De cometis

This is the stable version, checked on 11 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De cometis
Saeculo XIII

editio: Baur's edition
fons: utoronto.ca/pking

DE COMETIS /36/

Summa Lincolniensis et definitiua ueritatis de natura cometarum

Relictis opinionibus de natura tricarum, quas possibile est, ut formet sibi animus ab experimentis in rebus naturalibus, cum non profundauerit in eis ratiocinationes scientiarum spiritualium ... [sine dubio lacuna!] Cum autem in regione superlunari nihil renouetur praeter situm et ea, quae ex situ renouato accidunt, ut eclipsis et radiorum proiectiones inuisibiles, necessarium est, quod cometa non est stella noua, nec aliquod nouum in regione superlunari; /37/ quod in uisione cometae nouum est, est res existens sub globo lunari. Palam autem est ex lumine et splendore comae, quam trahit cometa, quod coma illa nihil aliud est quam ignis, quia sub luna et supra nos nihil lucet et splendet nisi solus ignis. -- Ignis autem duplex est, quia aut est non simul cum generatione deficiens, qualis est ignis elementum in sphaera sua, aut est ebullitio fumi accensi simul cum generatione sua deficiens, qualis est flamma apud nos generata. Non est autem possibile, ut trica sit ignis cum generatione sua transiens, quia non haberet materiam continue fouentem eam in diuturnitate permanentiae suae; nec sequeretur materia illa motum caeli diurnum necessario, cum esset terrestris incomplete sublimata. Non enim uidemus alios ignes ex materia terrestri in aere generatos diuturnae permanentiae nec motum caeli sequentes. Relinquitur ergo, quod trica sit ignis non cum generatione sua transiens. Hunc autem ignem descendere in regionem aeris a sphaera ignis etiam non esset possibile, quia non descendit ignis elementum a sphaera sua ad corpulenta, sed uirtus elus tantum descendit cum radiis stellarum in sphaera ignis eiusdem; nec attingit ad sphaeram ignis motus turbulentus aut uiolentus. -- Relinquitur ergo, quod trica sit ignis generatus ex natura deorsum ueniente.

Sed ex natura deorsum ueniente non esset possibile, ut generetur ignis habens diuturnitatem permanentiae, nec, cum fuerit materia sublimata separata a natura terrestri, assimilata naturae /38/ caelesti. Palam est ergo, quod trica est ignis sublimatus separatus a natura terrestri et assimilatus naturae caelesti.

Cum autem agens et patiens completis actione et passione assimilentur, cum prius fuerint dissimilia, causa generans tricas necessario erit uirtus caelestis, scilicet uirtus stellae fixae uel erraticae, et uerisimile est, quod uniuscuiusque tricae causa effectiua propria sit stella e directo, cuius materiam, cum qua apparet, minime (?) uidet uisus.

Cum autem tricae moueantur motu caeli diurno, manifestum est, quod motus caeli primi est causa motiua ipsius, et oboedientia ista, quam habent tricae ad uirtutem caeli primi, signum est sublimationis earum et separationis a natura terrestri et assimilationis naturae caelesti.

Locatio autem cometae e directo unius stellae plus, quam e directo alterius, non est, nisi propter maiorem assimilationem illi stellae e directo, locaturque propter similitudinem, quam habet cum stella, cuius uirtus eam sublimauit; trahitur a stella illa sicut ferrum ab adamante. -- Cum autem stella, quae sublimauit comam illam, sit de natura unius septem planetarum, eo quod omnis stella sit de natura unius eorum, palam est, quod coma est ignis sublimatus, assimilatus naturae unius septem planetarum. In omni namque re complexionata terrestri sunt res corporeae spiritales, assimilatae naturis caelestibus, incorporatae ipsis rebus complexionatis per actiones corporum caelestium. Cumque sit /39/ hic separatio, relinquitur res complicata a natura et infirmatur aut corrumpitur. Partes autem mundi sensibilis sunt facilioris et uelocioris resolutionis quam partes eorum complicatorum, licet totus mundus sensibilis sit incorruptibilis et quaelibet res tota sit corruptio complicata.

Ex his ergo manifestum est, quod trica, quae est ignis sublimatus a partibus mundi sensibilis, signum est praecedentis sublimationis et separationis naturae spiritalis incorporatae rebus complexionatis et assimilatis tricae in natura spiritali.

Quapropter signum est infirmationis aut corruptionis rerum complexionatarum, quibus dominatur planeta, cuius naturae assimilatur trica uisa, utpote si fuerit trica de natura solis, uirtus stellae, quae tricam sublimauit et separauit eam a natura terrestri, separabit spiritus, qui sunt in corporibus complexionatis assimilatis naturae solis, et erit infirmatio aut corruptio in hominibus et animalibus et sementis, quibus sol principatur uel principaliter dominatur. Similiter si fuerit trica de natura Martis, patientur detrimentum aut corruptionem res naturales; et similiter currit res per ceteros planetas. Et quandoquidem ita et ignis in regione aeris existens propter proximitatem sui ad terram non apparet nisi in regione, ex cuius terrae uaporibus sublimatur, et in regionibus sub eodem parallelo existentibus. In regionibus quoque multum australibus aut septentrionalibus ab eodem parallelo non apparebit. -- Habet autem trica significationem super regionem, ex /40/ cuius corporibus sublimatur, super quam terram fuerit stella sublimans tricam fortioris situs et uehementioris impressionis in hora generationis tricae. In eadem namque hora nouit stella eadem naturam spiritalem assimilatam naturae tricae, incorporatam rebus complexionatis illius regionis.

Verumtamen separatio illius naturae spiritalis a rebus complexionatis tardior est generatione tricae propter maiorem inoboedientiam rerum complexionatarum respectu actionum caelestium. Super quam autem regionem significet trica de omnibus regionibus existentibus sub eodem parallelo, in quibus apparet, non est facile discernere, nisi forte super illam significet, cuius hominum animos mouet in affectionem aliquam, utpote admirationem aut timorem aut horrorem. Verisimile namque est, quod eorum animos quodam praesagio in uisu suo plus ceteris mouet, qui eius effectum iam inchoatum postea sunt censuri completum; et ex similitudine affectionis, quam imprimit in mentibus uidentium, potest conuinci qualitas rei futurae, cuius est signum.

[Opiniones circa cometam.]

Dico tamen, quod hi, qui considerant et experiuntur in rebus naturalibus et formant sibi opiniones ab experimentis suis absque fundatione rationum, necessario incidunt in opiniones falsas de natura tricarum diuersificatas secundum diuersitatem experimentorum suorum, quibus usi sunt in radiationibus et generationibus ignium et apparitionibus in uisu per medium diaphanorum.

Prima opinio: Qui enim experti sunt, quod radii solis incidentes supra speculum reflectuntur multoties cum radiatione uisibili, et sciunt tamen hoc, quod stellae sunt specula reuerberantia radios super se incidentes, opinantur propter caudam, quam trahit cometa, esse radiositatem solis a stellis uel stellam reflexam.

Improbatur autem haec opinio, quia non semper protenditur cauda cometae in oppositum solis, cum tamen omnes radii reflexi eant in oppositum incidentium ad angulos aequales.

Secunda opinio: Qui autem experti sunt, quod concursu multorum radiorum accenditur ignis et inflammatur res in flammationes, propinqui sunt ad hoc, ut opinentur, radios multos concurrere /41/ in supremo aeris, quo eleuantur fumi accensibiles, ibique per concursum radiorum fumum inflammari, ipsamque inflammationem apparere stellam caudatam.

Ista opinio falsificatur, quia si esset concursus radiorum accendens a stellis ratione descendentium, cum non possit esse a stellis fixis, eo quod concursus ille accendens semper esset stabilis et manens semper propter situm stellarum fixarum in imaginibus suis uno modo manentem, esset necessario concursus accendens radiorum recte descendentium a planetis et stellis fixis uel a planetis tantum. Et cum planetae uelociter permutent situm suum, non posset concursus ille diu accendere. Cometae autem uisi sunt per octo menses durasse.

Tertia opinio: Qui autem considerauerunt, quod res multae propinquae ex distantia uisae appareant continuae, sciuntque, quod galaxias est congregatio stellarum propinquarum in uidendo uisus continuatarum, prope sunt, ut ex hac similitudine forment sibi opinionem, quod cometa sit aggregatio stellarum plurium propinquarum, secundum significationem in qua apparet cometa ordinatarum et in hora apparitionis ipsius concurrentium.

Sed hanc opinionem destruit, quod cometae non semper apparent in uia stellarum erraticarum, sed extra eam pluries.

Quarta opinio: Qui autem experti sunt, quod propter figuram perspicui interpositam inter uidentem et rem uisam possibile est, ut res uisa appareat multae et ut res magna appareat parua et e conuerso, secundum exigentiam figurae perspicui interpositi, prope sunt, ut opinentur, cometam esse stellam apparentem. Quae opinio etiam destruitur et ueritas assumatur, ut patet supra.

Finit summa Lincolniensis