De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput II

Pars posterior - De constantia philologiae
Caput II
1720

editio: Laterza, 1936; Fausto Nicolini recensuit
fons: librum vide
 Caput I Caput III 

CAPUT II
DE PRINCIPIIS HUMANITATIS
«Humanitas» quid? — Cur studia linguarum «humanitatis» dicta?

[1] Humanitas est hominis hominem iuvandi affectio: quod quia potissimum sit oratione, nempe consiliis, admonitionibus, exhortationibus, consolationibus, obiurgationibus, hinc puto factum quod studia linguarum dicantur «humanitatis», nisi forte quia humanitas potissimum linguis conciliata[1].

Humanitatis partes duae, pudor, libertas,
ex quibus ambabus liberalitas.

[2] Sed ex latiori genere humanitas heic a nobis accepta e duobus principiis constat, pudore et libertate, ex quibus ambobus liberalitas coalescit, quae virtus hoc hominis ingenium dirigit perficitque. Homo enim hominem iuvat aut sermone aut opera aut re. In unaquaque harum trium rerum, ut recte fiant, pudor et libertas unitae adsint oportet, nam servilis pudor adulatorum est, qui, ne dum genus humanum non iuvant, omnino perdunt, nam homines ex stultis prorsus insanos faciunt, ut inde in gravissima mala coniiciantur. Contra, acerbae obiurgationes et graves irritant saepe magis quam absterrent a prave factis aut male consultis homines. Opera autem, nisi ingenua sit, ea est necessarius, ut pecudum, labor[2]. Postremo libertas immodesta iuvandi alios est prodigalitas, quae ut plurimum in immeritos rem profundit, et dantes et accipientes ex aequo perdit.

Forma pudor, materies humanitatis libertas.

[3] Igitur ex vi ipsius humanae naturae de duobus his humanitatis principiis disseramus, quorum unum ceu forma erit — pudor, — alterum veluti materia erit — libertas, — pro iis quae diximus de universi iuris voluntarii forma et materia libro superiore[3].


Notae

  1. «Nisi... conciliata», postilla marginale non rifusa nelle Notae [Ed.].
  2. Unde lex Aquilia inter pecudes numerat servos.
  3. Cap. LXXVII.