De conflictu vitiorum et virtutum

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De conflictu vitiorum et virtutum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83


De conflictu vitiorum et virtutum (Auctor incertus), J. P. Migne

(1131D)1. Apostolica vox clamat per orbem, atque in procinctu fidei positis ne securitate torpeant dicit: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Et ecce quia Christianitas etiam in suis principibus jam religiosa jamque fidelis est, desunt pie viventibus in Christo Jesu vincula, verbera, flagella, carceres, equulei, cruces, (1132D)et si qua sunt diversorum genera tormentorum; quomodo ergo verum erit quod per Apostolum sonuit, ut omnes pie viventes persecutionem patiantur? an forte nemo pacis tempore vult pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis hoc vel desipiens dixerit?

(1133A)208 2. In hac ergo Apostoli sententia non specialis quorumdam, sed generalis omnium persecutio debet intelligi. Et quidem sunt multi intra sinum matris Ecclesiae constituti, qui pie viventes in Christo, contumeliis afficiuntur, opprobriis, injuriis, derisionibusque lacessuntur. Ista vere est illa generalis persecutio, quam Apostolus omnes pie viventes in Christo pati descripsit? Non facile dixerim, cum sint quidam religiosi, quibus nemo pravorum audeat in faciem derogare. Alia ergo intelligenda est quae immanior et magis noxia est, quam non mortalis intorquet severitas, sed vitiorum gignit adversitas.

3. Dum enim contra humilitatem superbia, contra veram religionem simulatio, contra subjectionem pugnat contemptus, contra Domini timorem inanis gloria, contra fraternam congratulationem invidia, contra dilectionem odium, contra libertatem justae correptionis detractio, contra patientiam ira militat, contra mansuetudinem protervia, contra satisfactionem (1133B)tumor, contra spirituale gaudium saeculi tristitia, contra virtutis exercitium torpor, vel ignavia, contra firmam stabilitatem dissoluta vagatio, contra spei fiduciam desperatio, contra mundi contemptum cupiditas, contra misericordiam obduratio, contra innocentiam fraus, vel furtum, contra veritatem fallacia atque mendacium, contra ciborum parcimoniam ventris ingluvies, contra moderatum moerorem inepta laetitia, contra discretam taciturnitatem multiloquium, contra carnis intregritatem immunditia atque luxuria, contra cordis munditiam spiritualis fornicatio, contra amorem patriae coelestis appetitus saeculi praesentis opponens semet immergit, quid aliud quam crudelis pie viventium persecutio adversus conglobatas virtutum acies desaevit?

4. O quam dirus, o quam amarus est superbiae congressus, quae angelos de coelo projecit, homines de paradiso eliminavit; cujus exercitus, atque armorum (1133C)conflictus, vitia sunt, quae breviter comprehensa tetigimus! Sed videamus qualiter castra coeli et inferni dimicent, arma Christi et diaboli collisa decertent.

5. ( Superbia: ) Certe multis, imo etiam pene omnibus melior es verbo, scientia, divitiis, honoribus et cunctis quae vel carnalibus, vel spiritualibus suppetunt charismatibus; cunctos ergo despice, cunctis temetipsum superiorem ostende. 6. ( Humilitas: ) Memento quia pulvis es (Gen. III, 19), quia cinis es, quia putredo et vermis es, quia etsi aliquid es, nisi tanto te humilies, quanto magnus es, perdes omnino quod es. Nunquid tu altior quam primus angelus? nunquid tu splendidior in terra quam Lucifer in coelo (Eccli. III, 20)? Quod si ille de 209 tanta sublimitate per superbiam cecidit, quomodo tu ad coelestem celsitudinem superbiens de imis conscendes, qui illa, quandiu hic vivis, conditione teneris, de qua per quemdam sapientem dicitur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat (1133D)animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15)?

7. Quam densissimis putamus in terra superbiae tenebris lutum nostrum involvi, si potuit in coelo stella, quae mane oriebatur (Isai. XIV, 12), lucis suae globos amittere? Audi ergo potius lucem veritatis dicentem: Qui sequitur me (inquit) non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). In quo autem ipsa esset sequenda, alibi praemonuit, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29).(1134A) 8.Audi, tumor superbiae, audi dicentem ad haec humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII, 12); et illud: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Audi quid etiam de illo Apostolus dicat, qui te ad sectandam humilitatem invitat. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6, 7). Si ergo tanta humilitate se deprimit divina majestas, quomodo superbire in aliquo debet humana infirmitas? 9. ( Inanis gloria: ) Age bonum quod vales; ostende cunctis bonum quod agis, ut bonus dicaris, ut sanctus et venerabilis ab omnibus praediceris, ut tanquam Dei electus noscaris, ut nemo te contemnat, nemo te despiciat, sed universi debitum tibi honorem (1134B)persolvant. 10. ( Timor Domini, intentio recta: ) Si quid boni aliquando agis, non pro transitoriis, sed pro aeternis id honoribus age; absconde quod facis, in quantum potes; quod si ex toto non vales, sit in corde tuo occultandi voluntas, et non erit de ostentatione ulla temeritas, nec criminis erit aliquando manifestare quod semper vis celatum habere. Sic denique duas Redemptoris sententias sibi quasi contrarias videberis adimplesse, quibus dicitur: Faciente te eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, sed eleemosyna tua sit in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3). Et: videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). 11. Cave prorsus ne illa sententia tibi conveniat, qua de hypocritis dicitur: Omnia opera sua faciunt, ut beatificentur ab hominibus; amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI). Attende tibi in (1134C)cunctis quae agis, ne cenodoxiae elatione pulsatus cum his qui etiam de miraculorum signis gloriabantur audias: Videbam Satanam, sicut fulgur, descendentem de coelo (Luc. X, 18); sed time, nam scriptum est: Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, 210 et corona exsultationis (Eccli. I, 11, 17). Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur. Et infra: Radix sapientiae timere Dominum, et rami illius longitudo dierum.

12. ( Simulatio: ) Quia nihil boni in abscondito facis, ne a cunctis cognitus detesteris, finge te foris quod intus esse non appetis. 13. ( Vera religio: ) Nequaquam omnino id agas, sed magis satage bonus fieri, quod non es; nam ostendere hominibus quod non es quid aliud quam damnatio est? Memor esto itaque quod dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis (1134D)quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia (Matth. XXIII, 25). Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat mundum quod deforis est. 14. Itemque illud quod in Evangelio inculcando repetitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia; sic et vos deforis quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Ibid., 26-28); nec non et illud, quod de talibus scriptum est: Venient ad vos in vestimentis ovium, (1135A)intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). 15. ( Elatio ): Qualis es tu, ut pejoribus obtemperes, deterioribus famulatum exhibeas? te magis quam illos decuerat imperare, qui tibi non possunt ingenio, vel industria, aut viribus coaequari. Obtempera igitur imperio Dei, et non sit tibi ulterius cura de aliquo.

16. ( Beata submissio: ) Si Dei obtemperandum est imperio, humano subdi necesse est magisterio; ipse enim dicit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Ita (inquit) oportet, sed si talis qui imperat esset, non est talis per quem Deus imperet. Sed Apostolus contra: Non est potestus nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt; itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Quales enim esse debeant hi qui imperant, non est subditis discutiendum.

17. Et quidem primis Ecclesiae pastoribus Dominus dicit: Scitis quia reges gentium dominantur eorum, (1135B)et qui potestatem exercent inter eos benefici vocantur; vos autem non sic, sed qui vult in vobis esse major, erit omnium servus; sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multis (Matth. XX, 25). Sed tamen quia non omnes tales futuros praevidit, subjectorum omnium personas in discipulis assumens, praemonuit dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, quaecunque dixerint vobis, facite: quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 2). 18. ( Invidia: ) In quo illo vel illis minor es? cur ergo eis vel aequalis, vel superior, non es? Quanta vales quae ipsi non valent? non ergo tibi aut superiores, aut etiam aequales esse debent. 19. ( Fraterna congratulatio: ) Si caeteros virtutibus antecellis, tutius in loco infimo quam in summo temetipsum conservas; saepe enim de alto pejor fit ruina. Quod si tibi, 211 ut asseris, quidam superiores vel aequales sunt, quid te laedit? quid tibi (1135C)nocet? cave prorsus, ne dum aliis locum invides celsitudinis, illum imiteris, de quo scriptum retines: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24). 20. ( Odium: ) Absit ut illum ames quem in omnibus contrarium habes, qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui te convictis exasperat, qui tibi peccata tua improperat, qui te dictis, operibus atque honoribus semper praeire festinat? nisi enim tibi invideret, nequaquam se ita praeferret. 21. ( Dilectio: ) Nunquid quia haec quae narras odio habenda sunt in homine, propterea non est amanda Dei imago in homine? sicut Christus, qui in cruce positus inimicos suos dilexit, et ante crucis tormentum admonuit dicens: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos, et orare pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V, 44). Et sicut per Salomonem (1135D)et apostolos dicitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit. potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Proverb. XXV, 21).

22. Cui sententiae Apostolus ex proprio subjunxit dicens: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 20, 21); quod contra de his qui fratres odisse noscuntur per Joannem dicitur: Qui odit fratrem suum homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 15). Et rursum: Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et in tenebris est usque adhuc, et nescit quo (1136A)eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II, 11). 23. At (inquis) sufficit mihi quod amantes me diligo. Sed Dominus e contrario: Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et Publicani hoc faciunt (Matth. V, 46)? Quid tu ad haec objicere vales? Certe: Qui odit fratrem suum, manet in morte; et qui diligit, in Deo manet, et Deus in eo. Omnem ergo amaritudinem fellis evome, et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem sume; nihil enim suavius, nihil illa beatius est. Deus (inquit Joannes) charitas est (I Joan. IV, 10); et egregius praedicator: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Unde neque immerito delictorum facinora tegere dicitur; sicut scriptum est: Universa delicta operit charitas (Proverb. X, 12).

24. ( Detractio: ) Quis poterit sustinere, quis silentio tegere, quanta ille, vel ille prava committit, nisi (1136B)forte qui consentit? 25. ( Libertas justae correptionis: ) Nec tacenda sunt mala proximi, nec consentienda, sed charitate fraterna in faciem proximus est redarguendus, non autem occulte detrahendus. Quod si objicitur: Idcirco fratrem coram oculis increpare nolle, ne exasperatus non correptione proficiat, sed magis ex correptione scandalum sumat, occurrit Scriptura divina, et versa vice hoc magis scandalum esse denuntiat, dicens: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX, 20, 21). 212 26. ( Discreta correptio: ) Majus enim scandalum sumit, qui sibi detrahentem intelligit, quam qui corripientem sustinet, et quia nonnunquam errata delinquentium ad tempus silentio tegenda sunt, ut aptiori tempore corrigantur, subjungitur: Haec fecisti, et tacui. Ne autem ex hoc discreto silentio detractores sibi plauderent, qui, dum semper occulte derogare malunt, nunquam in apertam increpationem (1136C)prosiliunt, adhuc subinfertur: Existimasti inique, quod ero tibi similis; acsi diceretur: Iniquum est cogitare ut inde detractori similis appaream, unde ad tempus reticens, nec derogans, locum apertae correctionis exspecto; unde et protinus subditur: Arguam te, et statuam contra faciem tuam, veluti diceretur: Non in occulto, ut est tua consuetudo, sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum corripiendi tempus exspectans, peccatorem arguam, et ejus delicta contra faciem illius statuam. 27. At (inquis) non odi, sed amo, quem ita in absconditis dijudicans reprehendo. Imo magis hunc odis, et non diligis; unde detrahis, et non corrigis. Quam sit autem detestanda obtrectatio proximi, plerisque in locis Scriptura divina testatur; unde est illud: Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5); et illud: Qui detrahit fratri, detrahit legi (Jac. IV, 11); illudque: Qui detrahit fratri, eradicabitur; nec non et illud Apostoli Pauli: (1136D)Videte, necdum invicem mordetis, abinvicem consumamini (Gal. V, 15). 28. ( Ira: ) Quae contra te aguntur aequanimiter ferri non possum, imo patienter tolerare peccatum est, quia si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulabuntur. 29. ( Patientia: ) Si passio Redemptoris ad mentem reducitur, nihil tam durum est quod non aequo animo toleretur. Christus enim (ut ait Petrus) passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ipse autem dicit: Si patremfamilias Belzebub vocaverunt, quanto magis domesticos (1137A)ejus (Matth. X, 25); si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20, 23). Sed quanta sunt in comparatione passionum illius quae patimur? ille enim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit; et nos miseri ad nostram confusionem uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur.

30. Et quid agimus de eo quod dicitur: Si non compatimur, nec conregnabimus (II Tim. II, 12)? Quapropter retundendi sunt irae stimuli, et ejus metuenda damnatio; unde scriptum legimus: Qui irascitur fratri suo reus erit judicio; qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio; qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennae ignis. Ibi tamen remedium invenitur ex eo quod subditur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 22, 23).

(1137B)31. Acsi aperte diceretur: Nec in corde tacitam precem effundas, nisi prius 213 offensum proximum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem perducas; munus enim nostrum est oratio nostra, altare vero nostrum est cor. Ille autem qui hoc facere, quoties inter duos sine causa ira fuerit excitata, studuerit, promissam damnationem nequaquam incurret. Sed sunt multi qui petenti sibi veniam delicta non remittunt, contra quos illa Domini sententia venit, qua dicitur: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14).

32. Plura sunt (inquis) quae commisit, et me saepius offendit. Ad haec non ego, sed Dominus respondet. Nam cum Petrus ad eum diceret: Quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? et ille ad eum inquit: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 22). Quam multi autem sunt qui suas injurias tarde relaxant, Dei vero citius indulgent? fitque nonnunquam ut occasione Domini (1137C)injurias vindicandi, suas vindicent irati. 33. Quid quoque de illis dicendum est qui furore caecitatis usque ad verba prodeunt maledictionis, nisi hoc quod Apostolus ait: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10)? quod Jacobus exaggerando detestans ait: Linguam nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero, in ipsa benedicimus Deum, et Patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt, ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio (Jac. III, 8). Non oportet, fratres mei, haec ita fieri; nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? hac de causa alibi etiam dicitur: Mors et vita in manibus linguae (Proverb. XVIII, 21). 34. ( Protervia: ) Nunquid stultis, nunquid insensatis ac brutis animalibus lenia verba, et non magis asperrima (ut tales decet), dum delinquunt, objicienda sunt? 35. ( Mansuetudo: ) Non tua in his persuasio, sed Apostoli sequenda est praeceptio, qui de hac sententia (1137D)dilectum discipulum admonet dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate (I Tim. V, 1, 2). Et rursum: Servum (inquit) Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati (II Tim. II, 24, 25). 36. Rursumque: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2); quod videlicet malum proterviae deterius adhuc subditis quam praelatis nocet; saepius enim contingit ut leniter ac cum charitatis dulcedine prolatam correptionem spernant, (1138A)et contra humilitatis verba despectionis emittant jacula; unde scriptum est: Qui arguit derisorem, ipse sibi facit injuriam (Proverb IX, 7, 8). E contra de illo qui per increpationem proficit dicitur: Argue sapientem, et amabit te.

37. ( Tumor: ) Testem habes Deum in coelis, non tibi sit cura quid de te suspicentur homines in terris. 38. ( Humilis satisfactio: ) Non est danda detrahendi occasio, nec susurrandi suspicio; sed si sunt, 214 quae corrigantur, manifestanda; aut certe si desunt, humili protestatione neganda, quia et Apostolus admonet nullam occasionem dare diabolo maledicti gratia (I Tim. V, 14); quod et in illis detestatus est qui. Christiano nomine censiti, in idolio ad comedendum recumbebant; et quanquam idolum pro nihilo ducentes, immolata quasi innoxios cibos sumerent, infirmas tamen fratrum conscientias per hoc factum ad nefandos idolorum ritus trahebant (I Cor. VIII, 4).

(1138B) 39.( Tristitia: ) Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? perpende, cum quo moerore omnes intuendi sunt. qui in tanto contra te amaritudinis felle versantur? 40. ( Spirituale gaudium: ) Geminam esse tristitiam novi, imo duas esse tristitias novi; unam, scililicet, quae salutem, alteram quae perniciem operatur; unam quae ad poenitentiam trahit, alteram quae ad perditionem perducit. Tu quidem una ex illis esse cognosceris, sed omnino quae mortem operaris; non est igitur in his contristandum, quae suades, sed contra magis gaudendum in his quae necdum intelligis, quia et dator gaudii perennis dixit: Cum persecuti vos fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter nomen meum, gaudete in illa die, et exsultate; ecce enim merces vestra copiosa est in coelis (Matth. XV, 11). Memento quia nostrae religionis culmina: Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine (1138C)Jesu contumeliam pati (Act. V, 41); nullus ergo moeroris locus esse debet, ubi tanta laetitia succedit.

41. ( Torpor et ignavia: ) Si lectioni continuato studio semper insistis, oculorum caliginem incurris; si indesinenter lacrymas fundis, ipsos etiam oculos amittis; si pro te latis vigiliis psalmorum censum persolvis, insaniam capitis acquiris; si quotidiano te conficis labore, ad opus spirituale quando consurges? 42 ( Exercitium virtutum: ) Quid tibi adhuc proferenda tam longa temporum promittis spatia? nunquid scis si crastina vives die? imo etiam si vel unam horam in hac vita facias? An forte mente excidit quod Salvator in Evangelio dicit: Vigilate, quia nescitis diem, neque horam (Matth. XXV, 13)? Quapropter discute torporis inertiam, semperque memento quia regnum coelorum non tepidi, non molles, non desides, sed violenti atque ferventes diripiunt.

43 ( Dissoluta vagatio: ) Si Deum esse ubique credis, cur unum singulariter locum, quo tanta mala (1138D)perpetrantur custodis, et ad alia potius non transis?

44. ( Firma stabilitas: ) Si ita est ut asseris, quia ubique Deum esse fateris, ergo nec iste locus deserendus est, quem fugere appetis, quia et in ipso Deus est. At, inquis, meliorem inquiro, meliorem invenio; sed respondeo: Nunquid meliorem aut etiam talem invenies, qualem diabolum et hominem perdidisse cognoscis? memor esto itaque quia primus angelus de coelo ruit, et primus homo de paradiso expulsus ad aerumnam hujus saeculi pervenit (Gen. III, 23). Attende quia Lot exercitio malorum probatus inter Sodomitas 215 sanctus fuit, (1139A)in monte vero securitate torpens inebriatus cum filiabus peccavit (Gen. XIX); quod videlicet vagationis taedium adhuc alteram speciem reddit, dum quosdam etiam in uno loco perseverantes a spiritualibus retrahens, vel terrenis negotiis implicare, vel rebus vilissimis satagit occupare, contra dicta Apostoli perpetrans, qui ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II, 4). Et rursum: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 16). 45. ( Desperatio: ) Quae et quanta commisisti? quam gravia crimina? quam innumera delicta? et tamen in melius necdum vitam mutasti, necdum conversationem utiliter correxisti; ecce enim (ut cernis) mala semper consuetudine obligatus teneris, conaris exsurgere; sed peccatorum oneribus praegravatus relaberis. Quid ergo agendum est, quando de praeteritis certa damnatio imminet? de praesentibus emendatio nulla succurrit? nisi ut admittantur (1139B)rerum temporalium voluptates, dum consequi nequeunt futuri saeculi oblectationes.

46. ( Spei fiducia: ) Si de criminibus agitur et delictis, ecce David adulterio reus simul et homicidio de inferni faucibus Domini misericordia describitur liberatus (II Reg. XI). Ecce Manasses omnium peccatorum nefandissimus, impurissimus, ac sordidissimus, illecebrosissimus quoque, per poenitentiam tamen de morte ad vitam rediit (II Paral. XXXIII, 12). Ecce Maria Magdalene, innumeris peccatorum sordibus inquinata, ad fontem pietatis anxia currens, Dominique vestigia lacrymis rigans, capillis detergens, deosculans quoque, et lambens, unguentoque ungens ablui promeruit (Luc. VII, 37).

47. Ecce Petrus, negationis suae vinculis astrictus, amarissimis lacrymis infidelitatis nodos resolvit (Luc. XXII, 62). Ecce simul seditione et effusione fraterni sanguinis latro obnoxius unius horae momento unaque confessionis voce de cruce ad paradisum (1139C)transiit (Luc. XXIII, 42). Ecce Saulus Ecclesiam Dei persequens multos pro nomine Christi perimens, et, ut ita dixerim, martyrum cruore totum se inficiens, apostolus factus, in vas electionis est commutatus (Act. IX, 1). 48. Ubi ergo tot tantaque praecedunt exempla, dent locum desperationis mala colloquia; cum etiam scriptum sit: In quocunque die conversus peccator ingemuerit, salvus erit (Ezech. XVIII, 21). Et rursum: Nolo mortem impii, dicit Dominus (Ezech. LIII, 11). De conversatione in melius necdum mutata quid aliud respondeam, nisi ut quod heri quisque non egit, hodie agat, dum adhuc vivere licet, nec differat de die in diem (Eccli. V, 8), dum nescit si vel unam correctionis habeat diem, semperque pro viribus desuper acceptis pravae consuetudini resistens dicat mane et vespere: Nunc coepi, haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11).

49. ( Cupiditas: ) Valde sine culpa es, quod quaedam habenda concupiscis, quia 216 non multiplicari (1139D)appetis, sed egere pertimescis; et quod male alius retinet, ipse melius expendis. 50. ( Mundi contemptus: ) Ista nec apud homines saeculares sine periculo vel offensione procurantur, quia quanto quisque amplius habere coeperit, tanto amplius habere concupiscit; fitque ut modum in concupiscendo non habeat, dum innumeris hujus saeculi curis deservire festinat. Ut enim ait Scriptura: Avarus pecuniis non implebitur (Eccle. V, 9). Quae nimirum quam sit detestanda, Paulus indicat, dicens: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5); (1140A)quam sit noxia, idem exponens ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in lagueum diaboli, et desideria multa, et nociva, quae immergunt homines in interitum et perditionem (I Tim. VI, 9); quam sit detestanda, quidam sapiens denuntiat, cum dicit: Avaro nihil est scelestius (Eccli. X, 9); quam sit noxia, Jacobus aperit, dicens: Agite, nunc divites, plorate ululantes in miseriis quae adveniunt vobis; divitiae vestrae putrefactae sunt; vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jac. V, 1). 51. Sed nec Redemptor noster praeterire voluit cupiditatis malum quam noxium esset, ait enim: Difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt (Matth. XIX, 23). Et rursum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divites in regnum coelorum intrare (Marc. X, 25). Si igitur saecularibus (1140B)viris ita est periculosa cupiditatis industria, quanto magis illis periculosior est qui jam habitu et conversatione saeculares esse desierunt, qui totum quod vivunt Deo devoverunt? ad quos specialiter redemptoris transeunt verba quibus destrui possit morbus avaritiae: Nolite (inquit) solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quo operiamini: haec omnia gentes inquirunt; quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 31). 52. O quam beata, o quam secura, o quam amplectenda sententia! nullus in hac vita securus est ut ille qui nihil praeter Christum appetit possidere, cuncta quae sunt necessaria sub hac sponsione probatur habere, sicut Paulus ditissimus pauper dicebat: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Omnia itaque non superflua, sed tantum necessaria, ipso confirmante ac dicente: habentes victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI, 8). 53. Dicis forte: ideo a sanctis religiosisque viris (1140C)plura habenda sunt, ut melius ab ipsis quam a popularibus erogentur Christi pauperibus. Et ego consentio, sed praelatis, non autem subditis, quos maxime illud mulieris Lot exemplum deterret, quae dum post tergum a Sodomis exiens respexit, in statuam salis conversa spiritum efflavit (Gen. XIX, 26). Unde et Christus tale quid praecavendum denuntiat, dicens: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62). Hinc Petrus ait: Melius illis esset non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum converti ab eo quod est illis traditum sancto mandato (II Petr. II, 21, 22). Continget enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti. 217 54. Qui nimirum avaritiae morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies mortis sine oblivione meditatur, et cum qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo consideratur. Hoc certe (1140D)fixum manebat in illius memoria qui dicebat: Homo putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV, 6). Haec ab illius non recesserant corde, qui dicebat: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Quid tunc rogo, quid tunc divitiae conservatae proderunt? audi quid dicit Job: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc (Job. I, 21); et Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7) ? 55. ( Obduratio: ) Si ea quae possides egentibus (1141A)tribuis, unde subjectos absque pecunia nutris?

56. ( Misericordia: ) Si Apostoli modum in hac parte tenueris, utrumque perficere valebis; hinc enim idem ipse ad Corinthios ait (II Cor. VIII, 12): Si voluntas prompta est, ex hoc quod habet accepta est, non secundum id quod non habet; non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit (Exod. XVI, 18). 57. Hinc quidam justus prolem dilectam admonet, dicens: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum, et hoc ipsum libenter impertire (Tob. IV, 9). Hinc quoque incarnata Veritas dicit: Verumtamen, quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Audite, obdurata praecordia: Judicium sine misericordia ei qui non (1141B)facit misericordiam (Jac. II, 13). Quo contra per prophetam Dominus admonet, dicens: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 7).

58. Memento quid purpurato diviti contigerit, qui non ideo damnatus est quod aliena abstulerit, sed quod egenti pauperi sua non tribuerit; unde et in inferno positus ad petenda minima pervenit, quia hic parva negavit (Luc. XVI, 20). Memento etiam quid ad sinistram positis judex coeli dicturus sit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Et rursum: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; et caetera quae ibi terribiliter enumerantur. 59. Furtum et fraus, quanquam gradus diversos habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. 60. ( Furtum: ) Si aliena non tollis, ex proprio dives vel sufficiens esse non vales. 61. ( Fraus: ) Si cuncta quae tibi praelatus servanda (1141C)commisit illibata consignas, et nec modicum quid servandum existimas, unde vel propriis utilitatibus consulas, vel amicis et commilitonibus placeas, non habebis. 62. ( Innocentia: ) Melius est esse pauperem et insufficientem, nullique ex dato placere, quam aliquem laedere furto, vel fraude; qui enim aliena quolibet modo 218 injuste praeripit, ipse sibi regni coelestis aditum claudit; unde et praedicator egregius quosdam redarguit, dicens: Omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos; quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 7)? Atque inter caetera subjungit: Neque fures, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 63. Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt: fallacia autem fit ingenio, mendacium vero simplici verbo, cum in non dando aliquem laedere (1141D)quaerit.

64. ( Fallacia: ) Quid in petendo moras innectis? non habeo quod tibi tribuere possim. Celans utique in corde quod habet, vel quod sibi conservet, vel quod aliis (si voluntas inest) tribuat.

65. ( Mendacium: ) Omnino quod postulas non habeo; licet non artificioso ingenio, sicut fallacia, sed simplici negationis verbo frustratur petentem. 66. ( Veritas: ) Nec artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam, quia quolibet modo mentiatur quis, os, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11), et omnibus mendacibus pars illorum (1142A)erit in stagno ignis ardentis sulphure (Apoc. XXI, 8). 67. ( Ventris ingluvies: ) Ad esum Deus omnia munda condidit, et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit? 68. ( Ciborum parcimonia: ) Unum horum quod dicis verum est; ne enim homo fame moreretur, omnia ad esum Deus munda creavit; sed ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam imperavit; nam inter caetera sua mala saturitate, maxime panis, Sodoma periit, Domino attestante, qui ad Jerusalem per prophetam loquitur, dicens: Haec est iniquitas sororis tuae Sodomae, saturitas panis (Ezech. XVI, 49). Quapropter sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes debet quisque accedere, nequaquam scilicet in illis voluptatem appetens, sed necessitati succurrens. 69. Hinc incarnata Veritas per Evangelium ait: (1142B)Attendite, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Contra de insatiabili Judaeorum voracitate Apostolus dicit: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt (Philipp. III, 18, 19). Et rursum: Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI, 13). Ille autem plene hoc vitium superat, qui in sumendis dapibus non solum parcimoniam tenet, ut scilicet refectionem semper esuries imperet; verum etiam accuratiores simul et lautiores epulas, excepta corporis infirmitate et hospitum susceptione, contemnit.

70. ( Inepta laetitia: ) Ut quid animi gaudium intus abscondis? egredere in publicum laetus, dic aliquid foris, unde vel tu, vel proximi rideant, fac eos laetos tua laetitia. 219 71. ( Moderatus moeror: ) Unde tibi est tanta laetitia? nunquid jam diabolum vicisti? nunquid jam (1142C)inferni poenas vicisti? nunquid jam de exsilio ad patriam venisti? nunquid jam de tua electione securitatem accepisti? An forte in oblivionem venit quod Dominus dicit: Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20) ? 72. An forte memoria excessit quod idem alibi dicit: Vae vobis qui nunc ridetis, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25); quodque per Salomonem dicitur: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Proverb. XIV, 13); et econtra per Evangelium: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5); rursumque per Salomonem: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed omnia reservantur in futuram incerta (Eccle. IX, 1)? Comprime ergo inanem laetitiam, qui necdum evasisti poenalem aerumnam. Nonne apud omnes insanus judicatur is qui in carceris tenebris reclusus gaudere conatur? 73. ( Multiloquium: ) Non reus ille tenebitur, qui (1142D)plura quidem, sed bona loqui, sed ille, qui saltem rara, sed mala dicere probatur.

74. ( Discreta taciturnitas: ) Verum est quod dicis; sed dum multi bona proferre videntur, saepe contingit ut a bonis locutio inchoata ad aliquid pravum derivetur, hoc ipsum sacra Scriptura pronuntiante, quia in multiloquio peccatum non deerit (Proverb. X, 19). Et si forte inter innumera verba declinantur criminosa, sed nunquid declinari poterunt inutilia atque otiosa, de quibus utique ratio erit in futuro reddenda? Tenendus ergo est modus id loquendo, et ab ipsis nonnunquam utilibus verbis parcendum, sicut (1143A)beatus Psalmista legitur fecisse, dicit enim: Humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3).

75. ( Immunditia: ) Non est grande facinus sine concubitu maris et feminae, vel propriis vel alterius inquinari manibus. 76. ( Carnis integritas: ) Non sic ait Apostolus. Quid ergo ait? Neque immundi (inquit) regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). 77. ( Luxuria: ) Cur te in voluptate tua modo non dilatas, cum quid te sequatur ignoras? acceptum tempus in desideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat nescis; si enim Deus misceri hominem in voluptate coitus noluisset, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset. 78. ( Castitas illibata: ) Nolo ignorare te fingas quid post hanc vitam recipias; si enim pie et caste vixeris, sine fine gaudebis; si vero impie et luxuriose, aeternis incendiis subjacebis. Inde autem eo castius vivere debes, quo quam citius tempus acceptum pertranseat (1143B)ignorare te dicis. Quod vero in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam Deum creasse profiteris, ut mutuis amplexibus se miscere deberent, omnino verissime dicis; sed quia nubendi licentia quibusdam tribuitur, hoc est, qui virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professi sunt, quibusdam autem non tribuitur, id est, qui virgines, vel continentes esse decreverunt; fornicatio vero quia nulli impune conceditur non attendis. 220 79. An contemnendum putas quod Apostolus lubricis dicit: Fugite fornicationem: omne enim peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat? Quod si hoc parvipendendum existimas, audi quod postmodum in sempiternum deplores et genias: Neque adulteri (inquit), neque fornicarii, neque masculorum concubitores, regnum Dei possidebunt. O quam parva est concubitus hora, qua perditur vita aeterna! quod ergo emolumentum affert corpori? quodve tribuit lucrum, quod tacito animam ducit ad tartarum? 80. (1143C)( Spiritualis fornicatio: ) Nunquid damnandum aliquid agit is qui in corde libidini consentit, et ad opus libidinis non pertransit?

81. ( Munditia cordis: ) Omnino delinquit qui animae castimoniam non custodit; unde et auctor munditiae in Evangelio dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Unde et per beatum Job dicitur: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine; quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis (Job. XXXI, 1, 2)?

82. Nisi enim auctori nostro cogitatio pravi consensus displiceret, nequaquam per Isaiam diceret: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Isai. I, 16); et in Evangelio Pharisaeis: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? sed nec Apostolus diceret: Cogitationum inter se invicem accusantium, aut etiam defendentium, in die qua judicabit (1143D)Dominus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum (Rom. II, 15). 83. ( Appetitus saeculi praesentis: ) Quid pulchrius? quid honestius? quid venustius? quidve potest esse delectabilius, quam quod in praesenti vita quotidie cernimus? O quam mirabilis coeli camera in aere jucundo, in lumine solis, in augmento lunae atque defectu, (1144A)in varietate stellarum et cursu! Quam oblectabilis terra in nemorum floribus, in fructuum suavitatibus, in pratorum rivorumque amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis et botris plenis palmitibus, in umbris silvarum et planis exitibus, in equorum et canum cursibus, in cervorum et caprearum saltibus, in accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, turturumque et omnigenarum avium vocibus, pennis, et collis, et in domorum pictis muris, et laquearibus, in organorum omniumque musicorum instrumentorum tinnulis cantibus, in mulierum venustis aspectibus, earumque superciliis, et crinibus, oculis, et genis, gutture, et labiis, naso, manibus, atque extrinsecus adhibitis auro et gemmis distinctis monilibus, postremo innumeris coeli et terrae, atque maris, varietatibus, nec non et utilitatibus, et si qua sunt alia, quae modo non recolit sensus!

84. ( Amor patriae coelestis: ) Si te ista delectant, (1144B)quae sub coelo sunt, cur non magis delectant ea quae super coelo sunt? Si carcer ita pulcher est, patria, civitas, domus qualis est? Si talia sunt ea quae colunt peregrini, qualia sunt quae possident filii? si mortales et miseri in hac vita taliter sunt remunerati 221, immortales et beati qualiter sunt in illa vita ditandi? Quapropter recedat amor praesentis saeculi, in quo nullus ita nascitur, ut non moriatur; et succedat amor saeculi futuri, in quo sic omnes vivificantur, ut deinceps non moriantur, ubi nulla adversitas turbat, nulla necessitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis laetitia regnat. 85. Si quaeris quid ibi sit, ubi tanta et talis beatitudo persistit, aliter dici non potest, nisi quidquid boni est ibi est, et quidquid mali est ibi nusquam est. Quod (inquis) bonum est illud? quid me interrogas? A propheta et Apostolo definitum est: Quod oculus (inquiunt) non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). (1144C)86. Ad hanc felicitatem multis saeculi divitiis constipatus David anhelabat, cum diceret: Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25)? Multis regalibus dapibus abundans, dicebat: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua; sitivit anima mea ad Deum fontem vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? rursumque: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Hinc Paulus: Cupio dissolvi et esse cum Christo; multo enim melius (Philipp. I, 23).

87. His ita decursis, quanquam multa praetermiserim, tamen ut mihi videtur, hostis nostri fortia castra monstravi, quae pie viventes in Christo Jesu non desinunt impugnare. Sed necdum his contentus diabolus ad alia convertitur argumenta, dum quibusdam insomniis saepius vera pronuntiat, ut eos quandoque ad falsitatem pertrabat; cum dormientes ante horam vel tempus suscitat, ut eos vigiliarum tempore somno gravissimo deprimat; cum psallentes atque (1144D)orantes sibilis stridentibus, latratibus diversis, et inconditis vocibus, jactis etiam lapidibus, vel stercoribus, perturbat, ut eos quolibet pacto a spiritualibus operibus retrahens inanes efficiat. Tu autem, homo Dei, vigilanti studio attende quae dico, ipso adjuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus