De civitate Dei (Migne)/20

This is the stable version, checked on 20 Ianuarii 2024. Template changes await review.
LIBER VIGESIMUS .
Saeculo V


 LIBER DECIMUS NONUS. LIBER VIGESIMUS PRIMUS 


LIBER VIGESIMUS.

recensere

De judicio novissimo, deque testimoniis cum Novi, tum Veteris Instrumenti, quibus denuntiatur futurum. CAPUT PRIMUM.-- Quod quamvis omni tempore Deus judicet, in hoc tamen libro de novissimo ejus judicio sit proprie disputandum. 1. De die ultimi judicii Dei, quod ipse donaverit, 41.0657| 41.0658| locuturi, eumque asserturi adversus impios et incredulos, tanquam in aedificii fundamento prius ponere testimonia divina debemus. Quibus qui nolunt credere, humanis ratiunculis falsis atque fallacibus contravenire 41.0659| conantur, ad hoc ut aut aliud significare contendant quod adhibetur testimonium de Litteris sacris, aut omnino divinitus esse dictum negent. Nam nullum existimo esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit, et a summo ac vero Deo per animas sanctas dicta esse crediderit, non eis cedat atque consentiat: sive id etiam ore fateatur, sive aliquo vitio fateri erubescat, aut metuat; vel etiam pervicacia simillima insaniae, id quod falsum esse novit aut credit, contra id quod verum esse novit aut credit, etiam contentiosissime defendere moliatur. 2. Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis Ecclesia Dei veri, Christum de coelo esse venturum ad vivos ac mortuos judicandos, hunc divini judicii ultimum diem dicimus, id est, novissimum tempus. Nam per quot dies hoc judicium tendatur, incertum est: sed Scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore, nemo qui illas litteras quamlibet negligenter legerit, nescit. Ideo autem cum diem judicii Dei dicimus, addimus ultimum vel novissimum; quia et nunc judicat, et ab humani generis initio judicavit, dimittens de paradiso, et a ligno vitae separans primos homines peccati magni perpetratores: imo etiam quando angelis peccantibus non pepercit (II Petr. II, 4), quorum princeps homines a se ipso subversus invidendo subvertit, procul dubio judicavit. Nec sine illius alto justoque judicio, et in hoc aerio coelo, et in terris, et daemonum et hominum miserrima est vita, erroribus aerumnisque plenissima. Verum etsi nemo peccasset, non sine bono rectoque judicio universam rationalem creaturam perseverantissime sibi Domino suo cohaerentem in aeterna beatitudine retineret. Judicat etiam, non solum universaliter de genere daemonum atque hominum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis, quae gerunt arbitrio voluntatis. Nam et daemones ne torqueantur, precantur (Matth. VIII, 29): nec utique injuste vel parcitur eis, vel pro sua quique improbitate torquentur. Et homines plerumque aperte, semper occulte, luunt pro suis factis divinitus poenas, sive in hac vita, sive post mortem: quamvis nullus hominum agat recte, nisi divino adjuvetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agat inique, nisi divino eodemque justissimo judicio permittatur. Sicut enim ait Apostolus, Non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14); et, sicut ipse alibi dicit, Inscrutabilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus (Id. XI, 33). Non igitur in hoc libro de illis primis, nec de istis mediis Dei judiciis, sed de ipso novissimo judicio, quantum ipse tribuerit, disputabo, quando Christus de coelo venturus est vivos judicaturus et mortuos. Iste quippe dies judicii proprie jam vocatur, eo quod nullus ibi erit imperitae querelae locus, cur injustus ille sit felix, et cur ille justus infelix. Omnium namque tunc nonnisi bonorum vera et plena felicitas, et omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit. CAPUT II.-- De varietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse judicium Dei, quamvis nequeat vestigari. 41.0660| Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni; et bona non magnipendere, quae adipiscuntur et mali. Ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet divina justitia, salutaris est divina doctrina. Nescimus enim quo judicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit dives: iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse moeroribus arbitramur; contristetur ille, quem vita laudabilis gaudere debuisse persuadet: exeat de judicio non solum inultus, verum etiam damnatus innocens, aut iniquitate judicis pressus, aut falsis obrutus testimoniis; e contrario scelestus adversarius ejus non solum impunitus, verum etiam vindicatus insultet: impius optime valeat, pius languore tabescat: latrocinentur sanissimi juvenes; et qui nec verbo quemquam laedere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur infantes: utilis rebus humanis immatura morte rapiatur; et qui videntur nec nasci debuisse, diutissime insuper vivant: plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querela tenebrae ignobilitatis abscondant: et caetera hujusmodi, quae quis colligit, quis enumerat? Quae si haberent in ipsa velut absurditate constantiam, ut in hac vita, in qua homo, sicut sacer Psalmus eloquitur, vanitati similis factus est, et dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4), nonnisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala, posset hoc referri ad judicium justum Dei, vel etiam benignum; ut qui non erant assecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus vel deciperentur pro malitia sua, vel pro Dei misericordia consolarentur bonis; et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus vel pro suis quibuscumque et quantuliscumque peccatis affligerentur, vel propter implendas virtutes exercerentur malis. Nunc vero quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali, quod videtur injustum; verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona proveniunt: magis inscrutabilia fiunt judicia Dei (Rom. XI, 33), et investigabiles viae illius. Quamvis ergo nesciamus quo judicio Deus ista vel faciat, vel fieri sinat, apud quem summa virtus est et summa sapientia, summa justitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non magnipendere seu bona, seu mala, quae videmus esse bonis malisque communia; et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. Cum vero ad illud Dei judicium venerimus, cujus tempus jam proprie dies judicii, et aliquando dies Domini nuncupatur; non solum quaecumque tunc judicabuntur, verum etiam quaecumque ab initio judicata, et quaecumque usque ad illud tempus adhuc judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo judicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac pene omnia justa judicia Dei sensus mentesque mortalium 41.0661| lateant; cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, justum esse quod latet.

CAPUT III.-- Quid in libro Ecclesiaste Salomon de his quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit. Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnavit in Jerusalem, librum qui vocatur Ecclesiastes, et a Judaeis quoque habetur in sacrarum canone Litterarum, sic exorsus est: Vanitas vanitantium, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae homini abundantia in omni labore suo, quo laborat sub sole (Eccle. I, 2 et 3)? Et cum ex hac sententia connecteret caetera, commemorans aerumnas erroresque vitae hujus, et vanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur; in ea rerum vanitate sub sole, illud etiam deplorat quodammodo, quod cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius, et stultus in tenebris ambulet; unus tamen incursus incurrat omnibus (Id. II, 13, 14), utique in hac vita quae sub sole agitur: significans videlicet ea mala, quae bonis et malis videmus esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tanquam mali sint, et mali tanquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, vanitas, quae facta est super terram; quia sunt justi, super quos venit sicut factum impiorum; et sunt impii, super quos venit sicut factum justorum. Dixi quoniam hoc quoque vanitas (Id. VIII, 14). In hac vanitate, cui, quantum satis visum est, intimandae totum istum librum vir sapientissimus deputavit, non utique ob aliud, nisi ut eam vitam desideremus, quae vanitatem non habet sub hoc sole, sed veritatem sub illo qui fecit hunc solem: in hac ergo vanitate, numquid nisi justo Dei rectoque judicio similis eidem vanitati factus vanesceret homo? In diebus tamen vanitatis suae interest plurimum, utrum resistat, an obtemperet veritati, et utrum sit expers verae pietatis, an particeps: non propter vitae hujus vel bona acquirenda, vel mala vitanda vanescendo transeuntia; sed propter futurum judicium, per quod erunt et bonis bona, et malis mala, sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret, Deum time, et mandata ejus custodi; quia hoc est omnis homo: quia omne hoc opus Deus adducet in judicium in omni despecto, sive bonum, sive malum (Id. XII, 13, 14). Quid brevius, verius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time, et mandata ejus custodi; quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei: quoniam qui hoc non est, nihil est. Non enim ad veritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine vanitatis. Quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac vita, sive bonum, sive malum, Deus adducet in judicium, in omni despecto, id est, in omni etiam qui contemptibilis hic videtur, et ideo nec videtur: quoniam Deus et ipsum videt, nec eum 41.0662| despicit, nec cum judicat praeterit.

CAPUT IV.-- Quod ad disserendum de novissimo judicio Dei, Novi primum Testamenti, ac deinde Veteris testimonia prolaturus sit. Hujus itaque ultimi judicii Dei testimonia de Scripturis sanctis quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris Instrumenti Novi, postea de Veteris. Quamvis enim vetera priora sint tempore, nova tamen anteponenda sunt dignitate; quoniam illa vetera praeconia sunt novorum. Nova igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, assumentur et vetera. In veteribus habentur Lex et Prophetae, in novis Evangelium et apostolicae Litterae. Ait autem Apostolus, Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas: justitia autem Dei, per fidem Jesu Christi in omnes qui credunt (Rom. III, 20-22). Haec justitia Dei ad novum pertinet Testamentum, et testimonium habet a veteribus Libris, hoc est, a Lege et Prophetis. Prius ergo ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse Jesus Christus ordinem servandum esse demonstrans, Scriba, inquit, eruditus in regno Dei, similis est viro patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Non dixit, Vetera et nova: quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum.

CAPUT V.-- Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur. 1. Ergo ipse Salvator cum objurgaret civitates, in quibus virtutes magnas fecerat, neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret, Verumtamen, inquit, dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis. Et paulo post alteri civitati, Amen, inquit, dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi (Matth. XI, 22, 24). Hic evidentissime praedicat diem judicii esse venturum. Et alio loco, Viri Ninivitae, inquit, surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam; quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jona hic. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic (Id. XII, 41, 42). Duas hoc loco res discimus, et venturum esse judicium, et cum mortuorum resurrectione venturum. De Ninivitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die judicii resurrecturos esse praedixit. Nec ideo dixit, condemnabunt, quia ipsi judicabunt: sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur. 2. Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die judicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, 41.0663| inquit, bonum semen, est Filius hominis: ager autem est mundus: bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt nequam: inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus: messis autem consummatio saeculi est, messores vero Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 37-43). Hic quidem judicium vel diem judicii non nominavit, sed multo eum clarius ipsis rebus expressit, et in fine saeculi futurum esse praedixit. 3. Item discipulis suis: Amen, inquit, dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28). Hic discimus cum suis discipulis judicaturum Jesum. Unde et alibi Judaeis dixit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Id. XII, 27). Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo judicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero, universa quaedam significata est judicantium multitudo, propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas: quae duae partes, id est tria et quatuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt. Nam et quatuor ter, et tria quater duodecim sunt: et si qua alia hujus duodenarii numeri, quae ad hoc valeat, ratio reperitur. Alioquin quoniam in locum Judae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum (Act. I, 26); apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laboravit (I Cor. XV, 10), ubi ad judicandum sedeat non habebit: qui profecto cum aliis sanctis ad numerum judicum se pertinere demonstrat, cum dicit, Nescitis quia angelos judicabimus (Id. VI, 3)? De ipsis quoque judicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est, judicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est, ab eis judicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam caeteras gentes judicabunt. Quod autem ait, in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intelligi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem. 4. Multa praetereo, quae de ultimo judicio ita dici videntur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua, vel magis ad aliud pertinentia; sive scilicet ad eum Salvatoris adventum, quo per totum hoc tempus in Ecclesia sua venit, hoc est, in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est ejus; sive ad excidium terrenae Jerusalem: quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tanquam de fine saeculi atque de illo die judicii novissimo et 41.0664| magno loquatur; ita ut dignosci non possit omnino, nisi ea quae apud tres evangelistas, Matthaeum, Marcum, et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius; ut ea quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curavi in quadam epistola, quam rescripsi ad beatae memoriae virum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cujus epistolae titulus est, de Fine saeculi (Epist. 199). 5. Proinde jam illud hic dicam, quod in Evangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per judicium praesentissimum atque novissimum Christi. Cum autem venerit, inquit, Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando vidimus te esurientem, et pavimus; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memoravit. Similiterque interrogantibus, quando eum viderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis factum non est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens, Et hi, inquit, in supplicium aeternum ibunt, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46). Joannes vero evangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse judicium. Cum enim dixisset, Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum: protinus addidit, Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non veniet, sed transiit a morte in vitam (Joan. V, 22-24). Ecce hic dixit fideles suos in judicium non venire. Quomodo ergo per judicium separabuntur a malis, et ad ejus dexteram stabunt, nisi quia hoc loco judicium pro damnatione posuit? In tale quippe judicium non venient, qui 41.0665| audiunt verbum ejus, et credunt ei qui misit illum. CAPUT VI.-- Quae sit prima resurrectio, quae secunda. 1. Deinde adjungit, et dicit: Amen, amen dico vobis quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 25 et 26). Nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est; sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut distingueret, ait, Venit hora, et nunc est. Non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis: secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22); ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos, Venit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Qui audierint dixit, qui obedierint, qui crediderint, et usque in finem perseveraverint. Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. Omnibus enim bonum est audire vocem ejus, et vivere, ad vitam pietatis ex impietatis morte transeundo. De qua morte ait apostolus Paulus, Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 14, 15). Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo nec faciendo quod justum est: et pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est, nullum habens omnino peccatum: ut qui per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram; ut credentes in eum qui justificat impium, ex impietate justificati, tanquam ex morte vivificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possimus. Ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum: ad secundam vero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit, et miseros. Ista est misericordiae, illa judicii. Propter quod in Psalmo scriptum est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). 2. De quo judicio consequenter adjunxit, atque ait: Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Hic ostendit, quod in ea carne veniet judicaturus, in qua venerat judicandus. Ad hoc enim ait, quoniam Filius hominis est. Ac deinde subjungens 41.0666| unde agimus: Nolite, inquit, mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 27-29). Hoc est illud judicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat, dicens, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiit a morte in vitam (Ibid., 24): id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad vitam, in damnationem non veniet, quam significavit appellatione judicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait, Qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, id est, damnationis. Resurgat ergo in prima, qui non vult in secunda resurrectione damnari. Venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Ibid., 25), id est, in damnationem non venient, quae secunda mors dicitur: in quam mortem, post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem, praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. Veniet enim hora (ubi non ait, et nunc est; quia in fine saeculi erit, hoc est in ultimo et maximo judicio Dei), quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent (Ibid., 28). Non dixit quemadmodum in prima, et qui audierint, vivent. Non enim omnes vivent, ea scilicet vita, quae quoniam beata est, sola vita dicenda est. Nam utique non sine qualicumque vita possent audire, et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes vivent, in eo quod sequitur, docet: Qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae, hi sunt qui vivent: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, hi sunt qui non vivent; quia secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male vixerunt: male autem vixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non revixerunt, aut in eo quod revixerant, non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus jam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per Baptismum; alia secundum carnem, quae fiet in ejus incorruptione atque immortalitate per judicium magnum atque novissimum: ita sunt et resurrectiones duae, una prima, quae et nunc est, et animarum est, quae venire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae nunc non est, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum judicium alios mittet in secundam mortem, alios in eam vitam, quae non habet mortem. CAPUT VII.-- De duabus resurrectionibus et de mille annis quid in Apocalypsi Joannis scriptum sit, et quid de eis rationabiliter sentiatur. 1. De his duabus resurrectionihus idem Joannes evangelista in libro qui dicitur Apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta, insuper etiam in quasdam ridiculas 41.0667| fabulas verteretur. Ait quippe in libro memorato Joannes apostolus: Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam in manu sua, et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligavit illum mille annis, et misit illum in abyssum; et clausit, et signavit super eum, ut non seduceret jam gentes, donec finiantur mille anni: post haec oportet eum solvi brevi tempore. Et vidi sedes, et sedentes super eas, et judicium datum est. Et animae occisorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et si qui non adoraverunt bestiam, nec imaginem ejus, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnaverunt cum Jesu mille annis: reliqui eorum non vixerunt, donec finiantur mille anni. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus est, qui habet in hac prima resurrectione partem. In istis secunda mors non habet potestatem; sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis (Apoc. XX, 1-6). Qui propter haec hujus libri verba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter caetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tanquam oporteret in sanctis eo modo veluti tanti temporis fieri sabbatismum, vacatione scilicet sancta post labores annorum sex millium, ex quo creatus est homo, et magni illius peccati merito in hujus mortalitatis aerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut quoniam scriptum est, Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (II Petr. III, 8), sex annorum millibus tanquam sex diebus impletis, sequatur velut sabbati septimus in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. Quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spirituales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. Sed cum eos qui tunc resurrexerint, dicant immoderatissimis carnalibus epulis vacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant: nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi autem qui spirituales sunt, istos ista credentes Χιλιαστάς appellant graeco vocabulo; quos, verbum e verbo exprimentes, nos possumus Milliarios nuncupare. Eos autem longum est refellere ad singula; sed potius, quemadmodum Scriptura haec accipienda sit, jam debemus ostendere. 2. Ait ipse Dominus Jesus Christus, Nemo potest introire in domum fortis, et vasa ejus eripere, nisi prius alligaverit fortem (Marc. III, 27): diabolum volens intelligi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captivum; vasa vero ejus, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diversis peccatis atque impietatibus possidebat. Ut ergo alligaretur hic fortis, 41.0668| propterea vidit iste apostolus in Apocalypsi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam in manu sua. Et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligavit eum mille annis, hoc est, ejus potestatem ab eis seducendis ac possidendis, qui fuerant liberandi, cohibuit atque frenavit. Mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intelligi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est, sexto annorum milliario tanquam sexto die, cujus nunc spatia posteriora volvuntur; secuturo deinde sabbato, quod non habet vesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem: ut hujus milliarii tanquam diei novissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellaverit; eo loquendi modo, quo pars significatur a toto: aut certe mille annos pro annis omnibus hujus saeculi posuit; ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. Decem quippe decies ducta, fiunt centum; quae jam figura quadrata, sed plana est. Ut autem in altitudinem surgat, et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur, et mille sunt. Porro si centum ipsa pro universitate aliquando ponuntur, quale illud est, quod Dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promisit, dicens, Accipiet in hoc saeculo centuplum (Matth. XIX, 29; Marc. X, 30): quod exponens quodammodo Apostolus, ait, Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10); quia et ante jam dictum erat, Fidelis hominis totus mundus divitiarum est: quanto magis mille pro universitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? Unde nec illud melius intelligitur, quod in Psalmo legitur: Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8), id est, in omnes. 3. Et misit illum, inquit, in abyssum: utique diabolum misit in abyssum. Quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate adversus Ecclesiam Dei multum profunda sunt corda: non quia ibi diabolus ante non erat; sed ideo dicitur illuc missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. Plus namque possidetur a diabolo, qui non solum alienatus est a Deo, verum etiam gratis odit servientes Deo. Et clausit, inquit, et signavit super eum, ut jam non seduceret gentes, donec finiantur mille anni. Clausit super eum, dictum est, interdixit ei ne possit exire, id est, vetitum transgredi. Signavit autem, quod addidit, significasse mihi videtur, quia occultum esse voluit, qui pertineant ad partem diaboli, et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto prorsus latet: quia et qui videtur 41.0669| stare, utrum sit casurus; et qui videtur jacere, utrum sit surrecturus, incertum est. Ab eis autem gentibus seducendis hujus interdicti vinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea, vel tenebat. Has enim Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum (Ephes. I, 4), et transferre in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), sicut Apostolus ait. Nam seducere illum gentes etiam nunc, et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam vitam, quis fidelis ignorat? Nec moveat, quod saepe diabolus seducit etiam illos, qui jam regenerati in Christo, vias ingrediuntur Dei. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. Sic enim novit eos Dominus, ut Deus, quem nihil latet etiam futurorum; non ut homo, qui hominem ad praesens videt (si tamen videt, cujus cor non videt), qualis autem postea sit futurus, nec se ipsum videt. Ad hoc ergo ligatus est diabolus, et inclusus in abysso, ut jam non seducat gentes, ex quibus constat Ecclesia, quas antea seductas tenebat, antequam esset Ecclesia. Nec enim dictum est, ut non seduceret aliquem; sed, ut non seduceret, inquit, jam gentes; in quibus Ecclesiam procul dubio voluit intelligi: donec finiantur, inquit, mille anni, id est, aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis; aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. 4. Nec sic accipiendum est quod ait, ut non seduceret jam gentes, donec finiantur mille anni; quasi postea seducturus sit eas duntaxat gentes, ex quibus praedestinata constat Ecclesia, a quibus seducendis illo est vinculo claustroque prohibitus. Sed aut illa locutione dictum est, quae in Scripturis aliquoties invenitur, qualis est in Psalmo, Sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 2); neque enim cum misertus fuerit, non erunt oculi servorum ejus ad Dominum Deum suum: aut certe iste est ordo verborum, Et clausit, et signavit super eum, donec finiantur mille anni; quod vero interposuit, ut non seduceret jam gentes, ita se habet, ut ab hujus ordinis connexione sit liberum, et seorsus intelligendum, velut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia, Et clausit, et signavit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret jam gentes; id est, ideo clausit, donec finiantur mille anni, ut jam non seduceret gentes. CAPUT VIII.-- De alligatione et solutione diaboli. 1. Post haec, inquit, oportet eum solvi brevi tempore (Apoc. XX, 3). Si hoc est diabolo ligari et includi, Ecclesiam non posse seducere; haec ergo erit solutio ejus, ut possit? Absit: nunquam enim ab illo Ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): et tamen hic erit etiam 41.0670| illo tempore, quo solvendus est diabolus, sicut ex quo est instituta, hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus. Nam paulo post dicit, quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum attrahet in bellum adversus eam, quorum hostium numerus erit ut arena maris. Et ascenderunt, inquit, super terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum, et dilectam civitatem: et descendit ignis de coelo a Deo, et comedit eos: et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XX, 8-10). Sed hoc jam ad judicium novissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum putavi, ne quis existimet eo ipso parvo tempore, quo solvetur diabolus, in hac terra Ecclesiam non futuram, illo hic eam vel non inveniente, cum fuerit solutus, vel absumente, cum fuerit modis omnibus persecutus. Non itaque per totum hoc tempus, quod liber iste complectitur, a primo scilicet adventu Christi usque in saeculi finem, quo erit secundus ejus adventus, ita diabolus alligatur, ut ejus haec ipsa sit alligatio, per hoc intervallum, quod mille annorum numero appellat, non seducere Ecclesiam; quandoquidem illam nec solutus utique seducturus est. Nam profecto si ei alligari est, non posse seducere, sive non permitti; quid erit solvi, nisi posse seducere, sive permitti? Quod absit ut fiat: sed alligatio diaboli, est non permitti exercere totam tentationem, quam potest vel vi vel dolo ad seducendos homines, in partem suam cogendo violenter, fraudulenterve fallendo. Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum, plurimos tales, quales Deus id perpeti non vult, et fideles dejiceret, et ne crederent impediret: quod ne faceret, alligatus est. 2. Tunc autem solvetur, quando et breve tempus erit. Nam tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque viribus saeviturus: et tales erunt, cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Si autem nunquam solveretur, minus appareret ejus maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima patientia probaretur; minus denique perspiceretur, quam magno ejus malo tam bene fuerit usus Omnipotens: qui eum nec omnino abstulit a tentatione sanctorum, quamvis ab eorum interioribus hominibus, ubi in Deum creditur, foras missum, ut forinsecus ejus oppugnatione proficerent; et in eis qui sunt ex parte ipsius, alligavit, ne quantam posset effundendo et exercendo malitiam, innumerabiles infirmos ex quibus Ecclesiam multiplicari et impleri oportebat, alios credituros, 41.0671| alios jam credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos frangeret; et solvet in fine, ut quam fortem adversarium Dei civitas superaverit, cum ingenti gloria sui redemptoris, adjutoris, liberatoris, aspiciat. In eorum sane, qui tunc futuri sunt, sanctorum atque fidelium comparatione quid sumus? quandoquidem ad illos probandos tantus solvetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis dimicamus. Quamvis et hoc temporis intervallo quosdam milites Christi tam prudentes et fortes fuisse atque esse, non dubium est, ut etiam si tunc in ista mortalitate viverent, quando ille solvetur, omnes insidias ejus atque impetus et caverent sapientissime, et patientissime sustinerent. 3. Haec autem alligatio diaboli non solum facta est, ex quo coepit Ecclesia praeter Judaeam terram in nationes alias aliasque dilatari; sed etiam nunc fit, et fiet usque ad terminum saeculi, quo solvendus est. Quia et nunc homines ab infidelitate, in qua ipse eos possidebat, convertuntur ad fidem, et usque in illum finem sine dubio convertentur: et utique unicuique iste fortis tunc alligatur, quando ab illo tanquam vas ejus eripitur: et abyssus ubi inclusus est, non in eis consumpta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo, atque succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, in quorum quotidie, velut in abysso, caecis et profundis cordibus includatur. Utrum autem etiam illis ultimis tribus annis et mensibus sex, quando solutus totis viribus saeviturus est, aliquis in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem, nonnulla quaestio est. Quomodo enim stabit quod dictum est, Quis intrat in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29)? si etiam soluto eripiuntur? Ac per hoc ad hoc cogere videtur ista sententia, ut credamus illo, licet exiguo, tempore neminem accessurum esse populo christiano, sed cum eis qui jam Christiani reperti fuerint, diabolum pugnaturum: ex quibus etiamsi aliqui victi secuti eum fuerint, non eos ad praedestinatum filiorum Dei numerum pertinere. Neque enim frustra idem Joannes apostolus, qui et hanc Apocalypsim scripsit, in epistola sua de quibusdam dicit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Sed quid fiet de parvulis? Nimium quippe incredibile est, nullos jam natos et nondum baptizatos praeoccupari Christianorum filios illo tempore infantes, nullos etiam ipsis nasci jam diebus; aut si erunt, non eos a parentibus suis ad lavacrum regenerationis modo quocumque perduci. Quod si fiet, quo pacto soluto jam diabolo vasa ista eripientur, in cujus domum nemo intrat, ut vasa ejus eripiat, nisi prius alligaverit eum? Imo vero id potius est credendum, nec qui cadant de Ecclesia, nec qui accedant Ecclesiae illo tempore defuturos: sed profecto 41.0672| tam fortes erunt et parentes pro baptizandis parvulis suis, et hi qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem vincant etiam non ligatum, id est, omnibus, qualibus antea nunquam, vel artibus insidiantem, vel urgentem viribus, et vigilanter intelligant, et toleranter ferant; ac sic illi etiam non ligato eripiantur. Nec ideo falsa erit evangelica illa sententia, Quis intrat in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi prius alligaverit fortem? Secundum enim sententiae ejus veritatem, ordo iste servatus est, ut prius alligaretur fortis, ereptisque vasis ejus, longe lateque in omnibus gentibus ex firmis et infirmis ita multiplicaretur Ecclesia, ut ex ipsa rerum divinitus praedictarum et impletarum robustissima fide, etiam soluto vasa possit auferre. Sicut enim fatendum est, multorum refrigescere charitatem, cum abundat iniquitas (Matth. XXIV, 12), et inusitatis maximisque persecutionibus atque fallaciis diaboli jam soluti, eos qui in libro vitae scripti non sunt, multos esse cessuros: ita cogitandum est, non solum quos bonos fideles illud tempus inveniet, sed nonnullos etiam qui foris adhuc erunt, adjuvante Dei gratia per considerationem Scripturarum, in quibus et alia et finis ipse praenuntiatus est, quem venire jam sentiunt, ad credendum quod non credebant, futuros esse firmiores, et ad vincendum etiam non ligatum diabolum fortiores. Quod si ita erit, propterea praecessisse dicenda est ejus alligatio, ut et ligati et soluti exspoliatio sequeretur: quoniam de hac re dictum est, Quis intrabit in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi prius alligaverit fortem? CAPUT IX.-- Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno. 1. Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum Christo etiam ipsis mille annis eisdem sine dubio, et eodem modo intelligendis, id est, isto jam tempore prioris ejus adventus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (Matth. XXV, 34), nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, jam nunc regnarent cum illo sancti ejus, quibus ait, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20); profecto non etiam nunc diceretur Ecclesia regnum ejus, regnumve coelorum. Nam utique isto tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52), de quo supra locuti sumus. Et de Ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad messem: quod exponens ait, Messis est finis saeculi; messores autem Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania; et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi: mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Ibid., 39-41). Numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De isto ergo regno ejus, quod est hic Ecclesia, colligentur. Item dicit, Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem 41.0673| fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Utrumque dicit in regno coelorum, et qui non facit mandata quae docet, hoc est enim solvere, non servare, non facere; et illum qui facit, et sic docet: sed istum minimum, illum magnum. Et continuo secutus adjungit, Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, id est, super justitiam eorum qui solvunt quod docent. De Scribis enim et Pharisaeis dicit alio loco, Quoniam dicunt, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Nisi ergo super eos abundaverit justitia vestra, id est, ut vos non solvatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum coelorum (Id. V, 20). Alio modo igitur intelligendum est regnum coelorum, ubi ambo sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, iste magnus: alio modo autem regnum coelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc ubi utrumque genus est, Ecclesia est qualis nunc est: ubi autem illud solum erit, Ecclesia est qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. Ergo Ecclesia et nunc est regnum Christi, regnumque coelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti ejus, aliter quidem, quam tunc regnabunt: nec tamen cum illo regnant zizania, quamvis in Ecclesia cum tritico crescant. Regnant enim cum illo qui faciunt quod Apostolus ait, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). De qualibus item dicit, quod eorum conversatio sit in coelis (Philipp. III 20). Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno ejus, ut sint etiam ipsi regnum ejus. Quomodo autem sunt regnum Christi, qui, ut alia taceam, quamvis ibi sint donec colligantur in fine saeculi de regno ejus omnia scandala, tamen illic sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Id. II, 21)? 2. De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur, et aliquando repugnatur repugnantibus vitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim dixisset, alligari diabolum mille annis, et postea solvi brevi tempore; mox recapitulando quid in istis mille annis agat Ecclesia vel agatur in ea, Et vidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et judicium datum est. Non hoc putandum est de ultimo judicio dici: sed sedes praepositorum, et ipsi praepositi intelligendi sunt, per quos Ecclesia nunc gubernatur. Judicium autem datum nullum melius accipiendum videtur, quam id quod dictum est, Quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo; et quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVIII, 18). Unde Apostolus, Quid enim mihi est, inquit, de his qui foris sunt judicare? nonne de his qui intus sunt vos judicatis (I Cor. V, 12)? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Jesu, et propter 41.0674| verbum Dei: subauditur quod postea dicturus est, regnaverunt cum Jesu mille annis (Apoc. XX, 4), animae scilicet martyrum nondum sibi corporibus suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad ejus in periculis Baptismum currere, ne sine illo finiatur haec vita; nec ad reconciliationem, si forte per poenitentiam malamve conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim fiunt ista, nisi quia fideles, etiam defuncti, membra ejus sunt? Quamvis ergo cum suis corporibus nondum, jam tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti mille anni decurrunt. Unde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur, amodo et jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur illos (Id. XIV, 13). Regnat itaque cum Christo nunc primum Ecclesia in vivis et mortuis. Praeterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9). Sed ideo tantummodo martyrum animas commemoravit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro veritate certaverunt. Sed a parte totum etiam caeteros mortuos intelligimus pertinentes ad Ecclesiam, quod est regnum Christi. 3. Quod vero sequitur, Et si qui non adoraverunt bestiam, nec imaginem ejus, nec acceperunt inscriptionem in fronte, aut in manu sua: simul de vivis ac mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista bestia, quamvis sit diligentius inquirendum non tamen abhorret a fide recta, ut ipsa impia civitas intelligatur, et populus infidelium contrarius populo fideli et civitati Dei. Imago vero ejus simulatio ejus mihi videtur, in eis videlicet hominibus, qui velut fidem profitentur, et infideliter vivunt. Fingunt enim se esse quod non sunt, vocanturque non veraci effigie, sed fallaci imagine Christiani. Ad eamdem namque bestiam pertinent non solum aperte inimici nominis Christi et ejus gloriosissimae civitatis, sed etiam zizania, quae de regno ejus, quod est Ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem ejus, nisi qui faciunt quod ait Apostolus, Ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 14)? Non adorant enim, id est, non consentiunt, non subjiciuntur: neque accipiunt inscriptionem, notam scilicet criminis, in fronte, propter professionem; in manu, propter operationem. Ab his igitur malis alieni, sive adhuc in ista mortali carne viventes, sive defuncti, regnant cum Christo jam nunc, quodam modo huic tempori congruo, per totum hoc intervallum, quod numero mille significatur annorum. 4. Reliqui eorum, inquit, non vixerunt. Hora enim nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei; et 41.0675| qui audierint, vivent: reliqui vero eorum non vivent (Joan. V, 25). Quod vero subdidit, donec finiantur mille anni; intelligendum est, quod eo tempore non vixerunt, quo vivere debuerunt, ad vitam scilicet de morte transeundo. Et ideo cum dies venerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad vitam de monumentis procedent, sed ad judicium; ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. Donec enim finiantur mille anni, quicumque non vixerit, id est, isto toto tempore quo agitur prima resurrectio, non audierit vocem Filii Dei, et ad vitam de morte transierit; profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibit. Sequitur enim, et dicit, Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem (Apoc. XX, 56), id est, particeps ejus est. Ipse est autem particeps ejus, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reviviscit, verum etiam in eo quod revixerit, permanebit. In istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in reliquis, de quibus superius ait, Reliqui eorum non vixerunt, donec finiantur mille anni: quoniam isto toto temporis intervallo, quod mille annos vocat, quantumcumque in eo quisque eorum vixit in corpore, non revixit a morte, in qua eum tenebat impietas, ut sic reviviscendo primae resurrectionis particeps fieret, atque in eo potestatem secunda mors non haberet. CAPUT X.-- Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere. Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum: ideoque istam quoque in corporibus primam futuram esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, corum est resurgere: cadunt autem corpora moriendo: nam et a cadendo cadavera nuncupantur. Non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra Apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant, quibus ait, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite (Coloss. III, 1). Quem sensum verbis aliis alibi posuit, dicens, Ut quemadmodum Christus a mortuis resurrexit per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Hinc est et illud, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Quod autem dicunt, non posse resurgere, nisi qui cadunt; et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere: cur non audiunt, Non recedatis ab illo, ne cadatis (Eccli. II, 7); et, Suo domino stat aut cadit (Rom. XIV, 4); et, Qui putat se stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12)? Puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cavendus est. Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae; profecto et animas resurgere confitendum est. Quod autem cum dixisset, In istis secunda mors non habet potestatem; adjunxit atque ait, 41.0676| Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnaount cum eo mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie jam vocantur in Ecclesia sacerdotes: sed sicut omnes Christianos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis. De quibus apostolus Petrus, Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Sane, licet breviter atque transeunter, insinuavit Deum esse Christum, dicendo, Sacerdotes Dei et Christi, hoc est, Patris et Filii; quamvis propter formam servi, sicut filius hominis, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). De qua re in hoc opere non semel diximus.

CAPUT XI.-- De Gog et Magog, quos ad persequendam Ecclesiam Dei, solutus prope finem saeculi diabolus incitabit. Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, solvetur satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quatuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum numerus est ut arena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus poterat, per mala multa et varia seducebat. Exibit autem dictum est, in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum. Haec enim erit novissima persecutio, novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa scilicet civitas Christi ab universa diaboli civitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tanquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas, propter litteras horum nominum primas, sive aliquos alios alienigenas, et a Romano jure sejunctos. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est, Nationes quae sunt in quatuor angulis terrae: easque subjecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto: tanquam domus, et ipse qui procedit de domo. Gentes igitur sunt, in quibus diabolum velut in abysso superius intelligebamus inclusum; et ipse de illis quodammodo sese efferens et 41.0677| procedens: ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum; et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodammodo tegitur inimicus antiquus; et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt. Quod vero ait, Et ascenderunt super terrae latitudinem, eo cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem (Apoc. XX, 7, 8): non utique ad unum locum venisse, vel venturi esse significati sunt, quasi aliquo uno loco futura sint castra sanctorum et dilecta civitas; cum haec non sit nisi Christi Ecclesia toto terrarum orbe diffusa: ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta Deo civitas ejus; ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus gentibus cum illa erunt, persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est, in angustias tribulationis arctabitur, urgebitur, concludetur; nec militiam suam deseret, quae vocabulo est appellata castrorum.

CAPUT XII.-- An ad ultimum supplicium pertineat impiorum, quod descendisse ignis de coelo, et eosdem comedisse memoratur. Quod vero ait, Et descendit ignis de coelos et comedit eos (Apoc. XX, 9): non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de coelo veniet super ipsos. Hic autem bene intelligitur ignis de coelo, de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saevientibus, ut eorum faciant voluntatem. Firmamentum est enim coelum, cujus firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo; quoniam non poterunt attrahere in partes Antichristi sanctos Christi. Et ipse erit ignis qui comedet eos, et hoc a Deo: quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10); ita e contrario, Zelus occupavit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet (Isai. XXVI, 11, sec. LXX). Et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne judicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt Ecclesiae persecutores, veniente jam Christo, quos viventes inveniet super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui (II Thess. II, 8), ignem appellavit descendentem de coelo, eosque comedentem, neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.

CAPUT XIII.-- An tempus persecutionis Antichristi mille annis annumerandum sit. Haec persecutio novissima, quae futura est ab Antichristo 41.0678| (sicut jam diximus, quia et in hoc libro superius [Apoc. X, et XI], et apud Danielem prophetam [Dan. XII] positum est), tribus annis et sex mensibus erit. Quod tempus, quamvis exiguum, utrum ad mille annos pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit, et sanctos regnare cum Christo; an eisdem annis hoc parvum spatium superaddatur, atque sit extra, merito ambigitur. Quia si dixerimus ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi, quam diabolus alligari. Profecto enim sancti cum suo Rege etiam in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta vincentes, quando jam diabolus non erit alligatus, ut eos persequi omnibus viribus possit. Quomodo ergo ista Scriptura eisdem mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet alligationem, regnumque sanctorum; cum trium annorum et sex mensium intervallo prius desinat alligatio diaboli, quam regnum sanctorum in his mille annis cum Christo? Si autem dixerimus parvum persecutionis hujus hoc spatium non computandum in mille annis, sed eis impletis potius adjiciendum; ut proprie possit intelligi, quod cum dixisset, Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, adjecit, Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur satanas de custodia sua; isto enim modo et regnum sanctorum et vinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum, nec ad custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est, pertinere, sed superadditum et extra computandum esse credatur: cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non esse cum Christo. Sed quis audeat dicere, tunc cum illo non regnatura sua membra, quando ei maxime atque fortissime cohaerebunt, et quo tempore quanto erit acrior impetus belli, tanto major gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? Aut si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt regnaturi; consequens erit, ut etiam superioribus diebus in eisdem mille annis quicumque tribulabantur sanctorum, eo ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse dicantur: ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri hujus vidisse se scribit occisorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei, non regnabant cum Christo quando patiebantur persecutionem; et ipsi regnum Christi non erant, quos Christus excellentius possidebat. Absurdissimum id quidem et omni modo aversandum. Sed certe animae victrices gloriosissimorum martyrum, omnibus doloribus ac laboribus superatis atque finitis, posteaquam mortalia membra posuerunt, cum Christo utique regnaverunt et regnant, donec finiantur mille anni, ut postea receptis etiam corporibus jam immortalibus regnent. Proinde tribus illis annis atque dimidio, animae occisorum pro ejus martyrio, et quae antea de corporibus exierunt, et quae ipsa novissima persecutione sunt exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum, et ad illud 41.0679| regnum, ubi mors non erit, transeatur. Quocirca cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt, quam vinculi diaboli et custodiae: quia illi cum suo rege Dei Filio, jam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac semissem, regnabunt. Remanet igitur, ut cum audimus, Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum illo mille annis, et cum finiti fuerint mille anni, solvetur satanas de custodia sua; aut non regni hujus sanctorum intelligamus annos mille finiri, sed vinculi diaboli atque custodiae; ut annos mille, id est, annos omnes suos, quaeque pars habeat diversis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliore sanctorum regno, breviore diaboli vinculo: aut certe, quoniam trium annorum et sex mensium brevissimum spatium est, computari noluisse credatur, sive quod minus satanae vinculum, sive quod amplius videtur regnum habere sanctorum: sicut de quadringentis annis in sexto decimo hujus operis volumine disputavi (cap. 24); quoniam plus aliquid erant, et tamen quadringenti sunt nuncupati: et talia saepe reperiuntur in Litteris sacris, si quis advertat.

CAPUT XIV.-- De damnatione diaboli cum suis, et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum, et de judicio ultimae retributionis. Post hanc autem commemorationem novissimae persecutionis, breviter complectitur totum, quod ultimo jam judicio diabolus, et cum suo principe civitas inimica passura est. Dicit enim: Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XX, 9 et 10). Bestiam bene intelligi ipsam impiam civitatem, supra jam diximus. Pseudo vero propheta ejus aut Antichristus est, aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi locuti sumus. Post haec ipsum novissimum judicium, quod erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando narrans, quomodo fuerit sibi revelatum, Et vidi, inquit, thronum magnum et candidum, et sedentem super eum, cujus a facie fugit coelum et terra, et locus eorum inventus non est (Ibid., 11). Non ait, Vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab ejus facie fugit coelum et terra; quoniam non tunc factum est, id est, antequam esset de vivis et mortuis judicatum: sed eum se vidisse dixit in throno sedentem, a cujus facie fugit coelum et terra; sed postea. Peracto quippe judicio tunc esse desinet hoc coelum et haec terra, quando incipiet esse coelum novum et terra nova. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et Apostolus ait, Praeterit enim figura hujus mundi, volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. VII, 31 et 32). Figura ergo praeterit, non natura. Cum ergo se Joannes vidisse dixisset sedentem super thronum, a cujus facie, quod postea futurum est, fugit coelum et terra: Et vidi, inquit, mortuos magnos et 41.0680| pusillos; et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscujusque; et judicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua (Apoc. XX, 12). Libros dixit esse apertos, et librum: sed librum cujusmodi non tacuit; qui est, inquit, vitae uniuscujusque. Ergo illi libri, quos priore loco posuit, intelligendi sunt sancti et veteres et novi, ut in illis ostenderetur quae Deus fieri sua mandata jussisset: in illo autem qui est vitae uniuscujusque, quid horum quisque non fecisset, sive fecisset. Qui liber si carnaliter cogitetur, quis ejus magnitudinem, aut longitudinem, valeat aestimare? aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt universae vitae universorum? An tantus Angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et vitam suam quisque ab Angelo sibi adhibito audiet recitari? Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. Scriptura vero ista unum volens intelligi, Et alius, inquit, liber apertus est. Quaedam igitur vis est intelligenda divina, qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur; ut accuset, vel excuset scientia conscientiam; atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Quae nimirum vis divina, libri nomen accepit. In ea quippe quodammodo legitur, quidquid ea faciente recolitur. Ut autem ostendat, qui mortui judicandi sint, pusilli et magni, recapitulando dicit tanquam ad id rediens, quod praeterierat, potiusve distulerat: Et exhibuit mare mortuos qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos quos in se habebant (Ibid., 13). Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui judicati: et tamen illud prius dictum est. Hoc est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id rediisse quod intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit, atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de judicatis mortuis, quod jam dixerat, suo repetivit loco. Cum enim dixisset, Et exhibuit mare mortuos qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos quos in se habebant; mox addidit quod paulo ante posuerat, Et judicati sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod supra dixerat, Et judicati sunt mortui secundum facta sua.

CAPUT XV.-- Qui sint mortui, quos ad judicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt. Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? Neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora eorum servantur in mari; aut, quod est absurdius, mare habebat bonos mortuos, et infernus malos. Quis hoc putaverit? Sed profecto convenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt. Cum ergo et quos hic inveniet Christus in corpore constitutos, simul significaret cum iis qui resurrecturi sunt judicandos, etiam ipsos mortuos appellavit, et bonos quibus dicitur, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3); et malos de quibus 41.0681| dicitur, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora: unde Apostolus, Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam (Rom. VIII, 10): utrumque in homine vivente, atque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum, et spiritum vitam. Nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum: quamvis eadem paulo post etiam mortalia corpora (Ibid. 11), sicut usitatius vocantur, appellet. Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia nondum obierant. Et mors et infernus, inquit, reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Mare exhibuit, quia sicut inventi sunt, adfuerunt: mors vero et infernus reddiderunt, quoniam vitae, de qua jam exierant, revocarunt. Nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors, aut infernus; sed utrumque dictum est: mors, propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; infernus autem propter malos, qui etiam poenas apud inferos pendunt. Si enim non absurde credi videtur, antiquos etiam sanctos, qui venturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis impiorum remotissimis, sed apud inferos fuisse, donec eos inde sanguis Christi et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio jam redempti, prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus, bona recipiant quae merentur. Cum autem dixisset, Et judicati sunt singuli secundum facta sua; breviter subjecit, quemadmodum fuerint judicati: Et mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis: his nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor et infernarum poenarum, universamque simul daemonum societatem. Hoc est enim quod supra evidentius praeoccupando jam dixerat, et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod ibi vero obscurius adjunxerat, dicens, Quo et bestia, et pseudopropheta; hic apertius, Et qui non sunt, inquit, inventi in libro vitae scripti, missi sunt in stagnum ignis (Apoc. XX, 14, 15). Non Deum liber iste commemorat, ne oblivione fallatur: sed praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur vita. Neque enim nescit eos Deus, et in hoc libro legit, ut sciat: sed potius ipsa ejus praescientia de illis, quae falli non potest, liber est vitae, in quo sunt scripti, id est, ante praecogniti.

CAPUT XVI.-- De coelo novo, et terra nova. Finito autem judicio, quo praenuntiavit judicandos malos, restat ut etiam de bonis dicat. Jam enim explicavit quod breviter a Domino dictum est, Ibunt isti in supplicium aeternum; sequitur, ut explicet quod etiam ibi connectitur, Justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Et vidi, inquit, coelum novum, et terram novam. Nam primum coelum et terra prima recesserunt, et mare jam non est (Apoc. XXI, 1). Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando jam dixit, 41.0682| vidisse se super thronum sedentem, a cujus facie fugit coelum et terra. Judicatis quippe his, qui scripti non sunt in libro vitae, et in aeternum ignem missis (qui ignis cujusmodi, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit), tunc figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium. Illa itaque, ut dixi, conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt; atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant: ut scilicet mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus etiam carne in melius innovatis. Quod autem ait, Et mare jam non est: utrum maximo illo ardore siccetur, an et ipsum vertatur in melius, non facile dixerim. Coelum quippe novum et terram novam futuram legimus: de mari autem novo aliquid me uspiam legisse, non recolo; nisi quod in hoc eodem libro reperitur, tanquam mare vitreum simile crystallo (Apoc. IV, 6; XV, 2), Sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur: nec proprie dixisse videtur mare, sed tanquam mare. Quamvis et nunc, sicut amat prophetica locutio propriis verbis translata miscere, ac sic quodammodo velare quod dicitur, potuit de illo mari dicere, Et mare jam non est; de quo supra dixerat, Et exhibuit mare mortuos, qui in eo erant. Jam enim tunc non erit hoc saeculum vita mortalium turbulentum et procellosum, quod maris nomine figuravit.

CAPUT XVII.-- De Ecclesiae glorificatione sine fine post finem. Et civitatem, inquit, magnam Jerusalem novam vidi descendentem de coelo a Deo, aptatam, quasi novam nuptam ornatam marito suo. Et audivi vocem magnam de throno dicentem, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi erunt populus ejus, et ipse Deus erit cum eis. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors jam non erit, neque luctus, neque clamor, sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. Et dixit sedens in throno, Ecce nova facio omnia (Id. XXI, 2-5). De coelo descendere ista civitas dicitur, quoniam coelestis est gratia, qua Deus eam fecit. Propter quod ei dicit etiam per Isaiam, Ego sum Dominus faciens te (Isai. XLV, 8). Et de coelo quidem ab initio sui descendit, ex quo per hujus saeculi tempus, gratia Dei desuper veniente per lavacrum regenerationis in Spiritu sancto misso de coelo subinde cives ejus accrescunt. Sed per judicium Dei, quod erit novissimum per ejus Filium Jesum Christum, tanta ejus et tam nova de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vetustatis vestigia: quandoquidem et corpora ad incorruptionem atque immortalitatem novam ex vetere corruptione atque mortalitate 41.0683| transibunt. Nam hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum Rege suo mille annis, impudentiae nimiae mihi videtur: cum apertissime dicat, Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors jam non erit, neque luctus, neque clamor, sed nec dolor ullus. Quis vero tam sit absurdus, et obstinatissima contentione vesanus, qui audeat affirmare in hujus mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui hanc vel ducat, vel ducturus sit, vel duxerit vitam, nullas habentem lacrymas et dolores; cum potius quanto quisque est sanctior et desiderii sancti plenior, tanto sit ejus in orando fletus uberior? Annon est vox civis supernae Jerusalem, Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte (Psal. XLI, 4)? et, Lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7)? et, Gemitus meus non est absconditus a te (Psal. XXXVII, 10)? et, Dolor meus renovatus est (Psal. XXXVIII, 3)? Aut vero non ejus filii sunt, qui ingemiscunt gravati, in quo nolunt exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4)? Nonne ipsi sunt, qui primitias habentes Spiritus, in semetipsis ingemiscunt, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23)? An ipse apostolus Paulus non erat supernus Jerosolymitanus, vel non multo magis hoc erat, quando pro Israelitis fratribus carnalibus suis tristitia illi erat magna, et continuus dolor cordi ejus (Rom. IX, 2)? Quando autem mors non erit in ista civitate, nisi quando dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. XV, 55 et 56)? Quod tunc utique non erit, quando dicetur, Ubi est? Nunc vero non quilibet infimus civis illius civitatis, sed idem ipse Joannes in Epistola sua clamat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et in hoc quidem libro, cujus nomen est Apocalypsis, obscure multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur caetera cum labore: maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia atque alia dicere videatur; cum aliter atque aliter haec ipsa dicere vestigetur. Verum in his verbis, ubi ait, Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors jam non erit, neque luctus, neque clamor, sed nec dolor ullus: tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et immortalitate atque aeternitate sanctorum (tunc enim solum, atque ibi solum ista non erunt), ut nulla debeamus in Litteris sacris quaerere vel legere manifesta, si haec putaverimus obscura.

CAPUT XVIII.-- Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit. Nunc jam videamus, quid etiam apostolus Petrus 41.0684| de hoc judicio scripserit: Venient, inquit, in novissimo dierum illusione illudentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes, et dicentes, Ubi est promissum praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseverant ab initio creaturae. Latet enim illos hoc volentes, quia coeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta Dei verbo; per quae, qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui autem nunc sunt coeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Hoc unum vero non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum, sicut mille anni; et mille anni, sicut dies unus. Non tardat Dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant: sed patienter fert propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes in poenitentiam converti. Veniet autem dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transcurrent: elementa autem ardentia resolventur; et terra, et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo omnibus pereuntibus, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus exspectantes, et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore decoquentur? Novos vero coelos, et terram novam, secundum promissa ipsius, exspectamus, in quibus justitia inhabitat (II Petr. III, 3-13). Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum: sed sane de perditione mundi hujus satis. Ubi etiam commemorans factum ante diluvium, videtur admonuisse quodammodo, quatenus in fine hujus saeculi mundum istum periturum esse credamus. Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum: nec solum orbem terrae, verum etiam coelos, quos utique istos aerios intelligimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superaverat. Ergo totus, aut pene totus aer iste ventosus (quod coelum vel potius coelos vocat, sed istos utique imos, non illos supremos, ubi sol, et luna, et sidera constituta sunt), conversus fuerat in humidam qualitatem; atque hoc modo cum terra perierat, cujus terrae utique prior facies fuerat deleta diluvio. Qui autem nunc sunt, inquit, coeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Proinde qui coeli, et quae terra, id est, qui mundus, pro eo mundo qui diluvio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni novissimo reservatur in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Nam et hominum, propter magnam quamdam commutationem, non dubitat dicere perditionem futuram; cum tamen eorum, quamvis in aeternis poenis, sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post factum judicium mundus iste ardebit, antequam pro illo coelum novum, et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus ubi erunt sancti, quum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere, futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non ascendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse voluerint. Sed 41.0685| nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti: sicut virorum trium corruptibilia corpora atque mortalia, in camino ardenti vivere illaesa potuerunt (Dan. III, 24).

CAPUT XIX.-- Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione Antichristi, cujus tempus dies Domini subsequetur. 1. Multas evangelicas apostolicasque sententias de divino isto judicio novissimo video mihi esse praetercundas, ne hoc volumen in nimiam longitudinem provolvatur: sed nullo modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad Thessalonicenses, Rogamus, inquit, vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini mente, neque terreamini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini: ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi venerit refuga primum, ut revelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se tanquam sit Deus. Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Jam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum, cujus est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt; pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 1-11). 2. Nulli dubium est, eum de Antichristo ista dixisse; diemque judicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse venturum, nisi ille prior venerit, quem refugam vocat, utique a Domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto? Sed in quo templo Dei sit sessurus, incertum est: utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an vero in Ecclesia. Non enim templum alicujus idoli aut daemonis, templum Dei Apostolus diceret. Unde nonnulli, non ipsum principem, sed universum quadammodo corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intelligi Antichristum volunt: rectiusque putant etiam latine dici, sicut in graeco est, non, in templo Dei; sed, in templum Dei sedeat 41.0686| , tanquam ipse sit templum Dei, quod est Ecclesia: sicut dicimus, Sedet in amicum, id est, velut amicus; vel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. Quod autem ait, Et nunc quid detineat scitis, id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis ejus, ut reveletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. Et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, pervenire cum labore ad id quod sensit Apostolus, cupimus, nec valemus: praesertim quia et illa quae addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem. Nam quid est, Jam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit, me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum, quas vel audire, vel legere potui, non tacebo. 3. Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano; et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam videlicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum: ut hoc quod dixit, Jam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem voluerit intelligi, cujus jam facta velut Antichristi videbantur. Unde nonnulli ipsum resurrecturum, et futurum Antichristum suspicantur. Alii vero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus; et vivum occultari in vigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur exstinctus, donec suo tempore reveletur, et restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen quod ait Apostolus, Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat: non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tanquam dictum sit, Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat, id est, de medio tollatur. Et tunc revelabitur iniquus: quem significari Antichristum, nullus ambigit. Alii vero et quod ait, Quid detineat scitis; et, mysterium operari iniquitatis, non putant dictum, nisi de malis et fictis, qui sunt in Ecclesia, donec perveniant ad tantum numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, quia videtur occultum. Hortari autem Apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseverent, dicendo, Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat: hoc est, donec exeat de medio Ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in Epistola sua Joannes evangelista, Pueri, novissima hora est: et sicut audistis, quod Antichristus sit venturus; nunc autem antichristi multi facti sunt: unde cognoscimus quod novissima sit hora. Ex nobis exierunt: sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 18 et 19). Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Joannes novissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio Ecclesiae, quos multos 41.0687| dicit antichristos: ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum novissimum Antichristum pertinebunt, et tunc revelabitur. 4. Alius ergo sic, alius autem sic Apostoli obscura verba conjectant: quod tamen eum dixisse non dubium est, Non veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius ejus Antichristus; quamvis ad occultum jam judicium Dei pertineat, quod ab illo seducentur. Praesentia quippe ejus erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt. Tunc enim solvetur satanas, et per illum Antichristum in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est; ut quod non facit, facere videatur: an quia illa ipsa, etiamsi erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes; maxime quando tantam, quantam nunquam habuit, acceperit potestatem. Non enim quando de coelo ignis cecidit, et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Job uno impetu absumpsit, et turbo irruens et domum dejiciens filios ejus occidit (Job I), phantasmata fuerunt: quae tamen fuerunt opera satanae, cui Deus dederat hanc potestatem. Propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis, qui seduci merebuntur: pro eo quod dilectionem veritatis, inquit, non receperunt, ut salvi fierent. Nec dubitavit Apostolus addere, et dicere: Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Deus enim mittet, quia Deus diabolum facere ista permittet, justo ipse judicio, quamvis faciat ille iniquo malignoque consilio. Ut judicentur, inquit, omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Proinde judicati seducentur, et seducti judicabuntur. Sed judicati seducentur illis judiciis Dei occulte justis, juste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae nunquam judicare cessavit: seducti autem judicabuntur novissimo manifestoque judicio per Jesum Christum, justissime judicaturum, injustissime judicatum. CAPUT XX.-- Quid idem apostolus in prima ad eosdem Epistola de resurrectione mortuorum docuerit. 1. Sed hic Apostolus tacuit de resurrectione mortuorum: ad eosdem autem scribens in Epistola prima, Nolumus, inquit, ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent. Nam si credimus, quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per 41.0688| Jesum, adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos viventes, qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante dormierunt: quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 12-16). Haec verba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando veniet Dominus Christus, utique ad vivos et mortuos judicandos, praeclarissime ostendunt. 2. Sed quaeri solet, utrum illi quos hic viventes inventurus est Christus, quorum personam in se atque illos qui tunc secum vivebant, transfigurabat Apostolus, nunquam omnino morituri sunt; an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obviam Christo in aera, ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Neque enim dicendum est, fieri non posse, ut dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur, et reviviscant. Quod enim ait, Et ita semper cum Domino erimus: non sic accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit, quia veniens transiturus est. Venienti quippe ibitur obviam, non manenti: sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. Ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos, quos hic vivos inventurus est Dominus, in ipso parvo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, ipse Apostolus nos videtur urgere, ubi dicit, In Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat, Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur (Ibid., 36). Quomodo igitur, quos viventes hic Christus inveniet, per immortalitatem in illo vivificabuntur, etsi non moriantur; cum videamus propter hoc esse dictum, Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur? Aut si recte non dicimus seminari, nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo revertuntur in terram; sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani divinitus prolata sententia, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19): fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos, cum veniet Christus, inveniet, et istis verbis Apostoli, et illis de Genesi non teneri: quoniam sursum in nubibus rapti, non utique seminantur; quia nec eunt in terram, nec redeunt; sive nullam prorsus experiantur mortem, sive paululum in aere moriantur. 3. Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios 41.0689| loqueretur: Omnes resurgemus; vel, sicut alii codices habent, Omnes dormiemus (I Cor. XV, 51). Cum ergo nec resurrectio fieri possit, nisi mors praecesserit; nec dormitionem possimus illo loco intelligere, nisi mortem; quomodo omnes vel dormient, vel resurgent, si tam multi, quos in corpore inventurus est Christus, nec dormient, nec resurgent? Si ergo sanctos, qui reperientur Christo veniente viventes, eique in obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit, Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur; sive ubi dicit, Omnes resurgemus; aut, Omnes dormiemus: quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur; ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitio praecedit, quamvis brevissima, non tamen nulla. Cur autem nobis incredibile videatur, illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari, atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reviviscere, cum credamus, quod idem ipse Apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem (I Cor. XV, 52), et in membra sine fine victura tanta facilitate tamque inaestimabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem? Nec ab illa sententia, qua homini dictum est, Terra es, et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitramur immunes, si eorum morientium in terram non recident corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum ferentur in aera. In terram quippe ibis, est, in hoc ibis amissa vita, quod eras antequam sumeres vitam: id est, Hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus. Terrae quippe insufflavit Deus in faciem flatum vitae, cum factus est homo in animam vivam: tanquam diceretur, Terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras. Quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum: quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum vita carebunt, quam continuo receptura sunt. Sic ergo ibunt in terram, quia ex vivis hominibus terra erunt: quemadmodum it in cinerem, quod fit cinis; it in vetustatem, quod fit vetus; it in testam, quod ex luto fit testa: et alia sexcenta sic loquimur. Quomodo autem sit futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae viribus utcumque conjicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. Resurrectionem quippe mortuorum futuram esse in carne, quando Christus venturus est vivos judicaturus et mortuos, oportet, si christiani esse volumus, ut credamus. Sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit, perfecte comprehendere non valemus. Verum jam, sicut supra 41.0690| promisimus, de hoc judicio Dei novissimo etiam prophetici veteres libri quid praenuntiaverint, quantum satis esse videbitur, debemus ostendere: quae, sicut arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si istis, quae praemisimus, lector curaverit adjuvari. CAPUT XXI.-- Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus. 1. Propheta Isaias, Resurgent, inquit, mortui, et resurgent qui in sepulcris erant: et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim qui abs te est, sanitas illis est: terra vero impiorum cadet (Isai. XXVI, 19, sec. LXX). Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait, Terra vero impiorum cadet, bene intelligitur dictum, Corpora vero impiorum ruina damnationis excipiet. Jam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est, diligentius et distinctius velimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est, Resurgent mortui; ad secundam vero quod sequitur, et resurgent qui in sepulcris erant. Jam si et illos inquiramus sanctos, quos hic vivos inventurus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adjunxit, Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim qui abs te est, sanitas illis est. Sanitatem loco isto, immortalitatem rectissime accipimus. Ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tanquam quotidianis medicamentis. Item de judicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos, idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus, Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super humeros portabuntur, et super genua consolabuntur. Quemadmodum si quem mater consoletur, ita ego vos consolabor; et in Jerusalem consolabimini: et videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum: et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis veniet, et ut tempestas currus ejus, reddere in indignatione vindictam, et vastationem in flamna ignis. In igne enim Domini judicabitur omnis terra, et in gladio ejus omnis caro: multi vulnerati erunt a Domino (Id. LXVI, 12-16, sec. LXX). In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua major esse non possit. Hac utique in fine rigabimur: de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intelligamus in illius felicitatis regione, quae in coelis est, hoc flumine omnia satiari. Sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis atque immortalitatis inde influet, ideo declinare se dicit hoc flumen, ut de supernis quodammodo etiam inferiora perfundat, et homines aequales Angelis reddat. Jerusalem quoque, non illam quae servit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram 41.0691| intelligamus, secundum Apostolum, aeternam in coelis (Galat. IV, 26). Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tanquam parvuli ejus in humeris genibusque portati. Rudes enim nos et novos blandissimis adjutoriis insolita nobis illa beatitudo suscipiet. Ibi videbimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid videbimus: sed quid, nisi Deum? ut impleatur in nobis promissum evangelicum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et omnia illa, quae nunc non videmus, credentes autem, pro modulo capacitatis humanae, longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus. Et videbitis, inquit, et gaudebit cor vestrum. Hic creditis, ibi videbitis. 2. Sed quoniam dixit, Et gaudebit cor vestrum: ne putaremus illa bona Jerusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere; Et ossa, inquit, vestra ut herba exorientur: ubi resurrectionem corporum strinxit, velut quod non dixerat reddens: neque enim cum viderimus, fiet; sed cum fuerit facta, videbimus. Nam et de coelo novo ac terra nova jam supra dixerat, dum ea quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret: Erit, inquit, coelum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, nec ascendent in cor ipsorum: sed laetitiam et exsultationem invenient in ea. Ecce ego faciam Jerusalem exsultationem, et populum meum laetitiam; et exsultabo in Jerusalem, et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa vox fletus (Isai. LXV, 17-19, sec. LXX): et caetera, quae quidam ad carnales illos mille annos referre conantur. Locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur: ut ad intellectum spiritualem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perveniat: pigritia vero carnalis, vel ineruditae atque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie, nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis verbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset, Et ossa vestra ut herba exorientur, ut resurrectionem quidem carnis, sed tamen bonorum, se nunc commemorare monstraret, adjunxit, Et cognoscetur manus Domini colentibus eum. Quid est hoc, nisi manus distinguentis 41.0692| cultores suos a contemptoribus suis? De quibus sequentia contexens, Et comminabitur, inquit, contumacibus, sive, ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur: sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter implebuntur. Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis veniet, et ut tempestas currus ejus, reddere in indignatione vindictam, et vastationem in flamma ignis. In igne enim Domini judicabitur omnis terra, et in gladio ejus omnis caro: multi vulnerati erunt a Domino. Sive igne, sive tempestate, sive gladio, poenam judicii significat: quandoquidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse venturum, eis profecto quibus poenalis ejus erit adventus. Currus vero ejus (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non inconvenienter accipimus. Quod autem ait, omnem terram et omnem carnem in ejus igne et in gladio judicari, non etiam hic spirituales intelligamus et sanctos, sed terrenos atque carnales, de qualibus dictum est, Qui terrena sapiunt (Philipp. III, 19); et, Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6): et quales omnino caro appellantur a Domino, ubi dicit, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Gen. VI, 3). Quod vero hic positum est, Multi vulnerati erunt a Domino: isto vulnere fiet mors secunda. Potest quidem et ignis, et gladius, et vulnus accipi in bono. Nam et ignem Dominus velle se dixit mittere in mundum (Luc. XII, 49). Et visae sunt illis linguae divisae velut ignis, quando venit Spiritus sanctus (Act. II, 3). Et, Non veni, inquit idem Dominus, pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Et sermonem Dei dicit Scriptura gladium bis acutum (Hebr. IV, 12); propter aciem geminam Testamentorum duorum. Et in Cantico canticorum, charitate se dicit sancta Ecclesia vulneratam, velut amoris impetu sagittatam (Cantic. II, 5, sec. LXX). Sed hic cum legimus vel audimus ultorem Dominum esse venturum, quemadmodum haec intelligenda sint, clarum est. 3. Deinde breviter commemoratis eis, qui per hoc judicium consumentur; sub figura ciborum in Lege vetere vetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores impiosque significans, recapitulat ab initio gratiam novi Testamenti a primo Salvatoris adventu usque ad ultimum judicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum dicere se venire, ut congreget omnes gentes, easque venturas et visuras gloriam ejus (Isai. LXVI, 17, 18). Omnes enim, sicut dicit Apostolus, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum: et emissurum ex illis salvatos in gentes diversas, et in longinquas insulas, quae non audierunt nomen ejus, neque viderunt gloriam ejus; et annuntiaturos gloriam ejus in gentibus; et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est, in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum: adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in jumentis et vehiculis (quae jumenta et vehicula bene intelliguntur adjutoria esse divina, per 41.0693| cujusque generis ministeria Dei, vel angelica, vel humana), in civitatem sanctam Jerusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. Ubi enim divinitus adjuvantur, ibi credunt; et ubi credunt, ibi veniunt. Comparavit autem illos Dominus, tanquam per similitudinem, filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum psalmis in domo ejus; quod ubique jam facit Ecclesia; et promisit ab ipsis se accepturum sibi Sacerdotes et Levitas; quod nihilominus fieri nunc videmus. Non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed sicut oportebat in Testamento novo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus (Psal. CIX, 4), pro cujusque merito quod in eum gratia divina contulerit, Sacerdotes et Levitas eligi nunc videmus: qui non isto nomine, quod saepe assequuntur indigni, sed ea quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt. 4. Haec cum de ista, quae nunc impertitur Ecclesiae, perspicua nobisque notissima Dei miseratione dixisset; promisit et fines ad quos per ultimum judicium facta bonorum malorumque discretione venietur, dicens per Prophetam, vel de Domino dicens ipse Propheta: Quomodo enim coelum novum et terra nova manebit coram me, dixit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum; et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Jerusalem, dixit Dominus: et egredientur, et videbunt membra hominum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt visui omni carni (Isai. LXVI, 22-24, sec. LXX). Ad hoc iste propheta terminavit librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non interpretati sunt, membra hominum, sed cadavera virorum, per cadavera significantes evidentem corporum poenam: quamvis cadaver nisi caro exanimis, non soleat nuncupari; illa vero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt sentire tormenta: nisi forte quia mortuorum erunt corpora, id est, eorum qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadavera dici possunt. Unde est et illud, quod ab eodem propheta dictum jam supra posui: Terra vero impiorum cadet. Quis autem non videat a cadendo esse appellata cadavera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est hominum, manifestum est. Neque enim quisquam dicturus est, praevaricatrices feminas in illo supplicio non futuras: sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. Verum quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur, Veniet omnis caro: quia ex omni genere hominum populus iste constabit; non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt: sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro, et in malis membra vel cadavera nominantur; profecto post resurrectionem carnis, cujus fides his rerum vocabulis omnino 41.0694| firmatur, illud quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse judicium declaratur. CAPUT XXII.-- Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum. Sed quomodo egredientur boni ad videndas poenas malorum? Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes, et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? Absit: sed egredientur per scientiam. Hoc enim verbo significatum est, eos qui cruciabuntur extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores vocat (Matth. XXV, 30): quibus contrarius est ille ingressus de quo dicitur servo bono, Intra in gaudium Domini tui (Ibid. 21): ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur; sed ad illos potius velut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni; quia id quod extra est cognituri sunt. Qui enim erunt in poenis quid agatur intus in gaudio Domini nescient: qui vero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est, egredientur: quia eos etiam qui foris ab eis erunt, utique non latebunt. Si enim haec Prophetae nondum facta nosse potuerunt, per hoc quod erat Deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus; quomodo immortales sancti jam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen et nomen; semen, scilicet de quo Joannes ait, Et semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9): nomen vero, de quo per hunc Isaiam dictum est, Nomen aeternum dabo eis (Isai. LVI, 5). Et erit eis mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tanquam luna ex luna et requies ex requie: quorum utrumque ipsi erunt, cum ex his umbris veteribus et temporalibus in illa lumina nova ac sempiterna transibunt. In poenis autem malorum et inexstinguibilis ignis et vivacissimus vermis, ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum retulerunt: alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum vermem, quod credibilius esse videtur. Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De judicio namque ultimo, quo fiet diremptio bonorum et malorum, hoc volumen implere suscepimus: de ipsis vero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.

CAPUT XXIII.-- Quid prophetaverit Daniel de persecutione Antichristi, et de judicio Dei, regnoque sanctorum. 1. Daniel de hoc ultimo judicio sic prophetat, ut Antichristum prius quoque venturum esse praenuntiet, atque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim visione prophetica quatuor bestias significantes quatuor regna vidisset; ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur; et post haec aeternum regnum Filii hominis, qui intelligitur Christus: Horruit, 41.0695| inquit, spiritus meus, ego Daniel in habitudine mea, et visus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et veritatem quaerebam ab eo de his omnibus: et dixit mihi veritatem. Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesivit, tanquam eo sibi exponente, sic loquitur: Hae quatuor bestiae magnae, quatuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti Altissimi: et obtinebunt illud usque in saeculum et in usque saeculum saeculorum. Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius: dentes ejus ferrei, et ungues ejus aerei, manducans et comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: et de cornibus ejus decem, quae erant in capite ejus, et de altero quod ascendit, et excussit de prioribus tria: cornu illud in quo erant oculi, et os loquens magna; et visus ejus major caeteris. Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis: et praevalebat ad ipsos, donec venit vetustus dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi: et tempus pervenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit, continuo subjungens, Et dixit, inquit, id est, ille a quo quaesierat, respondit, et dixit, Bestia quarta, quartum regnum erit in terra, quod praevalebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam, et concidet. Et decem cornua ejus, decem reges surgent: et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit, et verba adversus Altissimum loquetur: et sanctos Altissimi conteret. Et suspicabitur mutare tempora et legem: et dabitur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et judicium sedebit, et principatum removebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum, et potestas, et magnitudo regum, qui sub omni coelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum ejus regnum sempiternum: et omnes principatus ipsi servient, et obaudient. Huc usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel, multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea immutata est super me, et verbum in corde meo conservavi. (Dan. VII, 15-28). Quatuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum, et Romanorum. Quam vero convenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem, satis diligenter eruditeque conscriptum. Antichristi tamen adversus Ecclesiam saevissimum regnum, licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo judicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui vel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe et tempora et dimidium temporis, annum unum esse et duos et dimidium, ac per hoc tres annos et semissem, etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in Scripturis et mensium numero declaratur. Videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua latina: sed per dualem 41.0696| numerum dicta sunt, quem latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tanquam dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tanquam decem homines videtur inventurus Antichristus, forte fallamur, atque ita ille inopinatus adveniat, non existentibus tot regibus in orbe Romano. Quid enim si numero isto denario universitas regum significata est, post quos ille venturus est: sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque universitas, et aliis atque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse? 2. Alio loco idem Daniel, Et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exsurgent: hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Et intelligentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex justis multi sicut stellae in saecula (Dan. XII, 1-3). Et adhuc sententiae illi evangelicae est locus iste simillimus, de resurrectione duntaxat mortuorum corporum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere; vel, sicut alii interpretati sunt, in terrae pulvere. Et sicut ibi, procedent, dictum est; ita hic, exsurgent. Sicut ibi, Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii; ita et isto loco, Hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam (Joan. V, 28, 29). Non autem diversum putetur, quod cum ibi positum sit, Omnes qui sunt in monumentis, hic non ait Propheta, Omnes; sed, Multi dormientium in terrae aggere. Ponit enim aliquando Scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae dictum est, Patrem multarum gentium posui te; cui tamen alio loco, In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XVII, 5; XXII, 18). De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: Et tu veni, et requiesce: adhuc enim dies in completionem consummationis; et requiesces, et resurges in sorte tua in fine dierum (Dan. XII, 43). CAPUT XXIV.-- In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur. 1. Multa de judicio novissimo dicuntur in Psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine hujus saeculi apertissime dictum est ibi, nequaquam silentio praeteribo. Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26-28). Quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et verus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae, etiam ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum? Ecce in litteris pietatis 41.0697| Hebraeorum dicitur Deo, quem confitente tanto philosopho, etiam ipsa numina perhorrescunt, Opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt. Numquid, quando coeli peribunt, mundus, cujus iidem coeli superior pars est tutior, non peribit? Si haec sententia Jovi displicet, cujus, ut scribit iste philosophus, velut gravioris auctoritatis oraculo in christianorum credulitate culpatur; cur non similiter sapientiam, tanquam stultitiam, culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis invenitur? Porro si in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum vocibus praedicet, legitur coelos esse perituros; cur usque adeo vana est ista fallacia, ut in fide Christianorum, vel inter caetera, vel prae caeteris hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi perunte coeli non possunt perire? Et in Litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque communes, id est, in evangelicis et apostolicis libris legitur, Praeterit figura hujus mundi (I Cor. VII, 31): legitur, Mundus transit (I Joan. II, 17): legitur, Caelum et terra transibunt, (Matth. XXII, 35). Sed puto quod praeterit, transit, transibunt, aliquando mitius dicta sunt, quam peribunt. In Epistola quoque Petri apostoli, ubi aqua inundatus, qui tunc erat, perisse dictus est mundus (II Petr. III, 6), satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata, et quatenus perisse dicta sit, et qui coeli repositi igni reservandi in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Et in eo quod paulo post ait, Veniet dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resolventur, et terra, et quae in ipsa sunt opera exurentur; ac deinde subjecit, His omnibus pereuntibus quales oportet vos esse (Ibid. 10, 11)? possunt illi coeli intelligi perituri, quos dixit repositos igni reservandos; et ea elementa accipi arsura, quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem coelos dixit esse repositos, salvis illis superioribus, et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta. Nam et illud quod scriptum est, stellas de coelo esse casuras (Matth. XXIV, 29), praeter quod potest multo probabilius et aliter intelligi, magis ostendit mansuros esse illos coelos: si tamen stellae inde casurae sunt; cum vel tropica sit locutio, quod est credibilius, vel in isto imo coelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. Unde et illa Virgiliana Stella facem ducens multa cum luce cucurrit, et Idaea se condidit silva (Aeneid. lib. II, v. 694, 696.) Hoc autem quod de Psalmo commemoravi, nullum coelorum videtur relinquere, quod periturum esse non dixerit. Ubi enim dicitur, Opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt; quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem vehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, 41.0698| deorum suorum oraculis approbatam; ut saltem ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur, in eo quod dictum est, Ipsi peribunt, cum soli coeli infimi sint perituri; quemadmodum in apostolica illa Epistola a toto pars accipitur, quod diluvio perisse dictus est mundus, quamvis sola ejus cum suis coelis pars ima perierit. Sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne vel apostoli Petri approbent sensum vel tantum concedant conflagrationi novissimae, quantum dicimus valuisse diluvium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum posse perire contendunt: restat ut dicant, quod propterea dii eorum Hebraeam sapientiam laudaverunt, quia istum Psalmum non legerant. 2. In Psalmo etiam quadragesimo nono de judicio Dei novissimo intelligitur dictum, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circumitu ejus tempestas valida. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Congregate illi justos ejus, qui disponunt testamentum ejus super sacrificia (Psal. XLIX, 3-5). Hoc nos de Domino nostro Jesu Christo intelligimus, quem de coelo speramus esse venturum ad vivos et mortuos judicandos. Manifestus enim veniet inter justos et injustos judicaturus juste, qui prius venit occultus ab injustis judicandus injuste. Ipse, inquam, manifestus veniet, et non silebit, id est, in voce judicis evidens apparebit, qui prius cum venisset occultus, ante judicem siluit, quando sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, quemadmodum de illo per Isaiam legimus prophetatum (Isai. LIII, 7), et in Evangelio videmus impletum (Matth. XXVI, 63). De igne vero et tempestate, cum in Isaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quomodo essent haec intelligenda, jam diximus (cap. 21). Quod vero dictum est, Advocabit coelum sursum: quoniam sancti et justi recte coelum appellantur; nimirum hoc est, quod ait Apostolus, Simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16). Nam secundum litterae superficiem, quomodo sursum advocatur coelum, quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adjunctum est, Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur advocabit, id est, advocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc videtur habere sensum secundum rectam fidem, ut coelum intelligatur in eis qui cum illo sunt judicaturi, et terra in eis qui judicandi sunt: ut Advocabit coelum sursum, non hic intelligamus, Rapiet in aera; sed, In judiciarias sedes eriget. Potest et illud intelligi: Advocabit coelum sursum, Advocabit Angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum judicium: Advocabit et terram, id est, homines in terra utique judicandos. Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur, et terram, id est et advocabit, et sursum; ut iste sit sensus, Advocabit coelum sursum, et terram advocabit sursum: nihil melius intelligi existimo, quam homines qui rapientur in obviam Christo in aera, sed coelum dictum propter 41.0699| animas, terram propter corpora. Discernere porro populum suum, quid est, nisi per judicium separare bonos a malis, tanquam oves ab haedis? Deinde conversio sermonis ad Angelos facta est: Congregate illi justos ejus. Profecto enim per angelicum ministerium tanta res peragenda est. Si autem quaerimus, quos justos ei congregaturi sunt Angeli: Qui disponunt, inquit, testamentum ejus super sacrificia. Haec est omnis vita justorum, disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, juxta sententiam Dei dicentis, Misericordiam volo quam sacrificium (Oseae VI, 6): aut si super sacrificia, in sacrificiis intelligitur dictum, quomodo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia quibus placetur Deo sicut in libro hujus operis decimo me disseruisse reminiscor (cap. 6, et alibi): in quibus operibus disponunt justi testamentum Dei, quia propter promissiones quae Novo ejus Testamento continentur, haec faciunt. Unde congregatis sibi justis suis, et ad suam dexteram constitutis, novissimo utique judicio, dicturus est Christus, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 34); et caetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis, et de eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam judicantis. CAPUT XXV.-- De prophetia Malachiae qua Dei judicium ultimum declaratur, et quorumdam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio. Propheta Malachias, sive Malachi, qui et Angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cujus alia in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus [ Proaem. in Malach. ]), judicium novissimum prophetat, dicens: Ecce venit, dicit Dominus omnipotens: et quis sustinebit diem introitus ejus, aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii, et quasi herba lavantium: et sedebit conflans, et emundans, sicut aurum et sicut argentum, et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum: et erunt, Domino offerentes hostias in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox super maleficos, et super adulteros, et super eos qui jurant in nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercenario, et opprimunt per potentiam viduas, et percutiunt pupillos, et pervertunt judicium advenae et qui non timent me, dicit Dominus omnipotens. Quoniam ego Dominus Deus vester, et non mutor (Malach. III, 1-6). Ex his quae dicta sunt, videtur 41.0700| evidentius apparere in illo judicio quasdam quorumdam purgatorias poenas futuras. Ubi enim dicitur, Quis sustinebit diem introitus ejus, aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii, et quasi herba lavantium: et sedebit conflans, et emundans, sicut aurum et sicut argentum, et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum; quid aliud intelligendum est? Dicit tale aliquid et Isaias: Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu judicii et spiritu conbustionis (Isai. IV, 4). Nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus, et eliquari quodammodo, cum ab eis mali per poenale judicium separantur, ut illorum segregatio atque damnatio purgatio sit istorum, quia sine talium de caetero permixtione victuri sunt. Sed cum dicit, Et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum, et erunt Domino offerentes hostias in justitia, et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis justitiae Domino esse placituros, ac per hoc ipsi a sua injustitia mundabuntur, in qua Domino displicebant. Hostiae porro in plena perfectaque justitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. Quid enim acceptius Deo tales offerunt, quam se ipsos? Verum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda est. Filios autem Levi et Juda et Jerusalem, ipsam Dei Ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis tantum, sed ex aliis etiam gentibus congregatam: nec talem, qualis nunc est, ubi si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan., I, 8): sed qualis tunc erit, velut area per ventilationem, ita per judicium purgata novissimum; eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio necessaria est; ita ut nullus omnino sit qui offerat sacrificium pro peccatis suis. Omnes enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut cum obtulerint, acceptumque Deo fuerit, tunc dimittantur.

CAPUT XXVI.-- De sacrificiis quae sancti offerent Deo sic placitura, quomodo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt. 1. Volens autem Deus ostendere civitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram, dixit filios Levi oblaturos hostias in justitia: non ergo in peccato, ac per hoc non pro peccato. Unde intelligi potest in eo quod secutus adjunxit, atque ait, Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus, frustra sibi Judaeos secundum legem veteris Testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri. Non enim tunc in justitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse, quem debemus utique credere caeteris fuisse justiorem, secundum Dei mandatum soleret primum pro suis offerre peccatis, deinde pro populi (Levit. XVI, 6; Hebr. VII, 27). Quapropter exponere nos oportet quomodo sit accipiendum quod 41.0701| dictum est, Sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt. Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos Deo mundissimas hostias offerebant. Caeterum ex quo commissae praevaricationis causa inde dimissi sunt, atque humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore, et post lavacrum regenerationis quibusque adhuc parvulis, Nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cujus est vita unius diei super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Quod si respondetur, etiam eos merito dici posse offerre hostias in justitia, qui offerunt in fide; Justus enim ex fide vivit (Rom. I, 17); quamvis se ipsum seducat, si dixerit se peccatum non habere (I Joan. I, 8); et ideo non dicat, quia ex fide vivit: numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne judicii novissimi mundabuntur, qui offerant hostias in justitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum justos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum attinet ad non habere peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praevaricationem innocentissima felicitate vixerunt. Recte itaque intelligitur hoc significatum esse, cum dictum est, Sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus. Nam et per Isaiam posteaquam coelum novum et terra nova promissa est, inter caetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exsequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit vitandae longitudinis cura, Secundum dies, inquit, ligni vitae erunt dies populi mei (Isai. LXV, 22). Quis autem sacras Litteras attigit, et ignorat ubi Deus plantaverit lignum vitae, a cujus cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso ejecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia? 2. Quod si quisquam illos dies ligni vitae, quos commemoravit propheta Isaias, istos qui nunc aguntur Ecclesiae Christi dies esse contendit, ipsumque Christum lignum vitae prophetice dictum, quia ipse est Sapientia Dei, de qua Salomon ait, Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18); nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito ejecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium; et ideo non posse illud tempus intelligi in eo quod dictum est, Sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus: istam praetereo quaestionem, ne cogar (quod prolixum est) cuncta discutere, ut aliquid horum veritas manifestata confirmet. Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per Prophetam promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae veteris Legis in quibusque pecoribus immaculatae ac sine ullo prorsus vitio jubebantur offerri, et significabant homines sanctos, qualis solus inventus 41.0702| est Christus, sine ullo omnino peccato. Proinde quia post judicium, cum fuerint etiam igne mundati qui ejusmodi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis nullum invenietur omnino peccatum, atque ita se ipsos offerent in justitia, ut tales hostiae omni modo immaculatae ac sine ullo vitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus et sicut annis prioribus, quando in umbra hujus rei futurae mundissimae offerebantur hostiae. Haec erit namque munditia tunc in immortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur in illarum corporibus hostiarum. 3. Deinde propter eos qui non mundatione, sed damnatione sunt digni, Et accedam, inquit, ad vos in judicium, et ero testis velox super maleficos et super adulteros, et caetera, quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit, Quoniam ego Dominus Deus vester, et non mutor: tanquam diceret, Cum vos mutaverit et in deterius culpa vestra, et in melius gratia mea, ego non mutor. Testem vero se dicit futurum, quia in judicio suo non indiget testibus: eumque velocem, sive quia repente venturus est, eritque judicium ipso inopinato ejus adventu celerrimum, quod tardissimum videbatur; sive quia ipsas convincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. In cogitationibus enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Et Apostolus, Cogitationibus, inquit, accusantibus, vel etiam excusantibus in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum (Rom. II, 15, 16). Etiam sic ergo Dominus futurus testis intelligendus est velox, cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat puniatque conscientiam. CAPUT XXVII.-- De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi judicii discretio declaratur. Illud etiam, quod aliud agens in octavo decimo libro ex isto propheta posui ( capite 35, fine ), ad judicium novissimum pertinet, ubi ait: Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio in acquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui servit ei: et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et iniquum, et inter servientem Deo et eum qui non servit ei. Quia ecce dies venit ardens sicut clibanus, et comburet eos, et erunt omnes alienigenae, et universi qui faciunt iniquitatem, stipula: et succendet eos dies veniens, dicit Dominus omnipotens: et non relinquetur in eis radix, neque ramus. Et orietur vobis, qui timetis nomen meum, sol justitiae, et sanitas in pennis ejus; et egrediemini, et salietis sicut vituli de vinculis relaxati: et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris, dicit Dominus omnipotens (Malach. III, 17, 18; IV, 1-3). Haec distantia praemiorum atque poenarum justos dirimens ab injustis, quae sub isto sole in hujus vitae vanitate non cernitur, quando sub illo sole justitiae in illius vitae manifestatione clarebit, tunc 41.0703| profecto erit judicium quale nunquam fuit.

CAPUT XXVIII.-- De lege Moysi spiritualiter intelligenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat. Quod vero subjungit idem propheta, Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israel (Malach. IV, 4); praecepta et judicia opportune commemorat, post declaratum tam magnum futurum inter observatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritualiter intelligere, et inveniant in ea Christum, per quem judicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non enim frustra idem Dominus ait Judaeis, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Carnaliter quippe accipiendo legem, et ejus promissa terrena rerum coelestium figuras esse nescientes, in illa murmura corruerunt, ut dicere auderent, Vanus est qui servit Deo: et quid amplius, quia custodivimus mandata ejus, et quia ambulavimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem (Malach. III, 14 et 15). Quibus eorum verbis quodammodo propheta compulsus est novissimum praenuntiare judicium, ubi mali nec saltem falso sint beati, sed apertissime appareant miserrimi; et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam verba etiam superius dicentium, Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent (Id. II, 17). Ad haec, inquam, contra Deum murmura pervenerunt, legem Moysi accipiendo carnaliter. Unde et ille in Psalmo septuagesimo secundo, pene commotos dicit fuisse pedes suos, et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter caetera diceret, Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret etiam, Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Ut autem solveret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum videntur boni esse miseri, et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 11, 13, 16, 17). Judicio quippe novissimo non sic erit: sed in aperta iniquorum miseria, et aperta felicitate justorum, longe quam nunc est aliud apparebit.

CAPUT XXIX.-- De adventu Eliae ante judicium, cujus praedicatione Scripturarum secreta reserante, Judaei convertentur ad Christum. Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi: quoniam praevidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritualiter, sicut oportuerat, accepturos, continuo subjecit: Et ecce ego mittam vobis Eliam 41.0704| Thesbiten, antequam veniat dies Domini magnus et illustris, qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum, ne forte veniens percutiam terram penitus (Malach. IV, 5, 6, sec. LXX). Per hunc Eliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege, ultimo tempore ante judicium, Judaeos in Christum verum, id est, in Christum nostrum esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante adventum judicis Salvatoris non immerito speratur esse venturus: quia etiam nunc vivere non immerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod evidentissime sancta Scriptura testatur (IV Reg. II, 11). Cum venerit ergo, exponendo legem spiritualiter, quam nunc Judaei carnaliter sapiunt, convertet cor patris ad filium, id est, cor patrum ad filios: singularem quippe pro numero plurali interpretes Septuaginta posuerunt. Et est sensus, ut etiam filii sic intelligant legem, id est Judaei, quemadmodum patres eam intellexerunt, id est Prophetae, in quibus erat et ipse Moyses. Sic enim cor patrum convertetur ad filios, cum intelligentia patrum perducetur ad intelligentiam filiorum; et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt illi, consentient et isti: ubi Septuaginta dixerunt, et cor hominis ad proximum suum. Sunt enim inter se valde proximi patres et filii. Quanquam in verbis Septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest sensus alius idemque electior inveniri; ut intelligatur Elias cor Dei Patris conversurus ad Filium: non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod Pater diligat Filium; ut et Judaei, quem prius oderant, diligant eumdem, qui noster est, Christum. Judaeis enim nunc aversum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor ejus convertetur ad Filium, cum ipsi converso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod vero sequitur, et cor hominis ad proximum suum, id est, convertet Elias et cor hominis ad proximum suum; quid melius intelligitur, quam cor hominis ad hominem Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam servi accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Elias. Ne forte, inquit, veniam, et percutiam terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt; sicut Judaei carnales usque nunc: ex quo vitio contra Deum murmura illa venerunt, Quia mali ei placent; et, Vanus est qui servit Deo (Malach. II, 17; III, 14).

CAPUT XXX.-- Quod in libris Veteris Testamenti cum Deus legitur judicaturus, non evidenter Christi persona monstretur: sed ex quibusdam testimoniis, ubi Dominus Deus loquitur, appareat non dubie quod ipse sit Christus. 1. Multa alia sunt Scripturarum testimonia divinarum de novissimo judicio Dei; quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et novis et 41.0705| veteribus Litteris sacris hoc praenuntiatum esse probavimus. Sed veteribus per Christum futurum esse judicium, id est, judicem Christum de coelo esse venturum, non tam, quam novis, evidenter expressum est: propterea quia cum ibi dicit Dominus Deus se esse venturum, vel Dominum Deum dicitur esse venturum, non consequenter intelligitur Christus. Dominus enim Deus et Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus: neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quemadmodum Jesus Christus tanquam Dominus Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Jesus Christus evidenter appareat: ut et quando sic non apparet, et tamen ad illud ultimum judicium Dominus Deus dicitur esse venturus, possit Jesus Christus intelligi. Est locus apud Isaiam prophetam, qui hoc quod dico evidenter ostendit. Deus enim per prophetam, Audi me, inquit, Jacob et Israel quem ego voco. Ego sum primus, et ego in sempiternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea firmavit coelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient. Quis eis nuntiavit haec? Diligens te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum Et locutus sum, et ego vocavi: adduxi eum, et prosperam feci viam ejus. Accedite ad me, et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum: quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12-16). Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus: nec tamen intelligeretur Jesus Christus, nisi addidisset, Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Hoc enim dixit secundum formam servi, de re futura utens praeteriti temporis verbo: quemadmodum apud eumdem prophetam legitur, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Id. LIII, 7, sec. LXX). Non enim ait, Ducetur: sed pro eo quod futurum erat, praeteriti temporis verbum posuit. Et assidue prophetia sic loquitur. 2. Est et alius locus apud Zachariam, qui hoc evidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens, Post gloriam misit me super gentes, quae spoliaverunt vos; quia qui tetigerit vos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his qui servierant eis; et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me (Zach. II, 8 et 9). Ecce dicit Dominus omnipotens, a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat intelligere nisi Christum loquentem, scilicet ovibus quae perierant domus Israel? Ait namque in Evangelio, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24): quas hic comparavit pupillae oculi Dei, propter excellentissimum dilectionis affectum; ex quo genere ovium etiam ipsi Apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis utique suae, quae antequam 41.0706| fieret, ait evangelista, Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39); etiam super gentes missus est in Apostolis suis: ac sic impletum est quod in Psalmo legitur, Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium (Psal. XVII, 44): ut qui spoliaverant Israelitas, quibusque Israelitae servierant, quando sunt gentibus subditi, non vicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum. Hoc enim Apostolis promiserat, dicens, Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et uni eorum, Ex hoc jam, inquit, homines eris capiens (Luc. V, 10). Spolia ergo fierent sed in bonum, tanquam erepta vasa illi forti, sed fortius alligato (Matth. XII, 29). 3. Item per eumdem prophetam Dominus loquens, Et erit, inquit, in die illa, quaeram auferre omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem, et effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt; et plangent super eum planctum quasi super charissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum (Zach. XII, 9, 10). Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae civitatis Jerusalem, quae veniunt contra eam, id est, contrariae sunt ei, vel, sicut alii sunt interpretati, veniunt super eam, id est, ut eam sibi subjiciant: aut super domum David effundere, et super habitatores ejusdem civitatis Spiritum gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per Prophetam: et tamen hunc Deum haec tam magna et tam divina facientem sese Christus ostendit, adjungendo atque dicendo, Et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt; et plangent super eum planctum quasi super charissimum (sive, dilectum), et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Poenitebit quippe in die illa Judaeos, etiam eos qui accepturi sunt Spiritum gratiae et misericordiae, quod in ejus passione insultaverint Christo, cum ad eum adspexerint in sua majestate venientem, eumque esse cognoverint, quem prius humilem in suis parentibus illuserunt: quamvis et ipsi parentes eorum tantae illius impietatis auctores resurgentes videbunt eum, sed puniendi jam, non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intelligendi sunt, ubi dictum est, Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt: sed tamen de illorum stirpe venientes, qui per Eliam illo tempore sunt credituri. Sed sicut dicimus Judaeis, Vos occidistis Christum, quamvis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodammodo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamvis ergo accepto Spiritu gratiae et misericordiae jam fideles non damnabuntur cum impiis parentibus suis; dolebunt tamen tanquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis affectu. Sane ubi dixerunt Septuaginta interpretes, Et aspicient ad me, 41.0707| pro eo quod insultaverunt; sic interpretatum est ex Hebraeo, Et aspicient ad me, quem confixerunt. Quo quidem verbo evidentius Christus apparet crucifixus. Sed illa insultatio, quam Septuaginta ponere maluerunt, ejus universae non defuit passioni. Nam et detento, et alligato, et adjudicato, et opprobrio ignominiosae vestis induto, et spinis coronato, et calamo in capite percusso, et irridenter fixis genibus adorato, et crucem suam portanti, et in ligno jam pendenti utique insultaverunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque jungentes, cum et insultaverunt, et confixerunt legimus, plenius veritatem Dominicae passionis agnoscimus. 4. Cum ergo in propheticis litteris ad novissimum judicium faciendum Deus legitur esse venturus, etsi ejus alia distinctio non ponatur; tantummodo propter ipsum judicium Christus debet intelligi: quia etsi Pater, judicabit, per adventum Filii hominis judicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): qui manifestabitur homo judicaturus, sicut homo est judicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Isaiam sub nomine Jacob et Israel, de cujus semine corpus accepit? quod ita scriptum est: Jacob puer meus, suscipiam illum: Israel electus meus, assumpsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque cessabit, neque audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret, et linum fumans non exstinguet; sed in veritate proferet judicium. Refulgebit, et non confringetur, donec ponat in terra judicium; et in nomine ejus gentes sperabunt (Isai. XLII, 1-4, sec. LXX). In hebraeo non legitur Jacob et Israel: sed quod ibi legitur servus meus, nimirum Septuaginta interpretes volentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam servi dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cujus genere eadem servi forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie, Evangelio teste, monstratum est (Matth. III, 16). Judicium gentibus protulit, quia praenuntiavit futurum, quod gentibus erat occultum. Mansuetudine non clamavit, nec tamen in praedicanda veritate cessavit. Sed non est audita foris vox ejus, nec auditur; quandoquidem ab eis qui foris ab ejus corpore praecisi sunt, non illi obeditur: ipsosque suos persecutores Judaeos, qui calamo quassato perdita integritate, et lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contrivit, nec exstinxit; quia pepercit eis, qui nondum venerat eos judicare, sed ab eis judicari. In veritate sane judicium protulit, praedicens 41.0708| eis quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies ejus (Matth. XVII, 1, 2), in orbe fama ejus: nec confractus, sive contritus est, quia neque in se, neque in Ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit. Et ideo non est factum, nec fiet, quod inimici ejus dixerunt, vel dicunt, Quando morietur et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? Donec ponat in terra judicium. Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus. Hoc enim est novissimum judicium, quod ponet in terra, cum venerit ipse de coelo. De quo jam videmus impletum, quod hic ultimum positum est: Et in nomine ejus gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest, etiam illud credatur quod impudenter negatur. Quis enim speraret, quod etiam hi qui nolunt adhuc credere in Christum, jam nobiscum vident, et quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent, et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur, ligabatur, caedebatur, illudebatur, crucifigebatur; quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere jam coeperant? Quod tunc vix unus latro speravit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae; et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est, cruce signantur. 5. Nullus igitur vel negat vel dubitat, per Jesum Christum tale quale istis sacris Litteris praenuntiatur, futurum esse novissimum judicium, nisi qui eisdem Litteris, nescio qua incredibili animositate seu caecitate, non credit, quae jam veritatem suam orbi demonstravere terrarum. In illo itaque judicio vel circa illud judicium has res didicimus esse venturas, Eliam Thesbiten, fidem Judaeorum, Antichristum persecuturum, Christum judicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem, ejusdemque renovationem. Quae omnia quidem ventura esse credendum est: sed quibus modis, et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intelligentia valet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura. 6. Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adjuvante Domino promissa compleamus: quorum unus erit de malorum supplicio, alius de felicitate justorum: in quibus maxime, sicut Deus donaverit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa divina sapienter sibi miseri rodere videntur, et salubris fidei nutrimenta velut falsa et ridenda contemnunt. Qui vero secundum Deum sapiunt, omnium quae incredibilia videntur hominibus, et tamen Scripturis sanctis, quarum jam veritas multis modis asserta est, continentur, maximum argumentum tenent veracem Dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri, et posse facere quod impossibile est infideli.