De coniugiis adulterinis (ed. Migne)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De coniugiis adulterinis
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DeCoAd 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

In quo tractantur quaestiones potissimum duae. Prima est in illud ad Corinthios, His autem qui sunt in conjugio praecipio . . . mulierem . . . si discesserit, manere innuptam, etc., quod Apostoli praeceptum Pollentio quidem videtur pertinere ad mulieres recedentes a viris praeter fornicationis causam, hisque solis prohibitum nubere alteri viro: contra autem Augustinus eas tantum spectare contendit, quae a viris fornicationis causa recesserint, atque praeter hanc causam recedere non permissum. Secunda quaestio est circa illud item ad Corinthios, Caeteris autem ego dico, non Dominus, etc. Hoc monendo dictum ab Apostolo docet Augustinus, ut scilicet fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur: Pollentius contra sentit vetitum ibi esse a Paulo, ne conjuges etiam infideles dimittantur a fidelibus. Attingitur postremo quaestio de Catechumenis in ultimo vitae constitutis, an iis nec petentibus, nec pro se respondere valentibus prosit baptizari.

CAPUT PRIMUM. 1. In loco Pauli dissensus Pollentii et Augustini. An citra causam fornicationis discedere liceat conjugi sine nuptiis manere volenti. Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens, tanquam consulendo tractasti, quod ait Apostolus, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat (I Cor. VII, 10 et 11), utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intelligatur, quae sine causa fornicationis discessit a viro; id enim sentis: an sicut ego sensi in eis libris quos ante plurimos annos de sermone evangelico scripsi, quem secundum Matthaeum habuit Salvator in monte, illas innuptas manere praeceperit, quae a viris suis ea causa recesserint quae sola permissa est, id est, fornicationis. Videtur enim tibi tunc a viro discedentem feminam nubere non debere, si nulla viri fornicatione compulsa discesserit. Nec attendis, si nullam vir ejus causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. Nam utique cui praecipitur, ut si a viro discesserit innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia feminis quae continentes esse voluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut quod dictum est, mulierem a viro non discedere, eis praeceptum esse videatur; quae possent eligere, non continentiam, sed tale divortium quo liceret eis in aliorum nuptias convenire. Proinde quae dilexerint nullum desiderare concubitum, nullum ferre connubium, licebit eis viros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere, et innuptas secundum Apostolum permanere. Et viri similiter (quoniam par forma est in utrisque), si continentes esse voluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc enim eis, ut putas, alia conjugia liceret inquirere, si fornicationis causa divortium nasceretur. Cum vero ista causa non est, superest, secundum id quod existimas, ut aut conjux non discedat a conjuge, aut si discesserit, sine conjugio maneat, aut ad pristinum conjugium revertatur. Nulla ergo existente causa fornicationis, cuilibet conjugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a conjuge; aut si discesserit, sic manere; aut si non sic manserit, non alterum quaerere, sed priori se reddere.

CAPUT II. 2. Non licere conjugi discedere nisi ex fornicationis causa. Et ubi est quod idem apostolus, nec ad tempus, ut vacetur orationi, nisi ex consensu, voluit conjuges carnali fraudare invicem debito? Quomodo salvum erit quod ait, Propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 2-5)? Hoc quomodo verum erit, nisi quia nolente conjuge, non licet conjugi continere? Nam si licet mulieri sic dimittere virum, ut maneat innupta, non vir habet, sed ipsa sui corporis potestatem: quod etiam de viro intelligitur. Deinde cum dictum est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32); quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis exstiterit? Et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari: utique ideo, quia etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.

CAPUT III. Locus Apostoli de muliere quae a viro fornicante discedit, intelligendus. Propter hoc ergo tam magnum malum, non licet homini dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Quid si ergo dicat, Dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo? ideone dicemus eum impune fecisse quod fecit? Quis hoc dicere audebit, qui voluntatem Domini haec dicentis intelligit? Quoniam nec continentiae causa dimitti conjugem voluit, qui solam causam fornicationis excepit.

3. Redeamus igitur ad ipsa Apostoli verba dicentis, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam; et eum velut interrogemus, et tanquam praesentem quodam modo consulamus: Cur dixisti, Apostole, quod si discesserit, manere innuptam? Licetne discedere, an non licet? Si non licet, cur praecipis discedenti ut maneat innupta? Si autem licet, profecto est aliqua causa qua liceat. Haec autem inquisita non invenitur, nisi quam solam Salvator excepit, id est, causa fornicationis. Ac per hoc non praecepit Apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a viro, qua sola ei licitum est discedere a viro. Ubi enim dicitur, Praecipio non discedere; quod si discesserit, manere innuptam; absit ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit ut innupta permaneat. Nisi ergo illa intelligatur cui licet discedere (non autem licet nisi viro fornicante), quomodo jubetur innupta, si discesserit, permanere? Quis est qui dicat: Si discesserit mulier a viro non fornicante, innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante discedere omnino non liceat? Sensus itaque iste tuus quantum adversetur vinculo conjugali, ubi Dominus nec continentiam voluit suscipi, nisi pari concordique consensu, puto quod jam intelligas.

CAPUT IV. 4. Apostolus male intellectus de muliere ob continentiae placitum discedente. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur, et quasi constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, viro non placuit: discessit ab eo mulier, et coepit vivere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod Dominus non vult, adulterum virum; qui cum se non continuerit, alteram quaeret. Quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiae sana doctrina? Redde debitum viro, ne dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inveniat. Hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere voluisset. Non enim habes potestatem corporis tui, sed ille: sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu. Cum haec atque hujusmodi plura quae ad hoc pertineant dixerimus, placetne tibi ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat? Ego Apostolum audio dicentem, Praecipio mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: ecce discessi, nolo reconciliari viro, sed innupta permaneo. Non enim ait, Si discesserit, manere innuptam, donec viro suo reconcilietur; sed, manere, inquit, innuptam, aut viro suo reconciliari. Hoc, inquit, faciat, aut illud: unum e duobus eligendum permisit; non autem in horum alterum compulit. Manere innupta eligo, ac sic praeceptum impleo. Corripe, argue, increpa, utere qua volueris severitate, si nupsero.


CAPUT V. 5. Refutatur illa interpretatio Apostoli. Quid huic contradicam; nisi, Apostolum non bene intelligis? Neque enim ille praecepisset, si a viro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam cui discedere licuisset, illa una videlicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est, fornicationis. Hanc enim solam Deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore; deditque intelligi talem formam etiam in viro esse servandam: quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; sed similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Cum ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere? Cum haec a nobis mulier audierit, puto quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla viri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, verum etiam nubere licuisset.

CAPUT VI. 6. Pollentii sententia, mulieri ab adultero discedenti nuptias cum alio non esse praecepto vetitas, sed tantum propter opprobrium vitandas. Nequaquam hoc illa diceret, cum et ipse sis verecundatus istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim: « Si vir uxorem adulteram dimiserit, et aliam duxerit, mulier tantum opprobrium habebit. Si autem mulier supra dicta causa virum dimiserit, et alii nupserit, non vir tantum, sed et mulier opprobrium habebit. » Cujus sententiae tuae rationem reddens: Dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium virum sibi conjungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; perquam facile enim viris est, in hoc morbi vitium irruere. Si autem et ipsum dimiserit, et alii nupserit, magis magisque dicent eam numerositatem virorum appetisse. » Hac reddita ratione concludis, et dicis: « His ergo pertractatis vel etiam discussis, oportet mulierem virum tolerare, aut innuptam manere. » Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut cum sciant sibi esse permissum, si adulteros viros dimiserint, aliis conjugari, non tamen faciant propter opprobrium; sed potius tolerent etiam adulteros viros, ne videantur hac occasione multis velle misceri, eo quod difficile sit ut non talem inveniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam valde in hunc morbum sunt proclives viri. Cum ergo nos dicimus etiam illi mulieri, quae virum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire; utrique procul dubio dicimus eam quae fornicantem virum dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando conjuges ambo christiani sunt, mulieri, si a viro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a viro autem non fornicante non licere omnino discedere: tu vero dicis, si mulier a viro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere, propter praeceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter opprobrium. Mulierem itaque non nupturam discedere a viro, sive fornicante, sive non fornicante, permittis.


CAPUT VII. 7. Praecipi ut innupta maneat etiam quae ab adultero discedit. Porro beatus Apostolus, imo per Apostolum Dominus, quia mulierem non permittit a viro non fornicante discedere; restat ut eam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante discedere. De qua enim dicitur, Si a viro discesserit, non nubat; ea conditione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit non nubere, non est cur prohibeatur discedere. Sicut illa de qua dicitur, Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9); hac utique conditione non continere permittitur, ut tamen nubat. Si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. Sicut ergo ista incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile: sic a viro illa discedens, innupta compellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a viro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo innupta manere praecipitur, si discesserit, quae a fornicante discedit. Quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus Apostolum, ut mulieribus dicamus, Ita nolite discedere a viris vestris etiam pudicis, ut si discedere volueritis, innuptae maneatis; omnes quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus viris, existimabunt sibi licere discedere. Quod procul dubio quia permittere non debemus, restat ut quod dictum est, si discesserit, manere innuptam, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere, non utique nisi a fornicante, didicimus. Ne si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus christiana conjugia, et contra misericordissimum Domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes viros, vel a continentibus viris incontinentes mulieres in adulteria compellamus.

CAPUT VIII. 8. Parem esse in ea re formam viri et mulieris. Illud ergo quod Dominus, non quidem in sermone ipso qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait, Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ex causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9), si hoc modo intelligendum est, ut quicumque causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechetur; non videtur in hac causa par forma esse mariti et uxoris: quandoquidem mulier etiamsi causa fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, moechatur; vir autem si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. At si par forma est in utroque, uterque moechatur, si se alteri junxerit, etiam cum se a fornicante disjunxerit. Parem vero esse formam in hac causa viri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus (quod saepe commemorandum est), ubi cum dixisset, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; adjecit atque ait, Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.


CAPUT IX. 9. Objectio Pollentii ex loco Matthaei. Refellitur ex simili loco Jacobi. Peccata ignorantium. Ex Marco et Luca Matthaeus intelligendus. « Cur ergo, inquis, interposuit Dominus causam fornicationis, et non potius generaliter ait, Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur; si et ille moechus est, qui dimissa fornicante muliere alteram ducit? » Credo, quia illud quod majus est, hoc Dominus commemorare voluit. Majus enim adulterium esse quis negat, uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit, et tunc alteram duxerit? Non quia et hoc adulterium non est; sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. Nam simili locutione usus etiam Apostolus Jacobus ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Jacobi IV, 17). Numquid ideo non peccatum est illi etiam qui nescit bonum facere, et ideo non facit? Utique peccatum est; sed hoc gravius, si etiam sciat et non faciat: nec illud ideo nullum, quia minus. Ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; ita quicumque scit bonum facere, et non facit, peccat. Sed quemadmodum hic recte dici non potest, Ergo si nescit, non peccat; sunt enim etiam peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium: ita nec illic recte dici potest, Ergo si causa fornicationis dimiserit, et aliam duxerit, non moechatur; est enim moechatio eorum etiam, qui alias ducunt, relictis propter fornicationem prioribus; sed utique minor quam eorum qui non propter fornicationem dimittunt, et alteras ducunt. Potest quippe, sicut dictum est, Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi; eodem modo et illud dici, Dimittenti uxorem sine causa fornicationis, et aliam ducenti, moechatio est illi. Quemadmodum igitur si dixerimus, Quicumque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio verum dicimus; nec tamen ideo illum qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absolvimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus: ita eum qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, moechum pronuntiamus; nec ideo tamen eum qui propter causam fornicationis dimiserit, et alteram duxerit, ab hujus peccati labe defendimus. Ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos tamen esse cognoscimus. Neque enim quisquam ita est absurdus, ut moechum neget esse qui duxerit eam quam maritus propter causam fornicationis abjecit, cum moechum dicat eum qui duxerit eam quae praeter causam fornicationis abjecta est: sic ergo isti ambo sunt moechi. Unde cum dicimus, Quicumque mulierem praeter causam fornicationis a viro dimissam duxerit, moechatur; de uno quidem ipsorum dicimus, nec tamen ideo moechari negamus eum qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit: ita cum ambo sint moechi, et ille scilicet qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, et ille qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulaverit; profecto quando de uno eorum legimus, non ita intelligere debemus, quasi ex hoc alter moechus negatus sit, quod alter expressus sit. 10. Sed si hoc evangelista Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, facit ad intelligendum difficile; numquid non alii generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque posset intelligi? Nam secundum Marcum sic scriptum est: Quicumque dimiserit uxorem suam, et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur (Marc. X, 11 et 12). Secundum Lucam sic: Omnis qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur (Luc. XVI, 18). Qui ergo nos sumus, ut dicamus, Est qui moechatur, uxore sua dimissa alteram ducens, et est qui hoc faciens non moechatur, cum Evangelium dicat omnem moechari qui hoc facit? Proinde si quicumque hoc fecerit, id est, omnis qui hoc fecerit, ut uxore sua dimissa alteram ducat, moechatur; sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui praeter causam fornicationis, et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem. Hoc est enim, Quicumque dimiserit: hoc est, Omnis qui dimittit.

CAPUT X. 11. Matthaei locus tractatus in libris quos legit Pollentius, quomodo habeat. Non autem (sicut nescio quare tibi visum est), cum Evangelii secundum Matthaeum verba proferrem, praetermisi quod scriptum est, et aliam duxerit; et sic dixi, moechatur: sed ea verba posui quae in sermone illo prolixo leguntur, quem Dominus habuit in monte. Hunc enim tractandum susceperam, quae verba illic ita leguntur ut posui, id est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui solutam a viro duxerit, moechatur. Ubi etsi nonnulla exemplaria verbis diversis eumdem sensum habent interpretatum, non tamen ab eo quod intelligitur discrepant. Alia quippe habent, Quicumque dimiserit: alia, Omnis qui dimiserit. Itemque alia, excepta causa fornicationis. alia, praeter causam fornicationis: alia, nisi ob causam fornicationis. Item alia, qui solutam a viro duxerit, moechatur: alia, qui dimissam a viro duxerit, moechatur. Ubi puto quod videas nihil interesse ad unam eamdemque sententiam. Quamvis illud ultimum, id est, qui dimissam a viro duxerit, moechatur; in eo sermone quem Dominus fecit in monte, nonnulli codices et graeci et latini non habeant. Credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, in eo quod superius dictum est, facit eam moechari. Quomodo enim dimissa fit moecha, nisi fiat qui eam duxerit moechus? CAPUT XI. 12. Alius Matthaei locus subobscurus, sed ab evangelistis aliis explanatus. Verba vero quae ipse posuisti, unde tibi visum est non moechari eum qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. Unde non miror in eis intelligendis laborare lectorem: sed non sunt in eo sermone Domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quae cum legeres te moverunt. Alibi quippe idem Matthaeus ea Dominum dixisse narravit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a Pharisaeis utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. Sec quod minus intelligitur apud Matthaeum, apud alios evangelistas intelligi potest. Quapropter cum legerimus in Evangelio secundum Matthaeum, Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut quod magis in graeco legitur, praeter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur: non debemus continuo putare illum non moechari, qui propter causam fornicationis dimiserit, et aliam duxerit; sed adhuc ambigere, donec Evangelium secundum alios evangelistas a quibus hoc narratum est, consulamus. Quid si enim secundum Matthaeum, non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intelligeretur a parte totum, quod tanquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? Cum itaque primum non dubitantes verum esse quod apud Matthaeum legitur, Quicumque dimiserit uxorem suam propter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; quaesierimus utrum tantum iste moechetur ducendo alteram uxorem, qui praeter causam fornicationis priorem dimiserit, an omnis qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit: nonne secundum Marcum respondebitur nobis, Quid quaeritis utrum ille sit moechus, et ille non sit? Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit. Nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis, Quid ambigitis utrum ille qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit, et aliam duxerit, non moechetur? Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Ac per hoc, quoniam fas non est ut Evangelistas, quamvis diversis verbis de una re loquentes, ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus; restat ut Matthaeum intelligamus a parte totum significare voluisse, eamdem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens, non quidam moechetur, id est, qui praeter fornicationem dimiserit, quidam vero non moechetur, id est, qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechari minime dubitetur.


CAPUT XII. 13. Mulier ob fornicationem dimissa non cessat esse uxor ejus qui dimisit. Nam et illud quod etiam secundum Lucam sequitur, Qui dimissam a viro ducit, moechatur, quomodo est verum? Quomodo moechatur, nisi quia illa quam duxit, eo vivente a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? Si enim jam suae, non alienae miscetur uxori, utique non moechatur: moechatur autem; aliena est ergo cui miscetur. Porro si aliena est, hoc est, ejus a quo dimissa est; etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessavit. Si autem illius esse cessavit, jam hujus est cui alteri nupsit: et si hujus est, non moechus judicandus est, sed maritus. Sed quia non eum maritum dicit Scriptura, sed moechum; adhuc illa illius est, a quo etiam causa fornicationis abjecta est. Et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. Unde autem fieri potest ut adulter etiam ipse non sit, cum constet adulterare quam duxit?


CAPUT XIII. 14. Dimittere infideles conjuges non licere sentit Pollentius; licere, sed non expedire dicit Augustinus. Jam nunc illud videamus quod ait Apostolus, Caeteris autem ego dico, non Dominus: ad imparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, conjugia loquitur. Quod mihi visum est eum monendo dixisse. Quia enim conjux fidelis relinquere conjugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quo possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem videtur infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc vetat Apostolus: cum ego dicam licere, quia hoc non vetat Dominus; non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet Apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamvis liceat. Quid enim scis, inquit, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies? Cum etiam superius dixisset, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est, in christiano: alioquin filii vestri, inquit, immundi essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 12- 16). Sic ad lucrandos conjuges et filios Christo, etiam exemplis quae jam provenerant, videtur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles conjuges dimitti a fidelibus, causa evidenter expressa est. Non enim propter vinculum cum talibus conjugale servandum, sed ut acquirantur in Christum, recedi ab infidelibus conjugibus Apostolus vetat.


CAPUT XIV. 15. Multa non jussa praescripto legis, facienda sunt consilio charitatis. Multa sunt autem facienda non jubente lege, sed libera charitate: et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae cum liceret nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Unde prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, solvit tamen, ne scandalizaret eos quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat (Matth. XVII, 23-26). Jam vero Apostolus quemadmodum ista commendet, ejus verba testantur, ubi dicit: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem. Cum paulo superius dixisset: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? An ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantavit vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Et paulo post: Si alii, inquit, potestatis vestrae participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Deinde post pauca: Quae ergo, inquit, mihi merces erit? Ut evangelizans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio (I Cor. IX, 4-19). Continuoque subjungit quod paulo ante commemoravi: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Item alio loco de quibusdam quae ad escam pertinent: Omnia, inquit, mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius redigar potestate. Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et has evacuabit (Id. VI, 12 et 13). Item alibi de hoc ipso: Omnia mihi licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius est. Atque ut ostenderet unde loqueretur: Omne, inquit, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam (Id. X, 22-25). Et tamen alibi dicit: Non manducabo carnem in aeternum, ut non fratrem meum scandalizem (Id. VIII, 13). Itemque alibi: Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20). Quod est, Omnia licita sunt; ipsum est, Omnia quidem munda: et quod est, sed non omnia expediunt; ipsum est, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Ita ostendit ea quae licita sunt, id est, nullo praecepto Domini prohibentur, sicut expedit potius esse tractanda, non praescripto legis, sed consilio charitatis. Haec sunt quae amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est (Luc. X, 33-35). Et ideo dicuntur non a Domino praecipi, quamvis Domino moneantur offerri; ut tanto intelligantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.


CAPUT XV. 16. Licita quaedam quae non expediunt. Sed ea quae in his talia sunt, ut quamvis sint licita non expediant, non in eis dici potest, Bonum est hoc, sed illud melius: sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit (I Cor. VII, 38). Ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. Nam illis quae se non continent, utique expedit nubere; et quod licet, expedit: quae autem voverint continentiam, nec licet, nec expedit. Porro discedere ab infideli conjuge licet, sed non expedit: manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et licet et expedit; quia si non liceret, expedire non posset. Potest ergo aliquid licere et non expedire: expedire autem quod non licet non potest. Ac per hoc non omnia licita expediunt; omnia autem illicita non expediunt. Sicut enim omnis qui Christi sanguine redemptus est, homo est; non tamen omnis qui homo est, etiam sanguine Christi redemptus est: ita omne quod non licet non expedit, nec tamen omne quod non expedit etiam non licet. Sunt quippe licita quae non expediunt, sicut Apostolo teste didicimus.

CAPUT XVI. 17. Licitum quod non expedit, differt ab illicito, ita ut illud si fiat, non sit peccatum, quamvis non sit faciendum. Sed inter id quod illicitum est et ideo non expedit, atque id quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua universali regula definire difficile est. Citius enim quisque dixerit: Omne quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum illicitum est: omne ergo quod non expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa quae licita esse, sed non expedire, Apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? Quapropter quia verum dixisse Apostolum dubitare non possumus, et aliqua peccata esse licita dicere non audemus; restat ut dicamus, fieri aliquid quod non expediat, et tamen si licitum est, non esse peccatum, quamvis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. Quod si absurdum videtur, ut aliquid fiat quod non expedit, et dicatur non peccasse qui fecerit; intelligendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum: quae ita late patet, ut etiam jumenta, quamvis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere vapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi ejus qui utitur rationali voluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus non nisi homini est divinitus attributum. Sed aliud est cum proprie loquimur, aliud cum verba ex aliis rebus transferendo vel abutendo mutuamur.

CAPUT XVII. 18. Unde differt id quod licet et non expedit, ab eo quod ideo non expedit quia non licet. Dimittere conjugem infidelem, nec vetat nec jubet Christus, monet Paulus ne fiat. Ut igitur, si possumus, enitamur, inter id quod licet et non expedit, et id quod non licet atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere; ea mihi videntur licere et non expedire, quae per justitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, vitanda sunt; ea vero non licere, et ideo nec expedire, quae sic ipsa justitia vetantur, ut facienda non sint, etiamsi ab eis quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. Quod si ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino; ut ea quae licita sunt et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia caveantur. 19. Quocirca si dimittere infidelem conjugem non liceret, hoc fieri Dominus prohiberet, neque id Apostolus prohibens diceret, Ego dico, non Dominus (I Cor. VII, 12). Nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a conjuge separari; quanto magis in conjuge mentis fornicatio detestanda est? id est, infidelitas, de qua scriptum est, Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te (Psal. LXXII, 27).

CAPUT XVIII. Cur sicut Israelitis uxores alienigenas, non ita Christianis infideles jubetur deserere. Consilium Pauli tanquam Christi accipiendum. Id quod licet, quandoque expedit, quandoque non. Discessio ab infideli conjuge non prohibita praecepto legis, sed consilio charitatis. Sed quia ita licitum est, ut non expediat: ne propter conjugum separationes offensi homines, ipsam doctrinam salutis, qua illicita prohibentur, exhorreant, ac sic pejores atque perituri in eadem infidelitate remaneant; intercedit Apostolus, et monendo fieri vetat quod ita licitum est ut non expediat. Sic enim recedere ab infidelibus uxoribus vel maritis, fideles viri vel feminae non prohibentur a Domino, ut neque jubeantur. Nam si dimittere tales conjuges juberentur, nullus esset locus consilio monentis Apostoli ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus jubet, servus bonus fieri prohiberet.

20. Namque hoc Dominus aliquando per Esdram prophetam jussit, et factum est: dimiserunt Israelitae uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt (I Esdr. X, 11, 12), per quas fiebat ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos vero acquirerentur Deo. Nondum enim tanta gratia Salvatoris illuxerat, et promissis temporalibus Veteris Testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. Et propterea cum bona terrena, quae pro magno exspectabant a Domino, viderent etiam his abundare qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reverebantur offendere, deinde inducebantur et colere. Unde jusserat Dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret (Deut. VII, 3). Merito ergo, quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt. Cum vero coepisset Gentibus Evangelium praedicari, jam conjunctos Gentiles Gentilibus comperit conjuges: ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec juberi: ideo scilicet non prohiberi, quia justitia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est major in corde; nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23): quamvis veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli conjuge, qui non habet veram. Ideo autem nec juberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra jussionem Domini Gentiles fuerant ambo conjuncti. 21. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec jubet Dominus, ideo ut non discedat, Apostolus dicit, non Dominus: habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cujus vir mortuus fuerit, Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; ne quis hoc consilium tanquam humanum, non divinum, contemnendum putaret, adjecit, Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Proinde intelligendum est, etiam ipsa quae non a Domino jubentur, sed a sancto ejus famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit enim ut quisquam catholicus dixerit, quando suadet Spiritus sanctus, non Dominum suadere; cum et ipse Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur et dicat: tanquam misericordiam consecutus a Domino ut fidelis essem (I Cor. VII, 40, 25). Secundum Deum ergo dat fidele consilium in eo Spiritu, de quo ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. 22. Verumtamen aliud est Domini jubentis imperium, aliud conservi secundum misericordiam charitatis, quae est illi a Domino inspirata atque donata, fidele consilium. Ibi aliud facere non licet, hic autem licet: ita sane ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim vero non expediat. Expedit tunc, quando non solum per justitiam, quae coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc impedimentum salutis infertur: velut cum dat consilium non nubendi Apostolus virgini, unde praeceptum Domini se non habere testatur; licet aliud facere, id est, nubere, et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. Ipsumque licitum etiam expedit: quoniam in vetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excipit honestate nubendi, ut neminem impediat ad salutem; quamvis magis expediret, magisque honestum esset, si virgo consilium, quo praeceptum eam non compellit, arriperet. Tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis. Sicut est, unde jam diu loquimur, discessio fidelis conjugis ab infideli, quam non prohibet Dominus praecepto legis, quia coram illo injusta non est; sed prohibet Apostolus consilio charitatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi; verum etiam quia in alia conjugia cum ceciderint viventibus eis a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resolvuntur.

CAPUT XIX. 23. Consilium non nubendi, de eo esse quod amplius expedit; at consilium non dimittendi infidelem, de eo esse cujus contrarium non expedit. Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici, Si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit: sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Quoniam illud non solum utrumque pariter licet; unde ad nihil horum praecepto Domini quisque compellitur: sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius; unde ad id quod amplius expedit, consilio Apostoli, quicumque potest capere, provocatur. Hoc autem ubi de dimittendo vel non dimittendo infideli conjugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per justitiam quae coram Domino est, et ideo nihil horum Dominus prohibet: sed non utrumque expedit, propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit, Apostolus prohibet; dante sibi Domino liberum prohibendi locum, quia neque id quod monet Apostolus, prohibet Dominus, neque id quod prohibet Apostolus, jubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra jussionem ejus aliquid prohiberet. Proinde in his duabus causis, una de nubendo vel non nubendo, altera de infideli conjuge dimittendo vel non dimittendo, aliquid simile est in verbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem illud quod et ibi dicit, Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et hic dicit, Ego dico, non Dominus. Quale est enim, Praeceptum Domini non habeo; tale est, Non dicit Dominus: et quale est, consilium do; tale est, ego dico. Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius; quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud: at vero de conjuge infideli dimittendo vel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet, Qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit: sed dici oportet, Non dimittat; quia etsi licet, non expedit. Sic ergo possumus dicere melius esse infidelem conjugem non dimittere, quamvis liceat et dimittere; quemadmodum recte dicimus melius esse quod et licet et expedit, quam id quod licet, nec expedit.

CAPUT XX. 24. De conjugibus infidelibus non dimittendis consilium Apostoli est, non praeceptum. Monitum hic loci de re libera esse, alia tamen esse monita Apostoli de re imperata. His de causis factum est ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi ventum est ad quaestionem de conjugibus dimittendis vel non dimittendis, adhibitis etiam apostolicis testimoniis, dicerem consilium esse Apostoli, non praeceptum Domini, ubi ait, Caeteris autem ego dico, non Dominus, monens eos qui haberent conjuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo monendum, non jubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamvis non expediant, quanto pondere prohibentur illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa quae jubenda sunt, monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praejudicando jussioni. Unde si dixit, Non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo (I Cor. IV, 14); quid habet quaestionis, ubi ait, Ego dico, non Dominus? Item ubi ait, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2); numquid etiam hic dixit, Ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa quae jubet Dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim quos charos habemus, ut faciant Domini praecepta, vel jussa. Cum vero ait, Ego dico, non Dominus; satis ostendit Dominum non prohibere quod ipse prohibebat. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea quae supra diu diximus, multumque versavimus, licitum erat per justitiam; sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam. CAPUT XXI. 25. De conjugiis cum infidelibus, Pollentii sententia discutitur. Aliam esse quaestionem de jam conjunctis, aliam de conjungendis. De jam conjunctis, non de jungendis agi in loco Apostoli citato. Illicita et vetita a Domino nunquam expedit facere. Tu autem cui placet, ita non licere quod non vetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod vetat Dominus, cum exponere voluisses quid sibi vellet quod ait, Ego dico, non Dominus, cum alloqueretur fideles quibus essent conjuges infideles; dixisti, « Quia Dominus jussit ne conjugia sibimet diversae religionis copularentur: » et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis, Non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos, et pereat anima ejus (Deut. VII, 3, 4). Addidisti etiam verba Apostoli, ubi dixit, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII, 39): quod ita exposuisti, ut adjungeres, « Id est christiano. » Deinde secutus es, et aisti: « Hoc est ergo Domini praeceptum tam in Veteri quam in Novo Testamento, ut non nisi unius religionis et fidei conjugia sibi maneant copulata. » Si hoc ergo est Domini praeceptum tam in Veteri Testamento quam in Novo, et hoc jubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non nisi unius religionis et fidei maneant copulata conjugia; quare contra hoc Domini jussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum Testamenti Veteris et Novi, jubet Apostolus ut diversae fidei conjugia maneant copulata? « Quia Paulus, inquis, Gentium praedicator et apostolus, jam in conjugio positos, non solum monet, sed etiam jubet, ut si unus aut una a conjugibus credidisset, alterum vel alteram non credentem, secum tamen habitare consentientem, non dimitteret. » His verbis tuis aliud hoc, aliud esse illud, satis evidenter ostendis. Illud enim de his conjugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis viro, vel vir talem ducat uxorem. « Id enim, » ut dicis, « jubet Deus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum. » Hoc autem diversum esse quis abnuat, ubi agitur non de conjungendis, sed de conjunctis? Ambo quippe unius ejusdemque infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt; sed Evangelium cum venisset, alter sine altera, vel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in conjugio permanere, non et Dominus sicut Apostolus jubet? Nisi forte isto loco vacat, quod tam fidenter ipse ait: An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et utique Dominus est Christus. Intelligisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor? 26. Attende, ut rem ipsam tanquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus. Ecce conjuges duo, unius infidelitatis; ita fuerunt quando conjuncti sunt: nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam Domini jussionem doctrinamque apostolicam et praeceptum Testamenti Veteris et Novi, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt quales fuerunt antequam jungerentur, qualesque conjuncti sunt. Venit Evangelii praedicator, credidit eorum aut unus, aut una; sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Jubet fideli Dominus ne infidelem dimittat, an non jubet? Si dixeris, Jubet; reclamat Apostolus, Ego dico, non Dominus. Si dixeris, Non jubet; causam requiro. Neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti, « Quia Dominus prohibet fideles infidelibus jungi. » Hic enim nullo modo est ista causa: de jam junctis loquimur, non de jungendis. Si ergo tu causam non invenisti cur non vetet Dominus quod vetat Apostolus; cernis enim jam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaveras: vide ne forte illa sit quae mihi visa est, et tunc proferenda, et nunc defendenda; ut scilicet illud intelligamus dicere Dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda justitia, id est, quod ita jubet aut vetat, ut aliud facere omnino non liceat: quod autem volentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec praetesmittatur illicite; ibi servorum suorum consilio les cum dare, ut id potius suadeant quod viderint expedire. 27. Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit illicitum, fiat quod expedit, vel quod magis expedit. Illa igitur quae Dominus ita dicit ut Dominus, id est, non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet, et ideo nec expedit. Dominus itaque praecipit, Mulierem a viro non discedere; quod si dicesserit, ea utique causa qua discedere licitum est, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10 et 11). Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; et vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2, 3); quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. VII, 39). Unde, Si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur (Marc. X, 12); et, Qui dimissam a viro duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9). Ideoque ex eodem praecepto Domini, Et vir uxorem ne dimittat (I Cor. VII, 11): quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32). Sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat: Omnis enim qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur (Luc. XVI, 18).

CAPUT XXII. Dimissa adultera alteram ducens, ut christianam faciat, moechatur. Haec constituta Domini sine ulla retractatione servanda sunt. Habet enim haec justitia quae coram illo est, sive approbent, sive improbent homines: et ideo dici non oportet, propter offensiones hominum, aut ne impediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse servanda. Quis enim christianus audeat dicere: Ne homines offendam, aut ut homines Christo acquiram, faciam moechari uxorem meam, aut ego ipse moechus fiam?

28. Potest enim fieri ut cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita tentetur, ut aliqua femina quae nondum credidit, cupiens in ejus nuptias convenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. Huic itaque hoc connubium recusanti poterit suggerere ille tentator: Dominus dixit, Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; tu autem qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. Huic talia suggerenti, erudito corde respondeat, moechari quidem illum gravius qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit; sed etiam illum qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulavit, non ideo non moechari, quia fornicantem reliquit: sicut moechatur qui eam quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur qui eam ducit, quam dimissam propter causam fornicationis invenerit. Et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit: et apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras; sed, Quicumque dimiserit: omnem prorsus qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt.

CAPUT XXIII. 29. Adulterinum conjugium inire, ut femina fiat christiana, non licet. Sed si haec ille christianus responderit tentatori, intelligens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere: quid, si dicat ille tentator, Committe hoc peccatum, ut acquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus respondere ad ista debet et dicere, nisi se non posse, si hoc fecerit, evadere judicium, quod commemoravit Apostolus ubi ait, Et sicut dicunt quidam nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona; quorum judicium justum est (Rom. III, 8)? Quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit adultera?

CAPUT XXIV. 30. Continentiae votum nulla spe compensationis rumpendum. Non solum autem moechandum non est, quod facit, non quidam, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit ut faciat christianam; sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias ejus appetit, futuram se esse christianam. Quod enim cuique antequam vovisset licebat, cum id se nunquam facturum voverit, non licebit: si tamen id voverit quod vovendum fuit, sicuti est perpetua virginitas, vel continentia post experta connubia solutis a vinculo conjugali, vel ex consensu voventibus et carnalia debita sibi invicem relaxantibus fidelibus castisque conjugibus; quod alterum sine altera, vel alteram sine altero vovere fas non est. Haec ergo, et si qua alia sunt quae rectissime voventur, cum homines voverint, nulla conditione rumpenda sunt, quae sine ulla conditione voverunt. Quia et hoc Dominum praecepisse intelligendum est, ubi legitur: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Unde Apostolus de quibusdam quae continentiam vovent, et postea nubere volunt, quod eis antequam vovissent utique licebat: Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12). 31. Nihil ergo expedit quod illicitum est, et nihil quod prohibet Dominus licitum est.

CAPUT XXV. Consilium Apostoli in iis quae praecepta non sunt, audiendum. Quaestio de conjugiis difficillima. Alia quaestio Pollentii. Quae autem nullo Domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur Apostolus, in Spiritu sancto monens et consulens ut vel meliora capiantur, vel ea quae non expediunt caveantur. Ibi audiatur dicens, Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do; et, Ego dico, non Dominus. Ibi si meliora elegerit, qui audit, Solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat: ibi virgo non nubat. Qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. Ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo viro suo in potestate habet, cui vult nubere, tantum in Domino. Quod duobus modis accipi potest; aut christiana permanens, aut christiano nubens. Non enim tempore revelati Testamenti Novi, in Evangelio vel ullis apostolicis Litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum Dominus prohibuerit fideles infidelibus jungi. Quamvis beatissimus Cyprianus inde non dubitet, nec in levibus peccatis constituat, jungere cum infidelibus vinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere Gentilibus membra Christi. Sed quia de iis qui jam conjuncti sunt alia quaestio est; audiatur et hic Apostolus dicens: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitere cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimmittat virum (I Cor. VII, 12, 13, 25, 27, 38, 39). Et sic audiatur, ut quamvis fieri licitum sit, quia hoc non dicit Dominus; non tamen fiat, quia non expedit. Non enim omnia expedire quae licita sunt, apertissime docet Apostolus (Id., X, 22), sicut supra jam ostendimus. Propter quodlibet tamen fornicationis genus, sive carnis, sive spiritus, ubi et infidelitas intelligitur, et dimisso viro non licet alteri nubere, et dimissa uxore non licet alteram ducere: quoniam Dominus nulla exceptione facta dicit, Si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur; et, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.

32. His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis, quaestionem tamen de conjugiis obscurissimam et implicatissimam esse non nescio. Nec audeo profiteri omnes sinus ejus, vel in hoc opere, vel in alio me adhuc explicasse, vel jam posse, si urgear, explicare. Illud autem unde me itidem in alia scheda consulendum existimasti, seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud quam tibi visum est, videretur: cum vero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus est diutius disputare.

CAPUT XXVI. 33. Catechumenis in ultimo vitae an dandus Baptismus non petentibus, nec pro se respondere valentibus. Opinio quorumdam negans rejicitur, nec tamen damnatur. Catechumenis ergo in hujus vitae ultimo constitutis, si morbo seu casu aliquo sic oppressi sint, ut quamvis adhuc vivant, petere sibi tamen Baptismum vel ad interrogata respondere non possint; prosit eis quod eorum in fide christiana jam nota voluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur infantes, quorum voluntas nulla adhuc patuit. Non tamen propterea damnare debemus eos qui timidius agunt, quam nobis videtur agi oportere, ne de pecunia conservo credita improbius quam cautius judicare voluisse judicemur. Satis quippe in talibus respiciendum est illud Apostoli, ubi dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Rom. XIV, 12). Non ergo amplius invicem judicemus. Sunt enim qui vel in his, vel etiam in aliis observandum putant, quod dixisse Dominum legimus, Nolite sanctum dare canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Et ista Salvatoris verba referentes, baptizare non audent eos qui pro se respondere nequiverint, ne forte contrarium gerant voluntatis arbitrium. Quod de parvulis dici non potest, in quibus adhuc rationis nullus est usus. Sed non solum incredibile est, nec in fine vitae hujus baptizari catechumenum velle; verum etiam si voluntas ejus incerta est, multo satius est nolenti dare quam volenti negare, ubi velit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si posset, velle se potius fuisse dicturum ea Sacramenta percipere, sine quibus jam credidit non se oportere de corpore exire.

CAPUT XXVII. 34. Ut intelligendum dictum Domini, Ne detur sanctum canibus. Si autem Dominus, ubi ait, Nolite dare sanctum canibus, hoc quod isti, cavendum putant, vellet intelligi, non ipse suo traditori dedisset quod in suam ille perniciem, sine culpa dantis, cum dignis indignus accepit. Unde cum hoc diceret Dominus, credendum est significare voluisse quod lucem intelligentiae spiritualis immunda corda non portant. Et si portanda doctor ingesserit, quae non recte accipiunt, quia non capiunt, vel reprehensionis morsibus lacerant, vel contemnendo conculcant. Si enim beatus Apostolus, quamvis in Christo jam renatis, tamen adhuc parvulis, lac dicit se dedisse, non escam: Necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2); si denique ipse Dominus electis Apostolis dixit, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12): quanto minus possunt ferre, quaecumque de incorporea luce dicuntur, immundae mentes impiorum?

CAPUT XXVIII. 35. Baptismus in casu proposito dandus catechumenis etiam adulterina conjugia retinentibus. Reconciliationis poenitenti dandae in periculo mortis eadem ratio. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos, verum etiam ipsos qui viventium conjugiis copulati retinent adulterina consortia, cum salvos corpore non admittamus ad Baptismum; tamen si desperati jacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut etiam hoc peccatum cum caeteris lavacro regenerationis abluatur. Quis enim novit utrum fortassis adulterinae carnis illecebra usque ad Baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati potuerint vivere, aut facient quod statuerunt, aut edocti obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet quod fieri etiam de baptizatis talibus debet. Quae autem Baptismatis, eadem reconciliationis est causa, si forte poenitentem finiendae vitae periculum praeoccupaverit. Nec ipsos enim ex hac vita sine arrha suae pacis exire velle debet mater Ecclesia.

LIBER SECUNDUS.

Redarguitur Pollentius, adulterio putans perinde atque morte solvi conjugium, eoque trahens illud Apostoli ad Corinthios, Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est; ut mortuum hoc loco velit etiam adulterum intelligi. Argumenta deinde ejus reliqua diluuntur, et varia quae suboriri timet incommoda, nisi repudiata adultera ducere alteram viro liceat, refutantur.

CAPUT PRIMUM. 1. Hujus libri occasio, Ad ea quae mihi scripseras, frater religiose Pollenti, jam rescripseram non parvum volumen, de iis qui viventibus conjugibus suis aliis copulantur. Quod cum innotuisset Dilectioni tuae, addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me respondere desiderans: sed cum facere disponerem, addendo et ego ad meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud editum est quod absolveram prius, flagitantibus fratribus, et nescientibus nostris quod adhuc aliquid esset addendum. Hinc factum est ut altero seorsum opusculo, ad ea quae addidisti, respondere compellerer. Non autem quae addidisti, adjuncta sunt fini opusculi tui; sed, ubi visum est, ejus interjecta sunt corpori.

CAPUT II. 2. Pollentii sententia, nubere alteri vetitum esse conjugi, si a non fornicante, non autem si a fornicante discesserit. Mortuum in loco Pauli intelligendum etiam fornicantem sentit. Horum primum illud est, cui quidem arbitror me respondere debere, quod in his Apostoli verbis, ubi ait, Caeteris autem ego dico, non Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, non putas ita dictum esse, si discesserit, ut a viro fornicante discessisse intelligatur, qua sola causa discedere licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo jussam manere innuptam, ut posset ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne virum ad fornicandum, id est, ad aliam se vivente ducendam, ipsa non reconciliata compelleret. Caeterum si a viro fornicante discesserit, putas ei non praecipi ut innupta permaneat: sed hoc eam facere, si continens esse voluerit; non ut praecepti violatrix inveniatur esse, si nupserit. Quae tibi videtur forma et a viro esse servanda, ut uxorem non dimittat, excepta causa fornicationis; si autem dimiserit, maneat sine conjugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte continentiam illa delegerit; ne uxoris castae reconciliationem refugiens, ipse illam cogat moechari, si sese non continens vivente illo nupserit alteri: si autem fuerit ab uxore fornicante disjunctus, jam eum nullo praecepto ut se contineat detineri, nec omnino moechari, si viva illa alteram duxerit: quoniam id quod ait idem apostolus, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est; cui vult nubat (I Cor. VII, 10, 11, 39); sic intelligendum existimas, ut si vir fuerit fornicatus, pro mortuo deputetur, et uxor pro mortua; et ideo liceat cuilibet illorum, tanquam post mortem, ita post fornicationem conjugis alteri copulari.

CAPUT III. 3. Refellitur Pollentius. Quibus tuis sensibus consideratis, abs te quaero, utrum quicumque duxerit mulierem quae viro alligata esse destiterit, adulter habendus sit? Quod tibi existimo non videri. Ideo enim mulier vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; quoniam alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Hoc autem vinculum si ei cum viro vivente non esset, sine ullo adulterii crimine alteri nuberet. Proinde si alligata est quamdiu vir ejus vivit, nullo modo nisi viro mortuo soluta dicenda est ab hoc vinculo. Porro si morte cujuslibet eorum inter maritum et uxorem hoc vinculum solvitur, et pro morte habenda est, sicut dicis, etiam fornicatio, procul dubio erit ab hoc et mulier soluta, quando fuerit fornicata. Neque enim dici poterit haec alligata viro, quando ab illa fuerit vir solutus. Ac per hoc posteaquam fornicando alligata viro esse destiterit, quisquis eam duxerit, adulter non erit.

CAPUT IV. Fornicationem pro morte conjugale vinculum solvente deputare, quam absurdum. Et vide quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter, quia duxit adulteram. Imo vero, quod est monstruosius, nec ipsa mulier erit adultera: quoniam non erit posteriori viro uxor aliena, sed sua. Soluto enim per adulterium priore conjugali vinculo, cuicumque jam nupserit conjugem non habenti, non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. Quomodo ergo erit verum, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit? Ecce vir ejus vivit, quia nec de corpore excessit, nec fornicatus est, quod pro morte vis deputari; et tamen ei mulier alligata jam non est. Nonne attendis quam sit hoc contra Apostolum dicentem, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit? An forte dicturus es: Vivit quidem, sed vir ejus jam non est; quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium conjugale vinculum solvit? Quomodo igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; quandoquidem vir ejus ille jam non est, conjugali vinculo per mulieris adulterium jam soluto? Quo enim vivente viro, nisi suo, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro? At si vir ejus esse ille jam destitit; non utique vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; sed nullum habens virum nubendo erit cum suo viro. Hoc qui sentit, nonne cernis quam contra Apostolum sentiat? Quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur illa quae sentis. Muta ergo antecedentia, si vis cavere sequentia; et noli dicere, mortuum virum vel mortuam uxorem hoc loco debere intelligi etiam fornicantem.

4. Quamobrem secundum doctrinam sanam Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; id est, nondum e corpore abscessit. Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; hoc est, in corpore constituto. Si autem mortuus fuerit, hoc est, de corpore exierit, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2 et 3). Haec verba Apostoli toties repetita, toties inculcata, vera sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius viri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiverit. Esse autem desinet uxor prioris, si moriatur vir ejus; non si fornicetur. Licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis; sed manet vinculum prioris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerit etiam ob causam fornicationis.

CAPUT V. Conjugii vinculum morte resolvi, non autem fornicatione et separatione conjugum. Sicut enim manente in se Sacramento regenerationis, excommunicatur cujusquam reus criminis, nec illo Sacramento caret, etiamsi nunquam reconcilietur Deo: ita manente in se vinculo foederis conjugalis, uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illo vinculo, etiamsi nunquam reconcilietur viro; carebit autem, si mortuus fuerit vir ejus. Reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit regenerationis Sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam moritur Deus. Remanet itaque ut, si sapere secundum Apostolum volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo licere uxori ejus alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium, non corporis, sed quod pejus est, animae: non tamen et de ista morte, loquebatur Apostolus, cum dicebat, Quod si mortuus fuerit vir ejus, cui vult nubat; sed de illa sola qua de corpore exitur. Quoniam si per conjugis adulterium conjugale solvitur vinculum, sequitur illa perversitas, quam cavendam esse monstravi, ut et mulier per impudicitiam solvatur hoc vinculo: quae si solvitur, libera erit a lege viri; et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera si fuerit cum alio viro, quia per adulterium liberata est a priore viro. Quod si ita est a veritate devium, ut nullus id, non dico christianus, sed humanus sensus admittat; profecto mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit: quod ut apertius dicam, quamdiu vir ejus in corpore est. Pari ergo forma et vir alligatus est, quamdiu mulier ejus in corpore est. Unde si vult dimittere adulteram, non ducat alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. Similiter et mulier si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum: alligata est enim, quamdiu vir ejus vivit; nec a lege viri nisi mortui liberatur, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro.

CAPUT VI. 5. Reconciliatio post adulterium cum conjuge resipiscente quam conveniens christiano. Quod autem tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjugi conjux; si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos vel Baptismate ablutos, vel poenitentia credimus esse sanatos? Haec crimina in vetere Dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae Novi Testamenti sanguine sine dubitatione mundantur: et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam viro recipere uxorem; quamvis David Saülis filiam, quam pater ejusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tanquam Novi Testamenti praefigurator sine cunctatione receperit (II Reg. III, 14): nunc autem posteaquam Christus ait adulterae, Nec ego te damnabo; vade, deinceps noli peccare; quis non intelligat debere ignoscere maritum, quod videt ignovisse Dominum amborum, nec jam se debere adulteram dicere, cujus poenitentis crimen divina credit miseratione deletum?

CAPUT VII. 6. Mariti saevientes in uxores adulteras, cum sint et ipsi adulteri. Sed hoc videlicet infidelium sensus exhorret, ita ut nonnulli modicae fidei vel potius inimici verae fidei, credo metuentes peccandi impunitatem dari mulieribus suis, illud quod de adulterae indulgentia Dominus fecit, auferrent de codicibus suis: quasi permissionem peccandi tribuerit qui dixit, Jam deinceps noli peccare; aut ideo non debuerit mulier a medico Deo illius peccati remissione sanari, ne offenderentur insani. Neque enim quibus illud factum Domini displicet, ipsi pudici sunt, et eos severos castitas facit: sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus Dominus ait, Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem jaciat. Nisi quod illi conscientia territi recesserunt, et tentare Christum atque adulteram persequi destiterunt (Joan. VIII, 7-11); isti autem et aegroti medicum reprehendunt, et in adulteras adulteri saeviunt: quibus si diceretur, non quod illi audierunt, Qui sine peccato est; quis enim sine peccato? sed, Qui sine isto peccato est, prior in illam lapidem mittat; tum vero forsitan cogitarent, qui indignabantur quod adulteram non occiderent, quanta illis Dei misericordia parceretur, ut adulteri viverent.

CAPUT VIII. 7. Viri adulteri gravius puniendi quam adulterae uxores. Lex Antonini, viros impudicos aeque ac mulieres damnari volentis. Virorum impudicitia pejor. Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil volunt detrahere severitati; sed irascuntur insuper veritati, et loquuntur atque respondent: Sed nos viri sumus; an vero sexus nostri dignitas hanc sustinebit injuriam, ut cum aliis feminis praeter uxores nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur? Quasi non propterea magis debeant illicitas concupiscentias viriliter frenare, quia viri sunt? quasi non propterea magis debeant mulieribus suis ad virtutis hujus exemplum se praebere, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant a libidine superari, quia viri sunt? quasi non propterea minus debeant lascivienti carni servire, quia viri sunt? Et tamen indignantur, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas; cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas. Christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt, Caput mulieris vir (Ephes. V, 23): ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere; et ideo cavendum viro illac ire vivendo, qua timet ne uxor sequatur imitando. Sed isti quibus displicet ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere; legant quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambo pariter impudicos conflictus ipse convicerit. Nam supra dicti imperatoris haec verba sunt, quae apud Gregorianum leguntur: Sane, inquit, meae litterae nulla parte causae praejudicabunt. Neque enim si penes te culpa fuit ut matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim mihi videtur esse ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet: quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere. Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis; quanto castiores quaerit coelestis patria et societas Angelorum? Quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius major et pejor virorum impudicitia, quia inest illis superba et licentiosa jactantia? Non igitur exhorreant viri quod adulterae Christus ignovit: sed potius cognoscant etiam periculum suum, et simili morbo laborantes ad eumdem Salvatorem supplici pietate confugiant; et quod in illa factum legunt, etiam sibi necessarium esse fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare jam desinant, laudent in se Dei patientiam, agant poenitentiam, sumant indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua impunitate sententiam.

CAPUT IX. 8. Nolens reconciliari adulterae uxori non potest alteri nubere. Quibus consideratis atque tractatis, si communis conditio, commune malum, commune periculum, commune vulnus, communis salus, fideliter et humiliter cogitetur; non erit turpis, neque difficilis, etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Verum ecce non fiat, nemo compellit, quia forte lex aliqua hujus saeculi vetat secundum terrenae civitatis modum, ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum. Suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet; in alia non eatur adulteria. Et quid ad nos, si nec saltem divina miseratione mundata marito reconcilietur adultera, dum tamen non reconciliatis adulteris, non alia fiant quasi connubia, quae convincuntur esse adulteria? Mulier enim alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. VII, 39). Ergo consequenter et vir alligatus est, quamdiu mulier ejus vivit. Haec alligatio facit ut aliis conjungi sine adulterina copulatione non possint. Unde necesse est ex duobus conjugibus quatuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit, et ille alteram duxerit. Quamvis enim sceleratius moechetur, qui non causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit; quod genus adulterii commemoravit Matthaeus: tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti est apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, maechatur (Marc. X, 11 et 12); et sicuti est apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro duxerit, moechatur (Luc. XVI, 18). De quibus testimoniis jam satis in libro superiore disserui.

CAPUT X. 9. Incontinentium querelas adversus legem Christi vetantis alteri nubere dimissa adultera, frustra objectari. Si incontinentium querelae admittantur, permittenda adulteria in multis casibus. Justior videbitur querela mulieris praeter fornicationem dimissae et nubere alteri cupientis. Sed respondes mihi: « Continenter vivere paucorum est; et ideo qui fornicantes conjuges dimiserunt, quoniam non possunt reconciliari, tantum se vident periclitari, ut legem Christi non humanam, sed feralem pronuntient. » O frater, quantum ad incontinentes pertinet, multas querelas habere possunt, quibus, ut dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. Et tamen non propter illos Evangelium Christi pervertere, vel mutare debemus. Te quippe sola eorum querela permovet, qui conjuges causa fornicationis intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur: quoniam continere paucorum est, atque ad id debent laude adhortari, non lege compelli. Itaque si dimissa adultera non ducitur altera, justam querelam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. Sed attende quam plura sunt, ubi si querelas incontinentium velimus admittere, necesse nobis erit adulteria facienda permittere. Quid si enim aliquo diuturno et insanabili morbo corporis teneatur conjux, quo concubitus impeditur? quid, si captivitas, vel vis aliqua separet, ita ut sciat vivere maritus uxorem, cujus sibi copia denegatur? censesne admittenda incontinentium murmura, et permittenda adulteria? Quid in hoc ipso unde interrogatus est Dominus, responditque fieri non debere, sed ad duritiam cordis illorum Moysen permisisse dari libellum repudii, et quacumque causa dimittere conjugem? nonne lex Christi incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, injuriosas, imperiosas, fastidiosas, et ad reddendum debitum conjugale difficillimas, repudio interposito abjicere volunt, et alteras ducere? Jam ergo, quia istorum incontinentia legem Christi horruit, ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est? 10. Jam porro si maritum relinquat uxor, vel maritus uxorem, non causa fornicationis, sed potius continentiae, sitque incontinens cui repudium propter hoc datur; quaero utrum non erit adulter vel adultera, si alteri copuletur? Si, Non erit, dicitur; Domino contradicitur, cujus haec verba sunt: Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat (Matth. V, 31 et 32). Ecce dimissa est, non dimisit; et quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen adulter adulteram duxit. Ambo rei, ambo damnandi sunt; et quae nupsit vivo marito, et qui duxit eam cujus vivit maritus. Numquid hic legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis atque punitur, quam vir nulla ejus praecedente fornicatione dimisit, et quia paucorum est continere, dimittendo compulit nubere? Cur non hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior conjugale vinculum rupit? Nam qua ratione dicturus es eum rupisse vinculum conjugale, qui licet sit moechus, non dimisit uxorem; et eum non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? Ego autem dico in utroque manere hoc vinculum, quo mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit, sive continens, sive moechus: et ideo moechari eam quae dimissa nupserit, et moechari eum qui dimissam duxerit, sive a moecho, sive a continente dimissa sit; quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Sed nunc de querelis incontinentium disputamus. Quid enim videtur justius hujus mulieris querela, quae dicit: Dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est, non me continui, ne fornicarer nupsi; et dicor moechata, quia nupsi? Numquid propter hujus quasi justam querelam, legem censebimus mutandam esse divinam, ut istam non judicemus adulteram? Absit. Sed respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa praecesserat. Verum dicis: nam peccatum mariti ejus Dominus expressit, ubi ait, Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari. Sed numquid ista ideo nubendo postea non peccavit, quia prius dimittendo ille peccavit? Quid ergo ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut murmurans puniatur?

CAPUT XI. 11. Objectio alia Pollentii ut saltem filiorum gignendorum causa liceat alteram ducere dimissa adultera. Jam nunc etiam illa videamus quae alio loco interponens addidisti, neque ad ea respondere voluisti: ubi te movet, et miseraris hominem qui cubare cum adultera, etiamsi non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate compellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea vivente alteram ducat. Unde recte movereris, si adulterium non esset, quamvis adultera viva uxore, alteram ducere. Si autem adulterium est, ut ea quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa filiorum? Non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia: aut vero tam cavendum est sine posteris mori, quam eligendum in posterum vivere? quod non sinentur adulteri, quos necesse est post primam mortem secundae mortis aeternitate damnari. Nam procreandorum filiorum ista causatio, etiam non adulteras, sed castissimas feminas, si forte sint steriles, cogit dimitti, et alteras duci: quod tibi existimo non placere. 12. Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum?

CAPUT XII. Nuptias hoc tempore filiorum causa iis tantum eligendas esse, qui se continere non possunt. Illi quippe infirmitati, hoc est, incontinentiae voluit Apostolus subveniri honestate nuptiarum. Non enim ait, Si filios non habet, nubat; sed, Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9). Filiorum quidem propagine compensatur quod incontinentiae nubendo ceditur. Nam utique incontinentia vitium est, conjugium autem non est vitium; et ideo fit per hoc bonum, ut illud veniale sit malum. Cum sint ergo nuptiae causa generandi institutae, ea causa fiebant a Patribus, qui tantum officio generandi feminis, sed non illicite, miscebantur. Erat enim tunc quaedam propagandi necessitas, quae nunc non est: quoniam tempus amplectendi, sicut scriptum est, quod utique tunc fuit; et tempus continendi ab amplexu (Eccle. III, 5), quod nunc est. De quo tempore Apostolus loquens ait: De caetero, fratres, tempus breve est; reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29). Unde nunc rectissime dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12): qui autem se non continet, nubat. Tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in nuptias descendebat officio: nunc autem vinculum nuptiale incontinentiae subvenit vitio; ut ab eis qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem conjugiorum, fiat propagatio filiorum. Cur ergo non dixit Apostolus, Si filios non habet, nubat? Quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu, non est necesse filios propagare. Et quare dixit, Si se non continet, nubat? Utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare. Si ergo se continet, nec nubat, nec generet. Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet, aut turpius concumbendo non generet. Quanquam hoc quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite conjugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur. Quod faciebat Onan filius Judae, et occidit illum propter hoc Deus (Gen. XXXVIII, 8-10). Propagatio itaque filiorum, ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum: ac per hoc qui propter incontinentiam conjugantur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est, propaginem filiorum. De incontinentibus quippe loquebatur Apostolus, ubi ait: Volo igitur juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim conversae quaedam sunt retro post satanam (I Tim. V, 14 et 15). Cum itaque dicebat, Volo juniores nubere; hoc utique monebat propter ruinam incontinentiae fulciendam. Sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere connubii serviendum, nuptiarum autem vel contemneretur vel negligeretur bonum; continuo subjunxit, filios procreare, matresfamilias esse. Qui vero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt quam est nuptiarum bonum, hoc est, generatio filiorum. Unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur; quanto potius custodienda est, ut adulterium caveatur? Cum enim dixisset Apostolus, Quod si se non continet, nubat: Melius est enim, inquit, nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Non dixit, Melius est moechari quam uri.

CAPUT XIII. 13. Nolentes reconciliari conjugibus adulteris, continentiam custodiant. Non est igitur ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent conjugibus adulteris poenitendo sanatis, nisi ad custodiendam continentiam. Quoniam mulier alligata quamdiu sive moechus sive castus vir ejus vivit, moechatur si alteri nupserit; et vir alligatus quamdiu sive moecha sive casta uxor ejus vivit, moechatur si alteram duxerit. Haec namque alligatio quando quidem non solvitur, etiamsi per repudium conjux a casto conjuge separetur; multo minus solvitur, si non separata moechetur. Ac per hoc non eam solvit, nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere nec post poenitentiam, custodiat continentiam: etsi non ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali. Ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere: postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier volens vivere continenter, quamvis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim christianum neminem reluctari, adulterum esse qui vel diu languente, vel diu absente vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commixtus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera, adulter est cum altera: quoniam non ille, aut ille; sed, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur (Luc. XVI, 18). Quapropter si a conjugali vinculo immunis minus appetitur vita sanctorum, exhorreatur poena moechorum; et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. Si enim ubi est timor, operetur labor; ubi erat labor, erit et amor. Non enim confidendum est de nostris viribus; sed oratio adjungenda conatibus, ut impleat bonis, qui deterret a malis.

CAPUT XIV. 14. Objectio alia, hac sententia excludi benignitatem, ut mariti velint puniri adulteras, quibus mortuis ducere alias possint. Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione compelli; cum volunt eas mori, si eis viventibus non licet eis alteras ducere. Quam crudelitatem volens exaggerare dixisti: Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Ita istud dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis, quia licet eis alteras ducere; ut si non licet, non parcant ut liceat. Quinimo propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. Et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt vivere continenter. Tanto quippe debent esse misericordiores, quanto volunt esse sanctiores: ut et ad castitatem in se ipsis servandam divinitus adjuventur, dum castitatem ab uxoribus violatam nec ipsi humanitus ulciscuntur. Et maxime vox illa dominica est eis in memoriam revocanda: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem jaciat (Joan. VIII, 7). Non, Qui sine ipso peccato est, quoniam loquimur de pudicis viris; sed, Qui sine peccato est: quod si esse se dixerint, se ipsos seducunt, et veritas in eis non est (I Joan. I, 8). Porro si non se seducunt, et est in eis veritas, non erit in eis cruenta severitas. Scientes enim se non esse sine peccato, dimittunt ut dimittatur eis; nec ab eis benignitas et pietas excluditur. Magis enim haec excluduntur, si peccatis conjugum ab eis impetret veniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est, ut propterea parcant quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea quia volunt et sibi Dominum parcere. 15. Quanto itaque melius, et honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus, Dimitte injustitiam proximo tuo, et tunc precanti tibi peccata solventur. Homo homini conservat iram, et a Domino quaerit medelam? Super hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? Cum ipse caro sit, conservat iracundiam? quis propitiabitur peccatis illius (Eccli. XXVIII, 2-5); et de Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37); ut possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); et de Apostolo, Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17): et si qua sunt hujusmodi in Scripturis sanctis, quibus, ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur?

CAPUT XV. Mariti ad parcendum adulteris uxoribus, non licentia libidinis, sed cura pietatis adducantur. Quanto, inquam, melius ista dicimus, quam ut dicamus, Tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur vos aliae quas duxeritis: merito enim velletis istas de viventium numero auferre, si earum vita impedimento esset, quominus alias duceretis; nunc vero, etiam istis viventibus cum liceat alia vobis matrimonia providere, quid eas tantopere vultis occidere? Haec si dicimus, nonne attendis quam nostra suasio longe sit a charactere christiano: quia et falsum dicimus, eis licere quod non licet, hoc est, istis viventibus ut aliis copulentur; et si propterea illis pepercerint, non parcent propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. Postremo quaero abs te, utrum marito christiano liceat vel secundum veterem Dei legem, vel Romanis legibus adulteram occidere? Si licet, melius est ut ab utroque se temperet, id est, et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa vivente conjugio. Quod si alterutrum eligere perseverat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa viva ille moechetur. Si autem quod verius dicitur, non licet homini christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere; quis est tam demens qui ei dicat, Fac quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? Cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, sive adulteram occidere, sive illa vivente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est quod non licet, jam faciat adulterium, et non faciat homicidium; ut vivente uxore alteram ducat, et non humanum sanguinem fundat. Quod si est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque vitare.

CAPUT XVI. 16. Objectatur incontinentem, si adulterae uxori suae mortem accusando procurarit, veniam accepturum per Baptismum aut reconciliationem, quae sibi alioquin perpetuo adultero denegarentur. Graviora contra Pollentii opinionem excogitari posse, quam quae ab illo objectantur incommoda. Hic video quid dici ab incontinentibus possit: quod videlicet qui dimittit et vivere permittit adulteram, si alteram duxerit, quamdiu prior illa vivit, perpetuus adulter est, nec agit poenitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec si catechumenus est, ad Baptismum admittitur, quoniam ab eo quod impedit non mutatur; nec reconciliari poenitens potest in eadem nequitia perseverans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum quoniam transactum est, et in eo non permanet, et si a catechumeno factum est, Baptismate abluitur; et si a baptizato, poenitentia et reconciliatione sanatur. Sed numquid propterea dicturi sumus adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si conjuge adultera vivente altera ducitur? Sed hoc adulterii genere excepto, nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat viventis uxorem a viro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione dimissam. Quid ergo, cum viderit se nec ad Baptismum admitti, si catechumenus, nec utiliter agere poenitentiam, si baptizatus hoc fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum voluerit et potuerit occidere cujus duxit uxorem, ut hoc scelus vel Baptismate diluatur, vel poenitendo solvatur, atque ita etiam illud adulterium non permaneat, evacuata muliere a lege viri post mortem viri, sed de transacto quod factum est, per poenitentiam satis fiat, vel regeneratione deleatur; numquid propterea est accusanda lex Christi, tanquam compulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis repudiatam ducere, dicit esse adulterium? 17. Hic enim, si parum quid loquamur attendimus, multo graviora dici possunt quam ipse dixisti. Nam tu dum non vis esse adulteria, si aliae ducantur dimissis adulteris, hoc invenisti: Quoniam si haec adulteria dixerimus, cogentur mariti occidere adulteras, quarum vita impediuntur alteras ducere. Atque ut hoc exaggerares, dixisti: Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Si ergo quispiam nolens credere esse adulterium quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inveniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare, et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, vel insidiis quibus potuerint, vel calumniis appetere, vel aliquibus veris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis esse possint conjugia, quae vivis fuerant adulteria; nonne id exaggerando tibi dicturus est, Non mihi videtur, amantissime frater, hic divinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas excluditur, sed etiam ingens malignitas et impietas excitatur? Quandoquidem multo est levius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. Placetne tibi, ut propter vanissimam invidiam, dominicae defensionem sententiae deseramus, vel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium vindicari, etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a viro alteri conjugetur, ne maritum ejus a quo dimissa est compellatur occidere, dum adulterium in connubium cupit viri prioris morte convertere? Scio hoc tibi non placere, ut propter hanc vanissimam invidiam, lex Christi, cum vera inveniatur et sana, dura et inhumana dicatur. Sic itaque non tibi debet videri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera vivente altera ducitur, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa exstincta alteram ducere, si hoc ea vivente non licet facere. Quid si enim et illud dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, sive diuturno languore laborantes et pati concubitum non valentes, sive pauperes, sive steriles, sive deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum; quia eas quas perpeti nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo devincti adulterio, nec baptizari possint, nec poenitendo sanari? Numquid propterea ne ista homicidiorum scelera perpetrentur, dicturi sumus, non esse adulteria, repudiatis praeter causam fornicationis uxoribus, sibi alteras copulare?

CAPUT XVII. 18. Incommodum aliud contra Pollentii sententiam. Jam vero ex hoc quod sapis non esse adulterium, si vir uxorem causa fornicationis abjecerit, et alteram duxerit; nonne arbitraris cavendum, ne discant viri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, moechari cogere, ut ab eis vinculo conjugali per fornicationem, sicut putas, soluto, liceat eis alteras ducere; et ex eo quod illas moechari coegerunt, aut Baptismate ablui, aut poenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur quamdiu cum adulteris vivent, si prioribus praeter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? Nisi forte quis dicat, neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est: et tamen Dominus, Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam, praeter causam fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 33). Utique propterea, quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo priore alteri copulari, et hoc est moechari. Quod si hoc ista non fecerit, tamen ille quantum in ipso est facere compulit; et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit Sed quis nesciat quam sint rarissimae, quae ita pudice vivant cum viris, ut etiamsi ab eis dimittantur, alios non requirant? Incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant maritis, tamen si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere. Cum ergo crediderint homines Domino dicenti, Omnis qui dimiserit uxorem suam, praeter causam fornicationis, facit eam moechari; si crediderint et tibi dicenti, muliere fornicante licere viro ejus alteram ducere; quisquis voluerit propter alias quaslibet molestias carere uxore cui junctus est, prius eam moechari faciat, sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha nubendo: ac sic a priore peccato quo eam moechari fecit, sive per Baptismum, sive per poenitentiam liberatus, sine suo adulterio sibi habere videatur, quam post prioris adulterium, tanquam hinc soluto matrimonii vinculo, alteram duxerit. Quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam moecham faciet, et ipse quamvis post adulterium conjugis aliam ducendo moechus erit; nihilque illi proderit quod tibi credidit, et non ei potius qui nullo excepto ait, Omnis qui reliquerit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur (Luc. XVI, 18).

CAPUT XVIII. 19. Continentia servanda aut conjugalis aut excellentior. Quibus omnibus consideratis atque tractatis, restat ut ab eis qui haec fideliter audiunt, dicatur nobis quod Domino dictum est: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit? Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10-12). Ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. Possunt autem capere hi quibus hoc praestat Dei misericordia occulta, sed justa. Sed in his omnibus qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum, alii sunt qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii qui experti et aversi sunt, partim quidem illicite, partim vero licite experti. Porro in his qui licite experti sunt, quidam sunt qui non nisi licite, quidam et illicite et licite. Sunt quippe in eis qui conjugia sua tantum sciunt; sunt autem qui et alias feminas ac stupra quaelibet. Sed qui post concubitum conjugum se ipsos castrant propter regnum coelorum, aut morte amittunt conjuges, aut ex consensu cum eis continentiam profitentur; aut ex necessitate divortiorum, ne vivis conjugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum coelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter ibi esse non possint: nam qui non ista necessitate se continent, sed boni appetitione melioris, possent ibi esse etiam servata pudicitia conjugali, quamvis in praemiis minoribus, tamen intus. Qui vero propterea se continent, quia prioribus conjugibus vivis timent aliis conjugari, majorem curam debent gerere pro salute, quam gesserunt illi a quibus continentia pro munere delecta est ampliore. Tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt. Si autem non continent, adulteri erunt; quia viventibus conjugibus pristinis, non conjugibus alteris, sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno coelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salvi non erunt?

CAPUT XIX. 20. Conjuges divortio separatos a conjugibus hortatur ad continentiam. Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si haberent conjuges diuturno languore marcescentes, vel loco sibi inaccessibili absentes, vel animositate illicita continentes; hoc faciant, si habuerint conjuges adulterina inquinatione sordentes, et propter hoc a suo consortio divortiantes: non alia quaerant conjugia, quia non erunt conjugia, sed adulteria. Cum enim par forma sit in hoc vinculo viri et uxoris, sicut uxor vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 3); ita et vir vivente uxore vocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. Etsi enim gravius qui praeter causam fornicationis, omnis tamen qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur. Non eos terreat sarcina continentiae: levis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae impetrat a jubente quod jusserit. Non eos frangat, quod videtur eorum continentia necessitatis esse, non voluntatis: quia et illi qui eam voluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis; quoniam jam sine damnatione ab illa deviare non possunt: et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de se ipsis, sed de illo a quo est bonum omne confidunt. Illi ad eam conscenderunt causa majoris gloriae, ut aliquid amplius invenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis novissimae, ne perirent: utrique permaneant, utrique in quod pervenerunt ambulent usque in finem, ferveant studiis, supplicent votis quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod voluntas arripuit cadere timeant; et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere deligant. Fieri enim potest ut Deo terrente et hortante, convertente et implente, humanus in melius mutetur affectus; atque ita voveant sine conjugiis et sine ullo concubitu atque immunda libidinis attrectatione perseverantissime vivere, ut etiamsi separata conjugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex voto quod patet ex licito, et quod erat necessitate coeptum, fiat charitate perfectum. Talibus profecto id retribuetur, quod illis qui vel pari consensu cum conjugibus hoc voverunt, vel nullis conjugiis alligati propter majus bonum continentiam delegerunt. Si autem ita se continent, ut si moriantur quarum vita conjugari impediuntur, alias ducere cogitent; profecto etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscedant, non eis imputatur nisi ad pudicitiam conjugalem, propter quam non faciunt quod facerent si liceret. Hac quippe intentione continenter vivere, parum est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia, sed sufficit ad cavenda adulteria.

CAPUT XX. 21. Viri mulieribus praeire in pudicitia debent. Continentiam clericorum qui electi sunt inviti proponit viris nolentibus in divortio se continere. Haec autem me de utroque sexu memineris dicere, sed maxime propter viros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares esse dignentur: in qua etiam praeire debuerunt, ut eos illae tanquam sua capita sequerentur. Quando autem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine falsae impunitatis pereundi aperitur occasio. Neque enim carnem non habent feminae, quibus viri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia viri sunt, liceat. Sed absit ut melioris sexus tanquam honori debeatur, quod pudori detrahitur; cum honor justus virtuti, non vitio debeatur. Quinimo cum a feminis utique habentibus carnem, tantam flagitant castitatem, ut quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, velint eas ab adulterino concubitu incontaminatas fervorem transigere juventutis (et plurimae pudicissime transigunt, et maxime Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati, juvenes adolescentulas deserunt, et vix aliquando senes ad aniculas revertuntur); eo ipso evidentius convincuntur non esse impossibile quod se non posse causantur. Si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum. 22. Unde istos qui virilem excellentiam non putant nisi peccandi licentiam, quando terremus ne adulterinis conjugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducunt. Dicimus ergo eis: Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini? nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus nunquam antea cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus: Et vobis timor multo amplius moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repente atque inopinate impositum susceperunt, sperantes se illustrius in Christi haereditate fulgere; quanto magis vos adulteria cavendo, vivere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere? Haec atque hujusmodi eis ut possumus dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus vel propter adulterium dimissis conjugibus suis, alias volunt ducere, et cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. Sed jam liber etiam iste claudendus est,