De contemptu canonum (Ratherius Veronensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De contemptu canonum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


De contemptu canonum

De contemptu canonum (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0522A

DE CONTEMPTU CANONUM PARS PRIMA.

136.0485C| Domino venerabili in Christo HUBERTO compraesuli RATHERIUS peccator.

136.0486C| Frustra oratoris urbanitati, reor, non incogniti vestrae, juxta sententiam illius niti, neque 136.0487A| aliud fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae, ipse quoque, qui id agere non desino, licet consentiam esse; insurgente contra me olim rebellium clericorum vesania, nec aliquid illius mihi, super quo cuidam dictum est; Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), officii, usque ad expulsionem 339 publicam relinquente, praeter chrismatis confectionem, et chrismandi quidlibet potestatem: subjecta pro copia recordationis dedi operam, pauca licet quantum ad rem, ex sanctis canonibus hic, inaniter quamvis alibi etiam deplorata [ f., deflorata], congerere. Quae postquam, domine, creveritis, intentionem pariter, pro qua tantum aggressus fuerim laborem, par erit agnoscere, et quo usque profuerit, censuisse. Est autem naeniarum 136.0487B| hujusmodi istarum exordium.

In canonibus apostolorum, cap. 39.

« 2. Omnium ecclesiasticorum negotiorum curam episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset. » Item (cap. 41): « Praecipimus, ut in potestate sua episcopus res Ecclesiae habeat. Si enim 136.0488A| animae hominum pretiosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum timore, omnique sollicitudine ministrentur. Ex his autem quae indiget ad suas necessitates, et ad peregrinorum fratrum usus, et ipse percipiat, ut nihil ei possit omnino deesse. Lex enim Dei praecipit ut qui altario serviunt, de altario pascantur (I Cor. IX, 13), quia nec miles stipendiis propriis contra hostes arma sustollit. » Item (cap. 40): « Nihil absque licentia episcopi agendum. »

Ex epistola Clementis papae (epist. 3, sub med.).

« Cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris et diaconibus, ac reliquis clericis attendendum 136.0488B| est ut nihil absque licentia proprii episcopi agant. Non utique missas sine ejus jussu quisque presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque ejus permisso agat. Similiter et reliqui populi, majores scilicet ac minores, per ejus licentiam quidquid agendum est agant: nec sine ejus 136.0489A| permisso a sua parochia abscedant, nec in ea adventantes morari praesumant. Animae vero eorum ei creditae sunt; ideo ejus consilio omnia agere debent, e eo inconsulto nihil. »

Item ex concilio Antiocheno, tit. 9.

« Unusquisque enim episcopus habeat suae parochiae potestatem, ut regat juxta reverentiam 340 singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub ejus est potestate. » Item, cap. 24: « Quae sunt Ecclesiae, sub omni sollicitudine et constantia bona, et fide, quae in Deum est, qui cuncta considerat judicatque, serventur. Quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis, cui commissus est populus, et animae quae intra ecclesiam congregantur. » Item, cap. 25: « Episcopus 136.0489B| ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse, quibus indiget, si tamen indiget, tam suis quam fratrum qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturus, ita ut in nullo qualibet occasione fraudentur juxta sanctum Apostolum dicentem: Habentes victum et tegumentum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8). »

Item ex decretis papae Gelasii, tit. 27.

« Sicut sacerdotis intererit integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem; sic clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. »

Item in can. Gangren., cap. 7 vel 8. 136.0489C|

« Si quis oblationes Ecclesiae baptismalis extra eam accipere vel dare voluerit praeter conscientiam episcopi, vel ejus cui haec officia commissa sunt, nec cum ejus hoc sit consilio, anathema sit. » Item: « Si quis dederit oblata Ecclesiae praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandum; et qui dat, et qui accipit, anathema sit. »

Item in can. Chalcedon., cap. 26.

« Quoniam quidam praeter dispensatores episcoporum facultates ecclesiasticas tractant, qui hoc fecerint, canonicis correptionibus castigentur. » Item cap. 8, De clericis qui sunt in ptochiis, monasteriis atque martyriis, quae sub potestate episcoporum uniuscujusque civitatis existunt: « Clerici qui praeficiuntur 136.0489D| ptochiis, vel qui ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub episcoporum, qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui 341 vero audent evertere hujuscemodi formam quocunque modo, nec proprio subjiciuntur episcopo: siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. »

Item ex epistola papae Urbani, cap. 2. 136.0490A|

« Res Ecclesiae collatae in editione erant antiquitus episcoporum, qui locum tenent in Ecclesia apostolorum, et sunt usque adhuc, et futuris debent esse temporibus. »

Item de xenodochiis et monasteriis tam monachorum quam sanctimonialium ex decretis concilii Eugenii papae, cap. 24, itemque iisdem verbis quarti Leonis papae, cap. similiter 23.

« Per sollicitudinem episcoporum haec, quorum dioeceseos existunt, ad easdem utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur; ut debiti panes, atque caetera petentibus revertantur, qualiter Deo vacantes, inopia, vel necessitatibus nullatenus occupentur, sed, omni expulsa cura, puris in Dei servitio valeant 136.0490B| mentibus permanere. »

3.

Haec dum inconsultius, utpote inutiliter garriens delatrarem, mecum ita coepi rursus rixari. Sed quid ritu stultissimorum quorumdam mille hoc astruere testimoniis, cum sufficiat unum, laboro? Interroga enim quemlibet, unde mos inoleverit ille, ut pastores vocentur Ecclesiae praesules. Nonne post typicam illam patriarcharum pascendi greges consuetudinem, et prophetarum ad nostrum id saeculum spiritaliter retorquentium vocem, summus ille pastorum princeps occurrit, et ait: Ego sum pastor bonus? (Joan. X, 11.) Et ut qui pastor est gregis Dominici, consequenter eumdem episcopum noveris esse, audi ex voce dicentis: Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum 136.0490C| animarum vestrarum (I Petr. II, 25). Eum in ordine sequitur [ id est S. Petrus] idem, quem episcopum instituere (dicam ut ita) gestiens, an se plus caeteris diligat, solerter interrogat: nimirum ut astruat, quia praecipua pascendi rationabilem gregem norma, vis est charitatis, dilectio videlicet Dei, et ejusdem sibi a Deo commissi dilectio proximi (Joan. XXI, 15). Qui cum ter interroganti, ter se illum diligere ipso profiteretur sciente, ait ter illi Dominus quoque: Pasce oves meas. Quod fuit utique dicere: Esto pastor ovium intellectualium, 342 id est, episcopus credentium populorum. Pastio sane illa utrum uniformis, an sit multiformis, corporalis, an animalis, sive utrumque, non a me quilibet praestoletur audire; interroget doctores illos praecipuos, 136.0490D| qui super Evangelia sanctos ediderunt sine mendacio libros. Si vero corporum aliquam ad eos curam, qui illius, cui primum hoc dictum est, tenent in Ecclesiis vicem, consentiunt pertinere; monstrent qualiter corporaliter sibi commissos quis valeat pascere, si unde eos debeat pascere, non permittitur saltem cognoscere. Et cum de oblationibus et decimis fidelium vivere tabernaculi custodes debeant Domini, hoc est Ecclesiae clerici; si nescit episcopus 136.0491A| quot decimani, quot mansi, quot modia tritici, quot congia vini tantis vel tantis sufficiant clericis ad victum utique et tegumentum; nonne convincitur aut non esse pastor, aut certe insipiens existere pastor, qui nescit utique ubi illa sint pascua, et ubi pecora conducere debeat suae praevisioni [ l. provisioni] commissa.

4.

Et, ut ad nostra, id est, proh nefas! saecularia redeam, cum rarissime videas gratis aliquos, [ supple sed] aut timore, aut confoederari amore, unde te verebitur, cui nihil vales auferre? Unde amabit, cui nihil potest conferre? Si ergo ad episcopum nihil de rebus pertinet, quibus clerici vivere debent; aut ipse eis non debet, ut animalem, ita et corporalem dare in tempore tritici mensuram, et, sicut Actus 136.0491B| continet apostolorum, non dividuntur singulis ab episcopo, vel quolibet alio ab eodem ad id officium instituto, prout cuique opus est, sed ipsi clerici dividunt inter se prout quilibet eorum potentior est (Act. IV, 35), et non juxta consuetudinem aliarum Ecclesiarum omnibus Ecclesiae clericis, sed juxta propriam voluntatem solis diaconibus et presbyteris debent, quae Veronensi Ecclesiae collata sunt, cedere; ut ditati videlicet habeant unde contra episcopum suum valeant rebellare, et ut dominentur caeteris, et ad sui auxilium per potestatem possint eos, cum volunt, compellere, et juramentum alteri, quem illi scilicet attraxerint, episcopo fidelitatis fecisse [ f., facere] jubere, et, si non obedierint, de Ecclesia eos ejicere posse; ut habeant quoque unde 136.0491C| filiis uxores, filiabus acquirant maritos, vineas et campos, postremo unde mammonae iniquitatis valeant deservire. Subdiaconi, acolythi, et caeteri in ordine clerici quid debent agere, unde vivere, pro qua re militare Ecclesiae, excubias custodire, flagella pro discendis litteris saltem perferre; cum interroganti Apostolo atque dicenti: Quis enim militavit suis stipendiis unquam? (I Cor. IX, 7) adhuc nemo responderit, ille 343 vel ille? Quanquam et illis, pro quibus litigo, non omnino ista mea placeat contra contemptores in hoc canonum rixa, quod duabus agunt tamen pro causis: una scilicet, ut hac occasione se possint a servitio Dei retrahere; altera, qua se quilibet illorum sperat tantum victurum, ut 136.0492A| quod modo patitur ab istis, hoc ipse inferat aliis; qua utique spe mille illorum decepti, et in hoc saeculo maximam pertulere indigentiam, et in alio verendum ne forte gehennam. Nam cum totius fraudis et perfidiae illorum hinc sumat scaturiginem insania, qui non dissimiles videlicet illis, de quibus dictum est: Qui relinquentes mandata Dei tenerent [l. tenetis] traditiones hominum (Marc. VII, 8), lege penitus canonica floccipensa, consuetudines tenent antecessorum suorum, reges utique aut interficientium, aut excaecantium, episcopos aut ignominiose vivere compellentium, aut, si hoc perpeti, ut noster iste, quivus illorum patienter nequivit, Scariotico jure, ut ab aliis pateretur, quod ipsi intulerant, fraudulentissime facientium; 136.0492B| quis eorum consuetudines sacris praeferat legibus, nisi quem Josaphat regi non terret illata hujusmodi sententia, dicentis: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Deum, amicitia conjungeris (II Paral. X, 2), etc. Illud quoque Apostoli: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt (Rom. I, 32). Hieronymi quoque: « Defendens iniquum destruatur; et poena simili damnetur convenit defensus et defensor. » Item: « Ne defendas injuste, ut fias alligatus juste, et subjectus poenae alienae; qui enim percutit malos in eo quod mali sunt, minister Domini est. » Item: « Homicidas et sacrilegos punire non est effusio sanguinis, sed ministerium legum. » Nota vero quod non dixerit interficere, sed punire, vigilanti utique usus sermone; sic enim alter: 136.0492C| Tunde, ait, latera filii tui, dum infans est; ad interfectionem autem illius ne ponas animam tuam (Eccli. XXX, 12). Dimitte, ait cuidam Dominus, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22): quod enucleare gestiens ait veriloquus expositor: 344 Mortuus mortuum sepelit, cum peccator peccatorem defendit, et ne ad emendationem reviviscat, falsitatis congerie obruit. Vae, ait per prophetam his etiam Dominus, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus (Ezech. XIII, 18). Qui sunt vero illi, nisi de quibus alibi dicitur: Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum? (Isa. V, 20.)

5.

Cavillator econtra: Quandiu apostolus gentium sum, ait Doctor egregius, ministerium meum honorificabo 136.0493A| (Rom. XI, 13). Tu e diverso quam egregie ministerium tui istius honorifices considera praesulis, qui eum mensurare triticum et vinum, nummos clericis dividere, et reliqua ritu Sardanapali illius debere contendis, qui cum rex maximi ac famosissimi illius imperii foret, imo esse deberet, pensa inventus est ancillis dividere. Cui econtra ipse respondeo: Quia si interiori percepisses, quae astruendi sunt causa isthic praemissa, intuitu, perpendere utique valuisses integro statu pontificalis honoris, pascendi gregem Dominicum depictum hic decentissime modum. Per presbyteros enim et diaconos, si tamen fideles inveniri poterunt, haec ab episcopo fieri oportere, non per ipsum episcopum, monstrata sunt: Quanquam et si necessitas 136.0493B| haec eum exsequi per seipsum compelleret, superbia non prohiberet; nequaquam hujusmodi in facto illum qui dixit, offenderet: Qui voluerit inter vos major fieri, sit omnium servus (Marc. X, 44). Sed non dedignetur talium quis Actus apostolorum, et Doctoris gentium epistolas relegere. Illic positum nempe inveniet apertissime, qui hoc praecipere, qui debeant facere. Passionem quoque beatorum Sixti atque Laurentii [ subaudi non dedignetur] revisere martyrum: in qua utique unus eorum introducitur alteri dixisse: « Accipe et distribue facultates Ecclesiae. » Alter distributis fideliter eisdem, cantatur dixisse: « Noli me derelinquere, pater sancte, quia thesauros tuos jam expendi. » Nota igitur et cape, si vales, quod unus eorum dixerit 136.0493C| facultates Ecclesiae, alter thesauros tuos; ille scilicet thesauros 345 eosdem asseverans Ecclesiae fuisse, pontificis iste, ut verbi gratia quod uxoris mariti, quod mariti uxoris. Quod si te hujusmodi vocabulorum scandalizat prolatio, audi ex epistola Evaristi papae 136.0494A| aliquid simile. « Ecclesiae, inquit, non licet dimittere episcopum suum, ut alterum vivente eo accipiat, ne fornicationis vel adulterii crimen incurrat. Nam si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit, vel desideraverit; aut per acerrimam poenitentiam suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat. » Nupta vero quid est, nisi maritata? Innupta quid, nisi marito non data? Ex his ergo in hoc veracissimi papae verbo, virum et uxorem, spiritalis tamen non carnalis connubii lege, episcopum fore et sibi delegatam Ecclesiam, si caetera non attendisti, vales agnoscere; et quae sunt istius, illius et esse, si tibi non desunt illae (Matth. II, 1), quas Dominus requirebat, aures spiritalitatis, ejusdem 136.0494B| jure perpenso, notare (Marc. IV, 9). Quod et saeculi promulgatae antiquitus leges, nisi fallor, videntur astruere. Quod enim ad episcopum immunitatum compositio pertineret, nisi suum illud, contra quod injuste quid actum est, sive, ut illic legitur, aliquid mali factum est, foret? Resipisce ergo, cessa tandem aliquando contra jus fasque nitens vesana loquacitas, et quod juste respondeas minime invento, digitum ori appone sacrilego.

6.

Ista dum alter ut Chremes tumido iratissimus ore delitigo (HORAT. ad Pison. vers. 94), coepi intra secreta cordis conari, si forte invenire valerem, generalis unde contigerit canonum iste divinitus promulgatorum adeo solis istis contemptus, ut neminem invenire eorum valeam curatorem, a vilissimo 136.0494C| utique Ecclesiae usque ad praestantissimum, a stultissimo usque ad illum qui sapientissimus affectat vocari, a laico usque ad pontificem, proh nefas! summum. Quae dum gemebundus deplango, neque 346 causam aliam prorsus invenio; consideratis 136.0495A| usque ad defectum animi omnibus, illa occurrunt. . . . . . Evangelica, in quibus specialiter ipse contemnitur Christus, praecepta, interminationes et opera: ut videlicet illud est, quod supra intuli, conquerens mihi a clericis praecipue contradici: id est, Si diligis me, pasce oves meas (Joan. XXI, 17): cum utique non probetur pastor animarum existere, qui Christum convincitur non amare. Amare vero eum negatur, qui praecepta illius non sequitur, cum in Evangelio dixisse idem legatur: Qui audit verba mea, et facit ea, ille est qui diligit me (Joan. XIV, 21). Interminationes vero malorum si referre universas contendo, totum necesse est Evangeliorum volumen revolvam, illum praecipue locum, ubi in Scribas et Pharisaeos atque hypocritas invehitur; quorum dum 136.0495B| scelera carpit, omnibus pseudopraesulibus istius quoque temporis (ministerium fateor imitari eos [ f. eorum] nisi desinant) contradicit. Opera vero illa sunt, quae et praesens facto de resticulis monstravit flagello (Joan. II, 15), et cum nuptias filii intraturus rex (Matth. XXII, 2) per significationem asseritur; et eum, quem non indutum veste nuptiali invenerit, post redargutionem ligatis pedibus et manibus mittendum in tenebras exteriores, id est gehennam, testatur. Omnem catalogum falsorum pontificum maxime damnaturus probatur, qui scilicet sine charitate, id est dilectione Dei, et amore sibi ad regendum commissi populi putaverunt ad se pertinere, quod illi primo propter eamdem charitatem fuit concessum, hoc Pasce oves meas: cum illic 136.0495C| praemissum fuerit, Si diligis me; quod utique convincuntur isti non fecisse, ac per hoc non pastores, sed lupi et hypocritae potius exstitisse.

7.

Post ista igitur tam ardua, tam facere nolenti contraria et impossibilia, praetermissis quae in lege Moysi et prophetis et psalmis habentur, et perinutiliter ab eisdem leguntur; quale est utique illud: Vae, quid cogitatis inutile? (Mich. II, 1.) Et Vae, et Vae 347 multoties pastoribus Israel (Ezech. XXXIV, 2), et illis atque illis; Et: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Matth. XXIII, 13). Et: Maledictus, qui opus Domini fecerit negligenter (Psal. CXVIII, 21); et illis atque illis, quae omnia sui offerent, sed nolentibus impossibilitatem; adest Apostolus, Cato veluti rigidus alter; et quasi omnigenam adimere 136.0495D| gestiat affectandi episcopatum audaciam, proclamat: 136.0496A| Oportet episcopum sine crimine esse (Tit. I, 7); et (quod amplius impossibile): irreprehensibilem esse, unius uxoris virum (I Tim. III, 2), etc. Quae hodie aure leguntur ab eisdem surdissima et obduratissima. Quam austeram indicibiliter eligendi episcoporum regulam illi nullo modo levigare curarunt, qui non semel sanxerunt: Ne bigami eligantur, vel recipiantur ad clerum. (Vid. decreta Siricii, Innocentii, Leonis, etc.) Si non vero ad clerum, quomodo ad sacerdotium? O vero utinam nec natus, nec visus, nec auditus, nec dictus ex iisdem fuisset centigamus, proh pudor! imo in finitimo . . . . . et hoc ullus. Quorum multitudo, id est, trecentorum decem et octo in ea congregatorum caterva, ipso quasi statu loquendi perterrefacere videatur uti audientium 136.0496B| universitatem; ipso Deo decrevit, ut historia prodit, praesente (Nicaen. cap. 3): « Interdicit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, non alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. » Rigidus vero Augustinus (POSSID. in Vita, cap. 26): « Nolo, ait, soror mea mecum sit, quoniam illa, quae cum sorore mea est, soror mea non est. » Dicente igitur Scriptura: Quia impius, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3); in profundo transgressionis tantorum jacens, et Psalmistam audiens clamantem: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Psal. CXVIII, 4); se autem sentiens 136.0496C| custodire nec parum, si desperatione obduratur, mirumne tibi videtur? praesertim si Jacobi moderari nesciat sententiam dicentis: Qui in uno offenderit, erit omnium reus (Jac. II, 10).

8.

Ecce causa, ecce occasio, quam saeculi praetendunt amatores, canonum transgressores, impossibile fore dicentes ut omnia, quae in canonibus leguntur, observentur, atque adeo plerique desperationis daemone acti insanientes: ut nuperrime hisce auribus hauserim, quemdam episcopalis ordinis, refellendi omnes Scripturas gehennam promittentes intuitu, de ipso Evangelio dixisse: Quod in pelle ovina scribitur, idem et legitur; quasi ut veritas, ita possit in Evangelio 348 et mendacium contineri. Nam et ego ipse quondam, cum imperiali praecepto 136.0496D| urgeremur Gardam obsidere castrum, et episcopi, 136.0497A| et clerici istius provinciae, non quidem religionis amore, sed laboris obtenderent odio, sui hoc ordinis minime fore, petulanti, ut saepe, respondi sermone: Ut non permittunt canones clerico pugnare, ita nec stuprare. Vae enim, ait quidam mentiri nescius, Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII, 23).

9.

Cum quodam etiam de intronizatione Leodici dum contenderem mea, conanti mihi auctoritate illam tueri Antheri papae, ille instabat capitula ista duo Sardicensis concilii opponendo I ( epist. sub init.). (Ex Dion. Exiguo ). « Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela, 136.0497B| funditus eradicanda est. Ne cui itaque liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa, qua hoc facere tentant; cum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem agant, ambire. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies severius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. Responderunt universi: Placet. » II. Item de iisdem episcopis, ut si per ambitionem sedem mutaverint, nec in exitu communionem laicam consequantur. « Osius episcopus dixit: Etiamsi talis aliquis exstiterit temerarius, ut fortassis excusationem afferens, asseveret, quod populi litteras acceperit; 136.0497C| cum manifestum sit potuisse paucorum praemio et mercede corrumpi eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum: omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Et si vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet. » Anxiari ego, nec avaritiae causa, vel superbiae me intronizatum 136.0498A| fateri, sed pulsum a propria sede [ id est a Veronen.] necessitate coactum adiisse tunc temporis piissimum nunc Caesarem gloriosissimum illum, super hoc consuluisse praesulum concilium; illos vero misericorditer me elegisse, et populi assensu conjuncto, fraternaliter intronizasse, utilitatis etiam occasione quod illorum sit, praetenderam. Cumque nec talibus illi silentium 349 imponere valuissem, auditu quodam comperiens, ignarus utrum veraciter licet eum fore uxorium, ampullatus potestate, licet non actu, hunc ei reddidi anapaestum. In Canonibus apostolorum, si tamen eos ut apocryphos non respuis, titulo legitur XVII, et concil. Laodicensi tit. I, in decretis papae Siricii tit. XI, in decretis Innocentii papae tit. XI et 136.0498B| XII et XIII, necnon et XXIX, in decretis quoque papae Leonis tit. II, praecipitur, ut bigami non admittantur ad clerum et, miserum me!, si non ad clerum, quomodo ad sacerdotium? cum non oporteat in nuptiis bigami saltem prandere presbyteros, concilio sic Neocaesariensi dicente cap. VII: Presbyterum in nuptiis bigami prandere non convenit; quia cum poenitentia bigamus egeat, quis erit presbyter qui propter convivium talibus nuptiis possit praebere consensum? De multinubis vero, quid in concilio eodem legatur, inquire tit. III.

10.

Cum alia atque alia respondere gestiens ritu garriret lymphatico, et inflatus hesterno venas, ut semper, laccho, ad tabulas insuper luderet alearias (VIRG. eclog. VI, v. 15), stomachatus iterum 136.0498C| ego: Ni canones apostolorum cum ipsis respueres apostolis, dicerem tibi in canonibus contineri eisdem tit. XLII et XLIII, quod episcopus, presbyter, et diaconus aleator et ebriosus, ut tu, esse non debeat; et si fuerit, aut desinat, aut deponatur. Quod non licuerit quoque tibi a tua ecclesia plus tribus hebdomadibus deesse, conc. Sardicensis tit. XV, quaere. Utrum liceat etiam tibi, ut a majoribus 136.0499A| ad minora veniam, canes ad venandum, vel accipitres ad aucupium, quibus utique abundas, habere, pariter vide. Et si liceat tibi saecularia negotia, id est, causas aliquas saecularibus solummodo exercendas, considera tam in apostolo quam in canonibus exercere: et sapientiorum te fraternalem clementiam reprehendere desine. Et ista quidem a me dicta, seu potius cogitata sufficiant.

11.

Audita vero ut referam, comperi ipse ejusdem ordinis duos, unum lorica, alterum amica pro tempore utentem, alterutrum vero se reprehendentem. 350 Sed uni canon respondebat Apostolicus: « Episcopus, presbyter et diaconus, qui in quacunque seditione arma tulerit, ab omni coetu Christianorum deponatur. » Alteri vero canon: 136.0499B| « Episcopus, presbyter et diaconus, si uxorem duxerit, pellatur (Conc. Neocaes. c. 1). » Expertus sum talem, qui ante ordinationem adulterium perpetravit; postea quasi continenter vixit; alterum qui post ordinationem uxorem duxit; et iste illum, ille istum carpebat. Quibus tamen ambobus Doctor gentium, quasi uni licet, clamabat isti utique propter inanem continentiae suae jactantiam; alteri propter ductum uxoris illicitum: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te exspectat. Tu vero thesaurizas tibi iram in die irae et retributionis justi judicii Dei (Rom. II, 4). Isti: Noli altum sapere (Rom. XI, 20.) propter praesentem utique continentiam, sed time propter praeteritam incontinentiam, nec aliqua satisfactione probabiliter deletam, quamvis omissam. 136.0499C| Alteri vero: Neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Et potuit fieri, ut istiusmodi ambo simul educati, pariter edocti, in pubertate exstiterint alterutra cognitione lascivi; ac sine examinatione ad praesulatum cum fuissent provecti, unus eorum affectaverit mulierositatem, alter belligerationem? Nemo illorum nec nominandi. Forsitan usus abdicaverit turpissimam foeditatem. Quibus canon uno capitulo distinctim propria tribuit, cum isti dicit: Presbyter, qui post ordinationem uxorem duxerit, deponatur (conc. Neocaes. c. 1). Alteri vero: Amplius autem pelli debet, si adulterium perpetraverit (Ibid.). Ambos vero condemnat uno capite, id est IX, ex Nicaeno concilio ita: Si qui sine examine sunt provecti, vel cum discuterentur, peccata sua confessi 136.0499D| sunt; et homines contra canones commoti manus confessis 136.0500A| imponere tentaverunt, tales regula non admittit: quia quod irreprehensibile est, catholica defendit Ecclesia. Item concil. Neocaesariensi cap. IX: Presbyter si confessus fuerit quod ante ordinationem corporali peccato deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum. Maxima, fateor, legis austeritas. Miserum enim me! Quid, si post ordinationem continenter 351 vixerit, non poterit saltem propter studium bonum, placendi utique Deo, oblata sacrare?

12, 13.

Secundus tamen dupliciter convenitur, cum praeter superius [ subaudi dicta] hoc se sentit condemnari capite. « Episcopus, presbyter et diaconus, qui in quacunque seditione arma sumpserit, ab omni coetu Christianorum deponatur. » Istud autem, 136.0500B| quod ex omnibus levioribus, ut videlicet illud est de alea, ebriositate, aucupio, atque venatu, ducitur hodie levissimum, ut quasi propter fidelitatem sui senioris malit presbyter loricatus praeliari, quam perjurus vocari; cum tamen perjurium gravissima poenitentia, istud vero nulla expiari dicatur. Forte vero ex isto hic praelibatorum numero, id est, horum alicui scilicet dixisse, cum non dixerit, visus est Dominus: Si diligis me, pasce oves meas (Joan. XXI, 17); cum utique illum minime probentur diligere. Quos repellere potius, quam eligere, videtur Apostolus a sacerdotio, cum dicit: Oportet episcopum sine crimine esse (Tit. I, 17); vel expressius: irreprehensibilem, unius uxoris virum (I Tim. III, 2). Quem cohors illa Christi militum veluti quemdam 136.0500C| sequens signiferum, praecipit, ut non bigami admittantur ad clerum. Si non bigami vero, qualiter multigami? Si non ad clerum, quomodo ad sacerdotium? Pone tamen quemlibet eorum forte bigamum ante clericatum, forte in clericatu exstitisse lascivum; inde post sacerdotium multinubum, bellicosum, perjurum, venatibus, aucupiis, aleae, vel ebriositati obnoxium, expeti qualibet occasione ad apostolicatum Romanae illius sedis, ubi scilicet solet consuetudinaliter ordinandus moneri: Vide ne aliquam promissionem tuis electoribus feceris. Scito quia Simoniacum et contra canones est (sup., n. 8). Iste igitur si illegalitate publica (Osio illo supra taxato, cum omnibus sibi ex eodem concilio Placet, Placet condemnantibus, viriliter resistente) forte 136.0500D| fuerit in apostolica sede locatus, quod utique patienter, 136.0501A| ut plurima, permittere valet longanimis Deus; quem si ego 352 adiero veluti injuriatus ad juris ministrum, et ille nisus injurias vindicare meas, imo talia prohibentis Dei, et sanctorum Evangeliorum, apostolorum, apostolicorumque virorum, canonum et decretorum, ei apostolicae auctoritatis miserit litteras; nonne ille, qui me tam sacrilege injuriavit, sed non adeo ut iste Deum, et omnia jura tam divina quam humana; si quidem ille me homunculum unum, iste totum penitus mundum; ille unam adulteravit Ecclesiam, iste eamdem et omnes per universum orbem diffusas, ut dixi vero, si mei causa aliquid ei durius saltem mandaverit, nonne illico ille poterit ei rescribere illud de Evangelio: Quid autem vides festucam in oculo 136.0501B| fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? (Matth. VII, 3.) Et quod pirata quidam super Gangem fluvium Alexandro Magno respondisse narratur; quem captum cum rex torvo respiciens vultu ita fuisset allocutus: Latro pessime, quid nos non sinis quiescere? Ille magnum coepit cachinnum emittere. Miratus oppido rex cum sibi astantibus: Rides? ait. Ille, Et equidem juste. Rex item: Quare? Quia tu cum sis, ait, fur furum, praedo maximus, omnium latro atrocissimus, ab ipso Oceano in fines Orientis qui omnia depopulasti regna; latronum universorum conditor; me latronem appellas, qui cum una monoxyllula dorso meo advecta, et in flumen immissa, parum quid ab isto littore rapio, id est, aut chlamydem alicujus, aut tantummodo frenum (vid. 136.0501C| AUG., l. IV de Civ. Dei, c. 4). Risu rex cum omnibus emoriri, et sapientissime locutum fateri. Sed non faciet, non mittet ei litteras quidlibet durius continentes; non damnabit, non excommunicabit pro tali facto aliquem; pares enim animos disparilitas non dividit voluntatum, cum similitudo desideriorum aequalitatem gignat semper effectuum, et humanae amicitiae pares animos, et non dissimiles expetant voluntates. Scriptum est enim de talibus in descriptione membrorum capitis diaboli, vel vasis illius Antichristi: Membra carnium ejus adhaerentia 136.0502A| sibi (Job XLI, 14). Sub squamarum quoque 353 specie de satellitibus ejus: Una uni conjungitur, et ne spiraculum incedit per eas (Ibid., v. 7). Universorum quippe nequitia quo sibi congruentius jungitur, eo contra Dei justitiam fortius armatur. « Nam, ut beatus ait Gregorius, sicut multum nocet, si unitas desit bonis; ita valde est noxium, si non desit malis. » (GREG., MORAL. in Job, l. XXXIV, c. 4.) Quod probatum est in causa Pauli apostoli; quem cum unanimiter tam Pharisaei quam Saducaei fuissent aggressi, ille divisione in eis missa, dicendo: Viri fratres, ego Pharisaeus sum (Act. XXIII, 6), et a Pharisaeis est adjutus, et a Saducaeorum impugnatione defensus; divisa utique turba, quae eum premebat unita, illaesa Pauli exiit innocentia.

136.0502B|

14.

Est et alia in hac re auxilii mei diffidentia, Domini utique ubi habetur sententia: Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat (Joan. X, 10). Quis vero ille est fur, nisi ille de quo idem ait: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille est fur et latro (Ibid. 1). Quod est vero ostium, nisi de quo canit Psalmista. Etenim benedictionem dabit legislator (Psal. LXXXIII, 8): qui de se utique profitetur: Ego sum ostium (Joan. X, 9). Qui tunc benedictionem solummodo pontifici ordinando largitur, cum per legem a se latam eligitur. Ovile vero ipsam congregationem fidelium esse, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), Petro innuit dictum. Aliunde vero est ascendere, non legaliter introire. Ascendisse vero potius, quam intrasse convincitur ille, de quo in 136.0502C| canonibus dicitur: Si quis potestatibus saecularibus usus, per eas ecclesiam obtinuerit, deponatur; et segregentur qui ei communicant (can. Apost. 31).

15.

Consideret igitur prudentia illa vestra, Domine, quae, ut fertur, universali est digna praeferri visa Ecclesiae: consideret, inquam, anne sit iste evidens ascensus, eum dicitur talis saecularibus potestatibus usus; sed deponi illius judicatur judicio, qui ait in Evangelio: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11). Nota vero, quod non dicitur, omnis qui exaltatur, humiliandus, sed is qui se ipsum exaltaverit, 136.0503A| id est, extulerit, vel dignum aestimaverit ipse. Aliunde vero est aut ritu Simoniaco, aut quavis alia illegalitate ascendere. Fur vero vocatur ob ingenium; latro propter vim atque rapinam. Quid vero jure quilibet talium idem naturaliter debeat agere, promptum cuilibet est iterum eadem auctoritate dignoscere. Ait enim: Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat (Joan. X, 10). Quid vero furatur? Verba legis primitus Dei, occultando utique, 354 nec decretaliter proferendo: inde res ecclesiae alterius debitas juri. Mactat vero animas diabolico ventre condendas; ut econtrario alteri dicitur: Surge, Petre, macta, et manduca (Act. X, 13), id est, a paganitatis vita exime, et in Christianitatis ventre reconde. Perdit vero: quem potius quam seipsum 136.0503B| primo? hinc demum sequaces. Talem ergo, qui ut adjuvetur, adierit, ne ab ipso ei potius noceretur [ l. noceatur], suadeo, viderit. Mansuetioris enim hujusmodi si forte est animi, si apud illum ecclesiae est alicujus, ut uxoris, accusatus invasor; idem et se reminiscens fecisse, timet audire: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). O quam vero non est sine peccato, qui Gieziaca est lepra percussus; qui cum Simone Mago damnatus; qui multigamus; qui, cum omnes mulieres dioecesis suae ipsius spiritales sint filiae, cujuslibet forte earum corruptione pollutus; qui multimode a sanctis canonibus redargutus, nec ullo modo correctus. Is vero si veretur corripere minuscule aliquem criminosum, censesne eum reprehendendum? 136.0503C| O major tandem, perlepide Flaccus cantitat noster: O major tandem parcas insane minori.

16.

Quale est autem illud, quod talis nec Deum ipsum Dominum vocare ipsius astipulatione permittitur, ipso dicente: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico? (Luc. VI, 46.) Vel Deum [ subaudi vocare], eodem per prophetam ita conquerente: Si Deus ego, ubi timor meus? (Malac. I, 6.) Neque patrem, prosequente: Si pater ego, ubi 136.0504A| amator meus? (Ibid.) Ejus praecepta vel annuntiare cum Psalmista compescatur monstrante: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX, 16.) Nihil quoque sanctificare valere, Scriptura ita testante: Quod tetigerit immundus, immundum erit (Num. XIX, 22). Cum vero sacerdos a sacro et dato compositum gestare videatur vocabulum, miserum me! sacrum quomodo fieri, vel saltem valet putari, quod est immundum; mundum vero, quod tetigerit immundus, contra assertum illius, qui est singulariter mundus, et sine quo memo est mundus, quomodo valet saltem putari? Hic tamen suffragari videtur, quod Baptista Domini sibi testatur divinitus intimatum, id est: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu 136.0504B| sancto (Joan. I, 33), id est, qui baptizatis tribuit Spiritum sanctum 355. Quid tamen faciemus, si de illo singulariter hoc est dictum mysterio? Fac tamen de omnibus hoc et dicatur. . . . . . qualiter conceditur hoc cuilibet alteri ministrare, qui non creditur inde gustare. Habes enim Apostolum ita dicentem: Qui manducat et bibit corpus et sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29). Indigne vero illum sancti definiunt doctores Eucharistiam accipere, qui eo tempore praesumpserit communicare, quo deberet poenitentiam agere; quod scilicet convincitur parvipendere, qui, quod sequitur, surda percipit aure, id est, Si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur (Ibid., 31). Dum enim in praesenti nobis nimium parcimus, 136.0504C| ne nobis in futuro vel parum parcatur, efficimus.

17.

Ecce unde contemptus iste generalis emerserit hodierni saeculi canonum, imo Evangeliorum et omnium Domini praeceptorum, cum videlicet quis autumat nil sibi prodesse, si observet minora, qui se novit contempsisse majora. Quid enim hac lege refert [ Vulg. affert, male ], si non habeat quis canes ad venandum; et abundet meretricibus ad stuprandum? Si ad sui et aliorum defensionem non capiat arma, et ad sui multorumque perditionem criminosa committere 136.0505A| non desinat facta? Si non percutiat fideles delinquentes, quod et canonibus interdicitur, pugno vel baculo; et adulterinae absolutionis, largitionis, vel certe benedictionis flagello, aut pessimorum actuum interficiat illos exemplo? Cum vero Scripturarum ubique taciturnitas vituperetur asserto ad id ordinatorum officii, praedicatio vero in tantum jubeatur et laudetur, ut etiam omnibus, id est, nec saecularibus exceptis, per prophetam dicatur: Qui audit, dicat, Veni (Apoc. XXII, 17); et per Jacobum 356 apostolum: Si quis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire dedet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvat animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum suorum (Jac V, 19). Ubi scilicet nullus excipitur; 136.0505B| sed qui hoc fecerit, tali remuneratione ditandus asseritur ut et animae fratris salutem operatus, et suae consecutus dicatur: et alia atque alia probent exempla, Dominum non modo jubere verba et justitias suas enuntiari, sed et facientibus praemia polliceri: non facientes vero vehementer redarguere, et ab eis illorum sanguinem, id est, peccata, vel animas requirendas, quos non monendo correxerunt, minari: quale illius existere, vel quantum possit, pensemus delictum, quem ad enuntiandas justitias suas computat tam esse, ut increpatione compescatur, indignum? Ne igitur suspensi erremus, quae sequuntur cernamus, et causam illico invenimus: Tu vero, ait, odisti disciplinam, quam non obstat legem intellexisse canonicam, et projecisti sermones 136.0505C| meos post te (Psal. XLIX, 17), id est, tuum arbitrium, consuetudinem vel arbitrium praeposuisti legi meae. Et quomodo? Si videbas, inquit, furem, currebas cum 136.0506A| eo (Ibid., 18), id est non observabas quod per Apostolum mandaveram, id est, Manus nemini cito imposueris, neque communices peccatis alienis (I Tim. V, 22). Et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18), et videlicet defendendo, et privilegium eis, quod utinam nunquam expertus fuissem, ut in adulterio eodem firmiter valerent durare, praebendo. Os tuum abundavit malitia (Ibid., 19): auctoritates ad hoc falssissimas, quod utique tibi liceret, quod nunquam alicui licuit, congerendo. Et lingua tua, hoc astruendo, commiscuit dolos. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris (Ibid.) 357 utique coepiscopum legaliter institutum; aut quemlibet Christianum; filium scilicet matris tuae, id est catholicae Ecclesiae, cui utique nullum majus poni valet 136.0506B| scandalum, quam ut adulterum sortiatur episcopum, et loco pastoris accipiat lupum.

18.

Haec cum faciunt homines, non ad utilitatem audientium annuntiant justitias Dei, sed ad perditionem verba Domini, sinistra scilicet interpretatione corrumpentes, et renitentem ad se Scripturam trahentes, faciunt illi; et tacet Deus, id est, nullum eis contradictorem adversari permittit. Sed audiant quod sequitur, et postea, talibus relictis, sacrificio laudis honorificent Deum; verba scilicet legis Dei amplectenda, tremenda, atque sequenda, primum exemplis, deinde verbis annuntiantes. Illic enim, id est, in sacrificio laudis Dei, iter est ad salutare Dei (Psal. XLIX, 23), id est, ad Jesum Christum Dominum nostrum perveniendi; nimirum in laudibus 136.0506C| Dei, quas paginae continent Scripturarum, invenimus quid sequi, quid agere, quid debeamus cavere ac sperare. Securus ergo quilibet, quamvis peccator, 136.0507A| Dei justitias enarret; si non disciplinam Dei, quae est utique promulgatio canonum, odit; si suam constitutionem praeceptis non anteponit illius; si furem ipso intuens demonstrante, non currit cum eo, id est, non consentit ei, vel defendit eum; si cum adulterantibus verbum Dei, et canonum scita contemnentibus, partem suam non ponit; si os ejus non abundat malitia contra rectitudinem legis loquendi, et lingua ipsius non miscet dolos quemlibet decipiendi; si sedens in cathedra judicandi adversus fratrem non loquitur suum, nec aliquod ei apponit in via Domini offendiculum. Nam si fecerit talia quivis, taceat illi quanquam Dominus, id est, tacere, contradicere aut nescientes, aut non valentes, aut non ausos permittat, ne aestimet propterea, 136.0507B| quod ei sit similis in voluntate, id est, ipsius facta approbet Dominus. Arguetur enim quandoque, et statuentur opera, et intentiones illius contra faciem ejus. His tamen tam in nutantem, praeter alia et alia, quae hinc dici possunt, constantibus, sciendum neminem ideo ab enarrandis justitiis Dei 358 compesci, ut sileantur; sed ut et sincere dicantur, et ab eo narrentur, qui eas diligit, et custodire pro posse contendit. Cum enim quotidie audiamus: Dixit Jesus discipulis suis; ille veraciter est discipulus Jesu, et illi loquitur Jesus, qui diligit disciplinam Jesu. Nam cum de talibus ipse dicat: Qui est ex Deo, verba Dei audit (Joan. VIII, 47), de caeteris quid sentiat, subdit: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Ibid.). 136.0507C|

19.

Quam vero ista de psalmo hic praelibato longe sint ab eo, qui nulla suffultus est potestate; vel quam propria illi, qui plurima praeeminet auctoritate, lector prudens valet advertere; qualis est utique (Confer not. 733) ille, qui reus forsitan talium, apostolicae dignitatis occupare non formidat, ut jam contigit, proh nefas! editum (locum). Cui enim nec ordinationis legalitas, nec conversationis suffragatur honestas, et illi magis congruens mentis et corporis deest integritas, si praedicationis illi interdicitur, non mireris, auctoritas, cum et ministrandi Domino interdicatur illi potestas. Loquere enim, ait Dominus Moysi, ad Aaron fratrem tuum; et dices ei: 136.0508A| Homo sacerdos de semine Aaron, qui habuerit maculam, non offeret panes Domino Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus (Levit. XXI, 17, 20). Subjungensque: Si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi aut torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, si ponderosus (Ibid. 18). Cujusmodi igitur stuporis insensibilitate, vel amentia illius obdurentur praecordia, consideret prudentissima urbanitas vestra, qui intelligens, ista omnia moraliter Gregorio ac spiritualiter exponente (Pastoral. curae part. I, cap. ult. sub init.) non visceratim compungitur, sibi praecipue si aliquid horum in anima cernit inesse. Cui vero omnes hae pestes dominantur, a sacerdotio aut affectando aut retinendo si non compescitur, 136.0508B| quid de eo vestrae dominationi videtur? Si enim caecus mente quilibet est; si per imbecillitatem animi claudicat, et viam vitae ambulare gressu non valet aequali, quamvis videat illam; si parvo naso, id est discretione modica, bona malis coaequat, aut forsitan praefert; si grandi quidem, sed torto est naso, id est si discernendi subtilitate eatenus pollet, ut 359 fraudulentus adeo sit, ut bausiator vulgo dicatur; si fracto pede vel manu, de virtute in virtutem, ut illi qui visuri sunt Deum deorum in Sion, ambulare, vel bonae operationis nil efficere valet (Psal. LXXXIII, 8); si gibbo terrenae sollicitudinis nimium pressus, his solummodo, quae calcantur, intendit incurvare; ut transeamus daemones, cujus animae dicere non desistant miserrime, ab his 136.0508C| utique, quae agenda fuerint, mente cernendis; si albugine obcaecatur superbiae, sapientem se utique aut justum aestimans fore; si carnalis petulantiae scabies illi jugiter dominatur; si impetigini avaritia eum possidet similis, quia cum animam immaniter dehonestet, si adipiscitur in terra quod cupit, nullum de eo sentit, quod in coelo perdit, dolorem; si genitalium adeo devastetur lascivia, ut etiam cum non exercet illam opere, ab hac non recedens cogitatione, ponderosi nunquam ritu quiescat; offerre panes Domino qualiter praesumit, qui prohiberi se ab eo, cui debent offerri, quotidie audit?

20.

Omissis ( l. autem) enim caeteris, tres tantum 136.0509A| de istis reprobationum causis, hic [ l. utique] uti ponere non fit onerosum. Si albuginem saltem habet in oculo, si jugem in corpore scabiem, vel si est ponderosus, nonne satis est reprobatus? Ista enim tria, cum utrumque, id est, et spiritalem, cui resistit Deus, superbiam (Jac. IV, 6), et corporalem, cujus ignis succensus esse in furore Domini dicitur (Deut. XXXII, 22), significent corruptelam; quem non conturbent in sese recognita, quem non perterrefaciant audita? De his enim duobus beato Job de diabolo dicitur: Sub umbra dormit in secreto calami, et locis humentibus (Job XL, 16). Uni eorum resistere, ut diximus, dicitur Deus, alterius ignis in ipsius asseritur furore succensus. Unum illorum ex archangelo fecit diabolum 360, alterum ex eo, qui filius per 136.0509B| gratiam existendo, patrem ipsius praecepto appellare promptissime debuerat Deum, ob vitae immunditiam filius appellatur diaboli: utar ut hic auctoritate Zenonis beati, in sermone videlicet quem de Juda patriarcha, et Thamar nuru ipsius, more suo luculentissime fecit, dicentis: Omnium corrupte viventium diabolus pater est (lib. II, tract. 14). Et o quam non manducat verendam carnem Domini, nec bibit ejus sanguinem [ subaudi is], in quo diabolus per tria ista vitia, hoc est, superbiam, hypocrisim, atque luxuriam requiescit, licet communicare cum fidelibus videatur, Domino dicente: Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. V, 57); cum et per conversionem ita hoc possit resolvi: Qui in me manet et ego in eo, 136.0509C| ipse manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum. In quo enim Deus manet, et ipse in Deo, quomodo in eo diabolus dormire possit non video. Dormit vero in eo qui per hypocrisim vel elationem umbrosus et vacuus, per luxuriam existit humectus. Quid ergo manducat, quando communicat? Judicium si respondes (I Cor., II, 20), Apostolo connives, et intelligere me pariter commones, quia pro eo judicabitur, id est, damnabitur, quia cum indignus existeret, Christi est ausus carnem manducare, et sanguinem bibere; ac propterea quod debuerat illi fore salvatio, est factum damnatio. De substantia vero corporali, quam sumit, cum sit mea nunc quaestio, 136.0510A| mihi nunc quoque ipsi loquar, ita succumbo. Cum sit enim digne sumenti vera caro, panis licet, quod olim fuerat, videatur, et sanguis, quod vinum; indigne sumenti, id est, non in Deo manenti quid sit, nedum dicibile, incogitabile fateor mihi, 361 et Altiora te ne quaesieris, et profundiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22), dictum [ id est puta] putare hinc quoque mihi.

21.

Sed audiamus quid inde quidam, id est, Joannes dicat Chrysostomus: forsitan enim conjectare hinc aliquid poterimus. « Nemo, inquit, sit Judas in mensa. Hoc sacrificium cibus est spiritalis: nam sicut corporalis cibus, cum ventrem invenerit adversis humoribus occupatum, amplius laedit, magis nocet, nullum praestat auxilium; ita et iste spiritalis 136.0510B| cibus, si aliquem repererit malignitate pollutum, magis eum perdet, non sua natura, sed vitio accipientis. Pura igitur mens in omnibus, pura cogitatio, quia et sacrificium purum est. Sanctam igitur animam tali sacrificio praeparemus. » (Tract. 61 in Joan.). Augustinus quoque: « Quod accepit Judas bonum fuit, sed malo suo bonum accepit. Non ergo mirum, si datus Judae panis Christi, per quem manciparetur diabolo; cum videas econtrario datum Paulo angelum diaboli, per quem proficeret in Christo (Tract. 62, suh init.). » Hoc itaque mihi sensu videtur idem esse hoc sacrificium bono quod malo, digno quod indigno; sed non idem praestare. Digno videlicet quia vitam, indigno quod tribuit mortem: digno quod gratiam, indigno quod iram; ita enim et continet 136.0510C| Psalmus: Adhuc, inquiens, escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos (Psal. LXXVII, 30), de manna utique referens fastidito; quod intelligi minime obstat de sacrificio Domini indigne accepto, cum et Judae hoc demonstret perditio, ei in sermone Domini aliquid subintelligi oportere: hoc est, Qui manducat carnem meam digne, et bibit meum sanguinem digne, in me manet et ego in eo (Joan. VI, 57). Quod si ita est, videndum quibus dicatur: Venite ad Bethel, id est domum Dei, et impie agite, et sacrificate de fermentato laudem (Am. IV, 54). Nam de digne oblato sacrificio, quod caro sit, nihil haesito. Christi Apostolus attamen 136.0511A| cum et de eo dixisset: Itaque epulemur, subjunxit, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae (I Cor. V, 8). In quibus nimirum verbis omnis malivola extruditur, tam a sumpturis, quam a porrecturis corpus et sanguinem Domini, intentio. Cum vero illa specialissime oratione consecretur oblatio populo porrigenda, ubi Deo dicitur: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 8); qui filius corrupte vivendo exstat diaboli, 362 ut Zeno sanctus affirmat, quid cogitet quantum se metiatur, alii committo perpendere; nam non sufficio ipse. Considerari sane in psalmo valet facillime, quam in his duobus, id est, superbia atque luxuria, alterum ex altero pendeat, cum Psalmista expostulet: Non veniat, inquiens, mihi pes superbiae 136.0511B| (Psal. XXXV, 12): hoc est, non conculcet in terra vitam meam jactantiae daemon (Psal. VII, 6), terrena me solum ambire suadens. Ubi et sequitur: Et manus peccatoris non moveat me (Psal. XXXV, 12): spiritus utique fornicationis, qui, ubi cenodoxiae spiritus cor religiosi cujuslibet occupaverit, statim corpus illius libidinis agitat motu. Commotus igitur cur operetur iniquitatem, monstratur, dum subditur: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem (Ibid., 13). Ubi? In superbiam primum, hinc demum in luxuriae voraginem. Et quare? quia expulsi sunt (Ibid.), inquit. Unde? a gratia Dei: et ideo non potuerunt stare, indignissimi Eucharistiam facti gustare, Domino taliter intercedente: Quicunque manducaverit de carne sacrificii, quod est Domini, et immunditia 136.0511C| ejus super ipsum est, peribit anima illa de populo suo (Levit. VII, 20, 21).

22.

Sed cum scriptum sit quia nihil in terra sine causa fit (Job V, 6): causam ipsam (non diffiteor) videre videor plerumque ita posse contingere. Pone quemlibet nobilium scholis tradi; quod utique hodie magis fieri ambitu videtur episcopandi, quam cupiditate Domino militandi: ecce pes unus superbiae, parentum scilicet elata voluntas. Is cum adolescere coeperit, aut de ipsa nobilitate, aut de quovis intellectus acumine, aut fortassis pulchritudine corporis, aut quia sit ei, ut de quadam refert Hieronymus, cygneo canore vox forsitan dulcior, incipit insolescere. His igitur daemonicis superbiae pedibus 136.0512A| concultatus enervatur, et propter jactantiam, ut ille primus in aerem crassiorem, ita iste in lasciviam prosternitur turpiorem. Hinc demum non tam bigamus, quam multigamus effectus, sine examinatione provehitur ad sacerdotium, quod occasio sequentium omnium usque ad perditionem animarum est profecto malorum. Cum enim hi ex saecularibus, qui non penitus sunt litterarum expertes, secunda in Pentecoste feria audiunt dixisse Jesum discipulis suis, utique et illis qui tunc erant, et istis qui modo non ejus disciplinam, doctrinam scilicet, correctionem, necnon et interdicta odio habent: Qui non intrat per ostium 363 in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan. X, 1): nec mentiri non potuisse non ignorant Veritatem; non consequi 136.0512B| quoque, ut qui fur est, esse possit pariter pastor: ovile vero intelligunt esse Ecclesiam, quae utique oves continet illas, quae erunt in judicio ad dexteram statuendae, quamvis et [ id est in Ecclesia] illic mistae sint iis, qui ad sinistram erunt locandi, quibus et perpetuum nunquam deerit vae. Pastorem legalem [ l. illegalem], episcopum furem, pseudopraesulem vident; quid de ejus curant provisione, quem cognoscunt non patremfamilias posuisse, sed ipsum latrocinaliter se imposuisse? Quid de ejus benedictione, quem sciunt maledictum esse, Gregorio testante, quia benedictio illi in maledictionem vertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus, promovetur. Cujusmodi vero sectae haereticus? Illius utique, illius, de cujus auctore legimus Petrum dixisse: Pecunia 136.0512C| tua tecum sit in perditione, eo quod aestimasti donum Dei pecunia possideri (Act. VIII, 20). Cum vero communicans haeretico, sit et ille haereticus; quid rogo faciendum, quid cogitandum, quid aestimandum de talibus? Excommunicatio vero illorum quam [ id est quantum] potest ab illo timeri, qui excommunicatos eos non semel, sed millies canonicis non nescit legibus? Consecratio quantum amplecti, dicente Domino: Quod tetigerit immundus, immundum erit? (Num. XIX, 22.) Damnatio quantum vereri, suadente Christo: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam, hoc est, meretricem, lapidem mittat (Joan. VIII, 7)? Nam isti sunt praecipue qui meretriculas jubent ad stipites excoriandas ligare. 136.0513A|

23.

Memini me in Rheno bicorni tantum pertulisse quondam pavorem, cumulis utique ad instar collium ebullientibus fluctuum, ut Euxino freto majus habuisse putaverim nullum: sed cum nautas fiducia peritiae navigandi jocari vidissem, metu amisso, audaciam [ subaudi memini me] sumpsisse non modicam. Hoc itaque ut uti hic non incongruum judicetur exemplo, si saeculares ad tanta divini terroris quae isthic depinxit tonitrua, quae legentes intelligere nos negare non possumus, vidissent expergisci, utcunque nihilominus et illi timerent. At cum nos videant ridendo ea quoque legere saepe, et tam obstinate adversum talia, tamque audacter resistere, et rebellione contra Deum publica obdurari; si Illi talia non curant, mirumne alicui: potest videri? 136.0513B| Illi nempe quid dicatur, nedum intelligant, utrum vere dicatur ignorant. Unde et excommunicationes nostras cum absolutionibus parvi ducunt, quia, quantum intelligere possunt, et nos a sanctis canonibus excommunicatos cognoscunt, et ligatum neminem ligare vel absolvere posse arbitrio proprio 364 comprehendunt. Ad praedicandum sane cum inaniter pervenitur: quamvis dixisse Dominus recolatur: Quae dicunt facite, quae autem faciunt nolite facere (Matth. XXIII, 3); Apostoli tamen exaggerando sermonem quid dicere possint, non sibi credunt deesse. Quid praedicas non furandum, spoliando pauperes, ut locupleteris, pejus omnino furaris (Rom. II, 21). Qui dicis non moechandum ullo modo, mille modis in actitando pejus moecharis (Ibid., 22), multinubus 136.0513C| dum quoque non esse vereris. Quid tamen inde proveniat, non a me discere quivis expostulet. Gregorium audiat: Causa, inquit, ruinae populi sacerdotes mali. Qui utique, nisi eos contemnerent canones, imo nisi prophetica, evangelica, et apostolica pro nihilo ducerent dicta, nullus saecularium tam ea parvi duceret vesania, sed omnes a nobis tam studiose venerata, omnino cognoscerent veneranda. Venerarentur vero a nobis utcunque, si diligerentur. Diligerentur autem, si non illa tam sancita fuissent austere, quae contraria sunt libidini ac luxuriae maledictae, cujus detestationem nemo litteratus, etiamsi velit, permittitur ignorare. Omnes vero eam odisse, voluptatem vero ipsius diligere, quamvis gehennae suspectu multi eam cavere; 136.0513D| ac per hoc adversarium nobis sermonem divinum in via praesentis temporis, Christo testante, exsistere.

24.

136.0514A| Sed velimus nolimus, ipsos legis Dei, quos modo tam obduranter odimus atque contemnimus, libros habebimus judices, ipsos accusatores, quos haberi oportuerat defensores. Scriptum est enim: Judicium sedit, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10): quod quamvis et de conscientiis singulorum valeat intelligi; sciendum ex eo, quod in libris continetur, omnes judicandos. Monstrat Propheta alius, dicens: Conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans, et dixit ad me: Quid tu vides? Et ego dixi: Ego video volumen volans; longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur; et omnis jurans, ex hoc 136.0514B| similiter judicabitur. Et educam illum, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter, et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eum, et ligna ejus, et lapides ejus (Zach. V, 1, 4). Audite, ait alius, ut ad alia transeam, audite hoc, sacerdotes, et attendite, quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi (Ose. V, 1). Quid intelligi lucidius, quid quaeso apertius potest? Speculatorem quippe esse oportere pontificem, qui dicit, innuit: Speculatorem te posui, ait Dominus exercituum, domus Israel (Ezech. III, 17). Unde et episcopus Graece, superintendens 365 dicitur Latine. Qui si hoc agere aut nescit, aut negligit, aut, quod est gravius, non jussus praesumit; laqueus speculationi, id est episcopali 136.0514C| ordini, et causa perditionis dubio procul efficitur, maxime si non inscius, sed conscius id operatur. Ait enim de talibus Apostolorum praecipuus: Melius illis fuerat non cognoscere viam veritatis, quam post cognitionem retrorsum converti ab eo, quod traditum est illis, sancto mandato (II Pet. II, 21). Quod stipulans ego, visceratim (quid alii de se sentiant, illorum interesse dimittens) cum eo, qui ante me idem deprompsit, exclamo: Utinam non fuissem vir habens spiritum, nec ad me sermo factus fuisset Domini! (Mich. II, 11.) Quid enim mihi corrupte viventi sermo Domini, nisi perspicuae contra illum rebellionis indicium, et perditionis est cumulus meae? Cum enim ille bonis praemia, a malo vero recedentibus veniam promittat, neminem decipit, omnibus 136.0514D| dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27). Quem secutus 136.0515A| Apostolus ait: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10). Quidam quoque nec minus vere, cujus tamen dicta Veronenses Cleronomi nolunt cantare: Ad cujus adventum, inquit, omnes resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis 136.0516A| rationem: et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum. Subveniat, sed rogandum, tuuc illi Christus, qui illic potest vereri: De ore tuo et scriptis tuis te judico, serve nequam (Luc. XIX, 21), audire, et ad se ipsum talpae, ad caeteros caprearum usum visu increpari fuisse. Amen.

366 DE CONTEMPTU CANONUM PARS SECUNDA. 136.0515|

136.0515B| Ut prioribus sane posteriora respondeant, lectoris hic advertat perpensio, nullam me meae admirationi, ac studiosissimae indagationi aliam invenire causam quivisse, nisi pseudopontificum culpam, tam generalis, proh dolor! canonum divinorum contemptus; ipsam vero manu peccatoris, id est diaboli, ob superbiae vindictam, per enervitatem luxuriae commotam, quae in furoris Dei igne succensa ardet hodie in saeculo (Deut. XXXII, 22), arsura usque ad inferni novissima, devorans terram, ubi est plantata vinea Domini sabaoth, cum germine bonorum operum, quem [ l. quod] debuerat ferre; vel certe cujuslibet miseri, dum illud scilicet comburendo temporaliter, aeternaliter ut comburi cum anima non cesset, sibi redditam [ f. reditum] 136.0515C| facit: vel certe terram cum germine devorat, dum, ut alius dicit, ad perditionem omnia quaecunque egit bona ita perducit, ut nihil ei prosit, si quid boni aliquando fecit; quod tamen de illa dictum libidinis arbitror perseverantia, de qua Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel I, 17), prophetica conquerendo fatetur Deus ipse loquela. Et montium, id est praesulum, fundamenta (Deut. XXXII, 22), id est, ipsa initia discendi legem Dei per pestiferam comburens 136.0516B| adeo lasciviam, ut cum opus fuerit, nemo fere inveniri possit ad eligendum idoneus, nemo, qui legaliter electo, proh nefas! manus imponat, omnimodis dignus. Cumque se ita res habeat, et, quod canones sancti praecipue detestantur, isti maxime amplectantur; dum nolunt ista cavere, caetera non verentur 367 pro nihilo ducere. Hoc omnes Ecclesiae filii contemplantes, parvipendunt et ipsi omnia quae in Scripturis continentur, exemplis talium solummodo innitentes, pietatique Dei ultra quam ipse promisit, sese credentes; justitiam vero illius post dorsum ponentes, ideoque sine formidine suis voluptatibus, et mortiferis voluntatibus passim deserviunt omnes. Cur vero lex ecclesiastica tam nullipendatur, lex mundana cur tam timeatur, levis 136.0516C| responsio est: quia videlicet magis timent homines amittere pecuniam, quam perdere animam; plus verentur poenam temporalem, quam perpetuam damnationem.

2.

Quaerat et aliquis cur prae caeteris gentibus baptismo renatis, contemptores canonicae legis, et vilipensores clericorum sint magis Italici. Hoc fateor causa superius relata. Quoniam quidem libidinosiores eos, et pigmentorum venerem nutrientium 136.0517A| frequentior usus, et vini continua potatio, et negligentior disciplina facit doctorum: unde ad tantam consuetudo, et majorum eos exempla jam olim impulerunt impudentiam, ut solummodo barbirasio, et verticis cum aliquantula vestium dissimilitudine nudo, et quod in ecclesia cum negligentia agunt non parva, unde tamen affectant magis placere mundo quam Deo, a ritu distare eos videas laico. Inde prae se, fateor, illi eos contemnunt, et exsecrationi, ut dignum est, habent. Sic enim eis promisit in persona sui ordinis, Heli utique filiorum detestans insolentiam, qui dixit: Quicunque honorificaverit me, honorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Per Malachiam quoque cum de probis 136.0517B| praemisisset: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus exercituum Domini est (Malac. II, 7); de reprobis quid dicat videndum: Vos autem, ait, recessistis de via, et sandalizastis plurimos in lege. Irritum fecistis pactum Levi; propter quod et ego dedi vos contemptibiles omnibus populis (Ibid., 8). Et per alium: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis. Et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos (Deut. XXXII, 21). Subditque illam pessimam, hic tactam non semel, unde omnia ista prodire jam diximus mala, scilicet sortem: Ignis, qui utique libidinis esse non ignoratur, succensus in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima; devorabitque terram 136.0517C| cum germine suo; et montium fundamenta (Ibid., 22), id est, Christianitatis initia, apostasia 368 sequente, comburet. Nunc enim evidens talis est a Deo et fide percepta recessio, cum quis praesente ipso non timet talia contra illum committere, quae ille minatur inexstinguibili combustione vindicaturum se itatenus fore, ut nihil ei boni, quod gessit usque ad ipsum quod percepit baptisma, possit prodesse, maxime si non inscius, sed certissimus id actitat quisque.

3.

Didici nam, proh dolor! quemdam [aliis eodem ipsissimo referente] quod fere ipsa eademque, qua miserrimus idem cantaverat hora, cum recoleret quoque in Job historia: Ignis est usque ad perditionem devorans (Job XXXI, 12), neque ignarus 136.0517D| expositionis foret; prolatum reminiscens etiam dixisse de Deo Apostolum: Quod omnia nuda et 136.0518A| aperta sint oculis ejus, ad quem nobis sermo (Hebr. IV, 13), id est, cui loquuntur ipsa etiam quae cogitamus, nedum lateant quae perpetramus: hoc ipso letifero igne ita succensum, ut illecebroso libidinosissimus tactu pruritui subscalpentem concitari in suimet interitum fecerit, vice reciproca voluptatem obsceni fluxus ad unguem; minus quidem turpiter quam alii, si tamen in turpitudine tali aliquid possit, quod non sit turpissimum, dici. Quid tali fuit, quaeso, matutinis illis laudibus interfuisse, nisi publicatio rebellionis contra Deum, perspicue servitio quod fecerat Domini incassum vadente? Melius incomparabiliter sane fuerat ei matutinis neglectis dormisse, quam tantum malum eisdem peractis fecisse. In tantum enim, teste Gregorio 136.0518B| (Moral. in Job. l. I, cap. 3 et in 7), displicent Deo mala, ut nulla placeant ei mista malis bona. Nedum nos putemus seductissima [ f. seductissime] placere ea illi bona, quae malorum sequentium vicissitudine fuerint compensata: Vestimentum enim, ait, mistum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis (Isa. IX, 5). Alius item: Gloriam eorum in ignominiam commutabo (Osee IV, 7). Et, ne de quibus dicat, haesites, subdit: Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Et erit sicut populus, sic sacerdos. Et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. Et comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt et non cessaverunt; quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. Fornicatio enim, et vinum, et ebrietas, auferunt 136.0518C| cor (Ibid., 8), id est perimunt rationem. Itemque: Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium; omnes qui comedent eum, contaminabuntur; quia panis eorum animae ipsorum (Osee IX, 4). Formidolosa nimium 369 sententia! Sed si quis contendat Judaeorum sacerdotibus haec solummodo convenire, audiat sibi repugnantem Apostolum ita: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 8). Dicente vero de talibus eodem Apostolo: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom X, 15); si missi fuissent, et non potius permissi, id est, si legaliter assumpti, electi, ordinati, et quod sibi competeret agerent; non solum pro sui, sed etiam innumerabilium salute coronam perpetuam mererentur: ut econtra 136.0518D| nunc [ subaudi merentur] ignominiam sempiternam, cum usura quoque indeficientium lugendi poenarum. 136.0519A| Veniens ad Babylonem, ibi liberaberis, et illic redimam te (Mich. IV, 10), dicit, qui per alium loquitur Dominus, dicens: Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jer. III, 3). Quae utinam duo nos infelicissimos commonefacerent, et cum Josia rege scissis vestibus dicere quemlibet nostrum ad reliquos facerent: Ite, consulite Dominum super me et super populum meum et super omnem Judam (IV Reg. XXII, 13), quem intelligere possumus confessione Dei insignem catholicam Ecclesiam, de verbis voluminum istorum, canonum scilicet et decretorum quae continentur in archivis ecclesiarum: Magna enim, ait ille, ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba librorum istorum, ut facerent omne quod scriptum est in eis: ut patres 136.0519B| intelligas Ecclesiarum pontifices. Quatenus ille saltem cuilibet nostrum respondere dignaretur: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus: quod videlicet fierent in stuporem et maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, dicit Dominus. Idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum (Ibid., 18).

4.

Quorsum tamen haec, detrahendi avida aemulorum si requirat invidia? Nimirum ut quod innotescere nequiverunt praemissa, demonstrent termino proxima: 136.0519C| nempe ut patefieret quaerenti, unde iste, id est, hodiernus praevaluerit canonum sanctorum tam universalis contemptus. Ad hoc perventum nostra est inquisitione atque indagatum, eorum contigisse sine dubio culpa, qui cum eos legant, atque intelligant, pro nihilo ducunt. Tum quare hoc faciant pariter est indagatum: quia videlicet cum illa, quae illi magnopere interdicunt, isti libentius agant; quae praecipiunt enixius, exsequi omnimodis nolunt. Quae sunt utique illa? Duo: Doctorum scilicet Ecclesiae prohibita millies mulierositas, sive illecebrosa non uniformis, Deoque magis detestanda voluptas, et neglecta ipsorum Christo amabilis castitas. Quae, tria cum caetera, quae in libris 370 continentur divinis, faciant omnino contemni, contemptores 136.0519D| ipsos jure vicario a Deo monstratum est reprobari, reprobationem vero ipsam poenam subsequi sempiternam, non vero pro uno tantum peccato, sed etiam pro malo, quo alios perdunt, exemplo.

5.

Hujus pestilentiae cum nullum posuerim remedium, 136.0520A| fateor me defecisse, nisi tria succurrissent hic praemissa memoriae. Quae sunt vero ista? Fornicati sunt, inquit propheta, et non cessaverunt (Osee IV, 10). Quod dum cum illo confero, ubi dicitur: Peccasti, quiesce (Eccli. XXI, 1): et cum illo, ubi legitur: Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 28); videretur mihi aliquid fornicatoribus profuisse, si a fornicando studerent cessare. Reliquiae cogitationis diem festum agent tibi (Psal. LXXV, 11), dum Psalmista Deo loquitur quoque; videtur mihi innuere, ut cogitatione nequam derelicta, quod sit enitendum, ne virus mortiferae delectationis in effectum sceleratae prodeat actionis, scabies uti pessima scilice, ab interioribus cutis; eumque diem fore de nobis Deo solemnem, si pravum opus nostram non sequitur 136.0520B| voluntatem. Veniens quoque ad Babylonem, ibi liberaberis (Mich. IV, 10), dum lego; cum quis de criminibus ante actis confunditur, prodesse ei multum mihi videtur. Josiae quoque regis me multum oblectat exemplum, dum illud cum eo confero quod legitur in Pentateucho: Qui timuerit, inquit, verbum Domini de servis Pharaonis, fecerunt confugere jumenta et pecora sua in domo; et non cecidit super ea grando (Exod. IX, 20). Illud quoque dicens: Beatus homo qui semper est pavidus: qui vero mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). Vidisti, inquiens Dominus, Achab, quomodo humiliatus est coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus (III Reg. XXI, 29).

6.

Quae utique meam relevare quantulumcunque 136.0520C| non diffiteor desperationem, quamvis nullam praebeant securitatem. Non modice nam me terret dum alibi lego, quia sicut non proficit plagato medicinae alicujus impensio, si adhuc ferrum in eo sit: ita non prodest poenitentia illius qui peccatum, quod plangit, non deserit, ut Balaam utique compunctio, et Esau consternatio prodit: hoc idem quoque astipulante Domino, dum dicit: Quam vilis factus es iterans vias tuas (Jer. II, 36), Gregorium (Homil. 37, in Evang.) quoque dixisse dum lego, vel audio, quod ad magna praemia perveniri non possit, nisi per magnos labores; et meos considero mores: si non perterreor, insanire me fateor. Si enim ad magna praemia non pervenitur, ad maxima supplicia quod sine dubio perveniatur, intelligi datur. Quid enim 136.0520D| in coelo, quod non sit praemium magnum? Quid in inferno, quod non sit maximum damnum, tribuitur? Quam vero me dulcisona oblectet illa Domini, qua dicitur, vox: Gaudium est in coelo super uno peccatore (Luc. XV, 7): 371 quam illico terreat, dum subjungit, poenitentiam agente, nequeo dicere. Dum 136.0521A| enim quid sit poenitentia, vel in canonibus sanctis, vel in eorum qui eam digne fecerunt, exemplis considero, et ignaviam pariter meam attendo; vae, vae, vae, tantum clamare compellor. Nam, derelictis sceleribus, verissimum atque piissimum tenemus promissum dicentis: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I, 3). De his vero, quae relinqui non valent, quid cogitem, nedum dicam, dubius exsto. Scriptum enim cognosco de Deo: Si concluserit hominem, quis ei dicere potest: Cur ita facis? (Job XVIII, 8.) De quovis etiam talium: Immisit enim in rete pedes suos, et in ejus maculis ambulat. Quem utique utrum absolvere dignetur ille de quo canitur: Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7) necne, non est hominum in hoc saeculo 136.0521B| judicare. Scriptum est enim: Nescit homo utrum odio an amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta (Eccle. IX, 1). Quae tamen sententia, ut peccatori desperationem adimit, ita justo sollicitudinem adjicit, si quod competit, agere non desistit. Ut scilicet nemo in hac vita sit sine cura, sed qui sperat in Domino, speret, ita tamen ut quod ipse promisit, non aliud quidlibet inaniter speret; et qui gloriatur, non in se, id est opere suo, atque virtute, sed si gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). 136.0522A|

7.

Sed jam nunc sufficiant ista, scaturigine contemptus canonicae sanctionis abunde monstrata. 372 Nam stulti proprium esse sensum tetum effundere suum (Prov. XXIX, 11), asserto monstratur Scripturae; simulque cavendum in silvam ne ligna ferre, hortisque sitientibus in flumine vecors aquam mittere, jure vituperer ipse. Quia vero meam inertiam urbanitas quondam, si recolitis, quomodo orarem, est dignata consulere vestra; quid mihi sit instanter orandum in vestri libro amici aequinomi, atque ad me persequendum socii, invenisse confiteor meam modicitatem, Huberti, quod et isthic ponere operae pretium duxi. COLLECTA.

Conspirantes, Domine, contra tuae rectitudinis 136.0522B| firmamentum, dextera virtutis tuae prosterne, ut justitiae non dominetur iniquitas, sed subdatur semper falsitas veritati. Per Dominum.

SECRETA.

Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus, et nos ab inimicis clementer libera nostris. Per Dominum.

POSTCOMMUNIO.

Haec nos communio, Domine, et a cunctis exuat delictis, et ab inimicorum defendat potenter insidiis. Per Dominum.

(no apparatus)