De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput XX

Pars prior - De constantia philosophiae
Caput XX
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput XIX Pars posterior - De constantia philologiae 

CAPUT XX[1]
IURISCONSULTI CHRISTIANAE RELIGIONI
PHILOSOPHIS UTILIORES
Metaphysica de iuribus individuis deistas confutat.

Sed hoc iurisconsulti ipsis philosophis praestant, quod, uti ipsius veri vi, aliud agentes, riempe dum leges interpretantur, ad platonicos accessisse demonstravimus[2], imprudentes, eadem ratione, christianae religioni magis quam philosophi ipsi subserviunt. Cum enim iura individua statuant, ea partis posse unquam induere formam negant, sed iuris alicuius sociis, sive in solidum, sive pro indiviso, adesse respondent, quia iura spiritales res sunt aut rei spiritalis modi: et nos in falsum illud deistarum concesserimus dogma, Deum esse infinitam mentem in infinito corpore et, in homine rationis, in bruto sensus, in planta vitae, in corpore extensionis, peculiares et divisas partium formas induere.


Notae

  1. Testo: «Caput XXI» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. CLXXXV, § «Hanc» [6].