Liber I |
IOANNES LUDOVICUS VIVES CAROLO V. CAESARI AUGUSTO REGI HISPANIARUM S. D.
Quum in tanta continuatione bellorum, aliorum ex aliis incredibili fecunditate
renascentium, ingentes cuncta Europa clades acceperit, atque omnibus
paene in rebus magna quadam egeat et quasi universali instauratione, nulla
tamen re perinde est illi opus ac pace quadam et concordia, tamquam in
totum hominum genus superfusa. Excisos videmus ac depopulatos agros,
aedificia diruta, urbes alias aequatas solo, alias exinanitas prorsum ac desertas,
alimenta et rara et pretii intentissimi, studia litterarum segnia et paene
amissa, mores pravissimos, iudicia tantopere corrupta ut scelera pro
benefactis approbentur. Haec omnia constitutionem ac reparationem vel maximam
poscunt, exigunt, efflagitant, et praetenues magnarum rerum reliquiae
amplius se non posse consistere ni mature succurratur apertissima voce clamant
testanturque.
Sed ea quantumcumque exigantur et in illum ipsum gradum reponantur unde ceciderant, in eo certe non perseverabunt diu nisi pace et concordia munita et fulta, quandoquidem deiecit illa dissensio, non solum inter principes sed inter privatos, quoque et deiiciet quoties in illa invadet. Itaque nihil est quod tam sit hoc tempore mundo necessarium ad se sistendum ne intereat penitus quam concordia. Ea una et collapsa reparabit, et revocabit fugientia, et amissa iam ac prope deplorata restituet.
Quisquis erit ille tam fortunatus naturae partus, tam carus superis, tam prosperum Dei munus felixque orbi universo, per quem Deus, iam rebus humanis placatior, pacem genti suae reddiderit, huic nimirum ex cunctis mortalibus cumulus bonorum omnium debebitur. Utinam vel multis privatorum, quibus ad eam rem magnam tribuit Deus voluntatem parem, dedisset facultatem, vel vos principes, quibus ille facultatem est largitus, voluntatem adderetis!
Quamquam ipse magnum atque evidens signum erexisti ad optime sperandum de quiete orbis, ut duo illa, animus et potentia, in tuo isto pectore coniuncta esse credantur, et quemadmodum sustollere ac sublevare possis oppressum ac iacens Christianum nomen, ita etiam velis et annitaris pro virile. Potentia tot regnis declaratur, non cruore nec caede hominum quaesitis, sed a maioribus hereditate tibi relictis, occulto Dei consilio tot magnos principes, tam procul dicione atque origine dissitos, coniugiis nectente, ut tu hoc statu rerum tantus princeps existeres. Accessit regio nomini, per se amplo ac magnifico, imperatoria dignitas sacra augustaque, cuique omnes ultro concedunt.
Comprobata est nascendi sors tot victoriis praeter spem oblatis, ut non solum ingentes exercitus frangerentur, caperentur numerosissimae urbes, sed duo praecipui Christiani orbis principes in tuam potestatem venirent, Franciscus Galliae rex illis septus ac munitus copiis, et Clemens septimus pontifex, non solum ecclesiastici ordinis primus, sed magnus etiam opibus, dicione, armis. Conspirarunt tot reges ac nationes, coierunt metuendam societatem potentiae, conflarunt foedus grandibus verbis et horribilibus conditionibus iis qui eo foedere non comprehenderentur. Tu velut gladio nodum illum discidisti, ut nemo sit cui non fiat perspicuum hos tantos tamque admirandos successus non humanarum esse virium sed divinarum, qui tibi viam ad pulcherrimum aliquod et maximum opus communit, si velis ingredi.
Voluntatem vero multis documentis ostendisti, illo potissimum, quod ita te cum utroque captivo tuo gessisti quo pacem aliquam invenires, ut reprehensione etiam tuorum non carueris quod nimis utrumque liberaliter nimisque benigne dimiseris. Quin et ex iis qui in ea deliberatione fuerunt tibi in consilio nonnulli male ea de causa audierint. Tibi vero, qui ad pacem festinares, quaecumque aperta concordiae via ilico arrisit.
Sed hactenus, ne id ignores, iacta sunt tantum praeclarorum facinorum fundamenta, nam in ea illa opera quae cogitas, quaeque omnes de te speramus ac nobis pollicemur, vix prima es spatia ingressus, signa praemisisti modo, quibus spes est eorum confirmata, quae nemo non abs te velut iure requirit suo. Sive enim quia potes, tamquam officium exigent; sive quia vis et coepisti, tamquam debitum, ut nullus sit qui non se fraudatum captumque conqueratur si pedem referas, si quod reliquum est curriculi detrectes. Cognitae istae tuae virtutes, quae tibi tam gratum ad omnes nomen pepererunt, ceu arrhabo quidam fuere te illas ipsas virtutes conservaturum aucturumque, id est, satisfacturum publicae expectationi. Ita est, ab incognita virtute nihil velut debitum reposcimus, a cognita omnia. Cum in hoc honestissimorum actuum quasi stadium introires primisque in carceribus consisteres, ne dimidium quidem eorum exigebamus quae iam praestitisti, haec vero ista quoniam ingentia pollicentur, de iis te ingentibus appellamus, ut nobis promissis et proinde nostris.
Sed ascende iam altius, et maiore cum veneratione cogita non iam te illa ipsa hominibus solum debere, verum ipsi quoque Deo sancto et praepotenti, a quo quanto es hactenus indulgentius habitus, tanto te diligentius, convenit anniti ac contendere ut te tanta benevolentia dignum praebeas, illique tamquam patri obsequentem te ac morigerum des filium. Si te ea esse animi arrogantia atque impietate existimarem ut maxima ista quae tibi contigerunt tuarum esse virium, tuae facultatis ac consilii esse crederes, multis tentarem verbis eiusmodi cogitationem ex praecordiis tuis revellere, qua nihil esset pestilentius. Sed cum sciam omnia te illi referre accepta a quo sunt tibi donata, non est quod hoc in loco multa a me verba consumantur. Ea enim sunt circa te acta ut non tantum modesta tua prudentia ac pietas verum quivis stolidissimus e vulgo facile intelligat magnum aliquid, insolitum, admirandum, moliri sapientissimum numinis consilium, modo tu illi te commodum exhibeas instrumentum, non irae ac animadversionis Dei in nostra scelera, quod ille idem avertat, sed clementiae illius, qua misertus sui generis humani, propitius iam tandem nos et secundus respiciat, ut non quam meremur poenam infligat, sed eam inspiret mentem qua poenas nos atrocissimas mereri agnoscamus, et illas deprecemur mente atque actionibus vitae commutatis.
Indixisti profectionem in Italiam, habes animos totius Europae atque adeo Asiae quoque suspensos in exitum huius itineris, habes omnium aures et oculos intentos et in te atque in id unum quod agis defixos. Quid tanto rerum molimine acturus sis? Quo evasurus? Boni omnes et quotquot te propius noverunt sperant ac pro certo compertoque habent eam futuram perfectionem maximorum operum quae inchoasti, de quibus iam pridem te animo agitare decet, et profecto iam agitas, nisi nos et ea quae hactenus fecisti bellissime fallunt, et ii qui de te loquuntur familiarius, et in aula, quod dicunt, interiore cognito.
Neque enim tantus apparatus, ea rerum omnium molitio, ea commotio omnium, ut exciri sedibus suis Hispania videatur, vel ad potentiae ostentationem et vanissimum aliquem rumorem colligendum pertinet, quid a gravitate ista alienius, vel ut Italiam modo subiicias, id est, ut anguillam pisceris quae tibi arctissime retinenti lubricitate sua elabatur, quid minus isti prudentiae convenit et rerum usui atque experimentis, ceu vero novus nunc et peregrinus, venias ad res Italiae noscendas. Rem vero solidam, rem in posterum stabilem diuturnamque, omnes te animo destinasse non dubitant, rem qualem optat mundus, quia vehementer indiget, pacem scilicet principum, quoad eius fieri possit, firmam mansuramque, tum concordiam opinionum, quam ego ut utiliorem magisque humanae genti necessariam, ita factu difficiliorem puto quam alteram illam inter principes, quandoquidem principum res, quae in humanis viribus sunt positae, domantur maiore potentia, delassantur progressu, cedunt temporibus, occasiones expectant, serviunt rerum cursui, denique mutantur voluntatibus, quae exiguis saepe respectibus adducuntur atque impelluntur. Opiniones vero et sententiae de veritate rerum, postquam accedentibus affectibus validae inveteravere, ardentes ac pertinaces perseverant, tanto magis quanto aliquid extrinsecus adhibetur quod obsistat. Tum vero, ut ignis aspersu levis aquae maiores attollit flammas, non metuunt potentiam, non obediunt temporibus, liberae ac sui iuris, nec aliter exire possunt quam intraverant, nempe specie aliqua veritatis. Nam minae et ostensio terroris cohibere quidem possunt corpora, mentes non possunt, quo humanae vires non penetrant. Animorum vero concitati illi motus atque affectus quae perturbationes nominantur, tamquam gravis et periculosus morbus, nisi exactissima tractentur arte, cura ipsa incrudescunt maioresque turbas ac tumultum edunt, sunt enim natura sua morosae, difficiles, violentae, impotentes, atroces, saevae. Respuunt ac indignantur medicantis manibus, praesertim si curationem prae te feras, ut irrependum non ingrediendum habeas ad sanationem.
Vides in hoc proximo ecclesiae concilio, de quo congregando audio te vehementer esse sollicitum, et sine quo diutius salvi esse non possumus, in eo ergo, cum remedium sit tam varie depravatis ac detortis opinationibus adhibendum, leniendae ac mitigandae exasperatae affectiones tam multiplices, quae apud plerosque in acerbissima odia excessere. Intelligis quo iudicio, qua arte, qua prudentia sit opus acuta, rara, exquisita. Nullum umquam fuit in ecclesia concilium in quo tot morbi tam letales fuerint sanandi, idcirco nec ullum in quo, si quid fuerit peccatum, maius discrimen, immo graviorem ac praesentiorem perniciem adferat. Posita est in spe ac expectatione huius concilii ecclesia in quo medicinam inveniat tam perditae ac extremae valetudinis. In illo, si quid humanis concedatur affectibus, si quid personae impetrarint, si hominum favor, ut aliquid pro se contra fas et pium, contra verum aequumque decernatur, si non omnia exactissime expendantur magna sapientia, iudicio, pietate, horret animus dicere, credi non potest quanta et quam paene mortifera plaga religioni infligetur.
O quam in arduo conspicio collocatum eventum tuarum cogitationum! Quantam paratam in summo gloriam! Quantum ad homines praemium, licet hoc leve, et brevi periturum ac contemnendum, sed quantum tamen ad Deum, firmum et sempiternum! Numquam parvo constitit maxima laus. Quod si tantopere ei est vigilandum qui domus unius mores prolapsos et a recto deflexos corrigere ac restituere conatur, quid ei censes faciendum qui orbem paene universum suscepit instaurandum, nec aliter fulciendum ac sustinendum nutantem quam ut in fabulis ferunt de Atlante, cui defesso Hercules se tamquam vicarium parumper praebuit?
Nescio an columnis istis tui symboli aliquid volueris significare tale ut te Atlanti velut alterum Herculem successurum quandoque prae te feras. Certe sine fabulis atque allegoriis, quiddam non dissimile praestare habes necesse ut pergas in iis quae es exorsus. Exerendum est tibi acumen ingenii, proferenda lux cordis et iudicii, agendum, vigilandum, multa sunt tibi tuis oculis et auribus cognoscenda, plura ex viris quorum fidem, sapientiam, rerum usum exploratum habeas et compertum, plurima ex eorum librorum lectione quos principem versare par est, qui libri consilium et exactum dabunt, nec ulla assentatione aut respectu potentiae tuae infectum. Nihil purius sumitur quam ex illis.
Sed hac de re statui fusius ad te aliquando commentari, in praesentia de eo ad te scribo, quod unicum homines omnes adeo requirunt, desiderant, suspirant, ut quidam propemodum deplorarint: de concordia humani generis libros quattuor. Admiscui multa de discordia, ut ex eius comparatione melius intelligeretur quae sit concordiae vis, quae praestantia. Congessi in haec volumina quae mihi tantis et tam variis de rebus in mentem pro tempore venerunt, nam infinita sunt quae et de bonis concordiae dici possent et de discordiae malis. Disserui primo volumine unde et quemadmodum nata sit inter homines concordia, quomodo discordia tamquam non bonum lolium in bona segete succreverit; hinc quanta rabie homines inter se discordiam exerceant; tum ex his capitibus, et quasi fontibus, quae bona dimanent, quae mala; postremo, quae sit via qua veram inter se homines concordiam ac pacem conserunt.
Tibi haec visum est dicare, in cuius manu et voluntate maxima est sita pars concordiae ac quietis hominum. Currentem, ut spero, adhortor, verum non uni tibi scribuntur, sed omnibus per te, et privatis et principibus, ut communibus rebus adeo fractis perditisque mature subveniant, antequam in id exitium ruant unde postea, quod Christus prohibeat, non possint eas, etiam si maxime velint et conentur, eximere. Christum precor ut ea semper cogites atque exequaris quae sint tibi ac regnis tuis, seu potius toti ecclesiae, profutura.
Brugis tuis Calendis Iulii.
1529.