De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/De constantia philologiae

Pars posterior - De constantia philologiae
De constantia philologiae
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Pars posterior - De constantia philologiae Caput I 

DE CONSTANTIA PHILOLOGIAE
Omnis scibilis fontes duo: intellectus, voluntas.

Ut autem homo intellectu et voluntate constat, ita quicquid scit homo ab hominis aut intellectu aut voluntate profluxit, ac proinde omne quod dicunt «scibile» aut ad rationis necessitatem aut ad auctoritatis arbitrium refertur. Philosophia firmat constantiam rationis: tentemus ut philologia firmet constantiam auctoritatis, qua via diximus auctoritatem partem esse rationis[1].


Notae

  1. Libro superiore, cap. LXXXIII.