Auctor incertus
Migne Patrologia Latina Tomus 40
AuInAuH.DeCoCo 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
Quod ex consideratione compunctio. Beneficiorum Dei consideratio. De vocatione ad christianam fidem.
Nihil morte certius, nihil incertius hora mortis. Cogitemus ergo quam brevis sit vita nostra, quam via lubrica, quam mors certa et hora mortis incerta. Cogitemus quantis amaritudinibus admixtum sit, si quid dulce aut jucundum in via hujus vitae occursu suo nobis alludit; quam fallax et suspectum, quam instabile et transitorium est, quidquid hujus mundi amor parturit, quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit. Consideremus etiam quae sit patriae coelestis suavitas aut dulcedo; et attendamus et perpendamus unde cecidimus, et ubi jacemus, quid perdidimus, et quid invenimus: ut ex utroque intelligamus quantum nobis in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon ait, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18): quia quanto magis homo intelligit mala sua, tanto amplius suspirat et gemit. Meditatio siquidem parit scientiam, scientia compunctionem, compunctio devotionem, devotio commendat orationem. Meditatione assidua homo ad cognitionem sui illuminatur, in compunctione ex consideratione malorum suorum, cor interno dolore tangitur.
Miser ego quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram? Non eram, et de nihilo me fecit, non arborem, non avem, non aliquod de animalibus; sed hominem me voluit esse, dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalem descendit immortalis; suscepit passionem, suscepit mortem et vicit, et sic me restauravit: sic gratia ejus, et misericordia ejus semper praevenerunt me. De multis etiam periculis saepe liberavit me liberator meus. Quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando contristabar, consolatus est me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit me; quando veni, suscepit me. Haec et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce mihi erit semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere: ut pro omnibus beneficiis suis possim eum laudare et amare. Pro his enim omnibus quae illi rependam non habeo, nisi tantum ut diligam: non enim melius nec decentius, quam per dilectionem, rependi potest, quod per dilectionem datum est.
Considera, o homo, quid tibi erat, et quid tibi factum sit: et pensa qui tibi haec fecit, quanto amore dignus sit. Intuere necessitatem tuam, et bonitatem ejus: et vide quas gratias reddas, et quantum debeas honori ejus. In tenebris, in lubrico, in descensu super irremeabile chaos inferni, immensum et quasi plumbeum pondus pendens a collo tuo deorsum te trahebat, et onus importabile desuper te premebat. Hostes invisibiles toto conatu te impellebant. Sic eras sine omni auxilio; et nesciebas quia sic conceptus et natus eras. In tenebris eram; quia nihil, nec me ipsum sciebam; in lubrico, quia imbecillis ad lapsum peccati eram. In descensu eram; quia super chaos inferni pondus originalis peccati deorsum me premebat, et inimici mei daemones, ut me aliis peccatis damnabiliorem facerent, vehementer insistebant. Sic omni auxilio destituto illuxisti mihi, Deus meus; ostendisti plumbum trahens et onus gravans, et hostes impellentes rejecisti: quia peccatum, in quo natus et conceptus eram, et damnationem amovisti; et malignos spiritus, ne vim animae meae facerent, prohibuisti. Christianum me vocari fecisti de nomine tuo, per quod et ego confiteor, et tu me cognoscis inter redemptos tuos. Erexisti et levasti me ad notitiam et amorem tuum; fecisti me confidere de salute animae meae, pro qua dedisti animam tuam, et mihi, si te sequerer, promisisti gloriam tuam. Et ecce cum nondum te sequar, sicut consuluisti, sed insuper multa peccata fecerim quae prohibuisti; adhuc exspectas ut sequar, et dones quod promisisti.
CAPUT II. Quod nos Deo totos et amplius debeamus. Amoris petitio.
Considera, anima mea, intendite, omnia intima mea, quantum illi debeat tota substantia mea. Certe, Domine, quia me fecisti, debeo amori tuo me ipsum totum: imo debeo amori tuo plus quam me, quantum tu es major me, pro quo dedisti te ipsum, promisisti te ipsum. Fac me, precor te, Domine, gustare per amorem, quod gusto per agnitionem; sentiam per affectum, quod sentio per intellectum. Plus tibi debeo quam me ipsum totum; sed nec plus habeo, nec hoc ipsum quod habeo, per me totum reddere possum. Trahe me, Domine, in amorem tuum: et hoc ipsum totum quod sum, tuum est conditione, fac tuum dilectione. Ecce, Domine, coram te est cor meum, conatur accedere ad te, sed per se non potest; fac tu quod ipsum non potest. Admitte me intra cubiculum amoris tui, peto, quaero, pulso. Qui me facis petere, fac accipere; das quaerere, da invenire; doces pulsare, aperi pulsanti. Cui das, si negas petenti? Quis invenit, si quaerens, frustratur? Cui aperis, si pulsanti claudis? Quid das non oranti, si amorem tuum negas oranti? A te habeo impetrare, adhaerere animam meam volo ad te. Bone Domine, fame amoris tui languet anima mea, refocilla illam: sanet eam dilectio tua, impinguet eam affectus tuus, impleat eam amor tuus, occupet me totum et possideat totum. Scio, Domine, scio et fateor, quod non sum dignus ut me diligas: sed certe non es indignus servitio creaturae tuae. Da igitur mihi, Domine, unde tu es dignus; et ego ero dignus unde sum indignus. Fac me quomodo vis, a peccatis cessare, ut quomodo debeo, possim tibi servire. Concede mihi sic custodire, et regere et finire vitam meam, ut in pace dormiam, et requiescam in te. Praesta mihi in fine, ut me accipiat somnus cum requie, requies cum securitate, securitas cum aeternitate. Amen.
CAPUT III. Desiderium Dei.
Domine Jesu Christe, redemptor meus, misericordia mea, salus mea, te laudo, tibi gratias ago. Tua me, Domine, bonitas creavit, tua misericordia me ab originali peccato mundavit, tua patientia post illam emundationem in aliis peccatorum sordibus volutatum hactenus toleravit, nutrivit, et exspectavit Domine Deus meus, creator meus, adjutor meus, te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco. Benignissime, suavissime, serenissime, te volo, te quaero, te spero. Renuit consolari anima mea, nisi de te, dulcedo mea. Age jam, Domine, appare mihi, et consolatus ero; ostende mihi faciem tuam, et salvus ero: exhibe praesentiam tuam, et implebitur desiderium meum; revela gloriam tuam, et perfectum erit gaudium meum. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2). Quando venies, consolator meus, quem ego exspecto? O si quando videbo gaudium meum, quod desidero! O si satiabor cum apparuerit gloria ejus (Psal. XVI, 15), quam esurio! O si inebriabor ab ubertate domus tuae, ad quam suspiro! O si potabis me torrente voluptatis tuae (Psal. XXXV, 9), quam sitio! Da mihi, Domine, in hoc exsilio panem doloris et lacrymarum, quem esurio super omnem copiam deliciarum. Sint mihi, Domine, interim lacrymae meae panes die ac nocte, donec dicatur mihi, Ecce Deus tuus (Psal. XLI, 4): donec audiam, Ecce sponsus tuus, pasce me, Domine, interim singultibus meis, refocilla me doloribus meis.
CAPUT IV. Conscientiae pravae miseria. Confessio humilis. Peccati foeditas et fructus.
Deus meus, qualem me feci? Qualis eram? Deus, qualem me fecisti, et qualem iterum me feci? In peccatis enim conceptus et natus sum, et abluisti me; santificasti me, et ego pejoribus sordidavi me peccatis. In necessariis eram tunc natus, nunc sum in spontaneis volutatus. Heu me miserum et nimis miserum! nimis enim miserum, quem torquet conscientia sua, quam fugere non potest! nimis enim miserum, quem exspectat damnatio sua, quam vitare non potest! Nimis est infelix, qui sibi ipsi est horribilis; nimis infelicior, cui mors aeterna erit sensibilis. Nimis aerumnosus, quem terrent continui de sua infelicitate horrores; nimis aerumnosior, quem torquebunt aeterni pro sua iniquitate dolores. Malum hoc, et malum hoc; sed nimis hoc, et nimis hoc. Peccare quam amara res est et mala! Peccata, quam faciles aditus, quam difficiles exitus habetis! Dum suadetis, inungitis; postquam persuaseritis, usque ad mortem animae pungitis: peccatores quos inducitis, in quos quasi utres usque includitis? Intelligite, quia malum et amarum est relinquere Deum, qui peccatis; redite, et peccare nolite; nolite, inquam, nolite. Vere malum et amarum est: expertus sum, in hoc ipso sum. Aut enim continui dolores cruciabunt poenitentem vitam meam, aut aeterni cruciatus vexabunt puniendam animam meam. Utique malum et amarum est utrumque; libera me ab utroque.
Anima mea, ante omnia et sicut matrem virtutum moneo, caveas, ne in recordationibus malorum tuorum alicujus diaboli laqueos incurras, quos multi incauti incurrunt, qui dum mala sua quasi pro eis plorantes ante mentis oculum reducunt, per easdem recordationes in ipsas malorum delectationes insipienter incidunt. Saepius etiam cum sine causa alicujus utilitatis cum aliquo loqui incipio, statim in detractionem incurro, vel pro aliqua re imprudenter juro, vel vitio curiositatis ineptae succumbo, vel malarum cogitationum turpitudines, motus illicitos et impudicos in ipsis interioribus meis sustineo. Heu tantae infelicitati, tantae perditioni! Dum enim quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt me extendere volo, subita nescio qua miseria me relabi ad inania et noxia conspicio: et tanquam mors subita interveniens, vel quemadmodum canis rabidus, qui nec percussus a laceratione hominis se temperat, carnalis delectatio perforat mentem meam: et pro suavi odore virtutum sentio intolerabilem ac teterrimum fetorem interiorum vitiorum. Fateor, dulcissime Domine Jesu, et expando coram te omnes iniquitates meas quas intus sustineo in anima mea; sunt autem haec mala mea undecim, scilicet ira, impatientia, inimica Deo et omnibus sanctis odiosa discordia, indignatio, rancor animi, taedium mentis, voracitas gulae, murmuratio, desiderium voluptatis, delectatio carnis, tempestas libidinis; et multa his similia, quibus vexatur et afficitur, laceratur et discerpitur infelix anima mea. O quam tolerabilius canis putridus fetet hominibus, quam anima peccatrix Deo! quam infelicius ista Deo, quam ille hominibus! Anima mea, arbor infructuosa, ubi sunt fructus tui? Talis autem arbor digna est securi et igne, digna succidi et incendi (Matth. III, 10). Qui sunt fructus tui? Utique spinae pungentes et amara peccata: quae utinam sic te poenitendo pungerent, ut confoderent; sic amarescerent, ut evanescerent. Forsitan parvum quid putas aliquod peccatum. Sed heu! nonne omne peccatum per praevaricationem Deum exhonorat? Quod ergo Deum exhonorat, quam pravum est? Audebit ergo peccator aliquod peccatum parvum aestimare? Jesu bone Domine, cur de coelo venisti? quid mundo fecisti? ad quid te morti dedisti? nisi ut peccatores salvares, quorum maximus ego sum.
CAPUT V. Misericordiae divinae imploratio. Inimici hominis.
Respira ergo, o peccator, respira, ne desperes: spera in eo quem times, affuge ad eum a quo aufugisti, invoca importune quem superbe provocasti. Jesu, propter nomen tuum fac mihi secundum nomen tuum. Jesu, obliviscere superbum provocantem, respice miserum invocantem nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans peccatorem, et nomen beatae spei. Quid est enim Jesus, nisi Salvator? Ergo propter temetipsum esto mihi Jesus, esto mihi salvator benignus. Noli, Domine, noli attendere sic malum meum, ut obliviscaris bonum tuum, o bone Domine: et si ego admisi unde me damnare potes, tune amisisti unde salvare soles? Si enim castitatem meam mihi ademi, numquid misericordiam tuam peremi? Verum est, conscientia mea meretur damnationem, et poenitentia mea non sufficit ad satisfactionem; sed certum est quod misericordia tua superat omnem offensionem. Parce ergo tu, Domine, qui es salus; et qui non vis mortem peccatoris, miserere peccatrici animae meae, solve vincula ejus, sana vulnera ejus. Ecce, misericors Domine, coram te exhibeo animam meam, virtutum nervis dissolutam, catenis vitiorum ligatam, pondere peccatorum gravatam, delictorum sordibus foedatam, discissam vulneribus daemonum, putridam et fetidam ulceribus criminum: his et aliis gravibus malis, quae melius me vides, obrutam, oppressam, circumdatam, obvolutam, bonorum omnium relevamine destitutam. Ecce quanta coarctat me miseria: subveni succurre, o universa misericordia!
Heu miser, heu miser, semper et ubique miser, quanta captivitas miseri hominis! Si male vivit homo, aperta est damnatio; si recte quidem vivere videtur, sed incaute se custodiens inde gloriatur, iterum est misero certa mors et aeterna damnatio. Isti sunt inimici miseri hominis, superbia, invidia, inanis gloria, quae infelicem contaminant et infestant; et nisi Dei misericordia eum tueatur, saepius usque ad mortem vulneratur. Libera me, Domine, ab his hostibus meis, a quibus me liberare non valeo. Perversum enim et pessimum est cor meum: ad deploranda perpetrata peccata mea lapideum est et aridum, ad resistendum instantibus molle et luteum, ad inutilia et noxia tractanda velox et infatigabile, ad cogitanda salubria fastidiosum et immobile. Anima mea distorta et depravata ad praecipitandum et volutandum se in vitiis nimis facilis est et prompta; ad salutem reminiscendam nimis difficilis et pigra. Longum est enumerare singula, gastrimargiam, somnolentiam, levitatem, impatientiam, cenodoxiam, detractionem, inobedientiam, et caetera vitia quibus facta est infelix anima mea quotidiano ludibrio, quibus distrahitur, conculcatur et perditur. Libera eam, Domine, exonera mole peccatorum obrutam; solve delictorum funibus ligatam, expedi criminibus irretitam, erige jacentem, sustine nutantem, instrue spiritualibus armis virtutibus inermem, tege et protege pugnantem, expugna impugnantem. Jesu bone, vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me; sed doce me facere voluntatem tuam. Anima mea testetur, quod libenter os confitetur. Adjuva me, Domine pie, benigne et clemens plus quam possim cogitare: ut non minus hoc sentiam, quam praesumo sperare.
CAPUT VI. Peccatoris discrimina.
O peccata mea, magna estis nimis, multa estis nimis! Judex terribiliter districtus, inaequaliter severus, immoderate offensus, vehementer iratus, sententia immutabilis, carcer irremeabilis, tormenta sine intervallo, sine temperamento, tortores horribiles, qui nunquam lassescunt, nunquam miserentur; timor reum conturbat, conscientia confundit, cogitationes increpant: fugere non licet. Ecce in quo periculo incessanter consisto: nisi quia non semper hoc cogito; eo autem miserior et miserabilior, quia oblivisci possum. Semper enim videt Deus me et peccata mea, semper mihi intimatur districta sententia, semper infernus apertus et tormenta parata, semper invisibiles insidiatores parati, ut illuc rapiant miseram animam meam. Sic sum positus cum vigilo, sic sum cum dormio, sic sum cum rideo, sic sum cum laetor, sic sum cum superbio, sic sum cum detraho, sic sum cum irascor, sic sum cum tristor, sic sum cum delicias corporis miserabilis amplector! denique sic sum semper et ubique. Heu me miserum, et ubi sum, et ubi non sum, qui nescio ubi securus sum?
CAPUT VII. Peccatorum vincula, carcer et tenebrae.
Vae mihi misero, quid faciam? Heu quanto tempore languet mens mea, quanto stupore induratum est cor meum, quanto torpore obturatur anima mea! Quid est quod sic me impedit? quid est quod cervicem meam sic premit? Vult, Domine, vult anima mea ad te erigere faciem suam, et plumbeo pondere onerata gravatur; conatur se expedire, et catenis ferreis astringitur; tentat exire, et aeneo carcere clauditur; cupit in te dirigere intuitum suum, et caliginosis tenebris obscuratur. Quae sunt ista, Deus meus, quae sic animam meam obtenebrant et gravant, claudunt et ligant? Forsitan haec sunt peccata mea; imo vere haec sunt peccata mea, certe haec sunt. Affectus carnalis infatuavit in me saporem spiritualium: intentio inferiorum incurvavit animam meam ab intuitu supernorum: amor terrestrium exstinxit in me delectationem coelestium: usus vitiorum evacuavit in me sensus verorum donorum. Ab his donis sum elongatus, in his malis occupatus; seclusus ab illis, inclusus in istis; ab illis devolutus, in istis obvolutus. Hinc est ille carcer et vincula, hinc sunt illae tenebrae et pondera. Vae mihi, quia prope est dies irae, prope est, inquam! Incognita subito venit, et forsitan hodie erit.
CAPUT VIII. Quod peccator sit videns caecus.
Delicta mea, an eratis tam noxia futura, cum animam meam vestra dulcedine potabatis, cum cor meum vestra dulcedine ungebatis? Cur haec me celabatis, et cur me tradebatis? imo non vos me tradidistis; sed ego me tradidi, qui vobis credidi. Non vos me decepistis, sed ego me decepi, qui vos intra me suscepi. Heu! cur vobis adhibui fidem? cur et credidi vobis? Imo non habui fidem nec credidi vobis; sed quodam horribili modo videns caecus me tradidi vobis: videns enim, quia vos cognoscebam, et quae mala vos sequuntur, sciebam; caecus enim, quia non a vobis cavebam. Heu peccatum, nomen horrendum, res detestabilis, nulli malo comparabilis! Caecus non videt foveam in quam cadit, insanus putat se debere facere quod facit; qui sponte facit peccatum, videns et sciens praecipitio se tradit. Mors et tormenta quaelibet, tormenta tantum sunt, et in se foeda non sunt, quia ordinata sunt; peccatum in se habet foeditatem suam, in se trahit aeternam infelicitatem. Melius enim erat eligere tormentum quod per se foeditatem aeternam non attrahit, quam peccatum quod sua cum foeditate dolores aeternos jungit. Et certe, o miser homo, ipsa sola plus est vitanda peccati foeditas, quam quaelibet tormentorum immanitas. Quippe in peccando foedissima perversitate praeposuisti te Creatori tuo, quo nihil injustius: in tolerando peccatorum tormenta ordine pulcherrimo subjicit se factura factori suo, quo nihil est justius. O homo, quo evanuit humanitas tua? quo devenit ratio tua? Didiceras, quoniam qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); et peccatum fecisti. O inaudita insania, scienter peccare! Sciebas quia es spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII, 39); et in peccati abyssum irremeabilem et sine fundo te injecisti.
CAPUT IX. De abysso triplici.
Vere abyssus peccata mea sunt; quia incomprehensibilia sunt pondere et profunditate, et inaestimabilia sunt numero et immensitate. O abyssus abyssum invocat! O peccata mea, tormenta quoque quibus me servatis abyssus sunt, quia infinita et omnino incomprehensibilia sunt. Est et tertia abyssus, et est nimis terribilis, judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7); quia super humanum sensum occulta. Vae super vae, timor super timorem, dolor super dolorem. Abyssus abyssum in voce cataractarum Dei invocat (Psal. XLI, 8); quia peccati abyssus abyssum tormentorum meretur, quod judicia Dei pronuntiant. Abyssus judiciorum Dei super me, abyssus inferni subtus me, abyssus peccatorum est intra me. Illam quae supereminet timeo ne in me irruat, et me cum abysso mea in illam quae subtus me patet, obruat: ubi tormenta peccata nunquam delebunt, sed peccata super me tormenta tenebunt. Miser, cui peccavi; quo ivi a Spiritu tuo, et quo fugi a facie tua? Certe et si ego nequiter fugi te, et in abysso mea damnabili abscondi me, ibi quoque vides me. Quis enim nisi tu ad poenitendum movit animam meam? Bone Domine, tu pulsasti et excitasti eam in abysso delictorum suorum velut in lecto dormientem; tu concussisti torpentem, tu sollicitasti negligentem, tu fecisti poenitentem unde jucundabatur, et dolentem unde delectabatur. Bone Deus, omnia haec fecisti in abysso. Exaudi ergo clamantem de abysso. A te, benignissime, peccata mea non abscondo, coram te non defendo, sed ostendo; non excuso, sed accuso. Ego sum reus, ego ipse sum accusator meus. Non accuses me, qui fecisti me. Solus suffeci ad peccandum; solus sufficiam ad accusandum, solus ad poenitendum.
CAPUT X. Poenitentis affectus.
Sed unde, Deus meus, tantorum criminum correctio, unde tibi tantorum scelerum satisfactio? Praecipitare ergo, miser homuncio, in profundum immoderatae moestitiae, qui sponte praecipitatus es in barathrum horrendae nequitiae. Obruere, infelix, mole terribilis doloris, qui libens corruisti in coenum infernalis fetoris. Obvolvere, aerumnose, iterum volens horridis in tenebris inconsolabilis luctus, qui volens provolutus es in voragine tam sordidi fluctus. Volutare in gurgite amaritudinis, qui delectatus es in volutabro turpitudinis. Terror horribilis, dolor terribilis, moeror inconsolabilis, aggregate vos super me, irruite, obruite, perturbate, obvolvite, possidete. Justum est, justum est, torquete reum, vindicate Deum. Praesentiat fornicator inferni tormenta quae meruit, praegustet quod praeparavit, bibat quod nutrivit, assuescat quod est passurus. Consolatio, sanitas, laetitia, nolo vos, nisi forte peccati venia reduxerit vos. Procul estote ante mortem, nisi forte indulgentia revocet vos mihi ante mortem. Impossibile est non flere peccatorem, vel hic, vel in futuro. Sit itaque poenitentia continua, amara comes aetatis meae, continuus dolor, insatiabilis tortor vitae meae. Sint moeror et acerbus luctus infatigabiles tortores juventutis et senectutis meae. Utinam ita sit; oro et desidero ut ita sit. Si enim non sum dignus oculos ad coelum levare orando coram te, Domine Deus, certe non sum indignus eos vel plorando caecare. Si confunditur mens mea pudore conscientiae, aequum est ut confundatur turbine luctuosi doloris et tristitiae. Si timet exhiberi ante conspectum Domini Dei sui, justum est ut habeat ante conspectum suum tormenta sceleris sui. Respira, o peccator, respira tandem aliquando, et fuge ad ipsum, quem offendisti, Deum: fuge, inquam, ab irato ad placatum.
CAPUT XI. Misericordiae Dei imploratio.
Memento, juste et benigne Deus, memento quod misericors es et creator meus. Si judex es ad judicandum reum tuum, es et Dominus ad tuendum servum tuum, es et creator ad conservandum opus tuum, es et Deus ad salvandum credentem et baptizatum tuum? Ne ergo memineris, Domine bone, justitiae tuae solius adversus peccatorem tuum; sed memor esto benignitatis tuae erga creaturam tuam. Ne memineris irae tuae adversus reum; sed memor esto miserationis tuae adversus miserum. Scio quidem et fateor, quia verum est, quod conscientia mea meretur damnationem, et poenitentia mea non sufficit ad satisfactionem. Parce ergo, tu, bone Domine, qui es salus, qui non vis mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11), parce peccatrici animae meae, Deus. In te pono spem meam, et tibi committo animam meam. Custodi eam dum dormio, serva eam dum aliud facio, et vide eam; memento ejus dum ego obliviscor. Sum peccator, sum miser; sed peccasse me doleo, et cognosco me miserum. Misericors Deus, miserere mei humilis. Peccare est Deum exhonorare, quod homo facere non deberet, etiamsi necesse esset perire quidquid Deus non est. Heu me, heu me! peccavi, Deum exhonoravi, Omnipotentem provocavi. Peccator quid feci, quae mala feci? Vae mala agenti, vae bona negligenti! Vae, vae! Ira omnipotentis Dei, ne irruas susuper me. Ira omnipotentis, ubi poteris capi in me? Non est quod te possit tolerare in toto me. Deus, cujus bonitas non exhauritur, cujus misericordia non exinanitur, cujus scientia non deficit, cujus potestas quod vult efficit, unde potero respirare, qui sic ob peccata mea cogor desperare? Nam etsi irascaris peccantibus, soles tamen benigne dare consilium petentibus. Doce me, Domine, unde debeam sperare, ut possim orare. Namque volo; sed nescio propter ignorantiam meam, nec possum propter duritiam meam; cogor desperare propter iniquitatem meam. Scio quidem et fateor, quia merito patior quod sponte subii; et juste non exaudior, quia non obedivi. Utique, bone Domine, peccavi, erravi: verumtamen nec te odi, nec detestor bonitatem tuam. Ideo fac mecum secundum misericordiam tuam, qui es benedictus in saecula saeculorum.