EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De controversia Paschali
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87


De controversia Paschali (Cummianus Hibernus), J. P. Migne

(0969B)In nomine divino Dei summi confido.

Dominis sanctis et in Christo venerandis, Segieno abbati Columbae sancti et caeterorum sanctorum successori, Beccanoque solitario (charo carne et spiritu fratri) cum suis sapientibus, Cummianus supplex peccator, magnis minimus, apologeticam in Christo salutem.

Verba excusationis meae in faciem sanctitatis vestrae proferre procaciter non audeo, sed excusatum me habere vos, ut par est, cupio. Testem Deum invocans in animam meam, quod non contemptus vestri gratia, nec fastu moralis sapientiae, cum caeterorum despectu, solemnitatem festi paschalis cum caeteris sapientibus suscepi. Ego enim primo anno quo cyclus quingentorum triginta duorum annorum a nostris celebrari orsus est, non suscepi, sed silui: nec laudare, nec (0969C)vituperare ausus. Ut pote Hebraeos, Graecos, Latinos (quas linguas, ut Hieronymus ait, in crucis suae titulo Christus consecravit), superare minime in scientia me credens: deinde Apostolum interrogans dicentem: Omnia probate, quod bonum est tenete (I Thess. V, 21), antequam gustarem, non fastidivi. Hinc per annum secretus sanctuarium Dei ingressus, hoc est, Scripturam (0970B)sacram, ut valui, involvi; deinde historias, postremo cyclos quos invenire potui. Et inveni primum in Exodo de primo mense esse inquirendum secundum Hebraeos. Scriptum est enim: Mensis iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus anni (Exod. XII, 2). Et in sequentibus: Decima die mensis hujus accipiet unusquisque agnum per familias et domos suas, et servabitis eum usque ad decimam quartam diem mensis hujus, id est, primi mensis: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII, 3, 6). Et inveni hoc Apostolum de immolatione Christi, non de resurrectione, commemorasse dicentem: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Item in Exodo: Et custodietis diem istum in generationes vestras ritu (0970C)sempiterno. Primo mense, quarta decima die mensis (Exod. XII, 17). In Levitico quoque: Si quis et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit, in tempore suo (Num. IX, 13), hoc est, in primo mense. Hoc timui, et inquisivi diligenter quid Hebraei quid Graeci, quid (0971A)Latini, quid Aegypti de hoc tempore servarent et sentirent: quod in sequentibus demonstrabo. Item in Exodo: Septem diebus comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam (Exod. XII, 18). Et in tractatibus diligenter investigavi quid sentirent de XXI eruditissimi viri. Quod Hieronymus pulcherrime explanat, dicendo: « Pascha immolat populus, et alias celebrat festivitates. Omnis ejus solemnitas die finitur octavo: prima dies in azymis XIV, dies octava XXI. » Item in libro Quaestionum: « A XIV luna, quae nobis secundum legem prima est, rationem Paschae observemus. Omnia enim plena Deus instituit: ideo a XIV luna usque in XXI his VII diebus Pascha nobis celebrare concessum est, ut de his VII aliquis dies a Parasceve usque ad resurrectionem concludantur: ut (0971B)neque XIII in passione sit, neque XIV aut XII in resurrectione: ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit, neque resurrectio ejus in primo die quo coeptus est mundus. » Haec quaestione 86. Item, 91: « Apostolus, inquit, falli non potuit, qui ait: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7); quod non suum utique, sed legis, est verbum, dicente Moyse: « Et erit, cum dicent vobis filii vestri, « Quae est deservitio haec? et dicetis, Immolatio est, hoc Pascha Domini est (Exod. XII, 26-27). » Quid amplius, inquit, necessarium ad testimonium? Lex loquitur, Apostolus probat, hoc superest ut contradictor abjiciatur ut pervicax. Manifestum est enim transitum post Pascha fuisse. Sanguis igitur salutem praestitit, non transitus: quia ut transitus non noceret, obsistit sanguis. » (0971C)Hoc timui, et me perculit. Item perscrutans inveni, et Origenem chalcenterum et vere adamantinum dicentem: « Est quidem solemnis dies in mense primo; alia solemnitas Paschae, alia solemnitas azymorum, licet juncta videatur azymis. Principium namque azymorum ad fidem Pascha conjungitur: Pascha autem ipse solus dies appellatur, in quo agnus occiditur: reliqui vero azymorum septem dies appellantur. Sic enim dicit: Facies solemnitatem azymorum septem diebus. » Deinde in Evangelio inveniemus. Inveni Dominum meum Jesum Christum dicentem: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar (Luc. XXII, 15). Quod Hieronymus explanat: « Finem, inquiens, carnali festivitati volens imponere, umbraque transeunte Paschae reddere (0971D)veritatem, complens legem, sicut dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17), hoc est, addere. » Unde ad passionem veniens, Vetusque consummans Testamentum et Novum inchoans, quinta feria, luna XIV primi mensis (qui est apud Hebraeos Nisan, apud Macedones Spantoriacos, apud Aegyptios Parmothi; qui apud Latinos interdum Martii, interdum Aprilis obtinet partem), vespera procedente, accepto pane gratias egit, benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: Hoc est. corpus meum; et reliqua (Luc. XXII, 19). Item: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo (Ibid., 20). Mane autem facto, sextae videlicet feriae, consilium inierunt omnes principes sacerdotum; altera (0972A)autem die, hoc est sabbato, luna XV, convenerunt principes et munierunt sepulcrum. Una autem sabbati, luna XVI, solutis gemitibus inferni, surrexit a mortuis. Post vero dies octo, luna XXIII, venit et stetit in medio discipulorum, ostendit manus et pedes et latus, et dixit: Pax vobiscum (Joan. XX, 26). Die autem XL post resurrectionem, a sexta decima videlicet luna, non a quarta decima, eduxit discipulos suos usque in Bethaniam, et elevans manus suas benedixit eos, et elevatus est in coelum (Act. II, 1). Et cum compleretur quinquagesimus dies (a resurrectione scilicet in XVI luna, non a passione in XIV), Spiritus sanctus super apostolorum singulos sicut ignis sedit. Unde Orientalis tota Ecclesia tres hebdomadas tribus sacratissimis solemnitatibus Domini (0972B)nostri Jesu Christi venerabiliter, id est passioni, sepulturae, resurrectioni deputavit: passioni a XIV in XX, sepulturae a XV in XXI, resurrectioni a XVI in XXV lunam; septimanam pro reverentia Dominici diei consecrans. Quia si XIV luna resurrectioni deputetur (ut vos facitis), XIII in sepultura et XII in passione praepostero ordine fiet. Hac de re synodis in unum congregatis ob diversitatem successorum apostolorum (dum apostoli undique pressuris, ut legimus, acti et diversis limitibus sparsi ordinare cyclum regulariter nequiverunt), id est sancti Petri clavicularii et sancti Joannis petalici, alterius in circumcisionem, alterius in praeputium praedicantis; inveni scriptum excommunicandos et de Ecclesia pellendos et anathematizandos eos qui contra statuta canonica quaternae (0972C)sedis apostolicae (Romanae videlicet, Hierosolymitanae, Antiochenae, Alexandrinae) veniunt, concortantibus his in unitate Paschae. Nicaena etiam synodus trecentorum decem et octo episcoporum est adjuncta, judicantium de observatione Paschae antiquum canonem observandum, per quem nulla de reliquo orietur Ecclesiis diversitas, omnibus rite dispositis, et Ecclesiarum pax et fides (inquierunt) in Orientis et Occidentis partibus una atque eadem servaretur. Item Arelatensi synodo sexcentorum episcoporum confirmante primo in loco de observatione Paschae ut uno die et uno tempore per totum orbem terrarum a nobis conservetur: ut universalis Ecclesia uno ore, juxta Apostolum, honorificet Dominum unum. Unde cavendum est, ut Hieronymus ait, ne (0972D)extra unam domum, contra praeceptum legis, id est extra Ecclesiam universalem, agnum typicum comedamus. Ex quo manifestum est (inquit) quod Judaei et haeretici et omnia conventicula dogmatum perversorum, qui agnum in una Ecclesia non comedunt. non eos agni carnes comedere, sed draconis qui datus est, juxta Psalterium, in escam populis Aethiopibus (Psal. LXXIII, 14). Et hoc vereor; sed vos considerate quae sunt conventicula quae dixi: utrum Hebraei et Graeci et Latini et Aegyptii simul in observatione praecipuarum solemnitatum uniti; an Britonum Scottorumque particula, qui sunt pene extremi, et (ut ita dicam) mentagrae orbis terrarum; in hoc mihi judicate. In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur (0973A)de vobis (Matth. VII, 3): Et in periculo vestro hoc pendet. Vos enim estis capita et oculi populi: qui si in errorem per vestram obstinatiam inducetur, reddetis stricto judici rationem de uniuscujusque (juxta Ezechielem) sanguine animae (Ezech. III, 18-20; XXXIII, 8). Seniores vero nostri, quos in velamine repulsionis habetis, quod optimum in diebus suis esse noverunt simpliciter et fideliter, sine culpa contradictionis ullius animositatis observaverunt, et suis posteris sic mandaverunt juxta Apostolum: Omnia probate, quod bonum est tenete; ab omni specie mala abstinete vos (I Thess. V, 21, 22). Sed vereor ne accidat vobis ut universalis Ecclesiae catholicae unanimem regulam malam speciem fore judicetis: quod absit. Quid plura? Venio ad Apostolum (0973B)item dicentem: Fratres, nemo vos seducat in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi (Coloss. II, 16, 17). Quod venerandae memoriae sanctus Augustinus pulchre explanat: « Dies festus, inquiens, Pascha est, juxta evangelistam Lucam, dicentem: Appropinquabat autem dies festus Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha (Luc. XXII, 2, 7). Pascha occiditur, Veritas vivificatur. » Pars autem diei festi XIV luna, non totus dies, in qua seducimur, sed in parte, et sabbato otioso, et neomenia buccinata: quae sunt umbra, non corpus Christi. Umbra occiditur: Veritas vivificatur. Et hoc, obsecro, diligenter inspicite, ut mihi ignoscatis, vel me dirigatis, verbis vestris vel scriptis fortioribus et certioribus prolatis, (0973C)ad aliud melius intelligendum, si habetis; silete, et nolite nos haereticos vocare. Scriptum est enim: Vae qui dicitis bonum malum et malum bonum; ponentes tenebras lucem, et lucem in tenebras (Isai. V, 20). Diei enim sumus filii, non noctis neque tenebrarum. Et cavere debetis quod de aliis dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). Non ergo nos vos odimus, sed nos veris defendimus. Hieronymus item adest auxiliator, dicens: « Non est alia Romanae urbis Ecclesia, alia totius orbis aestimanda est. Et Galliae, Britanniae, Africae, et Persis Oriens et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas, inquit, quaeritur, orbis major est Urbe. Episcopus Romae, (0973D)sive Alexandriae (Hieronym., epist. 85, ad Evagrium), » etc. Et post aliquanta: « Hinc, inquit, praesidiis fulta mundi Ariana fremit rabies: hinc in tres partes scissa et Ecclesia ad se rapere festinat monachorum chorum circa commorantium (Id., epist. 58, ad Damasum). » « Antiqua, inquit, in me insurgit auctoritas. Ego interim clamito: Si quis cathedrae sancti Petri jungatur, meus est ille. Aut ergo duo mentiuntur aut omnes (Ibid.). » Angustiae mihi undique: Si ego hoc clamavero cum Hieronymo, divinarum Scripturarum interprete et omnium haereticorum impugnatore, a vobis impugnor; si non clamavero, (0974A)ab universali Ecclesia catholica excommunicor, cui alligandi solvendique auctoritas a Deo data est. His perscrutatis, venio ad Cyprianum, totum (ut aiunt) sumendum; et invenio illum pene omnium de unitate Ecclesiae gravissimum, qui ait: Ab uno patre et ab una matre in hunc mundum venimus, et sic in futurum veniemus. Qui non habet unam matrem in terra, nec unum patrem habebit in coelo. Ideo post confessionem Trinitatis, in qua est Pater cum Filio et Spiritu sancto, subsequitur unius matris pia confessio, dicens sanctam esse Ecclesiam catholicam. Cur unus Adam fingitur, et una Eva de latere tollitur et in mulierem formatur? Nonne, secundum Apostolum, mysterium magnum est in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 32)? Non est ergo altera Christi (0974B)de latere, sed una est formata. Unde unus est in latere Christi Jesu lancea militis mysticus locus, de quo exiit aqua et sanguis (Joan. XIX, 34); quae duo in signa unius Ecclesiae. Unde una arca servatur in diluvio, nec altera. « Si potuit evadere quisquam qui fuit extra arcam Noe, et qui extra Ecclesiam foris fuerit evadet ( Cyprian., de Unitate Eccles. ). » Unde unum tabernaculum in monte Moysi et exemplar ostensum est. Unde unus locus est apud Deum, in quo Moyses extrema manus supremae vidit, dicente Domino: Est locus apud me: sta in foramine petrae, et posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 21-23). Petra autem erat Christus; posteriora manus, incarnatio; foramen unum, una passio; locus unus, una Ecclesia figuraliter intelligi potest. (0974C)Videte quod non videtur dextra Domini nisi in uno loco, in una petra, in uno foramine. Una Raab meretricis domus ab incendio Jericho sub coccineo fune salvatur (Josue II, 18-21). Unde unum templum a Salomone construitur. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXIII, 1). Quae omnia quomodo de unitate Ecclesiae explanata sunt, bene (ut credo) meministis. His perterritus ad alia me converti, et inveni Augustinum (qui dicitur aqua de nubibus) versum de Psalterio explanantem hunc: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXXI, 6). Per diem a sole uritur, qui prava de Christo sentit; et per noctem luna, qui prava de Ecclesia sentit. Unde scriptum est in lege: Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur (Exod. (0974D)XXI, 17; Levit. XX, 9; Matth. XV, 4; Marc. VII, 10). Quid autem pravius sentiri potest de Ecclesia matre, quam si dicamus, Roma errat, Hierosolyma errat, Antiochia errat, totus mundus errat; soli tantum Scoti et Britones rectum sapiunt. Item Hieronymus: « Moyses inquit moriens plangitur; Jesus absque lacrymis in monte sepelitur. » In lege morientes, sub decima quarta luna Dominum crucifigentes, plangam; sed cum Christo resurgentes in Evangelio suscipiam. Occurrit mihi item Augustinus sanctus, ubi contra totas haereses sub anathematis titulo disputat, dicens tessares caedecaditae, id est, quartanae decimae esse (0975A)haereses eorum qui Pascha decima quarta luna cum Judaeis faciunt. Item tractans Evangelium, de illis inquit: « Ex languentibus super piscinam unum Jesus elegit quem sanaret, quia quisquis praeter unitatem fuerit, licet venerit, sanari non potest. » Et hoc mihi horret, nisi me consulatus vestri fida ratio validiori et certiori sententiae perducat. Quid plura? Ad Gregorii papae, urbis Romae episcopi (a nobis in commune suscepti, et oris aurei appellatione donati) verba me converti; qui etsi post omnes scripsit, tamen est merito omnibus praeferendus; et inveni illum hunc locum apud Job (Cap. XXVIII, 1) tractantem; Auro locus est in quo conflatur, etc. (Gregor. Moral. in Job lib. XVIII). Aurum est sanctorum massa; locus conflationis, unitas Ecclesiae; ignis, tribulatio (0975B)martyrii. Qui ergo extra unitatem Ecclesiae uritur, conflari potest, purgari non potest. Unde et Paulus ait: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest; et reliqua (I Cor. XIII, 3). Item ad eumdem sensum interpretantem et hunc versum alio loco inveni: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. XXXI, 3). Nec in coelo angelis, nec in terra hominibus locum munitum, id est, tutum invenit, nisi humilem unitatem; quem archangelus amisit et nunc diabolus est, et quem homo imitatus, illum amisit, et nunc mortuus est. Et hoc timeo: vos considerate compatienter, fratres, si merito est, an ignavia.

Postremo ad cyclorum computationem diversorum quid unaquaeque lingua de cursu solis et lunae sentiret, (0975C)conversus totus, licet diverse alium in die, alium in luna, alium in mense, alium in bissexto, alium in epacta, alium in augmento lunari (quod vos saltum dicitis), inveni cyclos contra hunc quem vos tenetis esse contrarios. Primum illum quem sanctus Patricius papa noster tulit et facit; in quo luna a decima quarta usque in vigesima prima regulariter, et aequinoctium a XII Kalend. April. observatur. Secundo Anatolium, quem vos extollitis quidem ad veram Paschae rationem nunquam pervenire eos qui cyclum LXXXIIII annorum observant. Tertio Theophilum. Quarto Dionysium Quinto Cyrillum. Sexto Morinum. Septimo Augustinum. Octavo Victorium. Nono Pacominum monachum Aegypti coenobiorum fundatorem; cui ab angelo ratio Paschae dictata est. Decimo trecentorum decem (0975D)et octo episcoporum decennovennalem cyclum (qui Graece enneacedeciterida dicitur) in quo Kalend. Januarii lunaeque ejusdem diei et initia primi mensis ipsiusque decimae quartae lunae recto jure ac si quodam clarissimo tramite, ignorantiae relictis tenebris, studiosis quibusque cunctis temporibus sunt adnotatae, quibus paschalis solemnitas probabiliter inveniri potest. Hunc inveni valde huic (cujus auctorem, locum, tempus incertum habemus) esse contrarium in Kalendis, in bissexto, in epacta, in decima quarta (0976A)luna, in primo mense, in aequinoctio. « Scrutaminique, ut Cyrillus ait, quod ordinavit synodus Nicaena lunas quartas decimas omnium annorum per decemnovennalem cyclum (quem Victorius per vicesimas et octavas vices cum Kalendis DXXXII, et bissextis CXXXIII, in id ipsum unde ortus est redire fecit), ut non fallamur in luna primi mensis; et celebremus Pascha in sequenti Dominico, et non faciamus in luna decima quarta cum Judaeis et haereticis qui dicuntur Tessarescedecaditae. Et constitutum est, inquit, in omnibus synodis, praeter synodum Gangrensem et Caesariensem, ut non faceret ulla Ecclesia vel civitas, et omnis regio contraria his quae statuta sunt de Pascha in Nicaeno concilio. Et si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi (0976B)mensis, sufficeret cyclus lapidis selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis; cujus candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. » Ut non faciamus communem de embolismo et embolismum de commune, id est, brevem annum lunarem XII mensium de longo, id est XIII, in quo abortivam lunam fallaciter celebratis. Ut in primo mense in unitate Ecclesiae verum agnum veri Israelitae immaculatum immaculati in una domo, sicut praeceptum est (Exod. XII, 46) comedamus. In quo mense eduxit Cain Abel justum in campum ut occideret eum, in typo Christi educti in praetorium Pilati in sexta feria. Quia in eadem die conceptus creditur in utero, et mortuus est in cruce; dum in sexta feria mortuus est Adam in anima pro peccato in paradiso (0976C)et in eadem die obiit in corpore.

Haec probate, si vultis; si non, renuntiate catholicis testimoniis: si nec utrumque, utrique hoc dicamus. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis (II Cor. V, 10). Et non judicemus ante tempus, donec veniat qui illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Et: Nolite judicare, ut non judicemini; in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 1, 2). Et: Quid judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit (Rom. XIV, 4). Onus est vobis, ut video, quod dico, onus est et mihi quod dicitis, nisi verbis Scripturae sanctae probaveritis. Onera ergo nostra invicem portemus; et sic adimplebimus (0976D)legem Christi (Galat. VI, 2). Si enim alter alterius percutiamus infirmam conscientiam (I Cor. VIII, 11), in Christo peccamus. Si sanum sapimus, vobis sapimus; si mente excidimus, Deo (II Cor. V, 13); si vivimus, Domino vivimus; si morimur, Domino morimur, quia Domini sumus (Rom. XIV, 8). Obsecramus vos pro Christo, ut non nobis improperetis cum matre nostra, quia omnis soboles suae matris speciem imitatur. Unde accipimus spiritum, inde spiramus; loquacitatem nostram vestra fiducia praestat.

Anno igitur (ut praedixi) emenso, juxta Deuteronomion (0977A)(Deut. XXXII, 7), interrogavi patres meos ut annuntiarent mihi, majores meos ut dicerent mihi (successores videlicet nostrorum patrum priorum, Ailbei episcopi, Querani Coloniensis, Brendini, Nessani, Lugidi), quid sentirent de excommunicatione nostra, a supradictis sedibus apostolicis facta. At illi, congregati in unum, alius per se, alius per legatum suum vice sua missum, in campo Lene sanxerunt, et dixerunt: « Decessores nostri mandaverunt per idoneos testes, alios viventes, alios in pace dormientes, ut meliora et potiora probata a fonte baptismi nostri et sapientiae et successoribus apostolorum Domini delata sine scrupulo humiliter sumeremus. » Post in commune surrexerunt, et super hoc orationem (ut moris est) nobis celebraverunt, ut Pascha cum universali (0977B)Ecclesia in futuro anno celebrarent. Sed non post multum surrexit quidam paries dealbatus, traditionem seniorum servare se simulans, qui utraque non fecit unum, sed divisit, et irritum ex parte fecit quod promissum est, quem Dominus (ut spero) percutiet quoquo modo voluerit. Deinde visum est senioribus nostris, juxta mandatum, ut si diversitas orbata fuerit inter causam, et variaverit judicium inter lepram et non lepram, irent ad locum quem elegit Dominus (Deut. XVII, 8); ut si causae fuerint majores, juxta decretum synodicum, ad caput urbium sint referendae. Misimus quos novimus sapientes et humiles esse, velut natos ad matrem. Et prosperum iter in voluntate Dei habentes, et ad Romam urbem aliqui ex eis venientes, tertio anno ad nos usque (0977C)pervenerunt. Et sic omnia viderunt sicut audierunt, sed et valde certiora, ut pote visa quam audita, invenerunt. Et in uno hospitio cum Graeco, et Hebraeo, (0978A)Scytha, et Aegyptiaco, in ecclesia sancti Petri simul in Pascha (in quo mense integro disjuncti sumus) fuerunt; et ante sancta sic testati sunt nobis, dicentes: « Per totum orbem terrarum hoc Pascha, ut scimus, celebratur. « Et nos in reliquiis sanctorum martyrum, et scripturis quas attulerunt, probavimus inesse virtutem Dei. Vidimus oculis nostris puellam caecam omnino ad has reliquias oculos aperientem, et paralyticum ambulantem, et multa daemonia ejecta.

Haec dixi, non ut vos impugnarem, sed ut me ut nycticoracem in domicilio latitantem defenderem. Sed si quid forte impolitum vel vitiosum per immunda labia dixi, bicipi labii vestri forcipe per igniferum Isaianum altaris Dei carbonem tangite (Isai. VI, 6), (0978B)et praeputium inculti logii bifaris ter quaternis cultris Ben-Nun quinis denis digitulis humatis cum plebis praecidite prioris praeputiis (Josue V, 3). Nefas est enim errata tua non agnoscere, et prolata certiora non approbare. Haereticorum est proprie sententiam suam non corrigere, malle perversam quam mutare defensam Scienti etenim bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17). Peccati vero stipendium mors est (Rom. VI, 23); a qua nos divina Majestas, et simplex Trinitas, et multiplex apex (subtus quem nihil est, intra quem nihil est, citra quem nihil, ultra quem nihil, supra quem nihil, sustinens omnia sine labore, penetrans omnia sine extenuatione, circumdans omnia sine extensione, superans omnia sine inquietudine), liberare dignetur. (0978C)Amen, amen.

Grandis labor est prudentiae.