Caput XIII | Caput XV |
non est bonorum finis.
[1] Falsum igitur Epicuri placitum, qui, cum corpus in natura tantum agnosceret, supra naturam nihil, ex consensione doctrinae, sive misera necessitate adactus, cum animum aut corpus aut corporis modum esse statuisset, de veris rerum sensu diiudicans, corporis voluptate humanam felicitatem definivit; cum delectu et modo tamen, uti praescribit eo pulcherrimo morum canone, ut sapiens ex voluptatibus eas sequatur quae minimum doloris, ex doloribus eos qui plurimum secum afferunt voluptatis.
[2] Sed non agnoscit hunc delectum, hunc modum haberi a mente, non sensibus. Delectus enim corporum, modus corporum non sunt ipsa corpora, nec sunt inane seu nihil; neque inanis modum esse, cum nihil nulla sint attributa; neque rursus corporis esse modum, nam a corporibus ipsis haberetur, et omnes qui sensu saperent essent sapientes.
[3] Mensura enim est modus corporis, sed non a corpore. Proprietas enim corporis est metiri posse, ut et moveri. At artificis est regula, ut alterius opera movere est: nisi forte, ut temeraria atomi declinatio mundum condidit, ita casus quoque faciat sapientem. Igitur fateatur Epicurus philosophiam[2] esse opus alterius rei quam corporis et inanis, et quae neque inanis neque corporis modus sit; eamque rem praestantissimi operis ac piane divini, ut philosophia est, esse auctorem, [4] Et de vocabulis «animus», «mens» et «Deus» cum Epicuro eiusque asseclis ne contendamus, cum «animum», «mentem», «Deum», rebus ipsis, quales nos intelligimus, fateantur.