EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De confessione peccatorum
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

De confessione peccatorum (Alcuinus), J. P. Migne

(0649D)EPISTOLA.

Dilectissimis in Christo filiis, bonaeque spei adolescentulis, (0650D)qui in ecclesia summi pontificis protectorisque magni beati Martini Domino Jesu [ Al., Deo (0651A)Jesu] deservire videntur, atque ab ecclesiasticis erudiuntur magistris in Domino Deo [ Ms., in domo Dei] ego Albinus [ Cod. S. Em., Alchuuinus] bene cupiens salutis vestrae, aeternae prosperitatis [ Al., salutis vestrae prosperitatem] in Christo Domino salutem.

I. Desiderans vos, filii charissimi, in salutem animarum proficere vestrarum, ideo aliquas paterno affectu vobis admonitiones dulci sermone dirigere studui, ut per eas praesentis vitae prosperitatem et futurae, Deo miserante, beatitudinem habere mereamini, et fragiles vestrae aetatis annos in Dei servitio edocti ad perfectum senectutis diem adducere. Vos quoque, sancti Patres, lumina hujus fraternae congregationis, doctores et ductores in omni bonitate (0651B)juventutis, deprecor, ut admoneatis eos, id est, discipulos vestros, ut studiose discant quae Deo placent [ Al., placeant], et ad salutem animarum pertinent suarum: quatenus ex illorum profectu et prosperitate vos perpetuam apud Dominum [ Al., apud Deum] habeatis mercedem. Exhortamini illos, sobrie, caste, pudice, cum omni humilitate et obedientia Deo servire in bonis moribus, et sancta conversatione, et religiosa castitate, et maxime de confessione peccatorum suorum: quia multae sunt contra adolescentulos diabolicae fraudis insidiae in desiderio carnali et caeteris adolescentiae vitiis.

II. Sed nihil, Deo donante, proficit in sua diabolus malitia, si puram volunt juvenes facere confessionem, et fructus dignos poenitentiae agere, id est, ut (0651C)vulneribus vulnera non superadjiciant, et sanata non resaucient. [Salutare] siquidem poenitentiae est remedium poenitenda iterum non perficere. Scriptum est enim: Poenitentibus Deus dedit partem justitiae [Vulg., viam justitiae ] (Eccli. XVII, 20). Age igitur poenitens, propria scelera confitere [ Cod. Vat., confiteri], pande per confessionem tuae iniquitatis secretum. Nota sunt Deo quae in occulto fecisti; quae si non dixerit lingua, non poterit celare conscientia. Frustra intra parietes tua aestimes [ Mss., aestimas] crimina abscondi. Patet [ Cod. Vat., Pate] Deo omne quod absconditum putas: et si hominis oculos in peccatis effugere valeas, nullatenus tamen Dei aspectum latere poterit, quidquid in occulto gesseris. (0651D)Dic per confessionem peccata, antequam judicis iracundiam sentias. Crede mihi, totum veniale erit quod peccasti, si confiteri non erubesces: et per poenitentiam purgare curaberis [ Cod. S. Em., curaveris, al., per poenitentiam curare non cessaveris], dicente Psalmographo: Dixi [Vulg. add., confitebor] adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5). Exspectat Dominus a nobis confessionis sacrificium, ut praestet nobis delectabile indulgentiae munus, qui vult omnes homines salvos fieri et neminem perire: (0652A)eo dicente et in alio Scripturae loco: In quacunque die peccator conversus fuerit, vita vivet, et non morietur (Ezech. XXXIII, 12, 15). O singulare clementissimi judicis beneficium! O magnificum divinae pietatis thesaurum! Propter hoc a peccantibus vult confessionis munus accipere, ut non inveniat, quod ulcisci debeat. Non simus ingrati tantae benevolentiae Redemptoris nostri: qui magis vult [ Cod. Vat., mavult] ignoscere quam punire; magis salvare quam perdere. Acquiritur Domino, quod non punitur in servo: et multum confertur auctori, si deputatus poenae veniae condonetur. Nec optat ulcisci, qui 155 paratus est misereri: ipso de se per Prophetam dicente: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ibid., 11]. Ecce verus vitae auctor, qui non (0652B)vult peccantis mortem, sed convertentis [ Al., conversi] vitam. Unde et in Evangelio ipsa ait Veritas: Sic erit gaudium in coelo coram Patre vestro et angelis ejus super uno peccatore [Mss., super unum peccatorem] poenitentiam agente (Luc. XV, 7): et in Propheta: Dic tu injustitias tuas prior, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Ecce benignus est largitor veniae, qui praebet pro lucro [ Ms., luctu] temporali aeternitatis gaudium, ipso dicente: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5): et alio loco: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Ait enim, ut diximus: Dic tu prior injustitias tuas, ut justificeris [Vulg., Narra si quid habes, ut justificeris ], et non condemneris: ut maneat in te praemium poenitentiae, (0652C)non vindicta peccatorum.

III. Nunquid quasi nescius Deus nos confiteri hortatur peccata, qui priusquam gesta essent, praesciebat: cujus providentiae omnia patescunt occulta? Tunc enim poteris perfectum consequi beneficium medicinae, si non celes medico tuae vulnera conscientiae. Opinor enim, nisi interpelletur medicus, non curatur aegrotus. Confessio tua medicina est vulnerum tuorum, et salutis tuae certissimum subsidium. Homo aegrotus a medico quaerit medicinam, qui saepe incerto [labore] desudat in aegroto. Deus vero sine labore sanat, sine tarditate medicamenta veniae praestat, si devota lacrymis scripta in auribus pietatis suae legatur poenitentiae [ Ms., poenitentia]. Nemo te, (0652D)homo, melius reficit quam qui fecit; nec alius sanat, nisi qui flagellat et curat; solus enim novit operis sui fragilitatem, qui hoc tantum exspectat, ut fatearis; mora non erit, ut saneris: qui per prophetam Ezechielem ait: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis (Ezech. XXXIII).

IV. Datur nobis a benignissimo judice locus accusandi nosmetipsos in peccatis nostris coram sacerdote Dei, ne iterum accuset nos in eis diabolus coram judice Christo. Vult ut ignoscantur [in hoc saeculo], ne puniantur in futuro. Igitur pius Pater, (0653A)dum videt per poenitentiam peccata nostra a nobis damnari, gaudet misereri, et proprium exercere munus misericordiae in poenitentes optat, sicut per Isaiam testatur prophetam: Ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25); et iterum: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam [Cod. S. Em., quia] misericors et pius est, patiens et multae misericordiae (Joel. II, 13). Hoc sciens beatus David ait: Peccatum meum cognitum tibi feci, et injusti ias meas non operui (Psal. XXXI, 5): e contra si peccatum, quod fecerit homo, negatur [tegatur], poena reatus accumulatur; quia punitur contumacia in sceleris negatione. Sed dicis forsan: Me terret meorum magnitudo peccatorum. Quinimo tanto magis insistendum est tibi, o peccator, in medicina confessionis, (0653B)ne pereas in putredine vulnerum, si medico erubescis aperire multiplices ulcerum dolores. Nullatenus divinae abundantiam clementiae numerositas tuorum superare poterit peccatorum. Ne tardes de die in diem, dicit Scriptura, converti, quia nescis quid superventura pariat [Cod. S. Em., pariet] dies (Eccli. V, 8). Quia qualem te ultimus invenerit dies, talis judicaris [ Ms., judicaberis]. Nec te voluit Deus diem illum praescire, ut semper paratus esses: qualem optas ante judicem te stare, talem te praepara, dum habes tempus operandi. Esto negotiator devotus. Eme tibi regnum Dei poenitentiae lucris, memor Dominum dicentem: Poenitentiam agite, et [Al., ecce] appropinquabit vobis regnum Dei (Matth. II, 3).

V. Pro te igitur, o juvenis, Deus homo factus est, (0653C)ut te redimeret, et seipsum tradidit in mortem, ut te salvaret in vitam: quid tu jaces in morte scelerum? Surge et dic: Pater, peccavi in coelum (Luc. XV). Adduc tibi tuae poenitentiae testem fidelem. Munda vis habere vestimenta, quare non multo magis quaeris mundam te habere animam? Sordidus procedere non vis in conspectu hominum; quare non multo magis times sordidum peccatis te [ Al., sordidus peccatis procedere] procedere in conspectu Dei? Lava te lacrymarum fonte, ne quid in te ejus oculos majestatis offendat. Quis, rogo, cadens non quaerit surgere? Quis infirmatur, et non desiderat convalescere? Quis periclitatur, et non optat evadere? Poenitebit te postmodum tarditatis, si non cogitaveris, quid animae tuae proficiat ad salutem. Exsurge, fili, exsurge, (0653D)placare Patrem poenitentia, quem offendisti scelere. Confitere culpam, ut saneris a medico. Esto in tua sollicitus salute. Si tu ipse tui ipsius non habes curam, quis tibi ad salutem prodesse poterit; vel quis tibi fidelis erit, si tu ipse tibimet infidelis esse probaberis [ Cod. S. Em., probaris]? Infidelitas est magna, [te] non 156 curare de salute tua; te morientem in peccatis, non resuscitare per poenitentiam. Quanto longius recessisti pro scelerum magnitudine a Deo, tanto fortius per poenitentiam appropinquare studeas. Clemens pater paratus est te accipere, si tu non tardaveris reverti. Aspera tibi videtur conversio, carnalia relinquere desideria; sed multo durior conditio aeternis te ardere flammis, et pro modica [ Cod. (0654A)Vat., pro modici] temporis luxuria poenis tradi perpetuis. Quanti modo infernalibus deputati tormentis converti voluissent, si spatium illis daretur convertendi! Omnia quidem hujus saeculi dura, in comparatione tormentorum infernalium levia et quodammodo jucunda videntur. Servisti diabolo in luxuria, servire [ Mss., servi] Christo in castitate; utriusque rei finem attende. Illa siquidem, id est, luxuria hominem mittit in flammas. Castitas charitati conjuncta nos deducit in regnum Dei. Revertere in viam, de qua aberrasti. Jejuniis corpus afficitur [ Mss., afficiatur], sed pulchritudo animae paritur [ Mss., reparetur]. Vilis sit corporis cultus; sed ipse praecipuus est sanctitatis ornatus. Vigiliarum assiduitas in orationibus et in laude Dei angelicae est imitatio (0654B)vitae. Parcus cibus, pastus est animae. Si habes unde, pauperibus porrige manum [ Cod. S. Em., unde pauperibus porrigere manum possis], quia manus pauperis gazophylacium est Christi. Nec de opere misericordiae te juste excusare poteris, dum calix aquae frigidae mercede remunerabitur perpetua: visitare infirmos, moerentes consolari, hospitibus occurrere, fame vel siti laborantes reficere, possessio est regni Dei in coelis, sicut in Evangelio legitur (Matth. XXV). In talium, o fili, operum exsecutione [ Cod. Vat., excusatione, male ], peccatorum remissio adhibetur; insuper et perpetuae beatitudinis praestat ingressum.

VI. Noli degeneris animi esse. Dei Filius in baptismo consecratus es: sed tam excellens nobilitas, (0654C)non nisi [magna] morum dignitate conservari poterit. Coelestis Pater, imo omnium Dominus peccatis subditos dedignatur habere filios. Excute de collo tuo jugum captivitatis diabolicae. Recurre ad pietatem paternae dilectionis. Revertere ad Dominum [ Al., Deum], fili, revertere, et ex mortuo revivisce, et ex perdito reparare. Quaerit ovem bonus pastor errantem, et amplius de inventa, quam non perdita gratulatur, humeris suis inter angelicos revehit coetus (Luc. XV). Animadverte clementissimam Dominicae pietatis sententiam dicentis: Non enim veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13), in poenitentiam. Vocat ergo Dominus ad poenitentiam peccatores, quia magis optat salvare quam damnare, et plus cum sanctis nos gaudere, quam cum diabolo punire. (0654D)Vocat nos per seipsum; vocat per Scripturas sanctas; vocat etiam per doctores catholicos, ut revertamur ad eum, qui paratus est nos accipere, si nos non erimus pigri ad eum venire. Audiamus beatum Joannem evangelistam ad poenitentiam nos exhortantem. Dicit enim in Epistola sua: Si dixerimus, quia peccata [Al., peccatum] non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra; fidelis et justus est Deus, ut nobis peccata nostra dimittat, et mundet ab omni iniquitate (I Joan. I, 8). Si nullus est sine peccato, quis est, qui poenitentia non indigeat, quae sine confessione vix fructuosa fieri valet? Consideremus beati Jacobi apostoli praeceptum dicentis: Confitemini (0655A)alterutrum peccata vestra (Jac. V, 16). Recordemur quod Redemptor noster publicanum peccatorem se confitentem, Pharisaeo se in sua laudanti justitia praetulerit. Scit enim Conditor noster fragilitatem naturae nostrae; ideo medicamenta poenitentiae vulneribus nostris perdonavit. Dicamus cum Propheta: Sana me, Domine, et sanabor. Item: Domine, sana animam meam, quia peccavi tibi (Jer. XVII).

VII. Idcirco, charissimi filii, festinate ad confessionis medicamentum. Aperite vulnera in confessione, ut medicamenta salutis proficere valeant in vobis. Transeunt hujus vitae dies, et incerta est hora unicuique nostrum, qua [ Cod. Vat., quia] revertatur pulvis in pulverem, et spiritus redeat ad Dominum, qui dedit illum, ut judicetur secundum opera sua. (0655B)Auditura erit tunc anima, quidquid hic copulata carne gessit in occulto. Si nunc erubescit confiteri peccata sua, et per poenitentiam emundari [ Mss., emendari], stabit accusator malignus contra eam, qui quondam suggessit illi, ut peccaret, si nos neglexerimus praevenire faciem judicis in confessionibus [ Mss., in confessione]. Quaecunque enim humiliter confitemur in nostris peccatis, nihil horum diabolus (0656A)habet potestatem nobis objicere in illo tremendo judicio nostrae vitae. Agite nunc, juvenes, adolescentes et pueri, liberate vosmetipsos de diabolica servitute. Concurrite per poenitentiam ad clementissimam omnipotentis Dei pietatem. Nolite per desideria carnis vestrae perdere gaudia coelestia, et aeterni regni inter angelicos coetus beatitudinem; sed confortate vosmetipsos, et viriliter [agite et] pugnate cum a versario vestro, ut fideliter [ Ms., feliciter] mereamini coronari cum sanctis Dei, et perpetuam cum illis possidere gloriam. Et vos, sanctissimi hujus familiae magistri et patres, docete filios vestros pie, sobrie, et caste vivere coram Deo in omni humilitate, obedientia et sanctitate, et puram facere sacerdotibus Christi confessionem peccatorum suorum, et poenitentiae (0656B)lacrymis abluere sordes luxuriae carnis, nec eas iterum repetere, quia posteriora vulnera pejora sunt prioribus: scientes vosmetipsos salutis filiorum vestrorum aeternam habere apud Dominum remunerationem, quatenus quorum ministeriis utimini in terris, eorum prosperitatis mercedem habeatis perpetuam in coelis.