserendum invitans. Quantum autem huic decreto voluntatis meae. reverendae memoriae domnus Giseprandus, 137.0371B| illo tunc tempore noster episcopus, et vi et auctoritate restiterit, non habetis incognitum, asserens non esse canonicum ut, relicta Ecclesia in qua nutritus et ordinatus fueram, meo arbitrio alio demigrarem, se vero nunquam mihi ad ista praebiturum esse consensum. Praesertim cum jam ipse decreverit in propria Ecclesia, ubi beatissimi martyris Martiani corpus humatum quiescit, monasterium construere, in quo si omnimodo statueram mutare propositum, et solitudo mihi non deesset, et ad serviendum Deo juxta libitum cuncta suppeterent. Quam ego pollicitationem pro mea tunc imperitia aegre suscepi, quia aestuanti desiderio nimis prolixa tanti temporis videbatur exspectatio. Praevaluit tamen ejus auctoritas, quoniam tanti viri jussionibus non parere et consiliis 137.0371C| non acquiescere, non modo temerarium, verum etiam insaniae simile diceretur. Acceleravit igitur quantocius implere promissum, et postpositis curis omnibus saeculi, quibus nimium impediebatur, ad 137.0372A| monasterii fabricam totum se transtulit, indulta mihi bono animo licentia monachum profitendi. Nec diu moratus, ubi prosperari in manibus suis coeptum opus Domino cooperante perspexit, omni mihi instantia coepit imminere ut totius loci curam susciperem, et in lucrandis Deo animabus sollicitum me vigilemque praeberem. Repugnanti itaque mihi, et pondus regiminis non segniter refugienti, eo usque institit et irrevocabilis mansit, ut nulla a me excusatione suscepta sub divini se nominis obtestatione constringeret, quod nisi eo die voluntatis ejus arbitrio me committerem, ut subirem sarcinam quam jubebat, sine aliqua dilatione eliminatis hinc his ipsis, qui pauci admodum habebantur, monachis, canonicis, quos jam ad hoc praeparaverat, locum traderet 137.0372B| incolendum. Suscepi itaque infirmis humeris grave pondus regiminis, et nimia necessitate compulsus illius professionis magister factus sum, cujus non fueram ante discipulus. Dispensationis igitur mihi in vos creditae ex eo tunc tempore curis mordacissimis occupatus, dum utilitati vestrae plurimum intendo, et quae potissimum vobis expediunt, mecum ipse pertracto, occurrit animo de Dominici corporis et sanguinis sacramento mellitum vobis atque florulentum, sacrisque promistionibus sobrie temperatum, poculum pro mei ingenii paupertate efficere, quod dilectioni vestrae et voluptati sit et saluti. Sanctorum siquidem Patrum scripta lectione percurrens, et intenta quantum potui meditatione retractans, quidquid in eisdem absolutius atque enodatius ad intelligendum 137.0372C| de tantae tamque subtilissimae rei mysterio invenire valui, in unius libelli corpusculum compendiosa brevitate redegi, qui vobis, si Spiritus sancti favor aspiret, nec ex intellectus difficultate displiceat, 137.0373A| et ex sui parvitate complaceat. Imitatus in hoc opusculo Paschasium Ratbertum, qui de hac eadem re Placidio cuidam suo discipulo libellum luculento sermone composuit, eosdem ipse quos et ego secutus auctores, beatissimos scilicet Domini sacerdotes, Cyprianum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum, Gregorium, Joannem, Isidorum, Isitium, Hieronymum et Bedam. De quorum omnium scriptis quosdam sententiarum decerpsimus flores, causae valde necessarios, id est Dominici corporis et sanguinis suavissimum odorem exhalantes. Ipsius vero Paschasii libellum totum pene, sicut invenimus, ita in nostrum transtulimus, sensum ejus potius in aliquibus locis quam verba sequentes, et superflua quaeque vitantes. Ut autem tanti mysterii gratia liquidius et purius 137.0373B| vestris mentibus favore Spiritus sancti commendetur, miraculorum copiam congessi, quae sanctis ac diligentibus se olim Dominus revelare dignatus est ad laudem et gloriam suam, ut ostenderet quid eis praeparaverit in coelis, quibus tantum munus reliquit in terris. Simul etiam illud attendens, ut si quibus forte vel propter tarditatem sensus, vel propter litterarum imperitiam redemptionis hujus sacramentum ex Patrum scriptis non poterit esse perspicuum, signorum fiat revelatione manifestum. Qua vero reverentia quove timore sacro altari debeatis assistere, participationem tantae gratiae praestolantes, ne forte, quod absit, communicantibus vertatur in perniciem quod sumere cupitis ad salutem; libello huic quantum potui studiose adnexui, 137.0373C| ut in omnibus Deo placentes, et ego ex vestro provectu, et ex meo vos labore atque sollicitudine misericordiam invenire valeamus in die Domini. Accipite igitur, fratres charissimi, eo quo defertur affectu qualecunque parvitatis meae munusculum, nec ex mea vobis humilitate vilescat, quod ex sui sensus continentia gloriosum est atque praeclarum; non enim sine periculo poterit a legente contemni, quia etsi minus habet aliquid in eloquio, nihil tamen praestantius esse potest in materia, qua digne credentibus vita praestatur incorruptibilis et aeterna. Nec parvipendatis, obsecro, gratiam Domini, sed de ejus lectione intelligite quanta sit virtus vitam aeternam in terris accipere angelicisque dapibus quotidie saginari. Quoniam, etsi Deo plena sunt 137.0373D| omnia, nos quoque coram oculis divinae majestatis semper versamur: plurimum tamen coram sanctis altaribus, et Dei vultum et angelorum praesentiam observare oportet, atque vereri, ubi tanta tamque excellentia nobis verbi Dei virtute atque miseratione praestantur, quanta nullus hominum eloqui potest. Ipse autem Deus et Dominus noster Verbum, Virtus et Sapientia Patris hanc eamdem gratiam, quam praestitit, conservet simul et tueatur in nobis, et oculos, quos vobis aperire jam coepit, plenius illuminare dignetur. Per quem et cum quo aeterno Patri est laus omnis et gloria, honor atque magnificentia et potestas cum sancto Spiritu a saeculis, et 137.0374A| nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Explicit prologus.

INCIPIUNT CAPITULA SEQUENTIS OPERIS.

I. Quod humana infirmitas non facile debeat divina discutere, ex libro beati Hilarii episcopi et confessoris de Trinitate.
II. De Dominici corporis origine.
III. De nativitate Dei Filii ex Patre.
IV. Quod formis saepe comparabilibus erudiamur ad intelligenda divina.
V. De Dei Patris substantia.
VI. De nativitate Filii Dei ex Patre.
VII. De Filii Dei generatione ex matre.
VIII. Dominum nostrum J. C. per assumptam carnem naturaliter manere in nobis, et nos per perceptionem corporis, et sanguinis ejus manere in eo.
IX. Ecclesiae fides catholica.
137.0374B|
X. Nec confidendum in humana prudentia.
XI. De Dei Verbo.
XII. Cypriani assertio vera de Deo.
XIII. Augustini de Dei Verbo.
XIV. Christi communionem verum corpus ejus et sanguinem non esse dubitandum.
XV. Quod hoc mysterium Christi nullus debeat ignorare.
XVI. Quid sint sacramenta vel quare dicantur.
XVII. Utrum sub figura, an veritate, hoc mysticum calicis fiat sacramentum.
XVIII. Quid intersit inter immolationes veteres figurasque legalium, et inter sacramentum Dominici corporis et sanguinis.
XIX. Quid sit digne ad vitam percipere corpus et sanguinem Christi.
XX. Quibus modis dicitur corpus Christi.
XXI. Quod in hac communione aut judicium percipitur, aut praemium.
137.0374C|
XXII. Quid necesse fuerit, quod semel gestum est, quotidie Christum immolari, vel quid boni tribuant haec mysteria digne accipientibus.
XXIII. Cur in pane et vino hoc mysterium celebretur.
XXIV. Cur in calice aqua misceatur.
XXV. Utrum plus aliquid habeat hoc mysterium, quoties a bono, an minus quidpiam quam Veritas repromittit, si a malo conficiatur ministro.
XXVI. Ut quid haec colorem aut saporem in sacramento minime permutant.
XXVII. Quod haec saepe visibili specie apparuerint.
XXVIII. Quibus verbis hoc mysterium conficiatur.
XXIX. Utrum hoc corpus post consecrationem panis jure queat vocari.
XXX. Utrum plus ex eo habeat qui majus an qui minus acceperit.
XXXI. Cur hoc mysterium ante passionem discipulis traditur.
137.0374D|
XXXIX.
Judaeos ab omni conventu fidelium arcendos,
XXXII. Ut quid in sanguine Christi fragmentum corporis admiscetur.
XXXIII. Quare generaliter nunc a jejunis mysterium sacrae communionis celebratur, cum Dominus post coenam apostolis hoc tradidit.
XXXIV. Quid sit, quod Dominus ait: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, donec illud bibam novum in regno Patris mei.
XXXV. Si ulla differentia sit in hoc mysterio justo et poenitenti reconciliato.
XXXVI. Quid digne vel indigne sumentibus Dominici corporis et sanguinis praestet eucharistia.
XXXVII. Quid beatus martyr Cyprianus affirmat se praesente contigisse his qui polluti de idolothytis Dominici corporis et sanguinis sacramenta temere susceperunt.
XXXVIII. Quare peccatis criminalibus irretiti a sacramentis Dominicis arceantur.
137.0375A|
LVII.
Quod etiam in exteriori cultu sacrosanctum
praecipue ubi Christianorum celebratur oblatio.
XL. Qualiter accedendum sit ad Dominici corporis et sanguinis mirabile sacramentum.
XLI. De revelationibus quibus Dominus de veritate corporis et sanguinis sui haesitantium corda firmavit.
XLII. Miraculum de quodam Judaeo.
XLIII. Item de quodam sene eremita, cujus dubitationem Dominus eadem veritatis revelatione firmavit.
XLIV. Item miraculum quod Romae actum est.
XLV. Item aliud.
XLVI. De sacramento calicis quod revelatum sit B. Cypriano.
XLVII. Qualiter in D. N. J. C. passione mysticum sit Pascha abolitum, et in ejus immolatione rei veritas sit ostensa.
XLVIII. Utrum Pascha istud legitimum post anni spatium, vel post longa intervalla dierum, an quotidie a fidelibus sit edendum.
XLIX. Quantum sacrae oblationis immolatio mortuorum spiritibus prosit.
L. De quodam monacho qui per salutarem hostiam supplicium evasit.
LI. De quodam cujus vincula in captivitate, oblato pro eo sacrificio, solvebantur.
LII. De quodam nauta qui post longa maris discrimina Dominici virtute sacramenti mortem evasit.
LIII. Quibus immolatio Dominici corporis mortuis prosit.
LIV. Qua disciplina, qua modestia orandum sit, cum sacerdos sacrificat, et unusquisque in suo ordine horam sacrae communionis exspectat.
LV. Quid cavendum in oratione sit.
LVI. Cyprianus ad clerum deprecando Deum.
137.0375C|
Domini altare ornandum sit.
LVIII. Quod nihil super altare ponendum sit, praeter sacrosancta oblatio.
LIX. Quod pro homicidis et latronibus non sit sacrificandum.
LX. De his qui eleemosynam tribuunt et peccata non dimittunt.
LXI. Stupendum nimis de quodam presbytero.
LXII. Quod qualiscunque sacerdotis excommunicatio valde formidanda sit, nec attendendum cujus meriti sit, sed cujus auctoritate hoc facit, etiamsi injusta videtur, quod absit, excommunicatio.
LXIII. Laudabile nimis exemplum gloriosi Theodosii imperatoris.
LXIV. Item aliud exemplum nimis pavendum.
LXV. Quanta reverentia episcopali cathedrae sit habenda, et de domno Petro Alexandrino patriarcha.
LXVI. Quam grave peccatum sit, sacra loca temerare, vel aliqua sorde polluere.
137.0375D|
LXVII. De quodam latrone in coemeterio B. Joannis sepulto.
LXVIII. Incipit epistola S. Augustini ad Auxilium episcopum pro causa injustae excommunicationis.
LXIX. Item capitula ad eamdem rem pertinentia.
LXX. De sacramento baptismatis B. Ambrosius.


Expliciunt capitula.

VERSUS DOMNI ODONIS DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS DOMINI.

Convivas epuli mundos Deus esse superni
Ut doceat, servis Dominus vestigia lavit,
Muneribus variis, et pluribus inde rejectis,
Frumentum et vinum cunctis hoc praetulit unum.
Hoc sacrat, hoc nimium, quod fit breve quod nimis altum,
137.0376A| Tam modicum sumptu, tam perfacile atque paratum,
Tam sublime tamen quod totam habeat Deitatem.
Sufficit hoc solum mundi purgare piaclum.
Hinc placet hoc munus quod fit de pluribus unum,
Corpus huic capiti, caput inde cohaeret et illi;
Hoc genus, hoc unum placet, hoc durabit in aevum.
Hoc facile est, nitidum, simplex, Deitateque plenum.

INCIPIUNT VERSUS PASCHASII RADBERTI AD PLACIDIUM DISCIPULUM. ( Vide inter Opera Paschasii Radberti. )

CAP. I.-- Quod humana infirmitas non facile debeat divina discutere, ex libro beati Hilarii episcopi et confessoris De Trinitate.

Vetat beatus Apostolus Timotheo discipulo genealogiae eloquia tractari, et fabulam interminatae quaestionis attingi. Aedificationem vero Dei in fide esse, ut humanae verecundiae modum fideli omnipotentiae Dei religione concludat. Neque se infirmitas nostra ad perspicienda ea quae perspiciendi naturam non habent extendat. Quod si contuentibus solis claritatem virtus intenti luminis obstupescit, ut si quando causam radiantis lucis solertius acies curiosae contemplationis inquirat, usque ad emortuum videndi sensum oculorum natura revocetur, accidatque nitendo magis videre, ne videas. Quid nobis in Dei rebus et sole justitiae exspectandum est? Nonne incumbet volentibus supersapere stultitiam? Nonne ipsum illud acrae intelligentiae occupabit? Non enim 137.0376C| natura inferior causam naturae potioris intelliget, nec subjacet humanae conceptioni ratio coelestis. Nam intra conditionem infirmitatis erit, quidquid infirmi conscientiae subdetur. Excedit itaque humanam mentem Dei potestas, ad quam si infirmitas protendet, magis infirma reddetur, dum hoc ipsum quod obtinet, amittit potiore ad obtundendum eam rerum coelestium natura, quae omnem ejus consectantis se pervicaciam ipsa complexu ejus major infirmat. Ut igitur sol ita videndus est ut potest videri, tantusque excipiendus est lumine, quantus admittitur, ne si plus velimus inspectare, minus quoque quam possumus consequamur, ita et ratio coelestis in quantum se permittit intelligi in tantum exspectanda est, in quantum apprehendendam se dedit. Ne si contenti 137.0376D| indulgentiae moderatione non simus, amittamus indulta. Est ergo in Deo quod percipi potest, est plane, si modo quod potest velis. Sicut enim est in sole quod videas, si hoc velis videre quod possis, amittas autem quod potest videri, dum quod non potest niteris; ita et in rebus Dei habes quod intelligas, si intelligere quod potes velis. Caeterum si ultra quam potes speres, id quoque quod potuisti, posse non poteris. Illos nunc arcanorum coelestium scrutares consulo, ut secundum naturam suam nati ex Virgine Christi sacramentum loquantur. Unde dicent Virgini conceptum? unde Virgini partum? Qua hanc esse originum causam disputabunt? et quid intra secessus maternorum sinuum coaluisse corpus? Unde et homo est? unde tam verus. Post haec quid sit descendisse 137.0377A| de coelis Filium hominum in coelo manentem? Non enim ejusdem est secundum corporales causas descendere et manere quorum alterum descensionis transmutatio est, alterum manendi imperturbatio est. Vagit infans, sed in coelo est. Puer crescit, sed plenitudinis Deus permanet. Jam vero cum ascendit ubi antea fuit, et descendit qui manet, quo intelligentiae humanae sensu continebitur? Dominus enim ait: Quid si videritis Filium hominis ascendentem ubi antea fuit? Ascendit Filius ubi antea fuit, et quis hoc sensus concipiet? Descendit de coelo Filius hominis, qui in coelis est, et quae hoc ratio praestabit? Verbum caro factum est, quae hoc verba loquentur? Fit caro Verbum, id est homo Deus, et qui homo est, in coelis est, et qui Deus, de coelis est. Ascendit 137.0377B| descendens, sed descendit non descendens. Est qui erat, et quod est non erat.

CAP. II.-- De Dominici corporis origine.

Corpus sibi Dominus ita assumpsit, ut id ex Virgine conceptum formam cum servi esse effecerit. Virgo enim nonnisi ex Spiritu sancto genuit quod genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se feminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent, non tamen Jesus Christus per humanae conceptionis coaluit naturam. Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum tenuit in hominis nativitate quod matris est, cum tamen haberet in originis nativitate quod Dei est. Hinc igitur maximum illud ac pulcherrimum suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit dicens: 137.0377C| Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Quod de coelo descendit, conceptae de Spiritu originis causa est; non enim corpori Maria originem dedit, licet ad incrementa partumque corporis omne quod sui sexus naturale est, contulerit. Quod vero hominis Filius est, susceptae Virgine carnis est partus. Quod autem in coelis est, naturae semper manentis potestas est, quae initiata conditaque per se carne non ex finitatis suae virtute intra regionem se definiti corporis coarctavit. Spiritus virtute hac Verbi Dei potestate in forma servi manens ab omni intra extrague coeli, mundique circulo coeli, ac mundi Dominus non abfuit. Per hoc ergo et de coelo descendit, et Filius hominis est, et in coelis est. Quia Verbum caro factum 137.0377D| est, non amiserat manere quod Verbum est, nam dum Verbum est, et in coelis est, dum caro est, et hominis Filius. Dum Verbum est caro factum, et de coelo est, et hominis est Filius, et in coelo est. Quod et Verbi virtus non corporalibus modis manens non deerat, unde descenderat, et caro non aliunde originem sumpserat quam ex Verbo, et Verbum caro factum est, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum. Absolute autem B. Apostolus etiam hujus inenarrandae corporeae nativitatis sacramentum locutus est dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Hominem enim dicens, nativitatem ex Virgine docuit, quae officio usa materno sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta 137.0378A| est. Et cum ait secundum hominem de coelo, originem ejus ex supervenientis in Virginem Spiritus sancti aditu testatus est. Atque ita cum et homo est, et in coelo est, hominis hujus et partus a Virgine est, et conceptu ex Spiritu est. Novit Ecclesia unum Deum, ex quo omnia, novit et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo, et unum per quem. Ab uno universorum originem, per unum cunctorum creationem. In uno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit. In uno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore veneratur. Cum ex quo, et per quem ad id creatur in his quae creata sunt communionis auctoritas sit. Novit in Spiritu Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem. Didicit enim a Domino spiritui carnem et ossa non 137.0378B| esse, ne forte cadere in eum corporalium passionum detrimenta credantur. Novit unum innascibilem Deum, novit et unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem aeternum, et ab origine liberum, confitetur et originem Filii ab aeterno, non per se ipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno, nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem. Novit de Deo non esse humanis judiciis sentiendum; neque enim nobis ea natura est, ut se in coelestem cognitionem suis viribus efferat. A Deo discendum est quod de Deo intelligendum sit, quia non nisi se auctore cognoscitur. Adsit licet saecularis doctrinae elaborata institutio, adsit vitae innocentia, haec quidem proficient ad conscientiae gratulationem, non tamen cognitionem Dei consequentur. Moyses cum 137.0378C| in terra Madian ovium pastor esset, ignem in rubo sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, et nomen interrogavit, et naturam cognovit. Neque haec de Deo, nisi per Deum cognita esse potuissent. Loquendum ergo non aliter de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Deo cui omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit, quod sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia pene meritum ignoranti moderaturus errori, negantes se jam non judicabit utique, sed negabit. Fidei verae professio ita Deum ex Deo natum, ut lumen ex lumine, quod sine detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut det quod habet, et quod dederit habeat. Nascatur quoque quod sit, cum non aliud quam quod est 137.0378D| natum sit. Et nativitas acceperit quod erat, nec ademerit quod accepit, sitque utrumque unum dum ex eo quod est nascitur, et quod nascitur neque aliunde neque aliud est; est enim lumen de lumine.

CAP. III.-- De Nativitate Filii Dei ex Patre.

Non per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae, ut homo ex homine propellitur. Integra illi, et perfecta, et incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno, non est portio, non est defectio, non est diminutio, non derivatio, non protentio, non passio, sed viventis naturae ex vivente nativitas est, et Deus ex 137.0379A| Deo exiens, non creatura in Dei nomine electa. Non, ut esset, cepit ex nihilo, sed exiit a manente. Et exisse significationem habet nativitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est cepisse substantiam, et Deum exisse de Deo. Et nativitatis hujus scientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis sit, habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem a Deo se manifestantis exisse. Habet hoc sacramenti sola nativitas, ut complectatur in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem, quod universa nativitas non potest non in ea esse natura unde nascatur. Non affert ex terreni generis substantiam, quod ex uno non subsistit alieno. Quod autem alienum a se non est, id unum est genere naturae, et quidquid unum est per nativitatem, non 137.0379B| habet solitudinem.

CAP. IV.-- Quod formis saepe comparabilibus erudiamur ad intelligenda divina.

Humanae itaque nativitatis conscientiam consulo, utrum non intra Patris originem maneat origo nascentium; nam tam etsi elementa illa inanima ac turpia quibus nascendi causae inchoantur, in hominem alterum effluant, per naturae tamen virtutem intra se invicem maneant, dum et per datam a se naturae ejusdem originem nascentem sequitur ille qui gignit, et per acceptam nativitatem, cujus virtus derivetur, non tamen auferatur in gignente, si manet ille qui gignitur. Et hoc quidem tantum ad humanae nativitatis intelligentiam commemoratum 137.0379C| a nobis sit, non etiam ad perfectum in Unigenito Deo nativitatis exemplum, quia naturae humanae infirmitas ex disparibus comparatur, et nec ex inanimis continetur ad vitam, nec statim in ea qui gignitur vivit, neque totum vivit ex vita, cum in ea multa sint quae sine naturae suae sensu cum excreverint desecentur. In Deo vero quod est, totum vivit; Deus enim vita est, et haec vita non potest quidquam esse nisi vivum, neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic dum totum quod est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus est, habet nativitatem, non habet demutationem, et impertit profectum, non amittit naturam. Et dum nativitatem quam dedit per indiscretae naturae similitudinem sequitur, et nativitas eam, quae vivens 137.0379D| ex vivente est, naturam nascendo non deserit. Affert autem pro parte fidei hujus significationem ignis in se ignem habens, et in igne ignis manens. Nam cum sit in eo splendor luminis, naturae calor, virtus urendi, mobilitas aestuandi, totum tamen ignis est, et haec universa una natura est. Habet quidem ex infirmitate quod per materiam subsistit ac vivit, et cum ea per quam vixerat, deficit. Sed hoc quod incorporale Dei est ex comparationum parte cognoscimus, ut non incredibile in Deum sit, quod pro parte aliqua in terrenis reperiatur elementis. Quaero itaque nunc utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est? Aut nunquid absciditur natura, ne maneat? Aut non sequitur natura, ne insit? cum accenso 137.0380A| lumine ex lumine per quemdam quasi nativitatis profectum naturae nulla defectio sit, et tamen sit lumen ex lumine. Aut nunquid hoc non manet in eo, quod ex sese sine defectione subsistat? Aut hoc non inest in eo, unde non recessum est, sed cum unitate substantiae naturalis exivit? Et quaero anne non unum sint, cum lumen ex lumine nec divisione separabilis sit, nec genere naturae? Et haec, ut dixi, ad intelligentiam tantum fidei comparata sint, non etiam ad Dei dignitatem, ut non potius intelligentiam invisibilium ex comparabilibus sumeremus, non utique, ut aliquod naturae Dei satisfaceret comparationis exemplum, cum dignum et justum esset testanti de se Deo credere.

CAP. V.-- De Dei Patris substantia.

137.0380B| Pater est ex quo omne quod est consistit. Ipse in Christo et per Christum origo omnium. Caeterum ejus in sese est, non aliunde quod est sumens, sed id quod est ex se atque in se continens. Infinitus quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia. Semper extra locum, quia non continetur in loco. Semper ante aevum, quia tempus ab eo est extra quem nihil est, et cui est semper, ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabile naturae nomen in Patre. Soli Filio notus, quia Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ergo de Patre una cum Filio revelante Filio, qui solo testis fidelis est, sentiamus.

CAP. VI.-- De nativitate Filii Dei ex Patre.

137.0380C| Filium mens consternatur attingere, et trepidat omnis sermo se prodere. Est progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientia sapientiae, gloria gloriae, imago invisibilis Dei, forma Patris ingeniti. Si quis forte intelligentiae suae imputabit generationis divinae sacramentum, id est qualiter genuerit Pater Filium non posse se consequi, cum tamen et Pater sit absolute intelligendus, et Filius, majore istud dolore a me audiet ignorari. Ego nescio, non requiro, et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non tenent, propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum. Nam te, quisquis es, qui haec requiris, non revoco in 137.0380D| exemplum, non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum. Nonne aequanimiter ignorabis Creatoris nativitatem ignorans originem creaturae? Hoc saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te generentur intelligis? Non quaero sensum unde hauseris vitam, unde sortitus sis intelligentiam, unde adeptus sis: quale est quod in te sit odor, sensus, visus, auditus? Certe nemo quod facit nescit. Quaero unde ista his quos generes indulgeas; qualiter sensus inseras, oculos accendas, cor affigas. Haec, si potes, enarra. Habes ergo quod nescis, et tribuis quae non intelligis, aequanimiter imperitus in tuis, insolenter in Dei rebus ignarus es.

137.0381A| Recta fides.

Stat in hoc intelligentia fine verborum. Est Filius ab eo Patre qui est. Unigenitus ab ingenito, progenies a parente, vivus a vivo. Ut Patris vita in semetipso, ita et Filio data est vita in semetipso. Perfectus a perfecto, quia totus a toto. Non divisio, aut discissio, quia alter in altero, et plenitudo divinitatis in Filio est. Incomprehensibilis ab incomprehensibili. Novit enim nemo nisi invicem. Invisibilis ab invisibili, quia imago Dei invisibilis est, et quia qui vidit Filium, vidit et Patrem. Alius ab alio, quia Pater et Filius. Non natura divinitatis alia et alia, quia ambo unum. Deus a Deo. Ab uno ingenito Deo unigenitus Deus. Non dii duo, sed unus ab uno. Non ingeniti duo, quia natus est ab innato. Alter ab 137.0381B| altero nihil differens, quia vita viventis in vivo est. Haec de natura divinitatis attigimus, non summam intelligentiae comprehendentes, sed intelligentes esse incomprehensibilia quae loquamur.

CAP. VII.-- De Filii Dei generatione ex matre.

Humani autem generis causa Dei Filius natus ex Virgine est, et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione famulante et sua videlicet Dei inumbrante virtute corporis sibi initia conscivit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admistionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret. Ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se voluit esse, conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile 137.0381C| referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit. Et per conceptionem, partum, vagitum et cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcucurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit. Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. Et ad cujus vocem angeli atque archangeli tremunt, coelum, et terra, et omnia mundi hujus elementa resolventur, vagitu infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolet, tanto se majori beneficii 137.0381D| obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati. Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est. Sed nos eguimus ut Deus caro fieret et habitaret in nobis, id est assumptione carnis unius universae carnis interna incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus honor noster est. Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Sed ne forte detineant scrupulosas mentium cogitationes, cunae, vagitus, partus atque conceptio, recolenda est in singulis Dei dignitas, ut voluntatis humilitatem potestatis ambitio praecedat, nec dignationem dignitas derelinquat. Videamus igitur quae sint mysteria conceptus. Angelus Zachariae loquitur, sterili partus 137.0382A| affertur. De incensi loco sacerdos mutus egreditur. Joannes in vocem adhuc utero matris detentus erumpit. Mariam angelus benedicit, matrem Filii Dei virginem pollicetur. Illa virginitatis suae conscia, difficultate facti commovetur. Angelus ei efficientiam divinae operationis exponit; ait enim: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Spiritus sanctus desuper veniens Virginis interiora sanctificavit, et in his spirans, qui ubi vult Spiritus spirat, naturae se humanae carnis immiscuit. Et id quod alienum a se erat, vi sua ac potestate praesumpsit. Atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus altissimi Virginem obumbrat, infirmitatem ejus velut per umbram circumfusam confirmans, ut ad sementinam ineuntis 137.0382B| Spiritus efficaciam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret. Haec conceptionis est dignitas. Videamus partum, vagitum et cunas, dignitas quae sequatur. Loquitur ad Joseph angelus parituram Virginem, et eum, qui natus fuerit, vocandum Emmanuelem, id est: Nobiscum Deus. Proclamat Spiritus per prophetam. Angelus testis est, Deus nobiscum est ille qui nascitur. Novum magis de coelo stellae lumen effertur, et coeli Dominum signum coeleste prosequitur. Angelus pastoribus nuntiat natum Christum Domini, salutem universorum. Multitudo exercitus coelestis in laudem puerperii concurrit, et tanti operis praeconia divini coetus gaudia eloquuntur. Gloria deinde in coelis Deo, et pax in terra hominibus bonae voluntatis nuntiatur. 137.0382C| Adsunt deinde magi, involutum pannis adorant, et post illam inanis scientiae suae arcanam operationem posito in cunis genu flectunt. Sic per magos cunarum sordes adorantur, sic vagitus per angelorum divina gaudia honorantur. Sic partui proclamans per prophetam Spiritus, et id ipsum angelis nuntians et novae lucis stella famulatur. Sic initia nascendi Spiritus sanctus superveniens, et inumbrans virtus Altissimi molitur. Aliud intelligitur, aliud videtur; aliud oculis, aliud animo conspicitur. Parit Virgo, partus a Deo est. Infans vagit, laudantes angeli audiunt. Pannis sordet, Deus adoratur. Ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoratur. Par etiam est reliquae cursus aetatis; nam omne tempus quod in homine egit, Dei operibus explevit. 137.0382D| De singulis autem non est tempus edicere. Tantum illud in universis virtutum et curationum generibus contuendum est in carnis assumptione hominem, Deum vero in gestis rebus existere.

CAP. VIII.-- Dominum nostrum Jesum Christum per assumptam carnem naturaliter manere in nobis, et nos per perceptionem corporis et sanguinis ejus manere in eo.

Si vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae 137.0383A| carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo vel Christum sibi inesse, quia in Christo Pater et Christus in nobis unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille qui ex Maria natus fuit Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia Pater in illo est, et ille in nobis; quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturaliter per sacramentum proprietas perfectae sacramentum sit unitatis? Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum. Neque per violentiam aut impudentem praedicationem coelestium 137.0383B| dictorum sanitati alienae, atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus, et tunc perfecto fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus nisi ab eo discimus, stulte atque impie dicimus. Ipse enim dixit: Caro mea vere est esca; et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. De Veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vera caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? Contingat plane his verum non esse, qui Christum 137.0383C| Jesum Deum verum esse denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo, dum secum hoc quod nos sumus, in Deum est. Quam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens: Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis. In illa die vos cognoscetis quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet, cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit? Nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur, ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis 137.0383D| in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis. Et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente. Quam autem naturalis in nobis unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit, ejus tantum ipse assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfecte autem hujus unitatis sacramentum superius jam docuerat dicens: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo per Patrem, et qui manducaverit 137.0384A| meam carnem, et ipse vivit per me. Vivit ergo per Patrem; et quomodo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivemus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur, ut id de quo agitur secundum propositum exemplum assequamur. Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est naturam carnis suae adepti, quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? Vivit autem per Patrem, dum nativitas non alienam ei intulit, diversamque naturam, dum quod est ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem 137.0384B| naturae dissimilitudinem separatur, dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae. Haec autem a nobis idcirco commemorata sunt, quia voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem haeretici mentientes, unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tanquam nobis ad Filium et per Filium ad Patrem obsequio tantum ac voluntate religionis unitis nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur. Cum et per honorem nobis datum Dei Filii, et permanentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.

CAP. IX.-- Ecclesiae fides catholica.

Ecclesiae fides apostolicis imbuta doctrinis novit 137.0384C| in Christo nativitatem, sed ignorat exordium; scit dispensationem, sed nescit divisionem. Non partitur Jesum Christum, ut Jesus non ipse sit Christus, nec Filium hominis discernit a Dei Filio, ne Filius Dei forte non et Filius hominis intelligatur. Non assumit Filium Dei in Filium hominis, neque tripertita Christum fide scindit, cujus desuper texta vestis inscissa est, ut Jesum Christum, et in Verbum, et in animam, et in corpus inscindat, neque rursum Deum Verbum in animam et corpus assumat. Totum ei Deus Verbum est, totum et homo Christus. Retinens hoc in sacramento confessionis suae unum, nec Christum aliud credere quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum. Non ignoro autem in quantum humanae intelligentiae 137.0384D| infirmitatem magnificentia mysterii coelestis impediat. Ut haec non facile aut verbis enuntiare, aut dijudicare sensu, aut etiam complecti mente possimus. Aeternitas Patris locum, tempus, speciem, et quidquid illud humano sensu concipi poterit, excedit. Ipse extra omnia, et in omnibus, capiens universa, et capiendus a nemine. Non accessu decessuro mutabilis, sed invisibilis, incomprehensibilis, plenus, perfectus, aeternus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet, sibi ipse sufficiens. Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se Filium genuit; non ex aliqua subjacente materia, quia per Filium omnia; non ex nihilo, quia ex se 137.0385A| Filium; non ut partum, quia nihil in Deo demutabile aut vacuum est. Non partem sui, vel divisam, vel discissam, vel extensam, quia et impassibilis et incorporeus Deus est. Haec autem passionis et carnis sunt, et secundum Apostolum: In Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter, ante omne tempus et saecula unigenitum ex his quae ingenita in se erant, procreavit, omne, quod Deus est, per charitatem atque virtutem nativitati ejus impertiens. Ac sic a perfecto, ingenito aeternoque Patre unigenitus, et perfectus, et aeternus est Filius. Ea autem quae ejus sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus ad salutem nostram voluntas est. Invisibilis enim, et incorporeus, et incomprehensibilis, utpote ab eo 137.0385B| genitus, tantum in se et materiae et humilitatis recepit, quantum in nobis erat virtutis ad intelligendum se et sentiendum et contuendum. Imbecillitati nostrae potius obtemperans, quam de his in quibus erat ipse deficiens. Igitur perfecti Patris perfectus Filius, et ingeniti Dei unigenita progenies, qui ab eo qui habet omnia, accepit omnia, Deus a Deo, Spiritus ab spiritu, lumen a Lumine. Confidenter ait: Pater in me, et ego in Patrem. Quia ut Spiritus Pater, ita et Filius Spiritus. Ut Deus Pater, ita et Filius Deus. Ut lumen Pater, ita et Filius lumen. Ex his ergo quae in Patre sunt, ea in quibus est Filius, id est ex toto Patre totus Filius natus est. Non aliunde, quia nihil antequam Filius. Non ex nihilo, quia ex Deo Filius. Non in parte, quia plenitudo Deitatis in Filio. Neque in 137.0385C| aliquibus, quia in omnibus. Sed ut voluit, qui potuit, ut scit qui genuit. Quod in Patre est, hoc et in Filio est. Quod in ingenito, hoc et in Unigenito. Alter ab altero, et uterque unum. Non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque. Pater in Filio, quia ex eo Filius. Filius in Patre, quia non aliunde quod Filius. Unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigenitus. Ita in se invicem, quia ut omnia in ingenito Patre perfecta sunt, ita omnia in Filio unigenito perfecta sunt. Haec in Filio et in Patre unitas, haec virtus, haec charitas, haec fides, haec spes, haec veritas, via, vita: non calumniari de virtutibus suis Deo, nec per secretum ac potestatem nativitatis obtrectare Filio: Patri ingenito nihil comparare; Unigenitum ab eo nec tempore nec virtute discernere; 137.0385D| Deum Filium, quia ex Deo est confiteri. Curam ergo humani generis habens Dei Filius, primum ut sibi crederetur homo factus est, ut testis divinarum rerum nobis esset ex nostris, perque infirmitatem carnis Deum Patrem nobis infirmis et carnalibus praedicaret. Voluntatem in eo Dei Patris efficiens, cum dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit. Non quod nollet et ille quod faciat, sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem Patris explere. Erat autem haec efficientia voluntatis voluntas.

CAP. X.-- Non confidendum in humana prudentia.

Non est in tantum confidendum prudentia humana, 137.0386A| ut perfectum putet se sapere quod sapiat, et in eo absolute rationis summam contineri arbitretur, quod ipsa mente pertractans aequabili undique apud se existimet veritatis opinione constare. Non enim concipiunt imperfecta perfectum, neque quod ex alio subsistit, absolute vel auctoris sui potest intelligentiam obtinere, vel propriam, se quidem in eo tantum quod est sentiens, caeterum ulterius sensum suum, quam sibi constituta sit natura, non tendens. Motum enim suum non sibi debet, sed auctori. Et idcirco quod in aliud ex auctore subsistit, imperfectum sibi est, dum constat aliunde. Et necesse est ut in quo perfectum se putet sapere, desipiat, quia naturae suae non moderans necessitatem, et omnia infirmitatum suarum existimans terminis contineri 137.0386B| falso jam sapientiae nomine gloriatur, quia sapere sibi ultra sensus sui non liceat potestatem, et quam infirmum subsistendi est virtute, tam sensus sit. Atque ad id imperfectae naturae substitutio perfecti sensus sapientiam obtinere se glorians, stultae sapientiae irridetur opprobrio.

CAP. XI.-- De Dei Verbo Cyprianus vel Hilarius.

Verbi appellatio in Dei Filio de sacramento nativitatis, est, sicuti sapientiae et virtutis est nomen. Quae cum in Deum Filium cum substantia verae nativitatis exstiterint, Deo tamen ut sua propria, quamvis ex eo in Deum sunt nata, non desunt, quia nativitas non habet detrimentum generandi, cum profectum teneat nascendi. Et ideo earum rerum unigenito Deo apta cognomina sunt, quae cum eum 137.0386C| subsistentem ex nativitate consumment, tamen Patri non desint; exinde mutabilis virtute naturae. Unigenitus enim Deus, et Verbum est. Sed innascibilis Pater nunquam omnino sine Verbo est, non quod prolatio vocis natura sit Filii, sed ex Deo Deus cum nativitatis virtute subsistens, ut a Patre proprius, et per naturae indifferentiam inseparabilis doceretur, significatus in Verbo est, sicut Christus sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet, internae potestatis aut sensus efficax motus, sed natura tenens per nativitatem substantiae veritatem his internarum rerum significata nominibus est. Non enim id quod nascendo subsistit, potest id ipsum videri esse, quod unicuique sempiternum est. Sed aeterno Deo Patre unigenitus Filius in subsistentem 137.0386D| Deum natus, ut non alienus esse a natura paternae divinitatis posset intelligi, per haec proprie nomina tantum subsistens ostensus est, quibus, ex quo substiterat, non carebat.

CAP. XII.-- Cypriani assertio vera de Deo.

Mundi unus est Rector, unus est Dominus, qui universa quaecunque sunt verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hic nec videri potest visu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensibus major est. Et ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus. Quod vero templum habere possit Deus, cujus templum totus est mundus? Et cum homo latius maneat, intra unam aediculam vim tantae majestatis aestimas posse concludi? 137.0387A| In nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. Nec nomen Dei quaeras, etc.

CAP. XIII.-- Augustinus de Dei Verbo.

Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis. Quare non ait: Mundi estis propter baptismum quo abluti estis; sed ait: Propter verbum, quod locutus sum vobis, nisi quia et in aqua verbum mundat. Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam de hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit. Qui lotus est, non indiget ut lavet, sed est mundus totus. Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo? Non quia dicitur, 137.0387B| sed quia creditur. Nam et in ipso verbo alius est sonus transiens, aliud virtus manens, hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Ait Apostolus: Quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde creditur ad justitiam, ne [ore] autem fit confessio ad salutem. Unde et in Actibus apostolorum legitur: Fide mundans corda eorum. Et in Epistola sua B. Petrus: Sic et vos, inquit, baptisma salvos faciet, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, hoc est verbum fidei quod praedicamus, qua sine dubio, ut mundare possit, consecratur et baptismus. Christus quippe nobiscum vitis cum Patre agricola dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro 137.0387C| ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in verbo. Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsam credentem, offerentem, benedicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait: Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis.

CAP. XIV.-- De libello Paschasii Ratberti ad Placidium discipulum, Christi communionem verum corpus et sanguinem esse non dubitandum.

Quisque catholicorum recte Deum cuncta creasse 137.0387D| de nihilo corde credit, etc.

( Subsequitum pene integer Paschasii libellus jam alias editus. )

CAP. XXXVI.-- Quid digne vel indigne sumentibus Dominici corporis et sanguinis praestet eucharistia.

Instruens beatus Apostolus Corinthios de Dominici corporis et sanguinis sacramento, ut scirent quantum illi reverentiae deberent, ait inter caetera: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur; 137.0388A| hoc facite in meam commemorationem. Simili modo et calicem postquam coenatum est dicens: Hoc poculum novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite in meam commemorationem. Ostendit illis mysterium eucharistiae inter coenandum celebratum non coenam esse. Medicina enim spiritualis est, quae cum reverentia degustata purificat sibi devotum. Siquidem memoria redemptionis nostrae est, ut Redemptoris memores, majora ab eo consequi mereamur, mortem Domini annuntiantes, donec veniat. Quia enim morte Domini liberati sumus, hujus rei memores in edendo et potando carnem et sanguinem, quae pro nobis ablata sunt, significamus novum testamentum in his consueti, quod est nova lex, quae obedientem sibi tradit coelestibus regnis. 137.0388B| Nam et Moyses accepto sanguine vituli in patera aspersit super filios Israel dicens: Hoc est testamentum quod disposuit Dominus ad vos. Hoc figura fuit testamenti quod Dominus novum appellavit, ut illud vetus sit quod Moyses tradidit. Testamentum ergo sanguine constitutum est, quia beneficii divini sanguinis testis est, in cujus typum nos calicem mysticum ad tuitionem corporis et sanguinis, et animae percipimus, quia sanguis Domini sanguinem nostrum redemit, id est totum hominem salvum fecit. Caro enim Salvatoris pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra effusus est, sicut prius praefiguratum fuerat a Moyse: Caro, inquit, pro corpore vestro offertur, sanguis vero pro anima, ideoque non manducandum sanguinem. Itaque quicunque 137.0388C| ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, Domino reus erit corporis et sanguinis Domini. Indignum dicit esse Domino, qualiter mysterium celebrat, quod ab eo traditum est. Non enim potest devotus esse, qui aliter praesumit quam datum est ab auctore. Ideo praemonet ut secundum ordinem traditum devota mens sit accedentis ad eucharistiam Domini, quoniam futurum est judicium, ut quemadmodum accedit unusquisque, reddat causas in die Domini nostri Jesu Christi: quia sine disciplina traditionis et conversationis qui accedunt, rei sunt corporis et sanguinis Domini. Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim pro his qui beneficium ejus irritum ducunt. Probet autem se homo, et sic 137.0388D| de pane edat, et de poculo bibat; qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non discernens corpus Domini. Devoto itaque animo et cum timore accedendum ad communionem docet, ut sciat mens reverentiam se debere ei ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se debet judicare, qui sumit, quia Dominus est, cujus mysterio sanguinem potat, qui testis est beneficii Dei. Quem nos si cum disciplina accipiamus, non erimus indigni corpore et sanguine, agentes gratias Redemptori. Ideo multi in vobis invalidi et aegroti, et dormiunt multi. Ut verum probaret quod examen futurum est accipientium 137.0389A| corpus Domini, jam hic imaginem judicii ostendit in eos qui inconsiderate corpus Domini acceperant, dum febribus et infirmitatibus corripiebantur, et multi moriebantur, ut in his caeteri discerent, et paucorum exemplo caeteri territi emendarentur, non inultum scientes corpus Domini negligenter accipere, et eum quem hic poena distulerit, gravius tractandum fore, quia contempsit exemplum. Quod si nosmetipsos discerneremus, non utique dijudicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Hoc dicit, quia si nosmetipsi errores nostros corrigeremus, non a Domino judicaremur, et quia corripimur, tamen pro nobis est, ut timore ipso emendemur. In paucis enim omnium est emendatio, ne cum hoc mundo, id est 137.0389B| cum infidelibus, damnemur. Nihil enim differt ab infideli, qui inconsiderate ad mensam Domini accedit.

CAP. XXXVII.-- Quid beatus martyr Cyprianus affirmat se praesente contigisse his qui polluti de idolothytis Dominici corporis et sanguinis sacramenta temere susceperunt.

Praesente, inquit, ac teste me ipso, accipite quid evenerit. Parentes foras fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam reliquere. Relictam nutrix detulit ad magistrum. Illic ei apud idolum, quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mistum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat tradidere. Reliqua legantur apud S. Cyprianum, lib. De lapsis.

CAP. XXXVIII.-- Quare peccatis criminalibus irretita sacramentis Dominicis arceantur.

137.0389C| Cum itaque ipse Filius Dei dicat: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, ita intelligendum est eadem redemptionis nostrae mysteria vere esse corpus et sanguinem Domini, ut illius unitatis perfectae, quam cum capite nostro jam spe postea re tenebimus, pignora credere debeamus. Inde et sacramenta a sanctificatione vel secreta virtute dicuntur. Unde etiam criminum foeditate capitalium a membrorum Christi sanitate deviantes ab ipsis sacramentis ecclesiastico suspenduntur judicio. Qui enim corpus et sanguinem Domini digne manducat et bibit, designat se esse in Deo et Deum in eo. Qui vero medicinam vel non habet, vel ea indigne utitur, 137.0389D| longe se esse a medico languendo testatur. Non enim mentitur qui dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, et reliqua. Sciendum vero a sanctis Patribus ob hoc vel maxime constitutum, ut mortaliter peccantes a sacramentis Dominicis arceantur, ne indigne ea percipientes vel majori reatui involvantur, ut Judas, quem post panem temere a Magistro susceptum diabolus dicitur plenius invasisse, ut crimen quod prius scelerata praemeditatione conceperat, jam sceleratissimo consummaret effectu; vel ne, quod Apostolus de Corinthiis dicit, infirmitatem corporis et imbecillitatem ipsamque mortem praesumptores incurrant: et ut ad communionem 137.0390A| suspensi terrore ejusdem exclusionis, et quodam condemnationis anathemate compellantur studiosius poenitentiae medicamentum appetere, et avidius recuperandae salutis desideriis inhiare.

CAP. XXXIX.-- Judaeos ab omni conventu fidelium arcendos, praecipue ubi Christianorum celebratur oblatio. In celebratione autem tanti mysterii cavendum valde est ne intersint haeretici vel pagani; praecipue vero Judaei non solum a liminibus ecclesiae, sed ab omni prorsus conventu fidelium sunt arcendi. Solent enim nequissimi et perditissimi omnium hominum cum principe suo diabolo vitalibus detrahere sacramentis, quantumque in ipsis est, ausu impio conari, quo valeant pretium redemptionis humanae 137.0390B| profanare atque polluere, quod olim beatissimi Syri confessoris tempore manifeste deprehensum dignaque est ultione punitum. Qualiter vero actum sit, quia magnam habet Domini laudem, sicut in Vita praedicti confessoris legitur, huic capitulo putavimus inserendum. Perfectis igitur templi sive altaris dedicationis insignibus, beatissimus Syrus quotidianas Deo laudes in eo et hostias offerebat. Una autem dierum, dum missarum solemnia singularis pontifex ibidem celebraret, et copia filiorum ejus, quos verbi semine juxta Apostolum Deo genuerat, devota sanctis mysteriis interesset, audacter Judaeus in eum ingressus, maligno instigante spiritu, corpus Dominicum suscipere, eumque in sterquilinium projicere molitus est. Qui inter turbas fidelium ad manus viri 137.0390C| Dei perveniens, ausu nefario immundo ore corpus suscepit Dominicum. Quod ut ad rejiciendum os aperuit, digna ultione percussus sine effectu verborum, cunctis audientibus et videntibus, clamare coepit. Volebat labia jungere, nec valebat, sed lingua rigida loquendi officium non praebebat. Et quasi ignitum jaculum in ore portans immensis torquebatur doloribus. Resonabat omnis illa ecclesia ineptae vocis clamoribus, et de tam egregii virtute miraculi Christi fidelium laetabatur conventus, impleturque illud. Derisores ipse deridet; et quod Apostolus ad Galatas scribit: Nolite errare, Deus non irridetur; quae enim seminaverit homo, haec et metet. Judaeus autem et incredulus nec audierat id est fraudem ista praeconia ( sic ), qui sancto Spiritui putavit 137.0390D| stropham inducere. Quem vir Dei suo conspectui praesentari praecepit, atque advenienti dixit: Incredula et perfidiae mens plena, quare tam iniqui hostis implesti consilium, ut aestimares corpus Christi corpus vilissimum? Ecce quod clandestinus persuasor te miserum illexit ut faceres, cunctis fidelibus suis divina virtus ostendet. Judaeus autem, nimio dolore superatus, voces emittere absque sermonibus non cessabat habens in gutture suo malitiae cruciatum, quia secundum sanctissimi vaticinium Simeonis, ut incredulis est pernicies ac ruina, ita fidelibus suis vita exsultatio est verbum Dei. Nam mirabili libratione corpus Dominicum in ore videbatur Judaei dependere, ut nec linguae subter compagi insideret, 137.0391A| nec desuper immundo adhaereret palatui. Sed postulantibus fidelibus pro ejus miseria, vir Domini manum tetendit, et sanctae eucharistiae mysterium a sacrilego ore abstraxit dicens: Ecce nunc liberatus es, de caetero cave hujuscemodi simile ne facias, et ne ulterius repetere hoc praesumas. Judaeus autem, ejus pedibus advolutus, clamabat se Christo Domino crediturum, si sacri eum baptismatis unda perfunderet, ac pio ejus conventui copularet. Tibi, inquit, Dei omnipotentis Pater refero gratias, qui Judaicam perfidiam non dedignaris corrigere, sed ad tui Unigeniti fidem ampla pietate conversis. Baptizato autem illo, multi ex Judaeis credentes cum eo sacro renati baptismate Christi fidelibus, ac spirituali coetui sunt uniti.

CAP. XL.-- Qualiter accedendum sit ad Dominici corporis et sanguinis mirabile sacramentum.

137.0391B| Confessiones autem dari diligentius praecipimus, maxime de commotionibus animi, antequam ad missam eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare, id est si cor mundum non habuerit. Melius est enim exspectare donec sanum fuerit et alienum a scandalo atque invidia, quam accedere audacter ad judicium tribunalis. Tribunal enim Christi altare est, et corpus suum inibi cum sanguine judicat indigne accedentes. Sicut ergo a peccatis carnalibus et capitalibus temperandum est antequam communicandum sit, ita etiam ab interioribus vitiis et morbis languentis animae abstinendum est ante verae pacis conjunctionem et aeternae salutis compaginem. Cum 137.0391C| itaque ad terribilem mensam opportunum tempus invitat, praecavendum est summopere ut nullus ibi Judaeus reperiatur, nullus malignus accedat, non fucata verba lingua proferat, nec insidiae mente condantur, sed quod voluntas possidet, sermo declaret. Et nunc illo praesto est Christus, qui illam ornavit mensam, ipse istam quoque consecrat. Non enim homo est, qui proposita corpus Christi facit et sanguinem, sed ille qui crucifixus pro nobis est Christus. Ore sacerdotis verba proferuntur, et Dei virtute consecrantur et gratia. Hoc est, ait, corpus meum. Hoc verbo proposita consecrantur, et sicut illa vox, quae dixit: Crescite et multiplicamini, et complete terram, simul quidem dicta est, sed omnium tempore sentit effectum, ad generationem 137.0391D| operante natura: ita et vox illa semel quidem dicta est, sed per omnes mensas Ecclesiae usque ad hodiernum diem et usque ad ejus adventum praestat sacrificio firmitatem. Nullus igitur fictus accedat, nullus fucato animo tantis audeat proximare mysteriis, ne condemnetur, et sententiam mereatur, et quod Judas sustinuit patiatur. Nam illum post communicationem mensae diabolus intravit, non quia contempserat Dominicum corpus, sed quia impudentia et malignitas mentis ejus ut adversarius in eo habitaret effecit. Ut discas quod indignis, et fucate mysteriorum secreta celebrantibus a diabolo praeparantur insidiae, et magis magisque ademptantur, qui non aequo animo communicare festinant. 137.0392A| Et haec dico non ut vos terream, sed ut cautiores efficiam. Nemo sit Judas in mensa. Hoc sacrificium cibus est spiritualis, nam sicut corporalis cibus cum ventrem invenerit adversis humoribus occupatum amplius laedit, magis nocet, nullum praestat auxilium, ita est iste spiritualis cibus, si aliquem repererit malignitate pollutum, magis eum perdit, non sua natura, sed accipientis ex vitio. Pura igitur mens in omnibus, pura cogitatio, quia et sacrificium purum est. Sanctam animam praeparemus. Ex hoc non multo tempore, sed una corrigitur die. Nam si tibi contra inimicum tuum dolor est, solve iras, inimicitias laxa, ut remedium de mensa percipias. Ad sanctum ac terribile sacrificium properas? Erubesce oblationis arcana. Occisioni propositus Christus est, 137.0392B| et cur occisus est videamus. Ut coelestia scilicet pactificet ( sic ), ut in terra reconciliet universa, ut amicum te constituat angelorum, et Dei habentis omnium potestatem. Animam suam pro te Dominus dedit, et tu inimicus conservo perduras? et cum hoc animo ad mensam pacis accedis? Ille nec mori quidem pro tua utilitate recusavit, et tu nec iram tuam conservo pro tua liberatione concedis? Sed forsitan dicis: Ab inimico fraudatus sum, multis me laesit dispendiis, magnis me detrimentis oneravit. Quidquid dixeris pecuniarum vertitur causa. Non te crucifixit, sicut Judaei Christum, et tamen ille effusum sanguinem pro salute eorum qui effuderunt larga pietate concessit. Inimicum Deo est tumidum pectus. Merito autem reconciliationis causa hoc sacrificium 137.0392C| constitutum est. Et si sacrificii praecepta contemnis, sacrificii remedium sentire non poteris. Comple illud cujus causa sacrificium factum est, ut sacrificio perfruaris. Ideo Filius advenit, ut humanam naturam divinae reconciliet pietati. Ideo et nos, cum hoc facimus, suo fecit vocabulo nuncupari. Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Hoc enim fac quod Dei unicus fecit, si et tibi et aliis pacis volueris auctor existere; ideo namque te vocat Filium Dei. Deus in sacrificii celebratione nihil aliud nisi de fratris reconciliatione mandavit. Haec igitur mentibus nostris glutinata perdurent. Sanctum osculum teneamus quod animas sociat, mentes et unum corpus ostendit, quia unum corpus omnes videmur esse sortiti. Et ideo misceamus nos in uno 137.0392D| corpore, non corporum commistione, sed animarum charitate laqueati, et sic divinae possumus mensae fructibus satiari. Nam etsi multis bonis conscientiae abundemus, reconciliatione contempta nullum possumus solatium promereri.

CAP. XLI.-- De revelationibus, quibus Dominus de veritate corporis et sanguinis sui haesitantium corda firmavit.

Haec namque Dominici corporis et sanguinis gratia tanta est, quantam nullus hominum cogitare potest. Per hanc siquidem reconciliatur mundus Deo, per hanc homines dii efficiuntur et, cum sint natura terreni, fiunt conversatione coelestes. Sed, quantum in ipsis est, extenuant quidam hanc gratiam, non 137.0393A| credentes verum Domini corpus esse quod sumitur, nec verum Christi sanguinem esse qui hauritur, sed figuram, cum ipse dixerit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. In coenae quoque illius sacrosancto convivio tradens discipulis tanti mysterii sacramentum, et in corpus suum panem transfigurans, non ait: Haec est figura corporis mei, sed, Hoc est corpus meum. Similiter et in traditione calicis: Hic est, inquit, calix sanguinis mei. Cum itaque hoc solum satisfacere deberet omnibus quod veritatis discipulis ab ipsa Veritate est traditum, quibusdam tamen, quorum corda caligo infidelitatis obduxerat nec aliter credere poterant, ipsam humanae formae effigiem, sicut se rei veritas habet, olim Dominus revelare dignatus est, ut quod paucis 137.0393B| manifestabatur ad fidem omnibus proficeret ad salutem. Non abs re autem arbitror ea quae de hujuscemodi revelationibus nobis lectione comperta sunt, ad aedificationem maximam posterorum huic libello inserere et praeclara Domini Nostri J. C. miracula, ne memoria excidant, etiam nostro studio scripta relinquere.

CAP. XLII.-- Miraculum de quodam Judaeo.

Non incompetenter edere arbitror illud quod hactenus quodam Hebraeo didici referente. Neque enim ideo esse non putabitur verum quod testificatione fortassis aemula per inimicorum ora certa ratio vera interlocutione fatetur. Solet enim major his accommodari fides, ubi inimici astipulantur dictis veridicis, quibus sine fuco adulationis et sine falsiloquio 137.0393C| favent. Hoc etenim modo per Balaam inimicum utique populi Judaeorum benedictionis promulgantur insignia. Sed et Vas electionis non incompetenter eligitur, ut qui putabatur hactenus a fidelibus non ferendus, ipse nomen majestatis Domini Jesu principibus et potestatibus anteferret. Verum ille quid ferebat? Quidam, inquit, Judaeus ad episcopum quemdam pergens, ait se fidei catholicae velle initiari mysteriis, debere ergo episcopum illi tradere colendi ritum, quo prolatius instructus, voti sui compos effectus, jam fidelis Christiano corpori jungeretur. Ad haec episcopus: Recede, obsecro, a nobis hominum genus invisum, desine, ut mos vester est, attentare maligne. Sed si, ut assolet, necessitate cujuslibet facinoris obligaris, Ecclesiae te muneratum stipendio 137.0393D| gaude, dummodo irrisor nostrae fidei non existas. Ad haec ille: Non, inquam, beate pontifex, ut hostem exsecrandum protinus agas. Cupio enim fidei vestrae initiari mysteriis, quia tremendi nominis Domini Jesu Christi et formido judicium, et desidero habere praesidium. Sed, cum esset pertinax in rogando, et hujuscemodi pollicitationis jurejurando immodica se sponsione cinxisset nulla id quod peteret securitate negligere, nulla persecutione deserere nullave facilitate prodere, catechizandi ei initium per signaculum crucis tradi episcopus jussit. Venit Pascha; cumque ad sacros illos latices quibus expiantur crimina pervenisset, coepit reluctari, et non verborum edere quaestus, sed rugiens per quosdam 137.0394A| gemitus exsecrari ipsius baptismi mysterium putabatur. Jussit ergo episcopus valde confusus eum protinus amoveri. Sed cum ipse in semetipsum fuisset repente conversus, dicit his quibus velut furore actus procul in partem alteram tenebatur: Ducite me, inquit, ad fontes, jam enim non sum impos mentis, nec me captum putetis; certe enim jam cupio baptizari. Igitur cum reductus ad episcopum iterum pervenisset: Obsecro, ait, sacerdos inclyte, perficiatur in me sacri hujus lavacri sacramentum. Et ille: Non, inquam, faciam, nisi omnem illum horroris casum, et confusionis tuae exponas arcanum, et quid tibi evenerit antea stuporis, ut sacris istius exsecrares laticis undam, verbis veridicis fatearis. Tunc ille prorupit in lacrymas, tali ordine 137.0394B| passionis suae seriem pandens: Cum ante vestibulum hujusce fontis assisterem abluendus, venit turba daemonum valde nigrorum, Aethiopibus par existens. Haec me proripiens sanctorum manibus fontem adire vi valida prohibebat. Aderant siquidem alii candidati obsistentes pariter, et dicentes: Nolite hunc prohibere sacri fontis adire mysteria. Qui vos puniendi his inservitis sacramentis? Vobis enim, vobis noxii ignis ardor, non baptismi debetur splendor. At illi: Quid vobis et isti? Noster, inquiunt, est, nec vobis jure debendus putabitur. Illo igitur cum me jussu tuae potestatis tractum manibus quorumdam tuis aspectibus elongasses, atque recedere alterna in parte jussisses, inter partium, quae erant, simultationes quadam pactione convenit, ut me contra 137.0394C| peccata mea pari lance pensarent, et si ponderis major scelerum concresceret pensa eorum abscederem, ut immundus, nec ab eis ducerer eluendus. Sed cum pondere nimio oneribus massa infandis invisa crevisset, quidam pauper, cujus ante dies aliquot corpus meo calefeceram vestimento, confestim affuit, prolatamque vestem praebuit meo corpori compensandam. Illico igitur veluti ipsi vestimento immensi ponderis quaedam fuisset addicta materies, supercrevit pensa mei corporis, ejectisque illis Aethiopibus, ac fugatis, manibus huc reductus sum beatorum. Cumque ita se habere juramentis terribilibus affirmaret, admissus ad baptismum sacrosancti lavacri munus excepit. Igitur cum ad missarum fuisset mysteria ventum, sancta sanctorum 137.0394D| coepit rursus, sicut in baptismo prius egerat, refugere, et rugitus validi gemitus dare, atque horrere videbatur acriter ipsius mysterii sacramentum. Verum ad haec episcopus iterum obstupescens: Quid, ait, iste vexatus insanit, et furore immodico rugit Igitur cum aliquatenus simus aderant simul attoniti prorsus haererent, accedunt ad eum quidam dicentes: Quid tu rursum deprimeris stupore? Si credere non vis, quid per hypocrisin tentare vis tanti mysterii sacramentum. At ille: Maximo, inquit, pavore, et tremore conficior, nam video corpus perfectae aetatis viri super hoc altarium fuisse depositum, et per partes diruptum, manus vestras ipsius inspicio cruore madescere, et non advertitis digitorum vestrorum 137.0395A| nodos sanguine infectos rubrum mutasse colorem? Tunc omnes cum episcopo in fletum versi coeperunt clamantes voce valida fari: Deo gratias, Deo laudes, qui ait magna, et inscrutabilia absque numero, Hosanna filio David, Hosanna in excelsis. Admirantes pariter, et dicentes: Vere in isto completum est vaticinium psalmi dicentis: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Non incassum ipsi tanti mysterii revelatur arcanum, in ipso enim ut referebat, ni fallor, ille qui dixerat, die septimo, cum ipsis albis candidam animam lux alma suscepit; nam absolutis vinculis carnis beatam vitam pulchro fine conclusit. Hoc ergo miraculo claruit, quia non solum in mysterio, sed per veritatis imaginem ille suum sacrat in altario 137.0395B| corpus, qui ipsum discipulis in passione sacravit.

CAP. XLIII.-- Item de quodam sene eremita cujus dubitationem Dominus eadem veritatis revelatione firmavit.

Narravit abbas Daniel, dicens: Dixit pater noster abbas Arsenius, de quodam sene de Scitia, ubi habitabat, qui erat magnus in hac activa vita, simplex autem in fide. Et errabat, etc.

CAP. XLIV.-- Item miraculum quod Romae actum est,

Materfamilias quaedam nobilis erat in urbe Roma, quae religionis et devotionis studio oblationes facere, et die Dominica ad ecclesiam deferre, summoque pontifici, et ecclesiasticae consuetudinis, et familiaritatis ejusdem gratia offerre solebat. Quae 137.0395C| cum quadam die ex more ad communicandum de manu apostolici ordine suo accederet, illique pontifex offam Dominici corporis porrexisset dicens: Corpus Domini Nostri J. C. prosit tibi in vitam aeternam et remissionem omnium peccatorum, subrisit. Quod vir Domini cernens, illi sacram communionem retraxit, et separatim super altare posuit, eamque diacono servandam usque dum cuncti communicarent fideles tradidit. Expleta vero sacra mysteria, interrogavit eam B. Gregorius dicens: Dic, rogo, dic quid cordi tuo emerserit, cum communicatura risisti? At illa: Recognovi portiunculam illam ex eadem oblatione fuisse quam meis manibus feci et tibi obtuli, et cum eam te intellexerim corpus Domini appellasse subrisi. Tunc sanctus Domini 137.0395D| pontifex sermonem exinde fecit ad populum, et hortatus est eum ut suppliciter Dominum exoraret, quatenus ad multorum fidem corroborandam carnis oculis ostenderet quid infidelitas hujus mulieris mentis oculis videre et fidei luminibus conspicere debuisset. Quod cum fuisset oratum, ipse una cum populo, et eadem muliere ab oratione surrexit, et altare cunctis cernentibus, et sese ad cernendum coeleste spectaculum comprimentibus corporalem pallam revelat, et universo populo, ipsaque muliere cernente, partem digiti auricularis sanguine cruentatam invenit, ac mulieri dixit: 137.0396A| Disce, inquam, et Veritati vel modo jam credere contestanti: Panis quem ego do caro mea est, et sanguis meus vere est potus. Sed praescius Conditor noster infirmitatis nostrae ea potestate qua cuncta fecit ex nihilo, et corpus sibi ex carne semper Virginis operante sancto Spiritu fabricavit panem, et vinum aqua mistum, manente propria specie in carnem et sanguinem suum, ad catholicam precem ob reparationem nostram Spiritus sanctificatione convertit. Indeque universos jussit divinam precari potentiam, ut in formam pristinam sacrosanctum reformasset mysterium, quatenus mulieri assumendum fuisset possibile. Quod et factum est. Unde saepefata mulier plurimum in sancta religione, ac fide perficiens, participatione Dominici sacramenti 137.0396B| consecrata est, et omnes, qui viderant, in divino amore et orthodoxa credulitate ferventius excreverunt.

CAP. XLV.-- Item aliud.

Quidam nobilissimus secundum carnis prosapiam, et potentissimus juxta regiam in suo modo magnificentiam, cum per internuntios familiaritatem apostolicae sedis adeptus esset, et frequenti admonitione epistolarum etiam a B. Gregorio transmissarum instructione, erga Dei et sanctorum cultum sufficienter fuisset imbutus, misit per strenuos et devotos missos condigna exenia ad sedem pontificalem, petens reliquias beatorum apostolorum ac martyrum sibi transmitti. Cujus legatos sanctus Apostolicus honorabiliter et gratanter suscipiens, 137.0396C| aliquandiu secum morari fecit, atque indesinenter sanctorum apostolorum memorias, ac martyrum ex more prisco pro hujusmodi negotio missas celebrando, et reliquias in eorum commemoratione consecrando circumiens, praefatosque legatos et comites semper secum habens. Cum explicuisset eorum celebrationes, quorum reliquiae petebantur, particulatim eosdem pannos consecratos, super quibus sancta celebraverat, divisit, et singulis singillatim pixidibus imposuit. Munitisque eis sigillo suae sanctae auctoritatis petitoribus usu ecclesiastico tradidit. Qui debita cum veneratione benedictionem petitam, et acceptam suscipientes, profecti sunt in viam suam gaudentes. Sed dum per aliquantos dies regressionis suae iter carperent, ei, qui prior 137.0396D| caeteris habebatur, quaedam subripuit curiositas, dicens sodalibus se stulte tanti itineris subiisse laborem, cum nescirent quid pretiosi domino suo referrent. Pedetentim autem crescente collatione verborum, ad suggestionem sociorum confractis apostolicae dignitatis singulis sigillis, apertae sunt pixides, et in singulis singulae panni repertae sunt portiunculae. Moxque cum indignatione Romam regressi archidiaconum adeunt conquirentes: Utquid, inquiunt, domnus Apostolicus tam vili pendit dominum nostrum, qui tantam gratiam se apud eum obtinuisse speraverat, quod sic voluerit illi illudere, et nos 137.0397A| dehonorationi et offensioni suae addicere? Aestimavimus siquidem nos ossa apostolorum, vel martyrum, pretiosa hinc referre, sicut decuerat tantum virum uti dominus noster est. A tanta nihilominus sede, quae sita a tam longo et difficillimo satis itinere, et datae sunt nobis panni modicae portiunculae, ac si hujusmodi panniculi genus apud nos nequisset inveniri. Nisi enim causae sollicitudo subvenisset, ut quod gerebamus cognosceremus, et sic stolide ad nostrum dominum nobis contigisset venire, dubium non est periculum honoris et gratiae suae nos debuisse incurrere. Quod archidiaconus modesta increpatione redarguit, cur in tantam praesumptionem eruperint ut apostolica sigilla ruperint, 137.0397B| hortans eos ut redirent, et quae acceperant domino suo cum honore deferrent. Sed hi nullatenus monitis ejus acquiescentes usque ad domni Gregorii venerunt praesentiam, factoque comperto, patientissime eorum tulit stultitiam, eosque sacrosanctis missarum solemniis praecepit interesse. Unde, cum ad locum sui sermonis est ventum, suadet populo Dei et sanctorum gratiam exorare, quatenus in hac re dignarentur apertissime sic suam potentiam patefacere; ut quid mereatur fides, evidentius minus creduli et ignorantes possint cognoscere. Et data oratione accepit ab eo cultellum, qui temeraverat signa, et super altare corporis sancti Petri acceptam unam panni portiunculam per medium pungens secavit. Ex qua statim sanguis decucurrit, et omnem eamdem 137.0397C| particulam cruentavit. Videntes autem suprascripti legati, et omnis populus stupendum et arcanum fidei sacrae miraculum, cecidere proni in terram, adorantes Dominum, et dicentes: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus. Et facto silentio inter alia fidei documenta dixit ad eos beatus Gregorius, qui antehac venerandas reliquias parvi duxerant: Scitote, fratres, quia in consecratione corporis et sanguinis Domini Nostri J. C. cum ob sanctificationem reliquiarum in honore apostolorum, vel martyrum ipsius, quibus specialiter assignabantur supra sacrosanctum altare libamina offerebantur, semper illorum sanguis hos pannos intravit, qui effusus est pro nomine Christi D. N. J. Aedificatis 137.0397D| in fide cunctis qui aderant, munitisque iterum pixidibus signo suo, tradidit eis incomparabilia munera voti sui. Et cum gaudio reversi, haec per ordinem domino suo nuntiarent, et sui desiderii compotem reddidere. Qui pretiosa sanctorum patrocinia reverenter suscepit, et honorabiliter in loco venerabili condidit, ubi Deus miracula operari dignatur ad laudem et gloriam nominis sui usque in hodiernum diem.

CAP. XLVI.-- De sacramento calicis quid revelatum sit beato Cypriano.

Scribens siquidem beatus Cyprianus ad Caecilium de sacramento calicis, dicit inter alia: Quoniam 137.0398A| quidam vel ignoranter, vel simpliciter in calice Dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Jesus Christus Dominus et Deus noster, sacrificii hujus auctor et doctor, fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi de hoc ad vos litteras facere, etc.

CAP. XLVII.-- Qualiter in Domini nostri Jesu Christi passione mysticum sit Pascha abolitum, et in ejus immolatione rei veritas sit ostensa.

Diximus in superioribus satis de sacramento calicis, secundum quod B. Cypriano martyri Dominus revelare dignatus est. Superest ut nunc de mysterio Dominici corporis nostrique, id est novi Paschae immolatione qualiter, vel a quibus celebrandum sit. Sanctissimi papae Gregorii sensum et verba ponamus, ut quod sub velamine litterae tegebatur 137.0398B| in lege, in Evangelio fiat rei veritate perspicuum: Pascha, inquit, nostrum, apostolis, immolatus est Christus. Si igitur Pascha Christus, pensandum nobis est quod de Pascha lex loquitur, ut subtilius perscrutantes possimus agnoscere an de Christo dicta videantur. Moyses quippe ait: Sument de sanguine agni, etc.

CAP. XLVIII.-- Utrum Pascha istud legitimum post anni spatium vel post longa intervalla dierum, an quotidie a fidelibus sit edendum.

Paschae autem hujus observantiam, id est Dominici corporis ac sanguinis perceptionem quibusdam moris est post anni spatium, quibusdam vero post certa intervalla dierum, quibusdam quoque quotidie pro causarum diversitate celebrare. Quod tamen 137.0398C| magis videtur humanae saluti congruere, si pura et devota mens fuerit accedentium ad tanti mysterii sacramentum. Panis siquidem vitae Christus est, et panis hic omnium non est, sed fidelium pieque sumentium. Sicut enim Deus Pater proprie intelligentium et credentium pater est, sic Christus Deus et Dominus noster, Dei Filius eorum qui corpus ejus cum fide suscipiunt, Patris est. Quem panem ex ejus praeceptione dari nobis quotidie postulamus a Patre, ne qui in eo sumus, et eucharistiam corporis ejus quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes, et a coelesti pane jejuni ab ejus corpore separemur, ipso praedicante, et dicente: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; qui ederit 137.0398D| de meo pane vivet in aeternum; panis autem, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. Quando ergo dicit in aeternum vivere, si quis ederit de eo pane, manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, et eucharistiam verae communicationis accipiunt. Ita contra timendum est et orandum, ne, dum quis abstentus separatur a Christi corpore, vacuus remaneat a salute, communicante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habetis vitam in vobis. Et ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut qui in eo manemus, et vivimus, a sanctificatione ejus corpore non recedamus. Arserunt 137.0399A| hoc semper desiderio sancti quique ut hujus panis alimonia Deo viverent, quibus temporalis vita dispendium, et vivere Christus fuit; e quibus unus venerabilis vitae Cassius, nomine Narniensis, praesul Ecclesiae, ut B. Gregorius refert, cum quotidianum sacrificium offerret, seque ipsum inter ipsa sacrificiorum arcana gratam Deo victimam faceret, mandatum Domini per cujusdam sui visionem presbyteri suscepit, dicens: Age quod agis; operare quod operaris. Non cesset pes tuus, non cesset manus tua. Natali apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Qui post annos septem ipso natalitio apostolorum die cum missarum solemnia peregisset, et mysteria sacrae communionis accepisset, e corpore exivit.

CAP. XLIX.-- Quantum sacrae oblationis immolatio mortuorum spiritibus prosit.

137.0399B| Sed quid mirum si humani generis verum hoc et singulare praesidium in corpore manentibus fidelibus et Deo charis ad praesentem et perpetuam opitulatur salutem, quando illud ipsi etiam mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant quibus per hoc absoluti esse videantur? Testatur siquidem saepe dictus sanctissimus papa Gregorius, suo tempore fuisse quemdam sanctae conversationis sacerdotem, cui consuetudo fuerat in loco in quo aquae calidae vapores nimios faciunt, quoties necessitas postulabat, lavandi causa venire, etc.

CAP. L.-- De quodam monacho qui per salutarem hostiam supplicium evasit.

137.0399C| Sed quia ad commendandam virtutem Dominici corporis de B. Gregorii dialogo aliqua jam capitula huic libello inserenda putavimus, non abs re est, si pauca, quae restant, praeteritis fidem facientia connectamus. Corroborat enim maxime fidelium spem de divini semper judicii metu sollicitam quod praefatus beatisssimus papa Gregorius se praesente asserit in suo monasterio contigisse. Quidam namque monachus, Justus nomine, arte medicus, etc.

CAP. LI.-- De quodam cujus vincula in captivitate oblato peracto sacrificio solvebantur.

Non longe a nostris fertur temporibus factum, 137.0399D| quod quidam ab hostibus captus longe transductus est, etc.

CAP. LII.-- De quodam nauta qui post longa maris discrimina Dominici virtute sacramenti mortem evasit.

Agatho etenim, Panormitanus episcopus, sicut fideles mihi religiosique viri multi testati sunt, etc.

Haec exempli gratia dicta sunt, ut cuncti liquido cognoscant, quia si insolubiles culpae non fuerint, ad absolutionem prodesse etiam mortuis victima sacrae oblationis possit.

CAP. LIII.-- Quibus immolatio Dominici corporis mortuis prosit.

137.0400A| Sed sciendum est quia illis victima mortuis prodest, qui hic obtinuerunt vivendo, ut eos etiam post mortem bona adjuvent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est, quod tutior via sit, ut bonum, quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat ipse, dum vivit, per se. Beatius quippe est liberum exire quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum, vel quia jam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere; quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis ejus et sanguinis hostias immolare. Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animas solvit, quae illam nobis mortem 137.0400B| Unigeniti per mysterium reparat. Qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, in se ipso immortaliter, atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur, ejus sanguis non jam in manibus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quo pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitamur. Quis enim fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri? in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse? summis ima sociari? terram coelestibus jungi? unum quidem ex visibilibus atque invisibilibus 137.0400C| fieri? Sed necesse est ut, cum haec agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus, quia, qui passionis Dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc ergo vera pro nobis Deo hostia erit, cum nos ipsos hostiam fecerit. Sed studendum nobis est, ut etiam post orationis tempora, in quantum Deo largiente possumus, in ipso animum suo pondere et vigore servemus, ne post cogitatio fluxa dissolvat, ne vana menti laetitia subrepat et lucrum compunctionis anima per incuriam fluxae cogitationis perdat. Dum autem per indulti temporis spatium licet, dum judex sustinet, dum conversionem nostram is, qui culpas examinat, exspectat, conflemus in lacrymis duritiam mentis, 137.0400D| formemus in proximis gratiam benignitatis, et fidenter dico, quia salutari hostia post mortem non indigebimus, si ante mortem Deo hostia ipsi fuerimus.

CAP. LIV.-- Qua disciplina, qua modestia orandum sit, cum sacerdos sacrificat, et unusquisque in suo ordine horam sacrae communionis exspectat.

Postquam in superioribus de sacramento Dominici corporis et sanguinis plura jam diximus, consequens est, ut qua reverentia, quove more, quantave disciplina, cum sacerdos sacram immolat hostiam, divinis nos oporteat interesse mysteriis, et percipiendae sacrosanctae eucharistiae horam sustinere, sicut 137.0401A| nobis nostri tradidere majores, et a sanctissimis Domini sacerdotibus, Cyprianum dico atque Ambrosium, edocti sumus, qui in suis hoc scriptum reliquere libris, in fine hujus libelli de multis pauca ponamus. Quorum unus Cyprianus scilicet: Quando inquit, in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae et disciplinae memores esse debemus; non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem commendandam modeste Domino tumultuosa loquacitate jactare, quia Deus non vocis, sed cordis auditor est. Nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes videt. Sit autem orantibus sermo, et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei 137.0401B| stare. Placendum est divinis oculis et habitu corporis et modo vocis. Nam ut impudentis est clamoribus strepere, ita magis congruit verecundo modestis precibus orare, etc. Reliqua vide ap. S. Cypr. lib. de Orat. Dominica.

CAP. LV.-- Quid cavendum in oratione sit, et qualiter faciendae preces.

Beatissimus quoque praesul Ambrosius, pretiosum divini eloquii organum, locum illum sancti Evangelii exponens, quo Dominus in cubiculo orandum praecipit, quam caute, quave disciplina sint imploranda praesidia satis luculenter indicat: Cubiculum, inquit, tuum mentis arcanum, animique secretum est. In hoc cubiculum tuum intra, hoc est intra in alta praecordia, etc. Reliqua vide ap. S. Ambr., l. I de Abel 137.0401C| et Cain, cap. 9.

CAP. LVI.-- Cyprianus ad clerum de precando Deum.

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quanquam sciam, fratres charissimi, pro amore, quem singuli debemus Deo, etc.

CAP. LVII.-- Quod etiam in exteriori cultu sacrosanctum Dominici altare ornandum sit.

Mysterium altaris in primordiis Ecclesiae non tam frequenter, uti nunc celebratur, tamen quanto rarius, tanto religiosius agebatur. Tempore namque priorum Patrum illis injungebatur, ut Eusebii refert Historia, sacrificandi officium, qui naturali simplicitate fulgebant, juxta illud: Cum simplicibus sermocinatio ejus. Ad quod mysterium qui participare 137.0401D| debebant, discalceatis pedibus accedebant, propter illud, quod Moysi et Josue praeceptum est: Solve calceamentum de pedibus tuis; terra enim, in qua stas, terra sancta est. Sanctus quoque Pachomius pistoribus praecepit ut, cum oblationes coquerent, salutaria meditarentur, nihil vane loquentes. Cum ergo hoc in monasterio Tabenense quadam vice violaretur, statim Pachomio divinitus revelatum est. Qui protinus Theodorum mittens, negligentiam hanc, velut divini praecepti transgressionem, emendari jussit. At nunc valde quidem frequentius, sed quod, nimis dolendum est, multo negligentius frequentatur. Quam scilicet negligentiam, 137.0402A| et ipsa ecclesiae facies, et ipsa vasa altaris, sed et linteamina, seu quaelibet caetera, quae ad usum Dominicae servitutis pertinent, manifeste demonstrant. Non necesse est singula singillatim prodere. Satis patet quae studiosius sacerdotes colunt, quae sua sunt, an quae altaris. Sed nimirum cum charitas, quae plenitudo legis est, ne tota jam refriguit, quomodo in sacrificando tanta continuatio perseverat, nisi quia malignus hostis in hoc sacrificantibus non contradicit, in quo magis eos gravari novit. Neque enim Judam vetuit eucharistiam sumere; scivit enim, quia sicut a devotis per illius mysterii perceptionem ejus fraus compescitur, sic in his, qui hanc indigni percipiunt, licentius grassatur. Contra illos etenim qui exteriorem gloriae 137.0402B| cultum negligunt Dominus per Malachiam queritur dicens: O vos sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo? In hoc despicitis nomen meum, offerentes super altare meum panem pollutum, et dicitis: Mensa Domini polluta est. Polluunt sacerdotes panem, id est corpus Christi, quando indigni accedunt ad altare. Mensam vero despectam, licet verbis non dicant, tamen cum ipsi exteriorem ejus cultum non ornant, eam etiam laicis despicabilem faciunt, quoniam carnalium sensus deesse putant sanctimonia divinae virtutis, ubi deesse vident ornatum ambitionis.

CAP. LVIII.-- Quod nihil super altare ponendum sit praeter sacrosanctam oblationem.

Est ecclesia beatae Walburgis in qua miracula 137.0402C| fieri solebant. Contigit autem aliquando, ut ejusdem sanctae Walburgis reliquiae super altare per aliquot dies manerent, sed mox miracula cessaverunt. Tandem vero ipsa virgo cuidam ex infirmis apparens: Idcirco, inquit, non sanamini, quia reliquiae meae sunt super altare Domini, ubi majestas divini mysterii debet solummodo celebrari. Quod cum ille custodibus referret, tulerunt capsam, et protinus miracula fieri coeperunt. Si igitur ob illius mysterii reverentiam nec ipsa sua pignora sancti volunt propius vicinari, quid censendum est de immunditiis?

CAP. LIX.-- Quod pro homicidis et latronibus non est sacrificandum.

In ea via quae Alvernensis monasterii ducit ad 137.0402D| forum, est ecclesia S. Petri, quae dicitur ad Salas, in cujus vicinia manebat quidam latro, qui duos itinerantes, quos hospitio susceperat, spoliare volens, nocte interficere tentavit, sed illi praevalentes interfecerunt eum; cumque sepeliendus ad ecclesiam deferretur, sacerdos pro eo missam celebrare coepit. Cum ergo ad verba consecrationis Dominica venire deberet, terribilis sonus in tecto ecclesiae percrepuit, et altare usque ad radices scissum est. Sicque sacerdos cum omnibus ingenti pavore perculsus fugit, et pro apostata sacrificare cessavit. Hoc autem contra eos dictum sit, qui pro sceleratis ob gratiam eorum se oraturos pollicentur.

CAP. LX.-- De his qui eleemosynam tribuunt, et peccata non dimittunt.

137.0403A| Qui ita eleemosynam tribuit, ut culpam non dimittat, animam non redimit, quam a vitiis non compescit. Hoc ille eremita suo facto probat, qui, cum multis virtutibus cum quodam suo collega deservisset, haec illi per diabolum injecta cogitatio est, ut quandocunque libidine titillaretur, sic semen detritu genitalis membri egerere deberet, ut tanquam flegma de naribus projiceret. Qui ob id, et daemonibus moriens, vidente socio, traditus est. Cum quidem isdem socius reatum ejus ignorans, sed exercitia virtutum recolens pene desperavit dicens: O quis poterit salvus esse, quando iste periit? Cui mox angelus astans dixit: Ne turberis. Iste enim 137.0403B| licet multa fecerit, tamen per illud vitium quod Apostolus vocat immunditiam, cuncta foedavit. De quo propheta ait: Manus vestrae sanguine plenae sunt. Siquidem tale aliquid nostro tempore contigit, quod, ne sui novitate vilescat, considerandum est.

CAP. LXI.-- Stupendum nimis de quodam presbytero.

Quidam namque presbyter in Pago Abitincatino de continentia desperaverat. Hic per novem vices Romam adiit, a B. Petro scilicet impunitatem sceleris quasi propter frequentem loci visitationem sperans promereri; quamvis enim peccatum deserere nollet, tamen vehementer timebat, quoniam iste mos est pravorum, ut licet in culpa superbiant, licet 137.0403C| prava foras audacter faciant, in corde tamen trepidare coguntur, ut ipse timor sit aptus testis damnationis. Unde Adam post culpam ad latibulum fugit, sed tamen etiam timens fugit, multum timuit, quia Deo duriter respondit. Hic ergo timens quasi religionis obsequium deferebat. Sed ut Deus ostenderet, quod satisfactionem nisi pro his peccatis, quae deseruntur, non recepit, cum rediret nona vice, et quasi securior concubitum repeteret, ita divino judicio miser interiit, ut cum semen effunderet, animam pariter exhalaret, sicut infelix mulier perhibuit.

CAP. LXII.-- Quod qualiscunque sacerdotis excommunicatio valde formidanda sit, nec attendendum cujus meriti sit, sed cujus auctoritate hoc facit, etiamsi injusta videtur, quod absit, excommunicatio.

137.0403D| Cum ante hos annos sancti Andreae solemnitas in prima Dominica Dominici Adventus concurrisset, quidam sacerdos pagensibus suis utrasque missas audire praecepit. Inter quos erat medicus, qui audita prima missa discessit. Quem cum sacerdos increpasset, dure ei respondit. At ille excommunicavit eum. At vero iratus medicus ad suam domum discessit, et in contemptum excommunicationis mox potum accepit, atque protinus vexari coepit, quousque animam exhalaret.

CAP. LXIII.-- Laudabile nimis exemplum gloriosi Theodosii imperatoris.

Theodosius famosus imperator quadam vice a 137.0404A| quodam monacho, qui, ut credo, non bene compos mentis suae erat, pro quadam ejus querela, quam non statim expedierat, excommunicatus est. Et monachus quidem excommunicatione in petatio descripta, et quo ab imperatore invenire posset projecta, discessit. At imperator non illum gyrovagum, sed coelestem potius regem, cujus auctoritate solet excommunicatio fieri, in causa considerans, prandere nullatenus, cum quidem incumberet hora, praesumpsit. Multisque episcopis coram astantibus, etiam illo episcopo ad cujus dioecesim praedictus monachus pertinebat, licentiam dantibus, cogi non potuit, ut aliquid gustaret. Donec monachus diu multumque quaesitus, et aliquando repertus, imperatori licentiam daret.

CAP. LXIV.-- Item aliud exemplum nimis pavendum.

137.0404B| Legimus in Historia gentis Anglorum quod quidam episcopus duos fratres palatinos viros pro repudio uxorum excommunicavit. Contigit autem ut rex ipsius gentis juxta domum ipsorum transiret. Qui multis blandimentis delinitus, ut apud eos ad prandendum diverteret, tandem consensit. Expleto autem convivio cum rediret, obviavit episcopum, qui fratres illos excommunicavit; quem cum vidisset, intremuit, et exsiliens de equo in media, ut erat, via, prostravit se episcopo. At ille appropians ad eum ferula, quam manu tenebat, tetigit dicens: O rex, non meum est ignoscere tibi, quia contra Deum fecisti, quando te excommunicatis scienter sociasti. Idcirco ista sententia est de te: Hoc anno mori habes 137.0404C| in domo ipsa, in qua excommunicationem contempsisti. Quod factum est, sicut ibi legitur. Ecce rex non potuit hunc reatum nisi moriendo expiare. Ecce episcopus nec prostrato regi in pulvere potuit ignoscere. Ex his ergo colligendum est, quia nec ipse episcopus, cujus excommunicatio contemnitur, sine gravissima poenitentia hujusmodi facinus ignoscere potest.

CAP. LXV.-- Quanta reverentia episcopali cathedrae sit habenda. De domno Petro Alexandrino patriarcha.

Huic instante passionis articulo Christus per somnium nimio splendore fulgens apparuit, indutus videlicet colobio nimis candidissimo, sed usque ad pedes scisso; quod tamen colobium ambabus manibus 137.0404D| ad pectus suum stringebat, nuditatem suam quodammodo operiens. Quem Christum esse Petrus intelligens, cum ingenti horrore attonitus ait: Mi Domine, Domine, quis hoc fecit? At ille ait: Anius mihi hoc fecit. Hic ergo Petrus tempore episcopatus nunquam in cathedra sua sedere voluit, sed super scabellum ipsius cathedrae residebat. Propter quod frequenter clerus et populus contra eum querebantur, sed nequaquam acquiescebat, quoniam quoties thisiasterium ascendebat, splendor igneus de ipsa sede egrediens ei apparebat. Cujus aspectu ita vir sanctus accendebatur, ut nesciret se interdum esse in corpore. Cum autem quadam solemnitate clerus et episcopi, qui aderant, de praedicta sessione quererentur, 137.0405A| ille coactus est jam celare non valens. Cur, inquit, affligitis cor meum? An non videtis virtutem igneam, quae emicat in solio ipso, et spiritum coruscare non cernitis? Cumque omnes demisso capite tantam rem audientes conticuissent, ille subjunxit: Credite mihi, filioli, si videretis quae video, tunc agnosceretis qualis est sacerdotalis virtus, et qualis gratia in ipsis habitat, ad cujus majestatis praesentiam ego territus in eadem cathedra sedere non audeo. Quo exemplo, si bene consideretur, cum hinc admodum contemptores terreri possent, tum quoque ipsi sessores non mediocriter contremiscunt.

CAP. LXVI.-- Quam grave peccatum sit sacra loca temerare, vel aliqua sorde polluere.

137.0405B| Quidam vanus, nomine Ratherius, ad quoddam monasterium metu inimicorum confugerat, qui in cella, quae ecclesiae adhaeret, nocte dormiens cum uxorem suam cognoscere tentaret, ita sicut canis ei adhaesit, ut nullatenus ab ea divelli posset. Cum igitur ita tunc se teneri sensisset, subclamavit. Rumor sublatus increbuit. Accurrerunt omnes. Illi tam motu quam verecundia confusi monachos vocari fecere. Quanta potuerunt munera loco sancto dedere. Cum diu a monachis esset oratum, dimissi sunt. Sicut autem ipsa res edocet, complexus conjugum, quia licitum erat, temporaliter punitus est ob illicitam sacri loci, ubi gerebatur, praesumptionem. At vero incestorum reatus in sanctis locis patratus ob hoc in praesenti minime plerumque plectitur, quia 137.0405C| tantus est, ut non transitoria, sed aeterna ultione feriri debeat. E contra vero quantum sacri loci reverentia prosit, hoc saltem valet exemplo pervideri.

CAP. LXVII.-- De quodam latrone in coemeterio S. Joannis apostoli.

Quidam rex Langobardorum, sicut in ejus gentis Historia legitur, in coemeterio cujusdam ecclesiae S. Joannis sepeliri se fecit, haereticus tamen perseveravit. Cujus tumulum quidam fur effringens, ornamenta, cum quibus rex sepultus fuerat, asportavit. Eidem vero S. Joannes per visionem dixit: Cur ausus 137.0405D| es corpus istius hominis contingere? fuerit licet 137.0406A| non recte credens, mihi tamen se commendavit. Quia igitur hoc facere praesumpsisti, nunquam in meam basilicam ingressum deinceps habebis. Quod ita factum est. Quotiescunque enim voluisset B. Joannis oraculum ingredi, statim velut a validissimo pugili guttur ejus feriretur, sic subito retro ruebat impulsus. Si ergo pro reverentia sancti loci contra violatorem sepulcri illius haeretici S. Joannes indignatus est, quantum putas, et Deus et sancti ejus irascuntur adversus quemquam, qui sancta loca quolibet modo commaculat?

CAP. LXVIII.-- Incipit epistola Augustini ad Auxilium episcopum pro causa injustae excommunicationis .
CAP. LXIX.-- Item capitula ad eamdem rem pertinentia B. Augustinus.

137.0406B|

CAP. LXX.-- De sacramento baptismatis B. Ambrosius .

Ubi non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium, vel species aliqua baptismatis aestimatur, etc.

Definitio brevis de eucharistia.

Accepit itaque Christus carnem nostram non phantasticam, sed naturalem, ergo et nostra caro naturalis, unde sumpta est illa. Sed et illa naturalis, quae uniret utrasque, et faceret connaturales connaturalis et ipsa. Sed, ut ait quidam Sapiens, non ob hoc plures carnes, vel corpora, sicut nec multa sunt sacrificia, sed unum licet offeratur a 137.0406C| multis per loca diversa et tempora. Quia divinitas Verbi Dei, quae una est et omnia replet, et tota ubique est, ipsa facit, ut non sint plura sacrificia, sed unum, licet a multis offeratur, et sit unum corpus Christi cum illo, quod suscepit de utero virginali. Vere etenim, et incunctanter credendum in ipsa immolationis hora ad sacerdotis precem coelos aperiri, et illud angelico ministerio in sublimi deportari altari, quod est ipse Christus, qui et pontifex et hostia contactusque illius unum fieri. O quales, ut ait S. Basilius, oportet sacerdotis esse manus tantarum rerum ministras, quae communem Dominum angelico 137.0406D| iterum revecto officio subinde contigerunt!

(no apparatus)