There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber I 

Domino et patri suo Petro dignissimo abbati clunacensium fratrum Bernardus eius filius eorum frater inaurem auream unam. Quod ad aures publicas sive ad multorum ora profertur sapientis est correctione accusandum iudicio absolvendum. Opus quippe suum etiam atque etiam retractare auctori gloriam conparat; temere et precipitanter exponere ignominiam. Quo fit ut in alterutram partem omnis scriptor se conferat, et si quidem aliorum prudentium examine stilum suum corrigit, prudentis sibi titulum et nominem et si non querit adquirit. Si vero superbum spirans ferule manum submittere dedignatur non minus fatuitatis quam superbie arguitur, ac propterea nec a rudibus quidem nec ipse nec eius sermo accipitur. Mentior si non etiam Flaccus Oratius ad Pisones suos illos instruendos et ad nos reprimendos qui iuxta illud poetæ scribimus indocti doctique poemata passim, mentior, inquam, si non et Flaccus in arte poetica idem quod ego consentit; quippe ibi precipit ut scriptum quod non multa dies et multa litura cohercuit atque perfectum decies non castigavit ad unguem, nonum prematur in annum. Ceterum imprudentes immo impudentes quique sua inventa, sua passim scripta et efferunt et inferunt, qui "semper discentes et nunquam ad scientiam pervenientes," dum alienum iudicium reprobant contenti suo aliquid scire putant. Et quoniam ipsi sibi magistri ipsi auditores sunt, et in ingeniolis suis gloriantes confidunt, aliena quidem dicta vel nullius vel parvi sua vero magni faciunt. At contra sapientis et docti sunt cum doctorum eloquiis sua conferre, in illis et cum illis et ab illis scribendi formam modumque addiscere, et tum sensuum tum verborum ipsorum positionem emulari sequi structuram. Moris nimirum est omni erudito sua maiorum iudicio studia si diligentiori egent lima, elimare, si ornatu, expolire, si emendatione, corrigere. Si nullo horum tum demum legenda absolvere. Hæc ego considerans opus subiectum quod de mundi contemptu dactilico metro paravi et peroravi vestre auctoritati, pater doctissime, preostendere non neglexi. Non neglexi, inquam, preostendere. Neque enim libera fiducia aut fida libertate promulgandum iudicavi, nisi prius lingua Petri et vere Petri esset approbatum, favore munitum, iudicio correctum, testimonio roboratum. Quod nudo nomine tantam personam vocaverim rogo nemo mihi succenseat quod tantam laudem geminans inculcaverim nemo adulationi appingat. Scio quia sicut apud male liberas mentes gloria sive laus excidium virtutis est, sic econtra apud egregias incitamentum. Nec falso a poeta dictum est, "Gloria calcar habet." Studet enim semper liberalis animus quotiens aliquid de se laudis dicitur, ut si non ita est sicut dicitur, sit ita quia dicitur. Nichil vero quisquam absurdum fecerit si virum bonum et timoratum laudet, quando ei ipsa laus virtutis materia est. Sed de his satis.

Nunc ad omissum revertar. Vestræ igitur correctioni, doctissime pater et domine, committendum opusculum de contemptu mundi excogitavi. Scripsi, distinxi, nondum omnino absolutum edidi. Cur autem metri potius tenore quam producta oratione scribere placuerit, si vel alius quis vel etiam vosipse queritis, sic accipite. Nimirum ut poeticis verbis utar, "aut prodesse volunt aut delectare poetæ aut utrumque, et honesta et idonea dicere vitæ." Quippe quod metrico carmine digestum edicitur et libentius auditur et avidius legitur, eoque facilius altæ memoriæ conmendatur. Quo fit ut dum specie versuum dum sonoritate verborum lector allicitur, ad exhibitionem eorum quæ vel legerit vel audierit accendatur et accingatur. Et dum verborum elegantiam considerat efficaciam exerceat. Quare sicut in metro plurimum decoris est, sic in decore plurima utilitas, alterutrumque horum duorum pendet ex altero. Quod videri perfacile est. Si enim lector in illo delectatur consequenter et in isto. Etenim qui sollicitus contemplatur verborum speciem, sepe sollicitior amplectitur ipsarum rerum frugem. Hinc est quod poete omnia, aut pene omnia, quæ scripserunt metrice scripserunt; metrica ut ita dicam cantione scripta emiserunt, scilicet id vel maxime attendentes, ut quæ minus poterant plano sermone digesta, metrico depicta grata redderent. Hinc quoque accedit quod et ipsum (sicut patres perhibent) psalterium lirici conposuere pedes. Pretereo quod plurimæ testamenti paginæ quibus enumerandis supersedeo; ob superius datam rationem in metro emissæ sunt, non in metrum transmissæ. Nam in tempore revelatæ gratiæ, iam fide, iam evangelio, iam crucifixo nostro Iesu ubique gentium regnante, eo processit versificatoriæ artis gratia ut quidam catholicorum non timuerunt maiestatem quoque evangelicæ paginæ in spondeum dactilumque transmittere. Sic igitur et ego horum quos emulor Dei emulatione stilum imitatus; et si non valui quantam illi vel in hoc vel in aliis exercitiis scientiam assequi, sequi tamen et volui et valui et secutus sum. Nam quia inter contemporaneos meos fama bene versificandi mihi licet immerito circumvolabat, et vicia perditorum vix aliquis aut nullus viva voce nedum litterali reprehendebat, concaluit cor meum intra me; cumque in meditatione mea non paucos dies et noctes exardesceret ignis zeli, tandem accinxi me, et locutus sum in lingua mea quod animo conceptum diu celaveram apud me. Quippe ego sepe ab sponso audieram, sed non exaudieram, "Sonet vox tua in auribus meis." Et mihi iterum a dilecto clamabatur, "Aperi mihi soror mea." Quid igitur? Surrexi ut aperirem dilecto meo, et dixi, "Domine ut cor meum cogitet ut stilus scribat ut os annuntiet laudem tuam, infunde et cordi et stilo et ori meo gratiam tuam." Et dixit mihi Dominus, "Aperi os tuum et ego adinplebo illud." Aperui igitur os meum, quod inplerit Dominus spiritu sapientiæ et intellectus, ut per illam vera, per istum perspicua dicerem. Non ego arroganter sed omnino humiliter affirmaverim quia non spiritus sapientiæ et intellectus mihi affuisset et affluxisset, tam difficili metro tam longum opus contexere non sustinuissem. Id enim genus metri, tum dactilum continuum exceptis finalibus trocheo vel spondeo, tum etiam sonoritatem leonicam servans ob sui difficultatem iam pene ne dicam penitus obsolevit. Denique Hildebertus de Lavardino, qui ob scientiæ prerogativam prius in episcopum post in metropolitanum promotus est, et Wilchardus Lugdunensis canonicus, versificatores præstantissimi quam pauca in hoc metrum contulerint palam est. Quorum Hildebertus dum illam beatam peccatricem Mariam (loquor Egyptiam) exametris commendaret hoc metro quattuor tantum coloravit versus; Wilchardus vero plus minus triginta in sua illa contra quosdam satyra. Quorsum hæc? Ut illud scilicet intelligatur quod non nisi Deo cooperante et sermonem confirmante tres libellos eo scripsi metro quo illi paucos immo paucissimos scripserunt versus. Et hæc pace illorum dicta sint. Iam vero vestri examinis censuræ, pater doctissime, meditata nostra exhibeo, et obedientiam vobis velut inaurem unam auream offero. Ante hos enim dies cum essetis Nogenti et aliquam opusculorum nostrorum acceptione vestra dignatus fuissetis, hoc etiam quia et de hoc apud vos mentionem induxeram vobis oblatum iri percepisti. Quod quia tunc non potui, non enim ad manum habebam, nunc tribus libellis discretum vobis exhibeo; et hic correctionem vestram, si necesse fuerit, peto. Nec ab re est succincte prælibare quam cuique libro materiam indiderim. In primo namque de contemptu mundi disputatum est. In duobus subiectis tam materiei quam intentionis una facies respondet; quia et materia est mihi viciorum reprehensio et a viciis revocare intentio. Quæ scribere quid utilitatis pariat, quid honesti neminem latet. Quid multa? Opus nostrum qualecumque vobis, pater, assignavi; assignatum scripsi. Scriptum Deo fautore, vel mittam absens vel offeram præsens. Accipiat ergo gratanter gratiosus pater scriptum filii, magister discipuli, dominus servi; teste enim conscientia mea fidenter audeo dicere et dico quia sum vobis filius, non adulterinus. Sum vobis discipulus, non alienus. Sum vobis servus, non servilis. Quid vos michi? Immo et ego vobis? Plane, vos eritis mihi in patrem et ego vobis in filium. De cetero, Deus pacis et dilectionis vos et vestros in pace in idipsum conservet pater venerande. Amen.

Liber I