De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput XVIII

Pars prior - De constantia philosophiae
Caput XVIII
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput XVII Caput XIX 

CAPUT XVIII[1]
EPICURUS IURISPRUDENTIAE CHRISTIANAE IMPORTUNUS
Epicurus et corpulentus et ageometra, proinde iustitiae
naturalis ignarus.

Hinc vides Epicurum quam sit christianae iurisprudentiae importunus, qui — ut, methaphysicae hostis, genus rerum aeternarum supra corpus negavit, — matheseos contemptor, demonstratos commensus rerum aeterno vero constare haud moratus est, arithmeticum et geometricum, in quibus iustitiam commutativam et distributivam consistere demonstravimus[2]. Itaque ius in natura nullum esse putavit; idque in opinionibus posuit; non honestate aeterna, sed fluxa corporis utilitate censuit; eaque variante, variari opinatus est. Quare sensibus obsequentem, facile eum Macchiavellus, Hobbesius, Spinosa, Bayleus postea secuti sunt[3]. Sed id fuerit gravissimum argumentum hos errare omnes, Spinosam maxime, qui mente, non sensu, de veris rerum diiudicat, nec admittit nisi apertissime demonstrata, et in haec placita cum Epicuro convenit, in quibus sceptici et cum Epicuro et cum Spinosa conveniunt.


Notae

  1. Testo: «Caput XIX» (Ed.].
  2. Libro superiore, cap. XLIV.
  3. Ibidem in Proloquio, § «Quare» [21].